UJP n. 1
1. DE ULTIMO JUDICIO
De Anglis
Angli apparent paulo ad dextrum, anterius in plano mox supra caput; lux apud illos apparet interior, quam apud alios in Christiano orbe, qua luce recipitur spirituale influens desuper, perspiciunt momento quod influit, ac momento recipiunt, nec demittunt id ita crasse in naturale suum, sicut alii; inde est quod etiam spirituale in naturali appareat clarum, aliis autem obscurius, sed sunt illi qui tales, qui rectum et sincerum amaverunt, et ex recto et sincero egerunt, et qui simul de Deo ex religione [cogitarunt].
UJP n. 2
2. Cum ultimum judicium peragebatur, tunc Protestantes in medium adducti sunt, et apparuerunt tunc in hoc ordine, Angli in mediis, Hollandi versus orientem et meridiem, Germani versus septentrionem magis, Sueci ad septentrionem et occidentem in medio; apparuerunt tunc omnes secundum genium communem, quoad receptionem boni et veri.
UJP n. 3
3. Pauci ex Anglis fiunt genii, qui quales sunt describatur, quoniam non ex propria cogitatione multum pendent, sed ex ore auctoritatis, nam faciles sunt ad recipiendum, modo persuasi sint, quod vir doctus et sincerus sit, et ex sua natione; tunc cogitatio eorum apparet lucida et interior.
UJP n. 4
4. Perceptum quod multi ex Anglis receperint doctrinam coelestem, et per id in novam Hierosolymam veniant, quia tales sunt ut recipiant vera fidei facilius quam reliqui, ac vident illa, in luce interiore.
UJP n. 5
5. Loquutus sum cum Anglis de ingenio illorum, unde id apud illos, quod cum audiunt vera a fide digno apud illos, tunc videant illa, et sic se facile conforment, ac unde id quod apud illos appareat niveum super naturale eorum, quod sit ex luce coelesti, ex qua intelligentia est; pariter apud Hollandos, sed quod apud hos id niveum non appareat, sed in confinio spiritualis et naturalis mentis quoddam firmum, et quod ideo lentiores sint. Causa apparentiae lucis apud Anglos dicta est, quod sit ex vita illorum, quae differt a vita omnium aliarum nationum; quod causa ut perciperetur, facta est comparatio cum Italis hodie, quod regimina prorsus opposita sint; in Anglia est libertas loquendi et scribendi tam de civilibus quam de spiritualibus, at prorsus nulla libertas utendi dolo et astu ad fallendum alios, nec insidiandi ad necem, nec latrocinandi et occidendi, et quod si id faciunt, nulla remissio sit; at oppositum est apud Italos hodie; ibi est libertas fallendi astu et dolo, et quoque occidendi, quae libertas illis est ex tot azylis, et ex dispensationibus, sed prorsus nulla libertas loquendi et scribendi de Ecclesiasticis, nec de civilibus ibi, propter inquisitionem; inde est quod Gens Italica intus retineat talia, et sic ignem, qui est odium lentum, vindicta et saevitia, qui ignis est quasi ille qui post incendium diu latet sub cinere et consumit: at Anglica Gens aliter, quia concessum est libere loqui et scribere; [inde est] quod ignis talis non recondatur, sed illico deflagret, et quod in sincero et justo teneantur per id quod non liceat illis fallere, latrocinari et occidere, quoniam tunc nulla dispensatio, nec alicubi azylum.
UJP n. 6
6. Quod Angli perceptionem satis exquisitam habeant quod ita sit, quando dicitur ex ratione; habent interiorem visum quoad religionem, sed quod habeant visum receptivum, sed non ita activum, ut ipsi videant, priusquam ab antistite inclyto apud illos confirmatum. Visus illorum interior vocatur visus intuitivus, receptivus, et affirmativus, et quoque confirmativus, sed [est] praecipue per elegantias spirituali modo concinnatas, quod a niveo eorum descendat et procedat: hoc apud illos apparet in mundo spirituali, quare etiam illi in medio sunt inter Christianos, nam in medio sunt illi qui in luce interiore sunt.
UJP n. 7
7. Ostensum est, qualis illis liber aut quale scriptum apparet, quod comprobatum a viro, de quo fidem eruditionis captaverunt, et qualis liber seu quale scriptum apparet non adhuc comprobatum; in scripto non comprobato, dum legitur, vident sicut meram literam seu sensum literae, at in scripto comprobato vident sensum rei et non literae, quia tunc ex fide quod ita sit in illustratione sunt, sic ut approbatio det illustrationem; quare scriptum utcunque insigne non comparatur priusquam a viro fide digno laudatum sit.
UJP n. 8
8. Quia Angli tali genio sunt, ideo praeficiuntur illis sacerdotes, et quoque magistratus, de quibus fidem habent quod intelligentes et sapientes sint, et tunc illis consensu favent in singulis quae dicunt et docent; per id in obedientia et quoque in doctrina tenentur; illi autem qui immorigeri sunt, et qui impii, ex societate eorum exterminantur, nam illi vinculum et unanimitatem solverent.
UJP n. 9
9. Multa loquela mihi fuit cum sacerdotibus Anglicis, inter quos etiam fuerunt Episcopi, de fide; institerunt quia ex doctrina eorum, quod sola fides producat conatum ad bonum, sed ad interrogationem num per conatum intelligant voluntatem hominis manifestam, hoc noluerunt admittere, quia omne quod procedit a manifesta voluntate hominis, in se non est bonum, et quod sit meritorium, quare per conatum intellexerunt operationem internam, de qua intellectus parum resciat; consequenter quod talis conatus intus sit in fide, et quod non propaletur nisi quam per propensionem ad faciendum; in hac opinione ita tenaces fuerunt, tum in illa quod fides producat bonum quod charitas vocatur, ut non vellent abduci, tametsi illis e coelo dictum est, quod fides non producat aliquid charitatis, sed quod charitas fidem, et quod fides ante charitatem non sit fides viva, sed solum scientia; et quod homo operari debeat bonum sicut a se, et quod alioquin nihil boni irradicetur et implantetur; sed ad hoc occluserunt aures; cum illis dictum est, quod unus ex ingeniosissimis illorum excogitaverit rationes et vias usque ad centum, ad confirmandum quod fides producat, et quod ille pervagatus sit unamquamque viam, ut fit in mundo spirituali, cogitando quod ita sit, sed usque dum ad finem viae pervenit, vidit ex data illustratione quod erraret, quod etiam toties confessus est; cumque praelegeretur illis solennis illorum precatio ad sanctam coenam, ubi haec dicuntur …………, cogitaverunt, nolentes dicere, quod hoc pro laicis sit, et quod doctrina pro clericis; quare illis annuntiatum est, quod vita secundum fidem laicorum salvet, at vita secundum doctrinam clericorum damnet, quoniam in horum fide non est vita, nec in horum vita est fides, sed in illorum.
UJP n. 10
10. In mundo spirituali, possunt imagines et plura alia formari ex ideis cogitationis, ac sisti in conspectum, quod peculiare ibi est; quare iidem sacerdotes Angli aggressi sunt formare imaginem in similitudinem hominis ex ideis cogitationis de sola fide, seu de fide separata a charitate, quae imago quando facta est, apparuit monstrosa, ut non absimilis esset dagoni, idolo Philisthaeorum in Aschdodo, quare in lacum quendam conjecta est.
UJP n. 11
11. Dicitur Anglis, in mundo spirituali, quod elegantias in sermonibus suis ament, et quod tales elegantiae quidem jucunde sonent in auribus, sed usque parum instruant, imprimis quando de fide, et de justificatione per illam agunt; quod tunc ita concinnent voces, ut vix aliquis sciat, num aliquid boni operandum sit vel non; conclusionum series ita contexunt, ut sonent sicut operandum, tametsi involvunt quod fides illis insciis [id] producat.
UJP n. 12
12. In mundo spirituali est facies telluris similis qualis est in mundo naturali; sunt ibi urbana et sunt campestria; illi qui in mundo nostro habitarunt in urbibus, etiam ibi in urbibus habitant, similiter qui in locis campestribus: urbes etiam in mundo spirituali sunt similes urbibus in mundo naturali, sed solum quoad plateas et fora, sed non similes quoad aedificia, nec ibi boni et mali promiscue habitant, sed in medio urbis, ubi etiam editius est, habitant optimi, qui sunt moderatores et magistratus, ad orientem ibi qui in bono amoris claro sunt, ad occidentem qui in bono amoris obscuro, ad meridiem qui in luce veri clara, ad septentrionem qui in luce veri obscura; decrescit bonum amoris et verum fidei a medio usque ad peripherias ultimas. Quoniam ibi urbes sunt similes urbibus in nostro mundo, etiam ibi Londinum est, simile Londino quoad plateas, sed non quoad domos, nec quoad habitatores, et illorum habitationes in plagis; deductus sum in spiritu in illam, et pervagatus sum illam et cognovi, ac loquutus sum cum quibusdam ibi, quod homines in mundo miraturi sint, et vix credituri quod illi qui Londini vivunt post mortem etiam Londinum videant et si boni sunt, suam urbem etiam inhabitent, tametsi aliter; dixerunt, quod nec illi credidissent, si in mundo essent, quia tale non cadit in ideas sensuales, sed solum in ideas rationales a spirituali luce illustratas, et quod tunc nec sciverint quod spirituale appareat coram spiritu, sicut materiale coram homine, et quod omnia quae in mundo spirituali existunt, ex origine spirituali sint, sicut omnia quae in mundo naturali ex origine materiali, similiter domus urbis, quae non aedificantur sicut in mundo, sed momento exsurgunt creatae a Domino, pariter reliqua omnia; gavisi sunt, quod nunc sicut prius in Anglia sint, et in magna ejus urbe; dixerunt quod etiam aliud Londinum sit infra, non absimile quoad plateas, sed dissimile quoad domos et quoad habitatores, quod nempe mali in medio habitent, et probi in ultimis peripheriis, et quod in illud Londinum veniant ex Londino in mundo, qui non in aliquo spirituali amore et inde non in aliqua spirituali fide fuerunt, sed voluptatibus corporis et concupiscentiis animi indulserunt, et quod illa urbs, in medio ubi habitant mali, per vices in profundum subsidat, et sic mali in infernum dejiciantur; et quod hiatus redintegretur, ac iterum ad medium ejus colligantur mali, ac iterum ab inferno absorbeantur; hoc in mundo Spirituum; aliter in coelo, et aliter in inferno.
UJP n. 13
13. De Hollandis
Sunt satis perspicaces, et constanter permanentes in sua religione, non recedentes nisi prorsus convincantur, et si convincuntur, usque tergum vertunt: valent judicio ex lumine rationali naturali, ex quo juste intuentur res in mundo, imprimis in negotiis; lux eorum apparet obscurior, quia spiritualis illorum lux naturali luci conjuncta est; causa est, quia jugiter cogitant de negotiatione.
UJP n. 14
14. Apud Hollandos non apparet id niveum quod apud Anglos, sed loco ejus aliquod firmum, quod indicium est quod constantes sint in rebus suae religionis; sed hoc discrimen intercedit, quod de rebus civilibus, moralibus et quoque spiritualibus judicent ex se et non ex aliis, et imprimis super intellectualia reflectant, et super nexum rationum.
UJP n. 15
15. Hollandi apparuerunt in angulo versus orientem et meridiem; ad orientem quia religionem amant nudam absque simulachris, ut ipsam spectare possint in se, non autem ex imaginibus; ad meridiem quia praestant intellectu.
UJP n. 16
16. Commune nationi Hollandicae est, quod valeant judicio ex lumine naturali, ex quo admodum juste intuentur res, imprimis quae mundi sunt, et quia jugiter cogitant de negotiatione sua, lux spiritualis se recondit in naturali, quapropter etiam capere possunt quid verum in religione, sed usque dum convincuntur vertunt tergum.
UJP n. 17
17. Hollandi non ita sunt pro pecunia, sed pro ipsa negotiatione; ipsa negotiatio illis est finis et amor, estque primo loco, et pecuniae sunt finis medius, et amatur propter negotiationem, ita est secundo loco; et qui tales sunt, amantur in coelo; quisque aestimatur secundum usum; aliter avari, sicut sunt Judaei, quibus pecunia est primo loco, ut ipse finis et amor, ac negotiatio secundo; his est avaritia, quae sordida secundum amorem solius pecuniae.
UJP n. 18
18. Die ultimi Judicii ex urbibus suis, ex villis suis, et ex terris ejecti sunt Hollandi, qui nihil boni fecerunt ex aliqua religione seu conscientia, sed solum propter famam, ut sinceri apparerent lucri causa; apud tales enim, dum intuitio famae et lucri aufertur, quod fit in mundo spirituali, tunc tales ruunt in omne nefas, spoliando obvios quoscunque offendunt, in campis seu extra urbes. Vidi ad magnum numerum talium conjectos in hiatum tenebrosum oblique tendentem sub tractum orientalem, et quoque in hiatum tendentem sub tractum meridionalem; haec ejectio visa est die 9 Jan: 1757, remanentibus illis, apud quos erat religio, et ex religione conscientia.
UJP n. 19
19. Eram in spiritu, et tunc pervagari datum est urbem satis insignem, in qua fuerunt Hollandi; in illa visae sunt omnes plateae tectae, et in plateis portae ex ligno clausae, quare absque venia ex moderatore aliquo non licuit circumvagari; at postea datum est loqui cum magistratibus, qui in medio urbis habitabant, a quibus exploratus sum unde venirem, et quid vellem, et cum intellexerunt, quod modo videndi gratia, ut manifestarem fratribus eorum qui adhuc in mundo sunt, qualis sors illorum, et quales mansiones illis, tunc narrabant mihi plura, imprimis quod inter prudentes ac intelligentes ex illa natione essent, qui ibi habitarent, et quod tales urbes sint plures, distinctae secundum affectiones et perceptiones veri ex bono, et quod in mundo spirituum essent, et quod post exactum ibi aliquod tempus, inde eleventur in coelum, et introducantur ibi in societates et fiant angeli: tum quod urbs geminata et triplicata sit, seu urbs sub urbes, et cum per scalas descenditur, veniatur in novam urbem, ubi commorantur illi qui differunt quoad affectiones; dicebant quod plateae illorum ubique tectae sint, quia aliquoties ex petris circumcirca, quae aliquantum altiores sunt, spectentur a malis, qui callent per ideas pervertere animos, et inducere concupiscentias non congruas, et quod sciant ideas, si usquam penetrant, ligare, ex quo tenentur in anxietate et tanquam ligati, et hoc usque ad desperationem, quod etiam ad vivum mihi ostensum est.
UJP n. 20
20. Si aliquis ad illos venit, qui alio genio est, et quoad affectiones et inde cogitationes discordat, ei jubent exire, et cum exit, ubivis invenit portas clausas, quare ducitur ad alias, exeundi causa, sed usque offendit illas clausas, et interea inspirant illi cupidinem exeundi, et hoc fit usque dum ita lacessitus est, ut non amplius sustinere possit, et tunc primum emittitur, et tunc emissus, propter molestiam, in quam actus est, non redit. Sciunt Hollandi, prae reliquis in orbe Christiano, quid phantasia, et quid reale, adeo ut non deludi possint, sicut alii.
UJP n. 21
21. Non licet quicquam cum illis de religione loqui, quare cum aliquis ad illos ex alia religione venit, exploratur ille non per vivam vocem et per responsa oris, sed illo inscio explorant cogitationes; inde hauriunt quid apud illas. Datum quoque est loqui cum sacerdotibus, et loquutus cum illis de Domino ex doctrina coelesti, et agnoverunt vera, et afficiebantur; erant tunc in illustratione a Domino. Ex his datum est scire, quod illis prae reliquis sit perceptio veri tam spiritualis quam civilis, et quod sibi prudenter prospiciant, et quod hoc illis insitum sit.
UJP n. 22
22. In urbibus illorum habitant viri ad unum latus urbis, et mulieres ad alterum, et cum viri desiderant, mittunt ad illas, ac veniunt mulieres, quae propter hoc indignantur, quod sic ex jussu viri venturae sint, et illae quae in mundo imperaverunt super maritos, et tunc non similiter datur, illae accensae indignatione volunt exire urbe; emittuntur etiam, at cum extra urbem sunt, apparet illis ubivis obvium, et clausum, nunc paludinosum, nunc aqueum, nunc aliud; ita vagantur et quaerunt locum abeundi diu, et hoc usque ad defatigationem, quare coguntur redire in urbem, ac intrant domum suam, et sic emendantur. Causa est, quia cupido imperandi in conjugio tollit amorem conjugialem, qui tantum est apud conjuges, quantum amor imperandi decrescit; loco ejus tunc venit amor et cum amore jucundum vitae, et tunc nec vir nec uxor, sed Dominus imperat; inde faustitas in conjugiis.
UJP n. 23
23. Hollandi apparent induti vestibus et femoralibus prorsus sicut in mundo, et dignoscuntur ab aliis per id quod humanum illorum trahit a mundo plus quam humanum aliorum, non enim transparet spirituale ita clare sicut apud alios; hoc trahunt ex illorum amore pro negotiatione in mundo, et inde continua cogitatione et speculatione de illa; etiam cum in mundum spirituum veniunt, similia animo volvunt, et undequaque circumspiciunt, ubi mercatura, et qualis illa, sunt enim aeque in mundo spirituali mercaturae, ut in mundo naturali, sed usque tale discrimen est, ut aegre possit describi: et quod miratus sum, quando offendunt negotiatores, qui illorum cogitationes et intentiones volunt clam per inspectiones, ut fit ibi, indagare, fiunt illico inconspicui, quod ex eo est, quod noluerint in mundo sua negotia aliis propalare.
UJP n. 24
24. Omnes quotcunque inter spiritus veniunt post obitum, praeparantur ad coelum vel ad infernum, omnes secundum vitam doctrinae conformem; praeparatio fit apud plerosque per instructiones ab angelis, sed Hollandica gens ad coelum et ad recipiendum spirituale coeli, quod est spirituale angelorum, non possunt per informationes praeparari, nam non recipiunt illas, permanent enim constantius quam omnes alii in sua fide; dum informantur, cogitant usque ex se contra illas, quare praeparantur alio modo; describitur illis coelum quale est, tum datur illis ascendere in coelum et videre illud, et quicquid concordat cum illorum genio, illis insinuatur, sic ut redeant cum pleno desiderio veniendi in coelum; cum autem remissi sunt, rediguntur in miserias, et aufertur illis negotiatio, usque ut videant se ad incitas redactos, et tunc perducuntur ad illos, qui abundant omnibus, et qui divites sunt, et tunc illis infertur cogitatio, quales illi sunt, et quomodo possint in tali abundantia esse, et in jucundo vitae; ita reflectunt super vitam illorum, quod sit vita amoris mutui, et super doctrinam illorum, quod sit doctrina illius amoris, et quod omnia bona et fausta illorum sint ex Domino, et tunc non informantur, sed ipsi inquirunt et semet informant, et sic ex semet cogitant, quod ut exeant a miseria sua, etiam similiter credendum sit, et similiter faciendum, et sicut recipiunt illam fidem, sed a semet, per vitam, ita datur illis copia, et sic successive; ita praeparantur ad coelum non ab aliis, sed a semet, nescientes tunc quod usque non praeparentur a semet ita, sed a Domino, quia tales sunt, quod postea etiam agnoscunt; sunt etiam postea constantiores aliis, adeo ut dici queant constantiae, nec ab aliquo dolo, aut ab aliqua arte, aut ratiocinatione, aut ex obscuritate per injecta dubia et sophistica, aut ab aliqua fallacia, apparentia et phantasia se abstrahi patiantur, cumprimis illi, quorum vitae amor fuit negotiatio, et non pecunia, nec fuit lautitia finis.
UJP n. 25
25. De Calvino
Dictum de Calvino, quod Christianam vitam egerit, nec in sola fide, sicut Melanchton et Lutherus, religionem posuerit, at quod ideo in coelo sit.
UJP n. 26
26. Visus est Calvinus in una societate coeli antrorsum super caput, sed non in medio ejus, et dixit quod sit in simili doctrina Ecclesiae, in qua fuit in mundo; loquebatur mecum, quod non consenserit cum Luthero, nec cum Melanchtone de sola fide, quoniam in Verbo toties nominantur opera, et jubentur fieri, et quod ideo fides et opera conjungenda sint; sed quod Lutherus senserit, quod si opera reciperentur, non procul recederent a Pontificiis; sed credidit quod fides producat opera, sicut arbor fructum. Calvinus in sua societate acceptus est, quia probus et non turbas facit; hoc audivi ex uno Moderatore Societatis.
UJP n. 27
27. De Melancthone
Loquutus sum [cum] Melancthone, et cum aliis de illo; Melancthon postquam in mundum spiritualem venit, confirmavit se plus quam prius in sola fide, adeo ut vix vellet audire de charitate et de ejus bono: et quia non potuit persuadere pluribus, quam illis qui vitam parum Christianam egerant, ideo comparavit sibi persuasivum, quod tale est, ut loquela influat in cogitationem alterius, et ita liget illam, ut homo sit impos cogitandi aliud quam quod dicitur, sive falsum sit; fascinat animos, quare hoc vetitum est ibi, exstinguit enim lucem intellectus omnem; et quos non potuit per ratiocinia convincere, inspexit in oculos illorum, et infudit tale persuasivum in animos, ut non possent videre falsa ejus sophistica, ita nec respondere, quare conquesti sunt de illo; hoc etiam tentavit mecum, sed irrito conatu; porrum et ejus nidor seu hvitl�k correspondet huic persuasivo, qui nidor acrimonia sua laedit sinistrum oculum: loquutus sum cum illo de persuasivo, et de nephilim [quod] in illo fuerint, qui potuerunt per persuasivum suum paene necare hominem, de quo in Arcanis Coelestibus.
UJP n. 28
28. Postea venerunt ad me e plaga septentrionali versus occidentem quidam spiritus inter astutiores et malitiosiores, et inter illos unus, qui distinctus ab aliis per ambulationem gravem; erat ambulatio sonans sicut ursi; is plura malitiose egit, nec sciebam quis esset; post detectus, quod esset Melanchton; utque scirem quod is esset, quaerebat ubi esset Lutherus, et cum dictum est, intrabat ad illum, et loquebatur cum illo, et cognoscebatur; dictum a Luthero, quod loquutus cum illo multa de sola fide seu de fide separata a bonis operibus. Interrogabat illum Lutherus qualis sors ei nunc esset, et detexit, quod per vices esset in Camera saxea lacunata, et per vices in inferno sub judice; cum in Camera, quod vestitus pelle quasi ursina, qua se arcebat a frigore, et quod scribat multa de sola fide; quando in inferno sub judice, quod habeatur vilis sicut reliqui, et audivi judicem de illo loquentem quod ibi malus, ac quod propter malitias quandoque puniatur.
UJP n. 29
29. Porro dictum quod in Camera illa sint soli parietes saxei, absque decoramentis, ut alibi, et sic ibi rude et triste, quare cum aliqui propter famam de illo in mundo, volunt convenire et loqui cum illo, non admittit propter rudia ibi, quia pudet: agnoscit quandoque quod in falsis fuerit, et quod inde talis, quare orat quandoque ut possit in sua camera scribere de charitate et de ejus bonis, quae vocantur bona opera, et tunc per angelos e coelo dictantur ei aliqua, et cum illa scribit, incipit Camera variis decoramentis ornari, sed postquam scripsit et reliquit illa super mensa, et relegit, non videt illa, et quae videt non intelligit, et tunc decoramenta [ex] camera evanescunt; talis illi sors est.
UJP n. 30
30. Audivi illum loquentem cum Anglis extra lacunar suum; loquebatur de sola fide; qui dixerunt quod non sciant quid sola fides; dixit quod Deus Pater miserit Filium suum, qui passus pro nostris peccatis; dixerunt quod hoc sit historicum; quid praeterea; dixit quod per illam fidem habeant vitam aeternam; dixerunt, num ille habet vitam aeternam; ad hoc non potuit respondere: praeterea dixerunt, quod audiant praedicatores de sola fide et de justificatione per illam, et cum audiunt, praedicatio sonet sicut plena sapientia, quia concinna et ingeniosa compositio, sed cum domum veniunt, quod nihil sciant quid loquuti sunt, non comprehendentes arcana illorum.
UJP n. 31
31. Postea vidi Melanchtonem inter plures qui ex sola fide in loco ubi separantur, quisque tendens ad locum suae vitae; et audivi tunc loquelam ad illos ex coelo, quod fides illa neminem salvet, quia nihil vitae in illa, nec veritas in illa; quare quaerebant quid veritas et quid vita; respondebatur quod veritas et vita sit vivere secundum praecepta decalogi, ut non furari, hoc est, insincere et injuste agere, non adulterari, non occidere, ita nec flagrare odio internecino ac vindicta contra aliquem, non false testari, ita non mentiri et blasphemare, et quod qui haec [non] facit, quia sunt peccata, illi vita sit, ac postea ei dantur veritates plures, quid malum et quid bonum, et quod nemo alius possit duci a Domino et salvari: et quod inde sciatur quod vita et veritas unum sit, sicut amor et fides, vita enim est amoris, et veritas est fidei.
UJP n. 32
32. De Luthero
Sunt loca ubi rixantur de religiosis; rixatio eorum extra illa [auditur] sicut stridor dentium, et cum intus spectantur apparet sicut discindant vestes suas mutuo, ac sphaera eorum dolorem facit carni dentium et gingivis; inde venit ad me vestitus primum sicut monachus, et dictum quod esset Lutherus, et loquutus est mecum, dicens quod velit inter tales esse, qui rixantur de credendis, quia ex mundo secum habet loquelam persuasivam et auctoritatem ex consensu plurium suo tempore; animadverti quod communicationem haberet cum illis qui credunt se omnia scire, et illos prorsus nihil latere, et qui non volunt discere sed docere, dicentes saepe, quod ipsum verum sit, et quod non contradici possit; tales adimunt aliis omne liberum loquendi, inducendo suas opiniones sicut forent a Deo, et infestando omnes qui contradicunt nisi informationis gratia.
Dixit, quod amet ratiocinari de fide et quoque de bono charitatis, sed quod raro inveniat [tales] cum quibus possit esse in illo jucundo, ex causa, quia ille ex sua cogitatione exclusit doctrinam illam, et quod inde sit in nexu rerum; aliter qui solum discunt illam, et postea confirmant; illi non possunt in tali jucundo esse, quia nec in tali nexu rerum; dixit quod ardorem loquendi ejus non diu sustineant, sed quod recedant.
UJP n. 33
33. Datum est loqui cum illo de fide et de amore, de vero ac bono, ac de conjugio illorum, quod non detur plus ex uno quam ex altero, quare non plus ex fide quam ex vita; loquutus cum illo per binas horas, cum ideis ex luce spirituali, quae plenae sunt, et tunc ei associati sunt spiritus angelici, interioris perceptionis causa: et tandem convictus dixit, quod vellet doctrinam illam recipere, sed quod dubitet an posset, priusquam principia de sola fide prius ejecta sint, quod operis est; quare etiam cum abiit, rediit ad illos, cum quibus ratiocinatus est sicut prius.
UJP n. 34
34. Sed dixerunt angeli, quod aliqua spes de illo sit, quia quoties cogitaverat ex suo spiritu in mundo, hoc est, sibi relictus in tranquillo, quod cogitaverit de bonis operibus, et illa religionis fecerit, et quod inde sit quod tam multa loquutus sit et scripserit de bono vitae, tametsi id fecerit non doctrinae suae, nec propter vitam aeternam, quoniam homo non potest facere bonum a se, et si facit est propter coelum, est meritorium, at vero cum ex cogitatione spiritus sui venit in sermonem cum aliis, tunc sicut conversus de sola fide loquutus est; similiter facit hodie; haec fuit causa, quod ex Verbo rejecerit Epistolam Jacobi, et quoque Apocalypsin.
UJP n. 35
35. Sunt aliquibus bini status, unus cum in sermone est ex doctrinali, alter cum secum cogitat; in priori statu est in corpore et in ejus vigilia, quia in cogitatione inferiore quae est loquelae, et tunc in amaeno loquendi, plerumque in fastu eruditionis, at [in] posteriori statu est in spiritu suo, et tunc in obscuro, quia cogitat intra corpus, et supra cogitationem naturali sensuali proximam; hoc factum est cum Luthero; ille in amaeno vitae suae, quia in amaeno gloriae, cum loquebatur, et hoc erat de sola fide, ex doctrina sua, at cum secum pensitabat fuit pro bonis operibus; talis cogitatio per se in obscuro remansit illi ex pueritia, quia natus in illa religione, et factus monachus; sed quia novum exclusit, suscepit recessionem ab illa religione per separationem fidei a bonis operibus.
UJP n. 36
36. Narravit Lutherus quod cum in mundo esset, dictum sit ei per angelum a Domino, ut caveat sibi a sola fide, quia non aliquid in illa, et quod ideo aliquo tempore caverit, et opera recommendaverit, sed quod usque postea continuaverit separare fidem ab operibus, ac illam solam facere essentialem et salvificam.
UJP n. 37
37. Lutherus postquam informatus est ab angelis, quod nulla fides alicui sit, nisi ei sit bonum vitae, et quod tantum fidei sit, quantum boni vitae est, et non hilum plus unum quam alterum, et quia multoties convictus est, poenituit illum, et omni opera laboravit, ut a falsis exiret, quia prius non potest venire in coelum; percepi aliquoties, quod ille poenituisset, et quod laboraret contra sua principia, sed adhuc incassum; etiam oravit ad Dominum, ut posset recedere a suis falsis, et responsum tulit, quod daretur si posset recipere, quapropter missus est ab una societate in alteram, ubi erant illi, apud quos vita conjuncta fuit fidei, sed usque non diu morari potuit, quia contra jucundum vitae ejus. Dictum illi est, quod vera doctrinae non recipi possint [in] vita, priusquam rejecta sunt falsa, quia vera non intrare possunt, ubi falsa intellectus cogitationes implent, et quod removeri facile nequeant; causa est, quia homo, dum in mundo vivit, conjungit se societatibus secundum principia religionis suae, quae fuerat suae affectionis; in his quisque post mortem manet, et cum illis societatibus est cujusvis vita, quare se removere et extricare ab illis, et in novas se tunc inferre, non datur; datur quidem quoad cogitationes, sed non datur quoad affectiones, quae tamen unum agent, quare homo intrat in novas, sed usque recedit, dum injucunda in novis sentit. Verbo, Lutherus quandoque devovet solam fidem, et quandoque defendit; devovet cum in timore est, defendit cum in suo amore.
UJP n. 38
38. De Zinzendorfio et de Moravianis
De Zinzendorfio
Loquutus cum Zinzendorfio post mortem, et tunc illius vita, ac vitae affectio, et tunc principia religionis, detecta sunt, nam spiritus mitti potest in statum ut prorsus nihil reticeat, sed omnia aperiat; aperiebatur tunc, 1) quod maxime persuasor fuerit, et quod persuaserit per contestationes quod ille sciat arcana coeli, et quod nemo in coelum veniat nisi qui ex doctrina illius esset; 2) quod primum loquutus sit cum aliis secundum religionem eorum, ita simulans, et sic alliciens, et quod postea inseminaverit arcana sua, prius bene explorando num recipiantur et recondantur; 3) dictum quod arcanum fidei ejus fuerat, quod Dominus natus sit, ut adoptivus Filius Dei esset, et quod primum crediderit Dominum simpliciter adoptivum Filium Dei fuisse, sic quod esset Arrianus. 4) Quod Divinum Ipsius fuerit Divinum sicut apud alios, nunc quod aliquid plus; 5) aegre voluit audire de conceptione Domini ex Divino, ex Matthaeo et Luca; vertit se et noluit dicere quid sentiret, et quod hoc arcanum sit quod timeat manifestare. 6) Quod tribuerit Domino peccata: et quod apud Evangelistas non melius loquutus sit quam alius homo, vocans illa obscura; quod nihil curet Vetus Testamentum, nec voluit audire quae ibi scripta sunt de Domino; 7) quod omnem vitam charitatis rejecerit, et quod execrabile sit cogitare de Deo et de salute ex aliquo quoad vitam; et quod fides separata a charitate salvet. 8) Credebat quod solus cum suis venturus sit in coelum, et quod hi soli vivi essent, et reliqui mortui. 9) Loquuntur de se quae Dominus de se, quod filii Dei sint, quod sint absque peccatis, quod sint vita et veritas, quia non spectatur apud illos aliquod malum qui in fide sunt, et quod ideo sint vita et veritas, et vocant vitam suam inculpatam quia viva per fidem.
UJP n. 39
39. Amant usque Dominum, quia ille amor mandatus est, quia passus est crucem, ad propitiandum Patrem, quod est fides quae salvat illos.
UJP n. 40
40. Quia credidit quod solus cum suis venturus est in coelum, data ei copia est ascendere in coelos, et ubicunque erat, jussus est abire, quia sentiebant ex illo falsa una cum jucundo gloriae, ex eo quod Ecclesiam stabiliverit; perceptum quod in jucundo gloriae esset meritum: et [cum] loquutus cum fratribus de coelo, dicebant quod non illis coelum sit.
UJP n. 41
41. Apparuit mihi in visione spiritus [sicut] ferus cervus in vinculis, sed qui rupit vincula, et irruit in obvios cum furore, volens lacerare et perdere, sed tunc apparuit immanis canis, qui in cervum illum irruit, et illum dilaniavit; postquam visus cervus in forma humana; erat Dippelius, qui [ita apparuit] quia non licet ei circumire et ex jucundo vitae suae omnes refutare et simul turbas excitare; et dixit Zinzendorf quod illum amaverit, sed quod animadverterit illum postea recessisse, et quod talis fuerit ut omnes vellet lacerare scriptis malignis, et quod ingeniose potuerit refellere, sicut plenus scientia et sapientia, et quod hoc ei donum naturale fuerit, sed quod ex se fatue de rebus cogitaverit.
UJP n. 42
42. Zinzendorf cum primum venit in mundum spiritualem, incepit sicut fuerat in mundo circumvagari ad societates et praedicare, sed dictum est, quod nullibi recipiatur; deductus est ad asseclas Moravianos, et percepit quod non in coelo sint, sed quod in miseria, quia respuerant omnes usus vitae, qui sunt bona opera; dum volunt recipere vera, obstant falsa, quae non discuti possunt, quia multopere amaverant illa. Verbum sciunt callide et solerter falsificare, et a sensu genuino detorquere, quod fit in caetu, coeundo. Detecta sunt aliqua molimina contra socios suos, qui voluerunt arcana illorum refellere, aut etiam revelare, et dixit Zinzendorf quod propterea se removerit ab illis; dicunt quod Dominus sit amandus propter passionem crucis, sed quod non colendus. Sanctam coenam vocant recordationem passionis.
UJP n. 43
43. Erat Zinzendorf in idea abstracta, secum cogitans de Domino; observatum est, quod cogitaret de Domino sicut de alio homine, et non quod Deus, et quod Divinum in Ipso fuerit sicut Divinum in alio homine: quodque Dominus loquutus sit perquam simpliciter et non sapienter, et quod Paulus sapientius; sed ostensum est ei, quod omnia verba Domini fuerint verba vitae, quia in singulis sensus spiritualis, ita quod singula Verba Ipsius impleverint Coelum, quia loquutus est per correspondentias.
UJP n. 44
44. Credidit quod omnia essent misericordiae; et quod si frater committit grande peccatum, �quod� hoc remittatur ei, quia id Deo est medium misericordiae: quod prorsus damnati sint, et [quod] melius [sit] Sodomae et Gomorrhae, quam illis, qui bona opera faciunt salutis causa, et quod hoc sit peccatum peccatorum, quia vindicant sibi meritum quod solius Dei est.
UJP n. 45
45. Quando Zinzendorf rejectus est ubicunque venit, et vidit asseclas Moravianos in statu infelici, passus est convinci quod in falsis esset, et ideo omni opera laboravit et adhuc laborat falsa sua discutere, et vera loco eorum recipere, sed fassus est, quod non possit se eripere e societatibus, quibus se inseruit in mundo, quia omnis homo est unus cum illis, nec postea dissociare se potest; hoc enim intelligitur per Domini verba de 5 virginibus stultis, quod postea vellent emere oleum, et quoque emerunt, sed usque non potuerunt intrare in nuptias.
UJP n. 46
46. De Moravianis
Quod Arriani inducant dolorem brachio dextro juxta scapulam, Sociniani autem inducant dolorem ossi pectoris.
UJP n. 47
47. Moraviani celant sua arcana arcanorum, ac vias obsepiunt, ne ab aliis sciantur, insinuantes se per talia quae cum doctrina Lutherana concordant, venditantes se esse reliquias Ecclesiae Apostolicae, qui vocant se fratres, et quod matres habeant, et quaedam statuta ex priscis Christianis; sed quoad interiora religionis prorsus differunt; non agnoscunt Divinum Domini, aliud quam est apud alios homines, qui in illorum fide sunt; vilipendunt Verbum Veteris Testamenti ac rejiciunt sicut non utile; Evangelistas nec curant, solum Pauli Epistolas; bona Charitatis seu bona opera, quantum ad salutem, prorsus damnant, confitentes fidem separatam a charitate prae aliis; quia Arriani sunt, loquutus sum cum illis de Domino; dixerunt, quod missus a Deo Patre ut per Passionem crucis salvaret genus humanum, ac propterea pro Filio agnitus, ac dictus Filius Dei; quod fides illorum sit confidentia; quod ament Dominum ut hominem optimum, quia suscepit in se propitiare Patrem per passionem crucis: dicunt [quod] Domino sit potestas in coelo, et non super coelum; vocant Ipsum Agnum, nec usquam adorant ut Deum. Cum illis dictum, quod conceptus sit a Deo, quod dicat [Se] fuisse ab aeterno, et quod Pater et Ipse unum sint, haec audiunt, sed cogitant contra illa; non audent dicere quod ita scriptum sit, et non dictum, et talia de Domino misere detorquent et quasi lacerant; fugiunt itaque ad haec verba, quod ipsi sciant, quomodo est, sed est inter arcana arcanorum illorum.
UJP n. 48
48. Vocant se solum vivos ex fide illa, et omnes alios qui non in illa fide mortuos, et credunt se salvari prae omnibus aliis, et quod in tertium coelum venturi sint, sed cum in primum seu ultimum coelum inter angelos veniunt, non sustinent sphaeram coelestem ibi, quae maxime trahit ex bonis charitatis, et tantum ex fide, et ideo fugiunt abinde; aversatio illorum pro ea sphaera percepta est et mihi sentita; ac praeterea in nulla societate coelesti tolerantur, quia cogitant secum quod alii quam illi sint mortui, sic ut mortuam ideam de ipsis angelis habeant; si in alterum coelum veniunt, et magis in tertium, ubi amor et charitas, et inde opera illorum, faciunt omne coeli, corripiuntur dolore sicut qui in agone mortis jacent, et oculos occupat livor, et convulsivos motus agunt, et intrinsecus cruciantur.
UJP n. 49
49. Praedicaverunt multum, quod interiorem quandam sensationem, ita perceptionem, habeant, quam dicunt esse ex influxu a Deo Patre per coelum, mediis angelis seu spiritibus, sed dictum est illis, quod illa sensatio seu perceptio sit illis ex spiritibus qui in mundo fuerunt Moraviani, et quod sint in medio illorum, et quod hi influant ex similibus principiis, et confirment, quod fit valide, quia amant religiosum suum, et multum de illo cogitant; hoc ad vivum illis ostensum est, tum quod Quaqueri sint in societate cum spiritibus Quaquerianis, Enthusiastae cum spiritibus enthusiastis, et unusquisque homo cum spiritibus, qui unum faciunt cum affectionibus et inde cogitationibus seu principiis captis, et quod nusquam aliter sit; hoc propter vivam experientiam non potuerunt non affirmare, tametsi noluerunt.
UJP n. 50
50. Bonum quod faciunt fratribus sui caetus vocant bonum amicitiae, et aliquid odii habent contra illos qui bona opera praedicant.
UJP n. 51
51. Quia animadvertunt quod nemo in coelum venire possit nisi qui agnoscunt Divinum Domini, et illi hoc nequeunt, recedunt ab amore erga Dominum propter passionem crucis, et agunt cum infernalibus; ex illo odio habent apud se sicut insitum, ut persequantur modis quandoque nefariis spiritus angelicos, sed toties mulctantur.
UJP n. 52
52. Raro conversantur cum aliis; apparuerunt primum ad dextrum in plano genuum, sed per vices diminuti sunt, abacti et dissipati; inter se clausis januis de arcanis suis loquuntur; et severe prohibent, ne arcana illorum revelentur, nisi communi consensu; imo minantur; num ex minis illorum aliquid in mundo eruperit, non voluerunt ut exploraretur, [nec] quid fecerint contra quosdam.
UJP n. 53
53. Vocant omnia apud illos dum in sua fide ex confidentia, sancta.
UJP n. 54
54. Effluit ex sphaera illorum perceptio nefandi adulterii, quia adulterant Verbum ubivis, et quoque plura ibi subsannant.
UJP n. 55
55. Apparuerunt ad sinistrum in plano pedis, ubi detectum quod unum facerent cum malis, contra illos qui in bonis charitatis fuerunt, et Divinum Domini agnoverunt, qui omnes sunt spiritus angelici, et fiunt angeli, quare inde abacti sunt versus septentrionem, sed quia nec ibi acquiescere vellent quin machinarentur malum, in opem vocantes etiam babylonicos, �quare� adhuc remotius in septentrionem acti, et immissi in cavernam, quae oblique sub occidentem tendebat, ne amplius alios laederent: sodalitium ubivis formant.
UJP n. 56
56. Adacti [sunt] ad confessionem de Domino interiorem, et audivi tunc prophana, ut vix ausim propalare, negando, imo prophanando, illa quae dicuntur ibi de conceptione Ipsius a Patre, quod ablatus a discipulis ex sepulchro, quod Transformatio fuerit visio inducta a spiritibus phantasticis, quod fuerit homo ita vilis ut vilior aliis, praeter plura nefanda, ex quibus constitit, quod omnium pessimi in Christianismo sint, et quod Theologiam ex suo cranio excluserint, et postea consuluerint Verbum, illud prophanando quia non unum cum cerebroso illorum effatu facit. Vocant mala apud se bona, quia nihil mali illis imputatur.
UJP n. 57
57. Convocabantur postea, et explorabantur num omnes unanimes essent in confitendis illis nefandis, et inventum quod quidam ex illis non tale nefandum dogma haberent, qui erant qui nesciebant arcana illorum; hi faciebant 1/3 partem eorum; hi separati sunt, et reliqui separati dati sunt quibusdam in servos, ac vetitum ut iidem una amplius congregarentur: reliqui etiam separati sunt, et ablegati in societates, cum prohibitione ne simul essent: — Sanctam coenam nec fecerunt sanctam. De baptismo, quod in usu illis sit propter reformatos.
UJP n. 58
58. Congregati sunt reliqui in caetus, et post visitationem, versus inferiora dejecti sunt, et coacti sunt intrare cavernam, sed quia illis non cibus ibi, ac viles camerae, conquesti sunt alte, emissi sunt, et ejecti in deserta; hoc vidit Zinzendorf.
UJP n. 59
59. De Quaqueris
Cum spiritus alii volunt explorare quid cogitant, occultant suas cogitationes certo modo, dicentes, quod satis sit quod non alicui malum faciant, nec aperte loquantur male de aliquo; sed dictum est illis, quod non loqui malum de aliquo sit bonum in societate terrestri: at cogitare de aliis male, quod hoc laedat societates alterius vitae, quoniam communicantur ibi ideae cogitationis. Non instrui volunt in doctrinalibus; respondent, hoc non intelligo, quid hoc; confirmaverunt se per id, quod docti sint a spiritu sancto, et quod doceantur. Contumacissime resistunt ne quid ab eorum arcanis promulgetur. Spiritus qui apud Quaquerianos sunt, quos putant spiritum sanctum, sunt illi qui ex eadem secta fuerunt in mundo; ad hos post mortem primum alluunt, qui illis inspirant ut nihil promulgent, quare vivunt separati; sunt spiritus spurci. Communio uxorum quarundam detestabilium detecta est, exspectantium tunc influxum a spiritu sancto, cum perceptione veniae quod liceat; cultus secretus sanctus in talibus consistit, et per talia etiam fit communicatio sancti. Hodie illis non tremor et totalis commotio est ut prius, sed modo commotio ad sinistrum latus corporis et faciei: cum ajunt mandatum a spiritu sancto, [etiam] ad adulteria et scortationes nemo recusat. Loquutus cum instauratore, qui dixit, quod talia nusquam fecerit, nec cogitaverit. Visum quod Quaqueriani spiritus vivant in densis sylvis sicut sues terrestres; fiunt phantisiastae. Visi etiam qui credebant se sanctos natos, tametsi ex illorum adulterio; de [tali] quo dicunt reliqui quod solus bibit vinum rubeum in coelo, quod vinum coeleste vocant, sed [unus talis] apparuit homini nefando similis, et factus est niger, et apparuit angelis sicut mucus narium. Tales dissociati sedent in suis locis sicut cortices et amurcae per saecula; post illa saecula parum retinent a vita, et serviunt societatibus pro nexu vili. Loquutus cum Pen, qui contestatus quod talis non fuerit, et quod nullam sibi partem vindicet in talibus. Dictum quod primi illorum fuerint spiritus enthusiastici, qui tales sunt ut obsidere velint hominem; sunt plus quasi corporei quam alii, qui ex obesitate intellectus spiritus sanctus volunt vocari — dicunt quod non modo loquantur ex spiritu sancto, sed etiam edant cum spiritu sancto, quodque spiritus apud quosdam infundatur in dapes.
UJP n. 60
60. De Sanctis Pontificiorum
Pontificii, imprimis monachi, dum in alteram vitam veniunt, quaerunt sanctos, quisque ex suo ordine suum, similiter Jesuitae, et quoque inveniunt, sed cum loquuntur cum illis, non plus sancti apud illos inveniunt quam apud alios; ad interrogationem dicunt, quod nihil plus possint quam alii, et quod illi, qui non coluerunt Dominum, sed solum Patrem, nihil valeant, et quod sint inter viles, quos socii contemnunt: quidam illorum sciunt, quod sanctificati sint, et cum inde superbiunt, subsannantur a sociis; quidam non sciunt; sunt plerique in inferiore terra: et in inferno, qui sanctitatem in mundo affectaverunt, quia hoc ex vesano amore, quod invocari et coli ut dii voluerint, fecerunt, et ille amor prophanat omne sanctum coeli. Sed usque Monachi et imprimis Jesuitae celant illorum sortem, et mentiuntur coram vulgo, quod sancti sint, propter vinculum et obedientiam, tametsi illi in cordibus suis rident illos.
UJP n. 61
61. Audivi Pontificem, qui vixit anno 1738, qui recessit ab errore babylonico, et se abdicavit omni potestate super animas et super coelum, et factus est Christianus, adorans solum Dominum; ille mihi narravit, quod loquutus sit paene cum omnibus, qui sancti facti, ex utroque sexu, et quod praeter duos neminem vident in coelis, et quod illi duo invocationem abhorreant, et quod plures illorum non sui conscii sint, et quod quidam fatue loquantur.
UJP n. 62
62. St. Genevieve, illa apparet quandoque Parisiensibus in media altitudine in vestitu splendido, et tunc facie quasi sancta, et dat se spectandam a multis, sed cum quidam incipiunt adorare illam, tunc illico mutatur facies, et quoque vestis, et fit similis aliae foeminae, ac increpat illos, et reprehendit illorum fatuitatem, quod colere velint foeminam, cujus sors non alia est quam sors foeminarum vulgarium, et quod apud socias suas non plus aestimetur quam alia, et increpat illos usque ad pudorem, quod homines mundi talibus nugis captentur, addens, [quod,] quod talis initio apparuerit illis, esset ex causa, ut sciretur, quinam essent tam deliri. Audivi angelos dicentes, quod illa aliquoties ita appareat, propter separationem cultorum hominum a cultoribus Dei. Docet etiam illos, quod ne hilum sciat plus quam alii, et nihil quicquam de invocatione.
UJP n. 63
63. Dicit etiam quod non sit inter meliores, et quod qui vult major fieri aliis fiat vilior aliis, et quod plerisque damno sit quod sanctificati, quia cum id audiunt, ex haereditario malo intumescunt corde et removentur, ubi prorsus non sciunt, quinam fuerant in mundo.
UJP n. 64
64. Agneta habitat in camera cum virginibus suis sociis, et quoties evocatur a quodam cultore, exit, et dicit quid velint cum puella pastoritia, quae in se vilis est, et una cum aliis in suo opere, et tunc ejus sociae exeunt, et increpat illos usque ad pudorem, utque illos pudeat, et desistant a talibus, custoditur etiam ne fastus intret apud illam; nunc autem alio deducta est, nec amplius invenitur ad dextrum intra foeminas probas, in quarum societate non toleratur, nisi respondeat quod sit spurca.
UJP n. 65
65. Sancti adorati in mundo sunt triplicis generis; quidam aversantur cultum; hi custodiuntur ab angelis; quidam oretenus repudiant, sed usque corde fovent quod velint coli; quidam recipiunt, sed hi sunt prophani, miseri et fatui.
UJP n. 66
66. Antonius Paduae apparuit mihi antrorsum inferius paulo, ad planum pedis; apparuit in vestitu obscuro, et loquutus cum illo num putaret se sanctum esse; primum respondebat, quod nihil minus quam sanctus, sed usque perceptum quod retineret superbum illud quod vellet esse, quare durius cum illo loquutus sum. Cum aliquis ad illum venit, ducitur ad loquendum, quod is neminem possit in coelum introducere, et quod prorsus nihil resciat de invocatione, quod hoc falsum sit. Dum quaerunt illum quid coelum, num sit Dominus, et quod sit amor ab Ipso et in Ipsum, et amor mutuus, hoc nescit, quare illudunt illum alii spiritus, a quibus se recipere vult et non potest: interior astutia in illo animadversa est; occultis modis intendit coli, sed timet, nam sic detruditur in inferiora, ubi dura patitur: potest arte ligare aliorum cogitationis ideas. Conjunctionem habet cum Jesuitis qui in albo apparent.
UJP n. 67
67. Franciscus Xaverius, sub natibus profunde habitat; erat subtilis magus, operando per amorem conjugialem et per innocentiam, ita clandestine.
UJP n. 68
68. Ignatius erat antrorsum supra; erat bonus spiritus; dixit quod aversetur quod sanctificatus sit, se faciens spurcum; detestatus quod sanctos faciant: novit de Jesuitis, etiam illos vocans Atheos, et [dixit] quod fugiat illos.
UJP n. 69
69. Maria Virgo visa est, mater Domini. Maria apparuit in vestitu niveo ad latus sicut modo praeteriret, et tunc morata paulum dixit, quod Mater Domini fuerit, quod quidem natus ab illa, sed quod factus Deus, et exuerit omne Humanum maternum, et quod ideo nunc adoret Ipsum ut suum Deum, et quod nolit ut quisquam Ipsum pro filio suo agnoscat, quia in Ipso omne Divinum est.
UJP n. 70
70. De Mahumede et Mahumedanis
De Judicio super Mahumedanos aliqua, et quod bini Mahumedes sint sub Coelo Christiano, in Opus. de Ultimo Judicio n. 50.
UJP n. 71
71. Quid chorus, et quod per choros fiat inauguratio in unanimitatem; fit cum plures simul et unanimiter loquuntur et agunt; et quod in loquela eorum sit concentus, in Arcanis Coelestibus n. 1648, 1649, 2595, 2596, 3350, 5182, 8115.
UJP n. 72
72. De Mahumede
Loquutus cum Mahumede, qui loco ejus [esset], qui sedem habuit sub Christiano coelo. Visum est, quod gloria Domini Mahumedanis ostensa sit, et quod tunc procubuerint super facies; similiter illorum Mahumed.
UJP n. 73
73. Audivi Mahumedanos tam scite et prudenter loquutos, ut pudore affecerint 1 quosdam spiritus Christianos, agnoscentes Mahumedem, sed adorantes unicum Dominum Universi; et tunc Mahumedes testatus est, quod ipse nullius potentiae sit, et tunc ille etiam Dominum adoravit.
UJP n. 74
74. Vidi aliquoties quod Mahumedes a se abigeret turbam se adorantem, dicens, quod irent ad Dominum qui regit universum.
UJP n. 75
75. A Mahumede ad me missi sunt spiritus, qui inducere potuerunt speciem lavacri jucundam per formam fluxionis.
UJP n. 76
76. Uterque Mahumedes fassi sunt quod Dominus sit fons omnium bonitatum et veritatum.
UJP n. 77
77. Quod spiritus, qui circum Mahumedem sunt, per choros angelicos inaugurentur in unanimitatem et in consensum, ob causam ut paterentur se agi, et cogitare, velle et loqui a Domino per angelos; de choris vide supra; et vidi et audivi illos per illos stitisse repraesentationes pulchras de Domino Salvatore mundi; quod chori peracti a Mahumedanis cum multa laude: Mahumedani chori prae caeteris mihi familiares facti sunt. Quia per insigne tempus cum Mahumede fui, semel etiam cum 2eram Amstelodami, et in curia ibi, quam per meos oculos vidit, et laudavit, marmoreis ibi delectabatur, quae marmora Mahumedanorum, qui aliquantum spirituales sunt, affectionibus correspondent, nam omnia correspondentiae sunt; aurea correspondent affectionibus angelorum tertii coeli, argentea secundi, cuprea primi, et porcellina indica ultimis in coelo, Mahumedanis marmorea.
UJP n. 78
78. Quondam bini Mahumedes in coelum sublati sunt, quia hoc desiderabant, et tunc inde mecum loquuti; dicebant quod inde viderent in una idea cogitationis innumerabilia, quae infra coelum crediderunt esse unum simplex, quod factum est, ut scirent, quomodo Dominus ducit hominem, per innumerabilia, quae in naturali statu apparent homini sicut unum, cum tamen cuivis uni ineffabilia insunt, quod comparari potest cum minimo animalculo, quod nudo oculo apparet sicut unum punctum obscurum, at quod visum subtili microscopio, est tamen animal praeditum membris, et quoque organis, et intus musculis, fibris, corde, cerebro et perpluribus; sic est cum una idea cogitationis hominis; quare nemo scit qualis homini cogitatio et affectio est, [nisi] quam solus Dominus, et quantum vivi, hoc est, coeli, ei inest, quantum enim coeli inest, tantum humani ei a Domino inest; haec didicerunt bini Mahumedes per elevationem in coelum.
UJP n. 79
79. Erant Mahumedani in plaga occidentali habitantes super petris, qui rejecti sunt a Mahumede in Christiano orbe, quia Mahumedem pro Deo colebant, et illum adorabant, quod illis interdictum est, et compertum quod tunc nihil cogitarent de Domino, non de Ipso ut maximo Propheta, et Filio Dei; et cum inquisitum erat qualem ideam haberent de Deo Patre, inventum quod non haberent ideam Hominis, sed nullam, et absque idea de Deo, non datur conjunctio cum aliquo coelo: dictum 3 est illis quod potius potuissent ideam Dei habere de Domino, quia major Propheta, ac Filius Dei, sed dixerunt, quod non possent; erat enim gens vaga. Quoniam colebant Mahumedem, ideo ipse Mahumedes qui scripsit Alcoranum, et sepultus erat in Mecca, desumtus est e loco suo, qui erat ad dextrum profunde post dextrum pedem paulo, et elevatus supra terram, et illis ostensus erat; apparuit crassus in nigro, prorsus similis spiritibus corporeis, quibus parum vitae est; ipse loquebatur cum illis, confessus quod ipse sit, et talis; et postquam ostensus est, delatus est in locum suum: sed cultores illi Mahumedis dissipati sunt.
UJP n. 80
80. Detectum postea unde erant bini Mahumedes, qui sedem sub Christiano coelo nacti sunt, quod unus illorum natus sit Saxoniae, captus ab Algiriensibus, et quod ibi susceperit religionem Mahumedanam, ac nauclerus factus, tunc captus a Genuensibus, ubi religionem Christianam recepit; ita utrique religioni deditus, quia agnovit Dominum, et amore imperandi actus, ideo ille pro Mahumede ibi assumtus, et fidem injecit Mahumedanis, quod esset ipse Mahumed; erat ingeniosus.
UJP n. 81
81. Alter autem Mahumedes detectus quod fuerit Christianus e Graecia; ille etiam agnitus ab illis, qui in mundo cogitaverunt de Mahumedibus pluribus.
UJP n. 82
82. Apud primum Mahumedem apparet aliquod luminosum, sicut ex facula, et illuc spectant Mahumedani, et inde influit in illos, mediis spiritibus, nam in mundo spirituali sunt distinctiones solum apparentiae, et cum cogitatur de aliquo, distantia perit, et fit praesentia; Mahumed solers est instruendi illos, qui illum interrogant. Datum erat percipere sphaeram vitae eorum; erat exterius jucunda, interius recondens lascivum, quod est illis ex matrimonio cum pluribus uxoribus et pellicibus; erat calidum immundum, sed quod Mahumedanis est calidum jucundum. —
UJP n. 83
83. Quod Mahumedes loco alterius continue substituantur, est quia unusquisque post mortem in religiosum suum, quod in mundo habuit, inducitur; est continuatio vitae; sed postea successive abducitur, vel ad bonos vel ad malos secundum vitam, secundum quam etiam recipit vera aut falsa.
UJP n. 84
84. De Mahumedanis
Perductus sum ad regionem ubi Mahumedani, quae regio erat versus dextrum in plano plantae pedis dextri, et cum ibi eram, tenebar in cogitatione de Domino, quod Pater in Ipso esset, et Ipse in Patre, et quod Spiritus Sanctus procedat, ita in cogitatione quod unus Deus, cui trinum: tunc illi omnes qui ibi, in eadem idea erant, et prorsus agnoscebant, et hoc per totum illum tractum: inde scire datum est, quod sint ex Mahumedanis plures, qui recipiunt fidem de Domino, quod unus sit cum Patre.
UJP n. 85
85. Cum perductus a Domino per varia loca, ut cognoscerem, quales ibi ex varia natione sua, perveni etiam ad binos montes super quibus erant Mahumedani; in uno erant qui moraliter bene vixerunt; dicebant quod illis bonum sit, quia suis moderatoribus obediunt.
In altero erant qui admodum perceptibiles rerum spiritualium essent; narrabant primum, quod non alii ad illos venire possint, quam qui simili genio sunt, et quod Christiani non possint, et quod si veniunt, appareat illis sicut deglutiantur a lupis; et qui usque adeunt, illos mittunt in carceres et male tractant, ac postea dimittunt; sunt Monachi qui per artes se inferre possunt, sed deteguntur.
Loquutus sum cum illis de pluribus uxoribus, et audiebant causas cur secundum Christianam Doctrinam sit, quod modo ducenda sit una uxor. Percipiebant justitiam in rationibus, sed respondebant quod adhuc non recedere possint a matrimonio cum pluribus, quia ex religione illis concessum est in mundo, ob causas quia orientales sunt, qui absque pluribus uxoribus flagravissent in adulteria, et sic periissent.
UJP n. 86
86. Loquutus etiam sum cum primogenitis Christianorum, qui milites custodes Caesaris sui sunt, dicti Janitzares, et facti Mahumedani; dicebant quod usque corde Christiani essent, et quod aliqui intermedii, aliqui autem Mahumedani.
UJP n. 87
87. Cum loquutus cum illis qui super altero monte, aliquid ex Verbo, appercepi sanctum ab illis: ut cum dicerem, quod Dominus conceptus sit a Jehovah, et quod ideo Ipsum vocaverit Patrem, et quod inde sit quod sit Filius Dei, et quod inde sit Divinum in Ipso; et quod ideo glorificare potuerit totum corpus, ut illud corporis quod ab illis qui a parentibus hominibus nati sunt, rejicitur et putrescit, apud illum glorificatum et ex Divino in se Divinum factum sit, et cum hoc resurrexerit, nihil relinquendo in sepulchro, aliter ac fit unicuivis homini: audiebant attente, et dixerunt quod mirentur se talia non audivisse.
UJP n. 88
88. Vidi infestationem Mahumedanorum a Christianis in quadam urbe, ex qua infestatione aegre potuerint eripi; factum est per artes, quae plures sunt in mundo spirituali; visum tunc est quod urbs illorum in medium paulum subsiderit, et factus est murus circumcirca, sed subsidentia erat exigua, ut possent ascendere et descendere, ita ab infestatoribus tutati et exemti, qui discesserunt.
UJP n. 89
89. Deductus sum ad Mahumedanos qui in plaga orientali, et datum est loqui cum illis; dicebant quod aliqui Christiani ex religione Catholico-Romana ad illos veniant, et quod animadverterint id ab illis fieri solum propter lucrum et propter dominium, et porro, quod velint possidere omnia mundi, et quoque dominari super omnes ibi.
Loquela cum illis fuit de Deo; dicebant quod non capere possent, quomodo percipere possint unum Deum, cum nominant tres, et vocant illos personas, cum tamen non est nisi quam unus Deus, et quod usque audiverint ex Christianis, quod etiam illi dicant unum Deum; quia hoc est contradictio, quaerebant quid scirem de Deo; dixi, quod in coelo Christiano non ita credatur nec ita dicatur, sed quod Trinum sit in una Persona, et quod Trinum illud nominetur Pater, Filius et Spiritus sanctus, quod hoc sit in Domino, in quo intimum, quod est esse vitae, vocatur Pater, alterum, quod est existere vitae inde, sit Filius, et quod tertium sit procedens et quod vocatur Spiritus sanctus, et quod unio talis facta sit a Deo Patre per adventum suum in mundo, et quod Christiani etiam possint illustrari in eo, quoniam Dominus aperte docet quod Pater sit in Ipso, et quod Pater et Ipse unum sint, et quod spiritus sanctus non loquatur ex se sed ab Ipso; sed quod illi qui ex religione Catholico-Romana, hoc non admittant, propter causam ut sint Dominus in terra, nec reformati qui in religione de sola fide; Mahumedani hoc comprehendebant; dicebant quod cogitarent de [eo,] desiderantes illustrationem, quae illis postea data est, quoniam hoc absque instructione ex Verbo non potest comprehendi.
UJP n. 90
90. Loquutus cum Mahumedanis de resurrectione, quod Christiani credant quod resurrectio primum futura sit cum interitu mundi, et quod tunc corpora unienda sint suae animae, et colligenda ab omni plaga ubi dissipata, et quod interea sint spiritus, quorum ideam habent sicut de vento, imprimis respiratorio, et quod sic volitent vel in aethere, vel in coelo astrifero absque auditu, visu, ac alio sensu, et quod in expectatione judicii [sint], et in hac quoque illi qui a primo ortu hujus telluris mortui sunt, qui ita volaverunt in universo nunc per 6000 annos; et quod quidam putent illos simul esse in quodam loco, qui ne locus sed ubi seu pu, tum etiam quod angeli tales sint; et quod Christiani vix capiant quod homo vivat homo post mortem sicut in mundo, non enim ideam corporis spiritualis habere possunt, sed quod usque, dum non cogitent ex doctrina, usque cogitent de se post mortem quod vivant homines, ut dum prope mortem sunt, et quod ideo illi qui de illis parentantur, aperte scribant quod sint inter angelos, loquantur cum illis, in albis vestibus, in paradisis, at ut primum ad ideas ex doctrina veniunt, cogitant, ut dictum est, de homine post mortem et de angelo ut de vento; haec dicta sunt, et responderunt tunc Mahumedani, quod mirentur talem fallaciam posse regnare apud Christianos, qui se illustratos prae reliquis dicunt, dicentes quod illi sciant se victuros post mortem, in conjugio felici victuros, et vinum bibituros, et hoc postquam rejecerant exuvias quae illis pro ultimo vestitu in crassa illa sphaera inserviverant ibi pro corpore.
UJP n. 91
91. Sunt plures Mahumedani qui fiunt Christiani, agnoscentes Dominum pro unico Deo, quia Pater est in Ipso; hi quando ducuntur in coelum, ducuntur primum ad orientem, et inde ad septentrionem, et inde ascendunt altius et altius ad occidentem, et ibi sunt in altiori: sed usque per circuitum seu ambitum secundum situm suum infra; quidam apparuerunt ascendere versus meridiem, qui fuerunt qui in Divinitate Domini se confirmaverunt.
UJP n. 92
92. Mahumedani multi ex lumine naturali de spiritualibus melius capiunt, quam Christiani, quia multum cogitant, et desiderant vera: intellexerunt bene, quod omnia in coelo et in mundo se referant ad bonum et verum, et quod verum, cum creditur, sit fidei, et quod bonum, cum eo homo afficitur, sit amoris, et quod ideo binae facultates homini datae sint, intellectus et voluntas, intellectus pro receptione veri, ita fidei, et voluntas pro receptione boni, ita amoris, et quod bonum et verum unum erunt, ita intellectus et voluntas, ut homo sit vere homo, ita quoque fides et amor; percipiebant inde clare, quod qui in bono vitae sunt, in perceptione veri sint, ex causa quia bonum appetit verum, et vult conjungi, et sicut nutriri, et quod verum sit sicut spiritualis cibus bono, tum vicissim quod verum desideret bonum, ut sit aliquid, quia absque bono, non est vita in vero, ita quod sit desiderium unius ad alterum reciprocum, et quod ex eo homo sit homo.
UJP n. 93
93. De judicio. Judicium vidi, quod Mahumedani deducti ab occidente et circum circa in suo ambitu circum pontificios per viam versus septentrionem ad orientem, in circulari via ad apparentiam, et quod mali in via conjecti sint extra sphaeram illam, ubi spatium multae extensionis, quidam in deserta ibi, quidam in paludes et in stagna, quidam in opacas sylvas: haec erant a tergo montis illorum; a latere spatii illorum in septentrione erat vorago ingens et extensa, in quam etiam plures, qui malam vitam egerant, conjecti sunt. — Reliqui pergebant per circuitum versus orientem et ibi se diffundebant in spatium amplum se extendens plus ad tergum; illuc perlati illi, qui Deum Patrem agnoverunt, ac Filium ut Prophetam maximum, qui apud Patrem: spatium illud erat amplum, divisum in montes, colles et valles, super quibus ordinati sunt, et ibi illis bene est. — Illi qui adhuc meliores erant, gavisi lumine intellectuali prae reliquis, deducebantur quoque eo, ubi communicatio erat cum Christiano Coelo, intercedente usque spatio quod separabat: hi erant, qui instructi recipiebant Dominum; et qui bene recipiebant perlati sunt in meridiem, ubi coelum suum nacti sunt post Christianos ibi.
UJP n. 94
94. Fuerunt qui se finxerunt Christianos quoad fidem de Divinitate Domini; hi per astutias se illis insinuarunt, sed illico detecti, separati sunt, et [quidam] conjecti in desertum et adjunctum hiatum, et quidam reducti, ac dissipati.
UJP n. 95
95. Erant de Mahumedanis, qui solum Patrem agnoscebant ut reliqui, ac Dominum ut Prophetam maximum, dicentes quod intelligere nequeant quod Divinum sit distinctum in tres personas, ita in tres deos; dicebant quod spiritus sanctus esset Deus loquens per spiritus et angelos; quidam ex Christianis mihi notus accessit ad illos, quaerens cur non agnoscunt Filium Dei ut Deum; dixerunt quod unus sit Deus, et sic forent duo; quare interrogabant illum, quot deos colit; respondit, unum, quia est unus Deus; sed explorabant ideas cogitationis ejus, quod non unum Deum sed tres cogitaret; hoc facile fit in altera vita; dicebant, quod videant [quod] ore dicat unum Deum, at corde et fide credat tres, et [quod] tamen oporteat Christianum loqui sicut cogitat, ac non dividere mentem a loquela, ut faciunt assentatores et qui mentiuntur, et cum id non negare posset, dicebant, quod Christianis pudori debeat esse cogitare tres deos, cum non gentilis, cui aliqua intelligentia, id cogitat, qui non [in] idea sua habet tres, cum nominat unum; voluit dicere quod tres unum essent per unanimitatem, sed nec haec potuit dari absque idea trium, inter se colloquentium et consentientium; et praeterea non dari possunt tres essentiae, quae unum faciunt, nisi unum sint etiam persona; una eademque essentia trium non dabilis [sit], minus in Deo, qui non divisibilis; et quis praeterea potest ex essentia, qualis illa in Metaphysicis, a plebe cogitari, cum non potest a docto; quare pudore affectus est, dicens se nusquam rediturum ad illos, et quaesiturum aliquem de Deo triuno. Loquuti sunt postea Angeli cum Mahumedanis, instruentes, quod Deus sit unus et persona et essentia, in quo Trinum, et quod Filius Dei, qui illis maximus Propheta, missus a Patre, non possit non Deus esse, quia conceptus ab Ipso Deo Patre; ita fuit ipsum Divinum in Ipso a conceptione, ac Divinum individuum.
UJP n. 96
96. Mansiones Mahumedanorum post mortem statorum, sunt quoad maximam partem in occidentali plaga; post ultimum judicium e novo venerunt in illam plagam multi, qui parum cogitaverunt de Deo universi, et nihil de Domino, sed colebant Mahumedem ut Deum, et quia illum non invenerunt, elegerunt alium in monte edito super Christianismum, cum quo consultabant, et cui obediebant; et tunc ex jussu novi sui Mahumedis, ingesserunt se in Christianum orbem, et variis modis illos infestabant; sed post visitationem, [cum compertum] quod [essent] gens vaga et delectata otio, et nihil usus vellent facere, conjecti sunt in inferna sua. — Tum illi consociabant se Babylonicis, et [callebant] inconspicuos se reddere: tandem terra super qua erant, revolvebatur supra illos, et in infernum conjecti; ibi in inferno apparuit igneum.
UJP n. 97
97. Pergebat judicium super illos adhuc ulterius [qui] in occidente, longo tractu et quoque versus septentrionem, ubi se commiscuerunt pontificiis malis, et vidi conjectos in inferna ibi et in voragines.
UJP n. 98
98. Multi ex Mahumedanis, cum multa audiverant de Domino, volebant accedere ad Ecclesiam coelestem Christianam, sed dictum est illis, ut maneant adhuc in sua religione, seu in doctrina sua ex Alcorano, quod Dominus maximus Propheta esset, Filius Dei, sapientissimus omnium, missus ad informandum genus humanum, ex causa quia Divinum Ipsius non possunt agnoscere corde, sed solum ore, quoniam ab infantia imbuerunt illa, ac bonum spirituale a talibus quae fuerunt fidei eorum, 14 quoad partem formatum est, quod exstingui per novum fidei non tam subito potest; modo vivant in sincero et justo, et sic in suo bono, quia omne sincerum et justum in se est Divinum procedens a Domino; et quod sic usque suo modo possint fideles vivere, et successive duci ad Dominum.
Dicebatur illis quod plures Christiani nec de Divino Domini cogitant, sed solum de humano, quod nec Divinum faciunt, ut Romano-Catholici, tum etiam Reformati, qui ideo adeunt Patrem ut propter Filium misereatur, et raro Ipsum Dominum, propter quam fidem et orationem retinent jugiter ideam de Domino, quod sit homo sicut alius.
UJP n. 99
99. Dicebatur mihi quod apud Mahumedanos sit Liber, qui in eorum manibus et communis, in quo aliquae paginae scriptae sunt per correspondentias, sicut Verbum apud nos, ex quibus lux aliqua in coelis.
UJP n. 100
100. Erant apud me plures ex Graecia, qui in mundo habitaverunt cum Mahumedanis, querentes quod tunc, etiam nunc, invehant in illos, quod colant tres deos; quibus respondent quod colant unum Deum, et quod tres sint unus; sed usque persistunt quod sint tres quos colunt, quoniam nominant tres, et quaerunt quem Deum ex tribus maxime colunt, et cum respondent quod omnes simul, tunc dicunt quod sic unus Deus est, et duo reliqui parvi dii, et quod ita modo dicatur; cum vero audiunt dici, quod sint aequales, recedunt, et contemnunt Christianos sicut quod parvi ac fere nullius judicii sint in spiritualibus; conquesti quod non recedant ab infestatione prius quam dicunt, quod sint tria nomina unius Dei; tunc acquiescunt. — Postea [Mahumedani] interrogaverunt de tribus nominibus unius Dei; dictum est illis e coelo, quod Christiani illa nomina duxerint ex sensu literae Verbi, ubi tria nomina unius Dei dicuntur, et quod per Patrem ibi intelligatur Creator universi, per Filium salvator generis humani, et quod per spiritum sanctum illustrator, et quod haec tria sint in solo Domino, et quod in Ipso tria sint unum, et quod Ipse id in Verbo doceat, sed quod [ignotum sit] propter gentem Pontificiam, quae Humanum Domini non 17Divinum volunt, quia omnem potestatem Ipsius sibi vindicaverunt, nolentes ut dicatur, Divinam potestatem, et sic quod dii essent in terra. Et quando illis praelectum est ex Matthaeo et Luca, quod conceptus sit a Deo Patre, et sic Divinum in Ipso, et ex quo Ipse, dicebant quod putaverint fuisse Josephi filium: et cum illis diceretur, quod non in mundum venerit ut reconciliaret genus humanum Patri, sed diabolum vinceret, hoc est, inferna subjugaret, ut omnia in ordinem etiam in coelis redigeret, ac simul ut glorificaret humanum, seu ut illud uniret Divino quod in Ipso fuit anima Ipsa ex conceptione, et quod sic [et] non aliter genus humanum salvari potuerit, his auditis tacebant, et multi acquiescebant.
UJP n. 101
101. Dictum est illis, quod sint Mahumedani qui receperunt fidem, quod Dominus unus sit cum Patre, et quod illis coelum sit in quo omnia felicia, et quod vivant ibi ex Domino in spirituali conjugio boni et veri.
UJP n. 102
102. De Pontificiis aliqua
Pontifex qui fuit anno 1738, et tunc in aetate ultima caecus, ille cum ultimum judicium perstabat, habitavit in alto juxta urbem in septentrionali plaga, et vidi illum tunc eductum, sedentem super lectica, et portatum, et missum in locum securum, et quia unusquisque post mortem [in] religionem suam primum perducitur, et postea abducitur, quantum fieri potest, ideo [Pontificii] etiam quaerunt Papam, quapropter semper aliquis praeficitur, qui obit nomen et functionem Papae; ille diu in illa functione post id tempus fuit, sed cum animadvertit, quod illi nihil potestatis sit remittendi peccata, nec aperiendi coelum, et quod illa potestas esset Divina et inde solius Domini, ideo incepit aversari illam doctrinam, et postea abhorrere, et abdicavit se munere illo, et contulit se inter Christianos, qui unice Dominum colunt, et cum illis in coelo est; saepius cum illo loquutus sum, et se beatum vocavit, quod amplexus sit vera illa, et quod se removerit a religioso idololatrico. Dixit, quod similia animo volverit in Mundo, et quod corde agnoverit, quod Verbum sanctum esset, et quod Dominus colendus, sed quod non potuerit recedere tunc propter causas, quas etiam dicebat.
UJP n. 103
103. Aliter vero factum est cum Benedicto XIV successore ejus; declaravit ille quod animo suo confirmaverit, quod quia Dominus omnem potestatem super coelos transtulerit in Petrum, nihil potestatis reliquum habeat, et quod inde [nec] sancti plus: vidi illum loquentem cum Sixto Quinto, qui evocatus ab inferis, sed delapsus est; audivi illum de Verbo aliquid, et plura loquentem de Bulla Unigenitus, sed quae propalare non heic locus est. Erat astutus, et primum civilis, dein perspicax; prae reliquis amavit Jesuitas; et ad illos in infernum eorum descendit, nec adhuc vidi illum inde ascendisse; et vix reor ascensurum, quia ille bullam Unigenitus se confirmasse et stabilivisse dixit, quia Scripturam Sacram animo suo non aequalem papali dictamini sed inferiorem dixit; cum illi ostensum quod Verbum sanctum esset in singulis vocibus, et quod perpetuae essent correspondentiae, et quod inde pro universo coelo, hoc nihili fecit, dicens quod papale dictamen ejusdem sanctitatis esset, sed dictum, quod in singulis quae Papa in Consistorio pronuntiat, trahat ex infernali amore regnandi super coelum et super terram, et Divinam potestatem sibi vindicandi, et sic pro Deo coli, et in tali dictamine est infernum et non coelum, et ostensum a quibus spiritibus id dictatur, et qui tunc pectus insufflant, et movent, quod sint spiritus infernales, qui corde volunt salutari pro Spiritu Sancto: sed ratiocinatus contra illa.
UJP n. 104
104. Ludovicus XIV, Rex Galliae, hodie inter felices est, factus a Domino Moderator super optimam societatem nationis Gallicae, super illos qui e mundo alluunt, in Mundo Spirituali; rectum et justum agit, et sedulus est in prospiciendo utilia subditis ibi; agnoscit Dominum, et quod potestas Illi sit super coelos et terras; legit Verbum, et astutias et calliditates fugit; dixit quod talis fuerit in Mundo. — Quondam, quando cum illo loquebar, subito descendit, visum sicut per gradus, ad locum infra me paulo anterius, et perceptum quod tunc in visione esset sicut Versaliae, et tunc perceptum quod venisset sicut in speciem somni, et illico factum est tacitum circum illum, et apud me, quod per 2 horas perstabat, et postea ascendit et loquebatur ad circumstantes, quod loquutus sit cum rege Galliae nepote, hodie regnante, et quod hortatus illum ut desisteret a confirmanda Bulla Unigenitus, et dixit quod alioquin illi foret infortunium; dixit quod non sciat an clara visione id perceperit, an obscura, quae fit in cogitatione cum aliqua emotione animi; hoc factum est 1759 die 13 Dec. [vesperi] circa horam 7 vel 8 v. circiter.
UJP n. 105
105. Post ultimum judicium colliguntur Babylonici super montibus in occidente diu sicut prius; causa est, quia spiritus [post] mortem non alio potest ire quam ubi ejus vitae locus est; illi ita super montes, ubi pars fecerant sibi sicut novos coelos; sed ut primum ad ducentos circiter ibi collecti sunt, dejiciuntur in inferna sicut prius, et hoc fit usque dum omnia in talem ordinem redacta sunt, ut nemo post mortem alio possit ire quam in suum infernum, nec pars morari super terra [ibi], et hoc fit cum loca illa occupantur a societatibus ubi sunt in agnitione et adoratione Domini. — Plaga meridionalis, ubi fuerunt ditissimi, et ubi magna Jesuitarum urbs, quae plaga prorsus eversa est, ut ex descriptione de ultimo Judicio videri potest, adhuc terra deserta est, et vidi Monachos ibi quandoque, qui quia audiverunt ibi thesauros reconditos fuisse, adhuc illos explorandi causa alluunt, sed incassum.
UJP n. 106
106. Nec desistunt adhuc ad emittendum emissarios in Christianum reformatum orbem, seducendi causa, sicut in mundo; sunt monachi, qui unice inhiant lucro, et summam potestatem, imo Divinam, affectant, et sunt tam steriles ut nihil Divini veri sciant, sed usque astutia praevalent aliis; at usque indagantur et indagati miserabiliter mulctantur.
UJP n. 107
107. Ostensum mihi est ad vivum, cur Babel seu Babylonia dicta fuit Lucifer filius aurorae, Cap. XIV, Esaj.: quod ibi per Lucifer intelligatur Babel patet a praecedentibus et sequentibus ibi, de quo afferantur illa quae ibi, et quod Babel in principio adoret Dominum, et observet praecepta prae reliquis, animo gerens dominatum, sed quod temporis successu dominatum [fiat] caput, et tandem ut Ipsum Dominum de solio trudat, et se superimponat.
UJP n. 108
108. Quod mulieres et virgines quae in monasteriis vixerunt, et lasciva cogitaverunt, et plus quae fecerunt lasciva, in inferna conjiciantur, ubi dira; illae autem quae soli pietati studuerunt, nec aliquid operatae sunt, dividantur inter asseclas suae religionis, ut famulas agant, discentes quod nuda pietas in otio, non conducat saluti: illae autem quae sedulae fuerunt, et amaverunt operari, illae sortiuntur loca inter illas in Ecclesiis, quibus bene est. — Illae quae in monasteriis diligentes fuerunt, inserviendo aliis ibi variis modis pro cibo, pro vestibus, et pro aliis functionibus ibi, et [quae] illa fecerunt ex charitate et affectione, deductae sunt extra tractum illum in confinium inter meridiem et occidentem, et formant societatem, quae tuta est ab infestationibus et a viris, et mittuntur ad illos qui docent vera fidei, nam illae prae reliquis dociles sunt.
UJP n. 109
109. Fuit ingens multitudo ex Pontificiis habitans ad orientem, occupans totum illum tractum, usque ab orientali plaga ad meridionalem, quae extendebat se ad gentiles ibi, supra montibus et planitiebus ibi; omnis illa multitudo translata est via recta usque in occidentem, ubi sedes eis data super collibus et planitiebus per multam extensionem: fuerunt qui in bono vixerant, tametsi non in veris, secundum religiosum suum praestiterant bona opera, et eo genio erant ut aliis non nocerent, nec machinarentur artes: quod desiderarent vera, patuit ex eo, quod dum in via erant, apparuerit sicut peterent mutuo argentum et vestes, sicut filii Israelis ab Aegyptiis, per quod significabatur, quod vera desiderarent, et ab illis acciperent illa, ab illis qui non aliquid boni faciunt.
UJP n. 110
110. Multitudo ingens explorata est quali affectione veri ex bono esset, et [si] simul vixerunt in bono charitatis; exploratio illa visa est sicut subita et momentanea translatio ad varias plagas; illi qui in medio erant remanebant ibi, quia in affectione veri erant, et imbui voluerunt veris fidei: reliqui remissi sunt, ut a suis, qui fuerant monachi probi, et simul ex Verbo, in aliqua doctrina veri primum instruerentur; et postea ad illos delati sunt ex reformatis qui propter vitam secundum vera Verbi fuerunt spiritus Angelici.
UJP n. 111
111. Vidi etiam ex Catholica gente multitudinem ingentem [spirituum] qui a Domino reconditi et reservati sunt longo tempore, et conservati a contagio caeterorum idololatrico, quia bene vixerunt, et agnoverunt Dominum, et delati sunt quidam ad meridiem, quidam ad orientem, quidam ad occidentem, et quidam ad septentrionem, ut formarent societatem aliquam coelestem, ac ulterius instruerentur, ob quem finem missi sunt ad illos Angeli, [ut] non modo instruerent, sed etiam custodirent illos ab astutis et dolosis e gente sua, et ab influxu ex infernis illorum. Verbo, societates institutae sunt plures et magnae ex Catholicis, et [ex quibus] partim inserti societatibus ubi libere legitur Verbum et adoratur Dominus; inde, postquam instructi receperunt vera fidei in bono amoris, elevantur in coelum: nam [non] illorum culpa est quod ibi nati sunt. — Omnes infantes illorum in Coelo sunt; sed hi ignorant falsa suorum parentum, nescientes quod tales sint; educantur sub auspicio Domini ab angelis.
UJP n. 112
112. Malitiosissimi ex Catholico-Romanis fiunt stupidissimi, ex causa [quia] cum malitia penetrat omnia interiora mentis, et destruit omne spirituale verum, tunc primum fiunt vesani, et postea stupidi; mittuntur sub terram inter occidentem et septentrionem; quum aliquis alluit ad illum locum, stupor ingens occupat cogitationem, et torpor corpus. Multi ex illis fuerunt cultores diaboli, et habuerunt libros ubi doctrina illorum cultus fuerat; unus et alter liber ab illis exemtus est et lectus, coram aliis, ubi doctrinale erat tale, quod petant Deum Patrem ut excuset illos, quod se conferant ad diabolum, quia petierant et non tulerant opem a Deo Patre, scientes quod opem ferant a diabolo, quare ad illum se conferunt, vocando illum suum patronum. Alter liber apertus scriptus meris characteribus et flexuris, et extricatus docuit, quod eis nihil a Divino sit, sed omne a diabolo; quaesita causa dixerunt, quod a Deo non id per preces obtineant, ut dominentur sicut in Mundo, super animas hominum, et super bona terrae illorum; dictum illis quod id [per] preces nemo obtineat; hi detecti facti sunt primum insani, et mox [ruebant] e monte in quo erant, a parte meridionali montis, in infernum dirum, ubi sunt cultores diaboli, et domus illorum collapsae sunt in cumulos; unus ex illis cucurrit ad me, et erat furvus sicut diabolus.
UJP n. 113
113. Illi ex illis qui natura probi sunt, non possunt una habitare cum illis qui probitatem spiritualem ex affectione veri adepti sunt, nam probi absque illa probitate facile seducuntur, credunt omnia, etiam astuta, et adorant idola, quare etiam illi inter illos sunt, qui serviunt aliis pro ancillis et famulis, a quibus custodiantur ne adeantur a monachis.
UJP n. 114
114. De Africanis
Sunt Africani inter maxime nigros, qui amant puniri et dure tractari, ut veniant in coelum, postea dicentes quod detestentur nigredinem, quia sciunt quod animae eorum candidae sint, et corpora nigra.
UJP n. 115
115. Audivi nuntiatum, quod hodie Ecclesia apud multos instituatur in Africa, 1et quod hodie revelationes fiant, et quod receptibiles sint doctrinae coelestis, imprimis de Domino.
UJP n. 116
116. Perducebar per aliquot regiones antrorsum versus sinistrum; postea videbam magnum Palatium, et ibi amplam curiam; ibi loquebatur quidam mecum dicens, quod promissa sit revelatio, et quod exspectet illam; et tunc apparebat uminosum quoddam in obscuro, quod indicium erat quod nunc revelatio; cumque attenderem audiebam quod exspectent revelationem de Christo, quem vocant unicum hominem, ex quo omnis homo est homo; et tunc unus ex Angelis loquebatur cum illis, et instruebat de Domino, quod sit unicus Deus; dicebant, quod hoc percipiant, sed non adhuc quod natus sit homo, sed cum instructi sunt ab angelis, hoc quoque intellexerunt, dicentes, quod hoc factum sit propter salvationem generis humani; praeterea sciebant plura de Coelo et Inferno, quae Christiani ignorant: dictum quod illi essent Africani. Postea perducebar inde versus dextrum, ubi audivi loquentes, quod exspectaverint revelationem, et quod nunc angeli a Domino loquantur cum illis, et instruant de Domino, cum promissione quod accepturi doctrinam coelestem. Dicebant hi, quod non aliter esse potuerit, quam quod Deus creator universi apparuerit in Mundo, quia creavit illos, et amat illos, et quod apparitio fieri debuerit usque ad visum ocularem in humana forma.
UJP n. 117
117. Deinde in obscura visione ostensum est, quomodo doctrina coelestis procederet in Africa, nempe versus interiora usque ad medium ejus, et quod dein pergeret versus illos qui ad litora ad mare mediterraneum, sed non ad litora, et dein post tempus se reflecteret versus Aegyptum. Inde laetificabantur angeli quod nunc adventus Domini e novo adesset, et quod nunc nova Ecclesia instauretur, cum quibus possint conjungi. Doctrina illa non pertingit usque ad Africanos habitantes juxta litora, quoniam illuc Christiani veniunt, qui scandala inferunt, et qui de Domino ideam humanam et non Divinam habent. Sunt Africani prae aliis in hac tellure receptibiles doctrinae coelestis, quia libenter recipiunt doctrinam de Domino; habent sicut insitum in se, quod Deus omnino appariturus sit ut homo: sunt in facultate recipiendi vera fidei, et imprimis bona ejus, quia sunt ex indole coelesti. Dictum est illis quod praedictum sit a Domino de adventu Ipsius, et de nova Ecclesia, post veterem, et quod apparitio Ipsius fiat per angelos, qui docent.
UJP n. 118
118. Deductus sum iterum ad Africanos per viam primum septentrionalem et postea occidentalem; vidi ibi sicut palatium ubi aliqui erant, et postea ulterius, ubi substiti, et audivi ingentem numerum emitti e Christiano coelo ad illos, qui erant Africani, et ibi illi qui vixerant in mundo secundum religiosum suum, et agnoverunt unum Deum sub forma Humana; dictum est illis, quod qui in bono vivit secundum religionem, etiam in affectione veri sit, quia bonum vitae nihil plus desiderat quam verum, nam desiderat scire quomodo bene vivendum sit; inde gaudent cum informantur; et quod omnes tales recipiant vera a Domino ac illustrentur secundum quale et quantum boni vitae; hoc agnoverunt et laetati sunt. Gens Africana in hac Tellure prae reliquis gentibus in illustratione potest esse, quoniam tales sunt ut cogitent interius, et sic recipiant vera et agnoscant illa; alii ut Europaei exterius modo cogitant, et recipiunt vera in memoria, nec vident illa interius ex aliqua luce intellectuali, quam nec agnoscunt in rebus fidei. Dixi illis quod pauci Christiani vivant secundum religionem, sed secundum leges civiles, et moraliter bene propter famam, honores et lucra, et quod raro cogitent vivere secundum doctrinalia, credentes etiam [se] salvari per fidem doctrinae, et non per vitam, quare nec habent doctrinalia vitae: hoc Africani valde mirati sunt, non volentes credere quod ita sit, credentes quod nullus homo sit, qui non vivit secundum religionem suam, et si non, quod non possit aliter quam fieri stupidus et malus, quia tunc non recipit aliquid e coelo.
UJP n. 119
119. Explorantur omnes post mortem, qualem ideam de Deo habent; illa idea est omnium principalis, quia conjunctio cum Domino, et conjunctio cum coelo, est secundum illam, et omne amoris et fidei Ecclesiae est inde secundum illam, quia omne Ecclesiae est Divinum, imo est Deus; inde omne Ecclesiae homini est ex idea de Deo; inde qualis illa idea est, tale cuivis coelum. Africani etiam inter se differunt secundum ideam de Deo; quidam colunt Deum invisibilem et visibilem; quidam ex illis duos faciunt, quidam ex illis unum et eundem: quidam instructi [sunt] a Christianis quod Deus natus sit homo, et hoc recipiunt, at cum audiunt quod distinguant Divinum in tres personas, abeunt, credentes tamen quod Christiani tametsi dicunt tres, usque cogitent unum; nam quid filius natus ab aeterno, non comprehendunt: quidam, qui eorum optimi sunt, credunt quod Deus omnino homo sit; dicunt quod illi, qui crediderunt Deum natum esse hominem, olim vidissent stellam lucidam in aere. Sapientiores ex illis credunt Deum natum esse hominem in Mundo, et ita se manifestavisse.
UJP n. 120
120. Dictum est, quod in quadam regione Africae sit ex antiquo tempore Liber, quem sanctum habent, scriptus per correspondentias simili modo quo apud nos Verbum.
UJP n. 121
121. Quidam sacerdos, qui putaverat non apud aliquem dari ideam Divini Humani, translatus est in societates Africanorum, et compertus quod non aliam ideam, quam Divini Humani habeant.
UJP n. 122
122. In Abisina Africae habent aliquot psalmos simili stylo conscriptos quo nostrum Verbum, et [dictum] quod in Templis illorum canantur, et quod spiritus inde communicationem sentiant; agunt in sensu spirituali de Deo uno, Redemtore Humani generis; sed de his prius actum est, ubi de Verbo n….
UJP n. 123
123. Datum est loqui cum spiritibus Africanis de variis, et omnia vera Ecclesiae clara perceptione hauriunt, et cum illis oblatum est Verbum, intellexerunt illud quoad sensum internum spiritualem, et [id] dederunt presbyteris suis, qui dixerunt quod Verbum apud se habeant, et quod id sanctissimum sit.
UJP n. 124
124. Postea ostendebant mihi quales sunt in Africa, quod ex societatibus ex illa gente in mundo spirituali sciunt, quod nempe interius in Africa sint optimi et sapientes, non boni juxta mare mediterraneum, tum prope ad Aegyptum, tum ad Caput bonae spei; [quod sit] tractus ubi boni ab Aethiopia versus medium, in quod nec admittuntur peregrini ex Europa, et si intrant, si non volunt servire, quod illos vendant Asiaticis. Et dixerunt, quod hodie aliqui loquantur cum Africanis in Mundo, [et] ore instruant illos, quod loquela cum illis imprimis cadat in interiorem eorum perceptionem, et quod percipiant influxum, et sic recipiant cum illustratione revelationem, et quod loquela talis sit cum instructoribus, quibus fidem habent.
UJP n. 125
125. De Gentibus
De sorte gentium et populorum extra Ecclesiam, videantur quae scripta sunt [in] Arcanis Coelestibus, n. 2589 ad 2604, et in opere de Coelo et Inferno, n. 318 ad 328, et aliquid in opusculo de Ultimo Judicio, n. 47 ad 51, [et] quod novum coelum formatum sit tam a Christianis quam a gentibus, tum quod Ecclesia Domini in terris, in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 3, 244, 245, 246.
UJP n. 126
126. Circa ultimum Judicium apparebant Christiani in medio ibi ordinati ad distantiam a centro ad peripherias et quoque ad plagas secundum lucem veri ex amore boni; circum illud medium visi sunt Pontificii anterius, [tunc] Mahumedani, similiter ad omnes plagas propius ad Christianos secundum lucem veri ex bono; extra illum ambitum visi sunt Gentiles, ordinati secundum religiosum suum, et secundum vitam ex illo; apud omnes sunt similes terrae, discriminatae in montes, colles, petras et valles, et supra illas sunt expansa, in quibus optimi illorum, qui receperunt ab angelis vera doctrinae de Domino et de vita: extra illos apparuit sicut mare, quod terminus. Omnes ambitus simul sumti non extenduntur in planum, sed in globum, sicut Tellus, quare cum perductus sum ad gentiles, postquam transivi Mahumedanos, descendebam per obliquum.
UJP n. 127
127. Cum ultimum Judicium perstabat, illi qui in occidentali plaga erant ultra Mahumedanos, tunc deducti sunt versus orientem, sed non per circuitum, verum supra septentrionale planum Christianorum, et quod miratus sum, in altum, sic ut per viam supra Christianos translati sint, et tamen non communicabant cum illis: et dein loca sortiti sunt circum Mahumedanos ab oriente et quoque a meridie. Ubi coeli Mahumedani sunt, ibi utrinque a lateribus apparebant hiatus, declives in profundum; illuc conjecti sunt mali eorum, qui idola coluerunt, et nihil cogitaverunt de Deo, et simul malam vitam vixerunt. Etiam similis hiatus est a latere septentrionali deserti Mahumedani; in illum conjecti sunt pessimi: tum etiam multi ex Romano-Catholica religione qui idola sanctorum coluerunt, et prorsus nihil cogitaverunt de Domino: hi collecti sunt e septentrionali plaga sub montibus ibi, et commixti sunt gentilibus, [ex] causa quia similes sunt. Dein vidi totam vallem septentrionalem, usque ad montes ibi evulsam funditus, et omnes qui ibi disjectos, et tunc apparuit ibi sicut fumosum.
UJP n. 128
128. Postea deductus sum ultra Mahumedanos ad quosdam Gentiles, qui erant in plaga Orientali, cum quibus datum est loqui; dicebant quod maesti sint, quod Divinum non illis appareat, cum tamen cogitant de Divino, et loquuntur de Eo, quare si Deus sit, quod missurus ad illos qui docerent, sed quod hoc diu frustra exspectaverint, lamentantes quod forte deseruerit illos, et quod sic non aliud videant, quam quod perituri sint. Sed tunc audivi angelos cum illis loquentes e coelo, dicentes quod Deus illis non potuerit manifestari, quia non voluerunt credere quod Deus natus sit Homo in mundo, seu quod susceperit Humanum, et quod antequam id credunt, non possit Deus illis manifestari, nec illi possent doceri, quia hoc primarium omnis revelationis est: dicebant, quod quidem credant, quod Deus Homo sit, sed quod non comprehendere possint quod natus sit Homo [in] mundo; sed responsum est illis, quod non natus sit Homo sicut alius, quoniam non a patre homine, sed a Patre Jehovah, et per Virginem, et quod ita non fuerit sicut alius homo; nam anima hominis a patre homine est recipiens vitae, at anima Domini a Patre Jehovah est ipsa vita, quae dat vitam omnibus, et quod discrimen sit sicut inter humanum et Divinum, ac inter finitum et infinitum, seu inter creatum et increatum, et quia talis fuit quoad animam, non potuit aliter quam quod corpus fieret animae simile, postquam rejecit illud corporis, quod ex Matre tulit, et quod ideo resurrexerit quoad totum corpus, nec quicquam ejus reliquerit in sepulchro, ut fit cum omni alio homine, qui modo quoad spiritum resurgit, et nusquam quoad materiale suum corpus: et porro dictum, quod ipsum Divinum, quale in se est, quod infinitum, non potuerit aliter quam rejicere finitum, quod ex matre, et induere infinitum ex Patre, ita Divinum. Dixerunt, 23quod non aliud sciverint, quam quod fuerit sicut alius homo natus a patre homine, et quoque sic mortuus, et dein receptus ab hominibus pro Deo, et quod nunc sciant, quod Dominus non talis homo sit, sicut sunt alii: postquam illa receperunt, divisi sunt, et illi qui fidem receperunt, instructi sunt ab angelis de reliquis fidei et amoris.
UJP n. 129
129. Perductus sum ad illos qui nihil sciverunt de Deo in mundo, et dicebantur vivere in quadam insula, sed qui tamen inter se egerunt vitam moratam; illi apparebant mihi non sicut homines, sed sicut simiae, sed usque facie humana, ita visi quia nihil de Deo sciebant, et Divinum est in similitudine hominis; a Domino praefectus est illis unus ex Christianis; cum illo loquutus sum, qui dixit, quod obediant illi, et ament illum, quod modesti sint, et in operis, sed quod primum aegre capere potuerint quae religionis sunt; sed quod post aliquod tempus, data sit illis propior communicatio cum Christianis, et quod incipiant recipere aliquid religionis, et quod spem foverit, quod reformari possent, ex causa quia moratam vitam egerunt, et in obedientia sunt, ac seduli.
UJP n. 130
130. Visi sunt similiter alii, qui habitaverunt in insula in mari Indiae occidentalis, qui nec ullam cogitationem de Deo habuerunt, ita nullam religionem, et qui usque inter se vixerunt sincere et amice; dictum mihi, quod illi primum appareant rationalitate destituti, sed usque quia nulla principia falsi contra religionem captav erunt, quod quidam eorum instrui se patiantur sicut infantes, et perquam perficiantur: ostensum quod eorum jucundum vitae esset velle servire apud alios; quondam datae sunt illis opes aliquae, sed illas offerebant angelo, qui illos instruebat, ut reciperet illos ut ei servirent, ut sic instruantur quomodo victuri; jucundum angelicum est tales informare, et ad coelum adducere.
UJP n. 131
131. Quondam eram in dulci somno, et cum evigilatus, vidi circum me aliquot Chinenses, et agniti quod sederent pedibus decussatim, et loquebantur inter se, et compertum, quod illi a Domino ad me missi sint, ut scirem quales ex illis plures sunt; dicebant angeli, quod jucunditas somni mei ex eo influxerit, quod angeli cum illis loquuti sint de Deo, et de mirabilibus sapientiae, et quod inde illi ita jucundati sint, ut fuerint in alicujus pacis coelestis tranquillitate; et quod spiritus mali non possent appropinquare, quia erant genio spirituali coelesti.
UJP n. 132
132. Erant apud me quidam ex Tartaria, qui habitabant extra Murum chinensem, dicentes quod terra populosa sit, nec scirent aliquid de bello, dicentes quod sint absque amore regnandi, et quod dent regimen illis qui dicunt se posse regere et gubernare, et si non potest, rejicitur cum mulcta; amantur qui faciunt rectum et justum: dicentes quod omnes in opere sint, et quod otiosos ejiciant. Dicunt [quod] aliquoties Christiani ad illos veniant, et mirantur quod dicant, quod Deus sit homo, quia credunt quod omnes id sciant; et quoque dicunt se habere praecepta decalogi, et quod vivant secundum illa, quia Deus ita vult; dicebant quod Librum sanctum habeant, de quo alii non sciunt, et quem intelligunt; et inquisitum est; erant psalmi Davidis. Vocant Chinenses suos amicos, quia ex sua natione, nec cogitant de bello; si aliqui venirent, omnes cum suo penu abirent illis insciis; vidi etiam praedicatorem Christianum apud spiritus ex illa regione; sunt animo tranquillo.
UJP n. 133
133. (1) De Ultimo Judicio super Protestantes seu Reformatos
Ante Ultimum Judicium, quod fuit commune, praecesserunt judicia minus communia, quae vocari potuerunt praeparatoria, per quae illi qui mali plus exterius conjecti sunt in inferna. Sciendum est, quod inter Judicium a Domino, cum fuit in mundo, factum, et inter Judicium quod nunc factum, Spiritus, qui exterius vixerunt vitam moralem, et ore tunc confessi Deum, sed non interius seu corde, 1ascenderunt super montes et colles, et ibi sibi sicut coelos fecerunt, et ibi per varias artes, quae perplures sunt in mundo spirituali, omnes ignotae in nostro mundo, ascenderunt in montes, sic ut mundus spirituum, qui est medius inter coelum et infernum, a talibus coelis oppletus fuerit, et per id intercepta est Domini ac coeli communicatio cum humano genere, quod etiam causa fuit, quod spiritualia Verbi et doctrinae inde non prius detecta sint quam post ultimum Judicium, per id enim purificatus est mundus spirituum, et aperta communicatio cum homine; si prius, spiritualia Verbi et doctrinae inde non recepta fuissent, nec intellecta, et si recepta et intellecta, usque infernum, quod tunc praevaluit, e cordibus illorum surripuisset illa, et prophanavisset. Illi coeli factitii sunt qui in Apocalypsi intelliguntur per coelum et terram quae transiverunt; illi transire potuerunt, at coelum nostrum aspectabile, quod est firmamentum omnium, ita creatum est, ut transire non possit, nam si hoc transiret, etiam coeli angelici transirent; foret sicut dum fundamentum aufertur palatio, aut basis columnae, per quod domus et columna caderent, nam nexus est omnium a primo ad ultimum, ab Ipso Domino, ad ultimum Ipsius opus, quod est coelum aspectabile et tellus habitabilis; simile foret si genus humanum periret; sic etiam coeli angelici ruerent, ex simili causa.
UJP n. 134
134. (2) Ante ultimum Judicium saepius vidi societates, quae sibi instar coelorum fecerunt, repurgatas et quoque destructas. Fuit una Petra, super qua urbs satis magna, ubi erant qui in fide separata a charitate, credentes sicut in mundo, quod sola fides salvet, et quod [id] ex sola misericordia, qualiscunque vita fuerit; erant in cupidine imperandi, quare ad latera rupis steterunt, ac illos qui infra erant, variis modis infestabant; cum visitatio facta est, et inventi quod omnes ibi tales essent, vidi quod petra illa subsideret in profundum cum urbe et cum incolis. Alibi similiter factum est, sed prius quam fit, separantur boni a malis, ac mali in medio sunt, et tunc subsidit medium, et circuitus manet; in circuitu sunt qui in bono fidei, hoc est, qui in charitate.
UJP n. 135
135. (3) Omnes, cum in alteram vitam veniunt, qui non negarunt Deum ore, tametsi corde, et moralem vitam [egerunt] propter leges civiles, tunc, propter famam et inde honores et lucra, conferunt se in societates, ubi urbes sunt, et ibi sicut in mundo, moraliter bene vivunt, ex timore poenae et jacturae honoris et lucri: sed cum illis adimuntur externa, et mittuntur in interna, ruunt in nefaria; at cum malitiosi numero crescunt, tunc societas pervertitur, quare illuc tunc mittuntur angeli, qui explorent statum, et qui separent bonos a malis, et boni vel ad latera societatis mittuntur, vel eximuntur; tunc urbs illa subsidit cum malis in infernum, profunde secundum malitiam eorum. Vidi semel quod quatuor angeli missi sint ad talem urbem, qui cum illuc venerunt, intrabant domum, at scelesti qui ibi, excitati in 3malitiam interiorem ex praesentia illorum, ut fit, concurrebant ad domum, ubi angeli, clamantes num vellent exire ad scortandum, ad quod volebant illos urgere, et paene violentiam inferre tentabant, sed incassum; verbo, factum erat simile facto Sodomae, et illa urbs prorsus destructa est, et habitatores conjecti in inferna. Causa quod vellent educere illos ad scortandum, erat quia ibi congregati sunt qui adulteria in mundo reputaverunt sicut licita, tum quia in falsis doctrinae fuerunt, quia nihil spectarunt vitam, et ad confirmanda illa falsificaverunt Verbum, et omnes illi qui falsificant Verbum ad confirmandum mala vitae et falsa doctrinae, adulteria ut licita reputant, et in illa feruntur.
UJP n. 136
136. (4) Vidi etiam petram super qua talis urbs fuerat, e loco suo evulsam et in 4alium locum translatam, ad insignem distantiam, quae apparuit sicut transfertur nubes, et cum ad locum illum venit, vidi quod etiam subsideret, quia ibi erat infernum illorum: incolae prius in stuporem acti sunt.
UJP n. 137
137. (5) In petras se conferunt plerique qui in fide separata a charitate sunt, et in montes, qui altiores petris sunt, illi qui in amore sui; inde est quod petra in Verbo significat fidem, et mons amorem; et cum mali ita congregati fuerunt super petras et super montes ante ultimum judicium, tunc subito primum sentitae sunt concussiones et terrae motus, per quos intelliguntur perversiones status quoad Ecclesiam, et postea sequitur eversio, quae fit vel per subsidentias, vel per translationes, vel per ejectiones, et sic detrusiones in infernum: [quoad] montes et colles super quibus sunt angeli, sapientissimi in medio sunt, et minus sapientes in peripheriis; at super quibus sunt mali, in medio sunt pessimi, et ad peripherias sunt meliores: subsidentia in medio apparet sicut gyratio vorticalis, sed in spiram.
UJP n. 138
138. (6) Erat planities aliquantum elevatior quam vallis; ibi congregata est multitudo spirituum, qui didicerunt moliri mala per astus, et a tergo aliorum se inconspicue sistere, et adigere sic alios ad cogitandum et ad loquendum quod volunt, ita mala et falsa; haec traxerunt ex eo quod in amore vesano regnandi super alios fuerint: quia tum compertum est, quod malitia illorum consummata esset, venit 5eorum exitium; evertebatur totus ille campus, et tunc aperiebatur terra alibi, et exsurgebant spiritus boni, qui a Domino in inferiori terra reconditi fuerunt, et custoditi ne a malis infestarentur, et loco illorum successerunt, et pleno numero in possessionem terrae illorum venerunt; talia repraesentata sunt per filios Israelis, [quibus] terra Canaan data est, postquam malitia gentium fuit consummata.
UJP n. 139
139. (7) Postquam plura exitia et quasi judicia, quae erant praenuntia exitii et judicii generalis, peracta sunt, et cohortes spirituum qui impuri fuerunt, dejectae sunt in stagna, lacus, paludes et voragines, hoc est, in inferna, tunc venerunt aliqui, qui callebant artem insufflandi et excitandi alios ad interioris cogitationis mala; hi excitabant animos contra Dominum, et contra Divinum Verum ab Ipso, ex quibus coepit multitudo quasi tota massa fermentari; tumultus inde pergebat undequaque, sicut cum rebellio fit a paucis, et usque tandem excitat turbam, ibi in plures petras et montes, usque ad cacumina eorum, et inde latera, etiam ad radices; vidi turbam late extensam; animus illorum fuit perdere illos qui agnoscebant ac etiam colebant Dominum, et qui in Divinis veris ab Ipso erant; cum animadversum est quod contagium tam late creverat, tunc fuit adventus Domini ad judicium generale; ille adventus erat influxus Domini per coelos in illos, qui apparebat sicut sphaera nimbosa, circumlata super montes illos et petras illas, et devehebat habitatores ibi, non dejiciendo sed auferendo; sphaera illa Divina intrabat in illorum interiora, ac aperuit illa; ita patuit quid reconditum in voluntate et in corde illorum latuit, et abripuit illos et detulit in inferna secundum mala vitae; visa illa sphaera Divina, circumlata in gyros, aliquoties redeundo, et quoque extrahebat [illos] e locis ubi se recondiderant; hoc factum est intra horae tempus cum aliquot myriadibus: his peractis capita montium recedebant et ipsi montes subsidebant usque ad planitiem, et visa est solitudo; talia intelliguntur in Apocalypsi per prius coelum et priorem terram quae Johannes vidit transivisse, nam montes ibi, cum petris et vallibus, apparent �ibi� sicut terra nostra in mundo, et habitacula super montibus vocantur ibi coeli; illi qui ita devecti sunt et conjecti, sunt qui intelliguntur in Apocalypsi per draconem et binas ejus bestias, Cap. XII, XIII, et per pseudoprophetam, qui conjecti sunt in stagnum sulphuris et ignis, Cap. …..
UJP n. 140
140. (8) Judicium super Protestantes seu reformatos ita factum est: illi qui vitam charitatis, quae etiam vocari potest vita fidei, egerunt, omnes longe ante judicium universale sublati sunt in coelum, et �omnes� qui corde negaverunt coelum, et malam vitam egerunt, omnes per vices, ut venerunt ex mundo, in infernum conjecti sunt: super illos solos factum est judicium, qui professi sunt religionem, ac egerunt sicut ex religione, sed solum hypocritice; illis concessum fuerat in Mundo spirituum in plura loca se colligere, et sicut in mundo simulare religionem, sed usque nulla illis religio fuit; illi sunt qui sibi coelos fecerunt, et qui intelliguntur per prius coelum et per priorem terram, et [qui] per artes in mundo ignotas splendida producere [potuerunt], et quoque persuadere similibus, quod in coelo sint; exteriora eorum communicabant cum ultimo coelo, at interiora cum infernis, et propter communicationem cum ultimo coelo illi tolerati sunt, secundum Domini Verba de eradicatione zizaniarum. — Angeli ultimi coeli primum ab illis separati sunt, et rupta est communicatio, sicut fit comparative cum seminibus in fructibus, quando maturuerunt, quod semina separent se sicut sponte a carne fructus, dum tempus est ut novam arborem producant.
UJP n. 141
141. (9) Omnes protestantes seu reformati, de quibus adhuc aliqua spes fuit, collecti sunt in medio, ubi omnes erant ordinati secundum regna sua in mundo, quia secundum illa etiam diversitates animorum seu affectionum fuerunt; sed supra illos et quoque circum illos fuerunt, qui Verbum legerunt, templa frequentarunt, sed usque mala vitae nihili fecerunt, amando se et mundum super omnia; ibi ingens multitudo; circum circa meditullium, ubi Christiani, qui in bono fidei et charitatis, fuerunt cavernae nigrae, tendentes oblique in inferna, quae infra latum spatium occuparunt, ubi erant inferna sub infernis; tales hiatus et voragines erant ab omni latere circum illud medium, a latere orientali, occidentali, meridionali et septentrionali; transibant inferna etiam sub ambitum quem Pontificii circum reformatos fecerunt. Dispositi fuerunt omnes interiores mali circum medium Christianum, et ab unaquavis plaga deducti sunt in voragines illas, et illuc conjecti sunt, ita in voraginem orientalem, qui ex oriente collecti, qui fuerunt qui in amore sui, imprimis in amore regnandi, nec quicquam sciverunt quam quod sola fides salvet; in voraginem meridionalem conjecti sunt, qui doctrinalia fidei calluerunt, in voraginem occidentalem, qui in amore mundi fuerunt, et in septentrionalem qui in nullo intellectu, sed solum audiverunt praedicationes, et postea nullam instructionem receperunt.
UJP n. 142
142. (10) Primum deducti sunt meridionales, postea occidentales, demum orientales; hoc factum est eodem tempore cum pontificii orientales deducti sunt ultra tractum septentrionalem.
UJP n. 143
143. (11) Cum hoc factum est, vastatae et destructae sunt habitationes illorum.
UJP n. 144
144. (12) Postea vidi ingentem numerum ex illis, qui venditaverunt solam fidem, et tamen nullam habuerunt, quia ad mala vitae suae nihil attenderunt, tam docti quam indocti, dicentes se habere Verbum et veram doctrinam, scire Dominum, et plura, et se ideo prae reliquis salvandos; illi ad multitudinem educti sunt primum versus occidentem, et postea versus meridiem ab altera parte tractus Babylonici vastati ibi, et usque versus orientem, et sic ulterius, ac [quidam] divisi et dissipati versus septentrionem, nec ulterius visi, et plures redacti, sed cis et retro; translatio illa facta est, ut explorarentur num aliquam fidem, quam jactaverunt, haberent, num scilicet fides eorum modo esset scientia, quae non fides, vel num aliquid vitae in illa, quae est fides, et ipsis datum est percipere quod illis nulla fides fuerit, sed modo scientificum absque vita.
UJP n. 145
145. (13) Cum in plaga meridionali erant, tunc ibi prope voraginem exibat multitudo quae ibi a priscis temporibus recondita fuit, qui similiter dixerunt se fidem habuisse, et propter solam fidem salvandos esse, et tamen nihil cogitaverunt de vita; illa multitudo illis tunc accessit et commixta est.
UJP n. 146
146. (14) Ex montano quodam educebatur multitudo, qui moralem vitam egerunt, sed non ex aliqua religione, solum ex timore legis, jacturae famae, honoris et lucri, ita absque ulla vita Christiana, quare quantum incognito potuerunt patrare mala, illa patraverunt; illi quia non comparaverunt sibi ullam communicationem cum coelo per vitam ex religione, circumducti ad meridionalem et occidentalem plagam, ut explorati [essent] num aliqua illis religio vitae, et quia nulla, rejecti sunt.
UJP n. 147
147. (15) Ultimo venerunt qui calluerunt doctrinalia Ecclesiae, et similiter moralem vitam egerunt, sed non Christianam, quia non ex doctrina seu ex Verbo, sed propter famam, ita coram hominibus et non coram Deo, et explorati, quod illis nihil conscientiae quia nihil religionis vitae; hi quoque e montano illo ejecti sunt.
UJP n. 148
148. (16) Omnes illi, qui in tres classes divisi sunt, abacti sunt ita procul ut non apparerent nisi sicut nimbus, et dissipati; dictum mihi e coelo, quod dejecti in loca inhabitata et deserta, et sic separati ne se consociarent.
UJP n. 149
149. (17) Dissipatio illarum trium classium facta est ad omnes plagas, occidentalem, meridionalem et orientalem et septentrionalem, unde nusquam redire possunt, et eo magis quia illis ademta est omnis cognitio religionis; de vita in desertis alibi.
UJP n. 150
150. (18) Mirati sunt angeli, quod tanta multitudo in Christiano orbe esset, quae prorsus ignoraret, quod religio sit vitae, putantes quod religio esset cogitare hoc vel illud, et per id quod cogitant exsolvere se ab omni debito vitae, et quod [hoc] facerent per id quod exemti sint ab jugo legis per meritum Domini, et quod nullus facere possit bonum a se, et si facit quod sit meritorium, et tamen hoc tam longe distat a religione vitae, ut prorsus nulla religio sit.
UJP n. 151
151. (18 1/2) Omnes autem illi qui secum cogitaverunt, quod malum non faciendum, quia est peccatum [et] est contra leges Divinas, et ita quantum potuerunt, abstinuerunt a malis, �illi omnes� ita aliquid conscientiae receperunt, et illis iis, tametsi pauca erant, quae fidei illis erant, vita fuit, ac salvati sunt.
UJP n. 152
152. (19) Quod repurgatio medii ubi reformati diu perstiterit, et quod qui in Ecclesia absque Ecclesia in se, seu in doctrina et religione [absque doctrina et religione] in se, per vices conjecti sint in voragines circum medium, et plures in deserta; repurgationes eo diu perstiterunt, post Judicium.
UJP n. 153
153. (20) Vidi quondam plures in quadam domo sedentes circum mensam; apparebant sicut mercatores, divites, et accedebant adhuc plures, ut factus sit numerus eorum; apparebant facie sicut probi, et veste induti sicut forent spiritus angelici, sed vidi quod omnes illi conjecti sint in loca deserta et in sylvas, ita extra societates probas; dicta est causa, quia in mundo in externa forma vixerunt sicut Christiani, [et] bene egerunt, sed hoc solum ad captandum famam sinceri et honesti, ut lucrarentur, et quod ne hilum fecerint propter Deum aut proximum, sed propter se, et quod inde nullam communicationem cum Coelo haberent; inde est quod illuc ejecti sint, ubi inter latrones vagantur, et latrocinantur, nam cum talibus auferuntur vincula externa, fiunt latrones; [tales] etiam fierent in mundo, si non externa, quae sunt timores jacturae famae et inde lucri, illos tenerent in vinculis.
UJP n. 154
154. (21) In occidentali plaga visa est multitudo, quorum loquela sonabat sincera, sic ut ex loquela crederentur quasi sinceritates; per loquelam et ratiocinationes de sinceritate potuerunt adducere simplices ad credendum quod tales, sed usque deprehensi quod intus essent sicut lupi, quia absque religione et inde absque conscientia; audivi illos consultantes quomodo simplices deciperentur et illis sua bona diriperentur, quidam ut sic dominarentur, et tunc a tergo aggressi [sunt] illos, et inspirarunt mala; sic eos subjugare possunt; sed hoc visum in Coelo, et illi conjecti sunt in infernum circa tractum occidentalem meditullii, erant enim insinceritates et quoque malitiae, excogitatores artium fine lucrandi et dominandi.
UJP n. 155
155. (22) Explorati sunt illi postea ex reformatis, 1) qualem ideam Dei habuerunt; 2) qui solam pietatis vitam egerunt; 3) qui frequentarunt templa, et se reos omnium peccatorum fecerunt, et non se exploraverunt; 4) qui crediderunt se Christianam vitam egisse, per quod moraliter bene vixerunt propter leges civiles; 5) qui hypocritae fuerunt.
UJP n. 156
156. (23) 1) Explorati illi qualem ideam de Deo habuerunt, comperti quod cogitaverint de solo Deo Patre, et de Domino sui simili, hoc ex fide illorum, ut Pater misereatur propter Filium, et tunc nihil de Divino Domini; iterum, [quod cum cogitaverint] de uno Deo, non simul de Domino, cum tamen Pater non adiri queat, quia nemo Ipsum videt quam solus Filius, et quod Dominus sit via, ita per Ipsum adeundus, et quod in Ipsum erit fides, et non in Patrem; inde de Deo non habere potuerunt ideam determinatam, nisi sicut [de] vento aut nube, aut de natura in minimis, et non est idea Divina de Domino, cum cogitatur de Ipso sicut de vulgari homine: conquesti sunt angeli, quod ex idea illorum, quae communicatur illis, perturbentur: et delati propterea in plagas circumcirca, et tunc loca ubi venerunt apparuerunt obscura, quia idea Dei vera facit ipsum clarum: quidam ex illis [delati] in loca infra secundum vitam, quidam ut informarentur ulterius, et tunc illi soli receperunt ideam Divinam de Domino, qui bene vixerunt. Vidi in locum illorum successisse, qui a Domino reconditi sunt, ne contagio laederentur, qui intelliguntur per illos in Apocalypsi Cap. XX, qui occisi et e sepulchris exemti.
UJP n. 157
157. (24) Postea vidi eductos e reliquis qui solam pietatis vitam in otio egerunt, qui continue fuerunt in precibus, nec quicquam in veris [posuerunt], scientes solum quod salus ex Misericordia, et quod remittantur peccata, nihil scientes quid peccatum, qui alios prae se contemserunt, et quoque damnarunt propter curas mundi, et [ex quibus] plerique meritum posuerunt in precibus; de illis quoque conquesti sunt Angeli, imprimis quia tristitiam illis inducunt; habitabant a latere, quare abacti sunt in sua loca, ubi retinent cultum suum, sed adiguntur ad opera; delati sunt in planitiem septentrionalem, quia in ignorantia talium quae ducunt ad coelum.
UJP n. 158
158. (25) Hypocritae qui bene de Deo, proximo et Patria loquuti sunt, sed apud se cogitaverunt contraria, illi explorati, et in infernum conjecti sunt; voluerunt bene loqui de Regno Domini et de Coelo, quia hoc tunc patria, sed interior cogitatio explorata est, quae erat pro se solis et contra regnum patriae, quare cum in interiora missi sunt, facinorosa patrarunt; illi conjecti sunt [in] inferna, ademptis prius omnibus quae ex Verbo et ex doctrinis hauserunt, per quae illuserunt aliis.
UJP n. 159
159. (26) Praedicatores qui aliquid ex doctrina suae Ecclesiae sciunt, et postquam in scholis instructi sunt, et ad functiones veniunt, non illam amplius curant nec Verbum aliter, quam ut possint praedicare, et evehi ad altiora munia aut lucrari opes, et sic in otio vivunt, et solum mundani sunt, et non Christiani, illi mittuntur in infernum in plaga septentrionali versus occidentem, procul a medio, ubi apparet nimbosum, et tunc fiunt stupidi.
UJP n. 160
160. (27) Separantur omnes secundum vitam, ita secundum affectiones, non secundum vitam externam, sed internam, nam haec est cogitationis ex voluntate seu affectione, ac vita interna non alicui est nisi ex religione; externa est ex moralitate in civitate, et secundum ejus leges, quare vita moralis, nisi trahat ex spirituali, et per id mutet faciem suam, non est alicui vita spiritualis, ita non conjunctio cum coelo, et qui non conjunguntur coelo, conjunguntur inferno, et tunc tametsi in mundo non fecerant mala, post excessum e mundo faciunt mala ex jucundo; sic mutatur status.
UJP n. 161
161. (28) De draconicis, quinam intelliguntur per draconem, dicantur, ex illis quae super Apocalypsin: et quod per caudam draconis intelligatur fides separata a charitate, qui detraxit de coelo stellas, quae sunt cognitiones veri et boni.
UJP n. 162
162. Draconici separati sunt, ex quibus multi fuerunt sacerdotes in mundo, qui se confirmaverunt in fide separata a Charitate: explorati sunt variis modis, tum per inspectionem occipitii in luce; illis qui mere naturales et inde infernales in occipitio est foedum, incavatum, et non nisi quam osseum. Deducuntur ad loca, ubi exteriora, quae sunt per artes inducta faciebus, adimuntur; et spectatur facies secundum affectiones et inde cogitationes interiores; tunc disparatur humanum in facie et quoddam diabolicum succedit: explorantur etiam per conversionem ad orientem et ita ad Dominum, et influit tunc inde affectio spiritualis de Domino, et tunc se illico reflectunt, sicut fit cum tendine, quae retorta resilit, ad occidentem: ita quoque ab angelis explorantur novi advenae in societates coelestes illorum.
UJP n. 163
163. (29) Sunt etiam quidam qui desiderant audire vera, credentes quod salventur si modo sciant illa, at cum audiunt, quod vera sint propter vitam, et quantum vera vitae actualia fiunt, tantum vera fidei etiam vivunt, tunc abeunt; ad vitam prorsus nauseant, sed ad vera quae fidei sunt, non ita, quia de illis loqui possunt. — Enumerentur NBvera fidei quae non vivunt, nisi vera vitae actualia fiunt; quaenam sunt vera fidei, et quaenam vera vitae, dicantur.
UJP n. 164
164. (30) Quod quisque videre possit, quod charitas sit non furari aliquem per artes vel manifeste, quod charitas sit prorsus ne velle adulterari cum alterius uxore, quod Charitas sit non ex odio et vindicta proximo nocere, quod charitas sit ne blasphemare alterum, et sic porro; qui illa abhorret ut peccata, ille charitatem habet, quia amat proximum.
UJP n. 165
165. (31) Vidi postea ingentem numerum tam e coelis emissum, quam infra assurgentes et relictos, qui sortiti sunt mansiones et habitationes, in oriente qui in bono amoris et charitatis claro, ad occidentem qui in bono amoris et charitatis obscuro, ad meridiem qui in veris ex bono in claro, ad septentrionem qui in veris ex bono [in] obscuro, omnes agnoscentes Dominum pro Deo coeli et terrae.
UJP n. 166
166. (32) Detecti etiam plures in Christiano orbe, quibus fuit intellectus veri sed non voluntas boni; tales principio acceptati sunt apud probos, quia multa etiam vera loqui possunt; apud tales etiam in principio illustratur intellectus, sed sopitur voluntas; tales collecti sunt in montibus in plaga occidentali; illi se ligant cum probis qui in ultimo coelo, qui non exquirunt voluntaria, sed credunt quod si intelligenter loquantur, etiam boni sint: sed vidi quod tales prorsus nullius charitatis essent, et cum malis se clam consociant, ac infestant probos, primum per ratiocinia, dein per artes, usque dum conjuncti sunt et sibi addicti; sic enim valent etiam contra alios. Tales fuerunt plures in Coelis quos sibi fecerunt, et interposuerunt se inter Dominum et hominem in mundo, et obstruxerunt viam, sic ut operatio Divina non posset vim suam habere: plerique tales sunt in fastu propriae intelligentiae ex amore sui, et in jucundo dominandi. Vidi tales in monte satis alto in plaga occidentali versus septentrionem, et circumcirca ubivis in lateribus montis, et persuaserunt sibi et aliis, quod quisque in coelo sit ex sola luce intellectuali, et non simul calore coelesti, sed illi sunt periculosi. Vidi tales dejectos e monte et ex lateribus montis, et aperuit se hiatus infra, et deglutivit illos, et delapsi profunde, et missi in tenebras, nam tunc falsa receptabant pro veris, et versi sunt in contraria; talis est intellectus qui ducitur a voluntate mala. Mali qui se cum illis conjunxerunt, quia tunc non amplius illis vires resistendi fuerunt, dejecti sunt in sua inferna varia, quidam in inferna sub montibus, quidam in inferna sub planitiebus.
UJP n. 167
167. (33) Insurgebant illi qui in fide separata, excitantes rebellionem paene universalem; illorum dogma, et docti eorum antesignani, insurgebant contra illos qui agnoscebant Dominum, et vitam amoris ab Ipso; excitabant omnes praeter illos qui in plaga orientali; illi tutati sunt, a Domino; et hoc usque ad Mahumedanos quosdam qui in plaga septentrionali; ablegabant 50 ad plura loca, ut excitarent illos, et qui remanebant et dirigebant divisi sunt in 10 et 10; animus erat destruendi omnes illos qui agnoscebant Dominum solum, et opera salvantia una cum fide; erant paene omnes absque religione, et inde absque conscientia, sed cum hoc moliebantur et in conatu destruendi alios erant, tunc vis ex alto seu coelo defluxit, per quam ultra myriades dejecti sunt in inferna. Conjunxerunt etiam se cum Pontificiis, et eorum monachis, qui in mundo se dixerunt Christos, et de Divinitate Domini nihil cogitaverunt. Dejecta omnis turba, capti sunt antesignani, et facti sunt nigri diaboli ab intus et ab extus, et facti monstrosi, ut vix agnoscerentur pro hominibus; nam homo talis est, qualis quoad vitam; qui niger est quoad vitam, etiam niger fit postea a capite [ad] calcem. Exploratum quod non rebellaverint ex zelo propter doctrinam solius fidei, sed ex jucundo regnandi et propter id malefaciendi: haec fuit pugna Michaelis cum dracone, nam omnes tales qui in coelos se insinuaverunt, inde exemti sunt, et dejecti; Michael [est] qui Dominum colunt et [faciunt] opera conjuncta fidei salvantia, nam cum unum non datur absque altero, ideo conjunctim salvant.
UJP n. 168
168. (34) Pugna draconis cum Michaele postea talis erat [ut sequentia], perstabat enim per aliquot dies; visa est manus extensa super coelos a Domino; apparebat in plaga occidentali versus septentrionem sicut magnum tergum [draconis] elevatum versus coelum supra medium; ita visi sunt angeli in ingenti numero; draconici erant in introitu illo, et [angeli] loquebantur cum illis de Domino, et de bonis charitatis et inde fidei; omnes tunc ad illos versi sunt, et audiebant quid dicerent, et draconici acti [sunt] in cogitationes de Domino et de sola fide, quas habuerunt in mundo, et tunc plerique nullam ideam Divinam Domini habebant, nec aliquam ideam charitatis et operum; angeli sapienter cum illis de ea re reloquuti sunt, sed incassum, praeter quod omnes angeli in coelis ita sentiant, sed incassum, et tandem post pugnam, dum amplius solum respondere extra rem seu verum voluerunt, sed non potuerunt, judicati sunt ad dejectionem ab omni loco ubi tales sunt, sed cum dixerunt quod resisterent, visus est Dominus descendere e Sole sicut in candida nube, et dedit judicium, ut omnes inventi tales separarentur et abalienarentur, et tunc dejecti sunt successive et per vices secundum nexum societatum coeli, ingens numerus versus plagam occidentalem; tunc millia apparebant ut unus; sentiebatur in me intus gravis collisio veri et falsi, quae fuit tentationis. Tota plaga occidentalis erat plena talibus qui dejecti sunt e coelis, et tunc visa est terra se aperire, et dejiciebantur, et operiebantur nimbo; erant omnes tales qui nusquam abstinuerunt a cogitare et velle malum, solum a facere malum ex timoribus. Hoc factum 1757 die 11 Aprilis. Visi sunt draconici a meridionali plaga ad occidentalem sub signo caudae in linea curva; ad meridiem ibi erant, qui justificationis gradus calluerunt et apud se confirmaverunt.
UJP n. 169
169. Coelum Domini primum est haereditatum a talibus qui Ipsum agnoverunt et vixerunt bene, qui coelum habuerunt in se, at postea successerunt qui voluerunt modo coelum habere extra se; his quoque datum est facere sibi coelos, quod dixerunt coelum cum viderunt magnifica, ut palatia, porticus, paradisos, servitia plura, sed cum interna eorum non correspondebant, cessaverunt talia, et tunc similia per phantasias et per correspondentias et plures artes sibi comparabant, sed hoc non diu perstabat, quia omnia in lautitiis et voluptatibus corporis posuerunt, et sic prorsus externi facti, quales fuerunt in mundo, et tunc venit judicium. Sequutae sunt purificationes societatum a talibus continuae.
UJP n. 170
170. (35) Multi ex illis qui in sola fide sunt, quia nullam cum coelo sed omnem cum inferno conjunctionem habent, in amore regnandi sunt, et explorantur per id quod e societatibus coeli despiciant ad inferiora, et ubi vident ibi ambulantes plures aut pauciores, regunt cogitationes illorum, infestant [illos] variis modis, et per phantasias faciunt ut plura illis appareant, ad quae ducuntur, et illorum gaudium est praecipitare illos in inferna; illi tales sunt, ut non duci velint, sed ducere; hoc jucundum eorum est, quare duci a Domino non possunt, nam Dominus ducit per affectionem usuum, et haec illis affectio non est; usus illis est dominari, quare successive Dominum negant, et incumbunt artibus, quae plures sunt, per quas dominantur; fidunt propriae prudentiae et nihil adscribunt Divinae Providentiae; et cum laxantur illis fraena, ruunt tandem in tale ut cogitent non Deum esse, et tamen insedit [illis] animus dominandi super coelum, et ibi loco Dei esse; tale insidet amori regnandi propter se: vidi quod cuidam in parva societate permissum sit ordinare illos qui ibi erant; ordinabat [illos] ita sicut aranea suas telas; se posuit in medio, et vias fecit undequaque, cum mandato ut omnes se spectarent, sed societas illa absorpta est ab infernis quae infra. Omnes tales in coelos [venire] volunt, et scandunt in alta, ubi credunt dominia esse jucunda vitae, sed sunt usus, sed cum explorati sunt dejiciuntur. Sunt vagi [qui] ab una societate in alteram tendunt, semper quaerentes ut munia obeant.
UJP n. 171
171. (36) Quod distincti sint secundum ideas Divini, ut 1.) qui [cogitaverunt] de unione [Domini] cum Patre; 2.) qui solum de Humano Domini [cogitaverunt], et nihil de Divino, tametsi [de Illo] noverunt; 3.) qui tres personas agnoverunt, et non unum Deum fecerunt per essentiam; hi in specie distincti sunt; 4.) qui solum de Patre [cogitaverunt]; hi absque Deo sunt; 5.) qui non crediderunt Dominum ab aeterno.
UJP n. 172
172. (37) Omnes illi conservati sunt, qui in mundo agnoverunt Divinum Domini et fugerunt mala ut peccata, maxime qui Divinum Humanum, et Ipsum adiverunt: at reliqui qui de Domino ut vulgari homine cogitaverunt, rejecti sunt inter Socinianos et Arrianos, qui primum sub coelis sunt proxime supra inferna, postea in infernis.
UJP n. 173
173. (38) Me persequuti sunt illi qui in sola fide; me persequuti [violentiam] mihi intulerunt, mittendo me in similem statum in quo illi erant per [inducendum] similem respirationem et similem pulsum, ita quoque in similem cogitationem et affectionem, et eram in obscuro nimboso de Deo et de salvatione, sicut immersus aquis, et perceptum quod nulla communicatio mihi esset cum coelo, et dictum quod similis sit [status] illis.
UJP n. 174
174. (39) Multi ex illis qui in sola fide, et nihil veri et boni mandaverunt vitae, quia rejecerunt omnem vitam moralem ex spirituali origine, dicentes quod nihil faciat, et quod mala non damnent, et quod Dominus impleverit legem pro illis, et sustulerit damnationem, et quod non possint bonum facere ex se, minus implere legem, rebelles facti sunt, et contra Dominum proferebant varia scandala, ut fit omnibus, qui non religionem vixerunt, tametsi in mundo non male cogitaverunt de Domino; illi explorati et inventi, quod nihil veri et boni mandaverint vitae, et quod modo norint aliquid ex Verbo, quod erat sicut aliud scientificum, in quo non vitale, et tunc apparebant absque vestibus, nam vestes significant vera vitae, et tunc prorsus nihil intelligebant, ne quidem quid rectum et justum; dictum illis quod vixerint absque religione, et conjecti sunt in voraginem meridionalem, et sic ablati.
UJP n. 175
175. (40) Aliqui tales emissi sunt ex infernis, ut transferrentur in aliud, et tunc permissum est eis agere secundum naturam suam, et tunc statim per phantasias eniti voluerunt in altiora, et conabantur malum facere: revocatum est illis in memoriam, quod dixerunt inter se in inferno, quod si illis exire liceret, aeque sapientes forent sicut alii; loquuti sunt tunc quidam cum illis aliquid ex intelligentia, in quo lux veri erat, quibus auditis angebantur ita ut aufugerent; hoc factum aliquoties, ut confirmaretur, quod tales, mutati statu, non sustineant lucem veri, ita intelligentiam; dixerunt quod malefaceret illis, sed responsum quod aliter inter se dixerint; inde patuit, quod qui in inferno sunt, nequaquam possint vivere in luce coeli, ita in intelligentia, et minime in calore coeli, qui est amor.
UJP n. 176
176. (41) Omnes societates post judicium secundum nationes in admirando ordine dispositae sunt, [qui] ordo [est] secundum affectiones in coelis et secundum cupiditates in infernis; purificantur subinde per communicationes cum malis, et inde quasi fermentationem, et tunc alieni sicut heterogenea dejecti; quandoque fit purificatio per quod societas fiat sicut unus homo; illi qui in homine, remanent, qui extra hominem, rejiciuntur. Post judicium non permittitur ita ascendere in coelum, et inde dejici, sed determinatur quisque ut eat via quae ad ejus societatem ducit.
UJP n. 177
177. (42) Sunt postea formatae societates secundum omnia genera et omnes species affectionum boni et veri distinctissime, et quoque societates infernales correspondentes; omnes spiritus, postquam vastati sunt, nunc perducuntur per vias designatas tendentes ad societates interioribus vitae eorum correspondentes et analogas, nec licet aliunde divertere, et aliis locis morari, minus formare sibi societates et sicut coelos secundum vitam in externis ut prius. Creditur fortassis in mundo, quod homo salvetur et in societates coelestes veniat secundum cogitationes quae intellectus veri sunt, sed nemo [salvatur] secundum illas, sed secundum affectiones et inde cogitationes, ita secundum voluntatis bonum et inde intellectus verum, quia homo est homo ex voluntate et inde intellectu, et non ex vero intellectus separato a bono voluntatis; intellectus modo docet, quomodo ab homine volendum et agendum. — Mali aegre per vias designatas ducuntur, quia volunt ad latera ire, ubi sentiunt bonos infra et supra, quibus malefacere cupiunt, nam omnes viae tales sunt quales societates supra et infra illas.
UJP n. 178
178. (43) Ordinatio reformatorum post judicium diu perstitit, quia apud illos est Verbum, et Dominus notus, et illi ideo in medio [sunt], et [est ibi] maxima lux, quae a medio illo pertransit ad peripherias ubi etiam gentes, quare ordinatio reformatorum diu perstitit.
UJP n. 179
179. (44) Omnes illi in coelis retenti sunt, quibus jucundum alicujus usus, sive functionis propter usus, sive negotiationis ex sincero, sive alicujus studii esset, modo jucundum usus sit, et agnitio Dei; illi possunt teneri in ordine a Domino, quia Dominus in usus influit; at illi qui in otio vixerunt, solum in consortiis, in functionibus propter solam gloriam sui, non possunt regi a Domino, et quia non sunt membra societatis ut hominis, rejiciuntur.
UJP n. 180
180. (45) De Hircis, quod sint qui in fide separata a charitate
Loquela fuit cum aliquibus de hirco apud Danielem et de ejus pugna contra arietem, et quoque de judicio super hircos et oves apud Matthaeum, et tunc apparuit hircus cum magnis cornibus infra me, et ille visus infestare oves, et cornibus suis male has tractare, tum ferire huc illuc, et inquisitum quid illud, et dictum quod hoc esset apparentia illorum qui in fide separata a charitate, et pugnae cum illis qui in charitatis vita fuerunt, et dictum quod non tales appareant coram oculis illorum, sed sicut homines acriter disputantes inter se, et quod ille qui visus ut hircus, esset qui in fide separata, at illi qui oves, qui in vita charitatis. Nam spiritus quandoque et maxime e longinquo apparent secundum affectiones, inclinationes, et inde principia, sicut cum aliquis ex intellectu cogitat, apparet sicut insidens equo, et quidam aliter; inde patuit quod non alii per hircum cornus apud Danielem, et per hircos apud Matthaeum, intelligantur. Creditur quod omnes mali per hircos intelligantur, sed non alii mali intelliguntur, quam qui vixerunt male, et tamen fidem solam confessi sunt.
UJP n. 181
181. (46) Similiter postea apparuerunt illi qui in fide separata ut hirci, et illi qui in vita charitatis ut oves, et ratiocinatio et rixae illorum sicut pugnae.
UJP n. 182
182. (47) De Dracone
Per draconem Cap. XII Apoc. et per binas ejus bestias Cap. XIII, nec alii intelliguntur quam illi qui in fide separata a charitate tam doctrina quam vita, per draconem omnes illi qui in illa fide se confirmaverunt, et per bestiam ex mari illi qui principia illa confirmaverunt per ratiocinia ex naturali homine, et per bestiam ex terra, quae postea intelligitur per pseudoprophetam, intelliguntur confirmationes pro illa ex Verbo. Quod illi per draconem et ejus binas bestias intelligantur, clare potest videri ex singulis quae de illis ibi scripta sunt in sensu spirituali intellecta, quae possunt ad vivum videri, si illa quae super Apocalypsin a me scripta sunt, publico darentur, sunt enim omnia confirmata e coelo, tum quod per caudam draconis intelligatur confirmatio fidei istius per gradus justificationis, de quibus actum est, n……
UJP n. 183
183. (48) Agitur enim in Apocalypsi de binis religiosis in Christiano orbe, de religioso apud Reformatos, et de religioso apud Pontificios; ex illis enim est totus Christianismus, sunt enim regnantes, et apud reformatos est religiosum de sola fide, quae Ecclesiam devastavit, et apud Pontificios est religiosum de potestate vicaria Domini apud Papas et ejus primates et subalternos, super Ecclesiam, ita super animas hominum, et quoque super Coelum; de his duobus regnantibus religiosis, quae per ultimum Judicium [rejecta sunt], de quo postea agitur.
UJP n. 184
184. (49) Quod illi qui in fide separata intelligantur per draconem et ejus bestias
Quod per draconem intelligantur illi qui in fide separata sunt, patuit ex sequentibus; memoratum quod draco steterit juxta mulierem parituram, ut devoraret illam, et quod per foetum quem mulier paritura, intelligatur doctrina de Domino, et de vita Charitatis; patuit inde, quod cum illa doctrina scriberetur, adessent plures ex illis qui in sola fide, in tali furore, ut vix potuissem scribere, nisi a Domino per angelos tutatus sim, et apparuit sicut vellent discerpere et dilaniare illam; per mulierem ibi intelligitur nova Ecclesia, quae est nova Hierosolyma, et per foetum ejus, doctrina de Domino et de vita Charitatis, et per draconem intelligebantur qui in fide separata, quia tales tunc fuerunt, et qui facturi sicut postea describitur, quod persequuturi mulierem, ut per ejectionem aquae instar fluminis absorberetur illa; per aquam instar fluminis significantur falsa.
UJP n. 185
185. (50) Quidam praedicator, qui fuit in sola fide, �ille� apparuit aliis prorsus sicut draco, et quoque visus stare circa mulierem parituram in cupidine devorandi foetum, et tamen visus propinquis quod adstaret illis qui vitam charitatis et Dominum defenderunt. Erat praedicator in Haag.
UJP n. 186
186. (51) Sunt ex illis, qui correspondent capiti draconis, sunt qui correspondent corpori ejus, et sunt qui correspondent caudae ejus, caudae qui in fastu principiorum illorum sunt, quia cauda est continuatio medullae spinalis, et haec cerebri; sunt qui correspondent veneno.
UJP n. 187
187. De dorso et tergo viso instar caudae draconis, videatur supra n. [34] [pag.] R versus fin. ibi.
UJP n. 188
188. (52) Praeterea ad sinistrum visus est clivus in quem ascenderunt plures ex illis qui in sola fide, et in cacumine ibi habent quendam vetustum barbatum, qui fuerat in mundo barbatus, quandoque ex vili conditione; hic persuadet illis quod sit Deus pater; petra est, et petrosa circum, et cum non volunt apparere se conferunt post montem. Illi sunt qui insidiantur omnibus qui non credunt sicut ipsi, credentes quod hoc liceat; Charitatis vitam nihili faciunt; unum faciunt cum infernis per interiora; apparuerunt illi qui Circum montis ima visi sunt, sicut magnus draco, se extendens versus inferiora, et visa est cauda a monte ad ima ejus elevate et extense.
UJP n. 189
189. (53) De Sola Fide
Quod percepta sphaera spirituum interior, quod plenissima sit affectionibus, quae sunt fines, ut magnifiant, ditescant, et sapiant gloriae causa, ac parum si quicquam propter commune bonum.
UJP n. 190
190. Expertum est cum in fide cognitionum veri a Domino essem, quod mali spiritus in impotentia refutandi illa, imo ratiocinandi de illis, essent, ut in cognitionibus, quod Dominus regat universum, et quod Dominus solus sit vita, et quod proprium hominis non sit nisi quam malum, et similia alia; spiritus mali audientes illa, tametsi non crediderunt illa, usque non contradicere potuerunt, nam veritas obfuscat eos quia non admittit intellectuale cogitare contra illud; inde patuit quod qui in simplici fide veri sunt, resistant malis, et vidi etiam quosdam, qui in veris erant, et pertransiverunt plura inferna, et omnes recesserunt, nec potuerunt appropinquare, minus aliquod malum facere. — At qui credit illa fidei quae hodie venditantur in Ecclesia, non potest id facere; nihil curant illorum, quia veritas a Domino in illis non est.
UJP n. 191
191. (54) De quibusdam, quibus nulla spiritualis vita, ex ignorantia veri, et quod vita illis a Domino per angelos inspirata sit. Quondam sensi frigus satis intensum a plantis pedis usque ad genu; constabat quod essent spiritus frigidi; dictum mihi quod essent qui in mundo in absoluta ignorantia de Deo vixerunt. Postquam elevati sunt, audivi illos loquentes, et ex loquela illorum vix aliquid vitale percepi; loquuti sicut adigerent statuas exanimes loqui; desperavi num remaneret illis diu vita; erant sicut automata seu sculptilia sonantia. Sed mox audivi quod in speciem activitatis missi sint, quae apparuit sicut gyrationis species; curam illorum habebant angeli, infundendi illis vitam, quod tam sollicite et tali studio egerunt, ut vix describi possit, nec passi se defatigari; verbo, agitabant eos, sicut in Verbo dicitur de sacrificatis et de Levitis quod agitarentur, quod erat ut vitam spiritualem accipiant: cum ita factum aliquamdiu, incipiebant vivificari, nec amplius tales esse; sic incipiebant loqui aliquid in consortio, dicentes quod in coelo sint: hoc per angelos a Domino allaboratum est per totam noctem, et postea tales facti sunt ut aliquibus consortiis possent insinuari seu inseri, in quibus dein perficiebantur, nam receptibiles erant vitae, quia nihil repugnare habuerunt, sicut illi qui confirmant se in falsis contra vera; quomodo vita illis successive insinuata est, repraesentatum est per colores, primum vitae per albescens marmoreum, alterum per caerulescens in quo albescens, tertium per candescentium nubium maculas assurgentes. Postea ostensum mihi, quales erant per afflatum ex illis in faciem meam, tum in anteriora pectoris, qui erat frigescens, vergens ad calorem: hoc a solo Domino per Angelos; dici possunt resuscitati a nulla vita in aliquam.
UJP n. 192
192. (55) Erat quidam qui pro principio habuit quod sola fides salvet; dictum ei, quod fides sit sicut scientia et cognitio, quae erit propter usum et bonum, et quod alioquin nihil nisi scientia, et quod insanus sit qui credit solam scientiam salvare, cum tamen scientia et cognitio omnis pro fine habeat bonum.
UJP n. 193
193. (56) Qui pugnaverat contra mala, et in amorem boni et veri a Domino venit, [quod] in cognitionibus sit veri et boni sicut a se, quod videat illa in se, quodque inscripta sint cordi, ut dicitur apud Esajam et Joelem; est rationale tunc illustratum, at prius non scit illa, modo ex memoria, et tunc non videt illa nisi exterius, et si non interius, sunt sicca, et transeunt, hoc est, vita in veris, nam amori inscripta sunt omnia veri, sicut affectioni corporis animalis omnia quae usui sunt, ut apibus, avibus et aliis; sic etiam homini si in genuino amore veri et boni est. Inde sapientia angelis.
UJP n. 194
194. (56 1/2) Perductus sum per societates seu mansiones coeli et loquutus cum pluribus, et cum ad mansiones coeli tertii veni, qui coelestes, tunc cum illis loqui volui de cognitionibus quae fidei vocantur, et in se sunt veritates; miratus quod non vellent respondere ad illa; dixerunt [quod] videant omnia in se ex amore in quo sunt, qui erat amor in Dominum et amor mutuus, dicentes quod veritates fidei illorum vitae inscriptae essent, et inde illas ex luce veri, quae a Domino, viderent, quia in bono est omne verum; tum dixerunt, quid cognitiones nisi propter usus, et usus sunt bona, et bona sunt amoris. Dictum mihi, quia illi in mundo omnia vera quae audiverunt applicuerunt vitae, quod tales sint; omnis illorum amor et omnis fides consistit in facere.
UJP n. 195
195. (57) Illi qui in sola fide sunt, credunt salvationem momentaneam, et puram misericordiam, quare implorant solam misericordiam, et credunt se momento salvari NBut primum recipiunt fidem, etiamsi in ultima mortis hora, et credunt remissionem omnium peccatorum esse abstersionem omnium malorum; remissionem per poenitentiam vitae non cupiunt, sed per cogitare illa quae eorum fidei vocant; ita ignorant omnia media salvationis; ostensum illis, quod talia phantasia sint, quae repraesentata quod interius plena esset serpentibus venenosis: ostensum per ludicra qualis phantasia, quod putent sicut velint serpentes ejicere per posteriora.
UJP n. 196
196. (58) Quando cogitant ex doctrina de sola fide, et contradicitur ex Jacobi epistola quod fidem suam ostensuri per opera, tunc apparet sicut culter evolare ad occidendum illos qui ita sentiunt, et obvenit ab una parte idea Lutheri, ab altera quo culter volat, idea Jacobi, tametsi illi ibi non sunt, [ex] causa quia Lutherus epistolam Jacobi exclusit.
UJP n. 197
197. (59) Infra ad sinistrum sunt illi qui se confirmaverunt de sola fide ex doctrina, sed usque vixerunt vitam charitatis ex principio quod fides producat opera charitatis; illi quia bene vixerunt, usque accepti sunt, et conjunctionem habent cum coelo, sed usque non directam, ex causa quia in principio haerent quod fides producat, cum tamen fides est cogitationis, et cogitatio nihil producit, sed solum docet, quid faciendum, et si homo facit illa, tunc non est ex aliqua fide, quia cognitiones veri non fiunt fidei, priusquam homo fecit illas; est sicut qui credit quod visus operetur in manus ut homo faciat operas, aut in pedes ut ambulet nec offendat pede et ne impingat, cum tamen visus non operatur id sed docet et manifestat; ostensum est quod hoc inversum sit, per quod datum sit cuidam ambulare viam et tunc credere quod intellectus duceret; tunc vadit viam ab oriente ad occidentem seu a meridie ad septentrionem, ita a veris ad falsa, et in obscuro; at apud illum mutatus est status per quod voluntas seu amor duceret; tunc ambulavit ab occidente ad orientem et a septentrione ad meridiem, ita in bonum et in verum in luce: et dictum illis quod apud illos qui ita crediderunt, successive invertatur status, et quod tunc primum regenerantur, et in vitam angelicam veniant.
UJP n. 198
198. (60) Illi qui in principio sunt ex doctrina quod sola fides salvet, et tamen bonam vitam egerunt, faciunt quasdam societates, in quarum medio illi sunt, ac ad circumferentias illi qui minus tales, et tandem qui mali sunt, sic ut sint circumdati malis: dictum est illis, quod adhuc inter malos habitent.
UJP n. 199
199. (61) Per vivam experientiam notum factum est, quod illi qui in sola fide fuerunt et moralem vitam egerunt, coelos sibi fecerint, ubi in luce fuisse sibi visi sunt, sed ostensum est quod esset lux hyemalis, cum enim angeli illuc spectaverunt, loco lucis apparuit caliginosum; illi qui illuc veniunt et in charitate sunt, dolorem in pectore, ventre et in genubus sentiunt.
UJP n. 200
200. (62) De illis qui continue rixantur de veris: sunt inferna ubi nihil aliud faciunt quam quod rixentur de veris; erat unum illorum sub inguinibus; ibi erant qui credunt se omnia scire, et nihil illos latere, cum tamen non aliud sciunt quam quod fides illorum sit omne Ecclesiae apud hominem: sunt ibi qui quia credunt quod omnia sciant, [et] soli loqui debeant, laicos despiciunt; dicunt continue quod hoc ipsum verum sit, et quod contradici nequeat; audivi ibi contradictiones perpetuas, [et] pugnas, usque ut invehere in alios pugnis velint, sed retinentur ab aliis; ibi apparent sicut lacerent vestes, et auditur inde sicut stridor dentium; sic abeunt et redeunt, et sic rixantur, ne hilum propter verum sed propter se ex fastu proprii intelligendi, et ex pruritu dominandi; removentur illi ab aliis, quia omnem tranquillitatem animi turbant, et liberum cogitandi ex Verbo auferunt, inducendo suas opiniones sicut ex Divino, et infestando omnes qui non recipiunt; tales consociationes sunt plures hodie ex Christiano orbe, quia diviserunt Ecclesiam secundum opiniones de credendis, et bonum vitae non modo rejiciunt, sed etiam dicunt quod non sciant quid sit, nisi dare pauperibus, et praedicationes audire.
UJP n. 201
201. (63) Multoties visi sunt qui dixerunt se habuisse fidem, et cum explorati, non aliam fidem habuerunt, quam quae supra dicta est, quam vocant unice salvificam et quoque spiritualem, et tamen non vixerunt aliquam vitam Christianam, fugiendo mala quia peccata; illi missi sunt in loca, ubi veritates essent fidei, et quae ex bono vitae essentiam haberent, et ibi data communicatio, num fidem haberent, et ipsi tunc ex perceptione illis data aperte confessi sunt, quod non aliquid fidei illis esset, quod scientificum, quale scientificum mundi, et quod nesciverint quid fides, et quod fides esset veritas, et veritas non sit veritas, sed modo vox soni articulati, nisi ex bono.
UJP n. 202
202. (64) Sunt plerique sensuales qui in sola fide et in nulla vita charitatis, nam mala vitae quae non in se viderunt, nec videre sategerunt, voluntarium occupant et faciunt, et qualis homo quoad voluntarium est, talis est quoad interiora, quare haec occlusa sunt, et omne quod Ecclesiae et coeli est, infra seu extra est, ita solum in memoria, ubi residet ut fides historica, seu ut scientia; haec causa est, [quod,] dum homo aliquid audit de veris, de Domino, de Verbo, de vita aeterna, de coelo, et de statu angelorum ac hominum post mortem, recipiantur sicut res memoriae, sed ut primum cogitat de illis num ita sit, tunc sensuale corporeum judicat et concludit; conclusum fit, quod non ita possit esse, quia quod prius in memoria est ex doctrina, hoc credendum, ut quod tres personae Divinitatis sint, [quod] Humanum Domini non [sit] Divinum, quod Angeli sint sicut venti, quia spiritus, similiter homo post mortem; causa est, quia sensuale concludit, et non potest recipi lux e coelo quae illustrat; sunt interiora pro transfluxu illius lucis clausa: explora numne ita cum aliquid tale ponitur sub intuitione directa et inquiritur num ita sit; sensualis homo talis est, ut fallacias captet, et apparentias credat, et dicat [illas] vera, at ipsa vera, quae lucis coeli sunt, rejiciat; hoc facit sola fides, quare illi non possunt perduci in aliquem intellectum veri.
UJP n. 203
203. (65) Dictum est ab angelis, quod sola fides non sit dabilis; spiritus qui in sola fide in mundo fuerant, indignati percurrebant undequaque ubi spiritus angelici erant, et quaerebant anne sola fides dabilis sit; ita percurrebant ad 10 et ad 15, et ubique responsum tulerunt, quod non dabilis, quia fides absque amore est scientia, et illorum fides scientia falsi, et si vellent vocare scientiam fidem, quia sibi persuadent, tametsi non intelligunt num ita sit, non aliud est quam persuasio, quia ita dictum, vix aliud quam quod cadavera et ossa, et sepulchra hominum, sint sancta, cum tamen sunt stercora, et significant damnationem ac infernum. His auditis percurrebant et quaesiverunt quid amor, annon fides sola; spiritus angelici putabant illos insanos, et magis cum dicebant quod fides sola esset opera, sicut dixissent quod cogitare esset facere: porro percurrebant et dicebant, num sic fides sit non ens; responsum tulerunt quod fides separata a charitate sit non ens, quia fides dicitur fides ex charitate quae est ejus anima, et quod tale ens sit quale est corpus absque anima.
UJP n. 204
204. (66) Audivi plures ex doctis ratiocinantes de variis quae fidei eorum fuerunt, et quae a nativitate illis, et inde religionis suae vera, et ratiocinatio erat acris et vehemens, et quisque refellebat alterum, et erant angeli qui audiebant; dicebant quod non percipiant apud ullum aliquam affectionem veri, et inde nec visum veri, ita non jucundum mentis ex aliquo vero, quod mirabantur, quod confirmare possent falsa, et dixerunt quod solum jucundum ratiocinandi esset ex fastu, quod sic non possint progredi in aliquam sapientiam, nam subsistunt, at illi qui in affectione veri sunt, semper progrediuntur a vero in vera, et sic continue, et tandem in sapientiam et sic in felicitatem angelicam, et dixerunt quod ut primum audiant tales ratiocinatores, avertant se, et ligare cum illis [non] velint consortium, quia non vident aliquid; tales sunt plerique qui se confirmaverunt in fide separata, non modo doctrina sed etiam vita, nam illi cogitant secum, quid opus ut sciam quid malum, quia hoc non damnat, [seu] quid bonum quia hoc non salvat, modo cogitem ex fide illa quod Dominus impleverit omnia legis pro me, et quod meritum Ipsius mihi imputetur.
UJP n. 205
205. (67) Detectum est ab Angelis coeli, quod illis qui in sola fide non sit conscientia, imo quod non sciant quid conscientia, et cui non est conscientia, illi nec est religio; causa est, quia illi nihili faciunt bona vitae, et qui illa nihili faciunt, nullatenus possunt habere conscientiam, et inde nec scire quid sit, nam conscientia est dolor animi quod fecerint contra praecepta Divina, et quod cogitaverint contra illa; dolor conscientiae inde est, quod videant se sicut in damnatione.
UJP n. 206
206. (68) Illi qui credunt hominem salvari per charitatem et non per solam fidem, si non vivunt vitam charitatis, parum differunt, nam dicere charitatem aut dicere fidem, et non facere, est aeque [mere] cogitativum, in quo nihil vitae quia nihil voluntatis; illi dolorem incutiunt pectori, et scapulae dextrae.
UJP n. 207
207. (69) Quantum principia falsi nocent et avertunt animum a faciendis, constare potest a multis exemplis, ut qui credit quod opera nihil ad salutem conferant, ille avertit animum a faciendis bonis; qui adulteria licita credit, ille avertit animum a casto amore conjugiali, ita a castitate, imo a puritate fidei, nam puritas fidei plane discordat cum adulteriis. Qui credit quod natura operetur omnia, et Deus [solum] universaliter, is fidit propriae prudentiae, et nihil boni facit nisi a se, quare principia falsi influunt in vitam, nam voluntas non facit contra principia capta, sed cum illis.
UJP n. 208
208. (70) Loquutus cum Melanchtone de sola fide, quod ex sola ratione videre possit, quod sola fides non salvet, quia unusquisque homo est suum bonum et suum malum, et quod omnis spiritus sit forma et imago sui boni et sui mali, non solum quoad faciem, sed etiam quoad universum corpus, nam qualis affectio est spiritus, talis est quoad mentem et simul quoad corpus, quod manifeste scire potest ex eo, quod cum quis loquutus contra affectionem alicujus spiritus ac angeli, tunc illico mutat faciem, imo invisibilis fit et disparatur; quod nunc, quia sola fides est modo cogitationis, et non voluntatis, et ita solum memoriae et non vitae, �quod� insequatur quod adhuc sit extra hominem, et non intra illum, quare cum spiritus est totus quantus est suum bonum aut suum malum, et fides separata a bono non est intra hominem, sequitur quod sit modo sicut cutis, et quod homines fidei separatae non sint homines nisi quoad cutem, ita quod cutanei dicendi sint.
UJP n. 209
209. (71) Hoc verum est, quod qui solam fidem apud se confirmat et doctrina et vita, non reformari possit, ita non salvari, nempe dum in mundo cogitavit quod cum per fidem justificatus sum, nihil mali me damnet, quia non imputatur, et nihil boni me salvet, et sic e cogitatione sua ejicit omnem reflexionem super malum ac bonum vitae apud se, et si appercipit, quod non curet, sicut nullius rei ad salutem: sunt tales spiritus, qui non possunt reformari, similia enim cogitant post mortem.
UJP n. 210
210. (72) Quod Dominus sit amor, quod inde universum coelum secundum genera et species et varietates amoris ordinatum sit, quod omnis societas coeli, quod omnis spiritus et angelus; simile est in spiritu et angelo in quo coelum, quod omnia in illo disposita sint ex amore et secundum illum in intellectu, imo totum corpus ejus; quomodo tunc sola fides, quae secundum amorem est fides.
UJP n. 211
211. (73) Erat quidam Anglus qui docte et scite scripsit de fide et charitate, et hoc ex multo ingenio, sed concluserat quod fides producat charitatem, et quod cum per fidem justificatus sit, in conatu faciendi bonum sit, et quod hoc sit effectus fidei, sic quod fides primum ducat ad charitatem, et postea in charitate; dictum est ei ab angelis, quod hoc ita appareat homini, at quod usque non ita sit, et quia ita apparet, quod hoc sit via reformationis, sic enim homo discit plura quae fidei erunt, credens quod sic salvetur, sed cum homo regeneratur, tunc invertitur ordo, et si velit inquirere, quod nusquam inveniatur fide produci charitatem, sed a charitate fidem, quare ille, quia multo ingenio praeditus fuit, excogitavit perplures rationes, ad confirmandum quod fides producat, et licuit illi rationes has producere, et ostendere num ita sit, quare meditabundus relictus est cuivis rationi, at cum ad finem venit, ad productionem [charitatis], apparuit semper sicut tegmen obvium, quod penetrare non potuit, ut veniret ad charitatem, quare relicta illa ratione, similiter egit cum altera, ita cum centum, et sic in meditatione sua ingeniosa ivit per integrum annum quovis die, et nunquam vidit conjunctionem [a] parte fidei, quare postea fassus est, quod non dabile sit, et quod quidam dixerint se sensisse apud se hoc, quod fuerit vel ex eo quod cogitaverit de charitate extra fidem, vel ex aliis causis, etc. etc. — quod fuerit ex eo quod illa quae fidei sunt, docuerint illum, nam vera fidei docent, et homo facit secundum illa, et [homines] hoc tribuerunt fidei ex principio vel capto vel audito; tum postquam homo charitatem facit, tunc fides vivit, et tunc in singulis operatur charitas et fides simul, [et] tunc aegre videri potest, quid prius et quid posterius. Fidei vera quae cogitationis et intellectus sunt, sunt prius; sed usque vera non vivunt et fiunt fidei vivae seu salvificae, quam cum homo vivit secundum vera.
UJP n. 212
212. (74) Legi coram Anglis preces eorum solennes ante sacram coenam, quomodo facere deberent ut remittantur eis peccata, in qua [prece] non memoratur fides, et dixi quod illa sit ipsa vera religio; quidam praedicatores qui pro sola fide fuerunt, audiebant, et dicebant quod cum illam legerunt in templis, prorsus crediderint illam viam salutis esse, sed cum cogitaverunt ex doctrina sua de sola fide, tunc aliter cogitaverunt; laudabantur Angli propter illam orationem, et multi crediderunt quod id doctrinae illorum esset, sed plures ex illis dixerunt quod hoc sit pro vulgo, et sola fides pro doctis; dictum est illis, num sic velint exorcismum illum, quod nisi hoc facerent satanas intraret sicut in Judam; tunc abiverunt, et secum loquuti sunt de illa re.
UJP n. 213
213. (75) Vidi quondam aliquos Antistites Anglos, inter quos etiam unus alterque Episcopus qui pro sola fide sicut pro aris et focis pugnarunt, et ex ideis suae cogitationis de sola fide et de justificatione per illam formabant simulachrum, quod repraesentaret fidem; hoc fieri potest concinne et facile in mundo spirituali; formant ibi simulachra per ideas, et simulachra etiam apparent, nam ex solis ideis illorum sunt apparentiae; inaptarunt simulachro omnia suae fidei, at cum factum est apparebat coram Angelis ut enorme monstrum, sicut ut terreret illos, hoc in luce coeli, at coram illorum oculis apparebat aliter, sicut solent monstra in tenebris ex phantasia; ex eo gloriabantur primum, at postea pudefiebant.
UJP n. 214
214. (76) Dixerunt Angli quod fides operetur charitatem sicut arbor fructum, sed ostensum illis est quod per arborem ibi non intelligatur fides sed homo, et quod per ramos et folia intelligantur vera fidei, et per fructus bona amoris. — Tum quod affectio naturalis seu bonum naturale, quod amoris sui et mundi, non conjungi possit fidei quae spiritualis; si conjungitur fit adulterium; et quod bonum spirituale non dari queat nisi per bonum vitae, de quo bono ortum est.
UJP n. 215
215. (77) Argumentum in quod vim ponunt, est quod homo non possit facere bonum a se quod est bonum; hoc verum est, sed usque nisi homo sit in bono ut ex se, non ei appropriatur, et sic non conjungitur Domino; ut fiat conjunctio erit reciprocum, sic foedus, quod est, si tu facis illud, Ego faciam hoc; ut homo possit sicut ex se facere, ideo datum ei est liberum, et liberum est liberum cogitandi, volendi, faciendi; data ei est ratio ut videat quid salus; data est voluntas, data est optio et electio; mandatum ei est ut faciat; haec data sunt, ut faciat sicut a se, tametsi non ab illo est sed a Domino; si non a se, foret automaton, et omnis influxus transflueret; et Dominus jugiter incumbit et urget ut faciat, ac ut non appareat aliter quam a se, propter appropriationem et conjunctionem; mille loca [ex Verbo] adduci possunt, quod homo condemnetur si malum faciat, et quod remuneretur si bonum; assumatur ubi dicitur facere et opera.
UJP n. 216
216. (78) Explorati sunt multi mali qui in extremis horis cum receperunt eucharisticum, qui tunc se crediderunt salvandos per illam fidem, quod crediderint cum fiducia et ex confidentia, et tamen vita mali remansit, et non fides; dictum eis, ut contineant respirationem et retineant illam fidem, sed usque ut respirabant, jucundum mali, ex quo vita eorum, rediit, et illi conjecti sunt in infernum.
UJP n. 217
217. (79) Post judicium collecti sunt, qui inter alios circum circum dissipati sunt, et cum collecti erant, in animum venit aestus seducendi probos [ad hoc], quod sola fides salvet, quare hi de illis ad Dominum conquesti sunt, et tunc vidi illos recedere magis et magis, usque dum ad terminos Christiani orbis venirent; a tergo ibi erant deserta, et vidi illos quoad multam partem illuc abactos; et postea datum est videre quale desertum erat; erant casae et mapalia vilia, in quibus paene solitarii cum aliquo scorto habitant, et circumcirca saxeum et congestae saxorum moles, inter quas aliquot viae, nec audet unus alterum adire; timent se mutuo, ne mala faciant, nec credunt dum in foribus stant, ac invitant; datur illis frustum panis quotidie, et aqua; quidam mittunt ad illos aliquid edulii; nec vidi virgultum, minus arborem, sed arenaria et rupeta.
UJP n. 218
218. (80) Multi ex illis dicebant se velle instrui, et sic rejicere illam fidem, sed incassum; haesit irradicata quia illa fuit principium vitae illorum: et quod mirum est, eruditi ex illo religioso, spectant justificationem per solam fidem sicut arcanum Divinum, adeo ut illam tangere sit sicut [tangere] pupillam oculi, dicentes quod se jurejurando devinxerint ad illam, at cum illis ostensum est, quod illa describatur in Apocalypsi per bestiam ex mari, et apud Danielem per parvum cornu quod crevit ad omnes plagas, et dejecit ex coelo exercitum ibi, et cum audiunt hoc confirmatum ex coelo, ubi correspondentiam percipiunt, usque justificationem colunt ut suum idolum; intelligitur justificatio per fidem separatam. De conatu ad bonum post justificationem etiam multa loquutus sum, num in conatu sit aliquid voluntatis ab homine; dixerunt quod sit, alii quod non sit, et quod bene separandum.
UJP n. 219
219. (81) Dicunt quidam quod liberum arbitrium non sit nobis sed [quod] deperditum per Adamum, quod aliquod liberum credendi seu fidei sit, sed nihil faciendi seu operum, sed ostensum est illis, quod nulli homini, nec Adamo, fuerit liberum ex se, sed sicut ex se, et quod liberum sit cuivis agere ex Domino, ita duci a Domino, et quod quisque in eo libero sit, quantum ducitur.
UJP n. 220
220. (82) Omnes illi praedicatores qui in vita corporis confirmaverunt se in sola fide, nec propter vitam recedere possunt, non admittuntur ad praedicandum; aufertur illis vestis sacerdotalis, et postea non sciunt quod praedicatores fuerint. — Admittuntur plurimi ad praedicandum, sed ut primum fidem separatam et justificationem per illam solam praedicant, exeunt omnes, et templum fit inane; ita illi praedicatores, qui possunt recedere, emendantur, recipientes doctrinam coeli; simile fit cum illis qui separant Dominum a Patre, et non [Illos] unum faciunt. — Et quod novum est, omnes qui post mensem sunt in mundo spirituali, rejiciunt tertiam personam, agnoscentes quod spiritus sanctus sit Dominus loquens per angelos et per spiritus; causa quod [illam] rejiciant, est quia spiritus enthusiastici, Quaqueriani et plures, qui infernales sunt, se dicunt spiritum sanctum ab aeterno. Multa loquela fuit mihi cum illis de ea re, quod quia tertiam personam Divinitatis rejecerunt, �quod� nunc duas cogitent, ut videant annon nunc ex duabus unam faciant.
UJP n. 221
221. (83) Unus [erat] mihi notus qui in mundo per plura argumenta confirmaverat se in sola fide; dixi illi, ut abeat et videat habitationes illas in desertis, et cum illuc venit, non vidit nisi arenosum et scrupulos, et rupes circum, nec ullum virgultum, et gramen; sic rediens doluit super misera illorum sorte; ibi etiam convenit et loquutus cum aliquibus, qui in mundo ab illo pro eruditis agniti sunt, et cum voluit usque defendere solam fidem, apparebant serpentes qui involabant in pedes ejus et se circumflectebant; postea deductus est ad loca campestria, ubi habitabant qui in simili fide, ubi erat gramen, virgultum, arbor, et aedificia, et illi hilares animo, ac seduli in suis operis et negotiis; illi confessi sunt, quod solum sciverint ex praedicatoribus de fide illa, sed quod nihil de illa cogitaverint ultra sensum literae, nec ulterius illam confirmaverint, et quod usque vitam secundum Verbum vixerint, et sic quod fides illa solum esset scientiae in memoria, sed non in vita; illi postea instruuntur et recipiunt veritates, quas in Mundo non noverunt.
UJP n. 222
222. (84) Unus eruditus examinatus, qui solum in vita cogitaverat de sola fide, an sciat aliquod verum Ecclesiae, num sciat quid fides, seu quid vita fidei, quid charitas, quid amor, quid verum, [quid] affectio et perceptio veri, quid liberum arbitrium, quid regeneratio, quid tentatio spiritualis, quid baptismus, quid sancta coena, quid coelum apud hominem, et quid infernum, et unde illud, ubi sanctum Verbi, quid Providentia, quid Deus, num unus vel num tres, et quid conscientia, tum quid Ecclesia in homine et coelum in homine, et audiverunt angeli, quod nihil sciret ex illis, et quae respondebat ex ratiociniis falsa erant, et quae ex Verbo falsificata erant; dictum ei quomodo potest in luce coeli esse, et inde in sapientia angelica, et ex hac in felicitate coeli; convictus voluit discere, sed quia confirmavit solam fidem, non potuit.
UJP n. 223
223. (85) Loquutus cum Angelis de progressione veri ad bonum, quod angelis sit gaudium quando infans et puer ex affectione discit et haurit vera, ita cum vera fiunt scientiae, majus gaudium cum fiunt intellectus, et adhuc majus cum fiunt voluntatis, et maximum cum fiunt actus, et tunc amant illum, quod vera [illum] docuerint et duxerint ad bonum, et tunc laetantur quando scit quod vera non ducant in bonum, sed quod bonum ducat illum in vera, et sic in sapientiam; hoc non scit homo, sed angeli percipiunt et gaudent.
UJP n. 224
224. (86) Quomodo Angli, qui captare famam eruditionis volunt, sermones suos multa elegantia et quasi recondita sapientia concinnant, imprimis de influxu fidei in conatum faciendi bonum, et de hominis statu tunc quoad affectionem, receptionem et illustrationem a spiritu sancto; quidam ex Anglis conquesti, dicentes quod jucundent elegantia ita aures, et placeant cum audiunt, at cum secum inde aliquid applicare volunt, non sciant quid dixerunt, num liceat voluntatem adjungere, et sic manifeste velle et facere; cum quaeruntur, dicunt talia sonantia verba, ut sicut possint et non possint, tandem quod arcanum transcendens sit, ut quia utrumque possunt colligere ex illis, laudent illos, sed propter verba duplicis sensus, in quibus latet aliquid, sicut anguis in herba, non amant illos; dicunt illis quod maneant in doctrina quae docetur in solenni prece ad sacram coenam, ac si non ita ex voluntate faciant, forte diabolus intraturus sit sicut in Judam. — Sermones eorum etiam pleni sunt de perceptione fiduciae et confidentiae apud se.
UJP n. 225
225. (87) Audivi e coelo aliquoties dictum, quod fides illa neminem salvet, quia non vita in illa, et quod fides sit veritas, et quod tantum homini sit veritas, quantum fugit mala ut peccata. De decalogo et ejus sanctitate plura [ES] 6065.
UJP n. 226
226. (88) Comparatae sunt veritates fidei cum decoramentis et utensilibus in palatiis, et quod nisi homo vivit secundum illa, sint sicut in Camera obscura, occlusis fenestris, sed ut primum homo vivit secundum illa, tunc elevatur in lucem coelestem, et aperiuntur fenestrae, et sic videt illa, et delectant illum.
UJP n. 227
227. (89) Conclusum
Ultimo dicetur qualis status est homini post mortem, ex quocunque religioso sint; illi qui bonam vitam egerunt, qui sunt illi qui fugerunt mala quia peccata, et negotia sua recte et sincere fecerunt, illi non mittuntur in mala suae voluntatis, sed tenentur in bono a Domino et inde in intelligentia et sapientia: at vero illi qui male vixerunt, illi mittuntur in mala suae voluntatis, et tunc non possunt cogitare aliter quam concordia cum malo illo, et cum in illo statu sunt, apparent sicut insani, plus sicut bestiae quam homines; amor malefaciendi tunc regnat; ruunt in omnia [in] quae cupiditas [illos] fert; prae reliquis insaniunt illi qui in amore regnandi propter se fuerunt; vidi millies tales, et apparent prorsus sicut rationalitate orbati, et usque tunc credunt quod sapientes, imo sapientissimi, sint; at licet illis per 90vices redire in rationale suum, quod illis fuit in mundo, cum ex calliditate finxerunt se omni virtute praeditos, sed usque tunc voluptas illos trahit redeundi in jucundum suae voluntatis, sic ut non possint nisi inviti abduci; volunt insanire; et quia tales sunt, mittuntur in inferna, ex quibus dein non exire licet, et ibi manent sub auspicio judicis, qui imponit illis operas, quas quotidie facturi sint, et si non faciunt, non datur illis Cibus, nec vestis, nec lectus, et si malum faciunt, severe puniuntur; ita per operas abducuntur a voluntatis suae jucundis; in tali carcere tenentur omnes tam viri quam foeminae, qui male vixerunt, hoc est, [qui] peccatis laxaverunt fraena; et antequam illuc veniunt, aufertur illis omne quod prius ex Verbo didicerunt, et omne quod sciverunt de fide, et quoque cognitio quinam fuerunt in mundo, sive reges, sive magistratus, sive episcopi sive presbyteri, sive divites sive pauperes, sive ex plebe, et tunc similes sunt inter se, nec unus major altero; potest vilis rusticus una esse cum eminentibus, nec scit alter quis in mundo fuit eminentior, nam elatio animi datur similiter apud illos qui e plebe sunt ac qui in principatu. — Et [quod] mirum est, non possunt in aeternum exire, nam si forte emittunt pedem, puniuntur, et si eximuntur ab aliis, fiunt vesaniores quam prius, quod aliquoties vidi factum; sunt sicut latrones qui in domo urbis propter timorem poenae honeste vivunt, sed ut primum in sylvam veniunt, cogitant jugiter de latrociniis.
UJP n. 228
228. (91) Omnes status hominis revocari possunt post mortem, status aetatis ut status pueritiae, adolescentiae et juventutis; qui in coelum veniunt, in statum suae adolescentiae veniunt; revocantur etiam status innocentiae, charitatis, affectionum veri, cum omni jucundo eorum, cum incremento ineffabili; [apud illos] qui bene vixerunt status boni revocantur, qui mali status mali, de quibus nunc supra.
UJP n. 229
229. (92) Quod hodie crucifigant Dominum, vide Dominus, et quod sint sicut Judaei suo tempore. Experientia.
UJP n. 230
230. (93) De Amore
Ex ideis spiritum alluentium in mundum spirituum post mortem sciri possunt omnes ideae quas habuerunt de Deo, de Coelo, de Amore et de fide; de Deo habent plerique ideam sicut de nube, aut nimbo, quia cogitaverunt quod Deus sit spiritus, et de spiritu non aliam ideam habent: de coelo quod sit in aere, quidam in stellis, omnes quod in universo, et vix aliqui quod sit apud hominem, non enim possunt removere ideam spatii; de gaudio coelesti habent ideas jucundi, quisque sui amoris, imprimis jucundi regnandi, et vivendi beate et continue in delitiis externis, pauci in delitiis internis, quas non sciunt, quid sunt; de amore tam crassam ideam habent, ut dicas spurcam; cogitant ex jucundo amoris adulterii; quidam habent nullam ideam amoris, quia nesciverunt quid amor; de amore mutuo similiter, quidam ideam amicitiae externae; verbo, omnes ideae [illorum] de amore trahunt ex idea lasciviae; de fide non alia [est illis idea] quam recepta, quae qualis sit supra dictum est, quae est idea nulla genuinae fidei, quia est idea [fidei] separatae a charitate, quae quid sit, ignoratur; quando idea angelica de Deo, coelo, amore et fide influit, non percipitur; est in mentibus illorum sicut obscurum tenebricosum, nam lux coeli non intrat. Talis est mundus hodie ex sola fide, nam cum illa intrat et recipitur, tunc nihil veri amatur; dicunt, scio Ecclesiae nostrae vera, in complexu in illa fide.
UJP n. 231
231. (94) Homo post mortem venit in Mundum spirituum, qui medius est inter coelum et infernum, et ibi mutat societates, et sic praeparatur vel ad coelum vel ad infernum, et illa mutatio apparet sicut translatio ab uno loco in alterum, et quoque sicut peregrinatio; vadit in varias plagas; nunc ascendit in editiora, nunc descendit ad inferiora, et hoc percipitur, et sunt modo mutationes status; ita mecum factum cum fui in spiritu: et tandem cum homo praeparatus est, tunc amor qui est caput reliquorum, ducit illum, et tunc vertit faciem ad societatem ubi est amor regnans, et sicut ad suam domum se fert.
UJP n. 232
232. (95) Quod affectioni seu amori inscriptae sint cognitiones veri, adeo ut ipsa affectio producat illas, sicut sibi notas: videt enim consona et concordia, nam confirmandi facultas quibusdam est, quare si affectio bona est, quae bona fit per vitam, illico habet sibi inscriptas cognitiones ei faventes, et sapit illa, quum audit et videt illa ex similibus et analogis apud se; hoc itaque est amoris; at qui in sola fide est, et in amore sui aut mundi, non potest aliis affici quam quae cum amore ejus concordant, quae inscripta sunt amori ejus, quaeque contraria sunt veris fidei, quae sunt quod Deus amandus prae se, coelum prae mundo, bonum proximi, omnis usus pro proximo, et similia; tunc ejiciuntur vera fidei, quod etiam fit post mortem, et remanent illa quae amoris sunt, seu quae voluntatis sunt.
UJP n. 233
233. (96) Omnes qui amorem regnandi propter se, et non propter usus [habuerunt], retinent illum amorem post mortem, et ubicunque veniunt, regnare volunt, qui amor, sicut ei laxantur fraena, ruit; ille amor respuit omne Divinum, nisi hoc sit ei medium regnandi, quare quamdiu servit pro medio, amat illud, at cum [non] inservit pro medio, non modo rejicit illud, sed etiam odio habet; causa est, quia ille amor oppositus est coelesti; non admittuntur in coelum, et si ut hypocritae se in coelum insinuant, implent omnem viciniam idea et imagine sui, etiam cum de Deo loquuntur. Ita avertunt ideas angelorum, quae sunt a se ad Deum; ideo abiguntur; hoc ostensum est. Sunt plerique corporei, quia immersi sunt proprio, nec elevati supra illud; tales feruntur ad terminos mundi spirituum nostrae telluris, ubi apparet stagnum fumans igne, et primum volvuntur in pulvere, et immittuntur in vitam suam in mundo, et sic in stagnum injiciuntur.
UJP n. 234
234. (97) Sciant omnes qui in mundo sunt, et haec legunt, quod amor regnandi propter se, et non propter usus, sit ipse amor diabolicus, et in illo sunt omnia mala; sciant hoc et caveant sibi; omnes mali amores sunt apud illum, et cum illo, etiam quos prorsus nescit [homo] in mundo. Exempla mihi sunt in omni copia, quod qui in externa forma apparent morales et Christiani, at interius in se nihil aliud cogitant quam de se et de mundo, post mortem consociati sint diabolis: quendam per multum temporis vidi, qui in animo suo tam altus fuit, ut vix alius magis, et tamen in mundo loqui potuit theologice cum theologis, et moraliter cum reliquis; mentiebatur justum et aequum plus quam alius, sed post mortem talis igneus diabolus factus est, ut non solum negaverit Deum, sed etiam voluerit ipse diabolus esse, ut continue posset pugnare contra Deum et destruere coelum; contra omnes illos qui agnoscebant Dominum tam infenso animo flagravit, [ut] punitus sit frequenter, sed incassum: si memorarem ejus malitias, astutias et facinora, implerem membranas; in illo vidi, qualis est diabolus in suo inferno, et apud homines. C. XII. Tales non agnoscunt Deum, sed credunt omnes deos esse qui valent, et volunt ipsi fieri dii et coli.
UJP n. 235
235. (98) Sermo fuit quondam de amore regnandi, quod credant plures quod qui in mundo colunt Dominum, [ament Dominum,] cum tamen sunt hostes illius, et dictum quod diabolus possit adigi ad colendum Dominum, modo promittatur ei ut magnus, et magis si maximus, fieret; tunc permissum est, ut ex inferno desumant aliquem ex diabolis ibi, qui infensissimus erat contra Dominum, et dictum ei quod fieret maximus a Domino; ille mutavit animum in tantum, ut vellet ducere omnes ad Dominum, ac minis variis adigere, dicens quod ille honorandus et colendus sit, dicens ex asseveratione et persuasione, animo gerens, quod vicarius ejus fieret, sed cum se delusum vidit, detestabatur Dominum, et infensus Ipsi hostis factus ut prius, sed conjectus est in infernum. Verbo, jucundum imperandi excedit omne jucundum corporis.
UJP n. 236
236. (99) De duobus imperiis seu dominiis, uno ex amore sui, altero ex amore erga proximum, videatur in opere [de] coelo et inferno, in doctrina novae Hierosolymae, et in opusculo de telluribus in universo, quae adducantur.
UJP n. 237
237. (100) Interiora apud illos qui in amore imperandi sunt, apparent nigra, quia clausa sunt pro influxu coeli; inferiora autem apparent sicut nimbosa, quia aperta sunt infernis; dictum est, quod interiora superiora nequaquam possint aperiri, ita interiora, versus coelum, apud illos qui in amore regnandi sunt.
UJP n. 238
238. (101) Visi sunt ex varia natione qui ex equestri ordine erant, quibus fasciae a scapulis super pectus et diademata; illi plures visi, et inspecti ab angelis, quod intuitionem habeant continue in se, et cogitabant de sua eminentia et excellentia prae aliis, et volebant ut omnes suos oculos ad se converterent: et quia credebant quod digni essent prae aliis praeesse aliis, �quapropter� data sunt illis munia, sed cum concluderent de rebus communibus, tunc percepti quod nihil affectionis pro communi esset illis, nec pro usibus, ita nec potuerunt discernere bonum a malo, nec verum inde a falso, ex judicio, sed solum loqui alte ex memoria, et quia tales erant, e muniis suis ejecti sunt, et licuit illis circum circa peregrinari, et sibi comparare munia, et ubicunque venerunt, dixerunt quod modo cogitent de se et non de illis, ita non nisi ex sensuali corporeo, ideo nec ullibi recepti sunt, et sic per aliquod tempus; postea vidi quosdam ex illis ad incitas redactos et quaerere stipem: ita humiliatur amor regnandi. — Quidam qui etiam equestri dignitate insignitus est, fassus est, quod quoties in illo insigni esset, non posset cogitare sicut prius, quia interpolatus a cogitatione de se; at cum domi erat, illo ejecto, quod toties rediret ad judicium sicut prius. Diabolici spiritus callent artem seducendi probos per id, quod vertant cogitationes illorum ad se et suum proprium; laudant illos variis modis; ponunt se a tergo et insufflant amorem sui; et ubi perspiciunt aliquid nigri, quod est proprium, et cum inquirunt quod ibi, infundunt sua cogitatione illud ac pervertunt illum, imo [illum] ducunt; quidam spectant in frontem, et simile faciunt; quidam aliter; ubi apparet nigrum, ibi est amor regnandi, quia hoc proprium.
UJP n. 239
239. (102) Quod amor, qui voluntatis hominis, correspondeat flammae, ac fides, quae est cogitationis ex intellectu, correspondeat luci, hoc trahit [ex] influxu Domini ex amore et sapientia, seu ex sole coeli, ex quo procedit Divinus Amor, et Divina sapientia, amor in voluntatem, et sapientia in intellectum, sed tantum intelligentiae quantum amoris, sicut lux ex flamma.
UJP n. 240
240. (103) Qui colunt Dominum ex amore, illi colunt Ipsum ex omnibus veris fidei, quare quo plura vera, eo plenior et acceptior cultus; causa est, quod amor excitat omnia quae intrarunt ex illo in intellectum, et tunc coram illo apparent solum illa quae tunc loquitur vel precatur, at omnia reliqua in nexu sunt, et non sunt in sua serie; quando amor producit vera, tunc disponuntur vera a Domino in formam coeli, et tunc adorat Ipsum ut ex coelo; ab experientia in spirituali mundo hoc notum mihi factum est; dum aliquem video, tunc occurrunt omnia quae scio et audivi de illo; hoc vident angeli in sua serie, et sic porro: inde patet qualis est cultus Domini ab illis qui in genuinis veris ex amore in Ipsum sunt.
UJP n. 241
241. (104) Aliquoties fit docendi causa ut liceat alicui spiritui immutare affectiones apud alium, usque tandem in contrarias, et secundum mutationes ejus affectionum mutatur facies, prorsus ut non cognoscatur; etiam inducitur forma monstrosa faciei, tum nigrities, secundum affectiones, et quoque mutatur corpus, quo fit altior et minor, altior ex superbia et fastu, minor ex humilitate et despectu sui; inde patuit, quod affectio seu amor faciat hominem a capite ad calcem: simile fit cum spiritus transfertur transversim per varias societates, quod etiam visum est, quod tandem non cognoscatur; inde patet [quod] prorsus talis sit qualis ejus amor. Ostensum etiam quod fides quae est cogitationis conjuncta amori corporeo, qui varius est, faciat hominem deformem secundum amoris speciem: quare ut fides sit, conjuncta erit affectioni spirituali.
UJP n. 242
242. (105) Perceptum est quale est jucundum amoris imperandi, quod dulcedo quae inest sit ineffabilis, ex qua homo credit quod sit coelum et ejus gaudium, cum tamen est infernum; mutatur etiam jucundum in tale dirum. Simile est cum amore malefaciendi, cum amore odii et vindictae, furti, tum cum amore adulterii et eorum jucundis. Homo nescit, quod cum illa jucunda recedunt per reformationem a Domino, tunc primum intrent jucunda coeli, quae infinite transcendunt, et quod tunc jucunda malorum istorum sint injucunda et pungant; nec prius scit quod talia sint.
UJP n. 243
243. (106) Vidi multos qui in hoc saeculo et in prioribus vixerunt, quorum quidam fuerunt praefecti exercituum, majores et minores, quidam in civili functione, qui ex fortuna illis favente tale jucundum imperandi captarunt, ut aspiraverint ad dominatum super omnia; jucundum illorum perceptum, quod fuit illis sicut coelum, et quoque fuerunt prae aliis ingenio et lumine naturali in civilibus praediti; illi post obitum primum loquuti sunt de Deo, sed post paucum tempus non solum negaverunt Deum, et agnoverunt naturam, etiam demum facti sunt sicut fatui, sedentes in obscuro, et sic miseram vitam agunt. Causa est, quia amor imperandi est oppositus amori coelesti.
UJP n. 244
244. (107) Omnis homo post mortem alligatus est pluribus societatibus, quot ejus amores fuerunt, sed post vastationem tunc venit in societatem ubi amor ejus regnans est, nam illa est illi centrum reliquorum ejus.
UJP n. 245
245. (108) Quidam fuit qui in pueritia studuit pietati, et inde mansit in agnitione Dei usque ad finem vitae suae, Fr. G., sed tamen ex fortuna favente in amorem imperandi venit, et inde in mala omnis generis, quae quidem non patravit, sed excusavit et licita putavit; ille in altera vita, oravit Deum sicut in mundo, et cum tali fervore, ut vix alius ardentius, sed Deum Patrem, credens quod dum hoc fecerat, remissa essent omnia, sed ille contra Dominum tanto odio flagrare coepit, ut Ipsum negaret, et postea persequutus illos qui Dominum adorabant, et tandem negavit Deum, et factus sicut fatuus, et inter illos missus quibus parum vitae est.
UJP n. 246
246. (109) Illi qui in jucundo amoris imperandi sunt, non possunt spirituales fieri; fiunt corporei, ex causa quia immergunt omne affectionis et inde cogitationis suo proprio, quod in se est corporeum et malum, adeo ut a proprio subduci nequeant: quisque qui agnoscit corde Deum, elevatur super suum proprium, nam homo a se non potest spectare Deum agnoscendo Ipsum corde; et qui non elevari supra proprium suum potest, illi coelum est clausum; et cum coelum est clausum, quia per illud a Domino influit intelligentia, quia lux spiritualis, inde est quod fiunt stupidi, et sicut fatui.
UJP n. 247
247. (110) Vidi quondam qualis amor in Dominum Christianis hodie est; missi sunt plures in amores suos, et in phantasia dabatur illis videre sicut Dominum, et tunc in talem furorem veniebant, ut illum detraherent, et trucidare vellent, et illi omnes fuerunt in sola fide, et tunc in amore sui; inde patuit quod Christianus orbis hodie contra Dominum sit, sicut olim Judaei. Verbo, omnes qui in illa fide, et in amore sui et mundi et inde in malis, modo sentiant Divinam sphaeram Domini, in furorem veniunt.
UJP n. 248
248. De Judaeis
Judaei ante ultimum Judicium fuerunt quoad multam partem ad sinistrum in plano calcanei pedis, et ibi saepius cum illis loquutus sum; erant tunc sub medio ubi Christianus orbis; at post ultimum Judicium abacti sunt, et nunc remoti ad sinistrum ibi habitant, in quibusdam urbibus, ubi plateae apparent fimo et impuris oppletae, et ubi domus variantur continue, quod ex eo est, quod veniant et recedant semper novi; ibi explorantur quinam sunt qui agnoscere possunt Dominum pro Messia quem in mundo adhuc exspectant, et quinam non possunt; qui possunt feruntur ad synagogas ubi instruuntur.
UJP n. 249
249. In urbe illa apparet quandoque Angelus cum baculo in altitudine, et dat illis credere quod sit Moses, et hortatur illos, ut desistant a vesania de exspectatione, quum tamen Messias sit Christus, qui nunc unus cum Patre regit universum coelum, dicens quod ipse id sciat, quia sciverat in Mundo; sed audiunt, et cum recedunt, obliviscuntur illi qui propter vitam agnoscere non possunt, at memoria retinent qui possunt.
UJP n. 250
250. Pro Abrahamo habent ideam Divinam, aliquam Divinam [ideam] sed minorem pro Jacobo, et quoque pro Patribus eorum. Illis praeficitur a Domino semper aliquis conversus Judaeus, in quo latet Judaismus intus, seu corde, et Christianismus extus seu ore, et is docetur a quibusdam angelis a Domino, ut regat illos secundum genium et indolem eorum.
UJP n. 251
251. Retinent adhuc e mundo quod negotientur imprimis cum lapidibus pretiosis, quos sibi comparant certis modis e coelo, nam lapides pretiosi inde veniunt, de quibus etiam plura dici possunt; sunt enim omnia quae in mundo; est aurum et argentum, etiam in nummis; sunt lapides omnis generis; sunt illa, sicut omnia reliqua quae coram oculis illorum, ex origine spirituali, et sunt inde correspondentiae; apparent prorsus sicut in mundo; origo illorum sunt veritates Divinae, quare illis angelis qui in veritatibus sunt, decoramenta in domibus illorum splendent ex argento et ex auro et ex adamantibus; dantur inde illis qui infra sunt talia pretiosa, qui student veritatibus, et manent etiam talia in perpetuum, ex origine sua; Judaei ex illis sibi illa comparant, et vendunt; causa quod haec negotiatio Judaeis sit in mundo et quoque post excessum e mundo, est quia amant Verbum Veteris Testamenti, in litera, et literalis sensus Verbi correspondet lapidibus pretiosis varii generis; ille sensus intelligitur per 12 lapides in ephodo Aharonis, qui Urim et Thumim, intelligitur per lapides pretiosos in Tyro de quibus apud Ezechielem, ac intelligitur per lapides pretiosos, ex quibus fundamenta muri novae Hierosolymae.
Nunc quia a Domino praevisum est, quod Christiani non tam sanctum haberent Vetus Testamentum sicut Judaei, ideo Judaei huc usque conservati sunt, et per totum Christianum orbem dispersi, ut usque Verbum esset in sua sanctitate, per correspondentias: haec causa est, quod adhuc liceat illis negotiari cum similibus ut in mundo; si non illa causa fuisset, gens illa quia perversa, tota periisset.
UJP n. 252
252. Sunt etiam qui faciunt sibi lapides pretiosos [tali] arte ut vix dignosci a genuinis possint, sed illi cum inventi sunt, severe puniuntur, mittuntur in carcerem, ubi dura patiuntur, et conjiciuntur in inferna.
UJP n. 253
253. Judaeis non aliae delitiae sunt, quam lucrari; interiora jucunda non sciunt; sunt plerique externi homines.
UJP n. 254
254. Loquutus sum saepius cum Judaeis, nempe 1) de sacrificiis illorum, quod referrent coelestia, et quomodo varia illorum significant Dominum; 2) de Isaco, cur ab Abrahamo sacrificaretur; et quod haec non detecta illis fuerint in mundo, quia tantum externi fuerunt, ut non recepissent, quia non vellent recipere, et quod prophanavissent; 3) de illis quae continentur apud Esajam Cap. LIII, ad quae prorsus obmutescebant, quia explicatum ut non respondere possent; timebant ne iterum legeretur, quia non voluerunt convinci; 4) de vita aeterna, quod consistat in unanimitate omnium et inde gaudio, et quod illi in inimicitia inter se sint, et quod sic felicitatem coeli non possint habere; respondebant quod exspectent Messiam, qui illos uniat. 5) Loquutus cum illis de significatione nervi Jacobi qui luxatus, de calcaneo Esavi quem tenuit Jacob, ac de calcaneo quod laesit serpens, quod illos significent: de origine illorum ex muliere Canaanitide, ac ex scortatione cum nuru, et explicatum quid significarent, et [quae] intellecta ibi, quod talia sint quae significantur. Tum quod Judaei et illorum Tribus nominatae in Verbo non sint illi, sed quod sint coelestia et spiritualia; de terra Canaane, quod credant [se] in terram illam introducendos a Messia cum venit, et quod praeiturus cum baculo, exsiccaturus fluvios, et quod circum circa illos murus igneus, quod per Christianismum irent, et quod illi vestes illorum traherent, et peterent ut sequantur, et quod admitterent illos et haberent ut servos, modo dent pecunias suas, et plura similia; interrogati sunt num etiam defuncti et qui in mundo spirituum sunt, etiam sequuturi sint, aut solum illi qui in mundo, num terra Canaan capax illorum esset, ubinam nasciturus Messias, an sciant Davidis progeniem [foret], an sciant ubi Bethlehem, et plura similia, cur regnum terrestre exspectant, cum regnum Messiae est coeleste, quod illi qui nunc e mundo decesserunt, scire possunt; his dictis et auditis, mali eorum non convinci potuerunt, sed aliqui probi, et voluerunt instrui. 6) Explicatum est illis quid terra Canaan significat, quid Hierosolyma, cur sancta dicta fuit, quid Zion, quid repraesentabant duodecim tribus, et inde significant, tum loca ubi dicitur quod illi qui in Captivitate fuerunt, redituri, quod ne hilum illi intelligerentur, sed quod ita scriptum propter sensum spiritualem in singulis; 7) de sensu spirituali cum illis loquutus, ad quem primo dixerunt, quod scirent quod mysticum esset in Verbo, et quod mysticum illud sciant, quod accipiant aurum, et quod illi possint facere aurum, ad quod respondi, quod hoc quoque mystice, hoc est, spiritualiter verum sit, quia aurum significat bonum amoris, et quod illi qui in sensu mystico seu spirituali Verbi sunt, illum amorem recipiant; sed voluerunt aurum, et non amorem, dicentes quod aurum possidere sit amor.
UJP n. 255
255. Urbes binas ante Judicium vocaverunt Hierosolymam, sed post judicium, ex mandato mutaverunt nomen, quia post illud in communem sermonem ubivis venit sancta Hierosolyma, de qua in Apocalypsi, per quam significatur nova Ecclesia, in quam nemo intraturus qui non Messiam unum facit cum Jehovah, ita qui unice colit Dominum. De Judaeis actum est in Arcanis Coelestibus.
UJP n. 256
256. Quod Judaei multum affectent coelum, credentes quod coelum eorum sit, quodque haereditare terram sit haereditare coelum, et quod terra Canaan sit in coelo, et quod apud illos Messias; mirantur quod non inde descendat ad illos, sed respondebam quod non velit, quia tam discors inter illos est, ac tot inimicitiae et odia, et contemtus aliorum: et quia precant ad Deum Israelis, non propter salutem sed ut divites fiant.
UJP n. 257
257. Quod mali eorum dejiciantur in inferna, quae sub magno illorum tractu, multi in sylvas et in deserta, ubi agant latrocinia, sed usque misere puniuntur; quod illis Verbum auferatur.
UJP n. 258
258. Quod etiam propter Linguam Hebraeam conservati sint; quod etiam habeant Verbum scriptum lingua Hebraea vetusta, ubi literae omnes sunt inflexae, quia Verbum in illa litera immediatiorem communicationem cum coelo habet.
UJP n. 259
259. [In manuscripto hic pagina vacua est.]
De 10 praeceptis
(1) 10 articuli, quid homini fit dum pugnat contra mala ut peccata, ut prius.
UJP n. 260
260. (2) Dein praecepta decalogi, ubi mala sunt quae peccata, contra quae pugnandum est.
— Tunc spirituale quod tunc ei datur, et in quod etiam venit, quod est spirituale ibi in quolibet praecepto.
UJP n. 261
261. (3) Quid charitas, quod sit facere usus, quisque in sua functione.
UJP n. 262
262. (4) Quid fides ex charitate, et quid fides a charitate.
UJP n. 263
263. (5) Aliqua de fide separata a charitate, qualis illa cum homo est in illa quoad vitam et quoad doctrinam.
UJP n. 264
264. Obs. de fide
In singulari opusculo agendum est de fide, ita de fide separata a charitate, post opus de Ultimo Judicio, in quo omnia describuntur per articulos, qui sunt:
UJP n. 265
265. (1) Quid charitas et quid fides.
UJP n. 266
266. (2) Quod separari una ab altera nequeat; quod non sit charitas ubi non fides nec fides ubi non charitas.
UJP n. 267
267. (3) Quod quantum una, tantum etiam altera, in pari gradu et in pari qualitate.
UJP n. 268
268. (4) Quod fides sit veritas.
UJP n. 269
269. (5) Quod fides non producat charitatem, sed charitas fidem.
— Quod illa quae fidei putantur, sint modo cognitiones absque vita, ante charitatem.
UJP n. 270
270. (6) Quod fides absque charitate non dabilis sit.
— Quod fides absque charitate nulla religio sit.
— Quod fides absque charitate falsificet Verbum.
— Quod fides absque charitate occaecet omnem intellectum veri.
— Quod finis Ecclesiae sit, quando non fides charitatis.
— Quod omnis Ecclesia desinat in Babyloniam et in fidem separatam.
— Quod fides separata a charitate praedicatur in Apocalypsi, et intelligatur per draconem, et per binas ejus bestias.
— Quod fides absque charitate intelligatur per hircum apud Danielem et Matthaeum.
— Quod fides absque charitate intelligatur per Philisthaeam.
— Quod fides absque charitate intelligatur per Cainum.
— Quod fides absque charitate intelligatur per Rubenem.
— Quod fides ex charitate, tum fides absque charitate, intelligatur per Petrum.
— Quod charitas [intelligatur] per Jacobum, et opera charitatis per Johannem.
UJP n. 271
271. Sistatur fides hodierna qualis, quod talis sit — et quod gradus justificationis tales sint, describantur breviter, et quod illa sit tota Theologia hodierna: et quod si confirmatur, exoriantur plures falsitates, at vero non si non confirmatur.
UJP n. 272
272. (1) Quod duplex voluntas sit, spiritualis et naturalis. 2) Quod cognitiones sint promptuarium fidei. 3) Quod omnia fidei possint videri. 4) Quod falsa fidei non sint fides. 5) Fides, quod sit veritas.
UJP n. 273
273. De Ultimo Judicio
(1) Quid ultimum judicium.
UJP n. 274
274. (2) Quod ultimum Judicium ter factum sit.
UJP n. 275
275. (3) Quod ultimum judicium factum sit et fiat a Domino ex primis per ultima.
UJP n. 276
276. (4) Quod ultimum judicium secunda vice non fieri potuerit, nisi Ipse in mundum venerit et per id etiam in ultimis esset.
UJP n. 277
277. (5) Quod absque ultimo Judicio abs Ipso facto, ita absque adventu Ipsius in mundum, nemo mortalium salvari potuerit.
UJP n. 278
278. (6) Quod nisi Dominus glorificaverit Humanum suum usque ad ultima, nec hodie aliquod ultimum judicium fieri potuisset.
— Ita quod posthac nemo salvari potuisset.
UJP n. 279
279. (7) Quod post ultimum judicium semper nova Ecclesia instaurata sit, ac instauretur, et quod prius non potuerit nec possit.
UJP n. 280
280. (8) Quod ideo praedictum sit in Apocalypsi, quod Nova Hierosolyma post ultimum judicium e coelo descensura sit, per quam intelligitur Nova Ecclesia.
UJP n. 281
281. (9) Quod nemo in illam Ecclesiam, ita in coelum posthac recipiatur, nisi qui agnoscit Deum unum et persona et essentia in quo Trinitas, ita Dominum, et nisi per aliquam pugnam amovet et fugat mala ut peccata contra leges Divinas.
UJP n. 282
282. De Anglis
Quod Angli habeant duplicem theologiam, unam pro doctis, et unam pro non doctis.
UJP n. 283
283. Quod praedicatores sermones concinnent, ut docti suam intelligant, et non docti suam, et hoc ex quodam timore pro fama et favore utrinque.
UJP n. 284
284. Ad interrogationem num credant quod theologia pro non doctis vera sit, respondent quod non aliud sciant quum orationem illorum in templis enuntiant, at non ita quando sermones suos concinnant.
UJP n. 285
285. Tunc dictum illis est, quod non aliud tunc sciant, sit ex influxu e coelo, at quod non ita quando sermones suos concinnant, sit ex influxu ex proprio suo, quia tunc cogitant de se, de sua eruditione, et de fama et favore inde.
UJP n. 286
286. Observata
De Leibnitzio et Wolfio
Loquutus sum cum Dno Wolfio et Leibnitzio de Substantia simplici et de Harmonia praestabilita.
UJP n. 287
287. De Substantia simplici dixit Leibnitzius, quod ejus sententia nusquam fuerit de Monade, qualis Wolfii fuit de substantia simplici; dixit quod Monas quidem pro unitate agnoverit, sed quod in illa essent substantiae simpliciores et puriores, per quas monas formatum est, ex quibus inibi existerent mutationes status, quoniam si nihilum inibi statueretur, foret vacuum, in quo non datur ulla mutatio status, nam vacuum est nullius affectionis: miratus itaque Leibnitzius quod Wolfius monas suum, quod vocat substantiam simplicem, statuerit ex nihilo creatum, et divisum cadere in nihilum, et tamen ei mutationes status attribuerit, et quoque quod quasdam existentias vocaverit substantias simplices, et quae in natura sunt, quas nullus non videre potest esse congregata substantiarum, sicut partes aeris et aetheris, tum elementa metallorum, et quoque animas. Dixit Wolfius quod voluerit per definitiones substantiarum suarum simplicium captare animos theologorum, qui volunt ut credatur quod omnia a Deo ex nihilo creata sint, immediate; non tunc sciens, quod ejus sectatores, qui principia illa apud se confirmarunt, occluderent sibi vias ad sapientiam angelicam, quae tamen super veritatibus naturalibus fundatur.
UJP n. 288
288. De Harmonia Praestabilita dixit Leibnitzius, quod illam excogitaverit et deduxerit ex eo, quod cogitatio unum agat cum loquela, facie et cum actione hominis, et quod tunc non cogitaverit de interiore cogitatione, ex qua plures homines non loquuntur nec agunt, et quae apud multos pugnat cum exteriore, et minus adhuc de spirituali cogitatione, in quam homo non prius venit, quam post mortem; tum quod non aliud in mundo expenderit quam cogitationem, quam loco animae tunc agnoverat, et non simul affectionem, ex qua et secundum quam homo cogitat, quare nunc, postquam instructus est ab Angelis, fatetur se erravisse, et scire quod res prorsus aliter se habeat.
UJP n. 289
289. De Newtono
Loquutus sum cum Newtono de vacuo et de coloribus.
UJP n. 290
290. De Vacuo dixit, quod in mundo crediderit dari vacuum, sed cum Angeli perceperunt, quod ideam vacui haberet sicut ideam nihili, averterunt se, dicentes quod ideam nihili non sustineant, quoniam cum idea nihili periret idea essentiae rerum, et cum idea essentiae rerum periret idea cogitationis, intellectus, affectionis, amoris, voluntatis, apud homines et apud angelos, quae singula non dantur in nihilo; quaesiverunt illum, num credat, quod Divinum, ex quo omnis sapientia Angelis est, et omnis intelligentia hominibus, in utroque mundo tam spirituali quam �in� naturali, sit vacuum, sic quod aliqua operatio Divina influat per vacuum, in vacuum illorum, et sistere possit illa ad perceptionem; ad illam interrogationem turbatus, respondit quod non possit per absolutum vacuum, quod est nihilum, sed per apparens vacuum, quia Divinum est ipsum Esse sapientiae et amoris apud Angelos in coelo et apud homines in Mundo, ac implet omnia, ac ipsum Esse et Nihilum ita sibi contrariantur, ut posito uno non poni possit alterum, quare Angeli precabantur, ut ille et omnes illi qui fovent de vacuo sicut de nihilo ideam, desistant ab illa, ut possent una esse, scientes quod nihil vitae eorum dari usquam possit in nihilo, sed in illis quae sunt, et quae ex Sunt seu ex Esse existunt; addentes quod de vacuo quod est nihilum, nusquam aliquid dici possit, quod se refert ad agens, reagens, recipiens, attrahens, ita ad vitam sapientiae et amoris illorum, in qua tot infinitae affectiones cum suis variationibus, perceptionibus et sensationibus dantur, quia nihil est nihil, ac de nihilo aliquid non est praedicabile. Illis auditis, dixit Newtonius quod antehac destiterit ab illa idea, et quod posthac desisteret, sciens quod nunc in mundo spirituali sit, in quo tamen secundum priorem ejus ideam foret ejus vacuum, et quod usque nunc sit homo, et ibi cogitet, sentiat, agat, imo respiret, et quod haec non dentur in vacuo quod est nihilum, sed in Aliquo quod Est, et ex Esse Existit et Subsistit, et quod nihilum interstitiale nec dabile sit, quia id foret destructivum alicujus, hoc est, essentiarum et substantiarum quae sunt aliquid; sunt enim aliquid et nihilum prorsus opposita, usque adeo, ut horreat ad ideam nihili, et quod caveat sibi ab illa, ne animus ejus cadat in deliquium.
UJP n. 291
291. De Coloribus dixit, quod in mundo crediderit illos oriri ex substantiis quasi materiis diversicoloribus continue ex Oceano Solari effluentibus, et aggregantibus se jugiter ad similes in objectis in Mundo, pariter dum transeunt pellucida, sequentes tunc vias lucis secundum ejus infractiones et refractiones, ac pergentes sicut analogon ad analogon, sic rubrum ad rubrum, caeruleum ad caeruleum, flavum ad flavum, et sic porro, ut in prismatibus, globis chrystallinis, vaporibus, unde irides; sed hanc causam colorum non agnoverunt Angeli, dicentes quod aeque colores sint in mundo spirituali, ac sunt in mundo naturali, et in mundo spirituali vividi, splendidi, variegati plus quam in mundo naturali, et quod sciant quod sint lucis illorum variegationes, correspondentes illorum amori seu bono, ac sapientiae seu vero, et quod Sol ex quo lux illorum procedit, sit Ipse Dominus, cujus Divinus amor circum Ipsum sistit apparentiam solis, ac Divina sapientia inde apparentiam lucis, et quod ex illo Sole, qui, ut dictum, est purus amor, non tales Substantiae seu materiae effluant, sed quod lux illa pura sistat colorum variegationes in objectis secundum receptionem sapientiae ab Angelis, colorem rubrum quantum sapientia illorum trahit ex bono, et colorem candidum quantum sapientia illorum trahit ex Vero, ac reliquos sicut ex defectu et absentia illorum participant, quae ibi correspondent umbrae in mundo. Praeterea Angeli per spirituales suas ideas, per quas ad vivum et ad plenum consensum causas rerum possunt et dare et proferre, demonstrabant, quod colores non aliud sint quam variegationes lucis flammeae et lucis candidae in objectis secundum formas illorum, et quod colores non materiales sint, sicut non lux, quia correspondent amori et sapientiae angelorum, ex quibus per operationem Divinam procedunt, ac amor et sapientia illorum non materiales sunt sed spirituales; in mundo nec calor et lux materiales sunt, sed naturales, ac influunt in materias, et in illis secundum formas partium se modificant, quare nec colores materiales sunt, sicut forent si ex atomis diversicoloribus existerent; tandem ex quadam indignatione dicebant, quis non videt paradoxon in causa Newtoniana, imo absonum, ac discedebant, dicentes quod redituri si spiritualiter aut etiam naturaliter de coloribus sentiat, et non ita materialiter et sensualiter. Accedebant tunc quidam spiritus, et dicebant ad illum, cogita quaeso de coloribus non ex aliquo exiguo prismate, aut ex aliquo pariete, sed ex colore viridi omnium Sylvarum, et omnium camporum gramineorum universae telluris, in qua fueras; an potes concipere effluxum continuum solius viridis coloris ex sole, et simul influxum, ac continuam redintegrationem, tum influxum continuum grisei seu saxei coloris in montana totius terrae, et sic porro; annon tunc conciperes oceanos solius viridis et saxei coloris continuos; dic quo vadunt, ubi subsistunt, num pergunt in universum, aut num alicubi cadunt deorsum, aut ascendunt sursum; ex illis fortassis novae tellures existunt, possunt enim [existere] ex tanta copia, quia materiales sunt. Postquam cogitavit de ea re altius, dixit, nunc scio quod colores sint modificationes lucis in objectis, in quorum formis, lux secundum partium formas variegatur, unde colores; haec sunt ipsius Newtonii verba, quae vult ut communicarem.
UJP n. 292
292. De Londino
Londinum apparet simile Londino in mundo, quoad plateas et vicos, sed non simile quoad domos et habitationes; dissimilitudo nec apparet, quia unusquisque ibi habitat in plaga ibi et in domo correspondente suae affectioni et inde cogitationi; medium urbis est ubi Beursen; ibi ad dextrum habitat Moderator, et circum circa ibi ejus officiarii; media via illius est Holborn; antrorsum ibi est oriens, retrorsum usque in Wapping est Occidens; meridies est ad dextrum illius plateae, et septentrio est ad sinistrum ejus. In orientali plaga, quae pergit in longum, et procul extra urbem satis insigni extensione, habitant optimi illorum; ibi colunt Dominum; ad meridiem habitant illi qui intelligentia [sunt] usque fere ad Islington; ibi etiam sunt conventus; illi qui ibi habitant, sunt etiam prudentes in loquendo scribendoque: ad septentrionem habitant illi qui non literati sunt, et qui in summa libertate loquendi sunt, quam amant; in occidente sunt illi qui in affectione boni obscura; illi qui ibi sunt, timidi aperiendi sua cogitata sunt: ad tractum ibi meridionalem ubi Moorfields et circum circa ibi, est promiscua turba; illuc ex urbe ablegantur omnes qui ad mala inclinant, quare turba ibi per vices ejicitur, et sic continue; per hanc viam repurgatur urbs continue, et qui inde educuntur, non apparent amplius. Quandoque circa medium urbis vident quendam malitiosum sedentem super solio in pulpito, et convocantem habitatores, et jubentem ut coirent huc illuc; illi qui accedunt et auscultant, ducuntur ad locum exitus, ubi promiscua turba, et ut dictum est, per vias ibi emittuntur; unaquaevis societas repurgatur; hic modus repurgandi est ibi. Domus illorum, tum amictus, et quoque victus, similes sunt ut in mundo; quaesivi de vinis, siceris, cerevisiis, Chocholad, Thee et similibus; dixerunt quod similia illis sint; quaesivi etiam de liquore Punch nominato; dixerunt quod ille liquor etiam illis sit, sed quod modo detur sinceris et simul sedulis. — Non tolerant in urbe aliquem dominatorem, qui imponat seu imperet illis quod faciendum; volunt in plena libertate esse.
UJP n. 293
293. Angli vivunt inter se, et non peregrinantur in regiones alias, sunt enim genio seu indole distincta ab [genio seu indole] aliorum, et indoles talis est ut non admittat alios secum usque in familiaritatem.
UJP n. 294
294. Ostensum etiam illis est, quod loquantur spiritualiter, scribant spiritualiter et cogitent spiritualiter, et quod ipsi non sciant aliter quam quod omnia naturaliter, ex quo instructi per me sunt, quod non aliqua ratio detur inter spirituale et naturale, ita non conjunctio per continuum, sed per discretum quod est per correspondentias, quae conjunctio facit similitudinem sicut unum forent; invidebant paulo quod illi non id detexissent. Sed [ostensum] quod in unoquoque gradu sit internum et externum, quod externum correspondeat interno, et quod externa sint apparentia sicut materialia, tametsi non sunt materialia. Ostensum est illis quoque per ascensum ad tertium coelum, quod simile sit inter coeleste et spirituale, ut est inter spirituale et naturale, quod non detur ratio, hoc est, quod naturale per continuam purificationem [non] possit fieri spirituale, nec spirituale fieri possit coeleste, ita non per aliquam approximationem, sed sicut inter causam et effectum, aut inter animam et corpus.
UJP n. 295
295. Postea loquutus sum cum illis de sacerdotibus; et vidi quod unum genus sacerdotum [sit], quod se prae reliquis putat eruditum et doctum; illi habitant omnes in occidente, et cum ad praedicandum veniunt, procedunt ab occidente paulo ibi in septentrionem et sic versus medium urbis ad templa, signum quod viam taciturnitatis et ignorantiae eant, nam in occidente ibi habitant illi qui taciturni, et prope in septentrione ibi qui ignorantes veri; illi apparent sibi praedicare docte et erudite, quia de operatione Divina in actiones hominum, dum justificati sunt, ita de conatu qui est quartus gradus justificationis, quod influat in actum apud homines, ipsis nescientibus, et quod voluntarium ipsius hominis non adsit, quoniam id est malum; querebantur auditores de illis quod non intelligant illos, num velint ut faciant a se vel non, quia utrumque possunt capere ex ambiguis illorum; perceptum quod tales sermones velint docti audiri apud praedicatores et episcopos, et quod coram illis non ausint aliter: at sunt quoque praedicatores qui habitant in meridie, qui prorsus praedicant, quod fugienda sint in mala sicut a se, et quod facienda sint bona sicut a se, sed quod usque sciant quod non a se; sic hos cives amant; concorditer loquuntur cum oratione ante sanctam coenam.
UJP n. 296
296. In suburbio ad sinistrum habitant plures ex eruditis illorum, et apud illos Newtonius; descendunt illuc per declivem viam.
UJP n. 297
297. Verbo, qui docent secundum orationem illorum ad sacram coenam, habitant in meridie versus orientem, ac amantur, quia sicut praedicant cogitant; reliqui non ita; disputant jugiter cum illis, et respondent quod non aliter possint; vidi illos recedere ad habitationes suas in occidente, quae ad latus dextrum ibi [sunt] ubi locus exitus, et quendam etiam educi.
UJP n. 298
298. Dictum est de illis praedicatoribus in occidente, quod non illis curae sit scire mala seu peccata, quia Deus scit, et non illi, nec volunt scire ex affectione alias cognitiones, quam quae confirmant illorum fidem; spernunt illos qui in meridie et oriente sunt sicut simplices, qui quasi cum cogitatione humi sunt; et [credunt] quod cogitatio [illorum] non elevata sed depressa sit, cum tamen est prorsus contrarium.
UJP n. 299
299. Audivi colloquutionem cum presbyteris illis in occidente, quae facta est repraesentative; ab una parte repraesentabatur diabolus cum inferno, ab altera Dominus cum coelo, et tunc dictum 1) quod diabolus seu infernum habitet in malis apud hominem, et quod Dominus cum coelo sit in bonis apud illum; 2) tum quod Dominus per coelum continue abigat diabolum cum inferno; 3) at quod homo qui excusat sua mala, et vivit in illis, retineat apud se diabolum cum inferno, nec permittat ut abeat, utcunque Dominus abigit illum; 4) et quod diabolus tunc loquens cum illis, dicat, quid opus ut sciat mala, ut pugnet cum illis, cum Deus id faciat, et sic confirmet hominem, quare retinetur, et sic una vivunt amice; praeter plura similia, et quod diabolus per illam fidem confirmet illos, dicens, quid opus aliis cognitionibus, quam quae illius fidei sunt; nihil juvant; quid opus scire mala, quia homo ex se non potest pugnare contra illa; quid opus est pugna, quia homo ex se nihil valet; 5) cum tamen omne vitae, omne rationis, et omne liberi, sit homini a Domino, et quod velit ut homo sicut a se faciat, et quod absque cooperatione hominis sicut a se, malum et cum malo diabolus remaneat, etc. etc. etc. etc. etc.
UJP n. 300
300. Sacerdotes illi in occidente conquesti sunt quod evanescant illi qui in fide sola seu separata sunt, dicentes quod non sciant quo evadunt; dicebant quidam quod aliquos viderint in infernis.
UJP n. 301
301. De Moravianis [–] Heerenh�ters
Ne scribatur de illis qui in mundo sunt, sed de illis qui e mundo sunt; cum his loquutus sum, et audivi, 1) quod mere Arriani sint, et quod Domini Divinum negent, dicentes quod Ipsi Divinum sit, quale homini; cum dictum est illis, quod conceptus sit a Jehovah, coeunt, nec volunt facile id admittere, nolentes negare scripturam ne arguantur, sed usque aliquid dicunt, quod Judaei; alii, cum convicti sunt, dicunt quod natus sit ut fieret adoptivus; confirmant se per Domini Verbum, quod in libero Ipsius relictum sit pati crucem, non scientes cur ita fuit; dicunt se amare Ipsum, quia in se suscepit pati crucem, et quia ita mandatum a Patre, tum imprimis quia amatus propter passionem crucis a Patre. 2) Vetus Testamentum rejiciunt, sicut non amplius pro illis, sed pro Judaeis. 3) Evangelistas etiam vilipendunt, dicentes quod Dominus sicut simplex homo loquutus sit, et sic quod nihil Divini in illis. 4) De fide in Ipsum apud Evangelistas, dicunt quod Ipse sic voluerit, et quod non oportuerit ita dicere. 5) Pauli Epistolas solum agnoscunt, et quoque historica Verbi, sed illa non credunt sancta Verbi. 6) De bonis operibus et de charitate dicunt, quod non una debeant esse cum fide, et quod horrendum sit bona opera facere propter coelum, et quod in suum caetum potius adoptent maxime malevolos quam tales; verbo, condemnant illos usque ad infernum. 7) Sunt in loquendo maxime fallaces; loquuntur cum quolibet ad cor ejus in religione; cavent ne detegantur illa arcana; reliqua quae de sacra coena et de Baptismo cogitant et inter se docent, sunt talia quae nec cum fide reformatorum congruunt; non admittunt ad sacram coenam alios quam qui tria illa arcana recipiunt, quia illa est confirmatio illorum. 8) Ex his constare potest, quod inter pessimos sint qui profitentur Christianismum. 9) Multum faciunt sensationem suam, sed ostensum est illis quod sensatio illa sit a spiritibus suis, qui tales fuerunt ex caetu eorum in mundo, qui propius ad illos veniunt, qui multum cogitant de religioso suo et id amant, dicentes se vivos et beatos prae aliis; hi confirmant illa valide, inde sensationem illorum.
UJP n. 302
302. Tenentur in inferiore terra ad sinistrum in societate, separata a reliquis, quia inter se sunt, et sunt amicitiae interioris societas, quae si aliis vicina esset, illorum jucunda destruerent: per vices a societate illa recedunt versus sinistrum, in desertum, quod pro illis solis est, ubi nihil graminis, ubi cautes et scopuli.
UJP n. 303
303. (1. De Hollandis
Quam solenniter et civiliter invitant uxores ad se, et ipsi adeunt et deducunt suam domum, et ostendunt quam bene [se] habent illi, qui unum agunt in suis domibus, et quoque quam mundae et ornatae sunt illorum domus, et vicissim quam immundae sunt, ubi imperium est unius supra alterum; etiam datur victus ad saporem illis qui simul unum agunt; et docentur ab his quale jucundum illis est, cum unus est alterius, et mutuo et vicissim; quare cum vident illa et appercipiunt verum esse, desistunt a dominio, et tunc habitationem nanciscuntur propius ad medium, et in domum ornatiorem inducuntur: causa est, quia tunc amor conjugialis est, qui in se spectatus est ipse amor coelestis.
UJP n. 304
304. (2. De Moravianis in Londino [–] Heerenh�ters,
et de Judaeis
Moraviani habitant in angulo ultimo loci exitus, maxime ad latus ibi, sed cum progrediuntur in urbe sicut in fanum suum, apparent progredi versus medium, et inde paulo in meridiem et sic ad angulum suum, quod fit, quia volunt apparere aliis Christiani, ex simili doctrina; postea ex angulo suo eunt in occidentem, ubi presbyteri qui in sola fide, de quibus prius, et inde redeunt. Ex angulo suo, qui ibi est sicut diversorium illis, exeunt per vices, et descendunt in cryptam quae alte tendit sub occidentem, ubi presbyteri de quibus prius, et ibi est infernum illorum, ex quo non emittuntur amplius, nisi aliqui in deserta. Non licet eis habitare prope alios, seu alibi, quia formant amicitiae interioris societatem, quae aliorum jucundum spirituale tollit. Dicunt aliis quod habitent hic et ibi usque ad medium, sed usque habitant ad illum angulum, de quo idea sicut diversorii illorum habetur. Quod appareant in via versus medium, est quia persuadent quod sint ex religione Anglicana, et cum Anglis loquuntur primum sicut forent, et [dicunt] quod differant solum quoad [sua] ceremonialia, quae sunt sicut Apostolorum. Dum interrogantur cur praedicatores illorum caeruleo amicti sunt, dicunt, quia amatur ille color; audent dicere, quod amiciendi sint sicut praedicatores Angli nigra toga, quia timent ne detegantur quoad arcana sua. Timent maximopere sinceri et justi esse propter religionem; hoc prorsus aversantur, quare proni sunt ad omnis generis mala, cavendo solum ne detegantur, quia hoc religioso suo noxium foret apud alios.
UJP n. 305
305. Judaei autem non habitant super terra in Londino, sed sub terra ibi, ad latus septentrionale inferius, ubi Towerhil; intrant ibi per obscuram aperturam, et nesciunt cives urbis, ubi habitant.
UJP n. 306
306. Amor Sciendi
Amor sciendi est voluntatis externum; usus propter quem, est voluntatis internum.
UJP n. 307
307. Apud infantes et pueros, regnat externum; successu temporis formatur internum.
UJP n. 308
308. Tunc fit amor sciendi propter usus, sive hi boni sint sive mali.
UJP n. 309
309. Amor autem intelligendi num verum sit vel non, et inde sapiendi, est quoque voluntatis externum, oriundum a luce coeli et ejus variegatione.
UJP n. 310
310. Hic amor, quia est externum voluntatis, separari potest ab interno ejus, et tunc est amor alicujus gloriae propter gloriam, et non propter alium usum tunc: quare dari etiam potest apud malos.
UJP n. 311
311. Sive voluntatis externum in intellectu fit amor veri propter gloriam, ita propter externum.
UJP n. 312
312. De Judaeis
Judaei minus quam alii sciunt quod in mundo spirituali sint; cogitant ibi de Messia sicut in Mundo, et exspectant illum; et dicunt quod venturus; at cum illis dicitur, quod in Bethlechem, et quod ex Domo Davidis, et quaeritur ubi nunc Bethlechem, et ubi nunc domus Davidis, non sciunt aliter respondere, quam quod ipse sciat, ubi illa urbs est, et ubi illa familia; aliqui illorum in altera vita dicunt, quod Messias in coelo sit, et quod non prius ad illos in mundo spirituali venturus sit, quam cum prius natus est in mundo. Cum interrogantur num illos solum in Canaanem ducturus, qui in mundo sunt, respondent quod tunc illi redituri in mundum, et cum illis in terra Canaane habitaturi sint; cum interrogantur num tunc iterum nascentur, dicunt quod non, sed quod descensuri ad illos, credentes quod sic futuri homines sicut illi. Cum interrogantur num Canaan terra Capax esset omnium, qui a tempore Abrahami nati sunt ex illa gente, dicunt quod terra Canaan tunc ampliabitur. Dum interrogantur quomodo potest Messias, filius Jehovae, habitare apud tam malos, dicunt quod non mali sint; cum dicitur, quod Moses in cantico suo dixerit quod pessimi sint, [et] an legant illud et canant illud ut mandatum est a Mose, respondent quod Moses, cum id scripsit, iratus fuerit, quia ab illis discederet, et quod ideo non legant illud sed cito percurrant. Cum illis dicitur quod ortus illorum sit ex Canaanitide, et ex scortatione cum nuru, tunc irascuntur et discedunt, dicentes quod satis sit quod [ex] Abramo et Jacobo sint. Dicunt quod etiam Moses et David redituri sint, et ituri cum Messia unus a dextra ejus et alter a sinistra. Multa fabulosa narrant de Messia, quomodo introducet illos in Canaanem, et quomodo Christiani divites, si dant suas pecunias, sequuturi ex gratia. Attamen plures illorum, qui sciunt quod Christus, qui est Messias, regat omnia in coelis, dicunt quod velint hoc recipere, sed quod non possint; audiunt id a Mose, qui aliquoties cum baculo e superiori apparet, et hoc docet, et cum audiunt, abeunt in partes. Dixerunt ad me, cur passus est crucem; respondi, quia maximus Propheta fuit, et ideo portavit iniquitates populi, sicut propheta qui cubaret a latere dextro et sinistro ac ederet panem ex hordeo et fimo confectum, de quo etiam dicitur quod portaverit iniquitates; similiter alii prophetae, [ut] qui duceret uxorem meretricem, qui raderet comam, qui iret discalceatus, qui sic portabant iniquitates; similiter dicitur de Messia, Es. Cap. LIII; cum hoc audiebant, dicebant quod abituri inter se, et consultaturi. Illi qui [non] ex avaritia foede conspurcati sunt, et qui non ex fraude, odio et vindicta diaboli facti sunt, tolerantur sub coelis, ubi illorum habitationes, quia sanctum habent Verbum; ac illi qui se instrui patiuntur de Domino, transferuntur in societatem ubi instruuntur; et remittuntur ad illos qui nondum receperunt; negotiatio illorum est per adamantes et per lapides pretiosos ut in mundo; comparant sibi illos ex coelo; discunt quod negotiatio illa sit illis, quia sanctum habent Verbum, quia sensus literae ejus correspondet illis, et significat illa; quare illis quo sanctius habent Verbum, eo negotiatio ibi melius succedit.
UJP n. 313
313. De Gradibus
(1) Est regnum naturale, regnum Spirituale et Regnum Coeleste.
UJP n. 314
314. (2) In Regno naturali sunt homines dum vivunt in Mundo. In regno spirituali sunt Angeli Spirituales, et in Regno coelesti sunt Angeli coelestes. Dantur enim haec tria universalia, naturale, spirituale et coeleste.
UJP n. 315
315. (3) In quolibet regno sunt duo gradus, in naturali duo, in spirituali duo, in coelesti duo; ita in tribus regnis sunt sex gradus.
— Omnes hi sunt gradus discreti seu discontinui, et vocantur gradus altitudinis.
— Gradus discreti se habent sicut cogitatio et loquela, aut sicut affectio animi et gestus, aut sicut affectio mentis et vultus faciei. Tum in materiali mundo sicut aether et aer; sicut nervus et fibrae ex quibus nervus: omnes compositiones in universo mundo naturali et in mundo spirituali sunt tales, et ex binis vel tribus hujuscemodi gradibus in suo ordine consistunt. Hi gradus vocantur priores et posteriores, superiores et inferiores, interiores et exteriores, et in genere se habent sicut causa et effectus, aut sicut substantia et substantiatum, seu ex substantiis congregatum, aut sicut principium et principiatum, aut ex principiis conflatum.
UJP n. 316
316. Sunt etiam gradus continui seu cohaerentes; unusquisque gradus discretus habet gradum continuum; gradus continuus cujusvis gradus discreti se habet sicut lux usque ad umbram et tandem ad obscurum noctis, tum sicut cogitatio rationalis, quae est in luce, ad cogitationem sensualem, et tandem quasi corpoream, quae est in umbra, densa secundum descensum ad corpus; in tali gradu continuo decrescente est mens humana, et sunt mentes humanae: in simili gradu sed inferiore est visus hominis, est auditus ejus, est olfactus ejus, est gustus ejus, estque tactus ejus, et est loquela et cantus ejus, nam datur sonus hominis sicut sonus lyrae et sicut sonus crassi tympani; similiter harmoniae inter se, ac pulchritudines inter se, succedunt enim per gradum continuum a summo harmonico et a summo pulchro ad minimum harmonicum et ad minimum pulchrum. Hi gradus sunt ipsius causae in se, et ipsius effectus in se; distinguuntur a gradibus prioribus, quod hi sint ipsius causae et effectus inter se; gradus continui vocantur gradus puriores et crassiores. Idea horum graduum imprimis haberi potest ex luce et umbra, tum ex athmosphaera aerea in regione inferiore et in regione superiore, est enim illa in regione inferiore crassior, densior, compressior, et in regione superiore purior, rarior et extensior.
UJP n. 317
317. Nisi quis cognitionem horum binorum graduum sibi comparat, non potest ideam habere interiorum et exteriorum hominis, ita nec animae et corporis, et ne quidem causae et effectus; nec potest ideam habere discriminis coelorum, nec sapientiae angelorum in coelis; nec habere potest ullam ideam de correspondentiis, de repraesentationibus, de influxu, de ordine, ita non habere potest ideam de illis quae ordinis sunt tam in mundo naturali quam in mundo spirituali, ita vix de ulla re ideam justam.
UJP n. 318
318. Pauci hactenus aliam ideam graduum habuerunt, quam ideam gradus continui, quae est a puro ad crassum, seu a maximo ad minimum, ex quo fluit, quod solum unus gradus sit, et quod gradus naturalis et gradus spiritualis distincti sint modo sicut purum et crassum, similiter coeli inter se, tum sapientia angelorum inter se, cum tamen differunt secundum gradus discretos, qui quales sunt, infra ab experientia plura dicentur.
UJP n. 319
319. Sunt itaque, ut prius dictum est, sex gradus discreti, bini in Regno naturali, bini in Regno spirituali, et bini in Regno coelesti; sed hi gradus sunt in quibus homo et angelus est quoad cogitationes, affectiones et inde sapientiam; ita sunt gradus vitae infra hos sex gradus; sequuntur similes gradus, materiales usque ad ultimum; et supra illos sex gradus ascendunt gradus infiniti usque ad Ipsum Divinum. Nam Ipsum Divinum non potest influere apud ullum angelum aut hominem ex Se nisi per gradus discretos, nam si influeret immediate aut per continuum, angelus ac homo ex ardore Divini amoris et ex luce Divinae sapientiae, prorsus consumerentur, hoc enim foret, sicut Sol mundi ex suo igne in telluris objecta immediate influeret, et non mediate per athmosphaeras secundum gradus discretos distinctos.
UJP n. 320
320. Sunt tres athmosphaerae naturales oriundae a Sole mundi, et sunt tres athmosphaerae spirituales oriundae a Sole coeli, qui est Dominus; tres athmosphaerae naturales oriundae a Sole mundi sunt aether purior, qui est universalis, ex quo omnis gravitas, aether medius, qui facit vorticem circum planetas, in quo etiam est luna, et sunt satellites, ex quo magnetismus, ac aether ultimus qui est Aer. Ex tribus his athmosphaeris continentur omnia corporea et materialia telluris, quae applicate ad tres illos gradus composita sunt. Tres athmosphaerae spirituales oriundae a Sole coeli sunt in quibus sunt angeli trium coelorum; in binis superioribus sunt Angeli in Regno coelesti Domini; in tertia et in prima naturali, quae est aether purus, sunt Angeli in Regno spirituali Domini; in athmosphaeris sequentibus duabus, quae sunt aether medius ac aether ultimus, qui est aer, sunt homines dum in Mundo naturali.
UJP n. 321
321. At sciendum est, quod athmosphaerae oriundae a Sole coeli, qui est Dominus, proprie loquendo non sunt tres, sed sunt sex, tres supra solem mundi, et tres infra Solem Mundi; tres infra solem mundi jugiter sequuntur tres athmosphaeras naturales, et faciunt ut homo in mundo naturali possit cogitare et sentire, nam athmosphaerae oriundae a sole mundi non in se habent vitam, quia oriuntur a sole, qui est purus ignis, at athmosphaerae oriundae a Sole coeli, qui est Dominus, in se vitam habent, quia oriuntur a Sole qui est purus amor et pura sapientia. Athmosphaerae oriundae a Sole mundi, qui est purus ignis, faciunt ut illa quae in tellure sunt, et quae in corpore humano, subsistant et contineantur in nexu, et non mutentur nisi quam secundum leges ordinis naturalis; inde est differentia rerum in mundo naturali et in mundo spirituali, de qua differentia in sequentibus plura dicentur.
UJP n. 322
322. Quod in Mundo Spirituali, qui est supra mundum naturalem, etiam sint athmosphaerae, constare potest ex luce et calore ibi, quae coram Angelorum oculis et sensibus apparent similiter ut lux et calor coram oculis et sensibus hominum, et angeli sunt spirituales, homines autem naturales, et lux et calor cum suis differentiis non dari possunt absque athmosphaeris. Quod athmosphaerae spirituales dentur, etiam constare potest ex multis apparentiis ibi, ut ab apparentia colorum ibi, meteororum, nubium tenuium et crassarum, ventorum, tum gravium, pressionum, et inde consistentiarum, quae tametsi apparent prorsus similes talibus quae in mundo naturali sunt, usque sunt spiritualia et non naturalia; tametsi coram Angelis, quia spirituales sunt, similiter apparent: quod athmosphaerae spirituales sint, imprimis constare potest a respiratione Angelorum et spirituum, Angeli enim et spiritus similiter respirant sicut homines in mundo, sed hi ex suis athmosphaeris, ac illi ex suis, Angeli in Regno coelesti ex sua athmosphaera, quae est purior, et Angeli in Regno spirituali ex sua, quae est minus pura.
UJP n. 323
323. Sed illa quae de gradibus et de athmosphaeris hactenus dicta sunt, quoad plurimam partem sunt theoretica, at omnia theoretica haurienda et concludenda sunt ab experientiis, et quoque ab his confirmanda; nisi experientalia ducant quasi manum hominis, homo in theoreticis hallucinari potest, et facile a principio imaginatione capto seu imaginario per continuas conclusiones ferri in falsa veris prorsus opposita, quae tunc potest per fallacias et per apparentias omnis generis confirmare; nam falsa per apparentias et fallacias possunt confirmari, usque ut credat homo quod sint ipsa vera. Velim itaque nunc aliquas experientias producere, ex quibus non solum antecedentia confirmantur, sed etiam per quas omnis qui luce mentis seu ingenio pollet, potest concludere ad plura.
UJP n. 324
324. In Regno naturali, in quo sunt homines dum vivunt in Mundo, inque Regno Spirituali, ubi sunt Angeli spirituales, et in Regno coelesti in quo sunt Angeli coelestes, apparent similia, usque adeo ut vix alia differentia intercedat, quam quod similia in Regno spirituali perfectiora sint quam in Regno naturali, et in Regno coelesti perfectiora sint quam in Regno spirituali. Spiritus et Angelus apparet similis homini in mundo, usque ut non sciat aliter quam quod sit homo mundi; similis ei facies est, et simile ei corpus; in facie similes oculi, nares, aures, labia, os, similes capilli; in corpore, simile pectus, similis venter, similes lumbi, similes manus et pedes, similia etiam organa generationis; verbo, est homo in externa forma prorsus similis homini mundi. Sunt ei similes pulmones, quia respirat; est quoque ei simile cor, quia micat pulsus; reliqua viscera interiora corporis etiam similia sunt, quia illis aeque correspondent societates coeli; rubor etiam est in facie et in manibus, et brachiis et corpore, sicut ex sanguine in arteriis et venis: similes etiam fibrae, et nervi, et musculi, quia similiter movet artus sicut homo mundi. Praeterea similis illi visus est, similis auditus, similis odoratus, similis gustus, et similis sensus tactus. Praeterea similis est loquela, tum etiam cantus, tum similis imaginatio, cogitatio, intellectus et voluntas, affectio, cupiditas; verbo, Angelus et spiritus tam similis est homini mundi, ut ipse non sciat aliter quam quod sit homo mundi: amor conjugialis etiam est similis cum omni suo effectu, praeter quod non propagatio, sed loco propagationis unitio mentium, et inde incrementum intelligentiae et sapientiae. Inde est quod in Verbo in sensu ejus spirituali per conjugium intelligatur conjunctio boni et veri, per filias bona, et per filios vera, et sic porro.
UJP n. 325
325. Amictus illorum similis est amictui hominum mundi; sunt illis tunicae, togae, femoralia, tibialia, calcei, pilei, tiarae, indusia, similia ut in mundo, cum aliqua differentia quoad colores, imprimis tunicarum; causa est quia colores significant apparentias veri ex bono, ac vestes significant vera, et inde vestitus intellectum.
UJP n. 326
326. Similes domus sunt, et inibi conclavia et camerae, cum atriis, sicut in mundo, ac intus in illis mensae, sellae, utensilia, decoramenta varia; in coelo sunt palatia ita magnifica, ut Mundana non illis comparari possint; est magnitudo, est harmonicum architectonicum, extus et intus, sunt decoramenta ex auro et lapidibus pretiosis, in talibus formis ut ab ullo pictore non exprimi possint; dantur etiam domus marmoreae et quoque ex caeruleo; usus cujusvis camerae noscitur ex decoramentis inibi.
UJP n. 327
327. Sunt illis similes victus et potus sicut in mundo; nominentur cibi et liquores.
UJP n. 328
328. Sunt illis terrae, montes, clivi, planities, campi graminei, paradisi, seu horti, nemora et sylvae; sunt viae ubivis tendentes ad varias societates, quaedam custoditae, quae tunc primum visae, quando spiritus ad societatem suam transibit: sunt fontes, sunt lacus, et sunt maria.
UJP n. 329
329. Apparent animalia terrae et volatilia coeli omnis generis, tam majora quam minora; apparent etiam animalia mixta, sicut passim descripta sunt in Verbo; dantur varia insecta seu vermiculi.
UJP n. 330
330. Verbo, in mundo spirituali non modo similia dantur quae in mundo naturali, sed etiam innumerabilia plura, et quodlibet cum infinitate, et in harmonia, ex qua exspirat delitium; verbo, in coelo est coelum in omnibus et singulis, in communi et in omni particulari; quilibet sensus externus habet suum coelum, quodlibet sensus internus habet suum coelum, et ipse angelus est coelum in minima forma, et quisque sicut habet coelum in se, ita habet coelum extra se.
UJP n. 331
331. At sciendum est, quod omnia et singula quae recensita sunt, non sint materialia sed spiritualia, seu quod sint ex origine spirituali; et tamen spiritus non sciunt aliter quam quod sint materialia; causa est, quia dum spiritualis tangit spirituale, seu gustat spirituale, est plane sicut [dum] materialis tangit seu gustat materiale: propter apparentiam illam saepius cum ipsis spiritibus quasi litigavi; credentibus quod illa quae vident et tangunt, sint materialia, ostendi per varios modos, et per varias rationes ad vivum ostensas, quod nihil ibi sit materiale, sed omne quod ibi spirituale. Ostendi id per domos, quod momento formentur, et momento destruantur, seu dissipentur: ex vestibus, quod momento induantur, novae dentur, mutentur: ex prandiis et coenis, quod mensae, super quibus cibi, momento existant, et postea momento dissipentur: et quod ipsi spiritus possint transferri in domos per parietes, et saepius non intrando per januas. Erat quidam mihi notus, cum quo loquutus sum, quando corpus ejus, quod in mundo habuit, sepeliebatur, et dixi quod nunc sepeliatur; respondit, quod non sciat, quid ex illo sepeliatur, quia omnia secum habet, simile corpus, ut prius, similia reliqua, nam ille sicut alii, non scivit aliter quam quod materialis esset, cum tamen erat spiritualis; mox instructus [erat] quod materiale ejus corpus, quod in mundo circumtulit, et [quod] tunc spirituale ejus corpus investivit, sepeliatur.
UJP n. 332
332. Mirabilia. Spiritus et angeli non sciunt aliter, quam quod eandem linguam loquantur quam in mundo, quod similiter scribant sicut in mundo, et quod similiter cogitent sicut in mundo, cum tamen linguam spiritualem loquuntur, in qua nulla vox similis est alicui in mundo; et quod scribant per literas et characteres, sed quod ita differat a scriptura in mundo, ut nihil prorsus simile sit praeter literas, et aliqua puncta, imo quod prorsus aliter cogitent quam in mundo, ita aliter, ut non ulla cogitatio aequalis sit; sed usque illi non aliter sciunt, quam quod omnia similia. Quod ita sit, saepius expertum est, per id; spiritus et angeli, dum apud me sunt, in meo statu naturali sunt, et dictum illis, ut in statu spirituali loquantur voces et sensum, et retineant voces apud me in statu naturali, et tunc non ulla vox similis erat, nec ullam vocem suam intellexerunt. Scripserunt etiam sensum in statu spirituali, et cum scriptura ostensa erat in statu naturali, nihil simile erat, quam literae, et puncta: similiter dum cogitaverunt in statu spirituali, non ullam cogitationis ideam proferre potuerunt in statu naturali; sicut pro exemplo dicunt scapuleja et wita wella; scapuleja in lingua spirituali significat, ut ejiciat foras, et vita vella ut procul sit; dum retinent has voces in statu naturali, ipsi non intelligunt, nec aliquam vocem in statu naturali dum veniunt in spiritualem; dum scribunt scapuleja, scribunt , et dum vita vella scribunt, et putant quod plene scripserint; sensus vocum scribunt per literas alphabeticas, quarum unaquaevis significat rem. — Scribunt quoque ita, per plura signa, ut quo sapientior angelus sit, eo intelligat plura sapientiae; ita scriptum est Verbum.
UJP n. 333
333. Ex his concludi potest, quod non detur ratio, per continuum inter naturale et spirituale, et quod spiritus et angeli qui sunt apud hominem non sciant quod apud illum sint, nec homo, quod sint apud illum. — Haec mirabilia detecta sunt coram illis in mundo spirituali hodie apud me, quia apud me poterant esse in statu meo naturali, et non prius.
UJP n. 334
334. Simile prorsus est inter cogitationem, loquelam et scripturam angelorum Regni Coelestis Domini et angelorum regni spiritualis, ac est inter illos qui in Regno spirituali respective ad illos qui in Regno naturali; hoc quoque per experientias confirmatum est.
[In manuscripto hic inventum De Verbo nn. 20, 21.]
UJP n. 335
335. De Anglis
Vestes Anglorum non similes sunt vestibus illorum in mundo, nec virginum et mulierum; accommodatae prorsus sunt illorum affectioni communi; spectatae in spirituali statu apparent decorae et pulchrae, quia prorsus cum genio illorum concordant, at eaedem visae [in] naturali statu, non ita pulchrae apparent. Causa est, quia vestes significant Vera, et ideo omnes vestiuntur secundum receptionem veri.
UJP n. 336
336. Sunt in Londino 10 moderatores, simili auctoritate.
[In manuscripto hic inventum De Verbo n. 22.]
UJP n. 337
337. Quod intellectus doceat voluntatem, et non ducat illam, seu [quod] fides doceat, et non producat bona opera; homo enim sapere potest, et videre quid bonum et malum, sed usque facit contra illud, et tunc vel fugat illud, vel odio habet illud; est voluntas in intellectu tunc opposita; etiam tempore dissipat illud: est verum visus quod agnoscit, et non verum vitae. At quod semel fit voluntatis, sive sit malum sive bonum, hoc excitatur a visu et intellectu seu cogitatione, et tunc excitatur voluntas, et inde existit in cogitatione; ita fit in omnibus regeneratis; apparet tunc sicut voluntas excitaretur a cogitatione, sed non ita est; est sicut visus docet pedem ambulare caute, et manum agere opus; apparet sicut ducat, sed non ducit sed ostendit et docet: prorsus se habet sicut cor et pulmo; pulmo non respirat nisi cor etiam agat, nec potest dari reciproca conjunctio a pulmone sed a corde. Vide plura infra #.
UJP n. 338
338. Observandum; sit aliqua res vel spiritualis, vel moralis, vel civilis, cujus effectum homo fecerat et inde amaverat; homo 1) audit illam ab alio, vel legit de illa in libro. 2) Inde fit cogitatio ejus. 3) In cogitatione resuscitatur perceptio ejus, quia illa prius ejus rei fuerat. 4) In perceptione [est] affectio ejus, ita affectio veri. 5) Haec affectio quae vocatur affectio veri est ex affectione boni, quae est voluntatis, ita ex voluntate; in affectione veri fit conjunctio boni et veri, ex qua conjunctione voluntas et intellectus seu bonum et verum unum agunt. 6) Ita unum latet intus in altero, et ex ultimo excitantur omnia, etiam per auditum et visum, hoc est, [ex ultimo] excitatio, nempe quia voluntas latet intime in auditu et inde in cogitatione, et exit, non aliter quam sensus spiritualis et sensus coelestis ex sensu naturali; in auditu et inde visu est simultaneam. Sed [ultimum] non producit; productio fit a voluntate seu affectione boni ad affectionem veri, inde in perceptionem et ex hac in cogitationem, non autem vicissim: ex his patet unde apparentia.
UJP n. 339
339. Datur ex auditu etiam cogitatio, et intus in cogitatione perceptio, et intus in perceptione affectio veri, et non simul affectio boni illius; affectio boni illius potest dari cum amore sui, famae, honoris, lucri, sed hoc non est conjugium sed adulterium: causa [est] quia hoc bonum, quod est mere naturale, potest esse oppositum bono ipsius veri, quod est spirituale, vario modo et respectu; exempla haec docere possunt.
UJP n. 340
340. Quando homo est in suo bono naturali, quod in se est malum, tunc vel nescit illa, vel negat illa, ita quando est in suo proprio.
UJP n. 341
341. Affectio sciendi et intelligendi verum propter gloriam, et propter lucrum, datur, et propter remunerationem. Amor sciendi et intelligendi est amor lucis naturalis: amor sciendi et intelligendi vera, est amor lucis spiritualis, qui amor imprimis datur apud illos qui in amore boni sunt, sed etiam datur apud illos qui in amore gloriae sunt. Ab experientia scire datum est, quod amor lucis propter gloriam ut usum etiam detur apud illos qui in amore mali sunt, sed apud eos tunc est amor mali reconditus aut sopitus; tingit modo superficiem, sicut pulchrum ex variegatis coloribus, et quo magis reconditus seu sopitus est, eo plus potest jucundare. Amor sciendi et intelligendi vera [propter gloriam] est externum, quod dari potest, modo internum recondatur et sopiatur; sed est amor spurius; est sicut quoddam stercoreum oblitum pulchro colore, imo auro, intra quam superficiem est malum; quare cum homo in malo est, non potest scire et intelligere illa, imo odio habet illa, confirmat enim tunc se contra vera; ita internum dissipat externum: imo datur sanctum externum et prophanum internum, sopito interno, non autem si internum non sopitum est.
UJP n. 342
342. In tractatu de 10 praeceptis
Agendum est de fide et de intellectu veri.
UJP n. 343
343. (1) Quid fides; 2) quod conjunctio sit cum bonis operibus, et quantum vitae tantum fidei; 3) quod vita sit anima fidei; 4) quod fides separata sit non fides; sit inanimata; 5) quod sit draco, quod sit hircus, quod sit Philisthaea, quod sit Cain, quod sit Ruben; 6) fides, quid, quod sit veritas; 7) hodie quam sterilis et nulla religio.
UJP n. 344
344. [1)] Quod in coelo prorsus rejiciant dogma, quod intellectus captandus sit sub obedientia fidei; 2) quod omnia theologiae intellectu possint capi, 3) non modo intellectu spirituali ab angelis, sed intellectu rationali ab hominibus. 4) Quod alioquin ex auctoritate theologica dicere queant quicquid velint.
UJP n. 345
345. De cibis
Erant quidam in infimo coelo, quorum athmosphaera superne apparebat sicut aqua; cum illis loquutus sum, et dixerunt quod cibos lectos habeant, et quod e mensa tollant illos et conservent usque ad vesperam, et inde edant ad libitum, sed quod non recondere illos liceat ad mane; hoc est quod in oratione dominica intelligitur, da nobis panem quotidianum, [et] quod de manna dicitur, quod vermis innatus sit dum custoditus, tum quod reliquum ex agno paschali comburerent, quod nec de sacrificiis superstes facerent, et quod panes in tentorio quovis die novi apponerentur: inde patet causa, quod quisque provideatur quotidie pane spirituali a Domino, et quod non detur ut proprius, et quod sic de crastino non cura futura sit, quid edent et bibent: ita nec aliter tenentur spiritus in suis operibus, et in sua vita et fide; non datur quid malis, sed solum illis qui in opere fuerunt: ita quoque tenentur omnes in vinculis; ita omnis usus remuneratur.
UJP n. 346
346. De conjugio et adulterio
1) Quod adulterium sit ipsum infernum, ita ipse diabolus et satanas, multis ostendatur, tum ab experientia, quod omnes in inferno adulteri sint, quod furant sicut furiae quando percipiunt amorem conjugialem; quod signum quod ab inferno sit, quod cupiant violare conjugia casta, et plura, tunc quod in conjugio mali et falsi sint. 2) Quod conjugium sit ipsum coelum, quia, omnes ibi in amore conjugiali sunt, quilibet in suo gradu; quod amor ille sit amor fundamentalis omnium amorum coeli, quia angelus per illum fit amor in forma, quia illi qui in conjugio boni et veri sunt; et quod ideo coelum comparetur conjugio et nuptiis, ac infernum adulterio et scortationibus. 3) Inde sequitur, quod quantum homo detestatur adulterium ut peccatum diabolicum, et spectat ad Dominum, tantum sit in coelo, in simili gradu.
UJP n. 347
347. [1)] Quod de conjugio et adulterio agatur in specie, est quia qui in conjugio est, in conjunctione boni et veri est, et qui in adulterio, in malo et falso est; et quia adulterium sit omne peccatum contra decalogum, nam qui in illo est, in omni decalogi malo est, et vicissim, et quia illa involvuntur et quasi continentur in conjugio et adulterio in summa, ideo de illis in specie agitur. 2) Quod hodie in Christiano orbe adulteria sint, prae [quam] in omni alio religioso, est quia bonum separant a vero, seu charitatem a fide, et cum haec separantur, tunc ex influxu, non potest aliter sciri; confirmant ideo adulteria, et non conjugia; et ideo nec scitur quid amor conjugialis; afferatur quomodo fides hodierna separatur, et sic falsificat Verbum, tum rationale hominis pervertit; inde adulteriorum jucunda, et non ita conjugiorum.
UJP n. 348
348. Quod adultera fiat matula omnium abominationum, quia semen viri est vita ejus, quae conjuncta est cum vita uxoris, ut non duo sint sed una caro; quando autem plurium virorum vitae in unam mulierem immittuntur, fit tale spurcum, ut propter abominationem non describi possit; tale fit coram angelis.
[In manuscripto hic inventum De Verbo n. 23.]
[In manuscripto hic pagina vacua est.]
UJP n. 349
349. Quod facere bona et non pugnare contra mala sit facere bona a se et non a Domino
Creditur a multis, quod salventur, quia fecerunt bona, sicut quod dederint pauperibus, benefecerint proximo, sincere et juste egerint in sua functione, et in suo opere, et tamen nusquam pugnaverant contra mala bonis illorum opposita, credentes quod mala sic remota sint: apparet quoque sicut bona removeant mala; dicentes corde, quod si bonum faciam, tunc mala fugiam: sed usque res in se talis est, quod quidem bonum faciat ex obedientia praeceptorum Domini, sed usque non a Domino, sed a semet, ita non ex lege spirituali, nisi solum apparenter, verum ex lege morali et civili actualiter, et tunc usque remanent mala, quae tametsi non facit, usque non aversatur, quare cum amor mali cum suo jucundo redit, tunc non resistit, quare vel excusat et id facit, vel propter se et mundum omittit, tum etiam nescit quod sit malum; aliter vero cum pugnat contra malum ex lege spirituali; quantum hoc facit, tantum aversatur illud, et tantum amat bonum ac ejus verum, et tantum bonum facit a Domino et non a se, et tantum Dominus per bonum et ejus verum removet malum.
UJP n. 350
350. Audivi spiritus dicentes, quod non sciant aliter quam quod facere bonum sit fugere malum, sed responsum tulerunt, quod malum usque non fugiant aliter quam quod tunc non faciant illud, sed usque quod non odio habeant malum, et aversentur illud, ut peccatum, nisi quantum pugnaverint contra illud; per pugnam removetur malum, et tunc succedit bonum, hoc est, per pugnam removetur diabolus, et ingreditur Dominus. Facere bonum et non pugnare contra malum est modo in externis, et non in internis, at pugnare contra malum et sic facere bonum, est in internis; homo non spiritualis fit nisi quam per pugnam. Quidam ex illis qui sinceri fuerunt, justi, casti, et non pugnaverunt contra insincera, injusta, incasta, mittuntur in pugnas post mortem, et tunc clare apparet, quantum id fecerint a se seu propter se, aut a Domino, et per pugnas reformantur.
UJP n. 351
351. Prius nec veniunt in affectionem veri, et inde in perceptionem et cognitionem ejus, et docetur quid malum et quid bonum; sunt prius in ignorantia.
UJP n. 352
352. Homo ex obedientia facit bonum, et ex affectione facit bonum; ex obedientia facit bonum antequam pugnavit contra mala; hic status est primus hominis, et potest esse status reformationis, et qui in hoc statu est, et non facit mala, is regeneratur in altera vita per pugnas contra illa, seu per tentationes; ex affectione facere bonum est dum homo pugnavit contra mala; hic status est regenerationis hominis; hic status est inversus prioris.
UJP n. 353
353. Ex obedientia bonum facere non est ex libero, quia non ex affectione; est cogitatio remunerationis in ea, ita postea meriti.
UJP n. 354
354. Quantum homo fugit mala ut peccata, tantum facit bonum non a se, sed a Domino.
Quantum homo fugit mala, tantum fiunt opera ejus charitas.
Nemo potest facere bonum a se, sed Dominus apud hominem bonum facit, et nemo venit ad Dominum, nisi qui removet mala a se per pugnas contra illa; inde quantum quis [illa] ita removet, tantum facit bonum a Domino: et hoc bonum similiter apparet sicut ab homine fiat, sed usque semper cogitat de Domino, et angeli perceptionem habent quod sit a Domino.
[In manuscripto hic pagina vacua est.]
[In manuscripto hic inventum De Verbo n. 24.]
UJP n. 355
355. #De jucundo ex gloria sapiendi et de jucundo imperandi, etc.
Vidi aliquoties, quod [spiritus] dum in jucundo amoris regnandi essent, agerent sicut fatui, credentes tunc quod sapientes essent prae aliis; at cum conversi reducti sunt in intellectum suum, tunc viderunt quod fatui essent, sed quod jucundum prius, quod fatuum, praeamarent, et converteret illos jugiter ad fatuitatem, quam tunc non aliter viderunt quam, [cum] in illo [jucundo], sapientiam, ita per vices, et usque intellectus non potuit reducere illos, sed voluntas ducebat; narrentur plura ex experientia de hac re, ex C. XII, ex Benz., et aliis, signum manifestum quod voluntas agat in intellectum, et non intellectus in voluntatem. Res ita se habet, quod illi a Domino convertantur in intellectum per influxum lucis in voluntarium, et quod illi ab inferno convertantur ad jucundum voluntatis.
UJP n. 356
356. De 10 praeceptis
Quantum homo pugnat contra mala ut peccata [et] fugit mala ut peccata, tantum opera quae facit sunt bona, et tantum sunt charitas.
NB
UJP n. 357
357. Quantum homo fugit mala ut peccata, tantum aperitur ejus mens spiritualis.
— tantum fit ejus vita spiritualis moralis.
— tantum in coelo est, ita in Domino, ac Dominus in illo.
NB — tantum in lucem coeli venit, ita in affectionem veri propter verum.
— tantum regeneratur ac regeneratus est.
NB — tantum invertitur ordo et ex voluntate bonum agit, et sicut ex intellectu.
— tantum purificatur per vera.
— tantum malum haereditarium removetur.
— tantum crescit intelligentia et sapientia.
— plura similia ex doctrina coelesti ubi quid [intelligitur] per vera.
— quod successive hoc fiat, et postea in aeternum.
— tantum ei fides est.
[In manuscripto hic pagina vacua est.]
[In manuscripto hic folium deest.]
UJP n. 358
358. De Moravianis
Dixerunt quod essent reliquiae ab Ecclesia Apostolica, et quod ideo se vocent fratres; quare quidam ex societate illorum, quae infra terram, missi sunt ad illos, qui tempore Pauli et apostolorum fuerunt conversi et ab Ecclesia.
UJP n. 359
359. Primum [missi sunt] ad Ecclesiam quae apud gentes in Colossis, et loquuti cum illis primum sicut forent ex tali Ecclesia, sed interrogati de Domino, dixerunt quod orent Patrem propter Filium, et quod non Filium adeant; responderunt quod illi adeant Dominum, quia dixit quod Ipse sit Via, Veritas et Vita, et quod nemo veniat ad Patrem nisi per Ipsum, tum quod fides in Ipsum habenda, et quod Pater immediate adiri nequeat, et quod illi scandant supra quod permissum est. Interrogati de charitate, dixerunt quod charitatem inter se habeant, et quod ideo se appellent fratres; sed dixerunt quod hoc esset amicitia et non charitas, et interrogarunt annon sciant quod charitas sit bonum facere, et quod hoc sit primarium, et quod bonum vocent fratrem, et verum vocent consocium; at cum dixerunt quod bonum facere nihil faciat ad salutem, ita nihil charitas, sed sola fides, et quod fides sit quod Dominus missus a Patre ut per passionem crucis auferret damnationem legis, et sic quod non amplius sub aliqua lege sint, tunc indignati, repulerunt illos a se, vocantes [illos] fanaticos, et non apostolicos.
UJP n. 360
360. Illi qui ab Ecclesia Thessalonicensi similiter de illis dixerunt, sed hi solum inspexerunt illos e superiori, et cognoverunt similia apud illos, et indignati se averterunt, sicut ab illis qui prorsus cavendi.
UJP n. 361
361. Postea venerunt ad Ecclesiam quandam apostolicam quae fuerat in Galilaea non procul a Tyro; ibi similiter fecerunt, assentiendo quod in simili doctrina cum illis essent, sed interrogati de Verbo, dixerunt quod Epistolas Pauli habeant, in quibus est ipsa doctrina eorum, et quod ille loquutus sit ex spiritu Sancto; interrogati quid credant de Evangelistis, responderunt quod Dominus ibi loquutus sit a se; interrogati num ex Patre, ita a Divino, seu a spiritu sancto, dixerunt quod a se; quaesiverunt quomodo; [dixerunt] quod simpliciter ut homo, et quod non a Patre seu a Divino, quia voluit ut fidem haberent in Ipsum, et voluit aequalis Patri esse; quaesiverunt annon ex Patre conceptus sit; dixerunt quod de eo cogitent sicut volunt, non ausi dicere quod [cogitent] sicut Judaei, nec ausi dicere quod vilipendant illa quae loquutus est: interrogati de Veteri Testamento, annon sanctum, dixerunt quod Judaei id sanctum habuerint, quia pro illis, sed quod illi non sanctum, et quod malum sit credere quod id sanctum sit pro se; interrogati num sciant quod ibi plura de adventu Domini, dixerunt quod [aliqua] de adventu Messiae, et quod per Messiam intelligatur Deus Pater et non Dominus, negantes quod Pater fuit in Domino, secundum Ipsius verbum; cum adducebantur loca ibi de Domino, averterunt se, et dixerunt quod illa intelligant aliter quam illi; verbo, rejecerunt Verbum veteris Testamenti sicut non sanctum, et sicut [habens] nihil ibi de Domino; aliqua quae responderunt, quia talia quae laederent aures, praetereo; postea audiverunt de fide eorum, et dixerunt quod prorsus nihil congruat cum illorum fide, et quod nihil sit, ac indignati quod dixerint se ex illorum Ecclesia esse, mandabant illis ut discederent, et quod alioquin abigerentur, quia vident quod ne hilum Christiani sint, vocantes illos Antichristos.
UJP n. 362
362. Zinzendorfius audiebat omnia illa, quae cum hac et priori Ecclesia Apostolica loquuti sunt, et doluit, dicens, non scio unde talis in mundo factus fueram, ac videns quod non illis nisi infernum, indoluit. Dixerunt quod non converterent se ad illos, quia sic perturbarent illos, et illis eveniret infortunium.
UJP n. 363
363. Dixerunt quod ex Evangelistis, et ex prophetis et historicis Veteris Testamenti, in praedicationibus aliquid desumant, maxime illa quae confirmant dogmata illorum; et aliqua praeterea, sed propter reliquos Christianos, ne scandalum dent, et ut in partes suas alliciant.
UJP n. 364
364. Quaesitum est unde potuerunt tales fieri in mundo, cum tamen orant Patrem, et religiosi sunt; responsum est illis, quia negaverunt Divinum Domini, ac instructi sunt, quod effluxus communis ex inferno est contra Divinum Domini, contra charitatem erga proximum, et contra sanctitatem Verbi, et quod inde scire possunt, unde illis confirmationes contra tria illa.
UJP n. 365
365. Aliquot centeni ex illis exibant et ibant ad societatem ubi regnabat charitas, et illi centeni in persuasione erant quod vivi essent, et illi qui in charitate mortui essent; ex persuasione illa angeli societatis charitatis apparebant coram oculis illorum nigricari, et illi aliquantum exterius angeli; persuasio illorum hoc secum habet, [quod] ut approximant, appareant ipsi ex persuasione sua sicut vivi, et reliqui coram oculis illorum ut semimortui; cum [angeli] hoc percipiebant, orabant ad Dominum, ut advenas illos amoveret, quare ex superiore mandati sunt abire, et sicut abibant et elongabant se, apparebant illi ita monstrosi, ut vix homines, et monstrosum illud augebatur usque ad introitum sub terra, qui fuit per cavernam, et cum illuc venerunt, monstrositas remanebat, et apparebat coram oculis illorum [et] fratrum suorum, et postea diu et multum puniti sunt, quod talia ausi sint, et dictum illis quod puniti sint ne accederent ad aliorum societates, et per persuasionem inducerent aliis tale et sic allicerent ad suum nefarium dogma, et crederent quod illi vivi sint, et qui in charitate mortui, cum hoc contrarium est. Punitio perstabat usque dum asseverarunt quod non amplius ita facerent; nam cupido illorum maxima est per varias astutias et artes pellicere et inducere alios in suas partes. Deceptores sunt.
[In manuscripto hic inventum De Verbo n. 26.]
[In manuscripto hic pagina vacua est.]
UJP n. 366
366. De Fide
Quod Dominus ab aeterno, qui est Jehovah, in mundum venerit, ut ultimum judicium faceret et simul glorificaret Humanum suum, et quod absque eo nemo mortalium salvari potuerit: et quod salventur, qui credunt in Ipsum et bonum ab Ipso faciunt. Haec est fides novae Hierosolymae.
UJP n. 367
367. Quantum fides separata a bonis charitatis differt ab illa fide, exploret qui potest; fides separata ponit 1) Deum Patrem et Deum Filium ut binos, utrumque ab aeterno. Ponit 2) Deum Filium in mundum venisse, ex voluntate Dei Patris, ut satisfaceret pro humano genere, quod alioquin ex Divina Justitia, quam etiam vindicativam vocant, morte aeterna periisset. Ponit 3) satisfactionem per impletionem legis a Domino, et per passionem crucis ab Ipso. Ponit 4) Misericordiam Dei Patris propter illa Filii. Ponit 5) addicationem, imputationem, meriti Ipsius erga illos qui in illa fide sunt et ex illa ita orant Patrem ut misereatur propter Filium. Ponit 6) justificationem illorum qui id faciunt ex fiducia et confidentia. Ponit 7) operationem Spiritus Sancti apud illos. 8) Ponit remissionem omnium peccatorum apud illos, et sic salvationem. 9) Ponit illa tunc conatum ad bonum, qui occulte operatur et non manifeste movet voluntatem hominis. Alii, quos minus doctos credunt, ponunt operationem manifestam. 10) Plerique autem qui se confirmant in eo, [ponunt] quod nemo possit facere bonum a se, quod est bonum, et nisi sit meritorium, proinde quod non aliquod bonum opus salvet, sed sola fides; omittunt nec cogitant de malo et de bono vitae.
UJP n. 368
368. In summa, Quod Deus Pater miserit Filium, ut satisfaceret pro Humano Genere, et quod ex merito Ipsius salventur, qui illa credunt.
UJP n. 369
369. Abeunt in partes, de salvatione momentanea per fidem, et de justitia vindicativa.
UJP n. 370
370. His pleni sunt libri, sed modo scribunt confirmationes thematum istorum.
UJP n. 371
371. Fides ponit intellectum sub obedientiam hujus fidei et verum fidei quod non intelligitur.
UJP n. 372
372. De Moravianis
Loquutus cum illis de fraternitate illorum, num illa sit amoris seu charitatis; dicunt non, sed solum amicitiae, quia ab una opinione cum illis; non admittunt vocem amoris et charitatis in religione.
[In manuscripto hic pagina vacua est.]
[In manuscripto hic inventum De Praeceptis Decalogi.]
VARIA DE ILLIS QUAE IN MUNDO SPIRITUALI SUNT, E QUIBUS ALIQUA DESUMPTA SUNT, IN CONTINUATIONE DE MUNDO SPIRITUALI
1.) Quod per judicia, quae praecesserunt, praeparatio facta sit ad judicium universale. [n. 133]
— De coelis novis quos sibi fecerunt. [n. 133]
2.) De exitio quorundam ante ultimum judicium, qui in fide separata fuerunt. [n. 134]
— Et quod prius visitati et separati. [n. 134]
3.) Quinam sunt qui sibi coelos fecerunt. [n. 135]
— Quod visum quo factum alicubi sicut cum Sodoma. [n. 135]
4.) Quod visa sit petra ablata sicut nubes. [n. 136]
5.) Quod qui in sola fide super petras se conferant. [n. 137]
— Quomodo habitant ibi. [n. 137]
— Quod praecedant terrae motus. [n. 137]
6.) Quod spiritus malitiosi in planitie dejecti. [n. 138]
— Et quod boni reservati a Domino loco illorum elevati; quod hoc sit aperire sepulchra. [n. 138]
7.) Exitia quae praecesserunt ultimum judicium. [n. 139]
— Quomodo Divina sphaera intrabat in illos, et inde interiora eorum reclusa. [n. 139]
8.) Quales fuerunt super quos ultimum judicium factum est. [n. 140]
9.) Ordinatio reformatorum ante judicium, et ubinam, et quomodo dispositi. [n. 141]
10, 11.) Quomodo primum educti. [nn. , ]
12.) Abjectio illorum qui in sola fide. [n. ]
— Et tunc exploratio. [n. ]
13.) Alii similiter. [n. ]
14.) Alii similiter. [n. ]
15.) Alii similiter. [n. ]
16.) Quomodo tunc visi. [n. ]
17.) Dissipatio illorum. [n. ]
18.) Quod angeli mirati sint super tali fide. [n. ]
18a.)Quod nihil conscientiae haberent. [n. ]
19.) Quod repurgatio Medii diu perstiterit. [n. ]
20.) Quidam ad mensam visi, veste tanquam nuptiali induti, sed intus latrones fuerunt. [n. ]
— Quod dejecti. [n. ]
21.) Qui apparuerunt sicut sinceri, interius tamen lupi. [n. ]
— Sors illorum. [n. ]
22.) Explorati reformati quales, et distincti in classes. [n. ]
23.) Idea illorum de Domino. [n. ]
24.) De illis qui in pietate et externo cultu. [n. ]
— Sors illorum. [n. ]
25.) De hypocritis, sors illorum. [n. ]
26.) De sacerdotibus qui Verbum legunt solum ut praedicent. [n. ]
— Sors illorum. [n. ]
27.) Quod separentur secundum vitae interna, quae sunt affectiones. [n. ]
28.) Draconici, quomodo explorantur. [n. ]
— Qui sunt qui in amore sui et in fastu. [n. ]
— Quinam. [n. ]
29.) Quinam draconici. [n. ]
30.) Quod quisque scire possit quid charitas, quod sit non furari, etc. [n. ]
31.) Quod boni relicti sortiti sint suas habitationes. [n. ]
32.) De illis qui multum intellexerunt et sciverunt et quibus non voluntas boni. [n. ]
— Sors illorum. [n. ]
33.) Qui non agnoverunt Dominum, et non bona charitatis, de illorum rebellione, et conjunctione cum Pontificiis et Mahumedanis. [n. ]
— Sors illorum. [n. ]
— Dictum aliquid de pugna draconis cum Michaele. [n. ]
34.) Pugna draconis cum Michaele repraesentata. [n. ]
— Visus Dominus in nube. [n. ]
— Repraesentatio caudae. [n. ]
35.) Quod qui in sola fide et in amore imperandi despiciant deorsum; quales sunt. [n. ]
— Quales sunt. [n. ]
36.) Quod distincti sint secundum ideas de Deo. [n. ]
— In 5 classes. [n. ]
38.) Quod me persequuti sint per inspirationem similis respirationis et pulsus. [n. ]
— Experientia inde. [n. ]
39.) Cogitatio illorum qui in sola fide describitur. [n. ]
— Qualis est tametsi non malum egerunt. [n. ]
40.) Quod tales emissi ex infernis, credentes quod tunc bene agerent, sed frustra; experientia. [n. ]
41.) Ordinatio in societates. [n. ]
— Purificatio societatum. [n. ]
42.) Quod ordinationes fiant secundum affectiones vitae. [n. ]
— Non secundum cogitationes intellectus. [n. ]
— Quales eorum viae postea. [n. ]
43.) Quod maxima ordinatio sit reformatorum. [n. ]
— [Ex] causa quia illis Verbum, et noverunt de Domino. [n. ]
44.) Quinam in coelum sublati. [n. ]
— De Domini verbo, quod qui habet fidem sicut semen sinapis [….]. [n. ]
45.) De hircis et pugnis illorum. [n. ]
46.) Similiter. [n. ]
47.) De dracone. [n. ]
48.) Cur in Apocalypsi de illis. [n. ]
49, 50, 51, 52.) De draconicis. [nn. ad ]
53.) Potentia veri in mundo spirituali. [nn. , ]
— Experientia. [n. ]
54.) De illis qui parum vitae habuerunt, quomodo illis inspiratur vita. [n. ]
55.) Quod religio illorum qui in sola fide, sit modo scientia. [n. ]
56.) Quod qui pugnant contra mala, accipiant legem sibi sicut inscriptam. [n. ]
56a.) Ductus [ego] in mansiones coeli. [n. ]
— In tertio coelo, qualis sententia de illis qui in sola fide. [n. ]
— Et qualiter illi vixerunt in mundo, ut in illo coelo essent. [n. ]
57.) Fides illorum qui in sola fide, qualis [est]. [n. ]
— Et qualis illa fides interius apparet. [n. ]
58.) Quomodo apparet illis epistola Jacobi. [n. ]
59.) Quod accepti sint qui crediderunt charitatem, modo etiam vixerint vitam charitatis. [n. ]
— Quod inversum sit, sed invertitur postea. [n. ]
60.) Ordinatio illorum qui in fide charitatis. [n. ]
61.) Quod in Coelis illorum factitiis fuerit lux hyemalis. [n. ]
62.) De infernis ubi continue rixantur de fide. [n. ]
— Qualia illa. [n. ]
63.) Quod per experientiam illis qui crediderunt se fidem habuisse, scire datum quod illis nulla fides. [n. ]
64.) Quod interiora apud illos occlusa fuerint. [n. ]
— Et quod religio esset res memoriae. [n. ]
— Quod essent sensuales. [n. ]
65.) Quod sola fides Ecclesiae non dabilis, ab experientia. [n. ]
66.) De illis qui in nulla affectione veri sunt, et tamen multum ratiocinantur de veris; experientia. [n. ]
67.) Quod illis qui in sola fide non sit conscientia. [n. ]
68.) Quod qui charitatem credunt, et non vitam charitatis vivunt, non multum absimiles sint. [n. ]
69.) Quantum fides separata [sit], ducit ad mala vitae. [n. ]
70.) [Colloquutio] cum Melanctone de sola fide, quam falsa sit. [n. ]
71.) Quod qui in sola fide non salvari possint; quinam. [n. ]
72.) Quod omnes societates coeli secundum amoris differentias ordinatae sint. [n. ]
73.) De Anglo qui conjungere voluit charitatem ex fide, sed incognitam. [n. ]
74.) Quod legerim coram Anglis orationem illorum ante eucharisticum, et sermo cum illis. [n. ]
75.) De Anglis presbyteris qui faciebant idolum fidei suae. [n. ]
76.) Sermo cum Anglis de sola fide. [n. ]
77.) Argumenta illorum pro sola fide, qualia. [n. ]
78.) Explorati qui fassi sunt fidem cum [ad] ultimam mortis horam; quales. [n. ]
79.) Quod post judicium collecti sint plures ex sola fide, et abjecti. [n. ]
80.) Quod plures vellent postea recipere charitatem, sed incassum; causa. [n. ]
— De conatu post justificationem. [n. ]
81.) De libero arbitrio cum illis. [n. ]
82.) Quod non liceat illis praedicare. [n. ]
— Quod auditores exeant. [n. ]
83.) De desertis ubi sunt qui in sola fide. [n. ]
84.) Quod explorati num sciant aliquod verum, et compertum quod non. [n. ]
85.) [Colloquutio] cum angelis de progressione veri ad bonum. [n. ]
86.) De Anglis, quomodo scribunt suos sermones. [n. ]
87.) Quod illa fides neminem salvet, pauca. [n. ]
88.) Quod sit sicut camera obscura. [n. ]
89, 90.) Status miser illorum, qui mala licita habuerunt, et infernum illorum. [n. ]
91.) Quod omnes status amoris redeant post mortem, ita fidei si inhaeret amori. [n. ]
92.) Quod hodie crucifigant Dominum. [n. ]
93.) Idea hodierna de Deo, de coelo, de amore, de fide. [n. ]
94.) De primo statu hominis post mortem. [n. ]
95.) Quod amor producat cognitiones veri et boni in cogitatione. [n. ]
96.) [Quod] qui in amore sui non possint in coelum admitti. [n. ]
97.) Quod qui in amore sui possint aeque loqui de Divinis, sed tamen post mortem sint contra Divina. [n. ]
98.) Quod sint hostes Domini; experientia. [n. ]
99.) Duo imperia amoris opposita. [n. ]
100.) Interiora illorum, qualia sunt. [n. ]
101.) Exempla ex illis qui in equestri ordine. [n. ]
102.) Quod amor correspondeat flammae, fides luci. [n. ]
103.) Quales qui colunt Dominum ex amore spirituali, et qualis illorum affectio veri, et fides. [n. ]
104.) Quod affectio faciat hominem, a mutationibus facierum inductis et correspondentibus. [n. ]
105.) Jucundum amoris imperandi excedit omne aliud jucundum. [n. ]
106.) Jucundum amoris imperandi, in quod vertitur post mortem. [n. ]
107.) Quod omnis post mortem veniat in amorem suum. [n. ]
108.) De Fr. Gyll., ejus orandi modo. [n. ]
109.) Quod qui in jucundo amoris imperandi, quales post mortem. [n. ]
110.) Horrendum exemplum [furoris] contra Dominum apud illos qui nihil ex religione in vita cogitant. [n. ]