De Divina Providentia


DP n. 1 1.

SAPIENTIA ANGELICA

DE

DIVINA PROVIDENTIA

((((((((((((


Quod Divina Providentia sit Regimen Divini
Amoris et Divinae Sapientiae Domini

Ut intelligatur quid Divina Providentia, et quod sit Regimen Divini Amoris et Divinae Sapientiae Domini, interest ut sciantur quae de Divino Amore et de Divina Sapientia in Transactione de illis prius dicta et ostensa sunt, quae sunt sequentia. Quod in Domino Divinus Amor sit Divinae Sapientiae, ac Divina Sapientia Divini Amoris, n. 34 ad 39. Quod Divinus Amor et Divina Sapientia non possint aliter quam esse et existere in aliis a se creatis, n. 47 ad 51. Quod omnia Universi a Divino Amore et Divina Sapientia creata sint, [n.] 52, 53, n. 151 ad 156. Quod omnia Universi sint Divini Amoris et Divinae Sapientiae recipientia, n. 55* ad 60. Quod Dominus coram Angelis appareat ut Sol, et quod Calor inde procedens sit Amor, et Lux inde procedens sit Sapientia, n. 83 ad 88, 89 ad 92, 93 ad 98, 296 ad 301. Quod Divinus Amor et Divina Sapientia, quae procedunt a Domino, unum faciant, n. 99 ad 102. Quod Dominus ab aeterno, qui** est Jehovah, creaverit universum et omnia ejus a Se Ipso, et non a nihilo, n. 282 ad 284, 290 ad 295. Haec in Transactione, quae vocatur Sapientia*** Angelica de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA.

* Prima editio: 54

** Prima editio: qni

*** Prima editio: Sapientin

DP n. 2 2. Ex his collatis cum illis quae de Creatione in Transactione illa descripta sunt, constare quidem potest, quod Regimen Divini Amoris et Divinae Sapientiae Domini sit quod vocatur Divina Providentia, sed quia ibi de Creatione actum est, et non de conservatione status rerum post creationem, et haec est regimen Domini, ideo hic nunc de eo agendum est: sed in hoc Articulo de conservatione unionis Divini Amoris et Divinae Sapientiae, seu Divini Boni et Divini Veri, in illis quae creata sunt; de quibus in hoc ordine dicendum est. I. Quod universum cum omnibus et singulis ejus creatum sit ex Divino Amore per Divinam Sapientiam. II. Quod Divinus Amor et Divina Sapientia ut unum procedant a Domino. III. Quod hoc unum sit in quadam imagine in omni creato. IV. Quod Divinae Providentiae sit, ut omne creatum in communi et in parte sit tale unum; et si non est, ut fiat. V. Quod bonum amoris non sit bonum plus quam quantum est unitum vero sapientiae; et quod verum sapientiae non sit verum plus quam quantum est unitum bono amoris. VI. Quod bonum amoris non unitum vero sapientiae non sit bonum in se, sed quod sit apparens bonum, et quod verum sapientiae non unitum bono amoris non sit verum in se, sed quod sit apparens verum. VII. Quod Dominus non patiatur ut aliquid divisum sit, quare vel erit in bono et simul vero, vel erit in malo et simul falso. VIII. Quod id quod est in bono et simul vero, sit aliquid, et quod id quod est in malo et simul falso non sit aliquid. IX. Quod Divina Providentia Domini faciat, ut malum et simul falsum inserviat pro aequilibrio, pro relatione, et pro purificatione, et sic pro conjunctione boni et veri apud alios.

DP n. 3 3. I. Quod Universum cum omnibus et singulis ejus creatum sit ex Divino Amore per Divinam Sapientiam. Quod Dominus ab aeterno, qui est Jehovah, sit quoad Essentiam Divinus Amor et Divina Sapientia,* et quod Ipse ex Se creaverit Universum et omnia ejus, in Transactione de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA, demonstratum est; exinde sequitur hoc, quod universum cum omnibus et singulis ejus creatum sit ex Divino Amore per Divinam Sapientiam. In praedicta Transactione etiam demonstratum est, quod Amor absque sapientia non possit aliquid facere, nec Sapientia aliquid absque amore; non enim potest amor absque sapientia, seu voluntas absque intellectu, aliquid cogitare, imo non potest aliquid videre et sentire, nec aliquid loqui, quare nec amor absque sapientia, seu voluntas absque intellectu, potest aliquid facere;** pariter Sapientia absque amore, seu intellectus absque voluntate, non potest aliquid cogitare, nec potest aliquid videre et sentire, imo nec aliquid loqui; quare sapientia absque amore, seu intellectus absque voluntate, non potest aliquid facere; si enim illis aufertur amor, non est amplius aliquod velle, ita non est aliquod agere. Cum tale apud hominem, dum facit aliquid, existit, eo magis apud Deum, qui est Ipse Amor et Ipsa Sapientia, dum universum et omnia ejus creavit et fecit, exstitit. [2] Quod universum cum omnibus et singulis ejus creatum sit ex Divino*** Amore per Divinam Sapientiam, confirmari potest ex omnibus visui subjectis in mundo: sume modo aliquod objectum in specie, et id ex aliqua sapientia lustra, et confirmaberis; sume arborem, aut ejus semen, aut ejus fructum, aut ejus florem, aut ejus folium, et collige sapientiam apud te, et specta id microscopio acuto, et videbis mirabilia; ac interiora, quae non vides, mirabiliora adhuc sunt: specta ordinem in sua successione, quomodo arbor a semine crescit usque ad novum semen; et expende numne in omni successione sit continuus nisus propagandi se ulterius, ultimum enim quo tendit, est semen, in quo prolificum ejus e novo est: si tunc etiam spiritualiter vis cogitare, hoc potes si vis, annon in illo sapientiam visurus es; et adhuc, si vis eousque spiritualiter cogitare, quod hoc non sit a semine, nec a Sole mundi, qui est purus ignis, sed quod sit in se mine a Deo Creatore, Cui infinita Sapientia; et quod non solum tunc quando creatum est, sed etiam quod continue postea; sustentatio enim est perpetua creatio, sicut subsistentia est perpetua existentia: hoc simile est, sicut si aufers voluntatem ab actu, cessat opus; aut [si] a loquela aufers cogitationem, cessat loquela; aut si a motu aufers conatum, cessat motus; verbo si ab effectu aufers causam, perit effectus, et sic porro. [3] Omni quidem tali creato indita est vis, sed vis non aliquid a se agit, sed ex illo qui vim indiderat. Specta etiam aliud quoddam super tellure subjectum; sicut bombycem, apem, aut aliud animalculum, et lustra id primum naturaliter, ac postea rationaliter, et demum spiritualiter, et tunc si potes alte cogitare, stupebis ad omnia; et si admittis sapientiam in te loqui, in stupore dices, quis non videt in his Divinum; sunt omnia Divinae Sapientiae. Adhuc magis, si spectas usus omnium quae creata sunt, quomodo in suo ordine succedunt usque ad hominem, et ab homine ad Creatorem a quo; et quod a conjunctione Creatoris cum homine nexus omnium pendeat, et si vis agnoscere, quod conservatio omnium. Quod Divinus Amor omnia creaverit, sed nihil absque Divina Sapientia, videbitur in sequentibus.

* Prima editio: Sapientia;

** Prima editio: facerc;

*** Prima editio: Diviuo

DP n. 4 4. II. Quod Divinus Amor et Divina Sapientia ut unum procedant a Domino; hoc patet quoque ex illis, quae* in Transactione DE DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA, demonstrata sunt, imprimis ex his ibi, Quod Esse et Existere in Domino distincte unum sint, n. 14 ad 16.** Quod in Domino infinita distincte unum sint, n. 17 ad 22. Quod Divinus*** Amor sit Divinae Sapientiae, et Divina Sapientia Divini Amoris, n. 34 ad 39. Quod Amor absque conjugio cum Sapientia non possit aliquid facere, n. 401 ad 403. Quod Amor nihil agat nisi in conjunctione cum sapientia, n. 409, 410. Quod spiritualis Calor et spiritualis Lux in procedendo a Domino ut Sole unum faciant, sicut Divinus Amor et Divina Sapientia in Domino unum sunt, n. 99 ad 102;**** ex illis quae in istis locis demonstrata sunt, patet veritas hujus rei. Sed quia nescitur, quomodo duo inter se distincta possunt unum agere, velim hic ostendere, quod unum absque forma non detur, sed quod ipsa forma faciat unum; dein, quod forma eo perfectius unum faciat, quo illa quae ingrediuntur formam, distincte alia sunt, et tamen unita. [2] Quod unum absque forma non detur, sed quod ipsa forma faciat unum: omnis qui in intensione mentis cogitat, potest clare videre, quod unum absque forma non detur, et si datur quod sit forma; quicquid enim existit, ex forma trahit id quod vocatur quale, et quoque id quod vocatur praedicatum, tum id quod vocatur status mutatio, ut et id quod vocatur relativum, et similia alia; quare id quod non in forma est, non est alicujus affectionis, et quod non est alicujus affectionis, est etiam nullius rei; ipsa forma dat omnia illa: et quia omnia quae in forma sunt, si forma perfecta est, spectant se mutuo, sicut uncus uncum in catena, ideo sequitur quod ipsa forma faciat unum, et sic subjectum, de quo praedicari potest qualitas, status, affectio, ita aliquid, secundum formae perfectionem. [3] Tale unum est omne quod spectatur oculis in mundo, ac tale unum est quoque omne quod non oculis spectatur, sive in interiore natura sit, sive in mundo spirituali; tale unum est homo, et tale unum est societas humana; et tale unum est Ecclesia, tum universum Coelum Angelicum coram Domino; verbo, tale unum est universum creatum non modo in communi, sed etiam in omni particulari. Ut omnia et singula formae sint, necessum est ut Ipse qui creavit omnia sit ipsa Forma, et quod ex ipsa Forma sint omnia quae creata sunt in formis: hoc itaque est, quod in Transactione de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA, demonstratum est, ut, Quod Divinus Amor et Divina Sapientia sit substantia et quod sit forma, n. 40 ad 43. Quod Divinus Amor et Divina Sapientia sit forma in se, ita ipsum et unicum, n. 44 ad 46. Quod Divinus Amor et Divina Sapientia in Domino unum sint, n. 14 ad 17, n. 18 ad 22. Et quod ut unum procedant a Domino, n. 99 ad 102, et alibi. [4] Quod forma eo perfectius unum faciat,***** quo illa quae ingrediuntur formam, distincte alia sunt, et tamen unita: hoc aegre cadit in intellectum nisi elevatum, quoniam apparentia est, quod forma non aliter possit unum facere, quam per similitudines aequalitatis illorum quae formam constituunt: de hac re saepius cum Angelis loquutus sum; qui dixerunt quod hoc sit arcanum, quod sapientes illorum percipiunt clare, at minus sapientes obscure; at quod veritas sit, quod forma eo perfectior sit, quo illa quae faciunt illam, distincte alia sunt, sed usque singulari modo unita: confirmaverunt id per societates in coelis, quae simul sumtae formam coeli constituunt; perque Angelos cujusvis societatis, quod quo quilibet distinctius suus est, ita liber, et sic sicut ex se et ex sua affectione amat consocios, societatis forma perfectior sit; illustrarunt etiam id per conjugium boni et veri, quod quo distinctius duo sunt, eo perfectius unum possint facere; similiter amor et sapientia; et quod indistinctum sit confusum, ex quo omnis imperfectio formae resultat. [5] Quomodo autem perfecte distincta uniuntur, et sic unum faciunt, etiam per plura confirmaverunt; imprimis per illa quae in homine sunt, ubi innumerabilia ita distincta sunt, et tamen unita, distincta per velamenta, ac unita per ligamenta: et quod simile sit cum amore et omnibus ejus, ac cum sapientia et omnibus ejus, quae non aliter percipiuntur quam ut unum. Plura de his videantur in Transactione de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA, n. 14 ad 22, et in Opere de COELO ET INFERNO, n. 56 et 405.****** Hoc allatum est, quia est Sapientiae Angelicae.

* Prima editio: qoae

** Prima editio: 17.

*** Prima editio: Divinns

**** Prima editio: 132;

***** Prima editio: faciant,

****** Prima editio: 489.

DP n. 5 5. III. Quod hoc unum sit in quadam imagine in omni creato. Quod Divinus Amor et Divina Sapientia, quae in Domino unum sunt, ac ut unum procedunt ab Ipso, sint in quadam imagine in omni creato, constare potest ex illis quae in Transactione de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA passim demonstrata sunt, et imprimis ex illis quae ibi n. 47 ad 51, n. 55* ad 60, 282 ad 284, 290 ad 295, 313** ad 318, 319 ad 326, 349 ad 357;*** in quibus locis ostensum est, quod Divinum sit in omni creato, quia Deus Creator, qui est Dominus ab aeterno, a Se Ipso produxerat Solem Mundi Spiritualis, et per illum Solem omnia Universi, consequenter quod ille Sol qui a Domino et ubi est Dominus, sit non modo prima substantia, sed etiam unica ex qua omnia; et quia est unica substantia, sequitur quod in omni creato sit illa, sed cum infinita varietate secundum usus. [2] Nunc quia in Domino est Divinus Amor et Divina Sapientia, et in Sole ab Ipso Divinus ignis et Divinus splendor, et a Sole spiritualis calor et spiritualis lux, et haec duo unum faciunt, sequitur quod hoc unum in quadam imagine in omni creato sit. Inde est, quod omnia, quae in universo sunt, se referant ad Bonum et Verum, imo ad conjunctionem illorum, seu quod idem est, quod omnia in Universo se referant ad Amorem et Sapientiam, et ad conjunctionem illorum, nam bonum est amoris et verum est sapientiae, amor enim omne suum vocat bonum, et sapientia omne suum vocat verum: quod horum conjunctio sit in omni creato, videbitur in sequentibus.

* Prima editio: 54

** Prima editio: 316

*** Prima editio: 457;

DP n. 6 6. A multis agnoscitur, quod unica substantia sit, quae etiam prima, e qua sunt omnia; sed qualis illa substantia est, non scitur; creditur quod sit ita simplex ut nihil simplicius, et quod assimilari possit puncto quod nullius dimensionis est, et quod ex infinitis talibus formae dimensionis exstiterint: sed hoc est fallacia, oriunda ex idea spatii; ex hac enim idea apparet minimum tale: sed usque veritas est, quod quo aliquid simplicius et purius est, eo plus et plenius sit; quae causa est, quod quo interius aliquod objectum spectatur, inibi eo mirabiliora, perfectiora et formosiora conspiciantur; et quod sic in substantia prima omnium mirabilissima, perfectissima et formosissima sint. Quod ita sit, est quia prima substantia est ex Sole spirituali, qui, ut dictum est, est a Domino et in quo Dominus; ita est ipse ille Sol unica substantia, qui quia non in spatio est, est omne in omnibus, ac in maximis et minimis Universi creati. [2] Cum Sol ille est substantia prima et unica, ex qua omnia, sequitur quod in illa sint infinite plura, quam quae apparere possunt in substantiis inde oriundis, quae substantiata et demum materiae vocantur: quod illa non in his apparere possint, est quia descendunt a Sole illo per gradus duplicis generis, secundum quos omnes perfectiones decrescunt: inde est, quod, ut supra dictum est, quo interius aliquid spectatur, eo mirabiliora, perfectiora et formosiora conspiciantur. Haec dicta sunt, ut confirmetur, quod Divinum in quadam imagine sit in omni creato, sed quod id minus et minus appareat in descendendo per gradus, et adhuc minus dum gradus inferior separatus a gradu superiori per occlusionem obstipatur materiis terrestribus. Sed haec non possunt non obscura videri, nisi lecta sint et intellecta quae in Transactione de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA, de Sole spirituali n. 83* ad 172,** de Gradibus n. 173 ad 281,*** et de Creatione Universi, n. 282 ad 357, demonstrata sunt.

* Prima editio: 53

** Prima editio: 172;

*** Prima editio: 281;

DP n. 7 7. IV. Quod Divinae Providentiae sit, ut omne creatum in communi et in parte, sit tale unum, et si non est, ut fiat, hoc est, ut in omni creato sit aliquid ex Divino Amore et simul ex Divina Sapientia, seu quod idem, quod in omni creato sit bonum et verum, seu conjunctio boni et veri: quoniam bonum est amoris et verum est sapientiae, ut supra n. 5 dictum est,* ideo in sequentibus pro amore et sapientia passim dicetur bonum et verum, et pro unione amoris et sapientiae, conjugium boni et veri.

* Prima editio: est;

DP n. 8

8. Ex Articulo praecedente patet, quod Divinus Amor et Divina Sapientia, quae in Domino unum sunt, et a Domino ut unum procedunt, sint in quadam imagine in omni creato ab Ipso; nunc etiam aliquid in specie de uno illo, seu unione, quae vocatur conjugium boni et veri, dicetur. Conjugium illud est,* I. In Ipso Domino; nam ut dictum est, Divinus Amor et Divina Sapientia in Ipso unum** sunt. II. Est ex Domino, nam in omni quod procedit ex Ipso, sunt amor et sapientia prorsus unita; illa duo procedunt a Domino ut Sole, Divinus Amor sicut Calor, et Divina Sapientia sicut Lux. III. Recipiuntur illa ab Angelis quidem ut duo, sed uniuntur apud illos a Domino: simile fit apud homines Ecclesiae. IV. Ab influxu amoris et sapientiae a Domino ut unum apud angelos coeli et apud homines Ecclesiae, et a receptione illorum*** ab angelis et hominibus, est quod Dominus in Verbo dicatur Sponsus et Maritus, ac Coelum et Ecclesia**** Sponsa et Uxor. V. Quantum itaque Coelum et Ecclesia in communi, ac angelus coeli et homo ecclesiae in particulari, est in unione illa, seu in conjugio boni et veri, tantum imago et similitudo Domini sunt; quoniam illa duo in Domino unum sunt, imo sunt Dominus. VI.***** Amor et sapientia in Coelo et in Ecclesia in communi, ac in Angelo coeli et in Homine ecclesiae unum sunt, quando Voluntas et Intellectus, ita quando bonum et verum, unum faciunt, seu quod idem, quando charitas et fides unum faciunt; seu quod adhuc idem, quando doctrina ex Verbo et vita secundum illam unum faciunt. VII. Quomodo autem duo illa unum faciunt in homine et in omnibus ejus, ostensum est in Transactione de DIVINO AMORE****** ET DIVINA SAPIENTIA, in Parte Quinta, ubi actum est de Creatione hominis, et imprimis de Correspondentia voluntatis et intellectus cum corde et pulmone, a n. 358******* ad 432.

* Prima editio: est.

** Prima editio: uuum

*** Prima editio: illoum

**** Prima editio: Ecclesa

***** Prima editio: VI,

****** Prima editio: ANORE

******* Prima editio: 385

DP n. 9 9. Quomodo autem illa unum faciunt in illis quae infra seu extra hominem sunt, tam in illis quae in Regno animali, quam in Regno vegetabili sunt, in sequentibus passim dicetur; quibus haec tria praemittenda sunt: PRIMUM, Quod in universo et in omnibus et singulis ejus, quae creata sunt a Domino, fuerit conjugium boni et veri. SECUNDUM,* quod id conjugium post creationem apud hominem separatum sit. TERTIUM,** Quod Divinae Providentiae sit, ut quod separatum est, unum fiat, et sic ut conjugium boni et veri restauretur. Haec tria multis confirmata sunt in Transactione de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA, quare ulterius confirmare illa, non opus est: quisque etiam ex ratione videre potest, quod dum conjugium boni et veri a creatione fuerat in omni creato, et dum hoc postea separatum est, Dominus continue operetur, ut illud restauretur; consequenter, quod restauratio ejus, et inde conjunctio universi creati cum Domino per hominem, sit Divinae Providentiae.

* Prima editio: SECUNDUM;

** Prima editio: TERTIUM;



DP n. 10 10. V. Quod bonum amoris non sit bonum plus quam quantum unitum est vero sapientiae, et quod verum sapientiae non sit verum plus quam quantum est unitum bono amoris; hoc trahunt* bonum et verum ex origine sua; bonum in origine sua est in Domino, similiter verum, quia Dominus est ipsum Bonum et ipsum Verum, et haec duo in Ipso unum sunt; inde est quod bonum apud Angelos coeli et apud homines telluris non sit bonum in se, nisi quantum unitum est vero, et quod verum non sit verum in se, nisi quantum unitum est bono. Quod omne bonum et omne verum sit a Domino, notum est; inde quia bonum facit unum cum vero, ac verum cum bono, sequitur, quod ut bonum sit bonum in se, et verum sit verum in se, facient unum in recipiente, qui est angelus coeli et homo telluris.

* Prima editio: trahit

DP n. 11 11. Notum quidem est, quod omnia in universo se referant ad bonum et verum, quia per bonum intelligitur id quod universaliter complectitur et involvit omnia amoris, et per verum intelligitur id quod universaliter complectitur et involvit omnia sapientiae; sed non adhuc notum est, quod bonum non sit aliquid nisi unitum vero, nec quod verum sit aliquid nisi unitum bono: apparet quidem sicut bonum sit aliquid absque vero, et quod verum sit aliquid absque bono, sed usque non sunt: amor enim, cujus omnia vocantur bona, est Esse rei, et sapientia, cujus omnia vocantur vera, est Existere rei ex illo Esse, ut in Transactione de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA, n. 14 ad 16, ostensum est; quare sicut Esse absque Existere non est aliquid, nec Existere absque Esse, ita bonum absque vero, ac verum absque bono, non est aliquid. Similiter, quid est bonum absque relatione ad aliquid; num dici potest bonum, est enim nullius affectionis et nullius perceptionis; [2] id una cum bono quod afficit, et quod dat se percipi et sentiri, se refert ad verum, quia ad illud quod est in intellectu; dic alicui nude bonum, et non hoc aut illud est bonum; num bonum est aliquid; at ex hoc aut illo, quod ut unum percipitur cum bono, est aliquid; hoc non alibi unitur bono quam in intellectu, et omne intellectus se refert ad verum. Simile est cum velle; velle absque scire, percipere et cogitare quid homo vult, non est aliquid, at una cum his fit aliquid; omne velle est amoris, et se refert ad bonum, et omne scire, percipere et cogitare est intellectus, et se refert ad verum; inde patet quod velle non sit aliquid, sed quod hoc aut illud velle sit aliquid. [3] Simile est cum omni usu, quia usus est bonum; usus nisi determinatus sit ad quoddam, cum quo sit unum, non est usus, ita non est aliquid; usus suum aliquid trahit ab intellectu, et id quod inde usui conjungitur vel adjungitur, se refert ad verum; ex eo trahit usus suum quale. [4] Ex his paucis constare potest, quod bonum absque vero non sit aliquid, ita quod nec verum absque bono sit aliquid. Dicitur quod bonum cum vero, ac verum cum bono, sint aliquid; inde sequitur quod malum cum falso et falsum cum malo non sint aliquid, sunt enim haec illis opposita, et oppositum destruit; hic destruit aliquid: sed de hac re in sequentibus.

DP n. 12 12. Sed datur conjugium boni et veri in causa, et datur conjugium boni et veri a causa in effectu; conjugium boni et veri in causa, est conjugium voluntatis et intellectus, seu amoris et sapientiae; in omni quod homo vult et cogitat, et quod inde concludit ac intendit, est id conjugium: hoc conjugium intrat effectum et facit illum, sed in efficiendo apparent illa duo distincta, quia simultaneum tunc facit successivum: ut dum homo vult et cogitat nutriri, vestiri, habitare, facere negotium aut opus, conversari, tunc prius id simul vult et cogitat, seu concludit et intendit; cum determinavit illa in effectus, tunc succedit unum post alterum, sed usque continue in voluntate et cogitatione unum faciunt: usus in effectibus illis sunt amoris seu boni; media ad usus sunt intellectus seu veri. Generalia haec per specifica quisque confirmare potest, modo distincte percipiat quid se refert ad bonum amoris et quid ad verum sapientiae, et distincte quomodo se refert in causa et quomodo in effectu.

DP n. 13 13. Aliquoties dictum est, quod amor faciat vitam hominis, sed non intelligitur amor separatus a sapientia, seu bonum a vero in causa, quia amor separatus seu bonum separatum, non est aliquid; quare amor qui facit vitam hominis intimam, quae est a Domino,* est amor et sapientia simul; etiam amor qui facit vitam hominis quatenus est recipiens, nec est amor separatus in causa sed in effectu; non enim potest amor intelligi absque suo quali, et quale ejus est sapientia; non potest quale seu sapientia dari quam ex suo Esse, quod est amor; inde est quod unum sint; similiter bonum et verum. Nunc quia verum est ex bono, sicut sapientia est ex amore, ideo utrumque simul sumtum vocatur amor seu bonum, est enim amor in sua forma sapientia, et est bonum in sua forma verum; ex forma et [non] aliunde est omne quale. Ex his nunc constare potest, quod bonum ne hilum plus bonum sit, quam quantum est unitum suo vero, et quod verum ne hilum plus verum sit quam quantum unitum est suo bono.

* Prima editio: Domiuo,

DP n. 14 14. VI. Quod bonum amoris non unitum vero sapientiae non sit bonum in se, sed quod sit apparens bonum, et quod verum sapientiae non unitum bono amoris non sit verum in se, sed quod sit apparens verum. Veritas est, quod non aliquod bonum detur quod in se bonum est, nisi unitum sit suo vero, nec aliquod verum quod in se verum est, nisi unitum sit suo bono; attamen datur bonum separatum a vero, et verum separatum a bono; hoc datur apud hypocritas et assentatores, apud malos quoscunque, et apud illos qui in bono naturali et in nullo bono spirituali sunt; possunt hi et illi facere bonum Ecclesiae, Patriae, Societati, Concivi, Egenis, Pauperibus, Viduis et Pupillis, et quoque possunt vera intelligere, ex intellectu illa cogitare, ex cogitatione illa loqui et docere; sed tamen bona et vera illa, non sunt interius, ita non in se, bona et vera apud illos, sed sunt exterius bona et vera, ita solum apparentia, sunt enim solum propter se et mundum, et non propter ipsum bonum et ipsum verum, consequenter non ex bono et vero, quare sunt solius oris et corporis, et non cordis; [2] et comparari possunt auro et argento inducto scoriis,* aut** putri ligno, aut fimo; ac vera enuntiata comparari possunt vento respirationis qui dissipatur,*** aut luci fatuae quae evanescit, quae usque extrinsecus apparent sicut genuina: sed apparent talia apud illos, at possunt usque aliter apud audientes et recipientes, qui hoc non sciunt; unumquemvis enim afficit externum secundum internum suum, intrat enim verum, e quocunque**** ore sit enuntiatum, in alterius auditum, et excipitur a mente secundum ejus statum et quale. Apud illos qui in naturali bono sunt ex haereditario, et in nullo bono spirituali, paene similis res est; internum enim omnis boni et omnis veri est spirituale, et hoc falsa et mala discutit, at solum naturale illis favet, ac favere malis et falsis, et bonum facere, non concordat.

* Prima editio: scortiis,

** Prima editio: aat

*** Prima editio: dissipa- / patur,

**** Prima editio: quocunqde

DP n. 15 15. Quod bonum a vero, ac verum a bono, separari possit, et cum separatum est, usque appareat sicut bonum et verum, est quia est homini facultas agendi, quae vocatur Libertas, et facultas intelligendi, quae vocatur Rationalitas; ex harum facultatum abusu est, quod homo possit apparere alius in externis quam qualis est in internis; proinde quod malus possit facere bonum et loqui verum, seu quod diabolus* possit lucis angelum mentiri. Sed de hac re videantur in Transactione de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA, haec sequentia; Quod origo mali sit ex abusu facultatum, quae homini propriae sunt, et vocantur Rationalitas et Libertas,** n. 264 ad 270. Quod binae illae facultates sint tam apud malos quam apud bonos, n. 425. Quod Amor absque conjugio cum sapientia, seu bonum absque conjugio cum vero, non possit aliquid facere, n. 401. Quod amor nihil agat nisi in conjunctione cum sapientia seu intellectu, n. 409. Quod amor se conjungat sapientiae seu intellectui, et faciat ut sapientia seu intellectus reciproce conjungatur, n. 410, 411, 412. Quod sapientia seu intellectus ex potentia sibi data ab amore possit elevari, et percipere illa quae lucis sunt e coelo, ac recipere illa, n. 413. Quod amor possit similiter elevari, et recipere illa quae caloris sunt e coelo, si amat suam conjugem sapientiam in eo gradu, n. 414, 415. Quod amor alioquin retrahat sapientiam seu intellectum a sua elevatione, ut secum unum agat, n. 416 ad 418. Quod amor purificetur in intellectu, [si simul elevantur; at quod amor conspurcetur in intellectu,]*** si non simul elevantur, n.**** 419 ad 421. Quod amor purificatus a sapientia in intellectu fiat spiritualis et coelestis; at quod amor conspurcatus in intellectu fiat sensualis et corporeus, n. 422 ad 424. Quod simile sit cum charitate et fide et earum conjunctione, ut est cum amore et sapientia et horum conjunctione, n. 427 ad 430. Quid Charitas in coelis, n. 431.

* Prima editio: diaholus

** Prima editio: Libertas.

*** Videantur DE DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA n. 419, 421, unde haec verba.

**** Prima editio: n,

DP n. 16 16. VII. Quod Dominus non patiatur ut aliquid divisum sit, quare vel erit in bono et simul vero, vel erit in malo et simul falso. Divina Providentia Domini praecipue pro fine habet et operatur, ut homo sit in bono et simul vero, sic enim est suum bonum et suus amor, et quoque suum verum et sua sapientia; nam per id homo est homo, est enim tunc imago Domini: at quia homo, dum in mundo vivit, potest in bono esse et simul in falso, tum in malo esse et simul in vero, imo in malo esse et simul in bono, ita sicut duplus, et haec divisio destruit imaginem illam et sic hominem, ideo Divina Providentia Domini spectat in omnibus et singulis suis, ut haec divisio non sit: et quia plus conducit homini, ut in malo et simul falso sit, quam ut in bono et simul malo, ideo Dominus illud permittit, non sicut volens, sed sicut* non potens resistere propter finem, qui est salvatio. Quod homo possit in malo et simul vero esse, et quod Dominus non possit resistere propter finem qui est salvatio, est causa, quia intellectus hominis potest elevari in lucem sapientiae, et videre vera, vel agnoscere illa dum audit, amore ejus remanente infra, sic enim potest homo intellectu esse in coelo, sed amore in inferno, ac talis esse non potest negari homini, quia non ei tolli possunt binae facultates, per quas est homo, et distinguitur a bestiis, et per quas unice regenerari et sic salvari potest, quae sunt Rationalitas et Libertas, nam per illas potest homo agere secundum sapientiam, et quoque agere secundum amorem non sapientiae, et potest ex sapientia supra videre amorem infra, et sic cogitationes, intentiones, affectiones, ita mala et falsa, tum bona et vera vitae et doctrinae suae, sine quorum cognitione et agnitione in se, non potest reformari. De binis his facultatibus supra dictum est, et in sequentibus plura dicenda sunt. Haec causa est quod homo possit in bono et simul vero esse, tum in malo et simul falso, et quoque in alternis eorum.

* Prima editio: sicut

DP n. 17 17. Homo in conjunctionem seu unionem unam aut alteram, hoc est, boni et veri, aut mali et falsi, aegre potest venire in mundo, nam quamdiu ibi vivit, in statu reformationis seu regenerationis tenetur, sed in unam* aut alteram* venit omnis homo post mortem, quia tunc non amplius reformari et regenerari potest; manet tunc qualis ei vita mundo fuerat, hoc est, qualis ei amor regnans; quare si vita amoris mali ei fuerat, aufertur omne verum quod sibi ex magistro, praedicatione, aut Verbo in mundo comparavit, quo ablato imbuit, sicut spongia aquam, falsum malo suo concordans; et vicissim; si autem vita amoris boni ei fuerat, removetur omne falsum, quod per auditum et per lectionem in mundo tulerat, et non apud se confirmaverat, et loco ejus datur verum, quod cum bono ejus concordat. Hoc intelligitur per haec Domini verba, “Tollite ab eo talentum, et date habenti decem talenta: habenti enim omni dabitur ut abundet; ab eo autem, qui non habet, etiam quod habet auferetur,” Matth. XXV:28, 29, Cap. XIII:12, Marc. IV:25, Luc. VIII:18, Cap. XIX:24 ad 26.

* Prima editio: unum

** Prima editio: alterum

DP n. 18 18. Quod unusquisque post mortem vel erit in bono et simul vero, vel in malo et simul falso, est quia bonum et malum non conjungi possunt, nec bonum et simul falsum mali, nec malum et simul verum boni, sunt enim opposita, ac opposita inter se pugnant, usque ut unum destruat alterum. Illi qui in malo et simul bono sunt, intelliguntur per haec Domini ad Ecclesiam Laodicensium in Apocalypsi, “Novi opera tua, quod neque frigidus sis, neque fervidus; utinam frigidus esses vel fervidus: sed quia tepidus es, et neque frigidus neque fervidus, exspuiturus sum te ex ore meo,” III:15, 16: tum per haec Domini, “Nemo potest duobus dominis servire, nam vel unum odio habebit et alterum amabit, aut uni adhaerebit, et alterum negliget,” Matth. VI:24.

DP n. 19 19. VIII. Quod id quod est in bono et simul vero sit aliquid, et quod id quod est in malo et simul falso non sit aliquid: quod id quod est in bono et simul vero sit aliquid, videatur supra n. 11; inde sequitur, quod malum et simul falsum non sit aliquid. Per non esse aliquid, intelligitur nihil potentiae illi esse, et nihil vitae spiritualis: illis, qui in malo et simul falso sunt, qui omnes sunt in inferno, est quidem potentia inter se, malus enim malefacere potest, et quoque mille modis malefacit, attamen non nisi quam ex malo potest malefacere malis, sed ne hilum potest malefacere bonis, et si bonis malefacit, quod fit quandoque, est per conjunctionem cum eorum malo; [2] ex eo sunt tentationes, quae sunt infestationes a malis apud se, et inde pugnae, per quas boni liberari possunt a suis malis. Quoniam nihil potentiae est malis, ideo universum infernum coram Domino est non modo quemadmodum nihilum, sed est prorsus nihilum quoad potentiam; quod ita sit per multam experientiam confirmatum vidi. Sed hoc mirabile est, quod omnes mali credant se potentes, et quod omnes boni credant se non potentes; causa est, quia mali propriae potentiae, et sic astutiae et malitiae, tribuunt omnia, et nihil Domino; at boni nihil tribuunt propriae prudentiae, sed omnia Domino, qui est Omnipotens. Quod malum et simul falsum non sint aliquid, est quoque quia illis nihil vitae spiritualis est; quae causa est, quod vita infernalium non dicatur vita sed mors, quare cum omne aliquid est vitae, non potest esse aliquid morti.

DP n. 20 20. Illi qui in malo sunt et simul in veris, comparari possunt aquilis, quae alte volant, quae, dum illis ablatae sunt alae, decidunt: similiter enim faciunt homines post mortem, dum spiritus facti sunt, qui intellexerunt vera, loquuti sunt illa, et docuerunt illa, et tamen nihil spectaverunt ad Deum in vita sua; illi per intellectualia sua se elevant in altum, et quandoque intrant coelos, et mentiuntur angelos lucis; at cum illis auferuntur vera, et emittuntur, decidunt* in infernum. Aquilae etiam significant homines rapinae, quibus visus intellectualis est, et alae significant vera spiritualia. Dictum est, quod tales sint illi,** qui nihil spectaverunt ad Deum in vita sua; per spectare ad Deum in vita, non aliud intelligitur quam cogitare hoc aut illud malum esse peccatum contra Deum; et ideo non facere illud.

* Prima editio: dicidunt

** Prima editio: llli,

DP n. 21 21. IX. Quod Divina Providentia Domini faciat, ut malum et simul falsum inserviat pro aequilibrio, pro relatione, et pro purificatione, et sic pro conjunctione boni et veri apud alios. Ex antecedentibus constare potest, quod Divina Providentia Domini continue operetur, ut apud hominem uniatur verum bono et bonum vero, ex causa, quia unio illa est Ecclesia et est Coelum; est enim unio illa in Domino, et est in omnibus quae procedunt a Domino: ex illa unione est quod coelum dicatur conjugium, et quoque Ecclesia, quare Regnum Dei in Verbo assimilatur conjugio: ex illa unione est, quod sabbathum in Ecclesia Israelitica sanctissimum cultus fuerit, nam significabat unionem illam: inde etiam est, quod in Verbo ac in omnibus et singulis ejus sit conjugium boni et veri, de quo videatur Doctrina Novae Hierosolymae de SCRIPTURA SACRA, n. 80 ad 90; conjugium boni et veri est ex conjugio Domini cum Ecclesia, et hoc ex conjugio Amoris et Sapientiae in Domino, bonum enim est amoris, et verum est Sapientiae. Ex his videri potest, quod Divinae Providentiae objectum perpetuum sit, apud hominem unire bonum vero ac verum bono, sic enim homo unitur Domino.

DP n. 22 22. Sed quia multi ruperunt et rumpunt hoc conjugium, imprimis per separationem fidei a charitate, nam fides est veri ac verum est fidei, ac charitas est boni et bonum est charitatis, et per id conjungunt apud se malum et falsum, et sic oppositi facti sunt et fiunt: ut tamen hi usque inserviant pro conjunctione boni et veri apud alios, providetur a Domino per aequilibrium, per relationem, et per purificationem.

DP n. 23 23. A Domino providetur conjunctio boni et veri apud alios per AEQUILIBRIUM inter Coelum et Infernum; ex Inferno enim continue exhalatur malum et simul falsum, ex Coelo autem continue exhalatur bonum et simul verum; in hoc Aequilibrio tenetur omnis homo, quamdiu in mundo vivit, et per id in libertate cogitandi, volendi, loquendi et faciendi, in qua potest reformari. De hoc Aequilibrio spirituali, ex quo Liberum homini est, videatur in Opere de COELO ET INFERNO n. 589 ad 596 et n. 597 ad 603.

DP n. 24 24. A Domino providetur conjunctio boni et veri [apud alios] per RELATIONEM: bonum enim non cognoscitur quale est, nisi per relationem ad minus bonum, et per oppositionem a malo; omne perceptivum et sensitivum inde est, quia quale eorum inde est: ita namque omne jucundum percipitur et sentitur ex minus jucundo, et per injucundum; omne pulchrum ex minus pulchro, et per impulchrum, similiter omne bonum quod est amoris ex minus bono, et per malum, et omne verum quod est sapientiae ex minus vero et per falsum: erit varium in omni* re a maximo ad minimum ejus, et cum varium etiam est in opposito ejus a minimo ad maximum, ac intercedit aequilibrium, tunc secundum gradus utrinque fit relativum, ac rei perceptio et sensatio vel crescit vel diminuitur. At sciendum est, quod oppositum tollat, et quoque exaltet, perceptiones et sensationes; tollit cum se commiscet, et exaltat cum se non commiscet, ob quam rem Dominus exquisite separat bonum et malum, ne commisceantur, apud hominem, sicut separat Coelum et Infernum.

* Prima editio: omni

DP n. 25 25. A Domino providetur conjunctio boni et veri apud alios per PURIFICATIONEM, quae binis modis fit, uno per Tentationes, et altero per Fermentationes. Tentationes spirituales non aliud sunt, quam pugnae contra mala et falsa, quae exhalantur ab inferno, et afficiunt; per illas purificatur homo a malis et falsis, ac apud illum conjungitur bonum vero ac verum bono. Fermentationes spirituals* fiunt multis modis, tam in coelis quam in terris; sed in mundo nesciuntur quid sunt, et quomodo fiunt: sunt enim** mala et simul falsa, quae immissa Societatibus similiter faciunt sicut fermenta immissa farinis et mustis, per quae separantur heterogenea, et conjunguntur homogenea, et fit purum et clarum: illae sunt, quae intelliguntur per haec Domini verba, “Simile est Regnum coelorum fermento, quod accipiens mulier abscondidit in farinae satis tribus, donec fermentaretur totum,” Matth. XIII:33, Luc. XIII:21.

* Prima editio: spirituales,

** Prima editio: �nim

DP n. 26 26. Hi usus providentur a Domino ex conjunctione mali et falsi, quae est apud illos qui in inferno sunt; nam Regnum Domini, quod non solum est super coelum, sed etiam super infernum, est Regnum usuum; ac Providentia Domini est, ut non ibi sit aliquis aut aliquid, a quo et per quod non usus fiat.

DP n. 27 27.

Quod Divina Providentia Domini pro fine
habeat Coelum ex Humano Genere

Quod Coelum non sit ex aliquibus Angelis a principio creatis, et quod Infernum non sit ex aliquo Diabolo, qui creatus lucis angelus, et e coelo dejectus est, sed quod et Coelum et Infernum sint ex Humano Genere, Coelum ex illis qui in amore boni et inde in intellectu veri sunt, et Infernum ex illis qui in amore mali et inde in intellectu falsi, per diutinum cum angelis et spiritibus commercium mihi notum et testatum factum est; de qua re etiam videantur quae in Opere de COELO ET INFERNO, n. 311 ad 317,* ostensa sunt, tum quae in Opusculo** de ULTIMO JUDICIO, n. 14 ad 27: et in CONTINUATIONE DE ULTIMO JUDICIO ET DE MUNDO SPIRITUALI, a principio ad finem. [2] Nunc quia Coelum ex Humano Genere est, et Coelum est cohabitatio cum Domino in aeternum, sequitur quod illud fuerit Domino finis creationis, et quia fuit finis creationis, est illud finis Divinae Ipsius Providentiae: Dominus non creavit universum propter Se, sed propter illos cum quibus in Coelo erit; spiritualis enim amor talis est, ut velit dare alteri suum, et quantum id potest, est in suo Esse, in sua Pace, et in suo Beato; hoc trahit amor spiritualis ex Divino Amore Domini, qui infinite talis est: exinde sequitur, quod Divinus Amor, et inde Divina Providentia, pro fine habeat Coelum, quod consistat ex hominibus factis angelis, et qui fiunt angeli, quibus dare possit omnia beata et felicia quae amoris et sapientiae sunt, et illa dare ex Se Ipso in illis; nec potest aliter, quia imago et similitudo Ipsius a creatione in illis est; imago in illis est sapientia, et similitudo in illis est amor, ac Dominus in illis est amor unitus sapientiae et sapientia unita amori, seu quod idem, est bonum unitum vero et verum unitum bono; de qua unione in Articulo praecedente actum est. [3] Sed quia nescitur quid coelum in communi seu apud plures, et quid coelum in particulari seu apud aliquem,*** tum quid coelum in mundo spirituali, et quid coelum in mundo naturali, et tamen hoc, quia finis Divinae Providentiae est, interest scire, volo id in aliqua luce sistere, in hoc ordine. I. Quod Coelum sit conjunctio cum Domino. II. Quod homo ex creatione talis sit, ut propius et propius conjungi possit Domino. III. Quod homo quo propius conjungitur Domino, eo sapientior**** fiat. IV. Quod homo quo propius conjungitur Domino, eo felicior fiat. V. Quod homo quo propius conjungitur Domino, eo distinctius appareat sibi quod sit suus, ac evidentius animadvertat quod sit Domini.

* Prima editio: 316,

** Prima editio: Upusculo

*** Prima editio: aliquem;

**** Prima editio: sapientor

DP n. 28 28. I. Quod Coelum sit conjunctio cum Domino: Coelum non est Coelum ex Angelis,* sed ex Domino,** nam amor et sapientia, in quibus Angeli sunt, et quae faciunt Coelum, non sunt ex illis, sed ex Domino, imo sunt Dominus in illis: et quia amor et sapientia sunt Domini, et Dominus ibi, ac amor et sapientia faciunt vitam illorum, patet etiam quod vita illorum sit Domini, imo Dominus; quod a Domino vivant, confitentur ipsi Angeli; inde constare potest, quod Coelum sit conjunctio cum Domino. At quia varia conjunctio cum Domino datur, et inde non simile coelum uni quam alteri, sequitur etiam, quod Coelum sit secundum conjunctionem cum Domino; quod propior et propior sit conjunctio, tum remotior et remotior, videbitur in Articulo sequente. [2] Hic aliquid dicetur de Conjunctione illa, quomodo fit, et qualis est: est conjunctio Domini cum angelis, et angelorum cum Domino, ita reciproca: Dominus influit in amorem vitae angelorum, et angeli recipiunt Dominum in sapientia, et per hanc vicissim conjungunt se Domino. Sed probe sciendum est, quod appareat angelis sicut ipsi se Domino per sapientiam conjungant, sed usque Dominus conjungit illos Sibi per sapientiam; nam sapientia illorum est etiam a Domino: simile est, si dicatur, quod Dominus Se*** conjungat angelis per bonum, et quod angeli vicissim se conjungant Domino per verum, nam omne bonum est amoris, et omne verum est sapientiae. [3] Sed quia reciproca haec conjunctio est arcanum, quod pauci possunt intelligere nisi explicetur, volo id, quantum fieri potest, per talia quae aequant captum, evolvere: in Transactione de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA, n. 404, 405, ostensum est, quomodo amor se conjungit sapientiae, quod nempe per affectionem sciendi ex qua affectio veri, et per affectionem intelligendi ex qua perceptio veri, et per affectionem videndi id quod scitur et intelligitur ex qua cogitatio: Dominus influit in omnes illas affectiones, sunt enim illae derivationes ex amore vitae cujusvis, et angeli recipiunt influxum illum in perceptione veri, et in cogitatione, in his enim apparet illis influxus, non autem in affectionibus; [4] nunc quia perceptiones et cogitationes apparent angelis sicut sint illorum, cum tamen sunt ex affectionibus, quae a Domino sunt, ideo apparentia illa est, quod angeli se reciproce conjungant Domino, cum tamen Dominus conjungit illos Sibi,**** nam ipsa affectio producit illas, est enim affectio quae amoris anima illarum; nemo enim potest aliquid percipere et cogitare absque affectione, et quisque percipit et cogitat secundum affectionem; ex his patet, quod reciproca conjunctio angelorum cum Domino non sit ex illis, sed sicut ex illis. Talis conjunctio etiam est Domini cum Ecclesia, et Ecclesiae cum Domino, quae Conjugium coeleste et spirituale vocatur.

* Prima editio: Augelis,

** Prima editio: Donimo,

*** Prima editio: se

**** Prima editio: sibi,

DP n. 29 29. Omnis conjunctio in Mundo spirituali fit per inspectionem; quando aliquis ibi cogitat de altero ex affectione loquendi cum illo, alter fit illico praesens, et videt unus alterum facie ad faciem; similiter fit quando aliquis de altero cogitat ex affectione amoris, sed per hanc affectionem fit conjunctio, per alteram autem fit solum praesentia: hoc peculiare est in Mundo spirituali: causa est, quia omnes ibi sunt spirituales; aliter in Mundo naturali, in quo omnes sunt materiales; in Mundo naturali simile fit apud homines in affectionibus et cogitationibus spiritus illorum; sed quia in Mundo naturali sunt spatia, at in Mundo spirituali spatia sunt solum apparentiae, ideo in hoc Mundo fit actualiter id, quod in cogitatione spiritus cujusvis fit. [2] Haec dicta sunt, ut sciatur quomodo conjunctio Domini cum angelis fit, ac apparens reciproca angelorum cum Domino; omnes enim Angeli vertunt faciem ad Dominum, ac Dominus aspicit illos in fronte, ac angeli aspiciunt Dominum oculis; causa est, quia frons correspondet amori et ejus affectionibus, et oculi correspondent sapientiae et ejus perceptionibus: at usque angeli ex se non vertunt faciem ad Dominum, sed Dominus vertit illos ad Se, et vertit per influxum in amorem vitae illorum, et per illum intrat in perceptiones et cogitationes, et sic convertit illos. [3] Talis circulus amoris ad cogitationes, et a cogitationibus ad amorem, ab amore, est in omnibus mentis humanae; qui circulus vocari potest circulus vitae.* De his videantur etiam aliqua in Transactione de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA; ut, Quod Angeli faciem suam jugiter vertant ad Dominum, ut Solem,** n. 129 ad 134. Quod omnia interiora, tam mentis quam corporis, angelorum, ad Dominum ut Solem similiter versa sint, n. 135 ad 139. Quod unusquisque spiritus, qualiscumque sit, ad amorem suum regnantem similiter se vertat, n. 140 ad 145. Quod amor se conjungat sapientiae, ac faciat ut sapientia reciproce conjungatur, n. 410 ad 412. Quod Angeli sint in Domino, et quod Dominus sit in illis: et quia angeli sunt recipientes, quod Solus Dominus sit Coelum, n. 113 ad 118.***

* Prima editio: vitae,

** Prima editio: Solem;

*** Prima editio: 118 (absque interpuncto)

DP n. 30

30. Coelum Domini in Mundo naturali vocatur Ecclesia, et angelus hujus Coeli est homo Ecclesiae qui Domino conjunctus est; hic etiam post excessum e Mundo fit angelus Coeli spiritualis: ex quo patet, quod simile, quod dictum est de Coelo angelico, intelligendum sit de Coelo humano, quod vocatur Ecclesia. Conjunctio illa reciproca cum Domino, quae facit Coelum apud hominem, revelata est a Domino his verbis apud Johannem, “Manete in Me, etiam Ego in vobis; qui manet in Me, et Ego in illo, hic fert fructum multum; quia sine Me non potestis facere quicquam,” XV:4,5,7.

DP n. 31

31. Ex his constare potest, quod Dominus sit Coelum, non modo in communi apud omnes ibi, sed etiam in particulari apud unumquemvis ibi; est enim quisque angelus coelum in minima forma; ex tot coelis quot sunt angeli, est coelum in communi; quod ita sit, videatur in Opere de COELO ET INFERNO n. 51 ad 58. Quoniam ita est, ne aliquis foveat erroneum id, quod apud multos cadit in cogitationem primam, quod Dominus sit in Coelo inter angelos, aut quod sit apud illos sicut Rex est in suo Regno; est supra illos quoad aspectum in Sole ibi, sed quoad vitam amoris et sapientiae illorum in illis.

DP n. 32 32. II. Quod homo ex creatione talis sit,* ut propius et propius conjungi possit Domino, constare potest ex illis quae in Transactione de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA, in Parte Tertia, de Gradibus ostensa sunt, in specie ex his ibi; Quod tres Gradus discreti seu altitudinis in homine ex creatione sint, n. 230 ad 235. Quod tres illi gradus in quovis homine a nativitate sint, et quod sicut aperiuntur, homo in Domino sit, et Dominus in illo, n. 236 ad 241. Et quod omnes perfectiones crescant et ascendant cum gradibus, et secundum illos, n. 199 ad 204: ex quibus patet, quod homo talis a creatione sit, ut per gradus propius et propius conjungi possit Domino. [2] Sed omnino sciendum est, quid sunt gradus, et quod sint duplicis generis, gradus discreti seu altitudinis, et gradus continui seu latitudinis, et quae illorum differentia est; tum quod cuivis homini a creatione et inde nativitate sint tres gradus discreti seu altitudinis, et quod homo in primum gradum, qui vocatur naturalis, dum nascitur, veniat, et quod hunc gradum apud se possit per continuum augere, usque dum fit rationalis; et quod in alterum gradum, qui vocatur spiritualis, veniat, si vivit secundum leges ordinis spirituales, quae sunt Divina vera; et quod etiam possit in tertium gradum, qui vocatur coelestis, venire, si vivit secundum leges ordinis coelestes, quae sunt Divina bona. [3] Hi gradus aperiuntur apud hominem a Domino secundum vitam ejus in Mundo actualiter, sed non perceptibiliter et sensibiliter quam post ejus excessum e mundo; et sicut aperiuntur et dein perficiuntur, ita homo propius et propius conjungitur Domino. Potest conjunctio haec per appropinquationem augeri in aeternum, et quoque apud angelos in aeternum augetur; sed usque non potest angelus ad primum gradum Amoris et Sapientiae Domini pervenire, aut illum attingere, quia Dominus est Infinitus, et angelus est finitus, ac ratio Infiniti et finiti nulla datur. Quoniam nemo potest intelligere statum hominis, et statum elevationis ejus et approximationis ad Dominum, nisi sciat illos gradus, ideo de illis in Transactione de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA a n. 173 ad 281, in specie actum est; quae videantur.

* Prima editio: sis,

DP n. 33 33. Paucis dicetur quomodo homo propius [et propius] conjungi potest Domino, et deinde quomodo conjunctio illa propior et propior apparet. Quomodo homo propius et propius conjungitur Domino, hoc non fit per solam scientiam, nec per solam intelligentiam, imo nec per solam sapientiam, sed per vitam illis conjunctam: vita hominis est ejus amor, et amor est multiplex; in genere est amor mali et amor boni; amor mali est amor adulterandi, vindicandi, defraudandi, blasphemandi, deprivandi alios suis bonis; amor mali in illis cogitandis et faciendis sentit volupe et jucundum; derivationes quae sunt affectiones hujus amoris, sunt totidem quot sunt mala in quae se determinavit; ac perceptiones et cogitationes hujus amoris sunt totidem quot sunt falsa quae favent illis malis, et confirmant illa: haec falsa unum faciunt cum malis, sicut intellectus cum voluntate unum facit; non separantur a se invicem, quia unum est alterius. [2] Nunc quia Dominus influit in amorem vitae cujusvis, et per ejus affectiones in perceptiones et cogitationes, et non vicissim, ut supra dictum est, sequitur quod non propius possit Se* conjungere, quam sicut amor mali cum ejus affectionibus, quae sunt concupiscentiae, remotus est; et quia hae resident in naturali homine, et homo quicquid ex naturali homine agit, sentit sicut ex se agere, �quare� homo sicut ex se removere debet amoris illius mala, et tunc quantum removet illa, tantum Dominus propius accedit, et Se** ei conjungit: quisque potest ex ratione videre, quod concupiscentiae cum illarum jucundis obstipent et claudant fores pro Domino, et quod a Domino ejici nequeant, quamdiu ipse homo tenet fores clausas,*** et ab extra urget et adigit ne aperiantur: quod ipse homo aperire debeat, patet a Domini verbis in Apocalypsi, “Ecce sto ad januam et pulso; si quis audiverit vocem meam, et aperuerit januam, ingrediar ad illum, et coenabo cum illo, et ille Mecum,” III:20. [3] Inde patet, quod quantum quis fugit mala sicut diabolica, et sicut obstantia ingressui Domini, tantum propius et propius conjungatur Domino, et ille proxime, qui abominatur illa sicut totidem furvos et ignitos diabolos, nam malum et diabolus unum sunt; ac falsum mali et satanas unum sunt; quoniam sicut influxus Domini est in amorem boni et in ejus affectiones, et per has in perceptiones et cogitationes, quae omnes trahunt ex bono, in quo homo est, quod vera sint, ita influxus diaboli, hoc est, inferni, est in amorem mali et ejus affectiones, quae sunt concupiscentiae, et per has in perceptiones et cogitationes, quae omnes trahunt ex malo, in quo homo est, quod falsa sint. [4] Quomodo conjunctio illa propior et propior apparet; quo plus remota sunt mala in naturali homine per illorum fugam et aversationem, homo eo propius conjungitur Domino: et quia amor et sapientia, quae sunt Ipse Dominus, non sunt in spatio, affectio enim quae amoris, et cogitatio quae sapientiae, nihil commune habent cum spatio, ideo Dominus secundum conjunctionem per amorem et sapientiam propior apparet; et vicissim secundum rejectionem amoris et sapientiae remotior: spatium in spirituali mundo non datur, sed ibi distantiae et praesentiae sunt apparentiae secundum similitudines et dissimilitudines affectionum, nam, ut dictum est, affectiones quae sunt amoris et cogitationes quae sunt sapientiae, et in se spirituales, non sunt in spatio, de qua re videantur quae in Transactione de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA n. 7 ad**** 10, et n. 69 ad 72, et alibi, ostensa sunt. [5] Conjunctio Domini cum homine, apud quem mala remota sunt, intelligitur per haec Domini verba, “Mundi corde Deum videbunt,” Matth. V:8 : et per haec, “Qui habet praecepta mea, et facit illa, apud illum mansionem faciam,” Joh. XIV:21,23; habere praecepta est scire, et facere praecepta est amare, nam etiam ibi dicitur, qui facit praecepta mea, ille est qui amat Me.

* Prima editio: se

** Prima editio: se

*** Prima editio: clausas.

**** Prima editio: a

DP n. 34 34. III. Quod homo quo propius conjungitur Domino, eo sapientior fiat. Quoniam tres gradus vitae apud hominem a creatione et inde a nativitate sunt, de quibus mox supra n. 32, sunt imprimis tres gradus sapientiae apud illum; hi gradus sunt qui aperiuntur apud hominem secundum conjunctionem; aperiuntur secundum amorem,* nam amor est ipsa conjunctio: at amoris ascensus secundum gradus ab homine non percipitur nisi quam obscure, at ascensus sapientiae clare apud illos qui sciunt et vident quid sapientia. Causa quod gradus sapientiae percipiantur, est quia amor per affectiones intrat in perceptiones et cogitationes, et hae se sistunt in visu interno mentis, qui correspondet visui externo corporis; inde est quod sapientia appareat, et non ita affectio amoris quae producit illam: hoc simile est sicut cum omnibus quae actualiter fiunt ab homine; animadvertitur quomodo corpus operatur illa, non autem quomodo anima; ita quoque percipitur quomodo homo meditatur, percipit et cogitat, sed non quomodo anima illarum, quae est affectio boni et veri, producit illas. [2] Sed sunt tres gradus sapientiae, naturalis, spiritualis et coelestis; in gradu sapientiae naturali est homo dum vivit in mundo; hic gradus apud illum tunc potest ad summum ejus perfici, et usque non potest intrare gradum spiritualem, quia hic gradus non continuatur gradui naturali per continuum, sed conjungitur illi per correspondentias: in gradu sapientiae spirituali** est homo post mortem, et hic gradus etiam talis est, ut possit ad summum perfici, sed usque non potest intrare gradum sapientiae coelestem, quia hic gradus nec continuatur spirituali per continuum, sed conjungitur illi per correspondentias: ex his constare potest, quod sapientia possit elevari in ratione triplicata, et quod in unoquovis gradu possit perfici in ratione simplici ad summum ejus. [3] Qui elevationes et perfectiones horum graduum comprehendit, ille potest aliquantum percipere id, quod de Sapientia Angelica dicitur, quod sit ineffabilis; haec quoque tam ineffabilis est, ut mille ideae cogitationis angelorum ex sua sapientia non possint sistere quam unam ideam cogitationis hominum ex sua sapientia; 999 illae ideae cogitationis angelorum non possunt intrare, sunt enim supranaturalia: quod ita sit, per vivam experientiam pluries datum est scire. Sed, ut prius dictum est, nemo in sapientiam illam ineffabilem angelorum venire potest, nisi per conjunctionem cum Domino, et secundum illam, nam Solus Dominus aperit gradum spiritualem et gradum coelestem, at duntaxat apud illos, qui sapiunt ex Ipso; et illi sapiunt ex Domino, qui rejiciunt diabolum, hoc est, malum a se.

* Prima editio: amorem. (ut videtur)

** Prima editio: spiritua- / tuali

DP n. 35

35. Sed ne credat aliquis, quod sapientia alicui sit, quod sciat multa, et quod percipiat illa in quadam luce, et quod intelligenter possit loqui illa, nisi illa sit conjuncta amori; amor enim per suas affectiones producit illam; si non conjuncta est amori, est sicut meteoron in aere quod evanescit, et sicut stella cadens; at sapientia conjuncta amori, est sicut solis lux manens, et sicut stella fixa: amor sapientiae est homini, quantum aversatur diabolicam turbam, quae sunt concupiscentiae mali et falsi.

DP n. 36

36. Sapientia, quae ad perceptionem venit, est perceptio veri ex affectione ejus, imprimis perceptio veri spiritualis; nam est verum civile, verum morale, et verum spirituale; illi qui in perceptione veri spiritualis ex affectione ejus sunt, etiam in perceptione veri moralis et civilis sunt, nam affectio veri spiritualis est anima illarum. Loquutus sum quandoque cum Angelis de Sapientia, qui dixerunt, quod sapientia sit conjunctio cum Domino, quia Dominus est ipsa Sapientia, et quod in illam conjunctionem veniat, qui rejicit infernum a se, ac tantum in illam, quantum rejicit: dixerunt, quod sibi repraesentent Sapientiam sicut magnificum et ornatissimum Palatium, in quod ascenditur per duodecim gradus; et quod nemo ad primum gradum veniat, nisi a Domino per conjunctionem cum Ipso, et quod quisque ascendat secundum conjunctionem, et quod sicut ascendit percipiat, quod nemo sapiat a se, sed a Domino: tum quod illa quae sapit, respective ad illa quae non sapit, sint sicut aliquae guttae ad magnum lacum. Per duodecim gradus ad Palatium sapientiae significantur bona conjuncta veris et vera conjuncta bonis.

DP n. 37

37. IV. Quod homo quo propius conjungitur Domino, eo felicior fiat. Similia quae supra n. 32 et 34 de Gradibus vitae et sapientiae secundum conjunctionem cum Domino,* dicta sunt, etiam de gradibus felicitatis dici possunt; ascendunt enim felicitates,** seu beatitudines et jucunditates, sicut aperiuntur gradus superiores mentis, qui vocantur spiritualis et coelestis,*** apud hominem, et illi gradus post vitam ejus in mundo crescunt in aeternum.

* Prima editio: Domiuo,

** Prima editio: felicitatcs,

*** Prima editio: c�iestis,

DP n. 38 38. Nullus homo qui in jucundis concupiscentiarum mali est, potest aliquid scire de jucundis affectionum boni, in quibus Coelum angelicum est, nam jucunda illa sunt sibi prorsus opposita in internis, et inde interius in externis, at vero in ipsa superficie parum discrepant: omnis enim amor sua jucunda habet, etiam amor mali apud illos qui in concupiscentiis sunt, sicut amor adulterandi, vindicandi, defraudandi, furandi, saeviendi, imo apud pessimos blasphemandi sancta Ecclesiae, ac effutiendi virus contra Deum; scaturigo illarum jucunditatum est amor dominandi ex amore sui: jucunditates illae sunt ex concupiscentiis quae interiora mentis obsident, [quae] ex illis defluunt in corpus, et ibi excitant immunda, quae fibras titillant;* inde ex mentis jucundo secundum concupiscentias exoritur jucundatio corporis; [2] quaenam et qualia sunt immunda, quae fibras corporis illorum titillant, datur cuivis scire post obitum, in Mundo spirituali; sunt in genere cadaverosa, excrementitia,** stercorea, nidorosa et urinosa, scatent enim inferna illorum talibus immundis; quae quod sint correspondentiae, videantur aliqua in Transactione de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA, n. 339 ad 343:*** sed foedae illae jucunditates, postquam ingressi sunt infernum, vertuntur in diritates. Haec dicta sunt, ut intelligi possit, quid et qualis est felicitas coeli, de qua nunc sequitur; quodlibet enim cognoscitur ex suo opposito.

* Prima editio: titilant;

** Prima editio: excementitia,

*** 339 ad 343: ubi in prima editione 422 ad 424: sed per errorem ut videtur

DP n. 39 39. Beatitudines, faustitates, jucunditates et amaenitates, verbo felicitates coeli,* non possunt verbis describi, sed possunt in coelo sensu percipi; quod enim solo sensu percipitur, hoc non describi potest, quia non cadit in cogitationis ideas, et inde nec in voces; intellectus enim solum videt, et videt illa quae sapientiae seu veri sunt, non autem illa quae amoris seu boni sunt, quare felicitates illae sunt inexpressibiles, sed usque ascendunt simili gradu cum sapientia; varietates illarum sunt infinitae, et unaquaevis ineffabilis: audivi hoc et percepi hoc. [2] Sed illae felicitates intrant sicut homo concupiscentias amoris mali et falsi tanquam ex se, sed usque ex Domino, amovet, sunt enim felicitates illae felicitates affectionum boni et veri, et hae concupiscentiis amoris mali et falsi oppositae sunt: felicitates affectionum amoris boni et veri inchoant a Domino, ita ab intimo, et inde se diffundunt in inferiora, usque ad ultima, ac ita implent angelum, ac faciunt ut totus sit quasi delitium. Tales felicitates cum infinitis varietatibus** sunt in quavis affectione boni et veri, imprimis in affectione sapientiae.

* Prima editio: c�li. (ut videtur)

** Prima editio: verietatibus

DP n. 40

40. Jucunditates concupiscentiarum mali, et jucunditates affectionum boni, non possunt comparari, quia intus in jucunditatibus concupiscentiarum* mali est diabolus, ac intus in jucunditatibus affectionum boni est Dominus; si comparandae sunt, non aliter comparari possunt jucunditates concupiscentiarum mali quam cum jucunditatibus lascivis ranarum in stagnis, ut et serpentum in putoribus; at jucunditates affectionum boni comparari possunt delitiis animorum in hortis et floretis: similia enim quae afficiunt ranas et serpentes, etiam afficiunt illos in infernis qui in concupiscentiis mali sunt, et similia quae afficiunt animos in hortis et floretis, etiam afficiunt illos in Coelis qui in affectionibus boni sunt: nam ut supra dictum est, immunda correspondentia afficiunt malos, et munda correspondentia afficiunt bonos.

* Prima editio: concupiscentiatum

DP n. 41

41. Ex his constare potest, quod quo propius aliquis conjungitur Domino, eo felicior fiat: sed felicitas illa raro se manifestat in mundo; quia homo tunc in statu naturali est, ac naturale non communicat cum spirituali per continuum, sed per correspondentias, et haec communicatio non sentitur quam per quandam quietem et pacem animi, quae imprimis fit post pugnas contra mala: at quando homo exuit statum naturalem, ac intrat statum spiritualem, quod fit post excessum e mundo, tunc felicitas supra descripta se successive manifestat.

DP n. 42

42. V. Quod homo quo propius conjungitur* Domino, eo distinctius appareat sibi sicut sit suus, ac evidentius animadvertat quod sit Domini. Ex apparentia est, quod quo propius aliquis conjunctus est Domino, eo minus suus sit; talis apparentia est apud omnes malos, et quoque apud illos qui ex religione credunt, quod non sint sub jugo legis, et quod nemo possit facere bonum a se; hi et illi enim non possunt aliter videre, quam quod non licere cogitare et velle malum, sed solummodo bonum, non sit** suus esse; et quia illi qui conjuncti sunt Domino non volunt nec possunt cogitare et velle malum, ex apparentia apud se*** concludunt,**** quod hoc non sit suus esse: cum tamen prorsus contrarium est.

* Prima editio: canjungitur

** Prima editio: sir

*** Prima editio: fe

**** Prima editio: concluduut,

DP n. 43

43. Est liberum infernale et est liberum coeleste; ex libero infernali est cogitare et velle malum, et quantum non arcent leges civiles et morales, id loqui et facere; at ex libero coelesti est cogitare et velle bonum, et quantum datur copia, id loqui et facere: homo quicquid ex libero cogitat, vult, loquitur et facit, hoc percipit sicut suum, nam omne liberum est cuivis ex amore ejus; quare qui in amore mali sunt, non percipiunt aliter, quam quod liberum infernale sit ipsum liberum, at qui in amore boni sunt, percipiunt quod liberum coeleste sit ipsum liberum, consequenter quod oppositum sit servum utrique: sed usque non ab aliquo negari potest, quin unum aut alterum sit liberum, non enim possunt duo libera in se opposita in se libera esse; insuper non negari potest, quin duci a bono sit liberum, et duci a malo sit servum, nam duci a bono est a Domino, et duci a malo est a diabolo: nunc quia omne id apparet homini ut suum, quod ex libero facit, hoc enim est amoris ejus, [et] ex amore suo* facere est ex libero, ut supra dictum est, sequitur quod conjunctio cum Domino faciat, ut homo sibi appareat liber et inde suus; et quo propior conjunctio est cum Domino, eo liberior, et inde plus suus. Quod Distinctius appareat sibi sicut suus, est quia Divinus Amor talis est, ut quod suum est velit esse alterius, ita hominis et angeli; omnis amor spiritualis est talis, maxime Divinus Amor: et praeterea Dominus nusquam cogit aliquem, quia omne id ad quod aliquis cogitur, non apparet ut suum, et quod non apparet ut suum, non potest fieri amoris ejus, et sic appropriari ei sicut suum: quare homo a Domino ducitur continue in libero, et quoque reformatur et regeneratur in libero. Sed de hac re plura dicentur in sequentibus;** aliqua etiam videantur supra n. 4.

* Prima editio: sno

** Prima editio: sequenttbns;

DP n. 44

44. Quod autem homo, quo distinctius sibi apparet sicut suus, eo evidentius animadvertat quod sit Domini, est quia quo propius conjungitur Domino, eo sapientior fiat, ut supra n. 34 ad 36 ostensum est, ac sapientia docet id, et quoque animadvertit id: Angeli tertii Coeli, quia sapientissimi angelorum sunt, etiam percipiunt id, et quoque vocant id ipsum liberum; at duci a semet vocant servum: causam etiam dicunt, quod Dominus non influat immediate in illa quae sunt perceptionis et cogitationis illorum ex sapientia, sed in affectiones amoris boni, et per has in illa, et quod percipiant influxum in affectione, ex qua illis sapientia, et quod dein omne quod ex sapientia cogitant, appareat sicut a se, ita sicut suum; et quod per hoc fiat conjunctio reciproca.

DP n. 45

45. Quoniam Divina Providentia Domini pro fine habet coelum ex humano genere, sequitur quod pro fine habeat conjunctionem humani generis Secum, de qua n. 28 ad 31: tum, quod pro fine habeat, ut homo propius et proprius conjungatur Ipsi, de quo n. 32, 33, sic enim ei coelum interius: ut et, quod* pro fine habeat, ut homo per conjunctionem illam fiat sapientior, de quo n.** 34 ad 36; et quod fiat felicior, de quo n. 37 ad 41, quia coelum est homini*** ex sapientia, et secundum illam; et per illam etiam felicitas: et demum**** quod pro fine habeat ut homo distinctius appareat sibi sicut suus, et usque evidentius animadvertat quod sit Domini, de quo n. 42 ad 44. Haec omnia sunt Divinae Providentiae Domini, quia haec omnia sunt coelum, quod pro fine est.

* Prima editio: �ut et, quo

** Prima editio: �de quo d

*** Prima editio: �est hom n.

**** Prima editio: �demu ini

DP n. 46 46.



Quod Divina Providentia Domini in omni quod
facit, spectet infinitum et aeternum

In Christiano Orbe notum est, quod Deus sit Infinitus et Aeternus, nam in Doctrina Trinitatis, quae ab Athanasio nomen habet, dicitur quod Deus Pater sit Infinitus, Aeternus, et Omnipotens, similiter Deus Filius et Deus Spiritus Sanctus, et quod tamen non tres Infiniti, Aeterni et Omnipotentes sint, sed Unus: ex his sequitur, quod quia Deus est Infinitus et Aeternus, non aliud de Deo praedicari possit quam Infinitum et Aeternum. At quid Infinitum et Aeternum, non potest a finito comprehendi, et quoque potest; non potest comprehendi, quia finitum non est capax infiniti; et potest comprehendi, quia dantur ideae abstractae, per quas videri possunt res quod sint, tametsi non quales sunt; tales ideae de Infinito dantur, ut quod Deus quia est Infinitus, seu Divinum quia est Infinitum, sit ipsum Esse, quod sit ipsa Essentia et Substantia, quod sit Ipse Amor et ipsa Sapientia, seu quod sit ipsum Bonum et ipsum Verum, ita quod sit Ipsum, imo quod sit Ipse Homo; tum etiam si dicitur quod Infinitum sit Omne, ut quod Infinita Sapientia sit Omniscientia, ac Infinita Potentia sit Omnipotentia. [2] Sed usque haec cadunt in obscurum cogitationis, et ab incomprehensibili forte in negativum, nisi ab idea abstrahantur illa quae cogitatio trahit ex natura, imprimis quae ex binis naturae propriis, quae sunt spatium et tempus, haec enim non possunt non finire ideas, ac facere ut ideae abstractae sint tanquam non aliquid: at si illa possunt abstrahi apud hominem, sicut fit apud angelum, tunc potest Infinitum per illa quae nunc supra nominata sunt, comprehendi; et inde quoque, quod homo sit aliquid, quia creatus est a Deo Infinito qui est Omne; tum quod homo sit substantia finita, quia creatus est a Deo Infinito qui est ipsa Substantia; ut et, quod homo sit Sapientia, quia creatus est a Deo Infinito qui est ipsa Sapientia, et sic porro; nam nisi Deus Infinitus esset Omne, ipsa Substantia, et ipsa Sapientia, homo non foret aliquid, ita vel nihil, vel solum idea quod sit, secundum visionarios, qui vocantur Idealistae. [3] Ex illis quae in Transactione de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA, ostensa sunt, patet, Quod Divina Essentia sit Amor et Sapientia, n. 28 ad 39. Quod Divinus Amor et Divina Sapientia sint ipsa Substantia et ipsa Forma: et quod sint* Ipsum et Unicum, n. 40 ad 46. Et quod Deus creaverit universum et omnia ejus a Selpso, et non a nihilo, n. 282 ad 284; inde sequitur, quod omne Creatum, ac imprimis Homo, et in illo amor et sapientia, sint aliquid, et non solum idea quod sint; nam nisi Deus esset Infinitus, non foret finitum; tum nisi Infinitum esset Omne, non foret aliquid; et nisi Deus ex Se Ipso creaverit omnia, foret nullum seu nihil: verbo, SUMUS QUIA DEUS EST.

* Prima editio: sit

DP n. 47

47. Nunc quia agitur de Divina Providentia, et hic quod illa in omni quod facit, spectet infinitum et aeternum, et hoc non potest distincte tradi, nisi in quodam ordine; quare hic ordo erit. I. Quod Infinitum in se ac Aeternum in se sit idem cum Divino. II. Quod Infinitum ac Aeternum in se non possit aliter quam spectare infinitum [et aeternum]* a se in finitis. III.** Quod Divina Providentia in omni quod facit, spectet infinitum et aeternum a se, imprimis in salvando Genere humano. IV. Quod imago Infiniti ac Aeterni exstet in Coelo Angelico ex salvato Genere humano. V. Quod spectare infinitum et aeternum in formando Coelum Angelicum, ut sit coram Domino ut unus Homo, qui imago Ipsius, sit intimum Divinae Providentiae.

* sic n. 52 infra

** Prima editio: II.

DP n. 48 48. I. Quod Infinitum in se ac Aeternum in se, sit idem cum Divino, constare potest ex illis quae in pluribus locis in Transactione de DIVINO AMORE ET DIVINA* SAPIENTIA, ostensa sunt. Quod Infinitum in se ac Aeternum in se sit Divinum, est ex idea Angelica; Angeli non aliud per Infinitum intelligunt quam Divinum Esse, ac per Aeternum Divinum Existere. At quod Infinitum in se, ac Aeternum in se, sit Divinum, ab hominibus et videri potest et non videri; videri potest ab illis qui de Infinito non ex spatio ac de Aeterno non ex tempore cogitant; sed non videri potest ab illis qui de infinito ac aeterno ex spatio et tempore cogitant; ita videri potest ab illis, qui elevatius, hoc est, interius in rationali cogitant, ac non videri ab illis qui humilius, hoc est, exterius. [2] Illi, a quibus videri potest, cogitant quod infinitum spatii non possit dari, proinde nec infinitum temporis quod est aeternum a quo, quia infinitum est absque fine primo et ultimo, seu absque terminis: cogitant etiam, quod nec dari queat Infinitum a se, quia a se ponit terminum et principium, aut prius a quo; consequenter quod vanum sit dicere Infinitum ac Aeternum a se, quia id foret sicut diceretur Esse a se, quod est contradictorium, nam Infinitum a se foret Infinitum ab Infinito, et Esse a se foret Esse ab Esse, ac illud Infinitum ac Esse foret vel idem cum Infinito, vel foret finitum. Ex his et similibus, quae interius in rationali possunt videri, patet, quod sit Infinitum in se, ac Aeternum in se, et quod hoc et illud sit Divinum, ex quo omnia.

* Prima editio: DIVIMA

DP n. 49

49. Scio quod plures secum dicturi sint, quomodo potest aliquis comprehendere interius in suo rationali aliquid absque spatio et absque tempore, et quod hoc non solum sit, sed etiam quod sit omne, et quod sit ipsum, ex quo omnia; sed cogita interius, num amor aut ulla ejus affectio, aut sapientia aut ulla ejus perceptio, imo num cogitatio sit in spatio et in tempore, ac deprehendes quod non sint; et cum Divinum est ipse Amor et ipsa Sapientia, sequitur quod Divinum non possit concipi in spatio et in tempore, ita nec Infinitum: ut hoc clarius percipiatur, expende num cogitatio sit in tempore et spatio; pone progressionem ejus 10 aut 12 horarum; annon hoc spatium temporis possit apparere ut unius horae aut duarum, ac etiam possit apparere ut unius diei aut duorum; apparet secundum statum affectionis ex qua cogitatio; si affectio laetitiae est, in qua non cogitatur de tempore, est cogitatio 10 aut 12 horarum, vix unius aut duarum; vicissim autem si affectio doloris, in qua attenditur ad tempus; ex quo patet, quod tempus sit modo apparentia secundum statum affectionis ex qua cogitatio; simile est cum spatii distantia in cogitatione, sive ambulas sive peregrinaris.

DP n. 50 50. Quoniam Angeli et Spiritus sunt affectiones quae amoris, ac cogitationes inde, ideo nec illi sunt in spatio et tempore, sed solum in apparentia illorum; apparentia5 spatii et temporis est illis secundum status affectionum et inde cogitationum: quare dum aliquis ex affectione cogitat de altero, cum intentione quod velit videre illum, aut loqui cum illo, sistitur actutum praesens. [2] Inde est, quod apud unumquemvis hominem praesentes sint spiritus, qui in simili affectione cum illo sunt, mali spiritus cum illo qui in similis mali affectione est, ac boni spiritus cum illo qui in similis boni affectione: et illi tam praesentes sunt, sicut quis est inclusus societati: spatium et tempus nihil faciunt ad praesentiam, ex causa quia affectio et inde cogitatio non sunt in spatio et tempore, ac spiritus et angeli sunt affectiones et inde cogitationes. [3] Quod ita sit, ex viva plurium annorum experientia scire datum est; et quoque ex hac, quod loquutus sim cum pluribus post mortem, tam cum illis qui in Europa et in variis ejus regnis, quam cum illis** qui in Asia et Africa et in variis earum regnis, et erant omnes prope me; quare si forent illis spatium et tempus, intercederet peregrinatio et peregrinationis tempus. [4] Imo, unusquisque homo hoc scit ex insito in se aut in sua mente, quod testatum mihi factum est per hoc,*** quod nemo cogitaverit de aliqua distantia spatii, cum narravi quod loquutus sim cum aliquo in Asia, Africa aut Europa defuncto, sicut pro exemplo, cum Calvino, Luthero, Melanchtone, aut cum aliquo Rege, Praefecto, Sacerdote in regione longinqua, et ne quidem inciderat in cogitationem illorum, quomodo potuit loqui cum illis qui ibi vixerunt, et quomodo potuerunt ad me**** venire et adesse, cum tamen terrae et maria intercedunt; ex hoc quoque patuit mihi, quod unusquisque non cogitet ex spatio et tempore, cum de illis qui in Mundo spirituali sunt. Quod tamen illis apparentia spatii et temporis sit, videatur in Opere de COELO ET INFERNO n. 162***** ad 169, n. 191 ad 199.

* Prima editio: apparenria

** Prima editio: ills

*** Prima editio: hoc;

**** Prima editio: illum

***** Prima editio: 62

DP n. 51

51. Ex his nunc constare potest, quod cogitandum sit de Infinito ac Aeterno, ita de Domino, absque spatio et tempore, et quod possit cogitari, tum quod etiam cogitetur ab illis qui interius in rationali cogitant, et quod tunc Infinitum ac Aeternum sit idem cum Divino: ita cogitant angeli et spiritus: ex cogitatione abstracta a tempore et spatio comprehenditur Divina Omnipraesentia et Divina Omnipotentia, tum Divinum ab aeterno, et prorsus non ex cogitatione, cui idea ex spatio et tempore inhaeret. Ex his patet, quod cogitari possit de Deo ab aeterno, at nusquam de Natura ab aeterno; consequenter quod cogitari possit de Creatione Universi a Deo, et prorsus non aliquid de creatione ex Natura, naturae enim propria sunt spatium et tempus, Divinum autem est absque illis. Quod Divinum sit absque spatio et tempore,* videatur in Transactione de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA, n. 7 ad 10, n. 69 ad 72, n. 73 ad 76, et alibi.

* Prima editio: tempore;

DP n. 52

52. II. Quod Infinitum ac Aeternum in se non possit aliter quam spectare infinitum et aeternum a se in finitis. Per Infinitum ac Aeternum in se intelligitur ipsum Divinum, ut in mox praecedente Articulo ostensum est; per finita intelliguntur omnia creata ab Ipso, ac imprimis homines, spiritus et angeli; et per spectare infinitum et aeternum a se, est spectare Divinum, hoc est, Se in illis, ut spectat homo imaginem sui in speculo: quod ita sit, pluribus ostensum est in Transactione de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA, praecipue ubi demonstratum est, quod in universo creato sit imago hominis, et quod sit imago infiniti ac aeterni, n. 317, 318, ita imago Dei Creatoris, hoc est, Domini ab aeterno. At sciendum est, quod Divinum in se sit in Domino, sed Divinum a se sit Divinum a Domino in creatis.

DP n. 53 53. Sed ut hoc plenius intelligatur, illustrandum est: Divinum non potest aliud spectare quam Divinum, et non potest alibi id spectare quam in creatis a se; quod ita sit evidens est ex eo, quod nemo possit spectare alium quam ex suo in se; ille qui amat alterum, spectat illum ex amore suo in se; qui sapiens est spectat alterum ex sapientia sua in se; videre quidem potest quod alter vel amet illum, vel non amet illum, tum quod vel sapiat, vel non sapiat, sed hoc videt ex amore et ex sapientia in se, quare tantum conjungit se ei, quantum alter amat se sicut ipse amat illum, seu quantum alter sapit sicut ipse, ita enim unum faciunt. [2] Simile est cum Divino in se, Divinum enim in se non potest ex alio, ut ex homine, spiritu ac angelo, spectare Se; nam nihil Divini in se illis est, a quo, et spectare Divinum ex alio in quo nihil Divini est, foret spectare Divinum ex nullo Divino, quod non datur: inde est, quod Dominus ita conjunctus sit homini, spiritui et angelo, ut omne quod se refert ad Divinum, non sit ab illis sed a Domino: nam notum est, quod omne bonum et omne* verum quod alicui est, non sit ab illo sed a Domino; imo quod ne quidem aliquis nominare possit Dominum, aut nomina Ipsius Jesum et Christum, nisi ex Ipso. [3] Inde nunc sequitur, quod Infinitum ac Aeternum, quod idem est cum Divino, spectet omnia infinite in finitis, et quod se conjungat illis secundum gradum receptionis sapientiae et amoris** apud illos. Verbo, Dominus non potest mansionem habere et habitare apud hominem et angelum quam in Suo, et non in proprio illorum, hoc enim est malum, et si foret bonum, usque est finitum, quod in se et ex se non est capax Infiniti. Ex his patet, quod nusquam dari possit, quod finitus spectet Infinitum, sed quod detur quod Infinitus spectet Infinitum a se in finitis.

* Prima editio: omnc ut videtur

** Prima editio: amoris

DP n. 54

54. Apparet sicut Infinitum non possit conjungi finito, quia non datur ratio infiniti et finiti, et quia finitum non est capax infiniti, sed usque conjunctio datur, tam quia Infinitus ex Seipso creavit omnia, secundum illa quae in Transactione de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA, n. 282 ad 284, demonstrata sunt, quam quia Infinitus in finitis non aliud potest spectare quam infinitum* a se, et quod hoc possit apparere apud finitos sicut in illis; sic datur ratio finiti et infiniti, non a finito, sed ab Infinito in finito; et quoque sic finitus est capax infiniti, non finitus in se, sed sicut in se, ab Infinito a se in illo. Sed de his plura in nunc sequentibus.

* Prima editio: infinitnm

DP n. 55

55. III. Quod Divina Providentia in omni quod facit, spectet infinitum ac aeternum a se, imprimis in* salvando Genere Humano. Infinitum ac Aeternum in se est ipsum Divinum seu Dominus in Se;** at Infinitum ac Aeternum a se, est Divinum procedens seu Dominus in aliis ex Se*** creatis, ita in hominibus et in angelis, et hoc Divinum est idem cum Divina Providentia; nam Dominus per Divinum a Se**** providet, ut omnia in ordine, in quo et in quem creata sunt, contineantur: et quia Divinum procedens hoc operatur, sequitur quod omne id sit Divina Providentia.

* Prima editio: iu

** Prima editio: se;

*** Prima editio: se

**** Prima editio: se

DP n. 56 56. Quod Divina Providentia spectet in omni quod facit infinitum ac aeternum a se, constare potest ex eo, quod omne creatum a Primo, qui est Infinitus ac Aeternus, procedat ad ultima, et ab ultimis ad Primum a quo, ut in Transactione de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA, in Parte [IV], ubi actum est de Creatione Universi, ostensum est; et quia in omni progressione est Primum a quo intime, sequitur quod Divinum Procedens seu Divina Providentia spectet in omni quod facit aliquam imaginem infiniti ac aeterni; hoc spectat in omnibus, sed in quibusdam ad evidentiam perceptionis, et in quibusdam non ad illam; ad evidentiam perceptionis sistit illam imaginem in omnium varietate, et in omnium fructificatione et multiplicatione. [2] Imago infiniti ac aeterni in omnium varietate* apparet in eo, quod non detur aliquod idem cum altero, et quod nec dari possit in aeternum: hoc ad oculum patet in faciebus hominum a prima creatione, proinde etiam ab animis eorum, quorum typi sunt facies, et quoque ab affectionibus, perceptionibus et cogitationibus, nam ex his sunt animi. Inde est, quod nec dentur in universo Coelo duo angeli aut duo spiritus iidem, imo quod nec dari queant in aeternum: simile est in omni objecto visus in utroque Mundo tam naturali quam spirituali: ex his constare potest, quod Varietas sit infinita ac aeterna. [3] Imago infiniti ac aeterni in omnium fructificatione et multiplicatione, constat ex facultate insita seminibus in Regno vegetabili, et prolificationi in Regno animali, imprimis prosapiae piscium, quod si fructificarentur et multiplicarentur secundum facultatem, intra saeculum implerent spatia totius orbis, imo universi: ex quo patet, quod in facultate illa lateat nisus propagationis sui in infinitum: et quia fructificationes et multiplicationes non defuerunt a principio creationis, nec deerunt in aeternum, sequitur quod in facultate illa, etiam sit** nisus propagationis sui in aeternum.

* Prima editio: verietate

** Prima editio: fit

DP n. 57

57. Simile est in hominibus quoad illorum affectiones quae amoris, et perceptiones quae sapientiae sunt; harum et illarum varietas est infinita ac aeterna; similiter illarum fructificationes et multiplicationes, quae spirituales sunt: non gaudet ullus homo affectione et perceptione tam simili cum alterius, ut sint eaedem, nec dari possunt in aeternum: et quoque fructificari possunt affectiones et multiplicari perceptiones absque fine; quod scientiae nusquam exhauriri possint, notum est. Haec facultas fructificationis et multiplicationis absque fine, seu in infinitum ac aeternum, est in naturalibus apud homines, in spiritualibus apud angelos spirituales, et in coelestibus apud angelos coelestes. Tales non solum sunt affectiones, perceptiones et scientiae in communi, sed quoque unaquaelibet res illarum, etiam minima, in particulari. Tales sunt, quia ab Infinito ac Aeterno in se per infinitum ac aeternum a se existunt. Sed quia finitum non aliquid Divini in se habet, ideo non est aliquid tale, ne quidem minimum, in homine seu angelo ut ejus, est enim homo et angelus finitus, et modo receptaculum, in se mortuum; vivum ejus est a Divino procedente conjuncto ei per contiguum, quod ei apparet sicut suum. Quod ita sit, in sequentibus videbitur.

DP n. 58

58. Quod Divina Providentia spectet infinitum ac aeternum a se imprimis in salvando Genere humano, est quia finis Divinae Providentiae est Coelum ex genere humano, ut supra n. 27* ad** 45, ostensum est; et quia illud est finis, sequitur, quod reformatio et regeneratio hominis, ita salvatio ejus sit, quam Divina Providentia imprimis spectat, nam ex salvatis seu regeneratis existit coelum. Quoniam regenerare hominem est unire bonum et verum apud illum, seu amorem et sapientiam, sicut unita sunt in Divino quod procedit a Domino, ideo Divina Providentia hoc in salvando Genere humano imprimis spectat; imago infiniti ac aeterni non alibi apud hominem est, quam in conjugio boni et veri. Quod Divinum procedens hoc faciat in humano genere, notum est ex illis, qui impleti Divino procedente, quod Spiritus Sanctus vocatur, prophetarunt, de quibus in Verbo: et ex illis qui illustrati Divina vera in luce coeli vident; imprimis in angelis, qui sensu percipiunt praesentiam, influxum et conjunctionem; sed hi animadvertunt etiam, quod conjunctio non alia sit, quam quae vocari potest adjunctio.

* Prima editio: 37

** Prima editio: ae

DP n. 59

59. Nondum notum est, quod Divina Providentia in omni progressione apud hominem spectet statum ejus aeternum; non enim aliud spectare potest, quia Divinum est Infinitum ac Aeternum, ac Infinitum et Aeternum seu Divinum non est in tempore, et inde sunt omnia futura Ipsi praesentia; et quia Divinum tale est, sequitur quod in omnibus et singulis quae facit, sit aeternum. At illi qui cogitant ex tempore et spatio, hoc aegre percipiunt, non solum quia temporea amant, sed etiam quia ex praesenti in mundo cogitant, et non ex praesenti in Coelo; hoc illis, tam absens est, sicut finis terrae: at qui in Divino sunt, illi quia ex Domino, etiam ex aeterno dum ex praesenti cogitant, dicentes secum, quid hoc quod non est aeternum; annon temporeum respective est sicut nihil, et quoque fit nihil cum finitur; aliter aeternum; hoc solum Est, quia esse ejus non finitur; ita cogitare est cogitare dum ex praesenti simul ex aeterno; et cum homo ita cogitat et simul ita vivit, tunc Divinum procedens apud illum seu Divina Providentia in omni progressione statum vitae aeternae ejus in coelo spectat, et ad illum ducit. Quod Divinum in omni homine tam malo quam bono, spectet aeternum, videbitur in sequentibus.

DP n. 60

60. IV. Quod imago Infiniti ac Aeterni exstet in Coelo angelico. Inter scitu necessaria est quoque Coelum angelicum, unusquisque enim, cui est religio, id cogitat, et illuc venire vult; sed coelum non datur aliis, quam qui sciunt viam ad illud, et ambulant illam; haec via etiam aliquantum sciri potest ex cognitione, quales sunt qui constituunt coelum, et quod nemo angelus fiat, seu in coelum veniat, nisi qui angelicum secum e mundo fert, et angelico inest cognitio viae ex ambulatione ejus, et ambulatio viae per cognitionem ejus. In Mundo spirituali etiam actualiter sunt viae, quae tendunt ad unamquamvis societatem coeli, et ad unamquamvis inferni; et quisque videt suam viam sicut ex se; quod videat, est quia viae ibi sunt pro unoquovis amore, et amor aperit illam, et ducit ad consocios; alias vias quam sui amoris nemo videt: ex quo patet, quod angeli non sint nisi quam amores coelestes, nam alioquin non vidissent vias ad coelum tendentes. Sed hoc melius constare potest ex descriptione Coeli.

DP n. 61

61. Omnis Spiritus hominis est affectio et inde cogitatio, et quia omnis affectio est amoris et cogitatio est intellectus, est omnis spiritus suus amor et inde suus intellectus; quae causa est, quod cum homo solum ex suo spiritu cogitat, quod fit cum domi secum meditatur, ex affectione quae est amoris ejus, cogitet; inde constare potest, quod homo cum fit spiritus, quod fit post mortem, sit sui amoris affectio, et non cogitatio alia quam quae est affectionis ejus; est affectio mala, quae* est cupiditas, si ei amor mali fuerat, et affectio bona si ei amor boni fuerat; et cuivis** est affectio bona, sicut fugerat mala sicut peccata, et cuivis est affectio mala, sicut mala non ita fugerat. Nunc quia omnes spiritus et angeli sunt affectiones, patet quod universum Coelum angelicum, non sit nisi quam amor omnium affectionum boni, et inde sapientia omnium perceptionum veri; et quia omne bonum et verum est a Domino, et Dominus est Ipse Amor et Ipsa Sapientia, sequitur quod Coelum angelicum sit imago Ipsius; et quia Divinus Amor et Divina Sapientia in sua Forma est Homo, etiam sequitur, quod Coelum angelicum non aliter possit quam in tali forma esse: sed de hoc plura in sequente articulo dicentur.

* Prima editio: qu�

** Prima editio: cujvis

DP n. 62

62. Quod Coelum angelicum sit imago Infiniti ac Aeterni, est quia est imago Domini, ac Dominus est Infinitus et Aeternus. Imago Infiniti ac Aeterni Ipsius apparet in eo, quod myriades myriadum angelorum sint, ex quibus coelum, et quod totidem societates constituant, quot sunt affectiones communes Amoris coelestis, et quod unusquisque angelus in quavis societate sit distincte sua affectio; et quod ex tot affectionibus in communi et in particulari sit Forma Coeli, quae est sicut unum coram Domino, non aliter quam sicut homo est unum; et quod haec Forma in aeternum perficiatur secundum pluralitatem, nam quo plures formam Amoris Divini, quae est Forma formarum, intrant, eo fit unio perfectior. Ex his manifeste patet, quod imago Infiniti ac Aeterni exstet in Coelo angelico.

DP n. 63

63. Ex cognitione Coeli per brevem hanc descriptionem data, patet, quod affectio quae est amoris boni, faciat coelum apud hominem: sed quis hoc novit hodie; imo quis novit quid affectio amoris boni, tum quod affectiones amoris boni innumerabiles sint, imo infinitae, nam, ut dictum est, unusquisque angelus est distincte sua affectio, et Forma coeli est forma omnium affectionum Divini Amoris ibi. Omnes affectiones in hanc formam unire, non potest alius quam qui est Ipse Amor et simul Ipsa Sapientia, ac una Infinitus et Aeternus; nam infinitum et aeternum est in omni formae, infinitum in conjunctione, ac aeternum in perpetuitate;* si auferretur** ei infinitum ac aeternum, momento dilaberetur: quis alius potest unire affectiones in formam; imo quis alius potest unire unum ejus, unum enim ejus non potest uniri nisi ex idea universali omnium, et universale omnium nisi ex idea singulari cujusvis: sunt myriades myriadum qui componunt illam formam, et sunt myriades qui intrant illam quotannis, et qui intrabunt in aeternum: omnes infantes intrant, ac tot adulti quot sunt affectiones amoris boni. Ex his iterum videri potest imago Infiniti ac Aeterni in Coelo angelico.

* Prima editio: perpetuate;

** Prima editio: auferetur

DP n. 64

64. V. Quod spectare Infinitum et Aeternum in* formando Coelum angelicum, ut sit coram Domino ut unus Homo, qui Imago Ipsius, sit intimum Divinae Providentiae. Quod universum Coelum sit sicut unus Homo coram Domino, et quod omnis Societas coeli similiter, et quod inde sit quod unusquisque angelus sit in perfecta forma homo, et quod hoc sit quia** Deus Creator, qui est Dominus ab aeterno, est Homo, videatur in Opere de COELO ET INFERNO, n. 59 ad 86. Tum quod inde sit correspondentia omnium coeli cum omnibus hominis, n. 87 ad 102. Quod universum Coelum sit sicut unus Homo, non mihi visum est, quia universum Coelum non potest videri ab ullo, sed a solo Domino, at quod integra Societas Coeli, major et minor, apparuerit sicut unus homo, id aliquoties visum est, et tunc dictum, quod Societas maxima, quae est Coelum in toto complexu, similiter appareat, sed coram Domino; et quod hoc sit causa quod unusquisque angelus sit in omni forma homo.

* Prima editio: iu

** Prima editio: qnia

DP n. 65

65. Quoniam universum Coelum in conspectu Domini est sicut unus Homo, ideo Coelum in tot Societates communes distinctum est, quot sunt organa, viscera et membra apud hominem; et unaquaevis Societas communis in tot societates minus communes seu particulares, quot sunt partes majores cujusvis visceris et organi: ex quo patet quale coelum est. Nunc quia* Dominus est Ipse Homo, et Coelum est imago Ipsius, ideo in Coelo esse, dicitur in Domino esse; quod Dominus sit Ipse Homo, videatur in Transactione de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA, n. 11 ad 13, n. 285 ad 289.

* Prima editio: quia

DP n. 66

66. Ex his hoc arcanum, quod vocari potest angelicum, aliquatenus videri potest, quod unaquaevis affectio boni et simul veri sit in sua forma homo; nam quicquid procedit a Domino, trahit ex Divino Amore Ipsius quod sit affectio boni, et ex Divina Sapientia Ipsius quod sit affectio veri. Affectio veri, quae procedit a Domino, apparet ut perceptio et inde cogitatio veri in angelo et in homine, ex causa quia ad perceptionem et cogitationem attenditur, et parum ad affectionem ex qua, quae tamen cum affectione veri ut unum a Domino procedunt.

DP n. 67

67. Nunc quia homo a creatione est in minima forma coelum, et inde imago Domini; et quia coelum ex tot affectionibus, quot sunt angeli, consistit, et unaquaevis affectio in sua forma est homo, sequitur quod continuum Divinae Providentiae sit, ut homo fiat coelum in forma, et inde imago Domini, et quia hoc fit per affectionem boni et veri, ut fiat affectio illa: hoc itaque est continuum Divinae Providentiae; intimum autem ejus est, ut sit hic aut ibi in Coelo, seu hic aut ibi in Divino coelesti Homine, sic enim in Domino est. Sed hoc fit cum illis, quos Dominus ad Coelum ducere potest; et quia Dominus id praevidet, etiam continue providet ut talis fiat [ut id patiatur]; sic enim omnis, qui ad coelum se duci patitur, ad suum locum in coelo praeparatur.*

* Prima editio: praeparatut.

DP n. 68

68. Est coelum, ut supra dictum est, in [tot] societates distinctum, quot sunt organa, viscera, et membra in homine, et in his non potest una pars in alio loco esse quam in suo: cum itaque angeli sunt tales partes in Divino coelesti Homine, et non alii fiunt angeli quam qui fuerunt homines in mundo, sequitur quod homo, qui se duci patitur ad coelum, a Domino continue praeparetur ad suum locum [ibi], quod fit per* talem affectionem boni et veri quae correspondet: in hunc locum etiam quisque homo angelus post excessum e mundo inscribitur. Hoc est intimum Divinae Providentiae de Coelo.

* Prima editio: pet

DP n. 69

69. Homo autem qui se ad coelum non duci et inscribi patitur, praeparatur ad locum suum in inferno: homo enim a se continue tendit ad infimum inferni, sed a Domino continue abducitur: et qui non abduci potest, praeparatur ad quendam locum ibi, cui etiam inscribitur statim post excessum suum e mundo; et hic locus ibi est oppositus cuidam loco in Coelo, nam Infernum in opposito est contra coelum; quare sicut homo angelus secundum affectionem boni et veri suum sortitur locum in coelo, ita homo diabolus secundum affectionem mali et falsi suum sortitur locum in inferno: duo enim opposita ordinata in simili situ contra invicem continentur in nexu. Hoc est intimum Divinae Providentiae de Inferno.

DP n. 70 70.

Quod Leges Divinae Providentiae sint,

quae ignotae hominibus sunt

Quod Divina Providentia sit, notum est, sed qualis illa est, non notum est. Quod non notum sit qualis Divina Providentia est, est quia Leges sunt arcanae, huc usque reconditae in Sapientia apud angelos, at nunc revelandae, ut addicatur Domino quod Ipsius est, et non alicui homini quod illius non est: plerique enim in mundo attribuunt sibi suaeque prudentiae omnia, et quae attribuere non possunt, illa vocant fortuita et contingentia, non scientes quod Prudentia humana nihil sit, et quod fortuita et contingentia sint vanae voces. [2] Dicitur quod leges Divinae Providentiae arcanae sint, huc usque reconditae in sapientia apud angelos; causa est, quia in Christiano Orbe ex religione occlusus est intellectus in Divinis, et inde ille in his tam obtusus et renitens factus est, ut homo non potuerit quia non voluit, aut non voluerit quia non potuit, intelligere aliud de Divina Providentia quam solum quod sit, et ratiocinari num sit vel non sit, ut et num solum sit universalis, vel etiam particularis; intellectus ex religione occlusus in Divinis non ultra potuit progredi. [3] Sed quia agnitum est in Ecclesia, quod homo non possit a se facere bonum quod in se bonum est, neque a se cogitare verum quod in se verum est, et haec unum sunt cum Divina Providentia, quare fides unius pendet a fide alterius, ne itaque affirmetur unum et negetur alterum, et sic utrumque cadat, omnino revelandum est, quid Divina Providentia est: at hoc non revelari potest, nisi detegantur leges, per quas Dominus providet et regit voluntaria et intellectualia hominis; leges enim dant scire quale ejus, et qui scit quale, ille et non alius potest agnoscere illam, videt enim tunc illam: haec causa est, quod Leges Divinae Providentiae huc usque in sapientia apud angelos reconditae nunc revelentur.

DP n. 71 71.

Quod Lex Divinae Providentiae sit, ut homo
ex libero secundum rationem agat

Quod homini sit liberum cogitandi et volendi sicut lubet, sed non liberum loquendi quicquid cogitat, nec liberum faciendi quicquid vult, notum est: quare Liberum, quod hic intelligitur, est liberum spirituale, et non naturale, nisi quando unum faciunt; cogitare enim et velle est spirituale, at loqui et facere est naturale: distinguuntur etiam manifeste apud hominem; nam homo cogitare potest quod non eloquitur, et velle quod non facit; ex quo patet, quod spirituale et naturale apud hominem discriminata sint, quare non potest homo ab uno in alterum transire, nisi quam per determinationem; quae determinatio comparari potest januae, quae prius recludenda et aperienda est; sed haec janua stat sicut aperta apud illos qui ex ratione secundum leges civiles Regni et morales Societatis cogitant et volunt, hi enim* loquuntur** quae cogitant, et faciunt sicut volunt; at janua illa stat sicut occlusa apud illos, qui contra illas leges cogitant et volunt: qui attendit ad suas voluntates et inde facta, animadvertet quod talis determinatio intercedat, et quandoque pluries in una sermocinatione, et in una actione. Haec praemissa sunt, ut sciatur quod per agere ex libero secundum rationem, intelligatur libere cogitare et velle, et inde libere loqui et facere quod secundum rationem est.

* Prima editio: enim [“i” is upside down]

** Prima editio: loqnuntnr

DP n. 72

72. Sed quia pauci sciunt, quod haec Lex possit esse lex Divinae Providentiae, ex eo imprimis, quia sic etiam liberum est homini cogitare malum et falsum, et tamen Divina Providentia continue ducit hominem ad cogitandum et volendum bonum et verum, ideo ut hoc percipiatur, distincte progrediendum est; quod erit in hoc ordine: I. Quod homini Ratio et Liberum sit, seu Rationalitas et Libertas: et quod binae illae facultates sint a Domino apud hominem. II. Quod quicquid homo ex Libero facit, sive sit rationis vel non rationis, modo sit secundum ejus rationem, appareat illi ut ejus. III. Quod quicquid homo ex Libero secundum suam cogitationem facit, approprietur ei sicut ejus, et remaneat. IV. Quod homo per binas illas facultates a Domino reformetur et regeneretur; et quod absque illis non possit reformari et regenerari. V. Quod homo mediis illis binis facultatibus tantum reformari et regenerari possit, quantum potest per illas adduci ad agnoscendum, quod omne bonum et verum quod cogitat et facit, sit a Domino, et non a semet. VI. Quod conjunctio Domini cum homine, et reciproca hominis cum Domino, per binas illas facultates fiat. VII. Quod Dominus binas illas facultates apud hominem illibatas ac ut sanctas in omni Divinae suae Providentiae progressione custodiat. VIII. Quod ideo Divinae Providentiae sit, ut homo ex libero secundum rationem agat.

DP n. 73 73. I. Quod homini Ratio et Liberum sit, seu Rationalitas et Libertas: et quod binae illae facultates sint a Domino apud hominem. Quod homini sit facultas intelligendi, quae est Rationalitas, ac facultas cogitandi, volendi, loquendi et faciendi id quod intelligit, quae est Libertas; et quod binae illae facultates sint a Domino apud hominem, in Transactione de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA, n. 264 ad 270, 425,* et quoque supra, n. 43, 44, actum est. Sed quia plura dubia de utraque illa Facultate incidere possunt, cum de illis cogitatur, volo in hoc limine solum aliquid de Libero agendi secundum rationem apud hominem tradere. [2] Sed primum sciendum est, quod omne Liberum sit amoris, adeo ut amor et liberum unum sint; et quia amor est vita hominis, est quoque Liberum vitae ejus; omne enim** jucundum, quod est homini, est ex amore ejus; non aliunde datur aliquod jucundum, et ex jucundo amoris agere est ex libero, nam jucundum ducit hominem sicut flumen id quod fertur ex se secundum venam ejus. Nunc quia Amores sunt plures, quidam concordantes, et quidam discordantes, sequitur quod Libera similiter plura sint: sed in genere dantur tria Libera; Naturale, Rationale, et Spirituale. [3] LIBERUM NATURALE est cuivis homini ex haereditate; ex hoc homo non amat aliud quam se et mundum; ejus prima vita non aliud est; et quia omnia mala ex binis illis amoribus existunt, et inde mala etiam fiunt amoris, sequitur quod mala cogitare et velle, sit Liberum naturale ejus; et cum illa apud se per ratiocinia confirmavit, quod ex libero*** secundum rationem suam illa agat: ita facere est ex facultate ejus quae vocatur Libertas; et illa confirmare est ex facultate ejus quae vocatur Rationalitas. [4] Ut pro exemplo; ex amore hominis, in quem nascitur, est quod velit adulterari, defraudare, blasphemare, vindicare; et cum haec mala apud se confirmat, et illa per id facit licita, tunc illa ex jucundo amoris illorum libere quasi secundum rationem cogitat et vult, et quantum leges civiles non retinent, loquitur et facit: ex Divina Domini Providentia est, ut liceat homini ita agere, quia liberum seu Libertas ei est. In hoc Libero est homo a natura, quia ex haereditate; et in hoc Libero sunt illi qui id apud se ex jucundo amoris sui et mundi per ratiocinationes confirmaverunt. [5] LIBERUM RATIONALE est ex amore famae propter**** honorem aut propter lucrum; jucundum illius amoris est apparere in externa forma sicut homo moralis; et quia amat hanc famam, non defraudat, non adulteratur, non vindicat, non blasphemat; et quia haec facit rationis suae, etiam ex libero secundum rationem suam agit sincerum, justum, castum, amicum; imo potest ex ratione bene loqui pro illis: sed si rationale ejus est solum naturale, et non simul spirituale, est Liberum illud modo liberum externum, non autem liberum internum, nam nihilominus***** interius non amat illa bona, sed modo exterius propter famam, ut dictum est; quare bona quae facit, non in se bona sunt: potest etiam dicere, quod facienda sint propter bonum publicum, sed hoc non dicit ex amore boni publici, sed ex amore sui honoris aut lucri; ideo liberum ejus nihil trahit ex amore boni publici, nec ratio, quia haec assentitur amori: quare hoc Liberum rationale est interius Liberum naturale. Hoc Liberum etiam ex Divina Domini Providentia cuivis relinquitur. [6] LIBERUM SPIRITUALE est ex amore vitae aeternae; in illum amorem et ejus jucundum****** non alius venit, quam qui cogitat mala esse peccata, et ideo non vult illa, et simul spectat ad Dominum: ut primum homo hoc facit, in libero illo est; nam nemo potest non velle mala quia peccata sunt, et ideo non facere illa, nisi sit ex interiori seu superiori Libero, quod est ex interiori seu superiori amore ejus. Hoc Liberum non apparet in principio ut liberum, sed usque est, at postea apparet, et tunc ex ipso libero secundum ipsam rationem agit, cogitando, volendo, loquendo et faciendo bonum et verum. Hoc Liberum crescit, sicut liberum naturale decrescit et fit servum, et conjungit se cum Libero rationali, et hoc purificat. [7] Quisque in hoc Liberum venire potest, modo velit cogitare quod Vita aeterna sit, et quod jucundum et beatum vitae in tempore ad tempus, non sit nisi sicut umbra pertransiens ad jucundum et beatum vitae in aeterno in aeternum; et hoc potest homo cogitare si vult, quia ei Rationalitas et Libertas est, et quia Dominus, ex quo binae hae facultates sunt, continue dat ut possit.

* Prima editio: 425:

** Prima editio: enlm

*** Prima editio: libeto

**** Prima editio: prupter

***** Prima editio: niholominus

****** Prima editio: jucuudum

DP n. 74 74. II. Quod quicquid homo ex libero facit, sive sit rationis sive non rationis, modo sit secundum ejus rationem, illi appareat ut ejus. Quid Rationalitas et quid Libertas, quae homini propriae sunt, non potest clarius sciri, quam per comparationem hominum cum bestiis, his enim non est aliqua rationalitas seu facultas intelligendi, nec aliqua libertas seu facultas libere volendi, et inde illis non est intellectus et voluntas, sed pro intellectu est scientia, et pro voluntate est affectio, utraque naturalis: et quia binae illae facultates non illis sunt, ideo illis nec est cogitatio, sed pro cogitatione est visus internus, qui unum facit cum visu illarum externo per correspondentiam. [2] Unaquaevis affectio suam comparem sicut conjugem habet; affectio amoris naturalis habet scientiam, affectio amoris spiritualis intelligentiam, et affectio amoris coelestis sapientiam: nam affectio absque sua compare sicut conjuge non est aliquid, est enim sicut esse absque existere, ac sicut substantia absque forma, de quibus non aliquid praedicari potest; inde est, quod omni creato insit aliquid, quod ad conjugium boni et veri referri potest, ut supra multis ostensum est; in Bestiis est conjugium affectionis et scientiae; affectio ibi est boni naturalis, et scientia est veri naturalis. [3] Nunc quia affectio et scientia apud illas prorsus unum agunt, et non potest affectio illarum elevari supra scientiam illarum, nec potest scientia supra affectionem, et si elevantur, elevatur utraque simul, et quia illis non est aliqua mens spiritualis, in quam seu in cujus lucem et calorem elevari possunt, ideo non illis est facultas intelligendi seu rationalitas, nec facultas libere volendi seu Libertas, sed est mera affectio naturalis cum sua scientia; affectio naturalis quae est illis, est affectio se nutriendi, habitandi, prolificandi, fugiendi et aversandi damna, cum omni scientia requisita illarum; quia talis status vitae illarum est, non possunt cogitare, hoc volo et non volo, nec hoc scio et non scio, minus hoc intelligo et hoc amo, sed feruntur ex affectione sua per scientiam absque rationalitate et libertate. Quod ita ferantur, non est ex naturali mundo, sed ex spirituali; nam non datur aliquid in mundo naturali inconnexum* a mundo spirituali; omnis causa faciens effectum inde est: aliqua de hac re videantur etiam infra n. 96.

* Prima editio: inconuexum

DP n. 75 75. Aliter est cum homine, cui non modo affectio amoris naturalis est, sed etiam affectio amoris spiritualis, et affectio amoris coelestis; Mens enim humana est trium graduum, ut in Transactione de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA, in Parte Tertia, ostensum est: quare homo potest elevari a scientia naturali in intelligentiam spiritualem, et inde in sapientiam coelestem, atque ex his duabus, intelligentia et sapientia, spectare ad Dominum, et sic conjungi Ipsi, per quod vivit in aeternum; at haec* elevatio quoad affectionem non daretur, nisi ei esset facultas elevandi intellectum ex rationalitate, ac volendi id ex libertate. [2] Homo per binas has facultates potest cogitare intra se de illis quae percipit sensibus sui corporis extra se, et quoque potest superius cogitare de illis quae inferius cogitat; quisque enim potest dicere, hoc cogitavi et hoc cogito, tum hoc volui et hoc volo, tum etiam hoc intelligo quod ita sit, hoc amo quia tale est, et sic porro; inde patet, quod homo supra cogitationem etiam cogitet, et hanc videat sicut infra se; hoc homini est ex Rationalitate et ex Libertate, ex rationalitate quod possit superius cogitare, ex libertate quod ex affectione velit ita cogitare, nam nisi ei foret libertas ita cogitandi, non foret ei voluntas, et inde nec cogitatio. [3] Quapropter illi, qui non volunt intelligere aliud quam quod mundi et ejus naturae est, et non quid bonum et verum morale et spirituale, non possunt elevari a scientia in intelligentiam, et minus in sapientiam, nam facultates illas obstipaverunt, quare faciunt se non plus homines, quam quod ex Rationalitate et Libertate insita possint intelligere si volunt, et quoque quod possint velle. Ex his binis facultatibus est homini quod possit cogitare, et ex cogitatione loqui; in reliquis non sunt homines, sed bestiae, et quidam ex abusu facultatum illarum bestiis pejores.

* Prima editio: haee

DP n. 76 76. Quisque ex rationalitate non obvelata videre aut comprehendere potest, quod homo absque apparentia quod sit ejus, non possit in aliqua affectione sciendi esse, nec in aliqua affectione intelligendi, nam omne jucundum et volupe, ita omne voluntatis, est ex affectione quae amoris; quis potest aliquid velle scire, et velle intelligere, nisi ei aliquid volupe affectionis sit; et quis potest habere id volupe affectionis, nisi id quo afficitur appareat sicut ejus; si nihil ejus, sed omne alterius esset, hoc est, si quis ex suis affectionibus infunderet aliquid in mentem alterius, cui nullae affectiones sciendi et intelligendi sicut ex se forent, num reciperet, imo num posset recipere; essetne sicut id quod vocatur brutum et stipes: [2] inde manifeste constare potest, quod tametsi omnia influunt, quae homo percipit et inde cogitat et scit, et secundum perceptionem vult et facit, usque Providentiae Divinae Domini sit, ut id appareat sicut hominis, nam, ut dictum est, alioquin homo nihil reciperet, ita non aliqua intelligentia et sapientia donari posset. Notum est, quod omne bonum et verum, non sit hominis sed sit Domini, et tamen quod appareat homini sicut ejus, et quia omne bonum et verum ita apparet, etiam omnia Ecclesiae et Coeli, proinde omnia amoris et sapientiae, tum charitatis et fidei, ita apparent, et tamen nihil eorum hominis est; illa recipere a Domino nemo potest, nisi appareat ei percipere illa sicut a se. Ex his constare potest veritas hujus rei, quod quicquid homo ex libero facit, sive sit rationis vel non rationis, modo sit secundum ejus rationem, illi appareat ut ejus.

DP n. 77 77. Quis non potest ex facultate sua, quae vocatur rationalitas, intelligere, quod hoc aut illud bonum sit utile communi, et quod hoc aut illud malum sit noxium communi, ut quod justitia, sinceritas, et castitas conjugii, sint utiles communi, et quod injustitia, insinceritas et scortatio cum aliorum uxoribus, sint noxiae communi; consequenter quod mala haec in se sint damna, et quod bona illa in se sint emolumenta: quis itaque non potest illa rationis suae facere, modo velit; rationalitas ei est, et libertas ei est; et tantum ejus rationalitas et libertas nudatur, apparet, moderatur et dat percipere et posse, quantum mala illa apud se propterea fugit, et quantum hoc facit, tantum bona illa, ut amicus amicos, spectat. [2] Ex his dein potest homo ex facultate sua, quae vocatur rationalitas, concludere ad bona quae utilia communi sunt in Spirituali mundo, et ad mala quae ibi noxia sunt, si modo pro malis percipiat peccata, et pro bonis opera charitatis; hoc quoque potest homo rationis suae facere, modo velit, quoniam rationalitas et libertas ei sunt, et tantum ejus rationalitas et libertas nudantur, apparent, moderantur et dant percipere et posse, quantum mala illa ut peccata fugit, et quantum hoc facit, tantum bona charitatis, ut proximus proximum ex amore utrinque, spectat. [3] Nunc quia Dominus propter receptionem et conjunctionem, vult, ut quicquid homo libere facit secundum rationem, appareat illi sicut ejus, et hoc est secundum ipsam rationem, sequitur quod homo possit ex ratione, quia est ejus aeterna felicitas, velle, et ex implorata Divina Domini potentia, id facere.

DP n. 78 78. III. Quod quicquid homo ex libero secundum suam cogitationem facit, approprietur ei sicut ejus, et remaneat; causa est, quia proprium hominis et liberum ejus unum faciunt; proprium hominis est vitae ejus, et quod homo ex vita facit, hoc ex libero facit; tum proprium hominis est quod est amoris ejus, nam amor est vita cujusvis, et quod homo ex amore vitae suae facit, hoc ex libero facit. Quod homo ex libero faciat secundum cogitationem, est causa, quia id quod vitae seu amoris alicujus est, hoc etiam cogitatur, et cogitatione confirmatur, et cum confirmatum est, tunc ex libero secundum* cogitationem id facit; [2] nam quicquid homo facit, ex voluntate per intellectum facit, ac liberum est voluntatis, et cogitatio est intellectus. Potest etiam homo ex libero contra rationem agere,** tum ex non libero secundum rationem; sed haec non appropriantur homini; sunt modo oris et corporis ejus, et non spiritus seu cordis ejus; at quae spiritus et cordis ejus sunt, dum etiam fiunt oris et corporis, illa appropriantur homini: quod ita sit, per multa illustrari potest, sed hoc hujus loci non est. [3] Per appropriari homini intelligitur intrare vitam ejus, et fieri vitae ejus, consequenter fieri proprium ejus. Quod autem non sit aliquod proprium hominis, sed quod appareat ei sicut sit, in sequentibus videbitur: hic solum, quod omne bonum, quod homo ex libero secundum rationem agit, approprietur ei sicut suum, quia in cogitando, volendo, loquendo et faciendo, apparet ei sicut suum, attamen bonum non est hominis, sed est Domini apud hominem, videatur supra [n.] 76. Quomodo autem malum homini appropriatur, in suo Articulo videbitur.

* Prima editio: secundnm

** Prima editio: agere;

DP n. 79 79. Dicitur quod id quod homo ex libero secundum cogitationem suam facit, etiam remaneat; nam nihil quicquam quod homo sibi appropriavit, eradicari potest, factum enim est amoris et simul rationis ejus, seu voluntatis et simul intellectus ejus, et inde vitae ejus: potest hoc quidem removeri, sed usque non ejici; et cum removetur, transfertur* sicut a centro ad peripherias, et ibi moratur: hoc intelligitur per quod remaneat. [2] Ut pro exemplo; si homo in pueritia et adolescentia appropriaverit sibi quoddam malum faciendo id ex jucundo amoris ejus, ut si defraudaverit, blasphemaverit, vindicaverit, scortatus sit, tunc quia ex libero secundum cogitationem fecerat illa, etiam appropriavit illa sibi; at si postea poenitentiam agit, fugit illa, et aspicit illa ut peccata quae aversanda sunt, et sic ex libero secundum rationem desistit ab illis, tunc appropriantur illi bona, quibus mala illa opposita sunt; haec bona tunc centrum faciunt, et removent mala versus peripherias, ulterius et ulterius secundum aversionem et aversationem illorum; at usque illa non possunt ita ejici, ut dici queant exstirpata; sed usque per remotionem illam apparere possunt sicut exstirpata; quod fit per quod homo a Domino detineatur a malis, et teneatur in bonis: ita fit cum omni malo haereditario, et similiter cum omni malo actuali hominis. [3] Hoc quoque testatum vidi per experientiam apud aliquos in Coelo, qui quia a Domino tenebantur in bono, putabant se absque malis esse; sed ne crederent [quod] bonum, in quo erant, illorum proprium esset, demissi sunt e coelo, et remissi in sua mala, usque dum agnoscerent quod in malis essent a se, sed in bonis a Domino; post quam agnitionem in coelum reducti sunt. [4] Sciatur itaque, quod bona illa non aliter approprientur homini, quam quod constanter sint Domini apud hominem, et quod quantum homo hoc agnoscit, tantum det Dominus, ut bonum appareat homini sicut ejus, hoc est, ut appareat homini amare proximum seu habere charitatem sicut a se, credere seu fidem habere sicut a se, facere bonum ac intelligere verum, ita sapere, sicut a se; ex quibus illustratus videre potest, qualis est et quam fortis est apparentia, in qua Dominus vult ut homo sit, et hoc vult Dominus propter salvationem ejus, nam nemo absque illa apparentia salvari potest. De his etiam videantur quae supra n. 42 ad 45, ostensa sunt.

* Prima editio: ttansfertur

DP n. 80

80. Non appropriatur homini aliquid quod solum cogitat, imo nec quod cogitat velle, nisi simul velit id in tantum, ut etiam, dum copia datur, faciat illud; causa est, quia dum homo facit illud inde, ex voluntate per intellectum, seu ex voluntatis affectione per intellectus cogitationem, facit illud: quamdiu autem est solius cogitationis, non potest appropriari, quia intellectus non se conjungit cum voluntate, seu non cogitatio intellectus cum affectione voluntatis, sed voluntas et hujus affectio se conjungit cum intellectu et ejus cogitatione, ut multis ostensum est in Transactione de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA, in Parte Quinta. Hoc intelligitur per haec Domini verba, “Non quod intrat in os, immundum reddit hominem, sed quod ex corde per os exit, immundum reddit hominem,” Matth: XV:11,17,18,19; per os in sensu spirituali intelligitur cogitatio, quoniam cogitatio loquitur per os; et per cor in illo sensu intelligitur affectio quae est amoris; si homo ex hac cogitat et loquitur, tunc immundum se reddit: per cor etiam significatur affectio quae amoris seu voluntatis, et per os cogitatio quae est intellectus, apud Lucam, Cap. VI:45.

DP n. 81

81. Mala quae homo licita credit, tametsi non facit illa, etiam ei appropriantur, nam licitum in cogitatione est ex voluntate, est enim consensus; quare cum homo credit aliquod malum licitum, solvit vinculum internum pro illo, ac detinetur a faciendo illud solum per vincula externa, quae sunt timores; et quia spiritus hominis favet isti malo, ideo remotis vinculis externis ex licito facit illud; ac interea continue facit illud in suo spiritu: sed de hac re videatur in* DOCTRINA VITAE PRO NOVA HIEROSOLYMA, n. 108 ad 113.

* videatur in ubi in prima editione videarin

DP n. 82

82. IV. Quod homo per binas illas facultates a Domino reformetur et regeneretur; et quod absque illis non possit reformari et regenerari. Dominus docet, quod nisi quis generatur denuo, non possit videre Regnum Dei,* Joh. III: 3,5,7; sed quid sit generari denuo seu regenerari, paucis notum est: causa est, quia non notum fuit quid amor et charitas, et inde nec quid fides, nam qui non scit quid amor et charitas, non scire potest quid fides, quoniam charitas et fides unum faciunt, sicut bonum et verum, et sicut affectio quae voluntatis et cogitatio quae intellectus; de qua unione in Transactione de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA n. 427 ad 431: tum in DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE n. 13 ad 24. At supra n. 3 ad 20 videatur.

* Prima editio: Dei.

DP n. 83 83. Causa quod nemo venire possit in Regnum Dei, nisi denuo generatus sit, est quia homo ex haereditario a parentibus nascitur in omnis generis mala, cum facultate quod per remotionem malorum istorum possit fieri spiritualis, et nisi fiat spiritualis, non potest venire in coelum; a naturali fieri spiritualis est renasci seu regenerari. Ut autem sciatur, quomodo homo regeneratur, haec tria consideranda sunt; qualis ejus status primus est, qui est status damnationis; qualis ejus status secundus est, qui est status reformationis; et qualis ejus status tertius est, qui est status regenerationis. [2] Status hominis primus, qui est status damnationis, est cuivis homini ex haereditario a parentibus, homo enim nascitur inde in amorem sui et in amorem mundi, et ex his ut fontibus in mala omnis generis; jucunda illorum amorum sunt ex quibus ducitur, et jucunda faciunt, ut nesciat quod in malis sit; omne enim jucundum amoris non sentitur aliter quam sicut* bonum; quare etiam homo nisi regeneratur non scit aliter quam quod se et mundum amare super omnia, sit ipsum bonum, et quod dominari super omnes, et possidere omnium aliorum opes, sit summum bonum: inde etiam est omne malum, nam nullum alium spectat ex amore, quam se solum, et si spectat alium ex amore, est sicut diabolus diabolum, ac sicut fur furem, quando unum agunt. [3] Illi qui istos amores, ac mala ex illis scaturientia, ex jucundo illorum apud se confirmant, manent naturales et fiunt sensuales corporei; ac in propria cogitatione, quae est spiritus eorum, insaniunt; sed usque possunt, dum in mundo sunt, rationaliter et sapienter loqui et agere, sunt enim homines, et inde illis rationalitas et libertas, sed quoque id faciunt ex amore sui et mundi. Hi post mortem, cum fiunt spiritus, non possunt aliud jucundum habere, quam illud quod in spiritu suo habuerunt in mundo, et id jucundum est jucundum amoris infernalis, quod vertitur in injucundum, dolorificum et dirum, quod in Verbo intelligitur per cruciatum et ignem infernalem. Ex his patet, quod primus status hominis sit status damnationis; et quod in illo sint, qui non patiuntur se regenerari. [4] Status hominis secundus, qui est status reformationis, est cum homo incipit cogitare de Coelo ex gaudio ibi, et sic de Deo, a quo illi coeli gaudium; sed hoc cogitat primum ex jucundo amoris sui; gaudium coeli est illi id jucundum; sed quamdiu jucundum illius amoris, una cum jucundis malorum inde scaturientium, regnat, non potest aliud intelligere, quam quod ad coelum venire sit fundere preces, auscultare praedicationes, obire sanctam Coenam, dare pauperibus, opitulari egenis, impendere templis, conferre spartas xenodochiis,** et similia alia; homo in hoc statu nec scit aliter, quam quod solum cogitare illa quae religio docet, salvet, sive sit id quod vocatur fides, sive id quod vocatur fides et charitas: quod non aliter intelligat, quam quod illa cogitare, salvet, est quia nihil cogitat de malis, in quorum jucundis est, et quamdiu jucunda illorum remanent, etiam mala remanent; jucunda illorum sunt ex concupiscentia illorum, quae continue spirat illa, et quoque producit illa, dum non aliquis timor detinet. [5] Quamdiu mala in illorum amoris concupiscentiis et inde jucundis manent, non est aliqua fides, charitas, pietas, cultus, nisi solum in externis, quae apparent coram mundo sicut sint, sed usque non sunt: comparari possunt aquis ex impuro fonte emanantibus, quae bibi non possunt. Quamdiu homo talis est, ut cogitet de Coelo et de Deo ex religione, et nihil de malis ut peccatis, est adhuc in statu primo: at in statum secundum seu reformationis venit, dum incipit cogitare quod peccatum sit, et magis quod hoc et illud peccatum sit, et cum aliquantisper explorat id apud se, et non vult illud. [6] Status hominis*** tertius, qui est status regenerationis, excipit, et continuatur statui priori; inchoat cum homo desistit a malis ut peccatis, et progreditur sicut fugit illa, ac perficitur sicut pugnat contra illa, et tunc sicut vincit ex Domino, regeneratus est. Apud illum, qui regeneratur, vertitur ordo vitae; fit a naturali spiritualis, nam naturale separatum a spirituali est contra ordinem, et spirituale est secundum ordinem; quare**** homo regeneratus agit ex charitate, et illud fidei suae facit quod ejus charitatis est. Sed usque non fit plus spiritualis, quam quantum in veris est; nam omnis homo per vera, et per vitam secundum illa, regeneratur; per vera enim scit vitam, et per vitam facit illa; ita conjungit bonum et verum, quod est conjugium spirituale, in quo est coelum.

* Prima editio: sicnt

** Prima editio: xenodoxiis,

*** Prima editio: bominis

**** Prima editio: qnare

DP n. 85

85.* Quod homo per binas illas facultates, quae vocantur rationalitas et libertas, reformetur et regeneretur, et quod absque illis reformari et regenerari non possit, est quia per Rationalitatem potest intelligere et scire quid malum et quid bonum, et inde quid falsum et verum; et per Libertatem potest velle id quod intelligit et scit: sed quamdiu jucundum amoris mali regnat, non potest libere velle bonum et verum, et illa rationis suae facere, quare non potest illa sibi appropriare;** nam ut supra ostensum est, illa quae homo ex libero secundum rationem agit, illi appropriantur ut ejus, et nisi appropriantur ut ejus, homo non reformatur et regeneratur: et tunc primum ex jucundo amoris boni et veri agit, quando jucundum amoris mali et falsi remotum est; nam duo jucunda amoris sibi opposita non simul dantur; ex jucundo amoris agere, est ex libero, et quia ratio favet amori, etiam est secundum rationem.

* Numerus 84 in ordine per errorem praeteritus est.

** Prima editio: approprare;

DP n. 86

86. Quia homini tam malo quam bono rationalitas et libertas est, potest tam malus quam bonus intelligere verum et facere bonum, sed malus non potest ex libero secundum rationem, bonus autem potest, quia malus est in jucundo amoris mali, bonus autem in jucundo amoris boni; quare verum quod homo malus intelligit, et bonum quod facit,* ei non appropriantur, sed appropriantur homini bono; et absque appropriatione sicut ejus, non datur reformatio et regeneratio;** sunt enim mala cum falsis apud malos sicut in centro, ac bona cum veris in peripheriis; at bona cum veris apud bonos sunt in centro, ac mala cum falsis in peripheriis; et utrinque illa quae centri sunt, se effundunt usque ad peripherias, sicut ab igne in*** centro calor, et a gelu in centro frigus; ita bona in peripheriis apud malos conspurcantur a malis centri, et mala in peripheriis apud bonos mitescunt a bonis centri: quae causa est, quod mala regeneratum non damnent, ac bona non regeneratum non salvent.

* quod facit, ubi in prima editione quodfacit,

** Prima editio: regeneratio.

*** igne in ubi in prima editione ignein

DP n. 87

87. V. Quod homo mediis illis binis facultatibus tantum reformari et regenerari possit, quantum potest per illas adduci ad agnoscendum, quod omne verum et bonum, quod cogitat et facit, sit a Domino, et non a semet. Quid reformatio et quid regeneratio, mox supra dictum est, tum quod homo per binas illas facultates, quae sunt Rationalitas et Libertas, reformetur et regeneretur: et quia hoc per illas fit, ideo de illis adhuc aliqua dicentur. Homo ex Rationalitate habet, quod possit intelligere, et ex Libertate quod possit velle, utrumque sicut a se, at posse ex libero velle bonum, et inde secundum rationem id agere, non potest nisi regeneratus: malus solum potest ex libero velle malum, ac secundum* cogitationem, quam per confirmationes sicut rationis facit, id agere; malum enim potest aeque confirmari, sicut bonum, sed malum per fallacias et apparentias, quae dum confirmantur fiunt falsa,** et cum confirmatum est, apparet sicut rationis.

* id secundum ubi in prima editione secundum

** Prima editio: faisa,

DP n. 88 88. Quisque cui aliqua cogitatio ex interiori intellectu est, potest videre, quod posse velle et posse intelligere, non sit ab homine, sed ab Ipso Cui ipsum posse est, hoc est, Cui Posse est in sua essentia: cogita modo, unde est posse; annon ab Ipso, cui id est in ipsa sua potentia, hoc est, cui id est in Ipso, et sic ab Ipso; quare posse in se est Divinum. Ad omne posse erit copia, quae danda est, et sic determinatio ab interiori seu superiori se; oculus non potest videre a se, nec auris audire a se, neque os loqui a se, aut manus facere a se; copia et inde determinatio a mente erit; nec potest mens cogitare et velle hoc aut illud a se, nisi aliquid interius aut superius sit quod mentem ad id determinat; simile est cum posse intelligere et posse velle; haec non dari possunt ab alio quam ab Ipso qui in Se* potest velle et potest intelligere. [2] Ex quibus patet, quod binae illae facultates, quae vocantur Rationalitas et Libertas, sint a Domino, et non ab homine; et quia a Domino sunt, sequitur quod homo nihil quicquam velit a se, et intelligat a se, sed modo sicut a se. Quod ita sit, quisque apud se confirmare potest, qui scit et credit, quod voluntas omnis boni, ac intellectus omnis veri, sit a Domino, et non ab homine. Quod homo** non aliquid possit sumere a se: et non aliquid facere a se, docet Verbum apud Johannem Cap. III:27, XV:5.

* Prima editio: se

** Prima editio: bemo

DP n. 89

89. Nunc quia omne velle est ex amore, et omne intelligere est ex sapientia, sequitur quod posse velle sit ex Divino Amore, et posse intelligere sit ex Divina Sapientia, ita utrumque ex Domino, qui est Ipse Divinus Amor et Ipsa Divina Sapientia. Inde fluit, quod ex libero secundum rationem agere, non aliunde sit. Quisque agit secundum rationem, quia liberum sicut amor non potest separari a velle; sed apud hominem datur interius velle et exterius velle, et potest agere secundum exterius, et non simul secundum interius; ita agit hypocrita et assentator; et usque exterius velle est ex libero, quia ex amore apparendi aliter quam est, vel ex amore alicujus mali quod ex amore voluntatis interioris intendit; sed ut supra dictum est, malus non [aliud] potest ex libero secundum rationem suam agere quam malum, non autem potest ex libero secundum rationem agere bonum; potest quidem hoc agere, sed non ex libero interiori, quod est ejus proprium liberum, ex quo trahit exterius liberum, quod non sit bonum.

DP n. 90

90. Dicitur quod homo possit tantum reformari et regenerari, quantum potest per binas facultates adduci ad agnoscendum, quod omne bonum et omne verum quod cogitat et facit, sit a Domino, et non a semet: quod homo non possit nisi quam per binas illas facultates id agnoscere, est quia binae illae facultates sunt a Domino, et sunt Domini apud hominem, ut patet a supradictis; quare sequitur, quod homo id non possit facere a se, sed a Domino; at usque potest sicut a se; hoc dat Dominus unicuivis: sit, quod credat a se, usque dum sapit, agnoscet quod non a se; alioquin verum quod cogitat, et bonum quod facit, non est verum et bonum in se, est enim homo in illis, et non Dominus in illis, ac bonum in quo homo est, si sit propter salutem, est bonum meritorium, at bonum in quo Dominus est, non est meritorium.

DP n. 91 91. Quod autem agnitio Domini, et quod agnitio quod omne bonum et verum sit ab Ipso, faciat ut homo reformetur et regeneretur, est quod pauci possunt intellectu videre, nam potest cogitari, quid facit agnitio illa, cum Dominus Omnipotens est, et vult omnium salutem, et inde quod possit et velit, modo ad misericordiam moveatur: sed ita* cogitare, non est ex Domino, ita nec est ex interiori visu intellectus, hoc est, ex aliqua illustratione; quare quid agnitio** operatur, hic paucis dicetur. [2] In Mundo spirituali, ubi spatia sunt modo apparentiae, sapientia facit praesentiam, et amor facit conjunctionem; et vicissim: datur agnitio Domini ex sapientia, et datur agnitio Domini ex amore; agnitio Domini ex sapientia, quae in se spectata est solum cognitio, datur ex doctrina, et agnitio Domini ex amore datur ex vita secundum illam; haec dat conjunctionem, illa autem praesentiam: quae causa est, quod qui rejiciunt doctrinam de Domino, se removeant ab Ipso; et quia illi etiam*** rejiciunt vitam, se separent ab Ipso: at qui non rejiciunt doctrinam, sed vitam, illi praesentes sunt, sed usque separati: sunt sicut amici, qui colloquuntur inter se, sed non mutuo amant se; et sunt sicut duo, quorum unus tanquam amicus loquitur cum altero,**** sed tanquam inimicus odit illum. [3] Quod ita sit, etiam a communi idea notum est, quod qui bene docet et bene vivit, salvetur, non autem qui bene docet et male vivit; tum quod qui non agnoscit Deum, non salvari possit. Ex his patet, qualis religio est, cogitare de Domino ex fide, ut vocatur, et non facere aliquid ex charitate; quare dicit Dominus, “Quid Me vocatis Domine, Domine, et non facitis quae dico: omnis qui venit ad Me, et audit sermones meos, et facit illos, similis est homini aedificanti domum, et posuit fundamentum super petra: qui vero audit et non facit, similis est homini aedificanti domum super humo sine fundamento,” Luc. VI:46 ad 49.

* Prima editio: ita

** Prima editio: agnitio

*** Prima editio: etiam

**** Prima editio: alteto,

DP n. 92 92.* VI. Quod conjunctio Domini cum homine, et reciproca hominis cum Domino, per binas illas facultates fiat. Conjunctio cum Domino et Regeneratio unum sunt, nam quantum quis conjunctus est Domino, tantum regeneratus est: quare omne quod supra dictum est de regeneratione, dici potest [de] conjunctione, et quod hic dicitur de conjunctione, dici potest de regeneratione. Quod conjunctio Domini cum homine sit et reciproca hominis cum Domino, docet Ipse Dominus apud Johannem, “Manete in Me, etiam Ego in vobis; qui manet in Me, et Ego in illo, hic fert fructum multum,” XV:4,5. “In die illo cognoscetis, quod vos in Me et Ego in vobis,” XIV:20. [2] Quisque potest ex sola ratione videre, quod non sit aliqua conjunctio animorum nisi etiam sit reciproca, et quod reciprocum conjungat; si quis alterum amat et non vicissim amatur, tunc sicut unus accedit, alter recedit; at si vicissim amatur, tunc sicut unus accedit, alter etiam accedit, et fit conjunctio; amor etiam vult amari; hoc ei insitum est, et quantum redamatur, tantum in se est et in suo jucundo. Ex his patet, si Dominus solum amat hominem, et non vicissim ab homine amaretur, accederet Dominus, et recederet homo; ita Dominus continue vellet convenire hominem et ad illum ingredi, et homo retro se verteret et abiret; cum illis qui in inferno sunt, ita est, at cum illis qui in Coelo sunt, est mutua conjunctio. [3] Quoniam Dominus vult conjunctionem cum homine, propter ejus salvationem, providit etiam ut apud hominem sit reciprocum; reciprocum apud hominem est, quod bonum quod ex libero vult et facit, et verum quod ex illo velle secundum rationem cogitat et loquitur, appareat sicut ab illo; et quod bonum illud in voluntate ejus, et verum illud in intellectu ejus, appareat sicut ejus; imo illa apparent homini sicut ex se et sicut ejus, prorsus sicut forent ejus; non est aliquod discrimen;** animadverte num aliquis aliter omni sensu percipit; de apparentia illa sicut a se, videatur supra n. 74 ad 77; et de appropriatione sicut ejus, n. 78 ad 81: sola differentia est, quod homo agnoscere debeat, quod non ex se faciat bonum, et cogitet verum, sed a Domino; et inde quod bonum quod facit, et verum quod cogitat, non sit ejus: ita cogitare, ex aliquo amore voluntatis, quia veritas est, facit conjunctionem; nam sic homo aspicit Dominum et Dominus aspicit hominem.

* Prima editio: 90.

** Prima editio: discrimcn,

DP n. 93

93. Quale discrimen est inter illos, qui omne bonum credunt a Domino esse, et qui credunt bonum a se esse, datum est in Mundo spirituali et audire et videre: qui bonum credunt a Domino, illi vertunt faciem ad Ipsum, ac recipiunt jucundum et beatum boni; at qui credunt bonum a se esse, illi spectant semet, et cogitant apud se quod meruerint; et quia spectant semet, non possunt aliter quam jucundum sui boni percipere, quod non est jucundum boni, sed jucundum mali; nam proprium hominis est malum, ac jucundum mali perceptum ut bonum, est infernum. Illi qui bonum fecerunt, et crediderunt id a se, si non post mortem recipiunt id verum, quod omne bonum sit a Domino, commiscent se geniis infernalibus, et tandem unum cum illis faciunt: at illi qui recipiunt illud verum, reformantur; sed non alii recipiunt, quam qui spectaverunt ad Deum in vita sua: spectare ad Deum in vita sua, non aliud est quam fugere mala ut peccata.

DP n. 94

94. Conjunctio Domini cum homine et reciproca hominis cum Domino fit per amare proximum sicut seipsum, et amare Dominum super omnia: amare proximum sicut seipsum non aliud est quam non insincere et injuste agere cum illo, non odio habere ac vindicta flagrare contra illum, non blasphemare et diffamare illum, non adulterari cum uxore ejus, et similia alia non facere contra illum: quis non videre potest, quod illi qui talia faciunt, non ament proximum sicut seipsum; at qui talia non faciunt quia sunt mala contra proximum, et simul peccata contra Dominum, illi sincere, juste, amice, fideliter agunt cum proximo, et quia Dominus similiter facit, fit conjunctio reciproca; et cum conjunctio reciproca est, tunc quicquid homo proximo facit, a Domino facit, et quicquid homo a Domino facit, est bonum; et tunc proximus illi non est persona, sed bonum in persona. Amare Dominum super omnia, non aliud est, quam non malum facere Verbo, quia in Verbo est Dominus, nec malum facere sanctis Ecclesiae, quia in sanctis Ecclesiae est Dominus, nec malum facere alicujus animae, quia anima cujusvis in manu Domini est; qui illa mala fugiunt sicut peccata enormia, illi amant Dominum super omnia: sed hoc non possunt alii, quam qui amant proximum sicut seipsum, conjuncta enim sunt.

DP n. 95

95. Quoniam conjunctio Domini cum homine est, et hominis cum Domino, ideo duae Tabulae legis sunt, una pro Domino, et altera pro homine: quantum homo sicut ex se facit leges suae Tabulae, tantum Dominus dat ut faciat leges Ipsius Tabulae: at homo, qui non facit leges suae tabulae, quae omnes se referunt ad amorem proximi, non potest facere leges tabulae Domini, quae omnes se referunt ad amorem Domini: quomodo potest homicida, fur, adulter, et falsus testator amare Dominum; annon ratio dictat, quod talis esse et amare Deum, contradictorium sit; estne diabolus talis; num ille potest aliter quam odio habere Deum. At cum homo homicidia, adulteria, furta et falsa testimonia aversatur ut infernalia, tunc potest, nam tunc avertit faciem a diabolo ad Dominum, ac cum vertit faciem ad Dominum, datur ei amor et sapientia; haec intrant hominem per faciem, et non per cervicem ejus. Quia ita et non aliter fit conjunctio cum Domino, ideo binae illae Tabulae vocatae sunt foedus, ac foedus est inter duos.

DP n. 96 96. VII. Quod Dominus binas illas facultates apud hominem* illibatas ac ut sanctas in omni Divinae suae Providentiae progressione custodiat. Causae sunt, quod homini absque binis illis facultatibus non forent intellectus et voluntas, et sic ille non foret homo; tum, quod homo absque binis illis facultatibus non potuisset conjungi Domino, et sic non reformari et regenerari; ut et, quod homini absque binis illis facultatibus non foret immortalitas, et vita aeterna. Quod ita sit, ex cognitione, quid Libertas et Rationalitas, quae sunt binae illae facultates, quae data est in praecedentibus, quidem videri potest, sed non clare, nisi illa ut conclusiones sistantur ad visum, quare illustranda sunt. [2] Quod homini absque binis illis facultatibus non forent voluntas et intellectus, et sic ille non foret homo; non enim aliunde est homini voluntas, quam quod possit libere velle sicut ex se, ac libere velle sicut ex se, est ex facultate illi a Domino continue data, quae vocatur Libertas; et non aliunde est homini intellectus, quam quod possit sicut ex se intelligere num rationis sit vel non; ac intelligere num rationis sit vel non, est ex altera facultate illi a Domino continue data, quae vocatur Rationalitas. Hae facultates se conjungunt apud hominem sicut Voluntas et Intellectus; quod nempe quia homo potest velle, etiam possit intelligere, nam velle non datur absque intelligere; intelligere est ejus consors seu compar, sine qua non potest esse; quare cum facultate quae vocatur libertas, datur facultas quae vocatur rationalitas; etiam si aufers velle ab intelligere, nihil intelligis, [3] et quantum vis, tantum potes intelligere, modo adsint vel simul aperiantur adminicula, quae vocantur cognitiones, nam hae sunt sicut instrumentalia operanti: dicitur quantum vis potes intelligere, hoc est, quantum amas intelligere, nam voluntas et amor unum agunt; hoc quidem apparet sicut paradoxon, sed ita apparet illis, qui non amant intelligere, et inde non volunt, et qui non volunt, dicunt se non posse: quinam autem non possunt, et quinam aegre possunt, dicetur in sequente Articulo. [4] Absque confirmatione patet, quod nisi homini foret Voluntas ex facultate quae vocatur Libertas, ac Intellectus ex facultate quae vocatur Rationalitas, ille non foret homo. Bestiis non illae facultates sunt; apparet sicut quod bestiae etiam possint velle, et quod possint intelligere, sed non possunt; est affectio naturalis, quae in se est cupido, cum ejus compare scientia, quae unice ducit et fert illas ad faciendum quod faciunt: civile et morale est quidem in illarum scientia, sed non sunt supra illam, quia illis non est spirituale, quod dat percipere morale, et inde analytice cogitare illud: doceri quidem possunt aliquid facere, sed hoc solum est naturale, quod se addit scientiae et simul affectioni illarum, ac reproducitur vel per visum vel per auditum, sed nusquam fit cogitationis, et minus rationis apud illas: aliqua de hac re videantur supra n. 74. [5] Quod homo absque binis illis facultatibus non potuisset conjungi Domino, et sic non reformari et regenerari, ostensum est supra; nam Dominus in binis illis facultatibus residet apud homines tam malos quam bonos, et per illas Se** conjungit unicuivis homini: inde est, quod tam malus quam bonus possit intelligere, et inde illi in potentia est voluntas boni ac intellectus*** veri; quod**** non actu sint, est ex abusu illarum facultatum. Quod Dominus in illis facultatibus apud unumquemvis hominem resideat, est ex influxu voluntatis Domini, quod velit recipi ab homine, et mansionem apud illum habere, ac dare ei felicia vitae aeternae; haec voluntatis Domini sunt, quia Divini Amoris Ipsius sunt. Haec Domini Voluntas est, quae facit ut appareat in homine sicut ejus quod cogitat, loquitur, vult et facit. [6] Quod influxus voluntatis Domini id operetur, multis confirmari potest ex Mundo spirituali: quandoque enim Dominus implet Angelum suo Divino, ita ut Angelus non sciat aliter quam quod sit Dominus; ita impleti sunt Angeli visi Abrahamo, Hagari, Guideoni, qui inde se vocaverunt Jehovam, de quibus in Verbo: ita quoque potest unus spiritus impleri ab altero, usque ut non sciat quam quod alter sit; hoc saepius mihi visum est: notum etiam est in Coelo, quod Dominus operetur omnia per Velle, et quod fiat quod vult. Ex his patet, quod binae illae facultates sint, per quas Dominus Se***** conjungit homini, et per quas facit ut homo reciproce conjungatur. Quomodo autem homo per illas facultates reciproce conjungitur, consequenter quomodo per illas reformatur et regeneratur, supra dictum est, et de eo infra plura dicentur. [7] Quod homini absque****** binis illis facultatibus non foret immortalitas et vita aeterna, sequitur ex nunc dictis, quod per illas sit conjunctio cum Domino, tum reformatio et regeneratio; per conjunctionem est homini immortalitas, ac per reformationem et regenerationem est vita aeterna: et quia per illas facultates est conjunctio Domini cum omni homine, tam malo quam bono, ut dictum est, ideo omni homini immortalitas est; sed illi homini vita aeterna, hoc est, vita coeli, apud quem est conjunctio reciproca ab intimis ad ultima. Ex his videri possunt causae, cur Dominus binas illas facultates apud hominem illibatas ac ut sanctas in omni Divinae suae Providentiae progressione custodiat.

* Prima editio: bominem

** Prima editio: se

*** Prima editio: intellectus

**** Prima editio: qnod

***** Prima editio: se

****** Prima editio: ahsque

DP n. 97

97. VIII. Quod ideo Divinae Providentiae sit, ut homo ex libero secundum rationem agat. Ex libero secundum rationem agere, et ex Libertate ac Rationalitate agere, est idem, tum etiam ex voluntate ac intellectu; at aliud est ex libero secundum rationem, seu ex libertate et rationalitate agere, et aliud est ex ipso libero secundum ipsam rationem, seu ex ipsa libertate et ex ipsa rationalitate, agere,* quoniam homo qui malum facit ex amore mali, et id apud se confirmat, ille quidem ex libero secundum rationem agit, sed usque liberum ejus non in se est liberum seu ipsum liberum, verum est liberum infernale, quod in se est servum, et ratio ejus non in se est ratio, sed est vel ratio spuria, vel falsa, vel apparens per confirmationes: at usque utrumque est Divinae Providentiae; nam si liberum volendi malum, et id sicut rationis facere per confirmationes, homini naturali tolleretur, periret libertas et rationalitas, et simul voluntas ac intellectus, et non potuisset abduci a malis, ac reformari, ita non conjungi Domino, et vivere in aeternum: quare Dominus Liberum apud hominem ita custodit, sicut homo pupillam oculi sui. Sed usque Dominus per liberum continue abducit hominem a malis, et quantum per liberum abducere potest, tantum per liberum implantat bona; ita successive loco liberi infernalis indit Liberum coeleste.

* Prima editio: agere;

DP n. 98 98. Dictum supra est, quod omni homini sit facultas volendi, quae vocatur Libertas, et facultas intelligendi quae vocatur Rationalitas; sed probe sciendum est, quod illae facultates homini sicut insitae sint, est enim ipsum humanum in illis: sed ut mox dictum est, aliud est ex libero secundum rationem agere, et aliud ex ipso libero secundum ipsam rationem agere: ex ipso libero secundum ipsam rationem agunt non alii, quam qui se passi sunt regenerari a Domino, reliqui autem ex libero secundum cogitationem, quam instar rationis faciunt, agunt. At usque omnis homo, nisi natus sit fatuus aut summe stupidus, potest ad ipsam rationem, et per illam ad ipsum Liberum venire; sed quod non veniat, sunt plures causae quae in sequentibus detegentur: hic solum dicetur, quibus ipsum Liberum seu ipsa Libertas, et simul ipsa Ratio seu ipsa Rationalitas, non dari possunt, et quibus aegre dari. [2] Ipsa Libertas et ipsa Rationalitas non dari possunt fatuis ex nativitate; nec fatuis postea factis quamdiu fatui sunt. Ipsa Libertas et ipsa Rationalitas nec dari possunt stupidis et obesis natis, et quibusdam factis ex torpore otii, aut ex aegritudine quae pervertit aut prorsus occlusit interiora mentis, aut ex amore vitae bestiae. [3] Ipsa Libertas et ipsa Rationalitas nec dari possunt apud illos in Christiano Orbe, qui prorsus negant Divinum Domini, et sanctitatem Verbi, ac negationem apud se usque ad finem vitae confirmatam retinuerunt; hoc enim intelligitur per peccatum contra Spiritum Sanctum, quod non remittitur in hoc saeculo, nec in futuro,* Matth. XII:31,32. [4] Ipsa Libertas et ipsa Rationalitas nec dari possunt apud illos, qui omnia naturae, et nihil Divino, attribuunt, et id per ratiocinia ex visibilibus fecerunt suae fidei: hi etenim** sunt athei. [5] Ipsa Libertas et ipsa Rationalitas aegre dari possunt apud illos, qui in falsis religionis se multum confirmaverunt,*** quoniam confirmator falsi est negator veri: at [illis] qui non confirmaverunt se, in quacunque religione sint, possunt, de qua re videantur quae in DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE DE SCRIPTURA SACRA, n. 91 ad 97, allata sunt. [6] Infantes et pueri non possunt in ipsam Libertatem et in ipsam Rationalitatem venire, prius quam aetate adolescunt,**** quoniam interiora mentis apud hominem successive aperiuntur; sunt interea sicut semina in fructu immaturo, quae in humo non possunt egerminare.

* Prima editio: futuro”

** Prima editio: etnim

*** Prima editio: confirmaverunt;

**** Prima editio: adolescunt;

DP n. 99

99. Dictum est, quod ipsa Libertas et ipsa Rationalitas non dari queant apud illos qui negaverunt Divinum Domini, et sanctitatem Verbi; tum apud illos qui confirmaverunt se pro natura contra Divinum; et aegre apud illos qui se multis confirmaverunt in falsis religionis: at usque omnes illi non perdiderunt ipsas illas facultates: audivi atheos, qui facti sunt diaboli et satanae, intellexisse arcana sapientiae tam bene sicut angeli, sed solum cum audiverunt illa ab aliis; at cum in suas cogitationes redierunt, non intellexerunt; causa erat, quia non voluerunt; at ostensum est illis, quod etiam potuerint velle, nisi amor et inde jucundum mali illos abduxerit; hoc quoque cum* audiverunt, intellexerunt, imo affirmaverunt quod potuerint, sed quod non voluerint posse, quia sic non potuissent velle quod volunt, quod erat malum ex jucundo concupiscentiae ejus: talia mirabilia in Mundo spirituali saepius audivi: ex quibus plene confirmatus sum, quod cuivis homini sit libertas et rationalitas; et quod quisque in ipsam Libertatem et ipsam Rationalitatem possit venire, si fugit mala ut peccata. Sed adultus, qui non in ipsam Libertatem et ipsam Rationalitatem venit in Mundo, nusquam in illas venire potest post mortem, nam tunc status ejus vitae, qualis fuerat in mundo, manet in aeternum.

* Prima editio: cnm

DP n. 100 100.

Quod Lex Divinae Providentiae sit, ut homo sicut ex
se removeat mala ut peccata in externo homine, et
quod sic [et] non aliter Dominus removere
possit mala in interno homine, et simul
tunc in externo

Quisque potest ex sola ratione videre, quod Dominus, qui est ipsum Bonum et ipsum Verum, non possit intrare apud hominem, nisi remota sunt mala et falsa apud illum, malum enim est oppositum bono, et falsum est oppositum vero; et duo opposita nusquam commisceri possunt, sed cum unum accedit ad alterum, fit pugna, quae perstat usque dum unum alteri cedit locum, et quod cedit, abit, et alterum succedit. In tali opposito sunt Coelum et Infernum, seu Dominus et diabolus: num quisquam ex ratione potest cogitare, quod Dominus possit intrare, ubi diabolus regnat; seu quod coelum possit esse ubi est infernum: quis non ex rationalitate cuivis homini sano data videt, quod ut Dominus intret, diabolus ejiciendus sit, vel ut coelum intret, infernum removendum sit. [2] Oppositio illa intelligitur per verba Abrahami e coelo ad divitem in inferno, “Inter nos et vos hiatus ingens firmatus est, ut qui volunt transcendere* abhinc ad vos, non possint, neque qui ibi, ad nos transire,” Luc. XVI:26. Ipsum malum est infernum, ac ipsum bonum est coelum, seu quod idem, ipsum malum est diabolus, et ipsum bonum est Dominus, et homo, in quo regnat malum, est in minima forma infernum, et homo in quo regnat bonum, est in minima forma coelum: quoniam ita est, quomodo potest coelum intrare infernum, cum inter illa hiatus tam ingens firmatus est, ut non transiri possit hinc illinc. Ex his sequitur, quod omnino removendum sit infernum, ut Dominus cum Coelo possit intrare.

* Prima editio: transcendeee

DP n. 101 101. At multi, imprimis illi qui se confirmaverunt in fide separata a charitate, non sciunt quod in inferno sint cum in malis; et ne quidem sciunt quid mala, ex causa, quia nihil cogitant de illis; dicentes quod non sint sub jugo legis, et sic quod Lex illos non damnet; tum, quia nihil conferre possunt ad salutem, quod non aliquod malum a se removere possint, ac insuper quod non aliquod bonum possint facere a se: hi sunt, qui omittunt cogitare de malo, et quia id omittunt, continue in illo sunt. Quod illi sint qui per hircos a Domino intellecti sint, Matth. [XXV: 32, 33,] 41 ad 46, in DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE DE FIDE, n. 61 ad 68, videatur, de quibus vers. 41 dicitur, “Discedite a Me, maledicti, in ignem aeternum paratum diabolo et angelis ejus.”* [2] Nam illi qui nihil cogitant de malis apud se, hoc est, qui non explorant se, et postea desistunt ab illis, non possunt aliter quam nescire quid malum, et tunc id ex jucundo ejus amare; nam qui nescit id, ille amat id, et qui cogitare omittit de illo, ille continue est in illo; est sicut caecus qui non videt; nam cogitatio videt bonum et malum, sicut oculus videt pulchrum et impulchrum; ac in malo est, tam qui cogitat et vult illud, quam qui credit malum non apparere coram Deo, ac qui credit remitti si apparet, sic etenim cogitat quod absque malo sit: si abstinent a faciendis malis, non abstinent quia peccata sunt contra Deum, sed quia timent leges et famam; at usque faciunt illa in spiritu suo, nam spiritus hominis est qui cogitat et vult, quare quod homo in spiritu suo in mundo cogitat, hoc post excessum e mundo, cum fit spiritus, facit. [3] In Mundo spirituali, in quem omnis homo post mortem venit, non quaeritur qualis tua fides fuerat, nec qualis tua doctrina, sed quae tua vita, ita num talis aut talis; scitur enim quod qualis alicujus vita est, talis ejus fides, imo doctrina sit; vita enim facit sibi doctrinam, et facit sibi fidem.

* Prima editio: ejus”�

DP n. 102

102. Ex nunc dictis constare potest, quod Lex Divinae Providentiae sit, ut ab homine removeantur mala, absque enim remotione illorum non potest Dominus conjungi homini, et illum a Se in Coelum adducere. Sed quia ignotum est, quod homo debeat sicut a se removere mala in externo homine, et nisi homo id sicut a se faciat, quod Dominus non possit removere mala apud illum in interno, ideo haec coram ratione in luce ejus sistentur in hoc ordine. I. Quod cuilibet homini Externum et Internum cogitationis sit. II. Quod Externum cogitationis hominis sit in se quale ejus Internum est. III. Quod Internum non possit purificari a concupiscentiis mali, quamdiu mala in Externo homine non remota sunt, quia obstipant. IV. Quod mala in Externo homine a Domino non possint removeri, quam medio homine. V. Quod ideo homo mala ab Externo homine removere debeat sicut a se. VI. Quod Dominus tunc purificet hominem a concupiscentiis mali in Interno homine, et ab ipsis malis in Externo. VII. Quod continuum Divinae Providentiae Domini sit, ut conjungat hominem Sibi, et Se illi, ut dare possit ei felicia vitae aeternae; quod non fieri potest, nisi quantum mala cum illorum concupiscentiis remota sunt.

DP n. 103

103. I. Quod cuilibet homini Externum et Internum cogitationis sit. Per externum et internum cogitationis hic intelligitur simile quod per Externum et Internum hominem, per quem non aliud intelligitur quam externum et internum voluntatis ac intellectus, voluntas enim ac intellectus faciunt hominem; et quia haec duo se manifestant in cogitationibus, dicitur externum ac internum cogitationis; nunc quia non corpus hominis sed spiritus ejus vult ac intelligit, et inde cogitat, sequitur, quod hoc externum et internum sit externum et internum spiritus hominis. Quod corpus agit, sive loquatur sive faciat, est solum effectus ex interno et externo spiritus ejus, nam corpus est modo obedientia.

DP n. 104 104. Quod cuivis homini in aetate provecta sit externum et internum cogitationis, proinde externum [et internum] voluntatis et intellectus, seu externum et internum spiritus, quod idem est cum externo et interno homine, patet cuivis qui ad alterius cogitationes et intentiones ex loquelis aut factis ejus attendit; et quoque ad suas cum* in consortiis est, et cum absque illis; potest enim quis amice loqui cum altero ex cogitatione externa, et tamen inimicus esse in cogitatione interna; potest quis de amore erga proximum et de amore in Deum ex cogitatione externa et simul ex affectione ejus loqui, cum tamen in cogitatione sua interna nihili facit proximum, et non timet Deum: potest etiam quis de justitia legum civilium, de virtutibus** vitae moralis, et de illis quae sunt doctrinae et vitae spiritualis, ex cogitatione*** et simul affectione externa loqui, et tamen cum solus est secum, ex cogitatione**** et ejus affectione interna loqui contra leges civiles, contra virtutes morales, et contra illa quae sunt doctrinae et vitae spiritualis; ita faciunt illi qui in concupiscentiis mali sunt, et usque volunt apparere coram mundo quod in illis***** non sint. [2] Plerique etiam, dum audiunt alios loquentes, secum cogitant, num****** interius in se cogitent, sicut cogitant in loquela, num credendi sint vel non, quid intendunt: quod******* assentatoribus et hypocritis duplex cogitatio sit, notum est; possunt enim continere se et cavere ne aperiatur cogitatio interior, ac quidam interius et interius celare illam, et quasi obstruere fores ne appareat. Quod homini cogitatio exterior et cogitatio interior detur, patet manifeste ex eo, quod possit ex interiore sua cogitatione videre cogitationem exteriorem, et quoque reflectere super illam, ac judicare de illa num mala sit vel non mala: quod hominis mens talis sit, acceptum fertur binis facultatibus, quae illi a Domino sunt, quae vocantur Libertas et Rationalitas; ex quibus nisi externum et internum******** cogitationis********* illi********** foret, non potuisset percipere et videre aliquod malum apud se, et reformari; imo nec potuisset loqui, sed solum sonare sicut bestia.

* Prima editio: cnm

** Prima editio: virtutibns

*** Prima editio: cogitatioue

**** Prima editio: cogitatione

***** Prima editio: illis

****** Prima editio: cum

******* Prima editio: qnod

******** Prima editio: internUm

********* Prima editio: cogitationls

********** Prima editio: iili

DP n. 105

105. Internum cogitationis est ex amore vitae et ejus affectionibus et inde perceptionibus; externum cogitationis est ex illis quae in memoria sunt, et quae inserviunt amori vitae pro confirmationibus, et pro mediis ad finem. Homo ab infantia usque ad aetatem juvenilem est in externo cogitationis ex affectione sciendi, quae tunc facit internum ejus;*3 transpirat etiam aliquid concupiscentiae et inde inclinationis ex amore vitae connato ex parentibus: sed postea sicut vivit, fit amor vitae ejus, cujus affectiones et inde perceptiones faciunt internum cogitationis ejus, et ex amore vitae** fit amor mediorum, quorum jucunda et inde*** excitatae scientiae e memoria, faciunt externum cogitationis ejus.

* Prima editio: ejUs,

** Prima editio: vit�

*** Prima editio: inde

DP n. 106 106. II. Quod Externum cogitationis hominis in* se sit quale ejus Internum. Quod homo a capite ad calcem sit qualis est amor vitae ejus, prius ostensum est: hic itaque primum aliquid de amore vitae hominis dicetur, quoniam non prius aliquid dici potest de affectionibus quae una cum perceptionibus** faciunt Internum hominis, ac de affectionum jucundis una cum cogitationibus*** quae faciunt Externum ejus. Amores sunt multiplices, sed bini sunt illorum sicut domini et reges, Amor coelestis, et Amor infernalis; Amor coelestis est amor in Dominum et erga proximum, et Amor infernalis est amor sui et mundi; hi et illi amores sunt sibi oppositi sicut sunt Coelum et Infernum;**** nam qui in amore sui et mundi est, non vult alicui bonum quam sibi, at qui in amore in Dominum et in amore erga proximum est, ille vult omnibus bonum. Hi bini Amores sunt amores vitae hominis, sed cum multa varietate; Amor coelestis est amor vitae illorum quos Dominus ducit, et Amor infernalis est amor vitae illorum, quos diabolus ducit. [2] Sed Amor vitae cujusvis non potest dari absque derivationibus, quae vocantur affectiones; derivationes amoris infernalis sunt affectiones mali et falsi, proprie concupiscentiae; et derivationes amoris coelestis sunt affectiones boni et veri, proprie dilectiones. Affectiones amoris infernalis, quae proprie sunt concupiscentiae,***** sunt totidem quot mala, et affectiones amoris coelestis, quae proprie sunt dilectiones, sunt totidem quot bona. Amor in suis affectionibus habitat sicut dominus in suo dominio, aut sicut rex in suo regno: dominium et regnum eorum est super illa quae sunt mentis, hoc est, quae sunt voluntatis et intellectus hominis, et inde corporis. Amor vitae hominis per suas affectiones et inde perceptiones, ac per sua jucunda et inde cogitationes, regit totum hominem, Internum mentis ejus per affectiones et inde perceptiones, et Externum mentis per jucunda affectionum et inde cogitationes.

* Prima editio: in

** Prima editio: perceptionibvs

*** Prima editio: cogitationibns

**** Prima editio: Infetnum;

***** Prima editio: concupiscenriae,

DP n. 107

107. Forma hujus regiminis potest aliquatenus per comparationes videri: Amor coelestis cum affectionibus boni et veri, et inde perceptionibus, et simul cum jucundis affectionum illarum et inde cogitationibus, comparari potest Arbori insigni ramis, foliis et fructibus; amor vitae est arbor illa, rami cum foliis sunt affectiones boni et veri cum illarum perceptionibus, ac fructus sunt jucunda affectionum cum illorum cogitationibus. At Amor infernalis cum ejus affectionibus mali et falsi, quae sunt concupiscentiae, et simul cum jucundis concupiscentiarum illarum et inde cogitationibus, comparari potest araneae et ejus telae circumtextae; ipse amor est aranea, concupiscentiae mali et falsi cum illarum interioribus astutiis, sunt fila retiformia araneae sedi proxima,* ac jucunda concupiscentiarum illarum cum machinationibus dolosis sunt fila remotiora, ubi volantes muscae captantur, circumvelantur et comeduntur.

* Prima editio: proxima;

DP n. 108 108. Ex his comparationibus* videri quidem potest conjunctio omnium voluntatis ac intellectus seu mentis hominis cum amore vitae ejus, sed usque non rationaliter: illa conjunctio potest rationaliter ita videri: sunt ubivis tria simul quae unum faciunt, quae vocantur finis, causa et effectus; amor vitae ibi est finis, affectiones cum illarum perceptionibus sunt causa, ac jucunda affectionum cum illorum** cogitationibus sunt effectus; nam similiter ut finis per causam venit in effectum, ita etiam amor per suas affectiones venit ad sua jucunda,*** et per suas perceptiones ad suas cogitationes: ipsi effectus sunt in mentis jucundis et illorum cogitationibus, quando jucunda sunt voluntatis ac cogitationes sunt intellectus inde, ita quando plenus consensus ibi est; sunt tunc effectus spiritus ejus, qui si non in actum corporis veniunt, usque sicut in actu sunt, quando est consensus: sunt etiam tunc simul in corpore, et habitant cum amore vitae ejus ibi, ac spirant actum, qui fit dum nihil obstat: tales sunt concupiscentiae mali, et ipsa mala, apud illos, qui mala in spiritu suo licita faciunt. [2] Nunc sicut finis conjungit se cum causa, et per causam cum effectu, ita amor vitae cum interno cogitationis, et per hoc cum externo ejus; inde patet, quod externum cogitationis hominis in se sit quale ejus internum est, nam finis indit omne suum causae, et per causam effectui, nihil enim essentiale datur in effectu, quam quod est in causa, et per causam in fine, et quia sic finis est ipsum essentiale quod ingreditur causam et effectum, ideo causa et effectus vocantur finis medius et finis ultimus.

* Prima editio: comparatiobus

** Prima editio: illotum

*** Prima editio: jucunda;

DP n. 109 109. Apparet quandoque sicut Externum cogitationis hominis non in se sit quale est Internum; sed hoc fit, quia amor vitae cum suis internis circum se, ponit Vicarium infra se, qui vocatur Amor Mediorum, et ei injungit, ut caveat et custodiat ne aliquid ex suis concupiscentiis appareat; quare ille Vicarius ex astutia principis sui, qui est amor vitae, loquitur et agit secundum* civilia Regni, secundum moralia rationis, et secundum spiritualia Ecclesiae, et quidam tam astute et ingeniose, ut nemo videat quin tales sint, quales loquuntur** et agunt, et tandem ex circumvelatione ut vix ipsi sciant aliter: tales sunt omnes hypocritae; et tales sunt sacerdotes qui corde nihili faciunt proximum et non timent Deum, et tamen praedicant de amore proximi et de amore Dei: tales sunt judices, qui judicant*** secundum dona et amicitias, cum simulant zelum pro justitia, et ex ratione de judicio loquuntur: tales sunt negotiatores corde insinceri ac fraudulenti, cum sincere agunt lucri causa: et tales sunt adulteri, cum ex rationalitate, quae cuivis homini est, de castitate conjugii loquuntur; et sic porro. [2] At iidem si Amorem mediorum, Vicarium amoris vitae eorum, exuunt vestibus purpureis et byssinis,**** quas circumposuerunt, ac induunt illum toga sua domestica, tunc cogitant, et quandoque ex cogitatione sua cum amicissimis, qui in simili amore vitae sunt, loquuntur, prorsus contrarium. Credi potest, quod quando illi ex amore mediorum tam juste, sincere et pie loquuti sunt, tunc non quale interni cogitationis fuerit***** in externo cogitationis eorum, at usque fuit; est hypocrisis in illis, est amor sui et mundi in illis, cujus astutia est captare famam honoris aut lucri causa usque ad ultimam apparentiam: hoc quale Interni est in Externo cogitationis illorum, quando ita loquuntur et agunt.

* Prima editio: secundnm

** Prima editio: loquntur

*** Prima editio: jndicant

**** Prima editio: byssimis,

***** Prima editio: fuerir

DP n. 110

110. Apud illos autem qui in Amore coelesti sunt, Internum et Externum cogitationis, seu Internus et Externus homo, unum agunt, cum loquuntur, nec sciunt discrimen; amor vitae* illorum cum ejus affectionibus boni et harum perceptionibus veri, est sicut anima in illis quae cogitant, et inde loquuntur et agunt; si sacerdotes sunt, ex amore erga proximum et ex amore** in Dominum praedicant; si judices sunt ex ipsa justitia judicant; si negotiatores sunt, ex ipsa sinceritate agunt; si uxorati, ex ipsa castitate amant conjugem, et sic porro. Amor vitae illorum etiam Amorem mediorum ut Vicarium habet, quem docet et ducit ut ex prudentia agat, et amicit illum vestibus zeli pro veris doctrinae et simul pro bonis vitae.

* Prima editio: virae

** Prima editio: amote

DP n. 111 111. III. Quod Internum non possit purificari a concupiscentiis mali, quamdiu mala in Externo homine non remota sunt, quia obstipant, sequitur ex supradictis, quod externum cogitationis hominis in se sit quale internum cogitationis ejus, et quod cohaereant sicut illud quod non solum intus in altero est, sed etiam ex altero, quare non separari potest unum nisi simul alterum; ita est cum omni externo quod ab interno est, et cum omni posteriori quod a priori est, et cum omni effectu qui a causa est. [2] Nunc quia concupiscentiae una cum astutiis faciunt internum cogitationis apud malos, et jucunda concupiscentiarum una cum machinationibus faciunt externum cogitationis apud illos, et haec cum illis conjuncta sunt in unum, sequitur quod internum non possit purificari a concupiscentiis, quamdiu mala in externo homine non remota sunt. Sciendum est, quod voluntas interna hominis sit quae in concupiscentiis est, et quod intellectus internus ejus sit qui in astutiis, ac quod voluntas externa sit quae in jucundis concupiscentiarum est, ac intellectus externus sit qui in machinationibus ex astutiis: quisque potest videre quod concupiscentiae et earum jucunda unum faciant, tum quod astutiae et machinationes unum faciant, et quod quatuor* illa in una serie sint, et faciant simul sicut unum manipulum; ex quibus iterum patet, quod internum, quod consistit a concupiscentiis, non possit ejici nisi quam per remotionem externi, quod consistit ex malis. Concupiscentiae per jucunda sua producunt mala, sed cum mala creduntur licita, quod fit ex consensu voluntatis ac intellectus, tunc jucunda et mala unum faciunt; quod consensus sit factum, notum est; quod etiam est quod Dominus dicit, “Si quis aspexerit mulierem alienam, ita ut concupiscat eam, jam adulterium committit cum illa in corde suo,” Matth. V:28 : simile est cum reliquis malis.

* Prima editio: quatvor

DP n. 112 112. Ex his nunc constare potest, quod ut homo purificetur a concupiscentiis mali, omnino removenda sint mala ab externo homine, non enim prius datur concupiscentiis exitus, et si non datur exitus, manent concupiscentiae* intus, et exspirant jucunda a se, et sic adigunt hominem ad consensum, ita ad factum: concupiscentiae per externum cogitationis intrant corpus, quare cum consensus est in externo cogitationis, sunt illico in corpore; jucundum quod sentitur, ibi est: quod qualis est mens, tale sit corpus, ita totus homo, videatur in Transactione de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA n. 362 ad 370. Hoc potest per comparationes illustrari, et quoque per exempla: [2] Per comparationes;** concupiscentiae cum earum jucundis comparari possunt Igni, qui quo plus fomentatur, eo plus flagrat; et quo liberior excursus ei est, eo latius se spargit, usque ut in urbe consumat domos ejus, et in sylva arbores ejus; concupiscentiae mali etiam in Verbo comparantur*** igni, ac mala inde incendio; concupiscentiae mali cum jucundis illarum in mundo spirituali etiam**** apparent sicut ignes; ignis infernalis non aliud est.***** Comparari etiam possunt diluviis et inundationibus ab aquis, remotis aggeribus seu vallis. Comparari etiam possunt gangraenis et apostematibus, quae lethum inducunt corpori, sicut excurrunt, aut sicut non sanantur. [3] Per Exempla patet clare, quod si non mala in externo homine removentur, concupiscentiae cum illarum jucundis crescant et exuberent: fur, quantum furatur, tantum concupiscit furari, usque tandem ut non possit desistere: defraudator similiter quantum defraudat: cum odio et vindicta, cum luxurie et intemperantia, cum scortatione, blasphematione, est similiter; quod amor dominandi ex amore sui in tantum crescat quantum ei laxantur fraena, notum est; pariter amor possidendi bona ex amore mundi; apparet sicut illis non sit terminus aut finis. Ex quibus patet, quod quantum mala in externo homine non removentur, tantum concupiscentiae illorum exuberent; tum quo gradu malis relaxantur fraena, eo gradu concupiscentiae crescant.

* Prima editio: concupiscentiae

** Prima editio: comparatioues;

*** Prima editio: camparantur

**** Prima editio: eriam

***** Prima editio: est,

DP n. 113

113. Homo non potest percipere concupiscentias sui mali; percipit quidem jucunda illarum, sed etiam parum reflectit super illa, jucunda enim oblectant cogitationes, et auferunt reflexiones; quare si non aliunde sciret, quod sint mala, vocaret illa bona, et ex libero secundum rationem cogitationis suae patraret illa; quod cum facit, appropriat illa sibi: quantum confirmat illa ut licita, tantum amplificat aulam amoris regnantis, qui est amor vitae* ejus; aulam ejus faciunt concupiscentiae, nam illae sunt sicut ejus ministeria et satellitia, per quae exteriora, quae faciunt regnum ejus, gubernat: sed sicut rex est, tales sunt ministri et satellites, et tale est regnum: si rex est diabolus, tunc ejus ministri et satellites sunt insaniae, ac populus regni ejus sunt falsa omnis generis, quae ministri, quos vocant sapientes, tametsi sunt insani, per ratiocinationes ex fallaciis et per phantasias faciunt ut appareant sicut vera, ac pro veris agnoscantur. Num talis status hominis mutari potest aliter quam per quod mala in externo homine removeantur; sic etiam concupiscentiae, quae cohaerent malis, removentur; alioquin non patet concupiscentiis exitus, sunt enim inclusae, sicut urbs obsessa, et sicut ulcus obturatum.

* Prima editio: vit�

DP n. 114 114. IV. Quod mala in Externo homine a Domino non possint removeri nisi medio homine. In omnibus Ecclesiis Christianis receptum est hoc doctrinae, quod homo antequam ad sanctam Communionem accedit, semet exploraturus sit, visurus et agniturus sua peccata, et acturus poenitentiam, desistendo ab illis, et rejiciendo illa, quia a diabolo sunt; et quod alioquin peccata ei non remittantur, et quod sit damnatus: Angli, tametsi in doctrina de sola fide sunt, usque in Oratione* ad sanctam Communionem, aperte docent explorationem, agnitionem, confessionem peccatorum, poenitentiam, et renovationem vitae, ac minantur illos qui illa non faciunt, his verbis, quod alioquin diabolus intraturus in illos sicut in Judam, ac impleturus illos omni iniquitate, et destructurus et corpus et animam. Germani, Sueci, Dani, qui etiam in doctrina de sola fide sunt, in Oratione ad sanctam Communionem docent similia, minando etiam, quod alioquin se reos poenarum infernalium facturi essent,** ac damnationis aeternae, propter commixtionem sancti et prophani: haec a sacerdote alta voce praeleguntur coram illis, qui Sanctam Coenam obituri sunt, et auscultantur ab illis cum omni agnitione quod ita sit. [2] Attamen iidem, cum eodem die audiunt praedicationem de sola fide, et tunc quod Lex illos non damnet, quia Dominus illam pro illis impleverat, et quod a se non possint aliquod bonum nisi meritorium facere, et sic opera nihil salutis in se habeant, sed sola fides, redeunt domum cum plena oblivione confessionis prioris, et cum rejectione ejus, quantum ex praedicatione de sola fide cogitant. Quid nunc verum est, sive hoc sive illud; non possunt duo sibi contraria esse vera, ut quod absque exploratione, cognitione, agnitione, confessione et rejectione peccatorum, ita absque poenitentiam, non detur remissio illorum, ita non salvatio, sed damnatio aeterna: aut quod talia nihil faciant ad salutem, quia satisfactio plenaria pro omnibus peccatis hominum a Domino per passionem crucis facta est pro illis qui in fide sunt, et quod illi qui in sola fide cum fiducia quod ita sit, et in confidentia de imputatione meriti Domini, absque peccatis sint, et quod appareant coram Deo sicut qui lavati facie nitent. [3] Ex his patet, quod communis religio omnium Ecclesiarum in Christiano orbe sit, quod homo se exploraturus sit, visurus et agniturus sua peccata, et postea destiturus ab illis, et quod alioquin non salvatio, sed damnatio. Quod etiam sit ipsa Divina Veritas, patet a locis in Verbo, ubi mandatur quod homo poenitentiam acturus sit, ut ab his, “Jesus dixit, facite fructus dignos POENITENTIA, jam jam secures*** ad radicem arboris**** jacet; omnis arbor non faciens fructum bonum, exscindetur et in ignem conjicietur,” Luc.***** III:8,9. Jesus dixit, nisi POENITENTIAM egeritis, omnes peribitis,” Luc. XIII:3,5. Jesus praedicavit Evangelium Regni Dei; POENITENTIAM agite, et credite Evangelio,” Marc. I:14,15. Jesus emisit discipulos, qui exeuntes praedicarent ut POENITENTIAM agerent,” Marc. VI:12. Jesus dixit ad Apostolos, quod illos****** oporteat******* praedicare POENITENTIAM ET REMISSIONEM PECCATORUM, IN OMNIBUS GENTIBUS,******** Luc. XXIV:47. Johannes praedicavit Baptisma POENITENTIAE********* IN REMISSIONEM PECCATORUM,********** Marc. I:4, Luc. III:3. Cogita de hoc etiam ex aliquo intellectu, et si tibi religio est, videbis, quod poenitentia a peccatis sit via ad Coelum, et quod fides separata a poenitentia non sit fides, et qui in non fide sunt ex non poenitentia, in via ad infernum sint.

* Prima editio: Orationc

** facturi essent, ubi in prima editione facturos esse,

*** Prima editio: secaris

**** Prima editio: arhoris

***** Prima editio: Luc:

****** Prima editio: illos

******* Prima editio: aporteat

******** Prima editio: GENTIBUS”

********* Prima editio: PAENIDENTIAE

********** Prima editio: PECCATORUM”

DP n. 115

115. Illi qui in fide separata a charitate sunt, et confirmaverunt se ex dicto Pauli ad Romanos, Quod fide justificetur homo sine operibus legis,* III:28, adorant hoc dictum sicut qui adorant solem, et fiunt sicut qui oculos obnixe figunt in sole, ex quo acies obtusa facta non videt aliquid in media luce; non enim vident quid ibi intelligitur per opera legis, quod sint ritualia quae a Mose descripta sunt in Libris ejus, quae ubivis ibi vocantur Lex, et quod non praecepta decalogi; quare ne intelligantur praecepta decalogi, explicat illud dicendo, “Ergone Legem abrogamus** per fidem; absit, sed legem stabilimus,” Vers. 31 ejusdem*** Capitis. Qui ex illo dicto se in fide separata confirmaverunt, illi ex intuitione illius loci sicut in sole, nec vident ubi enumerat Leges fidei, quod sint ipsa opera charitatis; quid itaque fides absque suis legibus: nec vident ubi enumerat mala opera, dicendo, quod qui illa faciunt, non possint intrare in Coelum. Ex quo patet, qualis caecitas inducta est ex unico hoc loco male intellecto.

* Prima editio: legis”

** Prima editio: ahrogamus

*** Prima editio: ejusdam

DP n. 116

116. Quod mala in Externo homine non removeri possint nisi quam medio homine, est quia ex Divina Domini Providentia est, quod quicquid homo audit, videt, cogitat, vult, loquitur et facit, appareat prorsus sicut ejus; quod absque illa apparentia non foret homini aliqua receptio Divini Veri, nulla determinatio ad faciendum bonum, nulla appropriatio amoris et sapientiae, tum charitatis et fidei, et inde nulla conjunctio cum Domino, proinde nulla reformatio et regeneratio, et sic salvatio, supra n. 71 ad 95 et seq. ostensum est: quod absque illa apparentia non dabilis sit poenitentia a peccatis, imo nec fides, evidens est, tum quod homo absque illa apparentia non sit homo, sed expers vitae rationalis, similis bestiae. Consulat qui vult suam rationem, num apparet aliter, quam quod homo de bono et vero, tam spirituali quam morali et civili, cogitet ex se, et tunc recipe id doctrinale, quod omne bonum et verum sit a Domino, et nihil ab homine; annon agnosces hoc consequens,* quod homo bonum faciet et verum cogitabit sicut ex se, sed usque agnoscet quod illa a Domino; proinde etiam, quod homo removebit mala sicut a se, sed usque agnoscet quod id faciat ex Domino.

* Prima editio: consequens”

DP n. 117 117. Plures sunt qui non sciunt quod in malis sint, quia non in externis faciunt illa; timent enim leges civiles, et quoque jacturam famae, et sic ex assuetudine et habitu imbuunt fugere mala ut damna sui honoris et sui lucri: sed si mala non fugiunt ex principio religionis, quia peccata sunt, et contra Deum, tunc apud illos concupiscentiae mali cum jucundis illarum remanent, sicut aquae impurae obturatae aut stagnatae; explorent cogitationes ac intentiones suas, et invenient illas, modo sciunt quid peccatum. [2] Sunt tales multi, qui se in fide separata a charitate confirmaverunt, qui quia credunt, quod Lex non damnet, ne quidem attendunt ad peccata, et quidam dubitant num sint, et si sunt, non coram Deo sint, quia condonata. Tales etiam sunt naturales moralistae, qui credunt civilem et moralem vitam cum ejus prudentia producere omnia, et Divinam Providentiam non aliquid. Tales etiam sunt, qui honestatis et sinceritatis famam et nomen propter honorem aut propter lucrum multo studio affectant. Sed illi qui tales sunt, et simul aspernati religionem, post* mortem fiunt spiritus concupiscentiarum, qui apparent sibi sicut forent ipsi homines, sed aliis e longinquo sicut priapi; ac vident in tenebris, et nihil in luce, sicut noctuae.

* Prima editio: poss ut videtur

DP n. 118

118. Ex his nunc sequitur V. Articulus confirmatus, qui est, Quod ideo homo mala ab externo homine removere debeat sicut a se; quae etiam explicata videantur in tribus Articulis in DOCTRINA VITAE PRO NOVA HIEROSOLYMA; in uno, Quod non aliquis possit fugere mala ut peccata, usque ut interius aversetur illa, nisi quam per pugnas contra* illa, n. 92 ad 100. In altero,** Quod homo debeat fugere mala ut peccata, et pugnare*** contra illa, sicut a se, n. 101 ad**** 107. In tertio,***** Quod si quis fugit mala ex quacunque alia causa, quam quia peccata sunt, non fugiat illa, sed modo faciat ut non appareant coram mundo, n. 108 ad 113.

* Prima editio: contra

** Prima editio: altero;

*** Prima editio: pugnate

**** Prima editio: d

***** Prima editio: tertio;

DP n. 119

119. VI. Quod Dominus tunc purificet hominem a concupiscentiis [mali]* in Interno homine, et ab ipsis malis in Externo. Quod Dominus tunc purificet hominem a concupiscentiis mali, quando homo sicut a se removet mala, est causa, quia Dominus non prius purificare potest; sunt enim mala in externo homine, et concupiscentiae** mali in interno, ac cohaerent sicut radices cum trunco: quare nisi mala removentur, non datur apertura; obstipant enim, et claudunt*** portam, quae a Domino non aperiri potest nisi medio homine, ut mox supra ostensum est: quando ita homo sicut a se aperit portam, tunc Dominus concupiscentias una exstirpat. Causa etiam est, quia Dominus agit in intimum hominis, et ab intimo in consequentia usque ad ultima, et in ultimis est homo simul; quamdiu itaque ultima ab ipso homine tenentur clausa, non potest aliqua purificatio, sed modo talis operatio fieri a Domino in interioribus, qualis est Domini in Inferno, cujus forma est homo qui in concupiscentiis et simul malis est, quae operatio est solum dispositio ne unum perdat alterum, et ne violetur**** bonum et verum. Quod Dominus continue urgeat ac instet, ut homo sibi aperiat portam, patet a Domini verbis in Apocalypsi, “Ecce sto ad januam et pulso; si quis audiverit vocem meam, et aperuerit***** januam, ingrediar ad illum, et coenabo cum illo, et ille Mecum,” III:20.

* Sic in n. 102 supra.

** Prima editio: concupisientiae

*** Prima editio: clauduut

**** Prima editio: violetut

***** Prima editio: apcruerit

DP n. 120

120. Homo ne hilum scit de statu interiori Mentis suae, seu Interno suo homine; sunt tamen ibi infinita, quorum ne unum ad ejus cognitionem venit; Internum enim cogitationis hominis seu Internus ejus homo, est ipse ejus spiritus, et in illo tam infinita seu tot innumerabilia sunt, quot in hominis corpore, imo adhuc innumerabiliora, nam spiritus hominis est in sua forma homo, et omnia ejus correspondent omnibus hominis in ejus corpore. Nunc sicut homo nihil scit ex aliqua sensatione, quomodo mens ejus seu anima in omnia sui corporis conjunctim et singillatim operatur, ita nec scit homo quomodo Dominus in omnia mentis seu animae, hoc est, in omnia spiritus ejus, operatur; operatio est continua; in hoc homo nullam partem habet; at usque non potest Dominus purificare hominem ab ulla concupiscentia mali in ejus spiritu seu interno homine, quamdiu homo tenet externum clausum; sunt mala, per quae homo tenet externum suum clausum, quorum unumquodvis ei apparet sicut unum, tametsi infinita sunt in unoquovis; cum homo hoc sicut unum removet, tunc Dominus infinita in illo removet. Hoc est quod intelligitur per quod Dominus tunc purificet hominem a concupiscentiis mali in interno homine, et ab ipsis malis in externo.

DP n. 121 121. Creditur a multis, quod solum credere id quod Ecclesia docet, purificet hominem a malis, et creditur a quibusdam quod facere bonum purificet, a quibusdam quod scire, loqui et docere talia quae Ecclesiae sunt, a quibusdam quod legere Verbum ac libros pietatis, a quibusdam frequentare templa, auscultare praedicationes, et imprimis obire sanctam Coenam, a quibusdam abdicare mundum, ac studere pietati, a quibusdam confiteri se reum omnium peccatorum, et sic porro. At usque omnia haec nihil purificant hominem, nisi ille exploret se, videat sua peccata, agnoscat illa, condemnet se propter illa, ac poenitentiam agat desistendo ab illis; et haec omnia faciet sicut a se, sed usque ex cordis agnitione quod a Domino. [2] Antequam haec fiunt, supradicta nihil juvant, sunt enim vel meritoria vel hypocritica; ac illi apparent in coelo coram Angelis aut sicut meretrices pulchrae ex tabe sua male olentes;* aut sicut mulieres deformes ex inducto fuco apparentes formosae; aut sicut personati harioli et mimi super theatris; aut sicut simiae in vestibus humanis. Sed quando mala remota sunt, tunc supramemorata fiunt amoris eorum, et illi apparent in coelo coram angelis ut homines pulchri, ac ut consortes et consocii eorum.

* Prima editio: olenres;

DP n. 122

122. At probe sciendum est, quod homo poenitentiam acturus ad solum Dominum spectare debeat; si ad solum Deum Patrem, non potest purificari; nec si ad Patrem propter Filium; nec si ad Filium ut solum Hominem; est enim unus Deus, et Dominus est Ille, nam Divinum et Humanum Ipsius est una Persona, ut in DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE DE DOMINO, ostensum est. Ut quisque poenitentiam acturus spectet ad Dominum solum, instituta est Sancta Coena ab Ipso, quae confirmat remissionem peccatorum apud illos qui poenitentiam agunt; confirmat, quia in illa Coena seu Communione quisque tenetur spectare ad solum Dominum.

DP n. 123 123. VII. Quod continuum Divinae Providentiae Domini sit, ut conjungat hominem Sibi ac Se illi, ut dare possit ei felicia vitae aeternae; quod non fieri potest, nisi quantum mala cum illorum concupiscentiis remota sunt. Quod continuum Divinae Providentiae Domini sit conjungere hominem Sibi et Se illi, et quod illa conjunctio sit quae vocatur reformatio et regeneratio, et quod inde homini sit salvatio, supra n. 27 ad 45, ostensum est. Quis non videt, quod conjunctio cum Deo sit vita aeterna et salvatio; hoc videt omnis qui credit, quod homines a creatione sint imagines et similitudines Dei, Gen. I:26,27, et qui novit quid imago et similitudo Dei. [2] Quis cui sana ratio est, dum ex rationalitate sua cogitat, et ex Libertate sua vult cogitare, potest credere, quod tres Dii sint, aequales essentia, ac quod Divinum Esse seu Divina Essentia possit dividi: quod Trinum sit in uno Deo, hoc potest cogitari et comprehendi, sicut comprehenditur anima et corpus in angelo ac in homine, ac procedens vitae ab illis; et quia hoc Trinum in uno datur solum in Domino, sequitur quod conjunctio erit cum Ipso: utere rationalitate tua ac simul libertate cogitandi, et hanc veritatem in sua luce videbis, sed admitte prius, quod sit Deus, quodque sit coelum, et quod sit vita aeterna. [3] Nunc quia Deus est unus, ac homo ex creatione factus est imago et similitudo Ipsius, et quia per amorem infernalem, ac per ejus concupiscentias, et harum jucunda, in amorem omnium malorum venit, ac inde imaginem et similitudinem Dei apud se destruxit, sequitur quod continuum Divinae Providentiae Domini sit, ut conjungat hominem Sibi et Se homini, et sic facere ut sit imago Ipsius: quod hoc sit ob finem, ut Dominus homini dare queat felicia vitae aeternae, etiam sequitur, nam Divinus Amor talis est: [4] quod autem illa non possit dare, nec facere illum imaginem Sui, nisi homo sicut a se removeat peccata in externo homine, est quia Dominus non modo est Divinus Amor, sed etiam Divina Sapientia, ac Divinus Amor nihil facit nisi ex Divina sua Sapientia, et secundum illam: quod homo non possit Ipsi conjungi, et sic reformari, regenerari et salvari, nisi* ei liceat ex libero secundum rationem agere, per id enim homo est homo, est secundum Divinam Ipsius Sapientiam, et quicquid est secundum Divinam Domini Sapientiam, hoc quoque est Ipsius Divinae Providentiae.

* Prima editio: nisi

DP n. 124 124. His adjiciam duo Arcana Sapientiae* Angelicae, ex quibus videri potest qualis est Divina Providentia; unum, quod Dominus nusquam agat in aliquod particulare apud hominem singillatim, nisi in omnia simul; alterum, quod Dominus agat ab intimis et ab ultimis simul. Quod Dominus nusquam agat in aliquod particulare apud hominem singillatim, nisi in omnia ejus simul, est quia omnia hominis in tali nexu sunt, et per nexum in tali forma, ut non sicut plura sed sicut unum agant: quod in tali nexu et per nexum in tali forma sit homo quoad corpus, notum est; in simili forma ex connexu omnium est quoque Mens humana, nam Mens humana est spiritualis homo, et quoque est actualiter homo: inde est quod spiritus hominis, qui est mens ejus in corpore, sit in omni forma homo, quare homo post mortem est aeque homo ut in mundo, modo cum discrimine, quod exuvias, quae fecerunt corpus ejus in mundo, rejecerit. [2] Nunc quia forma humana talis est, ut omnes partes faciant commune, quod sicut unum agit, sequitur quod unum non possit emoveri loco, ac mutari quoad statum, nisi in consensu reliquorum, nam si unum emoveretur loco et mutaretur quoad statum, pateretur forma, quae ut unum aget. Ex his patet, quod Dominus nusquam agat in aliquod particulare, nisi simul in omnia: ita Dominus agit in universum Coelum angelicum, quoniam universum coelum angelicum est in aspectu Domini ut unus Homo; ita quoque agit Dominus in unumquemvis angelum, quia unusquisque angelus est in minima forma coelum; ita etiam agit in unumquemvis hominem, proxime in omnia mentis ejus, et per haec in omnia corporis ejus; nam mens hominis est ejus spiritus, et secundum conjunctionem cum Domino est angelus, ac corpus est obedientia. [3] Sed probe observandum est, quod Dominus singillatim, imo singularissime, in omne particulare hominis etiam agat, sed simul per omnia formae ejus, at usque non mutat statum alicujus partis, seu alicujus rei in particulari, nisi toti formae convenienter: sed de his plura in sequentibus dicentur, ubi demonstrabitur quod Divina Domini Providentia sit universalis quia in singularibus, et quod sit singularis quia est universalis. [4] Quod Dominus agat ab intimis et ab ultimis simul, est quia sic et non aliter omnia et singula continentur in nexu; pendent enim intermedia successive ab intimis usque ad ultima, et in ultimis sunt illa simul; nam in Transactione de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA, in Parte Tertia, ostensum est, quod in ultimo sit simultaneum omnium a primo. Ex eo etiam est, quod Dominus ab aeterno seu Jehovah in mundum venerit, ac ibi induerit et susceperit Humanum in ultimis, ut potuisset a primis et simul in ultimis esse, et sic a primis per ultima regere universum mundum, et sic salvare homines, quos secundum Leges Divinae suae Providentiae, quae etiam sunt Leges Divinae suae Sapientiae, salvare potest. Hoc itaque est, quod in Christiano Orbe notum est, quod nullus mortalium salvari potuerit, nisi Dominus in mundum venerit, de quo videatur DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE DE FIDE, n. 35. Inde est quod Dominus dicatur Primus et Ultimus.

* Prima editio: Sapientiae

DP n. 125

125. Haec Arcana angelica praemissa sunt, ut comprehendi possit, quomodo Divina Providentia Domini operatur, ut conjungat hominem Sibi et Se homini; hoc non fit in aliquod particulare ejus singillatim, nisi in omnia ejus simul; et hoc fit ab intimo hominis et ab ultimis* ejus simul: intimum hominis est amor vitae ejus; ultima sunt illa quae in externo cogitationis sunt; intermedia sunt quae in interno cogitationis ejus sunt; quae qualia sunt apud hominem malum, in antecedentibus ostensum est; ex quibus iterum patet, quod Dominus ab intimis et ultimis simul non possit agere, nisi una cum homine, homo enim una cum Domino in ultimis est; quare sicut homo in ultimis, quae ejus arbitrii sunt, quia in ejus libero, agit, ita Dominus ab intimis ejus, et in successivis ad ultima agit. Illa quae in intimis hominis, et in successivis ab intimis ad ultima sunt, homini prorsus ignota sunt, et ideo homo prorsus nescit, quomodo et quid Dominus ibi operatur; sed quia illa cohaerent ut unum cum ultimis, ideo non homini necessarium est scire plus quam ut fugiat mala ut peccata, et spectet ad Dominum. Sic non aliter potest amor vitae ejus, qui a nativitate est infernalis, a Domino removeri, et loco ejus implantari amor vitae coelestis.

* Prima editio: ulrimis

DP n. 126

126. Quando Amor vitae coelestis loco amoris vitae infernalis a Domino implantatus est, tunc loco concupiscentiarum mali et falsi implantantur affectiones boni et veri, ac loco jucundorum concupiscentiarum mali et falsi implantantur jucunda affectionum boni, et loco malorum amoris infernalis implantantur bona amoris coelestis: tunc pro astutia implantatur prudentia, et pro cogitationibus malitiae implantantur cogitationes sapientiae: ita homo generatur denuo, et fit novus. Quaenam bona loco malorum succedunt, videatur in DOCTRINA VITAE* PRO NOVA HIEROSOLYMA, n. 67 ad 73, n. 74 ad 79, n. 80 ad 86, n. 87 ad 91. Tum, quod quantum homo fugit et aversatur mala ut peccata, tantum vera sapientiae amet, n. 32 ad 41; et quod tantum fidem habeat, et spiritualis sit, n. 42 ad 52.

* Prima editio: VITAE

DP n. 127

127. Quod communis religio in universo Christiano Orbe sit, ut homo exploret se, videat sua peccata, agnoscat illa, confiteatur illa coram Deo, et desistat ab illis, et quod hoc sit poenitentia, remissio peccatorum, et inde salvatio, supra ex Orationibus ante Sanctam Communionem praelectis in omnibus Ecclesiis Christianis, ostensum est. Idem etiam constare potest ex Fide, quae ab Athanasio nomen habet, quae etiam in universo Christiano Orbe recepta est, ubi in fine haec verba sunt, “Venturus est Dominus ad judicandum vivos et mortuos, in cujus adventu illi qui bona fecerunt, intrabunt in vitam aeternam, et qui mala fecerunt in ignem aeternum.”*

* Haec fides, “Athanasii Symbolum” seu “Fides Symbolica Athanasiana” vocata, per saecula tradita est in pluribus manuscriptis Latinis, quae minoribus plurimum differunt. Versio scriptoris plena videatur in Apocalypsi Explicata n. 1091:2.

DP n. 128 128. Quis non scit ex Verbo, quod quisque secundum facta sua sortiatur vitam post mortem; aperi Verbum, lege illud, et clare videbis, sed remove tunc cogitationes a fide et a justificatione per illam solam. Quod Dominus in suo Verbo ubivis id doceat, sint haec pauca in testimonium, “Omnis arbor quae non FACIT FRUCTUM BONUM, exscindetur et in ignem conjicietur; quare ex FRUCTIBUS eorum cognoscetis illos,” Matth. VII:19,20. “Multi dicent Mihi in die illo, Domine, nonne per Nomen tuum prophetavimus, et in Nomine tuo multas virtutes fecimus; sed tunc confitebor illis, non novi vos, discedite a Me operantes INIQUITATEM,” Matth. VII:22,23. “Omnem* qui audit verba mea et FACIT ILLA, comparabo viro prudenti, qui aedificavit domum super petra: at omnis audiens verba mea et NON FACIENS ILLA, comparabitur viro stulto, qui aedificavit domum suam super humo absque fundamento,” Matth. VII:24,26, Luc. VI:47** ad 49. [2] “Venturus est Filius hominis*** in gloria Patris sui, et tunc REDDET UNICUIQUE SECUNDUM FACTA EJUS,” Matth. XVI:27. “Auferetur a vobis Regnum Dei, et DABITUR GENTI FACIENTI**** FRUCTUS EJUS,” Matth. XXI:43.***** “Jesus dixit, �mater mea et fratres mei hi sunt, qui audiunt verbum Dei et FACIUNT ILLUD,” Luc. VIII:21. “Tunc incipietis stare et pulsare januam, dicentes, �Domine, aperi nobis,’ sed respondens dicet vobis,****** �non novi vos unde sitis, discedite a Me OMNES OPERARII iniquitatis,” Luc. XIII:25 ad 27. “Exibunt qui bona fecerunt in resurrectionem vitae, qui vero MALA FECERUNT, in resurrectionem judicii,” Joh. V:29. [3] “Scimus quod PECCATORES Deus non audiat, sed si quis Deum colit, et VOLUNTATEM IPSIUS FACIT, hunc audit,” [Joh.] IX:31. “Si haec scitis, beati estis si feceritis illa,” Joh. XIII:17. “[Si diligis Me, mandata Mea servate.] Qui habet praecepta mea, et FACIT ILLA, ille est qui amat Me, et Ego amabo illum, et ad illum veniam, et mansionem apud illum faciam,” Joh. XIV:15, 21 ad 23.******* “Vos amici mei estis, SI FECERITIS quaecunque mando vobis: Ego vos elegi ut fructus FERATIS, et FRUCTUS vester maneat,” Joh. XV:14,16. [4] “Dominus dixit Johanni, �Scribe Angelo Ephesinae Ecclesiae, “NOVI OPERA TUA: habeo contra te, quod CHARITATEM priorem reliqueris; AGE POENITENTIAM, ET PRIORA OPERA FAC; si non, movebo candelabrum******** tuum e loco ejus,” ‘ ” Apoc. II:1,2,4,5. “Angelo Ecclesiae Smyrnaeorum scribe, �novi OPERA TUA,’ ” Apoc. II:8,[9]. “Angelo Ecclesiae in Pergamo scribe, �NOVI OPERA********* TUA,’********** �POENITENTIAM AGE,’ ” Apoc. II:[12,]13,16. “Angelo Ecclesiae in Thyatiris scribe, �NOVI OPERA TUA ET CHARITATEM; et OPERA TUA posteriora plura primis,” Apoc.*********** II:18,19.************ “Angelo Ecclesiae in Sardibus scribe, �NOVI OPERA TUA, quod nomen habeas, quod vivas, sed mortuus es; NON INVENI OPERA TUA PERFECTA CORAM DEO; POENITENTIAM AGE,’ ” Apoc. III:1,2,3. “Angelo Ecclesiae quae in Philadelphia scribe, �NOVI OPERA TUA,'” Apoc. III:7,8. “Angelo Ecclesiae Laodicensium scribe, �NOVI OPERA TUA; AGE POENITENTIAM,'” Apoc. III:14,15,19. “Audivi************* vocem e coelo dicentem, �scribe, beati mortui, qui in Domino moriuntur a nunc; OPERA************** ILLORUM SEQUUNTUR ILLOS,'” Apoc. XIV:13.*************** “Liber apertus est, qui est vitae, et judicati sunt mortui, OMNES SECUNDUM OPERA ILLORUM,” Apoc. XX:12,13. “Ecce venio cito, et merces mea Mecum, UT DEM UNICUIQUE SECUNDUM OPUS EJUS,” Apoc. XXII:12. Haec in Novo Testamento; [5] plura adhuc sunt in Veteri, ex quo hoc unicum adducam, “Sta in porta Jehovae, et proclama ibi verbum hoc; sic dixit Jehovah Zebaoth Deus Israelis, �bonas reddite vias vestras, et Opera vestra; ne confidite vobis super verbis mendacii, dicendo, Templum Jehovae, Templum Jehovae, Templum Jehovae illi; num Furando, Occidendo, et Adulterando, et Jurando per mendacium, deinde venietis, et stabitis coram Me in Domo hac, super qua nominatur Nomen Meum, et dicetis, “erepti sumus,” dum facitis abominationes illas; num spelunca latronum facta est Domus haec: etiam Ego, Ecce vidi,’ dictum Jehovae,” Jer. VII:2,3,4,9,10,11.****************

* Prima editio: Omnis

** Prima editio: VI: 46

*** Prima editio: bominis

**** Prima editio: FACIFNTI

***** Prima editio: XXI:53.

****** Prima editio: illis,

******* Prima editio: 24.

******** Prima editio: candelabrum

********* Prima editio: OFRA

********** Prima editio: TUA,”

*********** Prima editio: Ap:

************ Prima editio: II: 26.

************* Prima editio: Audiui

************** Prima editio: OFERA

*************** Prima editio: V: 13.

**************** Prima editio: VII: 1. 3. 4. 9. 10. 11.


DP n. 129 129.

Quod Lex Divinae Providentiae sit, ut homo non per media externa cogatur ad cogitandum et volendum, ita ad credendum et amandum illa quae religionis sunt; sed ut homo semetipsum adducat, et quandoque cogat

Haec Lex Divinae Providentiae sequitur ex binis praecedentibus, quae sunt; Quod homo ex Libero secundum rationem agat, de qua n. 71 ad 99: et quod hoc ex se, tametsi a Domino, ita sicut ex se, de qua n. 100 ad 128: et quia cogi, non est ex libero secundum rationem, et non est ex se, sed est ex non libero, et ex alio, �quare� haec Lex Divinae Providentiae sequitur in ordine post binas priores: quisque etiam novit, quod nemo cogi possit ad cogitandum quod non vult cogitare, et ad volendum quod cogitat non velle, ita nec ad credendum quod non credit, et prorsus non quod non vult credere, ac ad amandum quod non amat, et prorsus non quod non vult amare; spiritus enim hominis seu mens ejus in plena libertate est cogitandi, volendi, credendi et amandi; in qua libertate est ex influxu e mundo spirituali, qui non cogit, spiritus enim aut mens hominis in illo mundo est; non autem ex influxu e mundo naturali, qui non recipitur, nisi unum agant: [2] potest homo adigi ad dicendum, quod haec cogitet et velit, et quod haec credat et amet, sed si illa non affectionis et inde rationis ejus sunt aut fiunt, usque non cogitat, vult, credit et amat illa: potest etiam homo cogi ad loquendum pro religione, et ad faciendum secundum illam, sed non potest cogi ad cogitandum pro illa ex aliqua fide, et ad volendum [pro] illa ex aliquo amore: quisque etiam in Regnis, in quibus justitia et judicium custodiuntur, cogitur ad non loquendum contra religionem, nec ad faciendum contra illam, sed usque nemo potest cogi ad cogitandum et volendum pro illa; nam in cujusvis libertate est cogitare cum inferno, et velle pro illo, tum etiam cogitare pro coelo, et velle pro illo, sed ratio docet qualis unus et qualis alter est, et qualis sors unum manet et qualis sors alterum, ac voluntati ex ratione est optio et electio. [3] Ex his constare potest, quod Externum non possit cogere Internum: fit tamen quandoque, sed quod id damnosum sit, demonstrabitur in hoc ordine. I. Quod nemo reformetur per miracula et signa, quia cogunt. II. Quod nemo reformetur per visiones, et per loquelas cum defunctis, quia cogunt. III. Quod nemo reformetur per minas et poenas, quia cogunt. IV. Quod nemo reformetur in statibus non rationalitatis et non libertatis. V. Quod contra rationalitatem et libertatem non sit semetipsum cogere. VI. Quod Externus homo reformandus sit per Internum, et non vicissim.

DP n. 130 130. I. Quod nemo reformetur per miracula et signa, quia cogunt. Quod homini sit internum et externum cogitationis, et quod Dominus influat per internum cogitationis in externum ejus apud hominem, et sic doceat et ducat illum, supra ostensum est; tum quod ex Divina Domini Providentia sit, ut homo ex libero secundum rationem agat: utrumque hoc apud hominem periret, si miracula fierent, et homo per illa adigeretur ad credendum. Quod ita sit, rationaliter sic videri potest: non negari potest, quin miracula inducant fidem ac fortiter persuadeant* quod id sit verum, quod ille, qui miracula facit, dicit et docet; et quod hoc in initio ita occupet externum cogitationis hominis, ut id quasi vinciat et fascinet: sed homo per id deprivatur binis suis facultatibus, quae vocantur Rationalitas et Libertas, ita quod possit ex libero secundum rationem agere, et tunc non potest Dominus influere per internum in externum cogitationis ejus, nisi solum relinquere homini ex rationalitate sua confirmare illam rem, quae per miraculum fidei ejus facta est.** [2] Status cogitationis hominis talis est, ut ab interno cogitationis videat rem in externo cogitationis suae sicut in quodam speculo, nam, ut supra dictum est, homo potest videre suam cogitationem, quod non dari potest nisi a cogitatione interiore; et cum videt rem sicut in speculo, potest etiam illam versare huc illuc, et formare illam, usque ut sibi appareat pulchra: quae res, si veritas est, comparari potest virgini aut juveni pulchris et vivis; at si homo rem illam non potest versare huc illuc, et formare illam, sed modo illam credere ex persuasione inducta per miraculum, si tunc veritas est, comparari potest virgini aut juveni sculptis ex lapide aut ligno, in quibus non vivum est: et quoque comparari potest objecto, quod jugiter coram visu est, quod solum spectatur et abscondit omne id quod utrinque a latere, et quod post illud est; tum comparari potest sono in aure continuo, qui aufert perceptionem harmoniae ex pluribus: talis caecitas et surditas inducitur menti humanae per miracula. Simile est cum omni confirmato, quod non spectatur ex aliqua rationalitate antequam confirmatur.

* Prima editio: persvadeant

** Prima editio: est (absque interpuncto)

DP n. 131 131. Ex his constare potest, quod fides inducta per miracula, non sit fides, sed persuasio,* non enim aliquod rationale est in illa, minus aliquod spirituale, est enim modo externum absque interno: simile est cum omni quod homo ex fide illa persuasive** facit, sive agnoscat Deum, sive colat Ipsum domi aut in templis, sive benefaciat: cum solum miraculum inducit hominem ad agnitionem, cultum et pietatem, agit ille ex naturali homine, et non ex spirituali, nam miraculum infundit fidem per viam externam, et non per viam internam, ita ex mundo, et non ex coelo; et Dominus non per aliam viam intrat apud hominem quam per viam internam, quae est per Verbum, doctrinam et praedicationes ex illo; et quia miracula claudunt hanc viam, ideo hodie nulla miracula fiunt.

* Prima editio: persvasio,

** Prima editio: persvasiva

DP n. 132 132. Quod miracula talia sint, manifeste constare potest ex miraculis factis coram populo Judaico et Israelitico; hi tametsi viderunt tot miracula in terra Aegypti, et postea ad mare Suph, ac in deserto alia, ac imprimis super monte Sinai, cum promulgata est Lex, tamen* post mensem dierum, cum Moses moratus est super illo Monte, fecerunt sibi Vitulum aureum, et agnoverunt illum pro Jehovah qui eduxit illos e terra Aegypti, Exod. XXXII:4, 5, 6. Tum etiam ex miraculis postea in terra Canaane factis, et tamen toties a cultu mandato recesserunt. [2] Pariter ex miraculis, quae Dominus, cum fuit in mundo, coram illis fecit, et tamen crucifixerunt Ipsum. Quod Miracula apud illos facta fuerint, erat causa, quia Judaei et Israelitae erant prorsus externi homines, ac in terram Canaanem introducti sunt, ut solum repraesentarent Ecclesiam ac interna ejus per externa cultus, et repraesentare potest aeque malus homo quam bonus, nam externa sunt ritualia, quae omnia apud illos significabant spiritualia et coelestia; imo Aharon, tametsi fecit vitulum aureum, ac mandavit cultum ejus, Exod. XXXII:2,3,4,5,35, usque potuit repraesentare Dominum et Opus salvationis Ipsius: et quia per interna cultus non potuerunt adduci ad illa repraesentanda, ideo per miracula ad id adducebantur, imo adigebantur et cogebantur. [3] Quod non potuerint adduci per interna cultus, erat causa, quia non agnoscebant Dominum, tametsi totum Verbum, quod apud illos erat, de Ipso solo agit; et qui non agnoscit Dominum, ille non potest recipere aliquod internum cultus: at postquam Dominus Se manifestavit, ac receptus et agnitus est pro Deo aeterno in Ecclesiis, cessaverunt miracula.

* Prima editio: et tamen

DP n. 133 133. Sed alius effectus* miraculorum est apud bonos quam apud malos: boni non volunt miracula, sed credunt miracula quae in Verbo sunt; et si audiunt aliquid de miraculo, non attendunt aliter ad illud quam sicut ad leve argumentum quod confirmat fidem eorum, nam illi a Verbo, ita a Domino cogitant, et non ex miraculo. Aliter vero mali; illi quidem per miracula possunt adigi et cogi ad fidem, imo ad cultum et ad pietatem, sed solum ad paucum tempus, nam mala eorum inclusa sunt, quorum concupiscentiae et inde jucunda continue agunt in externum cultus et pietatis eorum, ac ut exeant e claustro suo et erumpant, cogitant de miraculo, et tandem vocant illud ludibrium vel artificium, vel opus naturae, et sic redeunt in sua mala; et qui redit in sua mala post cultum, ille prophanat vera et bona cultus, ac prophanatorum sors post** mortem est omnium pessima: hi sunt qui intelliguntur per Domini verba apud Matth. XII:43,44,45; quorum status posterior fit pejor priori.*** Praeterea si miracula apud illos, qui non credunt ex miraculis in Verbo, fierent, continue fierent, et coram visu apud omnes tales. Ex his constare potest,**** unde est quod miracula hodie non fiant.

* Prima editio: essectus

** Prima editio: poff

*** Prima editio: priori.

**** Prima editio: potest;

DP n. 134 134. II. Quod nemo reformetur per visiones et per loquelas cum defunctis, quia cogunt. Visiones sunt duplicis generis, Divinae et diabolicae: Visiones Divinae fiunt per repraesentativa in Coelo; ac Visiones diabolicae fiunt per magica in inferno: sunt etiam visiones phantasticae, quae sunt ludificationes mentis abstractae. Visiones Divinae, quae, ut dictum est, fiunt per repraesentativa* in Coelo, sunt quales fuerunt Prophetis,** qui, cum in illis erant, non erant in corpore, sed in spiritu; nam visiones non possunt apparere alicui homini in vigilia corporis sui; quare cum apparuerunt prophetis, dicitur etiam quod tunc fuerint in spiritu; ut patet a sequentibus his, “Ezechiel dicit, Spiritus sustulit me, et reduxit me in Chaldaeam ad captivitatem in VISIONE DEI, in SPIRITU DEI; ita ascendit super me VISIO quam vidi,” XI:1,24: Tum, quod sustulerit*** illum Spiritus inter terram et coelum, et abduxerit in Hierosolymam in VISIONIBUS DEI, VIII:3, seq.: similiter fuit in visione Dei seu spiritu, cum vidit quatuor**** animalia, quae erant Cherubi, Cap. I et Cap. X: ut et, cum vidit novum Templum et novam Terram, et Angelum metientem illa, Cap. XL ad XLVIII; quod tunc fuerit in Visionibus Dei, dicit, Cap. XL:2 :***** et quod in Spiritu, Cap. XLIII:5. [2] In simili statu fuit Sacharias, cum vidit virum equitantem inter myrtos, Cap. I:8, seq.: Cum vidit quatuor****** cornua, et virum in cujus manu funiculus mensurae, Cap. II:1,3,seq.:16 Cum vidit Candelabrum et duas oleas, Cap. IV:1,seq.: Cum vidit volumen volans, et epham, Cap. V:1,6. Cum vidit quatuor******* currus exeuntes inter duo******** montes, et equos, Cap. VI:1,seq.: In simili statu fuit Daniel, cum vidit quatuor********* bestias ascendentes e mari, Cap. VII:1,seq.:********** Et cum vidit pugnas arietis et hirci, Cap. VIII:1,seq.: quod viderit illa in visione spiritus sui dicitur Cap. VII:1, 2, 7, 13, Cap. VIII:2, Cap. X:1,7,8: et quod Angelus Gabriel*********** ei visus sit in visione, Cap. IX:21. [3] In visione spiritus etiam fuit Johannes cum vidit illa quae descripsit in Apocalypsi; ut cum vidit septem Candelabra, et in medio illorum Filium hominis, Cap. I:12 ad 16. Cum vidit Thronum in Coelo, et Sedentem super Throno, et quatuor************ Animalia, quae erant Cherubi, circum illum, Cap. IV: Cum vidit Librum vitae acceptum ab Agno, Cap. V: cum vidit equos exeuntes e Libro, Cap. VI. Cum vidit septem angelos cum tubis, Cap. VIII: Cum vidit puteum abyssi apertum, et locustas inde exeuntes, Cap. IX. Cum vidit draconem, et pugnam ejus cum Michaele, Cap. XII: Cum vidit binas bestias, unam e mari, alteram e terra, ascendentes, Cap. XIII: Cum vidit mulierem sedentem super bestia coccinea, Cap. XVII: Et Babylonem destructam, Cap. XVIII: Cum vidit Equum album, et Sedentem super illo, Cap. XIX:************* Cum vidit Coelum novum et Terram novam, et sanctam Hierosolymam descendentem e Coelo, Cap. XXI. Et cum vidit fluvium aquae vitae, Cap. XXII. Quod viderit illa in visione spiritus, dicitur Cap. I:10,************** Cap. IV:2, Cap. IX:17,*************** Cap. XVII:3,**************** Cap. XXI:10.***************** [4] Tales fuerunt Visiones, quae apparuerunt e Coelo, coram visu spiritus illorum, et non coram visu corporis eorum. Tales non exstant hodie, nam si exstarent, non intelligerentur, quia fiunt per repraesentativa, quorum singula significant interna Ecclesiae, et arcana Coeli: quod etiam cessaturae sint cum Dominus in mundum venit, praedicitur****************** a Daniele, Cap. IX:24.******************* Visiones autem diabolicae quandoque exstiterunt, inductae per spiritus enthusiasticos, et visionarios, qui ex delirio, in quo sunt, vocaverunt se Spiritum Sanctum. Sed illi spiritus nunc a Domino collecti sunt, et dejecti in infernum separatum ab infernis aliorum. Ex his patet, quod non aliquis per visiones alias, quam quae in Verbo sunt, reformari possit. Sunt quoque Visiones Phantasticae, sed illae sunt merae ludificationes mentis abstractae.

* Prima editio: raepresentativa

** Prima editio: Phrophetis,

*** Prima editio: sustulerint

**** Prima editio: quatvor

***** Prima editio: Cap: XL:2.26 :

****** Prima editio: quatvor

16 Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 1:18, 2:1ff apud Biblia Anglica. Prima editio: II: 1, 3, seq.

******* Prima editio: quatvor

******** Prima editio: quatvor

********* Prima editio: quatvor

********** Prima editio: VI: 1. seq:

*********** Prima editio: Grabriel

************ Prima editio: quatvor

************* Prima editio: XVIII:

************** Prima editio: I: 11,

*************** Prima editio: V: 1.

**************** Prima editio: VI: 1.

***************** Prima editio: XXI: 12.

****************** Prima editio: prdicitur�

******************* Prima editio: XI: 24.

134 [iteratum]. Quod nec aliquis per loquelas cum defunctis reformetur, constat ex Domini verbis de Divite in inferno, et de Lazaro in sinu Abrahami; Dixit enim dives, “rogo te pater Abraham, ut mittas Lazarum in domum patris mei, habeo enim quinque fratres, ut contestetur illis, ne etiam illi veniant in locum hunc cruciatus: dixit illi Abraham, habent Mosen et Prophetas, audiunto illos: is vero dixit, non pater Abraham, sed si quis ex mortuis venit ad illos, poenitentiam agerent: respondit illi, si Mosen et Prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, persuadebuntur,” Luc. XVI:27 ad 31. Loquela cum mortuis similem effectum ederet, quem miracula, de quibus mox supra; quod nempe homo persuaderetur* ac adigeretur ad cultum per paucum tempus; sed quia hoc orbat hominem rationalitate, et simul includit mala, ut supra dictum est, solvitur hoc fascinum seu vinculum internum, ac erumpunt mala inclusa, cum blasphemia et prophanatione: sed hoc fit solum quando spiritus inducunt aliquod dogmaticum religionis; quod nusquam fit ab aliquo spiritu bono, minus ab aliquo angelo coeli.**

* Prima editio: persvaderetur

** Prima editio: coeli,

DP n. 135 135. At usque datur loquela cum spiritibus, sed raro cum angelis coeli, ac data est multis a saeculis retro; at cum datur, loquuntur cum homine in ejus vernacula, sed solum paucas voces: sed illi qui loquuntur ex permissione Domini, nusquam loquuntur aliquid quod tollit liberum rationis, nec docent; solus enim Dominus docet hominem, sed mediate per Verbum in illustratione, de qua in sequentibus: quod ita sit, ex propria experientia datum est scire; loquela mihi fuit cum spiritibus et cum angelis nunc per plures annos, nec ausus est aliquis spiritus, nec voluit aliquis angelus, mihi quicquam dicere, minus instruere, de aliquibus in Verbo, aut de aliquo doctrinali ex Verbo, sed docuit me solus Dominus, Qui mihi revelatus est, et postea ut Sol in quo Ipse, ante oculos meos continue apparuit et apparet, quemadmodum apparet angelis, et illustravit.

DP n. 136 136. III. Quod nemo reformetur per minas et poenas, quia cogunt. Notum est, quod externum non possit cogere internum, sed quod internum possit cogere externum: tum notum est, quod internum ita renuat coactum ab externo, ut avertat se: et quoque notum est, quod jucunda externa allectent internum ad consensum et ad amorem: notum etiam esse potest, quod detur internum coactum ac internum liberum. Sed haec omnia, tametsi nota sunt, usque illustranda sunt; sunt enim plura, quae dum audiuntur, statim percipiuntur quod ita sint,* quia sunt vera, et inde affirmantur, sed si non simul per rationes confirmantur, possunt per argumentationes ex fallaciis infirmari, et tandem negari; quare illa, quae nunc** dicta sunt ut nota, reas sumenda sunt, et rationaliter confirmanda. [2] PRIMO, Quod externum non possit cogere internum, sed quod internum possit cogere externum: Quis potest cogi ad credendum et ad amandum; ad credendum non aliquis plus potest cogi, quam ad cogitandum quod ita sit, cum non ita cogitat, et ad amandum non aliquis plus potest cogi quam ad volendum quod non vult; fides etiam est cogitationis, et amor est voluntatis: sed internum per externum cogi potest, ne loquatur male contra leges regni, mores vitae, et sanctitates Ecclesiae; internum ad hoc per minas et poenas potest cogi, et quoque cogitur et cogendum est; sed hoc internum non est internum proprie humanum, sed est internum quod homo commune habet cum bestiis, quae etiam possunt cogi; internum humanum residet supra hoc internum animale: Internum humanum hic intelligitur, quod non cogi potest. [3] SECUNDO, Quod internum ita renuat coactum ab externo, ut avertat se; causa est, quia Internum vult in libero esse, et amat liberum; liberum enim est amoris seu vitae hominis, ut supra ostensum est; quare dum liberum sentit se cogi, retrahit se quasi in se, et avertit se, et spectat coactum sicut suum inimicum; amor enim qui facit vitam hominis, exacerbatur, ac facit ut homo cogitet, quod sic non suus sit, consequenter quod non vivat sibi. Quod internum hominis tale sit, est ex lege Divinae Providentiae Domini, ut homo ex libero secundum rationem agat. [4] Ex his patet, quod damnosum sit, homines ad cultum Divinum per minas*** et poenas cogere. Sed sunt qui patiuntur se ad religionem cogi, et sunt qui non patiuntur; qui patiuntur se ad religionem cogi, sunt multi ex Gente Pontificia, sed hoc fit apud illos, apud quos nihil interni est in cultu, sed omne externum: qui non patiuntur se cogi, sunt multi ex Gente Anglica; ex hoc fit quod internum sit in cultu eorum, et quod in externo est, sit ab interno: interiora horum quoad religionem in luce spirituali apparent sicut candidate**** nubes; at interiora priorum quoad religionem in luce coeli apparent sicut furvae nubes: utrumque hoc datur videri in mundo spirituali, et qui vult visurus est, dum in illum mundum post mortem venit: praeterea, cultus coactus includit mala, quae tunc latent sicut ignes in lignis sub cinere, qui se continue fomentant et dilatant, usque dum erumpunt in incendium: at cultus non coactus sed spontaneus non includit mala; quare sunt sicut ignes, qui statim efflagrant et dissipantur. Ex his patet, quod internum ita renuat coactum, ut avertat se. Quod internum cogere possit externum, est quia internum est sicut domi nus, ac externum sicut famulus. [5] TERTIO, Quod jucunda externa allectent internum ad consensum, et quoque ad amorem: jucunda sunt duplicis generis, jucunda intellectus et jucunda voluntatis; jucunda intellectus sunt etiam jucunda sapientiae, et jucunda voluntatis sunt etiam jucunda amoris, nam sapientia est intellectus, et amor est voluntatis: nunc quia jucunda corporis et ejus sensuum, quae sunt jucunda externa, unum agunt cum jucundis internis, quae sunt intellectus et voluntatis, sequitur quod sicut internum renuit coactum ab externo, usque ut avertat se, ita internum grate aspiciat jucundum in externo, usque ut vertat se ad illud; sic fit consensus a parte intel lectus, et amor a parte voluntatis.***** [6] Omnes infantes in Mundo spirituali in sapientiam angelicam, et per illam in amorem coelestem, per jucunda et amaena a Domino introducuntur, primum per pulchra in domibus, et per amaena in hortis, deinde per repraesentativa spiritualium, quae interiora mentis eorum voluptate afficiunt, et demum per vera sapientiae, et sic per bona amoris; ita continue per jucunda in suo ordine, primum per jucunda amoris intellectus et ejus sapientiae, et demum per jucunda amoris voluntatis, qui fit amor vitae eorum, sub quo reliqua, quae per jucunda intraverunt, subordinata tenentur. [7] Hoc fit, quia omne intellectus et voluntatis formandum est per externum, antequam formatur per internum; omne enim intellectus et voluntatis formatur primum per illa****** quae intrant per sensus corporis, imprimis per visum et auditum: at cum primus intellectus et prima voluntas formata sunt, tunc internum cogitationis spectat illa ut externa cogitationis suae, et vel conjungit se cum illis, vel separat se ab illis; conjungit se cum illis si jucunda sunt, et separat se ab illis si non sunt. [8] At probe sciendum est, quod internum intellectus non conjungat se cum interno voluntatis, sed quod internum voluntatis se conjungat cum interno intellectus, ac faciat ut conjunctio reciproca sit, sed hoc fit ab interno voluntatis, et ne hilum ab interno intellectus. Inde est, quod homo non per solam fidem possit reformari, sed per amorem voluntatis, qui facit sibi fidem. [9] QUARTO, Quod detur internum coactum ac internum liberum: Internum coactum datur apud illos, qui in solo cultu externo et nullo interno sunt; internum eorum enim est id cogitare et velle, ad quod externum cogitur; hi sunt qui in cultu hominum vivorum et mortuorum sunt, et inde in cultu idolorum, inque fide miraculorum; apud hos non datur aliud internum, quam quod simul externum est. Apud illos autem qui in interno cultus sunt, datur internum coactum, unum ex timore, et alterum ex amore; internum coactum ex timore, est apud illos, qui in cultu sunt ex timore cruciatus inferni et ejus ignis; sed hoc internum non est internum cogitationis, de quo prius actum est, sed externum cogitationis, quod hic vocatur internum quia est cogitationis; internum cogitationis, de quo prius actum est, non potest cogi ab aliquo timore; sed potest cogi ab amore et a timore jacturae ejus; timor Dei in genuino sensu non aliud est; cogi ab amore et a timore jacturae ejus, est semetipsum cogere; quod semetipsum cogere non sit contra libertatem et rationalitatem, videbitur infra.

* Prima editio: sit,

** Prima editio: nnnc

*** Prima editio: minas

**** Prima editio: candid�

***** Prima editio: volunratis.

****** Prima editio: illa

DP n. 137 137. Ex his constare potest, qualis est cultus coactus, et cultus non coactus: cultus coactus est cultus corporeus, inanimatus, obscurus, et tristis; corporeus quia est corporis et non mentis, inanimatus quia non vita est in illo, obscurus quia non est intellectus in illo, et tristis quia non est jucundum coeli in illo. At cultus non coactus, dum genuinus est, est cultus spiritualis, vivus, lucidus, et laetus; spiritualis quia est spiritus a Domino in illo, vivus quia est vita a Domino in illo, lucidus quia est sapientia a Domino in illo, et laetus quia est coelum a Domino in illo.

DP n. 138 138. IV. Quod* nemo reformetur in statibus non rationalitatis et non libertatis;** supra ostensum est, quod nihil approprietur homini, nisi quod ille ex libero secundum rationem agit; causa est, quia liberum est voluntatis, et ratio est intellectus, et cum homo ex libero secundum rationem agit, tunc ex voluntate per suum intellectum agit, et quod fit in conjunctione utriusque, hoc appropriatur. Nunc quia Dominus vult, ut homo reformetur et regeneretur, ut ei vita aeterna seu vita coeli sit, et nemo reformari ac regenerari potest, nisi bonum approprietur ejus voluntati ut sit sicut ejus, ac verum ejus intellectui ut quoque sit sicut ejus, et quia nihil appropriari potest alicui, nisi quod ex libero voluntatis secundum rationem intellectus fit, sequitur quod*** nemo reformetur in statibus non libertatis et non rationalitatis.**** Status non libertatis et non rationalitatis sunt plures; sed referri possunt in genere ad hos, ad status timoris, infortunii, aegritudinis animi, morbi corporis, ignorantiae, et occaecationis intellectus; sed de unoquovis statu aliquid in specie dicetur.

* Prima editio: Quod

** Prima editio: lihertatis;

*** Prima editio: qnod

**** Prima editio: rationalitatis,

DP n. 139 139. Quod nemo reformetur in STATU TIMORIS, est quia timor aufert* liberum et rationem, seu libertatem** et rationalitatem; amor enim aperit interiora mentis, sed timor claudit illa, et cum clausa sunt, homo pauca cogitat, et non nisi quam quae tunc animo aut sensibus se offerunt:*** omnes timores qui invadunt animum, tales sunt. [2] Quod homini sit internum cogitationis ac externum cogitationis, supra ostensum est: timor nusquam potest invadere internum cogitationis; hoc semper in libero est, quia in amore suae vitae, sed potest invadere externum cogitationis, et cum hoc invadit, clauditur internum cogitationis, quo clauso homo non amplius ex libero secundum rationem suam potest agere; ita non reformari. [3] Timor qui invadit externum cogitationis et claudit internum, est praecipue timor jacturae honoris aut lucri; timor autem pro poenis civilibus et pro poenis Ecclesiasticis externis, non claudit, quia illae leges solum poenas dictant pro illis qui loquuntur et faciunt contra civilia Regni et spiri tualia Ecclesiae, non autem pro illis qui cogitant contra illa. [4] Timor pro poenis infernalibus quidem invadit externum cogitationis, sed modo per aliquot momenta, aut horas, aut dies, sed mox remittitur illud in suum liberum ex interno cogitationis, quod est proprie ejus spiritus et amoris vitae, et vocatur cogitatio cordis. [5] At timor pro jactura honoris et lucri invadit externum cogitationis hominis, et cum invadit, tunc claudit internum cogitationis a superiori pro influxu e coelo, et facit ut homo non reformari possit: causa est, quia amor vitae cujusvis hominis a nativitate est amor sui et mundi, ac amor sui unum facit cum amore honoris, [et] amor mundi unum facit cum amore lucri; quare cum homo in honore aut in lucro est, ex timore pro jactura illorum, confirmat apud se media, quae inserviunt illi pro honore et lucro, quae sunt tam civilia quam ecclesiastica, utraque imperii; similiter facit, qui nondum in honore aut lucro est, si ad illa aspirat, sed ex timore pro jactura famae propter illa. [6] Dicitur, quod timor ille invadat cogitationis externum, et claudat internum a superiori pro influxu e Coelo; hoc clausum dicitur quando prorsus unum facit cum externo, nam tunc non est in se, sed in externo. [7] At quia amores sui et mundi sunt amores infernales, et scaturigines omnium malorum, patet quale est internum cogitationis in se, apud quos illi amores sunt amores vitae seu regnant, quod nempe sit plenum con cupiscentiis malorum omnis generis. [8] Hoc non sciunt illi, qui ex timore jacturae dignitatis et opulentiae in forti persuasione**** sunt de religioso, in quo sunt, maxime in religioso quod involvit ut colantur sicut numina, et simul sicut plutones in inferno; hi possunt sicut zelo flagrare pro salute animarum, et hoc tamen ex igne infernali. Quia hic timor imprimis tollit ipsam Rationalitatem et ipsam Libertatem, quae coelestes ex origine sunt, patet quod ille obstet, quin homo reformari possit.

* Prima editio: auferr

** Prima editio: libettatem

*** Prima editio: offerunr:

**** Prima editio: persvasione

DP n. 140 140. Quod nemo reformetur in STATU INFORTUNII, si tunc modo cogitat de Deo, et implorat opem, est quia status coactus est; quare dum in statum liberum venit, in statum priorem, in quo parum si quicquam cogitaverat de Deo, redit: aliter illi qui in statu libero prius timuerunt Deum. Per timere Deum intelligitur timere Ipsum offendere, ac Ipsum offendere est peccare; et hoc non est timoris sed est amoris; quisnam qui aliquem amat, non timet ei malefacere, et quo plus amat eo plus hoc timet; absque hoc timore est amor insulsus et cutaneus, solius cogitationis et nullius voluntatis. Per status infortunii* intelliguntur status desperationis ex periculis, ut in proeliis, duelliis, naufragiis, lapsibus, incendiis, imminente aut inopinata jactura opum, tum muneris et inde honoris, et in similibus aliis: in his solis de Deo cogitare, non est ex Deo, sed ex semet: est enim tunc mens in corpore quasi incarcerata, ita non in libertate, et inde nec in rationalitate, sine quibus non datur reformatio.

* Prima editio: insortunii

DP n. 141 141. Quod nemo reformetur in STATU AEGRITUDINIS ANIMI, est quia aegritudo animi tollit rationalitatem, et inde liberum agendi secundum rationem; est enim mens aegra et non sana, et mens sana est rationalis, non autem mens aegra. Tales aegritudines sunt melancholiae, conscientiae spuriae et falsae, phantasiae varii generis, dolores animi ex infortuniis, anxietates et angores mentis ex vitio corporis, quae quandoque reputantur pro tentationibus, sed non sunt; quia genuinae tentationes pro objectis habent spiritualia, et in his mens sapit, at illae pro objectis habent naturalia, et in his mens insanit.

DP n. 142 142. Quod nemo reformetur in STATU MORBI CORPORIS, est quia ratio tunc non est in statu libero, pendet enim status mentis a statu corporis; cum corpus aegrotat, etiam mens aegrotat, si non aliter, usque ex remotione a mundo, nam mens remota a mundo cogitat quidem de Deo, sed non a Deo, non enim est in libero rationis; liberum rationis est homini ex eo, quod sit in medio inter coelum et mundum, et quod possit ex coelo cogitare et ex mundo, tum ex coelo de mundo, et ex mundo de coelo: quando itaque homo in morbo est, et cogitat de morte, ac de statu suae animae post mortem, tunc non in mundo est, et est abstractus spiritu, in quo statu solo nemo reformari potest; sed potest confirmari, si prius quam in morbum incidit, reformatus est. [2] Simile est cum illis qui abdicant mundum et omne negotium ibi, et se dant solum cogitationibus de Deo, Coelo et Salute, sed de hac re alibi plura. Quare iidem, si non ante morbum reformati sunt, post illum, si moriuntur, fiunt quales fuerunt ante morbum; quare vanum est cogitare, quod aliqui possint poenitentiam agere, aut aliquam fidem recipere in morbis, nam nihil actionis est in illa poenitentia, et nihil charitatis in illa fide, quare est omne oris* et nihil cordis in utraque.

* Prima editio: otis

DP n. 143 143. Quod nemo reformetur in STATU IGNORANTIAE, est quia omnis reformatio fit per vera et per vitam secundum illa, quare illi qui non sciunt vera, non possunt reformari: sed si desiderant illa ex affectione illorum, reformantur in mundo spirituali post mortem.

DP n. 144 144. Quod nec aliquis reformari queat in STATU OCCAECATIONIS INTELLECTUS: hi quoque non sciunt vera, et inde nec vitam [secundum illa agunt], nam intellectus docebit illa, ac voluntas faciet illa, et cum voluntas facit quod intellectus docet, tunc fit ei vita secundum vera; cum autem intellectus occaecatus est, etiam voluntas obturata est, et non agit ex libero secundum rationem suam aliud quam malum confirmatum in intellectu, quod est falsum. Praeter ignorantiam* etiam intellectum occaecat religio, quae docet fidem caecam: tum doctrina falsi; nam sicut vera aperiunt intellectum, sic falsa occludunt illum; occludunt superius sed aperiunt illum inferius, et intellectus solum infra apertus, non potest videre vera, sed modo confirmare quicquid vult, imprimis falsum. Intellectus etiam occaecatur per cupiditates mali; quamdiu voluntas in illis est, agit intellectum ad confirmandum illas; et quantum confirmantur cupiditates mali, tantum voluntas non potest esse in affectionibus boni, et ex illis videre vera, et sic reformari. [2] Ut pro exemplo, qui in cupiditate adulterii est, ejus voluntas, quae est in jucundo amoris ejus, agit intellectum suum ad confirmandum illud, dicendo, quid adulterium; num in illo aliquod malum; estne simile inter maritum et ejus uxorem; potestne ex adulterio aeque nasci proles; potestne mulier admittere plures absque damno; quid commune habet spirituale cum hoc; ita intellectus, qui tunc est scortum voluntatis, cogitat, ac tam stupidus factus ex stupro cum voluntate, ut non videre possit, quod amor conjugialis sit ipse spiritualis coelestis amor, qui est imago amoris Domini et Ecclesiae, a quo etiam derivatur, et sic quod in se sanctus sit, ipsa castitas, puritas et innocentia; et quod faciat homines amores in forma, nam conjuges amare se mutuo possunt ab intimis, et sic formare se in amores: et quod adulterium destruat hanc formam, et cum illa imaginem Domini; et quod horrendum est, quod** adulter commisceat vitam suam cum vita mariti in ejus uxore; in semine est vita hominis: [3] et quia hoc prophanum est, ideo Infernum vocatur adulterium, et vicissim Coelum vocatur conjugium: etiam amor adulterii communicat cum infimo inferno, at amor vere conjugialis cum intimo coelo; membra generationis utriusque sexus etiam correspondent societatibus intimi Coeli. Haec allata sunt, ut sciatur, quam occaecatus est intellectus quando voluntas est in cupiditate mali; et quod in statu occaecationis intellectus nemo reformari possit.

* Prima editio: ignorantiam

** Prima editio: quad

DP n. 145 145. V. Quod contra rationalitatem et libertatem* non sit semetipsum cogere. Prius ostensum est, quod homini sit internum cogitationis et externum cogitationis, et quod illa distincta sint sicut prius et posterius, seu sicut superius et inferius; et quia ita distincta sunt, quod possint separatim agere, et possint conjunctim agere; separatim agunt quando homo ab externo cogitationis suae loquitur et facit aliter quam interius cogitat et vult; et conjunctim agunt, quando loquitur et facit quod interius cogitat et vult; hoc commune est apud sinceros, illud autem apud insinceros. [2] Nunc quia internum et externum mentis ita distincta sunt, potest etiam internum pugnare cum externo, et hoc per pugnam adigere ad consensum: pugna existit, quando homo cogitat mala esse peccata et ideo vult desistere ab illis, nam quando desistit, aperitur porta, qua aperta a Domino ejiciuntur concupiscentiae mali, quae internum cogitationis obsiderunt, et loco illarum implantantur affectiones boni; hoc in interno cogitationis: sed quia jucunda concupiscentiarum mali, quae externum cogitationis obsident, non simul ejici possunt, ideo pugna existit inter internum et externum cogitationis; internum vult ejicere jucunda illa, quia sunt jucunda mali, et non concordant cum affectionibus boni, in quibus nunc internum est, et loco jucundorum mali inferre jucunda boni, quae concordant; jucunda boni sunt quae vocantur bona charitatis. Ex hac contrarietate oritur pugna, quae si ingravescit, vocatur tentatio. [3] Nunc quia homo est homo ex interno cogitationis suae, hoc enim est ipse spiritus hominis, constat quod homo seipsum cogat, cum cogit externum suae cogitationis ad consensum, seu ad recipiendum affectionum suarum jucunda, quae sunt bona charitatis. Quod hoc non sit contra rationalitatem, et libertatem, sed secundum illas, patet, nam rationalitas facit illam pugnam, [et] libertas exsequitur** illam; ipsa etiam libertas cum rationalitate residet in interno homine, et ab hoc in externo. [4] Quando itaque internum vincit, quod fit cum internum ad consensum et obsequium redegerat externum, tunc a Domino datur homini ipsa Libertas et ipsa Rationalitas; nam tunc homo a Domino aufertur a libero infernali, quod in se est servum, ac infertur in liberum coeleste, quod in se est ipsum liberum, et datur ei consociatio cum angelis. Quod servi sint, qui in peccatis, et quod Dominus liberos faciat, qui per Verbum veritatem recipiunt ab Ipso, docet Ipse apud Johannem. Cap. VIII:31 ad 36.

* Prima editio: lihertatem

** Prima editio: exequitur

DP n. 146 146. Sit exemplum illustrationi: homo qui jucundum in defraudationibus et clandestinis furtis perceperat, ac videt et interius agnoscit quod peccata sint, et propterea vult desistere ab illis,* cum desistit, tunc oritur pugna interni hominis cum externo; internus homo in affectione sinceritatis est, sed externus adhuc in jucundo defraudationis; quod jucundum, quia est prorsus oppositum jucun do sinceritatis, non recedit, nisi cogatur, nec cogi potest nisi per pugnam, et tunc cum vincitur,** externus homo in jucundum amoris sinceri, qui est charitas, venit; postea successive jucundum defraudationis fit ei injucundum. Simile est cum reliquis peccatis, ut cum adulteriis et scortationibus, vindictis et odiis, blasphemationibus et mendaciis. Sed omnium difficillima pugna est cum amore dominandi ex amore sui; qui hunc subjugat, facile subjugat reliquos*** amores malos, quia ille est eorum caput.

* Prima editio: illis;

** Prima editio: vincit,

*** Prima editio: reliqvos

DP n. 147 147. Paucis etiam tradetur, quomodo Dominus ejicit concupiscentias mali, quae internum hominem a nativitate obsident, et loco illarum indit affectiones boni, quando homo sicut a se removet mala ut peccata: ostensum prius est, quod homini sit mens naturalis, mens spiritualis, et mens coelestis; et quod homo in sola mente naturali sit, quamdiu in concupiscentiis mali et illarum jucundis est, et quod tamdiu mens spiritualis clausa sit; ut primum vero homo post explorationem agnoscit mala ut peccata contra Deum, quia contra leges Divinas, ac ideo vult desistere ab illis, tunc Dominus aperit spiritualem mentem, ac intrat in naturalem per affectiones veri et boni, ac intrat in rationale, et ex illo disponit in ordinem illa, quae inferius in naturali contra ordinem sunt: hoc est quod apparet homini sicut pugna, et apud illos qui multum indulserunt jucundis mali, ut tentatio; fit enim dolor animo, cum invertitur ordo cogitationum* ejus. Nunc quia est pugna contra illa quae in ipso homine sunt, et quae homo sentit sicut sua, et nemo potest contra se pugnare nisi ex interiori se, et nisi ex libero ibi, sequitur quod internus homo tunc pugnet contra externum, et quod ex libero, et quod cogat externum ad obedientiam; hoc itaque est cogere seipsum: quod hoc non sit contra libertatem et rationalitatem, sed secundum illas, patet.

* Prima editio: cogitationum

DP n. 148 148. Praeterea omnis homo vult liber esse, ac non liberum seu servum a se removere; omnis puer qui sub magistro est, vult sui juris esse et sic liber; omnis famulus sub suo Domino, et ancilla sub sua Domina, similiter; omnis virgo vult exire domo patris et nubere, ut libere in suamet domo agat; omnis adolescens qui vult operari, vel negotiari, vel fungi aliquo officio,* dum in servitute sub aliis est, vult emancipari, ut sui arbitrii sit: omnes illi qui sponte serviunt propter libertatem, cogunt seipsos; et cum seipsos cogunt, ex libero secundum rationem agunt, sed ex interiori libero, a quo spectatur exterius liberum sicut servum. Hoc adductum est, ad confirmandum quod semetipsum cogere non sit contra rationalitatem et libertatem.

* Prima editio: afficio,

DP n. 149 149. Quod homo non similiter velit venire e servitute spirituali in libertatem spiritualem, est una causa, quod non sciat quid servum spirituale, et quid liberum spirituale; non ei sunt vera quae docent, et absque veris creditur quod servum spirituale sit liberum, et liberum spirituale sit servum. Altera causa est, quia religio Christiani orbis occlusit intellectum, et sola fides obsignavit illum, nam utraque sicut murum ferreum circum se posuit id dogma, quod Theologica transcendant, et quod ideo non ex aliqua rationalitate adeunda sint, et quod sint pro* caecis et non pro videntibus; per id abscondita sunt vera, quae docerent quid Libertas spiritualis. Tertia causa est, quia pauci explorant se, et vident sua peccata, et qui non videt illa, et desistit ab illis, in libero illorum est, quod est liberum infernale, in se servum, et ex hoc videre Liberum coeleste, quod est ipsum Liberum, est sicut videre in caligine diem, et sub atra nube id quod a sole supra est. Inde est, quod nesciatur quid Liberum coeleste, et quod discrimen inter illud et inter Liberum infernale sit sicut discrimen inter vivum et mortuum.

* Prima editio: prae

DP n. 150 150. VI. Quod Externus homo reformandus sit per Internum, et non vicissim: Per internum et externum hominem idem intelligitur quod per internum et externum cogitationis, de quo saepius prius: quod externum reformetur per internum, est quod internum influat in externum, et non vicissim:* quod detur influxus spiritualis in naturalem, et non vicissim, in Erudito Orbe notum est: et quod internus homo primum purificandus et innovandus sit, et sic externus, in Ecclesia notum est; quod notum sit, est quia Dominus [docet], et ratio dictat; Dominus hoc docet his verbis, “Vae vobis hypocritae, quia purgatis** exterius poculi et patinae, interiora vero sunt plena rapina et intemperantia: Pharisaee caece, purga prius interius poculi et patinae, ut fiat etiam exterius mundum,” Matth.*** XXIII:25,26: [2] quod ratio dictet, multis in Transactione de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA, ostensum est: quod enim Dominus docet, dat etiam homini ratione percipere; et hoc binis modis, uno quod videat in se, quod ita sit ut primum id audit; altero, quod per rationes id intelligat; videre in se est in interno suo homine, ac intelligere per rationes est in externo homine: quis non videt in se cum audit, quod internus homo primum purificandus**** sit, et per illum externus; sed qui non communem ideam de hac re ex influxu e coelo recipit, potest hallucinari cum consulit externum cogitationis suae; ex hoc solo nemo videt aliud, quam quod externa opera, quae sunt charitatis et pietatis, absque internis salvent; similiter in aliis rebus, sicut quod visus et auditus influant in cogitationem, et quod odor et gustus in perceptionem, ita externum in internum, cum tamen contrarium est; quod appareant visa et audita influere in cogitationem, est fallacia, nam intellectus videt in oculo et audit in aure, et non vicissim: similiter in reliquis.

* Prima editio: vicissim.

** Prima editio: purgatis, fortasse

*** Prima editio: Math.

**** Prima editio: purificandns

DP n. 151 151. Sed hic aliquid dicetur, quomodo reformatur internus homo, et per illum externus: Internus homo non reformatur per solum scire, intelligere et sapere; consequenter non per solum cogitare; sed per velle id quod scientia, intelligentia et sapientia docet; quando homo scit, intelligit et sapit, quod coelum ac infernum sint, et quod omne malum sit ex inferno, et omne bonum e coelo, si tunc non vult malum quia ab inferno est, sed vult bonum quia e coelo est, tunc in primo gradu reformationis est, et in limine ex inferno ad coelum: cum homo ulterius progreditur, et vult desistere a malis, in secundo gradu reformationis est, et tunc extra infernum est, sed nondum in coelo; hoc videt supra se: hoc internum erit, ut homo reformetur; sed nisi utrumque tam externum quam internum reformatur, homo non reformatus est; externum reformatur per internum, cum externum desistit a malis, quae internum non vult quia infernalia sunt, et magis cum ideo fugit illa, et pugnat contra illa; sic internum est velle, et externum est facere, nam nisi quis facit quod vult, intus est quod non velit, et tandem fit non velle. [2] Ex his paucis videri potest, quomodo externus homo reformatur* per internum: hoc quoque est, quod intelligitur per verba Domini ad Petrum, “Jesus dixit, si non lavero te, non habes partem Mecum: dixit Ipsi Petrus, Domine, non pedes meos tantum, sed etiam manus et caput: dixit illi Jesus, qui lotus est, non opus habet, nisi ut quoad pedes lavetur, et mundus est totus,” Joh. XIII:8, 9, 10: per lavationem intelligitur lavatio spiritualis, quae est purificatio a malis; per lavare caput et manus intelligitur purificare internum hominem, et per lavare pedes intelligitur purificare externum; quod cum internus homo purificatus est, externus purificandus sit, intelligitur per hoc, qui lotus est, non opus habet nisi quoad pedes lavetur; quod omnis purificatio a malis sit a Domino, intelligitur per hoc, si non lavero te non habes partem Mecum. Quod lavatio apud Judaeos repraesentaverit purificationem a malis, et quod haec per lavationem in Verbo significetur, et quod per lavationem pedum significetur purificatio naturalis seu externi hominis, multis ostensum est in ARCANIS COELESTIBUS.**

* Prima editio: teformatur

** Prima editio: COELESTIBUS.

DP n. 152 152. Quoniam homini internum et externum est, ac utrumque reformandum est ut homo reformatus sit, et quoniam nemo reformari potest, nisi exploret se, videat et agnoscat sua mala, et postea desistat ab illis, sequitur quod non solum externum explorandum sit, sed etiam internum; si externum solum exploratur, homo non videt aliud quam quod actualiter commiserat, ut quod non occiderit, non adulteratus sit, non furatus sit, et non false testatus sit, et sic porro; ita explorat mala sui corporis, et non mala sui spiritus, et tamen mala spiritus exploranda sunt, ut quis reformari possit, nam homo vivit spiritus post mortem, et omnia mala, quae in illo sunt, remanent, et spiritus non aliter exploratur, quam ut homo attendat ad cogitationes suas, imprimis ad intentiones, nam intentiones sunt cogitationes ex voluntate; ibi sunt mala in origine sua et in radice sua, hoc est, in concupiscentiis suis et in jucundis suis, quae nisi videntur et agnoscuntur, homo usque in malis est, utcunque in externis non commiserat illa: quod* cogitare ex intentione sit velle et facere, patet a Domini verbis, “si quis aspexerit mulierem alienam, ita ut concupiscat eam, jam adulterium cum illa committit in corde,” Matth. V:28: talis exploratio est interni hominis, ex qua essentialiter exploratur externus homo.

* Prima editio: qnod

DP n. 153 153. Saepius miratus sum, quod tametsi universus Orbis Christianus novit, quod fugienda sint mala ut peccata, et quod alioquin non remittantur, et si peccata non remittuntur, nulla sit salvatio, usque tamen inter millenos vix unus hoc sciat; inquisitum est hoc in Mundo spirituali, ac ita inventum est: quisque enim in Orbe Christiano novit id ex Orationibus praelectis coram illis qui sanctam Coenam obeunt, nam id in illis aperte dicitur, et tamen cum quaeruntur num sciant hoc, respondent quod non sciant, et quod non sciverint; causa est quia non cogitaverunt de eo, et plerique quod modo cogitaverint de fide, et de salvatione per illam solam. Et quoque miratus sum, quod sola fides ita occluserit oculos, ut qui in illa se confirmaverunt, dum legunt Verbum, nihil videant quae ibi de Amore, Charitate et Operibus dicuntur; est sicut illiverint fidem super omnia Verbi, quemadmodum qui minio illinit scripturam, ex quo non patet aliquid quod subter est, et si aliquid patet, absorbetur a fide, et dicitur quod illa sit.

DP n. 154 154.


Quod Lex Divinae Providentiae sit, ut homo a
Domino e Coelo ducatur et doceatur, per
Verbum, doctrinam et praedicationes ex
illo, et hoc in omni apparentia
sicut a semet

Ex apparentia est, quod homo ducatur et doceatur a semet, et ex veritate est, quod homo ducatur et doceatur a Solo Domino: illi qui apparentiam apud se confirmant, et non simul veritatem, non possunt mala ut peccata a se removere; at illi qui apparentiam et simul veritatem apud se confirmant, illi possunt, nam mala ut peccata removentur in apparentia ab homine, et in veritate a Domino; hi possunt reformari, illi autem non possunt. [2] Qui apparentiam et non simul veritatem apud se confirmant, illi sunt omnes idololatrae* interiores, sunt enim cultores sui et mundi; si illis non religio est, fiunt cultores naturae et sic athei; at si illis religio est, fiunt cultores hominum et simul simulachrorum; hi sunt qui nunc intelliguntur in Primo praecepto decalogi, qui alios deos colunt; at qui apud se confirmant apparentiam et simul veritatem, illi fiunt cultores Domini, nam Dominus illos elevat a proprio illorum, quod in apparentia est, et adducit illos in lucem, in qua veritas, et quae veritas est, et dat illis interius percipere, quod non ducantur et doceantur a se, sed a Domino. [3] Rationale horum et illorum** potest apparere multis sicut*** simile, sed est dissimile; rationale illorum, qui in apparentia sunt et simul in veritate, est rationale spirituale; at rationale illorum, qui in apparentia sunt et non simul in veritate, est rationale naturale; sed hoc rationale comparari potest horto qualis est in luce hyemali; at rationale spirituale comparari potest horto qualis est in luce vernali. Verum de his plura in sequentibus, in hoc ordine. I. Quod homo a solo Domino ducatur et doceatur. II. Quod homo a solo Domino ducatur et doceatur per coelum angelicum et ex illo. III. Quod homo a Domino ducatur per influxum, et doceatur per illustrationem. IV. Quod homo a Domino doceatur per Verbum, doctrinam et praedicationes ex illo, sic immediate ab Ipso Solo. V. Quod homo a Domino in externis ducatur et doceatur in omni apparentia sicut a semet.

* Prima editio: idolotatrae

** Prima editio: illornm

*** Prima editio: sicnt

DP n. 155

155. I. Quod homo a solo Domino* ducatur et doceatur: hoc ut universale consequens fluit ex omnibus illis, quae in Transactione de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA, ostensa sunt; tam ex illis, quae de Divino Amore Domini et de Divina Sapientia Ipsius in Parte Prima; quam quae de Sole Mundi spiritualis et de Sole Mundi naturalis in Parte secunda; tum quae de Gradibus in Parte tertia; et quae de Creatione Universi in Parte Quarta; ut et, quae de Creatione hominis in Parte Quinta, ibi demonstrata sunt.

* Prima editio: domino

DP n. 156

156. Quod homo a solo Domino ducatur et doceatur, est quod a solo Domino vivat, nam vitae ejus voluntas ducitur, et vitae ejus intellectus docetur: sed hoc contra apparentiam est, apparet enim homini sicut vivat ex se, et tamen veritas est, quod vivat a Domino, et non a semet: nunc quia non dari potest homini, quamdiu in mundo est, perceptio sensationis quod vivat a solo Domino, quoniam apparentia quod vivat ex se non ei aufertur, nam absque illa homo non est homo,* ideo hoc per rationes evincendum est, quae postea confirmandae sunt per experientiam, et demum per Verbum.

* Prima editio: homo;

DP n. 157 157. Quod homo vivat a solo Domino, et non a se, per has rationes evincetur; quod unica sit essentia, unica substantia, et unica forma, ex quibus omnes essentiae, substantiae et formae sunt, quae creatae sunt. Quod unica illa essentia, substantia et forma, sit Divinus Amor et Divina Sapientia, ex quibus sunt omnia, quae ad amorem et sapientiam apud hominem se referunt: Quod etiam sit ipsum Bonum et ipsum Verum, ad quae omnia se referunt: Et quod illa sint vita, ex qua omnium vita, et omnia vitae sunt: Tum quod Unicum et Ipsum sit Omnipraesens, Omnisciens et Omnipotens. Et quod hoc unicum et ipsum sit Dominus ab aeterno seu Jehovah. [2] PRIMO, Quod unica essentia, unica substantia et unica forma sit, ex quibus omnes essentiae, substantiae et formae, quae creatae, sunt; ostensum est in Transactione de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA n. 44 ad 46,* et in Parte secunda ibi, quod Sol coeli angelici, qui est a Domino, et in quo Dominus, sit illa unica substantia et forma, ex qua omnia sunt quae creata, et quod nihil detur ac dari possit, quod non ex illo sit: quod ex illo sint omnia per derivationes secundum gradus, in Parte Tertia ibi demonstratum est. [3] Quis non ex ratione percipit et agnoscit, quod unica essentia sit, ex qua omnis essentia, seu unicum Esse a quo omne esse; quid potest existere absque esse, et quid esse ex quo omne esse, nisi sit ipsum Esse, et quod est ipsum Esse, est quoque unicum Esse, et in se Esse: cum ita est, et quisque hoc ex ratione percipit et agnoscit, et si non, potest percipere et agnoscere, quid tunc aliud sequitur, quam quod hoc Esse, quod est ipsum Divinum, quod Jehovah, sit omne omnium quae sunt et existunt. [4] Simile est, si dicitur quod unica Substantia sit, ex qua omnia; et quia substantia absque forma non est aliquid, sequitur etiam quod unica forma sit, ex qua omnia. Quod Sol coeli Angelici sit unica illa substantia et forma,** tum quomodo variatur illa essentia, substantia et forma in creatis, in supradicta Transactione demonstratum est. [5] SECUNDO, Quod unica illa essentia, substantia et forma sit Divinus Amor et Divina Sapientia,*** ex quibus omnia sunt, quae ad amorem et sapientiam apud hominem se referunt, etiam in Transactione de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA, ad plenum ostensum est: quaecunque apud hominem apparent vivere, ad**** voluntatem et intellectum apud illum se referunt, et quod haec duo faciant vitam ejus, quisque ex ratione percipit et agnoscit; quid aliud est quam hoc volo aut hoc intelligo, seu hoc amo aut hoc cogito, et quia homo vult quod amat, et cogitat quod intelligit, ideo omnia voluntatis se referunt ad amorem, et omnia intellectus ad sapientiam: et quia haec duo non dari possunt apud aliquem a se, nisi ab Ipso qui est Ipse Amor et Ipsa Sapientia, sequitur quod a Domino ab aeterno seu Jehovah id sit; si non inde foret, esset homo ipse amor et ipsa sapientia, ita Deus ab aeterno, ad quod ipsa ratio humana horret. Num aliquid dari potest, nisi a priori se, et num hoc prius dari potest nisi ab adhuc priori se, et sic demum nisi a primo, quod in Se est. [6] TERTIO: Similiter, quod sit ipsum Bonum et ipsum Verum, ad quae omnia se referunt. Ab omni, cui est ratio, recipitur et agnoscitur, quod Deus sit ipsum Bonum et ipsum Verum, tum quod omne bonum et verum sit ab Ipso; proinde etiam quod omne bonum et verum non aliunde venire possit, quam ab Ipso Bono et Vero; haec agnoscuntur ab omni homine rationali, ut primum audiuntur: cum dein dicitur, quod omne voluntatis et intellectus, seu omne amoris et sapientiae, seu omne affectionis et cogitationis, apud hominem, qui a Domino ducitur, se referat ad bonum et verum, sequitur quod omnia quae homo ille vult et intelligit, seu quod amat et sapit, seu quo afficitur et quod cogitat, sint***** a Domino: inde est, quod quisque in Ecclesia sciat, quod omne bonum et omne verum ab homine in se non bonum et verum sit, sed solum id quod a Domino. Quoniam haec veritas sunt, sequitur quod omne id quod talis homo vult et cogitat, sit a Domino. Quod omnis homo malus nec ex alia origine possit velle et cogitare, in sequentibus videbitur. [7] QUARTO, Quod illa sint vita, ex qua omnium vita et omnia vitae sunt, in Transactione de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA, multis ostensum est. Ratio humana ad primum auditum etiam recipit et agnoscit, quod omnis vita hominis sit voluntatis et intellectus ejus, nam si aufertur voluntas et intellectus, non vivit; seu quod idem est, quod omnis vita hominis sit amoris et cogitationis ejus, nam si aufertur amor et cogitatio, non vivit: nunc quia omne voluntatis et intellectus, seu omne amoris et cogitationis apud hominem, est a Domino, ut nunc supra dictum est, sequitur quod omne vitae ab Ipso sit. [8] QUINTO: Quod hoc Unicum et Ipsum sit Omnipraesens, Omnisciens et Omnipotens, hoc quoque quisque Christianus ex sua doctrina, et quisque****** Gentilis ex sua religione, agnoscit: inde etiam, quisque, ubicunque est, cogitat quod Deus sit ubi ille, et quod oret ad Deum praesentem, et cum quisque ita cogitat ac ita orat, sequitur quod non aliter possint cogitare, quam quod Deus ubivis sit, ita Omnipraesens: similiter quod sit Omnisciens et Omnipotens; quare omnis orans ad Deum corde suo supplicat, ut ducat illum, quia Ipse potest: ita quisque agnoscit tunc Divinam Omnipraesentiam, Omniscientiam et Omnipotentiam: agnoscit, quia tunc vertit faciem ad Dominum, et tunc ab Ipso influit illa veritas. [9] SEXTO, Quod hoc Unicum et Ipsum sit Dominus ab aeterno seu Jehovah.******* In DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE DE DOMINO, ostensum est, quod Deus unus sit essentia et persona, et quod ille Deus sit Dominus, et quod Ipsum Divinum, quod Jehovah Pater vocatur, sit Dominus ab aeterno, quod Divinum Humanum sit Filius a Divino suo ab aeterno conceptus, et natus in mundo; et quod Divinum procedens sit Spiritus sanctus. Dicitur Ipsum et Unicum, quia prius dictum est, quod Dominus ab aeterno seu Jehovah sit ipsa Vita, quia est Ipse Amor et Ipsa Sapientia, seu Ipsum Bonum et ipsum Verum, ex quibus omnia. Quod Dominus ex Se Ipso******** creaverit omnia, et non ex nihilo, videatur in Transactione de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA, n. 282 ad 284, n. 349 ad 357. Ex his illa Veritas, quod homo a solo Domino ducatur et doceatur, per rationes confirmata est.

* Prima editio: 46;

** Prima editio: forma;

*** Prima editio: Sapientia;

**** ad ubi in prima editione se ad

***** Prima editio: sit

****** Prima editio: quisqne

******* Prima editio: Jehovah,

******** Se Ipso ubi in prima editione se ipso

DP n. 158

158. Eadem haec Veritas non modo per rationes, sed etiam per vivas perceptiones confirmatur apud* angelos, imprimis apud angelos Tertii coeli; hi percipiunt influxum Divini Amoris et Divinae Sapientiae a Domino: et quia id percipiunt, et ex sapientia sua norunt quod illa sint vita, ideo dicunt quod vivant ex Domino, et non a semet; et hoc non modo dicunt, sed etiam amant et volunt quod ita sit: et tamen usque in omni apparentia sunt, sicut illi viverent ex se,** imo in apparentia fortiori quam alii angeli, nam, ut supra*** n. 42 ad 45**** ostensum est, Quod quo propius aliquis conjungitur Domino, eo distinctius appareat sibi sicut sit suus, ac evidentius animadvertat quod sit Domini. In simili perceptione, et simul apparentia, esse, datum quoque est mihi nunc per plures annos, ex qua plene convictus sum, quod nihil ex me velim et cogitem, sed quod appareat sicut ex me; et quoque datum est velle et amare id. Idem hoc potest per plura alia e mundo spirituali confirmari, sed duo illa pro tempore sufficiunt.*****

* Prima editio: apnd

** Interpunctum obscurum in prima editione.

*** Prima editio: suprpa

**** Prima editio: 45,

***** Prima editio: sufficiunr.

DP n. 159

159. Quod Soli Domino vita sit, patet ex his locis in Verbo, “Ego sum resurrectio et vita; qui credit in Me, etsi moriatur, vivet,” Joh. XI:25. “Ego sum via, et veritas et vita,” Joh. XIV:6. “Deus erat Verbum;* in Ipso vita erat, et vita erat lux hominum,” Joh. I:1,4. Verbum ibi est Dominus. “Quemadmodum Pater habet vitam in Se Ipso, ita dedit Filio habere vitam in Se Ipso,” Joh. V:26. Quod** homo a solo Domino ducatur et doceatur, patet ex his, “Sine Me non potestis facere quicquam,” Joh. XV:5. “Non potest homo sumere quicquam, nisi sit datum illi e Coelo,” Joh. III:27. “Non potest homo unum pilum album aut nigrum facere,” Matth. V:36; per pilum in Verbo significatur omnium minimum.

* Prima editio: Verbum (absque interpuncto)

** Prima editio: “Quod

DP n. 160

160. Quod vita malorum etiam sit ex eadem origine, in suo Articulo in sequentibus demonstrabitur; hic modo id per comparationem illustrabitur; a Sole mundi influit et calor et lux, ac influit similiter in arbores quae ferunt malos fructus, ut in arbores quae ferunt bonos fructus, ac similiter vegetantur et crescunt; formae, in quas calor influit, faciunt diversitatem illam, non autem calor in se. Simile est cum luce; haec variegatur in colores secundum formas, in quas influit; sunt colores pulchri et laeti, et sunt colores impulchri et tristes, et usque eadem est lux. Simile est cum influxu caloris spiritualis, qui in se est Amor, et lucis spiritualis qui in se est Sapientia, e Sole Mundi spiritualis; formae, in quas influunt, faciunt diversitatem, non autem calor ille qui est amor, et lux illa quae est sapientia, in se: formae in quas influunt, sunt mentes humanae. Ex his nunc patet, quod homo a solo Domino ducatur et doceatur.

DP n. 161

161. Quid autem vita animalium, supra ostensum est, quod nempe sit vita affectionis mere naturalis cum compare sua scientia; et quod sit vita mediata correspondens vitae illorum qui in Mundo spirituali sunt.

DP n. 162 162. II. Quod homo* a solo Domino ducatur et doceatur per Coelum angelicum et ex illo; dicitur quod homo a Domino ducatur per Coelum Angelicum, et ex illo; sed quod per Coelum angelicum, est ex apparentia, at quod ex coelo illo, est ex veritate: quod apparentia sit quod per Coelum Angelicum, est quia Dominus apparet supra illud Coelum ut Sol: quod veritas sit, quod ex Coelo illo, est quia Dominus in illo Coelo est sicut anima in homine: Dominus enim est Omnipraesens, et non est in spatio, ut prius ostensum est, quare distantia [ab Ipso] est apparentia secundum conjunctionem cum Ipso, et conjunctio est secundum receptionem amoris et sapientiae ab Ipso: et quia nemo potest conjungi** Domino, quemadmodum Ipse est in Se, ideo Ipse apparet Angelis ad distantiam sicut Sol: sed usque*** est in universo Coelo angelico sicut anima in homine; et similiter in unaquavis Societate Coeli, et similiter in unoquovis Angelo ibi; anima enim hominis non modo est anima totius, sed etiam cujus vis partis. [2] Sed quia ex apparentia est quod Dominus regat universum Coelum, et per hoc mundum, a Sole qui ab Ipso, et ubi Ipse, de quo Sole videatur Transactio DE DIVINO AMORE**** ET DIVINA SAPIENTIA, in Parte Secunda, et quia licet cuivis homini loqui ex apparentia, nec potest aliter, ideo etiam licet cuivis,***** qui non in ipsa sapientia est, cogitare, quod Dominus regat omnia et singula ex Sole suo, et quoque quod regat Mundum per Coelum Angelicum; ex tali apparentia etiam cogitant angeli inferiorum Coelorum; at Angeli superiorum Coelorum loquuntur quidem ex apparentia, sed cogitant ex veritate, quae est quod Dominus regat universum ex Coelo Angelico, quod est ex Se Ipso. [3] Quod simplices et sapientes similiter loquantur, sed non similiter cogitent, illustrari potest ex Sole mundi; de illo omnes loquuntur ex apparentia, ut quod oriatur et occidat, at sapientes, tametsi loquuntur similiter, usque cogitant quod immotus stet; hoc quoque est veritas, et illud apparentia. Idem etiam illustrari potest ex apparentiis in Mundo spirituali, apparent enim ibi spatia et distantiae sicut in Mundo naturali, sed usque illa sunt apparentiae secundum dissimilitudinem affectionum et inde cogitationum. Simile est cum apparentia Domini in Sole suo.

* Prima editio: bomo

** Prima editio: canjungi

*** Prima editio: usque

**** Prima editio: AOMRE

***** Prima editio: cuiuis,

DP n. 163

163. Quomodo autem Dominus ducit et docet unumquemvis hominem e Coelo Angelico, paucis dicetur; in Transactione DE DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA, ac supra in hac Transactione de DIVINA PROVIDENTIA,* tum in Opere de COELO ET INFERNO Londini, Anno** 1758, edito, ex visis et auditis notum factum est, quod universum Coelum Angelicum appareat coram Domino tanquam unus Homo, et quod similiter unaquaevis Societas coeli, et quod inde sit quod unusquisque Angelus et Spiritus in perfecta forma sit homo; et quoque in supradictis Transactionibus ostensum est, quod Coelum non sit Coelum ex proprio Angelorum, sed ex receptione Divini*** Amoris et Divinae Sapientiae a Domino ab angelis: exinde constare potest, quod Dominus regat universum coelum angelicum sicut unum Hominem; et quod Coelum illud, quia in se est Homo, sit ipsa imago et ipsa similitudo Domini; et quod Ipse Dominus regat Coelum illud, sicut anima regit suum corpus. Et quia universum Genus humanum regitur a Domino, quod non regatur per Coelum, sed e Coelo a Domino, consequenter ex Se, quia Ipse est Coelum, ut dictum est.

* Prima editio: PROVIDENTIA;

** Prima editio: Annon

*** Prima editio: Dlvini

DP n. 164 164. Sed quia hoc est arcanum Sapientiae angelicae, non potest comprehendi ab homine, nisi cui mens spiritualis aperta est, hic enim ex conjunctione cum Domino est angelus; ab illo homine ex praemissis possunt sequentia comprehendi. 1. Quod omnes tam homines quam angeli sint in Domino et Dominus in illis, secundum conjunctionem cum Ipso, seu quod idem, secundum receptionem amoris et sapientiae ab Ipso. [2] 2. Quod quisque* ex his sortiatur locum in Domino, ita in Coelo, secundum quale conjunctionis, seu receptionis Ipsius. [3] 3. Quod quisque in suo loco habeat suum statum a statu aliorum distinctum; et quod ex communi trahat suum pensum secundum suum situm, suam functionem, et suam necessitatem, prorsus sicut quodlibet in humano corpore. [4] 4. Quod unusquisque homo initietur in suum locum a Domino secundum suam vitam.** [5] 5. Quod unusquisque homo ab infantia immittatur in Divinum illum Hominem, cujus anima et vita est Dominus, et quod ducatur et doceatur ex Divino Ipsius Amore secundum Divinam Ipsius Sapientiam, in Ipso et non extra Ipsum. Sed quia Liberum homini non aufertur, quod homo non aliter possit duci et doceri, quam secundum receptionem sicut a se. [6] 6. Quod illi qui recipiunt, per infinitas ambages sicut per maeandros ferantur ad sua loca, paene sicut chylus per mesenterium et vasa lactea ibi in cisternam, et ab hac per ductum thoracicum in sanguinem, et sic in suam sedem. [7] 7. Quod illi qui non recipiunt, secernantur ab illis qui intra Divinum Hominem sunt, sicut ab homine secernitur stercus et urina. Haec sunt arcana sapientiae angelicae, quae ab homine aliquantum comprehendi possunt, sed perplura sunt, quae non possunt.

* Prima editio: Quisque

** Prima editio: vitam,

DP n. 165

165. III. Quod homo a Domino ducatur per* influxum, et doceatur per illustrationem. Quod homo a Domino ducatur per influxum, est quia duci et quoque influere dicuntur de amore et voluntate; et quod homo a Domino doceatur per illustrationem, est quia doceri et illustrari proprie dicuntur de sapientia et intellectu: quod omnis homo ducatur ex suo amore a se, et secundum illum ab aliis, et non ab intellectu, notum est; ducitur ab intellectu et secundum illum, modo cum amor seu voluntas illum facit, quod cum fit, etiam dici potest de intellectu quod ducatur, sed usque tunc non ducitur intellectus, sed voluntas ex qua est. Influxus dicitur, quia usu receptum est dicere, quod anima influat in corpus, et quod influxus spiritualis et non physicus sit, et anima seu vita hominis est ejus amor seu voluntas, ut prius ostensum est: tum quia influxus est comparative sicut est influxus sanguinis in cor, et e corde in pulmonem; quod correspondentia sit cordis cum voluntate, ac pulmonis cum intellectu, et quod conjunctio voluntatis cum intellectu sit sicut influxus sanguinis** e corde in pulmonem, in Transactione de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA, n. 371 ad 432, ostensum est.

* Prima editio: pet

** Prima editio: sangvinis

DP n. 166 166. Quod autem homo doceatur per illustrationem, est quia doceri et quoque illustrari dicuntur de intellectu, nam intellectus, qui est visus hominis internus, non aliter illustratur a luce spirituali, quam sicut oculus seu visus hominis externus a luce naturali; similiter etiam uterque docetur, sed visus internus, qui est intellectus, ab objectis spiritualibus, et visus externus, qui est oculi, ab objectis naturalibus. Est lux spiritualis et lux naturalis, utraque quoad externam apparentiam similis, sed quoad internam dissimilis, lux enim naturalis est a Sole mundi naturalis, et inde in se mortua, sed lux spiritualis* est a Sole mundi spiritualis, et inde in se viva; haec lux illustrat intellectum humanum, et non lux naturalis: lumen naturale et rationale non est ex hac luce, sed ex illa; vocatur lumen naturale et rationale, quia est spirituale naturale; [2] sunt enim tres gradus lucis in mundo spirituali, lux coelestis, lux spiritualis et lux spiritualis naturalis: lux coelestis est lux flammea rutilans; haec lux est illis qui in tertio Coelo sunt; lux spiritualis est lux candida splendens; haec lux est illis qui in medio coelo sunt; et lux spiritualis naturalis est qualis est lux diurna in nostro mundo; haec lux est illis qui in ultimo coelo sunt, et quoque illis qui in mundo spirituum, qui est medius inter coelum et infernum; sed haec lux in hoc mundo est apud bonos sicut lux aestiva, et apud malos sicut lux hyemalis in terris. [3] At sciendum est, quod omnis lux mundi spiritualis nihil commune habeat cum luce mundi naturalis; differunt sicut vivum et mortuum. Ex quibus patet, quod lux naturalis, qualis est coram oculis nostris, non illustret intellectum, sed lux spiritualis. Hoc nescit homo, quia de luce spirituali hactenus nihil sciverat. Quod Lux spiritualis sit in origine sua Divina Sapientia seu Divinum Verum, in Opere de COELO ET INFERNO, n. 126 ad 140, ostensum est.

* Prima editio: spiritualis,

DP n. 167 167. Quoniam de luce Coeli nunc dictum est, etiam aliquid de luce inferni dicendum est: lux in inferno etiam est trium graduum; lux in infimo inferno est sicut lux ex ignitis carbonibus; lux in medio inferno est sicut lux ex flamma focali; et lux in supremo inferno est sicut lux ex candelis, et quibusdam sicut lux nocturna a luna. Hae luces nec sunt naturales, sed sunt spirituales, nam omnis lux naturalis est mortua, et exstinguit intellectum, ac illis qui in inferno sunt, est facultas intelligendi, quae vocatur rationalitas, ut prius ostensum est, et ipsa rationalitas est ex luce spirituali, et ne hilum ex luce naturali; et lux spiritualis, quae illis est ex rationalitate, vertitur in lucem infernalem, sicut lux diei in tenebras noctis. [2] At usque omnes qui in Mundo spirituali sunt, tam qui in coelis quam qui in infernis, vident in sua luce tam clare, sicut homo interdiu in sua; causa est, quia visus oculi omnium formatus est ad receptionem lucis in qua est; ita visus oculi angelorum coeli ad receptionem lucis in qua est; et visus oculi spirituum inferni ad receptionem suae lucis; est comparative sicut cum noctuis et vespertilionibus, quae noctu [et] vespere vident tam clare objecta, tanquam diu vident illa reliquae aves: oculi enim illarum ad receptionem suae lucis formati sunt. [3] Sed discrimen inter luces illas apparet perspicue illis, qui ab una luce in alteram spectant; ut dum angelus coeli spectat in infernum, non videt nisi quam meram caliginem ibi; et cum spiritus inferni spectat in coelum, non videt nisi quam caliginem ibi; causa est, quia sapientia coelestis est illis qui in inferno sunt ut caligo, ac vicissim insania infernalis est illis qui in coelo sunt, ut caligo. Ex his constare potest, quod qualis homini intellectus est, talis ei lux sit, et quod quisque in suam lucem veniat post mortem, non enim videt in alia; et in mundo spirituali, ubi omnes spirituales sunt etiam quoad corpora,* oculi omnium formati sunt ad videndum ex sua luce; amor vitae cujusvis facit sibi intellectum, et sic quoque lucem; amor enim est sicut ignis vitae, ex quo lux vitae.

* Prima editio: copora,

DP n. 168 168. Quoniam pauci sciunt aliquid de Illustratione, in qua intellectus hominis est qui docetur a Domino, ideo de illa aliquid dicetur. Est illustratio a Domino interior et exterior, et est illustratio ab homine etiam interior et exterior: illustratio interior a Domino est, quod homo ex prima auditione percipiat num verum sit vel non verum quod dicitur; illustratio exterior est inde in cogitatione: illustratio interior ab homine, est ex sola confirmatione; et illustratio exterior ab homine est ex sola scientia: sed de singulis aliquid. [2] Homo rationalis ex interiori Illustratione a Domino illico percipit, cum audit, plura num vera sunt vel non vera: sint pro exemplo haec: Quod amor sit vita fidei, seu quod fides vivat ex amore: homo ex interiore illustratione etiam percipit hoc, quod quicquid homo amat, id velit, et quod vult id faciat, et inde quod amare sit facere: tum etiam hoc, quod quicquid homo ex amore credit, hoc quoque velit et faciat, et inde quod fidem habere etiam sit facere: ut et, quod impius non possit amorem Dei, ita nec fidem Dei habere. Homo rationalis ex illustratione interiore etiam illico cum audit, percipit haec; Quod Deus unus sit; Quod Ille sit Omnipraesens: Quod omne bonum ab Ipso sit: tum, Quod omnia se referant ad bonum et verum; et quod omne bonum sit ab Ipso Bono, et omne verum sit ab Ipso Vero. Haec et similia alia percipit homo interius in se, cum audit; quod percipiat, est quia ei rationalitas est, et haec in luce coeli quae illustrat. [3] Illustratio exterior [a Domino] est illustratio cogitationis ex illustratione illa interiore, et cogitatio tantum in illa illustratione est, quantum manet in perceptione quae illi est ex illustratione interiore, et simul quantum ei sunt cognitiones veri et boni, ex his enim sumit rationes, per quas confirmat. Cogitatio ex illustratione hac exteriore videt rem ab utraque parte; ab una videt rationes quae confirmant, ab altera videt apparentias quae infirmant; has discutit, illas colligit. [4] Illustratio autem interior ab homine* est prorsus alia; homo ab hac videt rem ab una parte et non ab altera, et cum illam confirmavit, videt illam in luce simili quoad apparentiam luci, de qua supra, sed est lux hyemalis: sit pro exemplo hoc: judex qui ex donis et propter lucrum injuste judicat, postquam confirmavit judicium per leges et per rationes, non videt aliter quam justum in suo judicio; quidam vident injustum, sed quia id non volunt videre, obscurant et occaecant se, et sic non vident: simile est cum judice qui ex amicitia, ex captanda gratia, exque conjunctione per affinitates, judicia fert. [5] Simile est talibus cum omni re quam ex ore viri auctoritatis, aut ex ore viri famae hauriunt, aut ex propria intelligentia excluserunt: sunt rationales caeci, nam ex falsis, quae confirmant, est illis visus, ac falsum occludit, et verum aperit illum. Tales non vident ullum verum ex luce veri, nec ullum justum ex amore justi, sed ex luce confirmationis, quae est lux fatua; apparent in Mundo spirituali sicut facies absque capite, aut sicut facies similes faciebus humanis post quas sunt capita lignea, et vocantur** pecudes rationales, quia eis rationalitas est in potentia. Illustratio autem exterior ab homine*** est apud illos qui ex sola scientia impressa memoriae**** cogitant et loquuntur; hi ex se parum possunt aliquam rem confirmare.

* Prima editio: homine,

** Prima editio: vocantut

*** Prima editio: homine,

**** Prima editio: memotiae

DP n. 169

169. Haec sunt discrimina illustrationis et inde perceptionis et cogitationis; est actualis illustratio a luce spirituali, sed ipsa illustratio ab illa luce non apparet alicui in Mundo naturali, quia lux naturalis non commune habet cum luce spirituali: sed illustratio illa mihi aliquoties apparuit in mundo spirituali, visa apud illos qui in illustratione a Domino fuerunt, sicut luminosum circum caput, rutilans colore faciei humanae. Apud illos autem qui in illustratione a semet fuerunt, apparuit tale luminosum non circum caput, sed circum os et supra mentum.

DP n. 170

170. Praeter has Illustrationes datur etiam alia Illustratio, per quam revelatur homini, in qua fide, et in qua intelligentia et sapientia est, quae revelatio talis est, ut ipse id in se percipiat; mittitur ille in societatem, ubi genuina fides est, et ubi vera intelligentia et sapientia, ac aperitur ibi interior ejus rationalitas, ex qua videt suam fidem, ac suam intelligentiam* et sapientiam, quales sunt, usque ad agnitionem: vidi quosdam inde redeuntes, et audivi fatentes, quod illis nihil fidei fuerit, tametsi in mundo crediderunt** se multam et prae aliis insignem habuisse; similiter de sua intelligentia et sapientia: fuerunt qui in fide separata, et in nulla charitate, et qui in propria intelligentia.

* Prima editio: intelligentiam

** Prima editio: crediderunt,

DP n. 171

171. IV. Quod homo a Domino doceatur per Verbum, doctrinam et praedicationes ex illo, et sic immediate ex Ipso solo. Supra dictum et ostensum est, quod homo a Solo Domino ducatur et doceatur, et quod e Coelo et non per Coelum, aut per aliquem Angelum ibi: et quia a Solo Domino ducitur, sequitur quod immediate et non mediate: sed quomodo hoc fit, nunc dicetur.

DP n. 172 172. In* DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE DE SCRIPTURA SACRA, ostensum est, quod Dominus sit Verbum, et quod omnis doctrina Ecclesiae ex Verbo haurienda sit; nunc quia Dominus est Verbum, sequitur, quod homo qui docetur ex Verbo, doceatur a Solo Domino. Sed quia hoc aegre comprehenditur, illustrabitur in hoc ordine. 1. Quod Dominus sit Verbum, quia Verbum est ab Ipso et de Ipso. 2. Et quia est Divinum Verum Divini Boni. 3. Quod sic ex Verbo doceri, sit ex Ipso.** 4. Et quod fiat mediate per praedicationes, quod non tollat immediatum. [2] PRIMO; Quod Dominus sit Verbum, quia est ab*** Ipso et de Ipso. Quod Verbum sit a Domino, a nemine negatur in Ecclesia; quod autem Verbum sit de Solo Domino, hoc quidem non negatum est, sed nescitum, at ostensum in DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE DE DOMINO n. 1 ad 7 et n. 37 ad 44: et in DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE DE SCRIPTURA SACRA, n. 62 ad 69, n. 80 ad 90, n. 98 ad 100: nunc quia Verbum est ex Solo Domino, et de Solo Domino, sequitur, quod cum homo docetur ex Verbo, doceatur ex Domino, est enim Verbum Divinum; quis potest**** communicare Divinum, ac illud indere cordibus, nisi quam ipsum Divinum, a quo est et de quo agit: quare dicit Dominus, ubi loquitur de conjunctione Ipsius cum discipulis, “Quod manerent in Ipso, et verba Ipsius in illis,” Joh. XV:7. “Quod verba Ipsius essent spiritus et vita,” Joh. VI:63: “Et quod mansionem habeat apud illos, qui verba Ipsius servant,” XIV:20 ad 24; quare cogitare***** ex Domino, est ex Verbo, sicut per Verbum. Quod omnia Verbi communicationem cum Coelo habeant, in DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE DE SCRIPTURA****** SACRA, a principio ad finem, ostensum est, et quia Dominus est Coelum, intelligitur quod omnia Verbi communicationem habeant cum Ipso Domino: Angeli Coeli quidem communicationem habent, sed hoc quoque a Domino. [3] SECUNDO; Quod Dominus sit Verbum, quia est Divinum Verum Divini Boni: quod Dominus sit Verbum, docet apud Johannem his verbis, “In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: et Verbum Caro factum est, et habitavit in nobis,” I:1,14; hoc quia hactenus non aliter intellectum est, quam quod Deus doceret hominem per Verbum, ideo explicatum est per vocem elevationis, quae involvit quod Dominus non sit Ipsum Verbum: causa est, quia non sciverunt, quod per Verbum intelligatur Divinum Verum Divini Boni, seu quod idem, Divina Sapientia Divini Amoris; quod haec sint Ipse Dominus, in Transactione de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA, in Parte Prima, ostensum est; et quod haec sint Verbum, in DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE DE SCRIPTURA SACRA, n. 1 ad 26.******* [4] Quomodo Dominus est Divinum Verum Divini Boni, hic paucis etiam dicetur: omnis homo non est homo ex facie et corpore, sed ex bono amoris sui et ex veris sapientiae suae; et quia homo ex his est homo, est quoque omnis homo suum verum et suum bonum, seu suus amor et sua sapientia; absque his non est homo: Dominus autem est Ipsum Bonum et Ipsum Verum, seu quod idem, Ipse Amor et Ipsa Sapientia; et haec sunt Verbum, quod in principio fuit apud Deum, et quod fuit Deus, et quod Caro factum est. [5] TERTIO. Quod sic ex Verbo doceri sit ab Ipso Domino, quia est ex Ipso Bono et ex Ipso Vero, seu ex Ipso Amore et ex Ipsa Sapientia, quae sunt Verbum, ut dictum est; sed quisque docetur secundum sui amoris intellectum; quod supra est, non manet. Omnes illi qui docentur a Domino in Verbo, in paucis veris docentur in mundo, sed in multis cum fiunt angeli; interiora enim Verbi, quae sunt Divina Spiritualia et Divina Coelestia, implantantur simul, sed haec non apud hominem aperiuntur quam post obitum ejus, in Coelo, ubi est in sapientia angelica, quae respective ad humanam, ita ad priorem suam, est ineffabilis. Quod Divina spiritualia et Divina coelestia, quae faciunt sapientiam angelicam, insint omnibus et singulis Verbi, in DOCTRINA NOVAE******** HIEROSOLYMAE DE SCRIPTURA********* SACRA n. 5 ad 26, videatur. [6] QUARTO; Quod hoc fiat mediate per praedicationes, non tollit immediatum: Verbum non potest aliter quam mediate per parentes, magistros, praedicatores, libros, et imprimis per lectionem ejus, doceri; sed usque non docetur ab illis, sed per illos a Domino: hoc quoque est ex scientia praedicatorum, qui dicunt,********** quod non ipsi ex se, sed ex spiritu Dei loquantur; et quod omne verum sicut omne bonum sit a Deo; loqui quidem id possunt, ac inferre multorum intellectui, sed non alicujus cordi, et quod non est in corde, hoc perit in intellectu; per cor intelligitur amor hominis. Ex his videri potest, quod homo a Solo Domino ducatur et doceatur; et quod immediate ab Ipso, cum ex Verbo. Hoc est arcanum arcanorum Sapientiae Angelicae.

* Prima editio: IN

** Prima editio: Ipso (absque interpuncto)

*** Prima editio: ah

**** Prima editio: pottst

***** Prima editio: cogitare

****** Prima editio: SCRIFTURA

******* Prima editio: 86.

******** NOVAE ubi in prima editione NOVAE NOVAE

********* Prima editio: SBRIPTURA

********** Prima editio: dicunt;

DP n. 173

173. Quod per Verbum etiam sit lux illis, qui extra Ecclesiam sunt, et non habent Verbum, in DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE DE SCRIPTURA SACRA, n. 104 ad 113, ostensum est: et quia per Verbum est lux homini, et ex luce illi intellectus, et hic tam malis quam bonis est, sequitur quod ex luce in sua origine, sit lux in suis derivationibus, quae sunt perceptiones et cogitationes de quacunque re: dicit Dominus, “Quod sine Ipso* nihil possint facere,” Joh. XV:5. “Quod homo non sumere possit quicquam, nisi sit datum illi e Coelo,” Joh. III:27. “Et quod Pater** in coelis solem suum exoriri faciat super malos et bonos; et pluviam mittat super justos et injustos,” Matth. V:45; per solem intelligitur hic ut alibi in Verbo in sensu ejus spirituali Divinum Bonum Divini Amoris, et per pluviam Divinum Verum Divinae Sapientiae; haec dantur malis et bonis ac justis et injustis, nam si non darentur,*** non foret alicui perceptio et cogitatio. Quod modo unica vita sit, ex qua vita omnibus est, supra ostensum est, ac perceptio et cogitatio est vitae, quare ex eodem fonte, ex quo vita, est quoque perceptio et cogitatio. Quod omnis lux, quae facit intellectum, sit ex Sole Mundi spiritualis, qui est Dominus, multis prius demonstratum est.

* Prima editio: Ipso

** Prima editio: pater

*** Prima editio: datentur,

DP n. 174 174. V. Quod homo a Domino in externis ducatur et doceatur* in omni apparentia sicut a semet: hoc fit in externis ejus, non autem in internis; non aliquis scit quomodo Dominus ducit et docet hominem in internis ejus, sicut non scit quomodo anima operatur ut oculus videat, auris audiat, lingua et os loquatur, cor agat sanguinem, pulmo respiret, ventriculus digerat, hepar et pancreas disponant, renes secernant, et innumera alia; haec non ad perceptionem et sensationem hominis veniunt; similiter illa quae a Domino fiunt in substantiis et formis interioribus mentis; haec infinite plura sunt: operationes Domini in illis non apparent homini; at ipsi effectus apparent, qui sunt multi, et quoque aliquae causae effectuum; hi sunt externa, in quibus homo una cum Domino est; et quia externa unum faciunt cum internis, nam cohaerent in una serie, ideo non potest aliter disponi in internis a Domino, quam secundum id quod in externis disponitur medio homine. [2] Quod homo cogitet, velit, loquatur et faciat in omni apparentia sicut a se, quisque novit, et quod absque ea apparentia nulla homini voluntas et intellectus, ita nulla affectio et cogitatio foret, et quoque nulla receptio alicujus boni et veri a Domino, quisque potest videre; quoniam ita est, sequitur quod absque** illa apparentia nulla foret cognitio Dei, nulla charitas et fides, et inde nulla reformatio et regeneratio, ita nulla salvatio; ex quibus patet, quod illa apparentia data sit homini a Domino propter omnes illos usus; ac praecipue ut ei receptivum et reciprocum esset, per quae Dominus possit conjungi homini, et homo Domino, ac ut homo per conjunctionem illam vivat in aeternum. Haec apparentia est, quae hic intelligitur.

* Prima editio: doceaur

** Prima editio: absqne


DP n. 175 175.

Quod Lex Divinae Providentiae sit, ut homo
non percipiat et sentiat aliquid de Divinae
Providentiae operatione, sed ut usque
sciat et agnoscat illam

Homo naturalis qui non credit Divinam Providentiam cogitat secum, quid Divina Providentia, cum mali evehuntur ad honores, et lucrantur opes prae bonis, et multa similia succedunt illis, qui non Divinam Providentiam credunt prae illis qui credunt; imo, quod infideles ac impii* inferre possint injurias, damna et infortunia, et quandoque neces fidelibus et piis, et hoc per astutias et malitias; et sic cogitat, annon ab ipsa experientia sicut in clara die video, quod dolosae machinationes, modo homo ex ingeniosa calliditate possit facere, ut appareant sicut fidae et justae, fidelitati et justitiae praevaleant: quid reliqua nisi quam necessitates, consequentiae, et fortuita, in quibus nihil ex Divina Providentia apparet; annon necessitates sunt naturae, consequentiae sunt causae, fluentes ex ordine naturali aut civili, et fortuita vel ex causis quae ignorantur, vel ex nullis causis. Talia secum cogitat naturalis homo, qui non aliquid Deo, sed omnia naturae, addicat, nam qui non aliquid Deo, nec aliquid Providentiae Divinae, attribuit, Deus enim et Divina Providentia** unum faciunt. [2] Aliter vero secum dicit aut cogitat homo spiritualis; hic tametsi non cogitatione percipit, nec visu oculi sentit, Divinam Providentiam in sua progressione, usque scit et agnoscit illam. Nunc quia apparentiae et inde fallaciae supramemoratae occaecarunt intellectum, et hic non aliquem visum potest recipere, nisi discutiantur fallaciae quae caecitatem, et falsa quae caliginem, induxerunt,*** et hoc non fieri potest, nisi quam per veritates, quibus potentia discutiendi falsa inest, ideo hae aperiendae sunt, sed ut distincte, erit in hoc ordine. I. Quod si homo perciperet et sentiret Divinae Providentiae operationem, non ex libero secundum rationem ageret, nec aliquid ei appareret sicut ex se. Similiter si praesciret eventus. II. Quod si homo manifeste videret Divinam Providentiam, inferret se ordini et tenori progressionis ejus, ac perverteret et destrueret illum. III. Quod si homo manifeste videret Divinam Providentiam, vel negaret Deum, vel faceret se Deum. IV. Quod detur homini videre Divinam Providentiam a tergo et non a facie; tum in statu spirituali et non in statu naturali.

* Prima editio: imprii

** Prima editio: Providentia,

*** Prima editio: induxerunt;

DP n. 176 176. I. Quod si homo perciperet et sentiret Divinae Providentiae operationem, non ex libero secundum rationem ageret, nec aliquid appareret ei sicut ejus. Similiter si homo praesciret eventus. Quod Lex Divinae Providentiae sit, ut homo ex libero secundum rationem agat,* tum ut omne quod homo vult, cogitat, loquitur et facit, appareat ei sicut a se,** et quod absque illa apparentia non foret alicui homini suum, aut homo suus, ita*** non ei proprium, et sic nulla ei imputatio, sine qua indifferens foret, sive malum sive bonum faceret, et sive fidem Dei, sive persuasionem**** inferni, haberet, verbo non foret homo, supra in suis Articulis ad evidentiam intellectus ostensum est. 2] Hic nunc ostendetur, quod homini nulla libertas agendi secundum rationem, ac nulla ei apparentia sicut ex se, foret, si perciperet et sentiret Divinae Providentiae operationem,***** quoniam si perciperet et sentiret illam, etiam duceretur ab illa, nam Dominus per Divinam suam Providentiam ducit omnes, et homo non seipsum nisi apparenter, ut quoque supra ostensum est; quare si ad vivam perceptionem et sensationem duceretur, foret non conscius vitae, et tunc vix aliter ad sonandum et agendum quam sicut sculptile, ageretur: si usque conscius vitae foret, tunc non aliter duceretur, quam sicut vinctus manicis et pedicis, aut sicut jumentum ante plaustrum: quis non videt, quod tunc non aliquod liberum homini foret, et si non liberum, nec aliqua ratio foret, nam quisque ex libero et in libero cogitat, et quicquid non ex libero et in libero cogitat, non apparet ei a se, sed ab alio; imo si interius hoc expendis, percipies, quod nec foret ei cogitatio, minus ratio, et inde non foret homo.

* Prima editio: agat;

** Prima editio: se;

*** Prima editio: ita

**** Prima editio: persvasionem

***** Prima editio: operationem;

DP n. 177

177. Operatio Divinae Providentiae Domini continua est, quod abducat hominem a malis; si quis operationem hanc continuam perciperet* et sentiret, et usque non ut vinctus duceretur, annon continue reniteretur, et tunc vel rixaretur cum Deo, vel immisceret se Divinae Providentiae; si hoc, faceret se etiam Deum; si illud, exsolveret se vinculo, et negaret Deum: hoc patet manifeste, quod forent duae vires contra se continue agentes, vis mali ab homine, et vis boni a Domino, et cum duo opposita contra se agunt, tunc vel unum vincit, vel utrumque perit; hic autem si unum vincit, perit utrumque, malum enim quod hominis est non recipit bonum a Domino momento, nec bonum a Domino ejicit malum ab homine momento; si momento fieret unum aut alterum, vita non maneret homini. Haec et plura damnosa alia existerent, si homo Divinae Providentiae operationem manifeste perciperet aut sentiret. Sed hoc per exempla in sequentibus clare demonstrabitur.

* Prima editio: perciperet

DP n. 178 178. Quod non detur homini praescire eventus, est quoque causa, ut possit ex libero secundum rationem agere; nam notum est, quod quicquid homo amat, ejus effectum velit, et ad hunc per rationem se ducat; tum quod nihil sit quod homo ratione volvit, quod non est ex amore ut per cogitationem veniat ad effectum; quare si effectum seu eventum ex Divina praedictione sciret, acquiesceret ratio, et cum ratione amor; amor enim cum ratione desinit in effectu, et ex illo tunc incipit novus. Ipsum jucundum rationis est, quod ex amore in cogitatione videat effectum, non in eo, sed ante eum, seu non in praesenti, sed in futuro: inde est homini id quod vocatur SPES, quae in ratione crescit et decrescit, sicut videt aut exspectat eventum; hoc jucundum completur in eventu, sed dein obliterator cum cogitatione de eo; similiter foret cum eventu praescito. [2] Mens hominis* continue est in tribus his, quae vocantur finis, causa, et effectus; si unum ex his deest, non est mens humana in sua vita; voluntatis affectio est finis a quo, intellectus cogitatio est causa per quam, et actio corporis, loquela oris, aut sensatio externa, sunt effectus finis per cogitationem: quod mens humana non sit in sua vita, dum solum est in voluntatis affectione, et non praeterea, similiter dum modo in effectu, cuivis patet; quare menti non est aliqua vita ex uno illorum separatim, sed ex tribus illis conjunctim; haec vita mentis diminueretur et recederet in eventu praedicto.

* Prima editio: bominis

DP n. 179 179. Quoniam praescientia futurorum tollit ipsum humanum, quod est ex libero secundum rationem agere, ideo nemini datur futura scire, sed licet cuivis de futuris ex ratione concludere; inde ratio cum omnibus ejus est in sua vita; ex eo est, quod homo non sciat sortem suam post mortem, aut sciat aliquem eventum antequam in eo est; nam si sciret, non amplius cogitaret ex interiore se, quomodo facturus aut victurus est, ut ad illum veniat, sed solum ab exteriore se, quod veniat, et hic status claudit interiora mentis ejus, in quibus binae facultates vitae ejus, quae sunt libertas et rationalitas, praecipue resident. Desiderium praesciendi futura plerisque* connatum est, sed hoc desiderium trahit originem ex amore mali; quare aufertur illis, qui credunt** Divinam Providentiam, ac datur illis fiducia, quod Dominus disponat sortem illorum, et inde non volunt praescire illam, ne se aliquo modo Divinae Providentiae inferant: hoc docet Dominus per plura apud Lucam Cap. XII:14 ad 48. [2] Quod haec sit Divinae Providentiae Lex, confirmari potest multis ex Mundo spirituali; plerique dum in illum post obitum veniunt, volunt scire sortem suam, sed respondetur illis, quod si bene vixerint, sors illis sit in coelo, si male vixerint, in inferno: sed quia omnes timent infernum, etiam mali, quaerunt quid acturi et quid credituri sint, ut in coelum veniant, sed respondetur illis, ut agant et credant sicut volunt, at sciant, quod in inferno non bonum faciant, nec verum credant, sed in coelo; inquire quid bonum et quid verum, ac cogita hoc et fac illud, si potes; ita cuivis relinquitur ex libero secundum rationem agere in Mundo spirituali sicut in Mundo naturali, sed sicut in hoc mundo egerunt, ita in illo agunt, nam vita sua quemlibet manet, et inde sors, quia sors est vitae.

* Prima editio: plerisqte

** Prima editio: eredunt

DP n. 180 180. II. Quod si homo manifeste videret Divinam Providentiam, inferret se ordini et tenori progressionis ejus, ac perverteret et destrueret illum: ut haec in perceptionem rationalis et quoque naturalis hominis distincte veniant, illustranda sunt per exempla, in hoc ordine, 1. Quod externa talem nexum cum internis habeant, ut in omni operatione unum faciant. 2. Quod homo sit modo in quibusdam externis cum Domino, et si simul in internis esset, perverteret et destrueret omnem ordinem et tenorem progressionis Divinae Providentiae: sed, ut dictum est, haec per exempla illustrentur. [2] PRIMUM: Quod externa talem nexum cum internis habeant, ut in omni operatione unum faciant: illustratio per exempla fiat hic per aliqua quae in corpore humano sunt: in toto et in omni parte sunt externa et interna; externa ibi vocantur cutes, membranae, et involucra; interna sunt formae varie compositae et contextae ex fibris nerveis et vasis sanguineis: involucrum quod ambit per exsertiones a se intrat in omnia interiora usque ad intima; ita externum, quod est involucrum, cum omnibus internis, quae sunt formae organicae ex fibris et vasis, se conjungit: ex quo sequitur, quod sicut externum agit seu agitur, etiam interna agant seu agantur, est enim omnium confasciculatio perpetua. [3] Sume modo in corpore aliquod involucrum commune, ut pro exemplo PLEURAM,* quae est commune involucrum Pectoris, seu Cordis et Pulmonis, et lustra illam oculo anatomico, et si hoc non tui studii est, consule anatomicos, et audies, quod commune hoc involucrum per varias circumvolutiones et dein per exsertiones a se, tenuiores et tenuiores, intret in intima pulmonum, usque in minimos ramos bronchiales, et in ipsos folliculos, qui sunt pulmonum initia: ut non memorem ejus progressionem postea per tracheam in laryngem versus linguam: ex quibus patet, quod connexio perpetua sit extimi cum intimis, quare sicut extimum agit aut agitur, ita quoque interiora ab intimis agant aut agantur: quae causa est, quod cum extimum illud involucrum, quod est Pleura,** vel inundatur vel inflammatur, vel ulceribus oppletur, pulmo ab intimis laboret, et si labes ingravescit, remittatur omnis actio pulmonis, et moriatur homo. [4] Simile est ubivis alibi in toto corpore, ut cum PERITONAEO communi involucro omnium viscerum abdominis; tum etiam cum involucris circum unumquodvis, ut cum Ventriculo, Hepate, Pancreate, Liene, Intestinis, Mesenterio, Renibus, cumque organis generationis in utroque sexu; sume ex his aliquod et lustra vel ipse et videbis, vel consule peritos illius scientiae, et audies; ut sume Hepar, et deprehendes quod connexio Peritonaei sit cum involucro illius visceris, et per involucrum cum intimis ejus, sunt enim perpetuae exsertiones inde et insertiones versus interiora, et sic continuationes ad intima, et inde confasciatio omnium, quae talis est, ut dum involucrum agit vel agitur, tota forma similiter agat vel agatur. Simile est cum reliquis: causa est, quia in omni forma commune et particulare, seu universale et singulare, per mirabilem conjunctionem unum agunt. [5] Quod similiter in formis spiritualibus ac in illarum status mutationibus et variationibus, quae se ad operationes voluntatis et intellectus referunt, sicut in formis naturalibus et illarum operationibus, quae se ad motus et actiones referunt, fiat, infra videbitur.*** Nunc quia homo in quibusdam externis operationibus una cum Domino est, et non aufertur alicui libertas agendi secundum rationem, sequitur quod Dominus non aliter possit agere in internis, quam sicut una cum homine in externis: quare [quod] si homo non fugit et aversatur mala ut peccata, vitiaretur et labefactaretur externum cogitationis et voluntatis,**** et simul tunc internum earum, comparative sicut Pleura***** a morbo suo qui vocatur Pleuritis,****** ex quo corpus emoritur. [6] ALTERUM, Quod si homo simul in internis esset, perverteret et destrueret omnem ordinem et tenorem Divinae Providentiae: hoc quoque illustretur per exempla ex humano corpore: si homo sciret omnes operations******* utriusque Cerebri in fibras, fibrarum in musculos, et musculorum in actiones, et ex scientia illorum disponeret omnia sicut disponit actiones, annon perverteret et destrueret omnia. [7] Si homo sciret quomodo ventriculus digerit, viscera circum circa hauriunt suum pensum, sanguinem elaborant, et illum distribuunt ad omne opus vitae, et in illis disponendis esset******** sicut est in externis, ut quod edat et bibat, annon perverteret********* et destrueret omnia; cum non potest externum, quod sicut unum apparet, disponere, quin luxurie et intemperantia perdat illud, quid tunc si etiam disponeret interna, quae infinita sunt; quare interna, ne homo aliqua voluntate intraret in illa, et sui juris faceret, prorsus a voluntate ejus exemta sunt, praeter musculos, qui faciunt indumentum, et quoque ignoratur quomodo hi agunt, et solum scitur quod agant. [8] Simile est cum reliquis, ut si homo disponeret interiora oculi ad videndum, interiora auris ad audiendum, interiora linguae ad gustandum, interiora cutis ad sentiendum, interiora cordis ad systolice agendum, interiora pulmonis ad respirandum, interiora mesenterii ad distribuendum chylum, interiora renum ad secernendum, interiora organorum generationis ad prolificandum, interiora uteri ad perficiendum embryonem, et sic porro, annon infinitis modis perverteret et destrueret in his ordinem progressionis Divinae Providentiae; quod homo in externis sit, notum est, ut quod oculo videat, aure audiat, lingua gustet, cute sentiat, pulmone respiret, uxorem impraegnet, et si porro: satisne est, ut sciat externa, et disponat illa ad sanitatem corporis et mentis; cum hoc non potest, quid fieret, si quoque interna disponeret. Ex his nunc constare potest, quod si homo manifeste videret Divinam Providentiam, inferret********** se ordini et tenori progressionis ejus, ac perverteret et destrueret illum.

* Prima editio: PLEVRAM,

** Prima editio: Plevra,

*** Prima editio: videcitur.

**** Prima editio: voluntatis,

***** Prima editio: Plevra

****** Prima editio: Plevritis,

******* Prima editio: operatioees

******** Prima editio: esser

********* Prima editio: pervertetet

********** Prima editio: inferrer

DP n. 181 181. Quod simile sit in spiritualibus mentis, sicut est in naturalibus corporis, est quia omnia mentis correspondent omnibus corporis, quare etiam mens agit corpus in externis, et in communi ad omnem nutum; agit oculos ad videndum, aures ad audiendum, os et linguam ad edendum et bibendum, et quoque ad loquendum, manus ad faciendum, pedes ad ambulandum, organa generationis ad prolificandum; mens ad haec non solum agit externa, sed etiam interna in omni serie, ex intimis ultima et ex ultimis intima; sic dum agit os ad loquendum, agit pulmonem, laryngem, glottidem, linguam, labra, et unumquodvis distincte ad suam functionem simul, et quoque faciem ad convenientiam. [2] Inde patet, quod simile, quod dictum est de formis naturalibus corporis, dicendum sit de formis spiritualibus mentis, et quod dictum est de naturalibus operationibus corporis, dicendum sit de spiritualibus operationibus mentis; proinde [quod] sicut homo disponit externa, Dominus disponat interna, ita aliter si homo disponit externa a se, et aliter si disponit externa a Domino et simul illa sicut a se. Mens hominis etiam est in omni forma homo, est enim spiritus ejus, qui post mortem apparet homo prorsus sicut in mundo; et inde similia sunt in utroque: et sic quod quae dicta sunt de conjunctione externorum cum internis in corpore, etiam intelligenda sint de conjunctione externorum cum internis in mente; cum sola differentia, quod unum sit naturale, et alterum spirituale.

DP n. 182 182. III. Quod si homo manifeste videret Divinam Providentiam, vel negaret Deum, vel faceret se Deum: homo mere naturalis secum dicit,* quid Divina Providentia; num aliud aut plus quam vox apud vulgus ex sacerdote; quis vidit aliquid ejus; suntne prudentia, sapientia, astutia et malitia, ex quibus omnia in mundo fiunt; reliqua inde, nonne sunt necessitates et consequentiae; et quoque plura contingentia; num Divina Providentia in his latet abdita; quomodo potest in dolis et astibus; et tamen dicitur, quod Divina Providentia operetur omnia: fac itaque mihi videre illam, et credam illam; num quisquam potest credere illam prius. [2] Ita loquitur homo mere naturalis; aliter vero loquitur homo spiritualis; hic quia agnoscit Deum, etiam agnoscit Divinam Providentiam, et quoque illam videt: sed is non potest manifestare eam alicui qui non cogitat nisi in natura ex natura; hic enim non potest supra illam elevare mentem, ac videre in apparentiis ejus aliquid Divinae Providentiae, aut de illa ex legibus ejus, quae etiam sunt leges Divinae Sapientiae, concludere; quare si illam manifeste videret, infunderet illam naturae, et sic illam non modo fallaciis obvelaret, sed etiam prophanaret; et loco quod agnosceret illam, negaret illam, et qui Divinam Providentiam corde negat, etiam Deum negat. [3] Sive cogitabitur, quod Deus regat omnia, sive quod natura; qui cogitat quod Deus regat omnia, cogitat quod Ipse Amor et Ipsa Sapientia, ita Ipsa Vita; qui vero cogitat quod natura regat omnia, cogitat quod naturalis calor et naturalis lux, quae tamen in se mortua sunt, quia a Sole mortuo; annon ipsum vivum regit mortuum; num mortuum potest regere aliquid: si cogitas quod mortuum possit dare sibi vitam, insanis; vita erit a Vita.

* Prima editio: dicit;

DP n. 183 183. Quod si homo manifeste videret Divinam Providentiam et ejus operationem, negaret Deum, apparet sicut non verosimile, quia videtur, quod si quis manifeste videret illam, non potuisset aliter quam agnoscere illam, et sic Deum, sed usque contrarium est. Divina Providentia nusquam agit una cum amore voluntatis hominis, sed continue contra illum: nam homo ex malo suo haereditario anhelat semper versus infimum infernum, Dominus autem per suam Providentiam continue abducit illum, et extrahit illum inde, primum ad infernum mitius, dein ab inferno, et demum ad Se* in coelum: haec operatio Divinae Providentiae est perpetua; quare si homo manifeste videret vel sentiret hanc detractionem aut abductionem, irasceretur, et Deum pro inimico haberet, et ex malo sui proprii negaret illum; quapropter ne homo sciat hoc, tenetur in libero, ex quo non scit aliter, quam quod ipse semet ducat. [2] Sed exempla inserviant illustrationi: homo ex haereditario vult magnus fieri, et quoque vult dives fieri, et quantum amores illi non refraenantur, vult major et ditior, et tandem maximus et ditissimus fieri; et non sic acquiesceret, sed vellet Ipso Deo major fieri, et possidere ipsum coelum: haec cupido latet intime in malo haereditario, et inde in hominis vita ac vitae natura.** Divina Providentia non aufert hoc malum momento, nam si momento auferret, homo non viveret; sed aufert illud tacite et successive, praeter quod homo sciat aliquid de eo; hoc fit per id quod liceat homini secundum cogitationem, quam rationis facit, agere, et tunc per varia media abducit, tam per rationalia, quam per civilia et moralia, et sic quantum in libero potest abduci, abducitur. Nec potest malum alicui auferri, nisi appareat, videatur et agnoscatur; est sicut vulnus, quod non sanatur, nisi aperiatur. [3] Si itaque homo sciret et videret, quod Dominus per Divinam suam Providentiam ita operetur contra amorem vitae ejus, ex quo illi est summum jucundum, non potuisset aliter quam in contrarium ire, et excandescere, contestari, dura loqui, et tandem ex malo suo removere operationem Divinae Providentiae, negando illam, et sic Deum; imprimis si videret obstari successibus, se dejici a dignitate, et deprivari opulentia. [4] At sciendum est, quod Dominus nusquam abducat hominem ab ambiendis honoribus, et a comparandis opibus, sed quod abducat a cupidine ambiendi honores propter solam eminentiam, seu propter se; similiter a comparandis*** opibus propter solam opulentiam seu propter opes; sed cum ab his abducit, introducit illum in amorem usuum, ut spectet eminentiam non propter se sed propter usus, ita ut sit usuum, et inde sui, et non sui et inde usuum; similiter opulentia.**** Quod Dominus continue humiliet superbos, et exaltet humiles, docet Ipse multis in locis in Verbo, et quod ibi docet, id etiam est Divinae Providentiae Ipsius.

* Prima editio: se

** Prima editio: natura,

*** a comparandis ubi in prima editione non a comparandis

**** Prima editio: opulentia,

DP n. 184

184. Similiter fit cum alio malo, in quo homo ex haereditario est, ut cum adulteriis, defraudationibus, vindictis, blasphemationibus, et similibus aliis, quae omnia non possunt removeri aliter, quam ut libertas cogitandi et volendi illa relicta sit, et quod sic homo sicut a se removeret illa, quod tamen non potest, nisi agnoscat Divinam Providentiam, et imploret ut per illam fiat: absque libertate illa et simul Divina Providentia forent mala illa similia veneno* incluso et non egesto, quod brevi se circumspargeret et morti daret omnia; et similia forent morbo ipsius cordis, ex quo totum corpus brevi emoritur.

* Prima editio: venemo

DP n. 185

185. Quod ita sit, non melius sciri potest quam ex hominibus post mortem in Mundo spirituali; ibi plerique qui in Mundo naturali magni ac opulenti facti sunt, et in honoribus spectaverunt ad se solos, similiter in divitiis, illi in principio loquuntur de Deo, et de Divina Providentia, sicut corde agnovissent: sed quia tunc manifeste vident Divinam Providentiam, et ex illa ultimam suam sortem, quae est quod in infernum venturi sint, conjungunt se cum diabolis ibi, et tunc non modo Deum negant, sed etiam blasphemant; et deinde in id delirium veniunt, ut agnoscant potentiores ex diabolis pro suis diis, et nihil ardentius affectent, quam ut ipsi quoque dii fiant.

DP n. 186

186. Quod homo in contrarium iret cum Deo, et quoque negaret illum, si manifeste videret Divinae Providentiae Ipsius operationes, est quia homo est in jucundo amoris sui; et id jucundum facit ipsam vitam ejus; quare cum homo in jucundo suae vitae tenetur, est in suo libero, liberum enim et id jucundum unum faciunt: si itaque perciperet, quod continue abducatur a jucundo suo, exacerbaretur sicut contra illum qui vellet necare vitam ejus, et pro hoste haberet: quod ne fiat, Dominus in Divina sua Providentia non manifeste apparet, sed per illam ita tacite ducit hominem, sicut flumen latens aut vena secunda navem: ex eo homo non aliter scit, quam quod jugiter in suo proprio sit, liberum enim cum proprio unum facit; inde patet, quod liberum appropriet homini id quod Divina Providentia introducit, quod non fieret si haec se manifestaret: appropriari est fieri vitae.

DP n. 187 187. IV. Quod detur homini* videre Divinam Providentiam a tergo et non a facie, tum in statu spirituali, et non in statu suo naturali: videre Divinam Providentiam a tergo et non a facie, est post illam et non ante illam; et a statu spirituali et non a statu naturali, est e Coelo et non e mundo: omnes illi qui recipiunt influxum e Coelo, et agnoscunt Divinam Providentiam, et imprimis qui per reformationem spirituales facti sunt, dum vident eventus in quadam serie mirabili, ex interiore agnitione quasi vident illam, et confitentur; hi non volunt videre illam a facie, hoc est, antequam existit, nam timent ne voluntas illorum intret in aliquid ordinis et tenoris ejus. [2] Aliter illi, qui non aliquem influxum admittunt e Coelo, sed solum e mundo, imprimis qui ex confirmatione apparentiarum apud se naturales facti sunt; hi non vident aliquid Divinae Providentiae a tergo seu post illam, sed volunt** videre illam a facie, seu antequam existit; et quia Divina Providentia operatur per media, et media fiunt per hominem aut per mundum, ideo sive videant illam a facie sive a tergo, attribuunt illam vel homini vel naturae, et sic se in negatione ejus confirmant. Causa quod ita attribuant, est quia intellectus eorum est clausus a superiore, et solum apertus ab inferiori, ita clausus versus coelum et apertus versus mundum, et e mundo videre Divinam Providentiam non datur, sed e coelo datur. Quandoque cogitavi mecum, num illi, si aperiretur intellectus eorum a superiori, et viderent ut in clara die quod natura in se sit mortua, ac intelligentia humana in se sit nulla, sed quod utraque appareat esse, sit ex influxu, Divinam Providentiam agnoscerent, et percepi quod illi qui se confirmaverunt pro natura et pro prudentia humana, non agnoscerent, quia lux naturalis ab infra influens illico exstingueret lucem spiritualem desuper influentem.

* Prima editio: bomini

** Prima editio: volunt volunt

DP n. 189 189.* Homo qui spiritualis factus est per agnitionem Dei, et sapiens per rejectionem proprii, in universo Mundo ac in omnibus et singulis ejus videt Divinam Providentiam; si spectat naturalia videt illam; si spectat civilia videt illam; si spectat spiritualia videt illam; et hoc tam in simultaneis quam in successivis rerum; in finibus, in causis, in effectibus, in usibus, in formis, in magnis et parvis, videt illam; imprimis in Salvatione hominum, ut quod Jehovah dederit Verbum, per id docuerit illos de Deo, de Coelo et Inferno, de Vita aeterna, et quod Ipse in mundum venerit, ut homines redimeret et salvaret: haec et plura, et Divinam Providentiam in illis, videt homo ex luce spirituali in luce naturali. [2] At homo mere naturalis nihil ex his videt; est sicut qui videt magnificum Templum, et audit Praedicatorem in Divinis illustratum, [qui] dicit domi, quod non viderit nisi quam domum saxeam, et non audiverit nisi quam sonum articulatum: aut sicut myops [qui] intrat hortum insignem fructibus omnis generis, et dein venit domum et narrat quod viderit solum sylvam et arbores: Tales etiam post mortem facti spiritus, cum in Coelum Angelicum elevantur, ubi omnia in formis repraesentativis amoris et sapientiae sunt, non vident quicquam, ne quidem quod sint; ut factum vidi cum pluribus, qui Divinam Providentiam Domini negaverunt.

* Numerus 188 in ordine per errorem praeteritus est.

DP n. 190 190. Sunt plura constantia, quae creata sunt, ut inconstantia possint existere; constantia sunt statae vices ortus et occasus solis et lunae, et quoque stellarum; sunt obscurationes illorum ex interpositionibus, quae vocantur Ecclipses; sunt calores et luces ex illis; sunt tempora anni, quae vocantur ver, aestas, autumnus ac hyems; et tempora diei, quae sunt mane, meridies, vespera et nox; sunt quoque athmosphaerae, aquae, terrae in se spectatae; est facultas vegetativa in Regno vegetabili, et est illa et quoque prolifica in Regno animali, tum quae ex his constanter fiunt, dum secundum leges ordinis in actum mittuntur. Haec et plura alia a creatione sunt, provisa ut infinita varia existere possint: varia enim non possunt existere nisi in constantibus, statis et certis. [2] Sed haec illustrent exempla; vegetationis varia non darentur* nisi ortus et occasus solis et inde calores et luces essent constantes: harmoniae sunt infinitae varietatis, sed non darentur nisi athmosphaerae in suis legibus, et aures in sua forma, essent constantes: varietates visus, quae etiam sunt infinitae, non darentur, nisi aether in suis legibus, et oculus in sua forma, constantes essent; pariter colores, nisi lux esset constans: simile est cum cogitationibus, loquelis et actionibus, quae etiam infinitae varietatis sunt, quae nec darentur nisi organica corporis essent constantia: nonne domus erit constans, ut varia inibi ab homine fieri possint, similiter Templum, ut inibi varii cultus, sermones, instructiones, et pietatis meditationes, existere possint; ita in reliquis.** [3] Quod ipsas varietates attinet, quae in constantibus, statis et certis fiunt, illae vadunt in infinitum, et non finem habent, et tamen nusquam datur una prorsus eadem cum altera in Universi omnibus et singulis, nec dari potest in successivis in aeternum: quis varietates*** illas in infinitum ac in aeternum progredientes disponit ut in ordine sint, nisi qui creavit constantia, ob finem ut in illis existerent; et quis potest disponere infinitas varietates vitae apud homines, quam qui est ipsa vita, hoc est, ipse Amor et ipsa Sapientia: num absque Divina Ipsius Providentia, quae sit sicut continua creatio, infinitae affectiones et inde cogitationes hominum, et sic ipsi homines, possint disponi ut unum faciant, affectiones et inde cogitationes malae unum Diabolum qui est infernum, ac affectiones et inde cogitationes bonae unum Dominum in Coelo; quod universum coelum angelicum sit in conspectu Domini sicut unus Homo, qui imago et similitudo Ipsius, et quod universum infernum sit in opposito sicut unus homo monstrum, aliquoties prius dictum et ostensum est. Haec dicta sunt, quia aliqui naturales homines etiam ex constantibus et statis, quae sunt necessitates propter finem ut varia in illis existant, argumenta delirii sui pro natura et pro propria prudentia captant.

* Prima editio: dantur

** Prima editio: reliquis (absque interpuncto)

*** Prima editio: varitates

DP n. 191 191.

Quod propria prudentia nulla sit, et solum
appareat quod sit, et quoque apparere
debeat sicut sit; sed quod Divina
Providentia ex singularissimis
universalis sit

Quod propria prudentia nulla sit, est prorsus contra apparentiam, et inde contra multorum fidem; et quia ita est, non potest aliquis, qui ex apparentia in fide est, quod humana prudentia faciat omnia, [aliter] convinci nisi per rationes altioris indaginis, quae ex causis desumendae sunt; apparentia illa est effectus, et causae detegunt unde ille. In hoc prologo aliquid de communi fide hujus rei dicetur: contra apparentiam est hoc quod Ecclesia docet, quod amor et fides non sint ab homine sed a Deo, tum quod sapientia ac intelligentia, ita quoque prudentia, in genere omne bonum et verum; cum haec recipiuntur, etiam recipiendum est, quod propria prudentia nulla sit, sed solum appareat quod sit; prudentia non aliunde est quam ex intelligentia et sapientia, et hae duae non aliunde sunt quam ex intellectu et inde cogitatione veri et boni. Hoc quod nunc dictum est, recipitur et creditur ab illis qui Divinam Providentiam agnoscunt, et non ab illis qui solam humanam prudentiam. [2] Sive nunc id erit verum quod Ecclesia docet, quod omnis sapientia et prudentia sit a Deo, sive quod mundus docet, quod omnis sapientia et prudentia sit ab homine: num aliter conciliari possunt, quam quod id quod Ecclesia docet, sit verum, et quod id quod mundus docet, sit apparentia; Ecclesia enim ex Verbo id confirmat, at mundus ex proprio, et Verbum est a Deo, et proprium est ab homine. Quoniam prudentia a Deo est, et non ab homine, ideo homo Christianus, dum in devotione est, orat ut Deus ducat ejus cogitationes, consilia et facta, et quoque addit, quia ex se non potest; is quoque cum videt aliquem benefacientem, dicit quod ad id a Deo ductus sit, et plura similia: num quis ita loqui potest, nisi tunc id interius credat, ac interius id credere est e coelo; at cum cogitat secum, et colligit argumenta pro prudentia humana, potest contrarium credere, et hoc est e mundo: sed fides interna vincit apud illos qui Deum corde agnoscunt, at fides externa apud illos, qui Deum non corde, utcunque ore, agnoscunt.

* Prima editio: ordire

DP n. 192

192. Dictum est, quod non possit aliquis, qui ex apparentia in fide est, quod humana prudentia faciat omnia, [aliter] convinci nisi per rationes altioris indaginis, quae ex causis desumendae sunt; quare ut rationes ex causis desumptae pateant coram intellectu, in suo ordine* sistendae sunt, qui hic erit. I. Quod omnes cogitationes hominis sint ex affectionibus amoris vitae ejus, et quod prorsus nullae cogitationes sint, nec dari possint, absque illis. II. Quod affectiones amoris vitae hominis sint soli Domino notae. III. Quod affectiones amoris vitae hominis a Domino per Divinam Ipsius Providentiam ducantur, et simul tunc cogitationes ex quibus prudentia humana. IV. Quod Dominus per Divinam suam Providentiam componat affectiones totius Generis humani in unam formam, quae est Humana. V. Quod inde Coelum et Infernum, quae sunt ex Humano Genere, in tali forma sint. VI. Quod illi qui solam naturam et solam prudentiam humanam agnoverunt, faciant infernum; et qui Deum et Divinam Ipsius Providentiam agnoverunt, faciant coelum. VII. Quod omnia haec non fieri possint, nisi appareat homini quod ex se cogitet et ex se disponat.

DP n. 193 193. I. Quod omnes cogitationes hominis sint ex affectionibus amoris vitae ejus, et quod nullae cogitationes sint, nec dari possint, absque illis. Quid amor vitae, et quid affectiones et inde cogitationes, et ex his sensationes et actiones, quae in corpore existunt, in sua essentia sunt, supra in hac Transactione, et quoque in illa quae vocatur SAPIENTIA ANGELICA DE DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA, in specie in Parte ejus Prima et Quinta, ostensum est; nunc quia inde sunt causae, ex quibus Prudentia humana ut effectus profluit, necessum est, ut aliqua de illis hic quoque adducantur: nam quae alibi scripta sunt, non possunt cum illis quae scribuntur post illa, ita continue necti, sicut si eadem revocantur et ponuntur in conspectu. [2] In hac Transactione antehac, et in supramemorata de Divino Amore et Divina Sapientia, demonstratum est, quod in Domino sit Divinus Amor et Divina Sapientia, et quod illa duo sint ipsa Vita, et quod ex illis duobus sint homini Voluntas et Intellectus, ex Divino Amore Voluntas et ex Divina Sapientia Intellectus; et quod illis duobus in corpore correspondeant Cor et Pulmo; et quod inde constare possit, quod sicut pulsus cordis una cum respiratione pulmonis regit totum hominem quoad ejus corpus, ita voluntas una cum intellectu regat totum hominem quoad ejus mentem: et quod sic duo principia vitae sint apud unumquemvis hominem, unum naturale et alterum spirituale, et quod principium naturale vitae sit pulsus cordis, et spirituale vitae sit voluntas mentis; et quod utrumque adjungat sibi consortem, cum qua cohabitet, et cum qua vitae functiones agat, et quod cor sibi conjungat pulmonem, et quod voluntas sibi conjungat intellectum. [3] Nunc quia anima voluntatis est amor, et anima intellectus est sapientia, utraque a Domino, sequitur, quod amor sit vita cujusvis, et quod amor talis vita sit, qualis conjuncta est sapientiae; seu quod idem, quod voluntas sit vita cujusvis, et quod haec talis vita sit, qualis conjuncta est intellectui: sed de his plura in [hac] Transactione supra, et imprimis in SAPIENTIA ANGELICA DE DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA, in Parte Prima et Parte Quinta, videantur.

DP n. 194 194. In supradictis Transactionibus etiam demonstratum est, quod Amor vitae producat ex se amores subalternos, qui vocantur affectiones, et quod hae sint exteriores et interiores; et quod hae simul sumtae faciant sicut unum dominium seu regnum, in quo amor vitae est dominus seu rex: tum etiam demonstratum est, quod amores illi subalterni seu affectiones adjungant sibi consortes, unaquaevis suam, affectiones interiores consortes quae vocantur perceptiones, et affectiones exteriores consortes quae vocantur cogitationes, et quod unaquaevis cum sua consorte cohabitet, et vitae suae munia obeat; et quod talis sit conjunctio utriusque,* qualis est esse vitae cum existere vitae, quae talis est, ut unum non sit aliquid nisi simul cum altero, quid enim est esse vitae nisi existat, et quid est existere vitae nisi ab esse vitae; tum quod talis sit conjunctio vitae, qualis est soni et harmoniae, tum soni et loquelae, in genere qualis est pulsus cordis et respirationis pulmonis; quae conjunctio talis est, ut unum absque altero non sit aliquid, et quod unum per conjunctionem cum altero fiat aliquid: [2] Conjunctiones erunt vel in illis, vel fiunt per illa: ut pro exemplo Sonus; qui putat quod sonus sit aliquid, nisi in illo sit quod distinguit, fallitur: sonus etiam correspondet affectioni apud hominem, et quia in illo semper est aliquid quod distinguit,** ideo ex sono hominis loquentis cognoscitur ejus amoris affectio, et ex variatione ejus, quae est loquela, ejus cogitatio: inde est, quod angeli sapientiores solum ex sono loquentis percipiant amores vitae ejus, una cum quibusdam affectionibus, quae sunt derivationes. Haec dicta sunt, ut sciatur, quod non detur affectio absque sua cogitatione, nec cogitatio absque sua affectione: sed plura de his supra in hac Transactione, et in SAPIENTIA ANGELICA DE DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA, videantur.

* Prima editio: utriusque;

** Prima editio: distinguit,

DP n. 195 195. Nunc quia amor vitae suum jucundum habet, et sapientia ejus suum amaenum, similiter omnis affectio, quae in sua essentia est amor subalternus derivatus ab amore vitae, sicut rivus a suo fonte, aut sicut ramus a sua arbore, aut sicut arteria a suo corde, �quare� cuilibet affectioni est suum jucundum et inde perceptioni et cogitationi suum amaenum; inde sequitur, quod jucunda et amaena illa faciant vitam hominis: quid vita absque jucundo et amaeno; non est aliquid animatum sed inanimatum; diminue illa et frigesces aut torpesces, et aufer illa et exspirabis et morieris: ex jucundis affectionum et ex amaenis perceptionum et cogitationum, est calor vitalis. [2] Quoniam cuivis affectioni est suum jucundum, et inde cogitationi suum amaenum, constare potest, unde est bonum et verum, tum quid bonum et verum in sua essentia sunt: bonum est cuivis quod ejus affectionis jucundum est, ac verum quod ejus cogitationis amaenum inde est: quisque enim vocat id bonum, quod ex amore voluntatis suae sentit jucundum, et vocat id verum, quod ex sapientia intellectus sui percipit amaenum inde: utrumque effluit ex amore vitae sicut aqua ex fonte, aut sicut sanguis ex corde: utrumque simul sumtum est sicut unda aut athmosphaera, in qua tota mens humana est. [3] Haec duo, jucundum et amaenum, in mente sunt spiritualia, in corpore autem sunt naturalia; utrinque faciunt vitam hominis. Ex his patet, quid apud hominem est quod vocatur bonum, et quid quod vocatur verum: tum etiam quid apud hominem est, quod vocatur malum et quod vocatur falsum, quod nempe ei malum sit, quod destruit jucundum affectionis ejus, et id falsum quod destruit amaenum cogitationis ejus inde; et quod malum ex jucundo suo et falsum ex amaeno suo possint dici et credi bonum et verum. Sunt quidem bona et vera mutationes et variationes status formarum mentis, sed hae unice percipiuntur et vivunt per jucunda et amaena illorum. Haec allata sunt, ut sciatur quid affectio et cogitatio in sua vita.

DP n. 196

196. Nunc quia Mens hominis est, quae* cogitat, ac cogitat ex jucundo affectionis suae, et non corpus,** et quia Mens hominis est ejus spiritus, qui vivit post mortem, sequitur quod spiritus hominis non sit nisi quam affectio et inde cogitatio. Quod non dari queat ulla cogitatio absque affectione, manifeste patet ex spiritibus et angelis in Mundo spirituali, quod omnes ibi cogitent ex affectionibus amoris vitae illorum, et quod jucundum illarum circumstipet unumquemvis, sicut athmosphaera ejus; et quod secundum has sphaeras*** exhalatas ex affectionibus per cogitationes illorum, omnes ibi conjungantur: quisque etiam ex suae vitae sphaera cognoscitur qualis est. Ex his constare potest, quod omnis cogitatio sit ex affectione, et quod sit forma suae affectionis. Simile est cum voluntate et intellectu; et simile est cum bono et vero; et simile cum charitate et fide.

* Prima editio: qtae

** Prima editio: corpus;

*** Prima editio: spaeras

DP n. 197 197. II. Quod affectiones amoris vitae hominis sint Soli Domino notae. Homo suas cogitationes et inde intentiones novit, quia illas in se videt; et quia omnis prudentia est ex illis, etiam illam in se videt; si tunc ejus vitae amor est amor sui, in fastum propriae intelligentiae venit, et sibi adscribit prudentiam; et colligit argumenta pro illa, et sic recedit ab agnitione Divinae Providentiae: similiter fit, si amor mundi est amor vitae; sed usque hic non in tali gradu recedit: ex quibus patet, quod illi bini amores adscribant homini et ejus prudentiae omnia; et si interius explorantur, nihil Deo et Ipsius* Providentiae: quare cum forte audiunt, quod veritas sit, quod humana prudentia sit nulla, sed quod Divina Providentia sit sola, quae regit omnia, si prorsus athei sunt, rident ad illud; at si aliquid ex religione retinent memoria, et illis dicitur, quod omnis sapientia sit a Deo, quidem ad primum auditum affirmant, sed usque intus in spiritu suo id negant. Tales sunt imprimis sacerdotes, qui se prae Deo, et mundum prae coelo amant, seu quod idem, qui propter honores et lucra colunt Deum, et usque praedicaverunt, quod charitas et fides, omne bonum et verum, tum omnis sapientia, imo prudentia, sint a Deo, et nihil ab homine. [2] Quondam in Mundo spirituali audivi binos Sacerdotes cum quodam Legato Regni disceptantes de Prudentia humana, num sit a Deo vel ab homine; ardens erat disceptatio: tres illi corde crediderunt similiter, nempe quod Prudentia humana faciat omnia, et Divina Providentia nihil: sed sacerdotes, qui tunc erant in zelo Theologico, dicebant quod nihil sapientiae et prudentiae sit ab homine, et cum Legatus regerebat, quod sic nec aliquid cogitationis, dicebant quod non aliquid: et quia perceptum est ab angelis, quod tres illi in simili fide essent,** dictum est legato Regni, indue vestes sacerdotis, et crede te sacerdotem esse, et tunc loquere; ille induit et credidit, et tunc alte loquutus est, quod nihil sapientiae et prudentiae usquam dari possit in homine, nisi a Deo, ac sueto eloquio argumentis rationalibus pleno id defendit: et postea binis illis sacerdotibus etiam dictum est, exuite vestes, ac induite vestes ministrorum politicorum, et credite quod illi sitis, et fecerunt ita, et simul tunc*** cogitaverunt ex interiori se, et loquuti ex argumentis, quae prius intus foverant pro humana prudentia contra Divinam Providentiam:**** postea tres illi, quia in simili fide fuerunt, amici cordis facti sunt, et viam propriae prudentiae, quae***** in infernum tendit, simul iniverunt.

* Prima editio: ipsius

** Prima editio: essent;

*** simul tunc ubi in prima editione tunc simul tunc

**** Prima editio: Providentam:

***** Prima editio: qnae

DP n. 198

198. Supra ostensum est, quod non aliqua cogitatio hominis detur, nisi ex affectione aliqua amoris vitae ejus, et quod cogitatio non sit aliud quam forma affectionis: cum itaque homo videt suam cogitationem,* et non potest affectionem, hanc enim sentit, sequitur quod ex visu, qui est in apparentia, statuat quod propria prudentia faciat omnia,** et non ex affectione, quae non in visum venit, sed in sensum: affectio enim se solum manifestat per quoddam jucundum cogitationis et volupe ratiocinationis de eo, et tunc hoc volupe et jucundum facit unum cum cogitatione apud illos, qui in fide propriae prudentiae sunt ex amore sui aut ex amore mundi; et cogitatio in jucundo suo fluit*** sicut navis in vena fluminis, ad quam nauclerus non advertit, sed solum ad vela quae expandit.

* Prima editio: cogitationem,

** Prima editio: omnia;

*** Prima editio: ffuit

DP n. 199 199. Homo quidem potest reflectere super externae affectionis suae jucundum, dum hoc sicut unum agit cum jucundo alicujus sensus corporis, sed usque non reflectit super id, quod id jucundum sit ex jucundo affectionis ejus in cogitatione: ut pro exemplo,* scortator cum videt meretricem, visus oculi ejus rutilat ex igne lasciviae, et ex illo sentit jucundum in corpore, sed tamen non sentit jucundum affectionis seu concupiscentiae ejus in cogitatione, nisi aliquod cupidum una cum corpore: similiter latro in sylva, dum videt peregrinantes; et pirata in mari dum videt navigia; similiter in reliquis: quod illa jucunda regant cogitationes ejus, et quod cogitationes absque illis non sint aliquid, patet; sed putat quod solum cogitationes sint, cum tamen cogitationes non sunt nisi quam affectiones in formas ab amore vitae ejus compositae, ut appareant in luce, nam omnis affectio est in calore, et cogitatio in luce. [2] Hae sunt affectiones externae cogitationis, quae quidem se manifestant in sensatione corporis, sed raro in cogitatione mentis. At affectiones internae cogitationis, ex quibus externae existunt, coram homine nusquam se manifestant: de his homo non plus scit, quam dormiens in curru de via, et quam sentit telluris circumrotationem: nunc cum homo nihil scit de illis quae peraguntur in interioribus mentis suae, quae tam infinita sunt, ut numeris definiri nequeant, et tamen pauca illa externa, quae ad visum cogitationis perveniunt, ex interioribus producuntur, ac interiora a Solo Domino per Divinam Ipsius Providentiam reguntur, et pauca illa externa una cum homine,** quomodo tunc aliquis dicere potest, quod propria ejus prudentia faciat omnia. Si videres solum unam ideam cogitationis reclusam, videres stupenda plura, quam lingua potest effari. [3] Quod in interioribus mentis hominis tam infinita sint, ut numeris definiri nequeant, patet ex infinitis in corpore, ex quibus nihil ad visum et ad sensum pervenit, quam sola actio in multa simplicitate, ad quam tamen concurrunt millia fibrarum motricium seu muscularium, millia fibrarum nervearum, millia vasculorum sanguineorum, millia pulmonis, qui in omni actione cooperabitur, millia in cerebris et in spina dorsali, et multo plura adhuc in spirituali homine, qui est mens humana, cujus omnia sunt affectionum, et inde perceptionum et cogitationum formae. Annon anima, quae disponit interiora, disponit etiam actiones ex illis: anima hominis non aliud est quam amor voluntatis ejus, et inde amor intellectus ejus; qualis hic amor est, talis est totus homo; et fit talis secundum dispositionem in externis, in quibus homo simul cum Domino est: quare si sibi et naturae tribuit omnia, fit anima amor sui, at si Domino tribuit omnia, fit anima amor Domini: et hic amor coelestis est, et ille amor infernalis.

* Prima editio: exemplo;

** Prima editio: homine;

DP n. 200

200. Nunc quia jucunda affectionum hominis ab intimis per interiora ad exteriora, et tandem ad extrema, quae sunt in corpore, ferunt hominem sicut unda et athmosphaera navem, et nihil eorum apparet homini, nisi quod in extremis mentis et in extremis corporis fit, quomodo tunc potest homo vindicare sibi Divinum ex eo solum, quod pauca illa extrema appareant illi sicut sua; et adhuc minus debet sibi Divinum vindicare, dum scit ex VERBO, quod homo non possit sumere aliquid ex se, nisi id ei sit datum e Coelo,* et ex RATIONE, quod apparentia illa ei data sit, ut vivat homo, videat quid bonum et malum, eligat unum aut alterum, appropriet sibi id quod eligit, ut possit reciproce conjungi Domino, reformari, regenerari, salvari, et vivere in aeternum. Quod apparentia illa data sit homini, ut ex libero secundum rationem agat, ita sicut ex se, et non remittere manum, et exspectare influxum, supra dictum et ostensum est. Ex his sequitur confirmatum id quod demonstrandum erat IIItio, Quod affectiones amoris vitae hominis a Domino per Divinam Ipsius Providentiam ducantur, et simul tunc cogitationes, ex quibus prudentia humana.

* Prima editio: Coelo;

DP n. 201 201. IV. Quod Dominus per Divinam suam Providentiam componat affectiones [totius generis humani]* in unam formam, quae est humana. Quod hoc sit universale Divinae Providentiae, in subsequenti paragrapho videbitur; illi qui omnia naturae adscribunt, etiam omnia prudentiae humanae adscribunt; nam qui omnia naturae adscribunt negant corde Deum, et qui omnia prudentiae humanae, negant corde Divinam Providentiam; non separatur unum ab altero. Sed usque hi et illi propter nominis sui famam, et timorem jacturae ejus, ore ferunt, quod Divina Providentia sit universalis, et quod singularia ejus sint apud hominem; et quod haec singularia in complexu intelligantur per Humanam prudentiam. [2] Sed cogita tecum, quid universalis Providentia, cum singularia separata sunt, num sit aliud quam sola vox; universale enim dicitur id quod a singularibus simul fit, sicut commune quod a particularibus existit: si** itaque singularia separas, quid tunc universale, nisi sicut quoddam quod intus vacuum est, ita sicut superficies intra quam nihil est, aut complexus in quo non aliquid. Si diceretur, quod Divina Providentia sit Regimen universale, et non aliquid regitur, sed modo continetur in nexu, et illa quae regiminis sunt disponuntur ab aliis, num hoc potest vocari universale regimen: tale regimen non est ulli regi; nam si rex quidam daret subditis regere omnia sui regni, is non amplius rex foret, sed modo vocaretur rex, ita solum dignitatem nominis, et non dignitatem alicujus rei haberet: apud talem regem non potest praedicari regimen, minus universale regimen. [3] Providentia apud Deum vocatur prudentia apud hominem; sicut non dici potest universalis prudentia apud regem, qui sibi non plus reservavit quam nomen propterea ut regnum dicatur regnum, et sic contineatur,*** ita non potest dici universalis Providentia, si homines ex propria prudentia providerent omnia. Simile est cum nomine universalis Providentiae ac universalis regiminis cum dicitur de natura, quando intelligitur quod Deus creaverit universum, ac indiderit naturae ut illa ex se produceret omnia: quid tunc universalis Providentia, quam vox methaphysica, quae praeter vocem est non ens. Sunt quoque multi ex illis qui tribuunt naturae omne quod producitur, et prudentiae humanae omne quod fit, et tamen ore dicunt quod Deus creaverit naturam, qui nec aliter de Divina Providentia, quam sicut de voce inani, cogitant. Sed res in se talis est, quod Divina Providentia sit in singularissimis naturae, ac in singularissimis Prudentiae humanae, et quod ex illis sit universalis.

* Prima editio: sic n. 192 supra

** Prima editio: si (ut videtur)

*** Prima editio: contineatur;

DP n. 202 202. Divina Domini Providentia universalis ex singularissimis est in eo, quod creaverit universum, ut in illo Creatio infinita ac aeterna ab Ipso existat; et haec Creatio existit, per quod Dominus ex hominibus formet Coelum, quod coram Ipso sit sicut unus homo, qui imago et similitudo Ipsius: quod Coelum ex hominibus in conspectu Domini tale sit, et quod illud fuerit finis creationis, ostensum est supra n.* 27 ad** 45: Et quod Divinum spectet in omni quod facit infinitum ac aeternum, n. 46*** ad 69. Infinitum ac Aeternum quod Dominus in formando suo coelo ex hominibus spectat, est quod illud amplietur in infinitum ac in aeternum; et sic quod in fine suae creationis constanter habitet. Haec Creatio infinita ac aeterna est, quam Dominus providit per creationem universi, et in illa creatione est constanter per Divinam suam Providentiam. [2] Quis potest tam expers rationis esse, qui ex doctrina Ecclesiae scit et credit, quod Deus sit Infinitus et Aeternus: In Doctrina enim omnium Ecclesiarum in Christiano Orbe est, quod Deus Pater, Deus Filius et Deus Spiritus sanctus, sit Infinitus, Aeternus, Increatus, Omnipotens; videatur Symbolum Athanasianum, ut non affirmet**** cum audit, quod non possit aliter quam spectare infinitum ac aeternum in magno Opere suae creationis; quid aliud potest dum ex Se; tum quod illud spectet in Humano Genere, ex quo format illud suum Coelum. Quid nunc Divina Providentia potest aliud pro fine habere quam Reformationem Generis humani et ejus Salvationem: at***** nemo reformari potest a se per suam prudentiam, sed a Domino per Divinam Ipsius Providentiam; inde sequitur, quod nisi Dominus ducit hominem unoquovis momento etiam minutissimo, homo recedat a via reformationis et pereat: [3] unaquaevis mutatio et variatio status mentis humanae aliquid mutat et variat in serie praesentium et inde consequentium; quid non progressive in aeternum; est sicut telum ex arcu emissum, quod si ex collimatione minutissime declinaret a scopo, illud ad distantiam milliaris et plurium declinaret immensum;****** ita foret si Dominus non unoquovis minutissimo momento duceret status mentium humanarum. Hoc facit Dominus secundum leges Divinae suae Providentiae; secundum quas etiam est, ut appareat homini sicut ipse se ducat; sed praevidet Dominus quomodo se ducit, et jugiter accommodat. Quod Leges permissionis etiam sint leges Divinae Providentiae,******* et quod omnis homo reformari et regenerari possit,******** et quod non aliquid praedestinatum detur, videbitur in sequentibus.

* Prima editio: u.

** Prima editio: ap

*** Prima editio: 56

**** ut non affirmet ubi in prima editione et non affirmat

***** Prima editio: et

****** Prima editio: immensum;

******* Prima editio: Providentiae;

******** Prima editio: possit;

DP n. 203 203. Cum itaque omnis homo post mortem vivit in aeternum, et secundum vitam suam sortitur locum vel in Coelo vel in Inferno, ac utrumque tam Coelum quam Infernum, erit in forma, quae ut unum aget, ut prius dictum est; et nemo in illa forma alium locum potest sortiri, quam suum; sequitur quod Genus humanum in toto terrarum orbe sit sub auspicio Domini, et unusquisque ab infantia usque ad vitae suae finem in singularissimis ab Ipso ducatur, ac praevideatur et simul provideatur locus ejus. [2] Ex quibus patet, quod Divina Domini Providentia sit universalis quia est in singularissimis; et quod hoc sit infinita ac aeterna Creatio, quam Dominus Sibi providit per Creationem universi. De hac universali Providentia homo non videt aliquid, et si videret, illa non potest aliter apparere coram oculis ejus, quam sicut praetereuntibus* apparent sparsi acervi et congestae strues, ex quibus formanda est domus; at Domino** sicut magnificum Palatium jugiter in sua constructione, et in sua amplificatione.

* Prima editio: a praetereuntibus

** Prima editio: a Domino

DP n. 204

204. V. Quod Coelum et Infernum in tali forma sit. Quod Coelum in forma humana sit, in Opere DE COELO ET INFERNO Londini 1758 edito n. 59 ad 102 notum factum est; et quoque in Transactione de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA; et quoque in hac Transactione aliquoties; quare illa ulterius confirmare supersedeo. Dicitur quod Infernum etiam in forma humana* sit, sed est in forma humana monstrosa, in quali est Diabolus, per quem intelligitur infernum in toto complexu: in forma humana est, quia etiam illi qui ibi sunt, nati sunt homines, et illis quoque sunt binae illae facultates humanae, quae vocantur Libertas et Rationalitas, tametsi Libertate abusi sunt ad volendum et faciendum malum, et Rationalitate ad cogitandum et confirmandum illud.

* Prima editio: hnmana

DP n. 205

205. VI. Quod illi qui solam naturam et solam prudentiam humanam agnoverunt, faciant infernum, et qui Deum et Divinam Ipsius Providentiam agnoverunt, faciant coelum. Omnes qui malam vitam agunt, interius agnoscunt [solam] naturam, et solam prudentiam humanam; harum agnitio latet intus in omni malo, utcunque circumvelatur bonis et veris; haec sunt modo vestes mutuo petitae, aut sicut serta ex flosculis qui pereunt, circumposita ne malum in sua nuditate appareat. Quod omnes qui malam vitam agunt, interius agnoscant solam naturam et solam prudentiam humanam, ex communi illa circumvelatione non scitur, per illam enim hoc subducitur visui: at quod usque agnoscant, constare potest ex origine et causa agnitionis illarum, quae ut detegatur, dicetur, unde et quid Propria prudentia; deinde unde et quid Divina Providentia; postea, quinam et quales hi et illi sunt; et demum, quod qui Divinam Providentiam agnoscunt, in Coelo sint, et qui Propriam prudentiam in inferno.

DP n. 206 206. UNDE ET QUID propria prudentia, est illa ex proprio hominis, quod est natura ejus, et vocatur anima ejus ex parente; id proprium est amor sui et inde amor mundi, aut amor mundi et inde amor sui: amor sui talis est, ut se solum spectet, et alios vel sicut viles vel sicut nihili; si quosdam ut aliquid, est quamdiu illum honorant et colunt; intime in illo amore, sicut conatus fructificandi et prolificandi in semine, latet quod velit fieri magnas, et si potest, fieri rex, et si tunc potest, fieri deus: talis est diabolus, quia ille est ipse amor sui; hic talis est ut seipsum adoret, et non alicui faveat, nisi qui etiam illum adorat; alium diabolum sibi similem odio habet, quia vult solus adorari. Quoniam non dari potest aliquis amor absque sua consorte, et consors amoris seu voluntatis in homine vocatur intellectus,* cum amor sui intellectui consorti suae inspirat suum amorem, fit ille ibi fastus,** qui est fastus propriae intelligentiae; inde est propria prudentia. [2] Nunc quia amor sui vult solus Dominus mundi esse, ita quoque deus, ideo concupiscentiae mali, quae sunt derivationes ejus, in se habent vitam ex illo, similiter perceptiones concupiscentiarum,*** quae sunt astutiae; similiter etiam concupiscentiarum jucunda quae sunt mala, et illorum cogitationes quae sunt falsa: omnia sunt sicut servi et ministri sui domini, et ad omnem ejus nutum agunt, nescientes quod non agant, sed quod agantur; aguntur ab amore sui per fastum propriae intelligentiae: inde est, quod in omni malo ex origine sua lateat propria prudentia. [3] Quod etiam lateat agnitio solius naturae, est quia occlusit fenestram tecti sui, per quam patet Coelum, et quoque fenestras laterum, ne videat et audiat quod solus Dominus regat omnia, et quod natura in se mortua sit, et quod proprium hominis sit infernum, et inde amor proprii diabolus, et tunc fenestris clausis ille est in tenebris, et ibi facit sibi focum, ad quem ille cum sua consorte sedet, et pro natura contra Deum, et pro propria prudentia contra Divinam Providentiam**** amice ratiocinantur.

* Prima editio: intellectus;

** Prima editio: fastas,

*** Prima editio: concpuiscentiarum,

**** Prima editio: Providentsam

DP n. 207

207. UNDE ET QUID Divina Providentia; est Divina operatio apud hominem, qui amorem sui removit; amor enim sui est, ut dictum est, diabolus, ac concupiscentiae et harum jucunda sunt mala regni ejus, quod est infernum: quo remoto intrat Dominus cum affectionibus amoris proximi, et aperit fenestram tecti ejus, et dein fenestras laterum, et facit ut videat quod coelum sit, quod vita post mortem, et quod aeterna felicitas; et per lucem spiritualem et simul per amorem spiritualem tunc influentes, facit illum agnoscere, quod Deus per Divinam suam Providentiam regat omnia.

DP n. 208

208. QUINAM ET QUALES hi et illi sunt; illi qui Deum, et Divinam Ipsius Providentiam agnoscunt, sunt sicut angeli coeli, qui aversantur duci a semet, et amant duci a Domino; indicium quod ducantur a Domino, est quod ament proximum. At qui naturam et propriam prudentiam agnoscunt, sunt sicut spiritus inferni, qui aversantur duci a Domino, et amant duci a semet: qui si fuerunt magnates Regni, volunt dominari super omnia: similiter si fuerunt primates Ecclesiae: si fuerunt judices, pervertunt judicia, et dominatum super leges exercent: si fuerunt docti, scientifica applicant ad confirmandum proprium hominis et naturam: si negotiatores fuerunt, agunt latrones: si coloni fuerunt, agunt furfures. Omnes sunt hostes Dei, et subsannatores Divinae Providentiae.

DP n. 209

209. Mirabile est, quod cum aperitur talibus coelum, et dicitur quod insaniant, et id quoque ad ipsam illorum perceptionem, quod fit per influxum ac illustrationem, manifestatur, usque tamen ex indignatione occludunt sibi coelum, et spectant in terram, sub qua est infernum: hoc fit cum illis in mundo spirituali, qui adhuc extra infernum sunt, ac tales; ex quo patet error illorum, qui cogitant, si videro coelum, et audivero angelos mecum loquentes, agnoscam; sed [si] intellectus illorum agnoscit, at si non simul voluntas, usque non agnoscunt: nam amor voluntatis inspirat intellectui quicquid vult, et non vicissim, imo delet omne quod in intellectu non a semet est.

DP n. 210 210. VII. Quod omnia haec non fieri possint, nisi appareat homini quod ex se cogitet et ex se disponat. Quod nisi appareat homini, sicut vivat ex se, et sic quod cogitet et velit, loquatur et agat sicut a se, homo non foret homo, in praecedentibus plene demonstratum est: ex quo sequitur, quod nisi homo omnia quae functionis et vitae ejus sunt, disponat sicut ex propria prudentia, non possit duci et disponi ex Divina Providentia; foret enim sicut qui staret remissis manibus, aperto ore, occlusis oculis, et retracto spiritu, in exspectatione influxus; ita exueret se humano, quod illi est ex perceptione et sensatione, quod vivat, cogitet, velit, loquatur et agat sicut ex se, et simul tunc exueret se binis suis facultatibus, quae sunt Libertas et Rationalitas, per quas distinguitur a bestiis: quod absque apparentia illa non foret alicui homini receptivum et reciprocum, et sic non immortalitas, in hac Transactione supra, et in Transactione de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA, demonstratum est. [2] Quare si vis duci a Divina Providentia, utere prudentia, sicut servus et minister, qui fideliter dispensat bona domini sui: prudentia illa est mina, quae data est servis ad negotiandum, cujus rationem reddent, Luc. XIX:12* ad 25. Matth. XXV:14 ad 30.** Illa*** prudentia apparet homini sicut propria, et tamdiu ut propria creditur, quamdiu homo tenet infensissimum hostem Dei et Divinae Providentiae, qui est Amor sui, inclusum; hic habitat in interioribus cujusvis hominis ex nativitate; si illum non cognoscis, vult enim non cognosci, habitat secure, et custodit portam, ne ab homine aperiatur, et sic a Domino ejiciatur. Porta illa ab homine aperitur, per quod mala fugiat ut peccata sicut a se, cum agnitione quod a Domino. Haec prudentia est, cum qua Divina Providentia unum agit.

* Prima editio: XIX: 13

** Prima editio: 31.

*** Prima editio: Ipsa

DP n. 211 211. Quod Divina* Providentia tam occulte operetur, ut vix aliquis** sciat quod sit, est ne homo pereat; nam proprium hominis, quod est voluntas ejus, nusquam unum agit cum Divina Providentia; est Proprio hominis inimicitia innata contra illam; est enim illud serpens qui seduxit primos parentes, de quo dicitur, “Inimicitiam*** ponam inter te et inter mulierem, et inter semen tuum et inter semen ejus, et Hoc conculcabit tibi caput,” Gen. III:15; serpens est malum omnis generis, caput ejus est amor sui, semen mulieris est Dominus, inimicitia quae est posita, est inter amorem proprii hominis et inter Dominum, ita quoque inter propriam prudentiam hominis et inter Divinam Providentiam Domini; nam propria prudentia continua est in exaltatione capitis istius, et Divina Providentia est continua in depressione ejus. [2] Si homo hoc sentiret, irasceretur et exacerbaretur contra Deum, ac periret; at dum non sentit illud, potest irasci et exacerbari contra homines, et contra semet, et quoque contra fortunam, per quae non perit. Inde est, quod Dominus per Divinam suam Providentiam jugiter ducat hominem in libero, ac liberum non aliter apparet homini quam sicut ejus proprium: et ducere oppositum sibi in libero, est sicut pondus grave et renitens subducere e terra per helices, per quarum vires gravitas et renisus non sentitur: et est sicut quis apud hostem est, in cujus animo est illum trucidare,**** quod tunc nescit, et amicus illum per ignotas vias educit, et postea animum hostis detegit.

* Prima editio: Diviua

** Prima editio: allquis

*** Prima editio: “Inimicitiom

**** Prima editio: trudicare,

DP n. 212 212. Quis non Fortunam nominat, et quis non agnoscit illam, quia illam nominat, et quia aliquid de illa ab experientia scit; sed quis scit quid illa; quod* sit aliquid, quia est et quia datur, non negari potest; et non potest aliquid esse et dari absque causa; sed causa hujus alicujus seu fortunae ignoratur; ne autem negetur ex sola ignorata causa, sume talos aut chartulas lusorias, et lude, aut consule ludificatores; quis horum negat fortunam, hi enim cum illa et haec cum illis mirabiliter ludunt; quis potest contra illam, si obnixa est, agere; ridetne tunc prudentiam et sapientiam; estne dum volvis talos et versas chartulas, sicut illa sciat et disponat volutiones et versationes poplitum manus, ad favendum uni plus quam alteri ex quadam causa: num causa potest aliunde dari, quam ex Divina Providentia in ultimis, ubi illa per constantias et inconstantias cum prudentia humana mirifice agit, et simul se occultat. [2] Quod Gentiles olim Fortunam agnoverint, et templum ei struxerint, etiam Itali Romae, notum est. De hac Fortuna, quae est, ut dictum, Divina Providentia in ultimis, multa scire datum est, quae non licet manifestare: ex quibus mihi patuit, quod non sit illusio mentis, nec ludificatio naturae, nec aliquid absque causa, hoc enim non est aliquid, sed quod sit testificatio ocularis, quod Divina Providentia sit in singularissimis** cogitationum et actionum hominis. Cum Divina Providentia datur in singularissimis rerum tam vilium et levium, quid non in singularissimis rerum non vilium et levium, quae sunt res pacis et belli in mundo, ac res salutis et vitae in coelo.

* Prima editio: qnod

** Prima editio: singularissimis

DP n. 213

213. Sed scio, quod Prudentia humana ferat rationale plus in suas partes, quam Divina Providentia in suas, ex causa, quia haec non apparet, et illa apparet: facilius potest recipi, quod unica Vita sit, quae Deus, et quod omnes homines recipientes vitae sint ab Ipso, ut multis prius ostensum est, et hoc tamen idem est, quia prudentia est vitae. Quis non ratiocinando loquitur pro Propria prudentia et pro Natura, dum ex naturali seu externo homine; at quis non ratiocinando loquitur pro Divina Providentia et pro Deo, dum ex spirituali seu interno homine. Sed quaeso, dico ad naturalem hominem, scribe libros, et imple illos argumentis plausibilibus, probabilibus et verosimilibus, in tuo judicio solidis, unum pro Propria prudentia, alterum pro Natura, et postea da illos alicui Angelo in manum, ac scio quod haec pauca subscripturus sit, sunt omnia Apparentiae et Fallaciae.

DP n. 214 214.

Quod Divina Providentia spectet aeterna, et
non aliter temporaria, quam quantum
concordant cum aeternis

Quod Divina Providentia spectet aeterna, et non aliter temporaria, quam quantum unum faciunt cum aeternis, in hoc ordine demonstrandum est. I. Quod temporaria se referant ad dignitates et divitias, ita ad honores et lucra, in mundo. II. Quod aeterna se referant ad honores et opes spirituales, quae sunt amoris et sapientiae, in Coelo. III. Quod temporaria ac aeterna separentur ab homine, sed conjungantur a Domino. IV. Quod temporariorum ac aeternorum conjunctio sit Divina Domini Providentia.

DP n. 215 215. I. Quod temporaria se referant ad dignitates et divitias, ita ad honores et lucra, in mundo. Sunt multa temporaria, sed usque omnia se referunt ad dignitates et divitias; per temporaria intelliguntur illa quae vel cum tempore pereunt,* vel quae cum vita hominis in mundo solum desinunt; per aeterna autem intelliguntur, quae non cum tempore, ita non cum vita in mundo pereunt et desinunt. Quoniam, ut dictum est, omnia temporaria se referunt ad dignitates et divitias, interest scire haec sequentia, nempe, Quid et unde dignitates et divitiae sunt: qualis amor illarum propter illas est, et qualis amor illarum propter usus: quod bini illi amores inter se distincti sint sicut infernum et coelum: quod discrimen illorum amorum aegre ab homine sciatur: sed de singulis his distincte. [2] PRIMO: Quid et unde dignitates et divitiae; dignitates et divitiae fuerunt prorsus aliae antiquissimis temporibus, quam factae sunt postea successive:** dignitates antiquissimis temporibus non aliae fuerunt, quam quales sunt inter parentes et liberos, quae dignitates [liberorum] fuerunt dignitates amoris, plenae respectu et veneratione, non propter nativitatem ex illis, sed propter instructionem et sapientiam ex illis, quae erat*** altera nativitas, in se spiritualis, quia erat spiritus illorum: haec sola dignitas fuit antiquissimis temporibus, quia tunc habitarunt gentes, familiae, et domus seorsim, et non sub imperiis sicut hodie: paterfamilias erat, apud quem illa dignitas erat: haec tempora a veteribus dicta fuerunt Saecula aurea. [3] At post illa tempora successive invasit amor dominandi ex solo jucundo amoris illius; et quia tunc simul invasit inimicitia et hostilitas contra illos, qui non se submittere volebant, ex necessitate congregaverunt se gentes, familiae et domus in Caetus, et sibi praefecerunt, quem principio vocabant judicem, et postea principem, et demum regem et imperatorem: et quoque tunc coeperunt se munire per turres, aggeres, et muros. Ex judice, principe, rege ac imperatore, ut a capite in corpus, invasit sicut contagium libido dominandi in plures; inde gradus dignitatum orti sunt, et quoque honores secundum illas; et cum illis amor sui, et fastus propriae prudentiae. [4] Simile factum est cum amore divitiarum: antiquissimis temporibus, quando gentes et familiae inter se distincte habitabant, non fuit alius amor divitiarum quam quod possiderent necessaria vitae, quae sibi comparaverunt per greges et armenta, perque agros, campos et hortos, ex quibus illis erat victus: inter necessaria vitae illorum, erant etiam domus decorae, omnis generis utensilibus ornatae, et quoque vestes: in studio et opera omnium illorum, fuerunt parentes, liberi, famuli, ancillae, qui in domo. [5] At postquam amor dominandi invasit, et hanc Rempublicam destruxit, etiam amor possidendi opes ultra necessitates invasit, et crevit in fastigium, ut possidere omnium aliorum opes vellet. Sunt illi bini amores sicut consanguinei, qui enim vult dominari super omnia, vult etiam possidere omnia, nam sic omnes fiunt servi, et illi soli domini: hoc patet manifeste ex illis in Gente pontificia, qui dominatum suum exaltaverunt usque in coelum ad thronum Domini, super quo se posuerunt, quod etiam conquirant totius terrae opes, ac thesauros amplificent absque fine. [6] SECUNDO: Qualis amor dignitatum et divitiarum propter illas est: et qualis amor dignitatum et divitiarum propter usus est: amor dignitatum et honorum propter dignitates et honores, est amor sui, proprie amor dominandi ex amore sui, ac amor divitiarum et opum propter divitias et opes, est amor mundi, proprie amor possidendi aliorum bona quacunque arte: amor autem dignitatum et divitiarum propter usus, est amor usuum, qui idem est cum amore proximi, nam id propter quod homo agit, est finis a quo, et est primum seu primarium, et reliqua sunt media et sunt secundaria. [7] Quod ad amorem dignitatum et honorum propter illas, qui idem est cum amore sui, proprie cum amore dominandi ex amore sui, est amor proprii, et proprium hominis est omne malum; inde est, quod dicatur quod homo nascatur in omne malum, et quod haereditarium ejus non sit nisi quam malum; haereditarium hominis est proprium ejus, in quo est, et in quod venit per amorem sui, et praecipue per amorem dominandi ex amore sui; nam homo, qui in illo amore est, non spectat nisi semet, et sic in proprium suum immergit suas cogitationes et affectiones: inde est, quod amori sui insit amor malefaciendi; causa est, quia non amat proximum, sed se solum; et qui se solum amat, non videt alios quam extra se, vel sicut viles, vel sicut nihili, quos contemnit prae se, quibus inferre malum nihili**** pendit: [8] ex eo est, quod qui***** in amore dominandi ex amore sui est, nihili pendat proximum****** defraudare, cum ejus uxore adulterari, illum blasphemare, vindictam contra illum usque ad necem spirare, in illum saevire, et similia alia: hoc trahit homo ex eo, quod ipse diabolus non aliud sit, quam amor dominandi ex amore sui, cum quo conjunctus est, et a quo ducitur; et qui ducitur a diabolo, hoc est, inferno, ducitur in omnia illa mala; ac ducitur continue per jucunda istorum malorum: inde est, quod omnes qui in inferno sunt, velint omnibus malefacere, at qui in coelo sunt, velint omnibus benefacere. Ex oppositione illa, existit id quod in medio est, in quo est homo, et est in illo sicut in aequilibrio, ut possit se vel ad infernum vel ad coelum vertere; et quantum favet malis amoris sui, tantum se convertit ad infernum, at quantum removet illa a se, tantum se convertit ad coelum. [9] Datum est mihi sentire, quale et quantum est jucundum amoris dominandi ex amore sui; missus sum in illum, cognoscendi causa, et fuit tale, ut excederet omnia jucunda quae in mundo sunt; erat jucundum totius mentis ab intimis ad ultima ejus, in corpore autem non aliter sentiebatur quam sicut volupe et lubens intumescente pectore; et quoque datum est sentire, quod ex illo jucundo sicut ex suo fonte scaturirent jucunda omnium malorum, ut adulterandi, vindicandi, defraudandi, blasphemandi, in genere malefaciendi.******* Simile jucundum etiam in est amori possidendi aliorum opes quacunque******** arte, et ex illo concupiscentiis, quae sunt derivationes; sed tamen non in illo gradu, nisi sit conjunctus cum amore sui. Quod autem dignitates et divitias non propter illas, sed propter usus, attinet, non est amor dignitatum et divitiarum, sed amor usuum, cui dignitates et divitiae inserviunt pro mediis; hic amor est coelestis: sed de hoc plura in sequentibus. [10] TERTIO. Quod bini illi amores inter se distincti sint sicut infernum et coelum, patet a nunc dictis, quibus haec adjiciam,********* quod omnes qui in amore dominandi ex amore sui sunt, quoad spiritum in inferno sint, quicunque sint, sive magni sive parvi; et quod omnes qui in illo amore sunt, in amore omnium malorum sint, quae si non faciunt, usque in spiritu suo licita credunt, et inde corpore faciunt, quando non dignitas et honor, ac timor legis obstant: et quod plus est, amor dominandi ex amore sui intime in se recondit odium contra Deum, consequenter contra Divina quae Ecclesiae sunt, ac imprimis contra Dominum; si agnoscunt Deum, hoc faciunt solum ore, et si Divina Ecclesiae, hoc faciunt ex timore jacturae honoris. Causa, quod ille amor intime recondat********** odium contra Dominum, est quia intime in illo amore est, quod velit esse Deus, se solum enim colit et adorat; inde est, quod si quis illum honorat, usque eo, ut dicat quod ei Divina Sapientia sit, et quod sit Numen orbis, illum corde amet. [11] Aliter est cum amore dignitatum et divitiarum propter usus; hic amor est coelestis, quia, ut dictum est, est idem cum amore proximi. Per usus intelliguntur bona, et inde per facere usus intelligitur facere bona; et per facere usus seu bona, intelligitur servire aliis ac ministrare illis; hi tametsi in dignitate et in opulentia sunt, usque dignitatem et opulentiam non spectant aliter quam ut media ad faciendum usus, ita ad serviendum et ad ministrandum. Hi sunt qui intelliguntur per haec Domini verba, “Quisquis voluerit inter vos magnus fieri, esse debebit vester minister; et quisquis voluerit esse primus, esse debebit vester servus,” Matth. XX:26,*********** 27: hi etiam sunt, quibus dominatio in Coelo a Domino concreditur, est enim illis dominatio medium faciendi usus seu bona, ita serviendi, et cum usus seu bona sunt fines seu amores, tunc non illi dominantur, sed Dominus, nam omne bonum est ab Ipso. [12] QUARTO. Quod discrimen illorum [amorum] aegre ab homine sciatur, est quia plerique, qui in dignitate et in opulentia sunt, etiam usus faciunt, sed non sciunt num usus faciant propter se aut num propter usus; et eo minus, quia amori sui et mundi inest plus ignis et ardoris faciendi usus, quam illis qui non in amore sui et mundi sunt; sed priores faciunt usus propter famam aut propter lucrum, ita propter se; sed qui faciunt usus propter usus, seu bona propter bona, illi non a se faciunt illa sed a Domino. [13] Discrimen inter illos aegre ab homine potest cognosci,************ ex causa, quia homo nescit, num ducatur a diabolo, vel num a Domino; ille qui ducitur a diabolo, usus facit propter se et mundum, at qui ducitur a Domino, usus facit propter Dominum et coelum, et omnes illi usus faciunt a Domino, qui fugiunt mala ut peccata, at omnes illi usus faciunt a diabolo, qui non fugiunt mala ut peccata, malum enim est diabolus, ac usus seu bonum est Dominus: inde et non aliunde cognoscitur discrimen: utrumque in externa forma apparet simile, sed in interna forma sunt prorsus dissimilia; unum est sicut aurum, in quo intus est scoria, at alterum sicut aurum in quo intus est purum aurum: et est unum sicut fructus arte factus, qui apparet in externa forma sicut fructus ex arbore, cum tamen est cera colorata, in qua intus est pulvis aut bitumen; at alterum sicut fructus nobilis, sapore et odore amaenus, in quo************* intus sunt semina.

* Prima editio: pereunt;

** Prima editio: succcessive:

*** Prima editio: est

**** Prima editio: nihili

***** Prima editio: qni

****** Prima editio: proximum

******* Prima editio: malefaciendi, ut videtur

******** Prima editio: quacunqoe

********* Prima editio: adjiciam;

********** Prima editio: reeondat

*********** Prima editio: 26 (absque interpuncto)

************ Prima editio: cognosci;

************* Prima editio: qao

DP n. 216 216. II. Quod Aeterna se referant ad honores et opes spirituales, quae sunt amoris et sapientiae,* in Coelo. Quoniam naturalis homo jucunda amoris sui, quae etiam sunt jucunda concupiscentiarum mali, vocat bona, et quoque confirmat quod sint bona, ideo honores et opes vocat benedictiones Divinas; at cum naturalis ille homo videt, quod mali aeque ac boni ad honores evehantur et ad opes promoveantur,** et magis cum videt quod boni in contemtu et in paupertate sint, et mali in gloria et opulentia, secum cogitat,*** quid hoc; non potest esse Divinae Providentiae, nam si illa regeret omnia, accumularet bonos honoribus et opibus, et afflictaret malos paupertate et contemtu, et sic adigeret malos ad agnoscendum, quod Deus et quod Divina Providentia sint. [2] Sed naturalis homo nisi illustratus a spirituali homine, hoc est, nisi simul spiritualis sit, non videt quod honores et opes possint esse Benedictiones; et quoque quod possint esse Maledictiones, et quod cum benedictiones sunt, a Deo sint, et quod cum maledictiones sunt, a diabolo sint; quod etiam dentur honores et opes a diabolo, notum est, nam ex eo vocatur ille princeps mundi. Nunc quia nescitur ubinam honores et opes sunt benedictiones, ac ubinam sunt maledictiones, dicendum est; sed in hoc Ordine. 1. Quod honores et opes sint benedictiones, et quod sint maledictiones. 2. Quod honores et opes, quando sunt benedictiones, sint spirituales ac aeternae, at quod dum sunt maledictiones, sint temporariae et caducae. 3. Quod honores et opes, quae sunt maledictiones, respective ad honores et opes quae sunt benedictiones, sint sicut non aliquid ad omne, ac sicut quod in se non est, ad id quod in se est.

* Prima editio: sapienriae,

** Prima editio: promoveantnr,

*** Prima editio: cogitat,

DP n. 217 217. Nunc tria illa momenta per se illustranda sunt. PRIMO. Quod honores et opes sint benedictiones, et quod sint maledictiones: communis experientia testatur, quod tam pii quam impii, sive tam justi quam injusti, hoc est, tam boni quam mali, in dignitatibus et opibus sint; et tamen a nemine negari potest, quin impii et injusti, hoc est, mali in infernum veniant, ac pii et justi, hoc est, boni in coelum: quoniam hoc verum est, sequitur quod dignitates et divitiae, seu honores et opes, sint vel benedictiones vel maledictiones, et quod apud bonos sint benedictiones, et quod apud malos sint maledictiones. In Opere de COELO ET INFERNO Londini, anno 1758, edito, n. 357 ad 365, ostensum est, quod tam divites quam pauperes, et tam magni quam parvi, in Coelo sint, et quoque in inferno; ex quo patet, quod dignitates et divitiae apud illos qui in coelo sunt, in mundo fuerint benedictiones, et quod apud illos qui in inferno sunt, in mundo fuerint maledictiones. [2] Unde autem est, quod sint benedictiones, et unde est quod sint maledictiones, quisque potest, si modo aliquid de ea re ex ratione cogitat, scire; quod nempe sint benedictiones apud illos, qui non cor in illis ponunt, et quod sint maledictiones apud illos qui cor in illis ponunt; cor ponere in illis, est se amare in illis, et cor non ponere in illis, est usus et non se amare in illis: quid et quale discrimen inter binos illos amores est, supra n. 215 dictum est: quibus addendum est, quod dignitates et opes quosdam seducant, et quosdam non seducant: seducunt dum excitant amores proprii hominis, qui est amor sui, qui quod sit amor inferni, qui vocatur diabolus, supra etiam dictum est; at non seducunt, dum illum amorem non excitant. [3] Quod tam mali quam boni evehantur ad honores, et promoveantur ad opes, est quia mali aeque ac boni usus faciunt, sed mali propter honores et lucra suae personae, at boni propter honores et lucra ipsius rei; hi spectant honores et lucra rei, ut causas principales, ac honores et lucra suae personae ut causas instrumentales; mali autem spectant honores et lucra personae ut causas principales, ac honores et lucra rei ut causas instrumentales: sed quis non videt, quod persona, ejus functio et honor, sit propter rem, quam administrat, et non vicissim; quis non videt, quod judex sit propter justitiam, magistratus propter rem communem, et Rex propter regnum, et non vicissim; quare etiam quisque in dignitate et honore, secundum leges regni, est secundum rei dignitatem, in cujus functione est; et quod discrimen sit sicut inter principale et instrumentale. Ille qui honorem rei sibi seu suae personae tribuit, apparet in mundo spirituali, dum id repraesentatur, sicut homo inversus corpore,* pedibus sursum et capite deorsum.** [4] SECUNDO. Quod dignitates et opes, quando sunt benedictiones, sint spirituales ac aeternae, et quod quando sunt maledictiones, sint temporariae et caducae: dignitates et opes in Coelo sunt sicut in mundo, nam sunt ibi regimina, et inde administrationes et functiones, et quoque sunt negotiationes, et inde opes, quoniam sunt societates et caetus. Universum Coelum distinctum est in bina Regna, quorum unum vocatur Regnum Coeleste, alterum Regnum spirituale, et unumquodvis Regnum in innumeras Societates, majores et minores, quae omnes et in quibus omnes secundum differentias amoris et inde sapientiae, ordinatae sunt,*** societates Regni coelestis secundum differentias amoris coelestis, qui est amor in Dominum,**** et societates Regni spiritualis secundum differentias amoris spiritualis, qui est amor erga proximum: quia tales Societates sunt, et omnes qui in illis sunt, fuerunt homines in mundo, et inde apud se retinent amores quos in mundo habuerunt, cum differentia quod illi tunc spirituales sint, et quod ipsae dignitates et opes sint spirituales in Regno Spirituali, ac coelestes in Regno coelesti,***** consequenter illis dignitates et opes prae aliis sunt,****** quibus amor et sapientia prae aliis sunt, qui sunt, quibus dignitates et opes fuerunt benedictiones in mundo. [5] Ex his constare potest, quales sunt dignitates et opes spirituales, quod sint rei et non personae: persona quidem qui in dignitate ibi est, in magnificentia et gloria est, qualis est regum in terris; sed usque non spectant ipsam dignitatem ut aliquid, sed usus, in quorum administratione et functione sunt: recipiunt quidem honores, quisque suae dignitatis, at ipsi non tribuunt sibi illos, sed ipsis usibus; et quia omnes usus sunt a Domino, tribuunt illos Domino, a quo: tales itaque sunt dignitates et opes spirituales, quae aeternae sunt. [6] Aliter vero fit illis, quibus dignitates et opes in mundo fuerunt maledictiones; hi quia illas sibi tribuerunt, et non usibus, et quia non voluerunt quod usus dominarentur super illos, sed illi super usus, quos reputaverunt ut usus, quantum suo honori et suae gloriae inserviverunt, ideo in inferno sunt, et ibi vilia mancipia, in contemtu et miseria; quare quia dignitates et opes illae pereunt, dicuntur temporariae et caducae. De his et illis ita docet Dominus, “Ne reponite vobis thesauros in terra, ubi aerugo et tinea corrumpit, et ubi fures perfodiunt et furantur: recondite autem vobis thesauros in coelo, ubi neque aerugo neque tinea corrumpit, et ubi fures non perfodiunt, neque furantur: nam ubi est thesaurus vester, etiam est cor vestrum,” Matth. VI:19,20,21. [7] TERTIO: Quod dignitates et opes quae sunt maledictiones, respective ad dignitates et opes quae sunt benedictiones, sint sicut non aliquid******* ad omne, et sicut quod non in se est, ad id quod in se est. Omne quod perit, et non fit aliquid, intus in se non est aliquid; est quidem extus aliquid, imo apparet sicut multum, et quibusdam sicut omne, quamdiu durat, sed non intus in se; est sicut superficies, intra quam non est aliquid; et est sicut persona theatri in regia veste, dum ludus finitur: at quod manet in aeternum, id in se perpetuo est aliquid, ita omne; et quoque Est, quia non desinit esse.

* Prima editio: curpore.

** Prima editio: deorsum,

*** Prima editio: sunt;

**** Prima editio: Dominum;

***** Prima editio: coelesti;

****** illis dignitates et opes prae aliis sunt, ubi in prima editione quod illis dignitates et opes prae aliis sint,

******* Prima editio: alipuid

DP n. 218

218. III. Quod temporaria ac aeterna separentur ab homine, sed quod conjungantur* a Domino: quod ita sit, est quia omnia hominis sunt temporaria, ex quibus homo potest vocari temporarius, ac omnia Domini sunt aeterna, ex quibus Dominus vocatur Aeternus; ac temporaria sunt quae finem habent et pereunt, at aeterna sunt quae non finem habent, et non pereunt. Quod haec duo non conjungi possint, nisi quam per infinitam sapientiam Domini, et sic quod a Domino conjungi possint, et non ab homine, quisque potest videre. Ut autem sciatur, quod illa duo ab homine separentur, et a Domino conjungantur, demonstrandum est in hoc ordine. 1. Quid temporaria et quid aeterna. 2. Quod homo sit temporarius in se, et quod Dominus sit aeternus in Se;** et quod inde ab homine non possit procedere nisi quam temporarium, et quod a Domino non nisi quam aeternum. 3. Quod temporaria separent aeterna a se, et quod aeterna conjungant temporaria sibi. 4. Quod Dominus conjungat hominem Sibi*** per apparentias. 5. Et quod per correspondentias.

* Prima editio: conjungan / gantur

** Prima editio: se;

*** Prima editio: sibi

DP n. 219 219. Sed haec momenta singillatim per se illustranda et confirmanda sunt. PRIMO: quid temporaria, et quid aeterna: temporaria sunt omnia illa quae propria naturae sunt, et quae inde sunt propria homini: propria naturae sunt imprimis spatia et tempora, utraque cum limite et termino; propria hominis inde sunt quae ejus propriae voluntatis et proprii intellectus sunt, et quae inde ejus affectionis et cogitationis, imprimis quae ejus prudentiae,* quae quod finita et limitata sint, notum est. Aeterna autem sunt omnia quae propria Domini sunt, et ex Ipso sunt sicut propria homini: propria Domini sunt omnia infinita ac aeterna, ita absque tempore, consequenter absque limite et absque fine: illa quae sunt inde sicut propria homini, similiter infinita ac aeterna sunt; verum nihil horum est hominis, sed sunt solius Domini apud illum. [2] SECUNDO. Quod homo sit temporarius in se, et quod Dominus sit aeternus in se; et quod inde ab homine non possit procedere nisi quam temporarium, et quod a Domino non nisi quam aeternum. Quod homo in se temporarius sit, et quod Dominus in se aeternus, supra dictum est; quoniam non aliud ab aliquo potest procedere quam quod in ipso est, sequitur quod ab homine non possit aliud procedere quam temporarium, et a Domino non aliud quam aeternum; non enim potest a finito procedere infinitum; quod possit procedere est contradictorium;** verum usque potest a finito procedere infinitum, at non a finito sed ab infinito per illud; vicissim etiam, non potest ab infinito procedere finitum; quod possit procedere, est etiam contradictorium; at ab infinito potest produci finitum, at hoc non est procedere, sed est creare; de qua re videatur SAPIENTIA ANGELICA DE DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA, a principio ad finem: quare si a Domino procedit finitum, ut fit in multis apud hominem,*** non procedit a Domino, sed ab homine; et potest dici a Domino per hominem, quia ita apparet. [3] Hoc potest illustrari per haec Domini verba, “Sermo vester erit imo imo, non non; quod ultra haec est, ex malo est,” Matth. V:37; talis sermo est omnibus in Tertio Coelo; illi enim nusquam ratiocinantur de rebus Divinis, num ita sit vel non ita sit, sed in se a Domino vident, quod ita sit vel non ita; quare ratiocinari de rebus Divinis num ita sint vel non, est quia ratiocinator non videt illa a Domino, sed vult videre a semet, et quod homo a semet videt, est malum. Sed usque vult Dominus non modo ut homo cogitet et loquatur de rebus Divinis, sed etiam ratiocinetur de illis, ob finem ut videat quod ita sit vel non ita; ac illa cogitatio, loquela aut ratiocinatio, modo pro fine habeat ut videat veritatem, dici potest esse a Domino apud hominem, sed est ab homine, usque dum veritatem videt et illam agnoscit: interea est solum a Domino, quod possit cogitare, loqui et ratiocinari; hoc enim potest ex binis facultatibus, quae vocantur Libertas et Rationalitas, quae facultates sunt homini a Solo Domino. [4] TERTIO: quod temporaria separent aeterna a se, et quod aeterna conjungant temporaria sibi: per quod temporaria separent aeterna a se, intelligitur quod homo qui temporarius est ex temporariis in se; et per quod aeterna conjungant temporaria sibi, intelligitur quod Dominus qui aeternus est ex aeternis in Se,**** ut supra dictum***** est. In praecedentibus ostensum est, quod sit conjunctio Domini cum homine, et reciproca hominis cum Domino; sed quod reciproca hominis cum Domino non sit ab homine, sed a Domino; tum quod voluntas hominis in adversum eat cum voluntate Domini, seu quod idem, propria prudentia hominis cum Divina Providentia Domini; ex illis hoc sequitur, quod homo ex temporariis suis separet aeterna Domini a se, sed quod Dominus conjungat aeterna sua temporariis hominis, hoc est, Se homini et hominem Sibi: de his quia multis actum est in praecedentibus, non opus est illa pluribus confirmare. [5] QUARTO. Quod Dominus conjungat hominem Sibi****** per apparentias: apparentia enim est, quod homo ex se amet proximum, faciat bonum, et loquatur verum; haec nisi apparerent homini sicut ab illo, non amaret proximum, faceret bonum et loqueretur verum, ita non conjungeretur Domino: sed quia a Domino est Amor, Bonum et Verum, patet quod Dominus per apparentias******* conjungat hominem Sibi. Sed de hac apparentia, et de conjunctione Domini cum homine, et de reciproca hominis cum Domino per illam, multis supra actum est. [6] QUINTO. Quod Dominus conjungat hominem Sibi per correspondentias; hoc fit medio Verbo, cujus sensus literae ex meris correspondentiis consistit; quod per illum sensum sit conjunctio Domini cum homine, et reciproca hominis cum Domino, in DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE DE SCRIPTURA SACRA, a principio ad finem, ostensum est.

* Prima editio: prudentiae;

** Prima editio: contradictiorium;

*** Prima editio: bominem,

**** Prima editio: se,

***** supra dictum ubi in prima editione supradictum

****** Prima editio: sibi

******* Prima editio: pparentias

DP n. 220 220. IV. Quod temporariorum ac aeternorum conjunctio apud hominem sit Divina Domini Providentia: sed haec quia non in primam intellectus perceptionem possunt cadere, nisi prius redigantur in ordinem, ac secundum illum evolvantur et demonstrentur, quare hic erit illorum ordo. 1. Quod ex Divina Providentia sit, quod homo per mortem exuat naturalia ac temporaria, ac induat spiritualia ac aeterna. 2. Quod Dominus per Divinam suam Providentiam conjungat Se* naturalibus per spiritualia, ac temporariis per aeterna, secundum usus.** 3. Quod Dominus conjungat Se*** usibus per correspondentias, et sic per apparentias secundum confirmationes ab homine. 4. Quod talis conjunctio temporariorum ac aeternorum sit Divina Providentia. Sed haec mittentur in clariorem lucem per explicationes. [2] PRIMUM. Quod ex Divina Providentia sit, quod homo per mortem exuat naturalia et temporaria, ac induat spiritualia ac aeterna: naturalia et temporaria sunt extrema ac ultima, in quae homo primum intrat, quod fit cum nascitur, ob causam ut dein possit introduci in interiora et superiora; extrema enim ac ultima sunt continentia; et haec sunt in naturali mundo: inde est quod nullus angelus et spiritus immediate creatus sit, sed quod omnes illi primum nati sint homines, et sic introducti; inde illis sunt extrema ac ultima, quae in se sunt fixa et stata, intra quae et a quibus interiora in nexu possunt contineri. [3] Sed homo primum induit crassiora naturae; ejus corpus ex illis est; sed haec per mortem exuit, ac retinet puriora naturae, quae proxima spiritualibus sunt, et haec sunt tunc ejus continentia. Praeterea in extremis seu ultimis sunt omnia interiora seu superiora simul, ut prius in suis locis ostensum est; quare omnis operatio Domini est a primis et ultimis simul, ita in pleno. Sed quia extrema ac ultima naturae non possunt recipere spiritualia ac aeterna, ad quae mens humana formata est, sicut illa in se sunt, et tamen homo natus est ut fiat spiritualis ac vivat in aeternum, ideo homo illa exuit, et retinet modo naturalia interiora, quae spiritualibus et coelestibus conveniunt et concordant, ac illis inserviunt pro continentibus; hoc fit per rejectionem temporariorum et naturalium ultimorum, quae est mors corporis. [4] SECUNDUM. Quod Dominus per Divinam suam Providentiam Se**** conjungat naturalibus per spiritualia, ac temporariis per aeterna, secundum usus: naturalia et temporaria non sunt solum illa quae propria naturae sunt, sed etiam illa quae propria hominum sunt in Mundo naturali; haec et illa exuit homo per mortem, ac induit spiritualia ac aeterna illis correspondentia; quod induat haec secundum usus, multis in antecedentibus ostensum est. Naturalia quae propria naturae sunt, se referunt in genere ad tempora et spatia, et in specie ad illa quae super tellure conspiciuntur; haec homo per mortem relinquit, ac loco illorum accipit spiritualia, quae quoad faciem externam seu apparentiam similia sunt, sed non quoad faciem internam et ipsam essentiam; de qua re etiam supra actum est. [5] Temporaria, quae propria hominum in mundo naturali sunt, in genere se referunt ad dignitates et opes, et in specie ad cujusvis hominis necessitates, quae sunt victus, amictus et habitatio; haec quoque exuuntur et relinquuntur per mortem, ac induuntur et accipiuntur talia, quae quoad externam faciem seu apparentiam similia sunt, non autem quoad internam faciem et quoad essentiam: omnia haec suam internam faciem et essentiam habent ex usibus temporariorum in mundo: usus sunt bona quae vocantur bona charitatis.***** Ex his constare potest, quod Dominus per Divinam suam Providentiam conjungat naturalibus et temporariis spiritualia ac aeterna secundum usus. [6] TERTIUM. Quod Dominus conjungat Se****** usibus per correspondentias, et sic per apparentias secundum confirmationes illarum ab homine: sed quia haec non possunt non videri obscura illis qui nondum claram notionem ceperunt, quid correspondentia et quid apparentia, quare illa per exemplum illustranda et sic explicanda sunt: omnia Verbi sunt merae correspondentiae spiritualium et coelestium, et quia correspondentiae sunt etiam apparentiae sunt: hoc est, omnia Verbi sunt Divina Bona Divini Amoris******* ac Divina Vera Divinae Sapientiae, quae nuda sunt in se, sed in Verbi sensu literae investita; quare apparent sicut homo in veste, quae statui amoris et sapientiae ejus correspondet; ex quo patet, quod si homo confirmat apparentias, sit simile sicut confirmet quod vestes sint homines; inde apparentiae fiunt fallaciae: aliter si homo inquirit veritates et has videt in apparentiis. [7] Nunc quia omnes usus, seu vera et bona charitatis, quae homo facit proximo, illa vel faciat secundum apparentias, vel secundum ipsas veritates******** in Verbo, si illa secundum apparentias apud se confirmatas facit, in fallaciis est, at si secundum veritates, illa facit sicut oportet: ex his constare potest, quid intelligitur per quod Dominus se conjungat usibus per correspondentias et sic per apparentias secundum confirmationes illarum ab homine. [8] QUARTUM: Quod talis Conjunctio temporariorum ac aeternorum sit Divina Providentia: Haec ut in quadam luce coram intellectu sistantur, illustranda sunt per bina exempla, per unum quod concernit Dignitates et honores, et per alterum quod concernit Divitias et opes; utraque sunt in externa forma naturales et temporariae, in interna autem forma sunt spirituales et aeternae.********* Dignitates cum honoribus illarum naturales et temporariae sunt, quando homo spectat se quoad personam in illis, et non Rempublicam et usus in********** illis, tunc enim homo non potest aliter secum interius cogitare, quam quod Respublica sit propter se et non ille propter Rempublicam; est sicut rex qui cogitat, quod regnum et omnes homines ibi sint propter se, et non ille propter regnum et homines ejus. [9] At eaedem dignitates cum honoribus illarum, spirituales ac aeternae sunt, quando homo spectat se quoad personam propter Rempublicam et usus, et non haec propter se; si hoc facit, tunc homo est in veritate et in essentia dignitatis suae et honoris sui; si autem illud, tunc est in correspondentia et apparentia, quas si apud se confirmat, est in fallaciis, et non aliter in conjunctione cum Domino, quam sicut illi qui in falsis sunt et inde malis, nam fallaciae sunt falsa cum quibus mala se conjungunt: praestiterunt quidem usus et bona, sed a se et non a Domino; ita seipsos posuerunt loco Domini. [10] Simile est cum divitiis et opibus, quae etiam naturales et temporariae, tum spirituales et aeternae sunt; divitiae et opes sunt naturales et temporariae apud illos, qui unice illas et se in illis spectant, et in his duobus omne suum volupe et jucundum; at eaedem sunt spirituales et aeternae apud illos, qui spectant usus bonos in illis, et in his interius volupe et jucundum; apud hos etiam exterius volupe et jucundum fit spirituale, ac temporarium fit aeternum; quare etiam hi post mortem in coelo sunt, et ibi in palatiis, quorum formae utensiles splendent ex auro et ex lapidibus pretiosis; quae tamen non aliter spectant quam externa splendentia ac pellucentia ab internis, quae sunt usus, ex quibus illis sunt ipsa voluptas et jucunditas, quae in se sunt faustitas et felicitas coeli: sors contraria est illis, qui spectaverunt divitias et opes solum propter illas et propter se, ita propter externa et non simul interna, ita secundum apparentias, et non secundum essentias illarum; illi dum exuunt illas, quod fit dum moriuntur, induunt interna illarum, quae quia non spiritualia sunt, non possunt esse nisi quam infernalia, nam sive unum sive alterum inest; non potest utrumque simul; unde pro divitiis sunt illis egestates, et pro opibus miseriae. [11] Per usus intelliguntur non solum necessaria vitae, quae se referunt ad victum, amictum et habitationem pro se et suis, sed etiam intelligitur bonum patriae, bonum societatis, et bonum concivis. Tale bonum est negotiatio, cum illa est amor finalis, ac pecunia amor medius inserviens, modo negotiator defraudationes et malas artes ut peccata fugit et aversatur; aliter cum pecunia est amor finalis, ac negotiatio amor medius inserviens, nam hoc est avaritia, quae est radix malorum, de qua videatur Luc. XII:15, et parabola de illa, Vers. 16 ad 21.

* Prima editio: se

** Prima editio: usus,

*** Prima editio: se

**** Prima editio: se

***** Prima editio: charitatis (absque interpuncto, ut videtur)

****** Prima editio: se

******* Prima editio: Amoris

******** Prima editio: veritases

********* Prima editio: aeternae (absque interpuncto, ut videtur)

********** Prima editio: in in

DP n. 221 221.

Quod homo non interius immittatur in vera fidei,
et in bona charitatis, nisi quantum in illis
potest teneri usque ad finem vitae

In Christiano Orbe notum est, quod Dominus velit omnium salutem, et quoque quod Omnipotens sit, quare multi ex eo concludunt, quod unumquemque possit salvare, et quod illos salvet qui implorant misericordiam Ipsius, imprimis illi qui implorant illam per formulam fidei receptae, ut Deus Pater misereatur propter Filium, imprimis si simul implorant ut fidem illam recipiant: sed quod prorsus aliter sit, videbitur in Articulo ultimo hujus Transactionis, ubi explicabitur, quod Dominus non possit agere contra leges Divinae suae Providentiae, quia agere contra illas, foret agere contra Divinum Amorem suum et contra Divinam Sapientiam suam, ita contra SeIpsum; ubi videbitur, quod talis immediata Misericordia non dabilis sit, quia salvatio hominis fit per media, secundum quae ducere hominem non potest alius quam qui vult omnium salutem, et simul Omnipotens est, ita Dominus. Media per quae homo a Domino ducitur, sunt quae vocantur leges Divinae Providentiae, inter quas etiam est haec, quod homo in vera sapientiae et in bona amoris non interius immittatur, nisi quantum in illis potest teneri usque ad finem vitae. Sed ut hoc coram ratione pateat, explicandum est in hoc ordine. 1. Quod homo immitti possit in sapientiam rerum spiritualium et quoque in amorem illarum, et usque non reformari. 2. Quod si homo postea ab illis recedit, et in contrarium abit, prophanet sancta. 3. Quod plura genera prophanationum sint, sed quod hoc genus omnium pessimum sit. 4. Quod ideo Dominus non interius immittat hominem in vera sapientiae et simul in bona amoris, nisi quantum homo in illis potest teneri usque ad finem vitae.

DP n. 222 222. I. Quod homo immitti possit in sapientiam rerum spiritualium, et quoque in amorem illarum, et usque non reformari: causa est, quia homini rationalitas et libertas est; per rationalitatem potest elevari in sapientiam paene angelicam, perque libertatem in amorem non absimilem amori angelico; sed usque qualis est amor, talis est sapientia; si amor est coelestis et spiritualis, fit sapientia quoque coelestis et spiritualis; at vero si amor est diabolicus ac infernalis, est quoque sapientia diabolica et infernalis; haec quidem tunc potest apparere in externa forma, et sic coram aliis, sicut coelestis et spiritualis, sed in interna forma, quae est ipsa essentia ejus, est diabolica et infernalis, non extra illum, sed intra illum; quod talis sit, non apparet hominibus, quia homines naturales sunt, ac naturaliter vident et audiunt, et forma externa est naturalis; sed quod talis* sit, apparet angelis, quia angeli spirituales sunt, ac spiritualiter vident et audiunt, et forma interna est spiritualis. [2] Ex his patet, quod homo immitti possit in sapientiam rerum spiritualium, et quoque in amorem illarum, et usque non reformari, sed tunc solum in amorem illarum naturalem, non autem in amorem illarum spiritualem: causa est, quod homo semet possit immittere in amorem naturalem, sed solus Dominus in amorem spiritualem, et qui in hunc immissi sunt, illi reformantur, at qui in illum solum immissi sunt, non reformantur; hi enim sunt plerique hypocritae, et plures ex ordine Jesuitico, qui interius non aliquid Divini credunt, sed exterius cum Divinis sicut harioli ludunt.

* Prima editio: talis,

DP n. 223

223. Per multam experientiam in Mundo spirituali datum est scire, quod homo in se possideat facultatem intelligendi arcana sapientiae, sicut ipsi angeli; nam vidi diabolos ignitos, qui dum arcana sapientiae audiverunt, quod non modo intellexerint illa, sed etiam ex rationalitate sua loquuti sint illa, at ut primum redierunt ad amorem suum diabolicum, non intellexerunt, sed pro illis contraria, quae erant insaniae, et hanc tunc vocaverunt sapientiam: imo datum est audire, quod cum in statu sapientiae erant, riderent suam insaniam, et cum in statu insaniae erant, riderent sapientiam. Homo qui* in mundo talis fuerat, post mortem cum fit spiritus, utplurimum mittitur in statum alternum sapientiae et insaniae, ut videat hanc ab illa: sed tametsi ex sapientia vident se insanire, usque dum illis datur optio, quod fit cuilibet, immittunt se in statum insaniae, et illum amant, et tunc statum sapientiae odio habent: causa est, quia internum eorum fuit diabolicum, ac externum sicut Divinum: hi sunt qui intelliguntur per diabolos, qui se lucis angelos faciunt: et per illum, qui in domo nuptiarum non fuit indutus veste nuptiarum, ac ejectus in tenebras exteriores, Matth. XXII:11,12,13.

* Prima editio: qni

DP n. 224 224. Quis non videre potest, quod internum sit ex quo externum existit, consequenter quod externum suam essentiam habeat ab interno; et quis non scit ab experientia, quod externum possit aliter apparere quam secundum essentiam ejus ab interno; hoc enim manifeste apparet apud hypocritas, adulatores, simulatores; et quod homo possit mentiri personas non suas in externis, [apparet] a comedis et mimis, hi enim sciunt repraesentare reges, imperatores, imo angelos, sono, loquela, facie, gestu, sicut illi forent; cum tamen non sunt nisi quam harioli; hoc quoque dictum est, quia homo similiter potest sycophantam agere, tam in civilibus et moralibus, quam in spiritualibus; et quoque scitur, quod multi agant. [2] Cum itaque internum in sua essentia est infernale, et externum in sua forma apparet spirituale, et tamen externum trahit essentiam suam ab interno, ut dictum est, quaeritur ubinam essentia illa in externo latet; non apparet in gestu, nec in sono, nec in loquela, nec in facie, sed usque latet interius in quatuor illis: quod interius in illis lateat, patet manifeste ab iisdem in Mundo spirituali; cum enim homo e Mundo naturali in Mundum spiritualem venit, quod fit cum moritur, tunc externa sua cum corpore relinquit, ac interna sua, quae in spiritu suo recondidit, retinet, et tunc si internum ejus fuit infernale, apparet ille sicut diabolus, qualis etiam fuerat quoad spiritum suum, cum vixit in mundo. Quis non agnoscit, quod omnis homo relinquat externa cum corpore, ac intret in interna cum fit spiritus. [3] His adjiciam etiam haec, quod in Mundo spirituali sit communicatio affectionum et inde cogitationum, ex quo est quod nemo possit loqui aliter quam prout cogitat: tum etiam quod unusquisque ibi mutet faciem, et fiat similis suae affectioni, sic ut quoque ex facie appareat qualis est: datur quandoque hypocritis loqui aliter quam cogitant, sed sonus loquelae illorum auditur prorsus discors cum interioribus cogitationibus illorum, et ex discordantia dignoscuntur: inde constare potest, quod internum lateat interius in sono, loquela, facie et gestu externi, et quod hoc non percipiatur ab hominibus in mundo naturali, sed manifeste ab angelis in mundo spirituali.

DP n. 225

225. Ex his nunc patet, quod homo, quamdiu in mundo naturali vivit, immitti possit in sapientiam rerum spiritualium, et quoque in amorem illarum; et quod hoc fiat ac fieri possit tam apud illos qui mere naturales sunt, quam apud illos qui spirituales; sed cum differentia, quod hi per illa reformentur, et quod illi per eadem non reformentur: apud hos etiam potest apparere sicut ament sapientiam, sed non aliter amant illam, quam sicut adulter amat foeminam nobilem, sicut meretricem, cum qua blande loquitur, ac cui dat vestes decoris, de qua tamen domi secum cogitat, quod non sit nisi quam vile scortum, cui faciam credere quod amem, quia favet libidini meae; at si non faveret, rejecturus essem: Internus ejus homo est adulter ille, et Externus ejus homo est foemina illa.

DP n. 226

226. II. Quod si homo postea ab illis recedit, et in contrarium abit, prophanet sancta. Sunt plura genera prophanationis sancti, de quibus in sequenti Articulo, sed hoc genus est omnium gravissimum, nam qui prophanatores ex hoc genere sunt, post mortem fiunt non homines magis; vivunt quidem, sed continue in deliriis phantasticis; apparent sibi volare in alto, et cum manent, ludunt cum phantasiis, quas vident sicut res reales; et quia non amplius homines sunt, non vocantur ille et illa, sed illud: imo cum sistuntur videndi in luce coeli, apparent sicut sceleta, quaedam ut sceleta ossei coloris, quaedam ut ignea, et quaedam ut adusta. Quod hujus generis prophani post mortem tales fiant, ignoratur in mundo, et ignoratur quia causa ignoratur; ipsa causa est, quod cum homo primum agnoscit Divina et credit illa, et postea recedit et negat illa, tunc commisceat sancta prophanis; quae quando commixta sunt, non possunt aliter separari, quam per destructionem totius. Sed ut haec clarius percipiantur, in suo ordine detegenda sunt, qui erit,* 1. Quod quicquid homo ex voluntate cogitat, loquitur et agit, approprietur ei, et remaneat, tam bonum quam malum. 2. Sed quod Dominus per Divinam suam Providentiam continue prospiciat et disponat, ut malum sit per se, et bonum per se, et sic quod separari possint. 3. Sed quod hoc non fieri possit, si homo primum agnoscit vera fidei et vivit secundum illa, et postea recedit et negat illa. 4. Quod tunc commisceat bonum et malum, usque adeo ut separari nequeant. 5. Et quia bonum et malum apud unumquemvis hominem separanda sunt, et apud talem separari nequeunt, quod ideo quoad omne vere humanum destruatur.

* Prima editio: erit.

DP n. 227 227. Hae sunt causae, propter quas tale enorme existit, sed illae, quia in obscuro sunt ex ignorantia illarum, explicandae sunt, ut coram intellectu pateant. PRIMO. Quod quicquid homo ex voluntate cogitat, loquitur et agit, approprietur ei et remaneat, tam bonum quam malum; hoc ostensum* est supra n. 78 ad 81: est enim homini memoria externa seu naturalis, ac est memoria interna seu spiritualis; huic memoriae inscripta sunt omnia et singula quaecunque in mundo ex voluntate cogitaverat, loquutus est, et egerat, et tam omnia et singula, ut non desit quicquam; haec memoria est liber vitae ejus, qui post mortem aperitur, et secundum quem judicatur. De hac memoria plura in Opere de COELO ET INFERNO n. 461 ad 465, ab ipsa experientia sunt adducta. [2] SECUNDO.** Sed quod Dominus per Divinam suam Providentiam continue prospiciat et disponat, ut malum sit per se, et bonum per se, et sic quod separari possint: Unusquisque homo tam in malo est quam in bono, in malo enim est a se, et in bono a Domino, et homo non potest vivere nisi sit in utroque, nam si in solo se esset et sic in solo malo, non aliquid vitae haberet, et si in solo Domino et sic in solo bono, nec aliquid vitae haberet, nam homo in Hoc vitae foret sicut suffocatus continue trahens animam, velut moribundus in agone; et in Illo vitae foret exstinctus, nam malum absque omni bono in se est mortuum, quare unusquisque homo in utroque est; sed differentia est, quod unus sit interius in Domino,*** et exterius quasi in se, ac alter interius in se, sed exterius quasi in Domino, et hic est in malo, et ille in bono, attamen uterque in utroque; quod etiam malus sit, est quia est in bono vitae civilis et moralis, et quoque exterius in aliquo bono vitae spiritualis; praeter quod a Domino teneatur in rationalitate et libertate, quod possit in bono esse; hoc bonum est, per quod omnis homo, etiam malus, ducitur a Domino. Ex his videri potest, quod Dominus separet malum et bonum, ut unum sit interius ac alterum exterius, et sic prospiciat ne commisceantur. [3] TERTIO. Sed quod hoc non fieri possit, si homo primum agnoscit vera fidei, et vivit secundum illa, ac postea recedit ac negat illa: hoc patet a nunc dictis; ex primo, quod omnia quae homo ex voluntate cogitat, loquitur et agit, approprientur ei ac remaneant; et ex altero, quod Dominus per Divinam suam Providentiam continue prospiciat et disponat ut bonum per se sit, ac malum per se, ac separari possint: separantur etiam a Domino post mortem; apud illos qui interius mali sunt et exterius boni sunt, aufertur bonum, et sic relinquuntur suo malo; vicissim apud illos qui interius boni sunt, et exterius sicut alii homines conquisiverunt opes, ambiverunt dignitates, delectati sunt variis mundanis, et faverunt aliquibus concupiscentiis; apud hos tamen bonum et malum non commixta sunt, sed separata sicut internum et externum; ita in externa forma in multis similes malis fuerunt, non tamen in interna: vicissim etiam mali, qui in externa forma apparuerunt sicut boni, in pietate, cultu, loquela et factis, et tamen in interna forma mali fuerunt; apud hos quoque separatum est malum a bono. At apud illos, qui prius agnoverunt vera fidei, et vixerunt secundum illa, et postea in contrarium abiverunt, ac rejecerunt**** illa, et imprimis si negaverunt illa, bona et mala non amplius separata sunt, sed commixta; nam homo talis appropriavit sibi bonum, et quoque appropriavit sibi malum, et sic conjunxit et commiscuit illa. [4] QUARTO. Quod tunc commisceat bonum et malum, usque adeo, ut non separari possint, sequitur ex nunc dictis; et si non separari potest malum a bono, ac bonum a malo, non potest esse in coelo nec in inferno; unusquisque [tamen] homo, vel in uno vel in altero erit; non potest esse in utroque, nam***** sic nunc foret in coelo, nunc in inferno, et dum in coelo ageret pro inferno, et dum in inferno ageret pro Coelo; ita destrueret vitam omnium qui circum illum****** sunt, vitam coelestem apud angelos, et vitam infernalem apud diabolos, ex quo vita cujusvis periret; nam vita cuivis erit sua; non vivit quisquam in vita aliena, minus in opposita. Inde est, quod Dominus apud omnem hominem post obitum, dum fit spiritus seu homo spiritualis, separet bonum a malo ac malum a bono; bonum a malo apud illos qui interius******* in malo sunt, ac malum a bono apud illos qui interius in bono sunt; quod est secundum Ipsius verba, “Omni habenti dabitur ut abundet, et ab eo qui [non] habet, etiam quod habet auferetur,” Matth. XIII:12. Cap. XXV:29. Marc. IV:25, Luc. VIII:18. Cap. XIX:26. [5] QUINTO. Quia bonum et malum apud unumquemvis hominem separanda sunt, et apud talem separari nequeunt, quod ideo quoad omne vere humanum destruatur: vere humanum est cuivis ex Rationalitate, quod possit videre et scire, si vult, quid verum et quid bonum, et quoque quod possit ex Libertate velle, cogitare, loqui et facere id, ut prius ostensum est; sed haec libertas cum sua rationalitate destructa est apud illos, qui apud se commiscuerunt bonum et malum, nam illi non possunt ex bono videre malum, nec ex malo cognoscere bonum, unum enim faciunt; inde illis non rationalitas in facultate seu in potentia est amplius, et inde nec aliqua libertas: quae causa est, quod sint sicut mere deliria phantastica, ut supra dictum est, et non magis appareant ut homines, sed ut ossa aliqua cute obducta, et inde cum nominantur, non dicuntur ille aut illa, sed illud: talis sors est illis, qui hoc modo commiscent sancta prophanis: at sunt plura prophanationis genera, quae usque non talia sunt; de quibus in subsequenti Articulo.

* Prima editio: ostensu [inverted “m”]

** Prima editio: SEDUNDO.

*** Prima editio: Domlno,

**** Prima editio: rejecernnt

***** Prima editio: et

****** Prima editio: illlum

******* Prima editio: in interius

DP n. 228 228. Nullus homo* ita prophanat sancta, qui non scit illa, nam qui non scit illa, nec potest agnoscere illa, et dein negare illa; quare illi qui extra Christianum Orbem sunt, et non sciunt aliquid de Domino, et de Redemptione et Salvatione ab Ipso, non prophanant id sanctum, dum non recipiunt illud, imo dum loquuntur** contra illud. Ipsi Judaei nec prophanant id sanctum, quia ab infantia non volunt recipere et agnoscere illud; aliter si reciperent et agnoscerent, et postea negarent, quod tamen raro fit; multi enim ex illis agnoscunt illud exterius, et negant illud interius, et sunt hypocritis similes. Sed illi prophanant sancta per commixtionem illorum cum prophanis, qui primum recipiunt et agnoscunt, et postea abeunt et negant. [2] Nihil facit, quod in infantia et pueritia recipiant et agnoscant; hoc facit unusquisque Christianus; quia tunc non recipiunt et agnoscunt illa quae fidei et charitatis sunt ex aliqua rationalitate et libertate, hoc est, in intellectu ex voluntate, sed solum ex memoria et ex fide magistri, et si vivunt secundum illa, est ex caeca obedientia; at cum homo in usum suae rationalitatis et libertatis venit, quod fit successive*** sicut adolescit et juvenescit, si tunc agnoscit vera et vivit secundum illa, et postea negat illa, commiscet sancta prophanis, et fit ex homine tale monstrum, ut supra dictum est. At si homo in malo est, a tempore dum suae rationalitatis et libertatis, hoc est, sui juris, factus est, usque in juventutem, ac postea agnoscit vera fidei et vivit secundum illa, modo tunc in illis usque ad finem vitae maneat, non commiscet illa, nam Dominus tunc separat mala prioris vitae a bonis posterioris vitae; ita fit cum omnibus qui poenitentiam agunt. Sed de his plura in sequentibus.

* Prima editio: humo

** Prima editio: loquntur

*** Prima editio: succussive

DP n. 229

229. III. Quod plura genera prophanationum sancti sint, et quod hoc genus sit omnium pessimum. In communissimo sensu per prophanationem intelligitur omnis impietas; ita per prophanatores intelliguntur omnes impii, qui corde negant Deum, sanctitatem Verbi, et inde spiritualia Ecclesiae, quae ipsa sancta sunt, de quibus etiam impie loquuntur. Sed de his hic non agitur, verum de illis qui Deum profitentur, sanctitatem Verbi statuunt, et spiritualia Ecclesiae agnoscunt, plerique tamen solum ore: causa quod hi prophanent, est quia sanctum ex Verbo est in illis et apud illos, et hoc quod in illis est, et quod facit aliquid illorum intellectus et voluntatis, prophanant: at vero in impiis, qui Divinum ac Divina negant, non est aliquod sanctum quod prophanare possunt: hi quidem sunt prophanatores, sed usque non prophani.

DP n. 230 230. Prophanatio sancti intelligitur in Secundo Praecepto decalogi per NON PROPHANABIS NOMEN DEI TUI: et quod non prophanandum sit, intelligitur in Oratione Dominica, per SANCTIFICETUR NOMEN TUUM: quid per Nomen Dei intelligitur, vix ab ullo in Christiano Orbe scitur: causa est, quia non scitur,* quod in spirituali Mundo non sint nomina sicut in naturali Mundo, sed quod unusquisque nominetur secundum quale amoris et sapientiae ejus; ut primum enim aliquis venit in societatem aut consortium cum aliis, nominatur illico secundum quale ejus ibi: nominatio fit per linguam spiritualem, quae talis est, ut nomen dare possit unicuique rei, quia ibi quaevis litera in alphabeto unam rem significat, et plures literae in unam vocem conjunctae, quae faciunt nomen personae, integrum statum rei involvunt: hoc inter mirabilia est in Mundo spirituali. [2] Ex his patet, quod per Nomen Dei in Verbo significetur Deus cum omni Divino quod in Ipso est, et quod ex Ipso procedit; et quia Verbum est Divinum procedens, est id Nomen Dei; et quia omnia Divina, quae spiritualia Ecclesiae vocantur, ex Verbo sunt, etiam illa sunt Nomen Dei. Ex his videri potest quid intelligitur in Secundo Praecepto decalogi per Non prophanabis Nomen Dei; et in Oratione Dominica per Sanctificetur Nomen tuum. Similia per Nomen Dei ac Domini significantur** in multis locis in Verbo utriusque Testamenti, ut Matth. VII:22, Cap. X:22, Cap. XVIII:5,20, Cap. XIX:29, Cap. XXI:9, Cap. XXIV:9,10,*** Joh. I:12, Cap. II:23, Cap. III:17,18, Cap. XII:13,28, Cap. XIV:13,14, [Cap. XV:]16,**** Cap. XVI:23,24,26,***** Cap. XVII:6, Cap. XX:31; praeter in aliis locis, et in permultis in Veteri Testamento. [3] Qui significationem hanc Nominis novit, potest scire quid per haec Domini verba significatur, “Quisquis suscipit Prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet: quisquis suscipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet: et quisquis potaverit unum parvorum horum potu frigidae tantum in nomine discipuli, non perdet mercedem,” Matth. X:41,42;****** qui per nomen prophetae, justi et discipuli, hic solum intelligit prophetam, justum, et discipulum, is non scit ibi alium sensum, quam solum sensum literae, et ille nec scit quid merces prophetae, merces justi, et merces propter potum frigidae datum discipulo, cum tamen per nomen et per mercedem prophetae intelligitur status et felicitas eorum qui in Divinis veris sunt, per nomen et mercedem justi status et felicitas eorum qui in Divinis bonis sunt, et per discipulum status illorum qui in aliquibus spiritualibus Ecclesiae sunt, potus frigidae est aliquid veri. [4] Quod quale status amoris et sapientiae, seu boni et veri, significetur per Nomen, constat etiam per haec Domini verba, “Qui ingreditur per januam, pastor est ovium; huic ostiarius aperit, et oves vocem illius audiunt, et proprias oves vocat nomine tenus, et educit illas,” Joh.******* X:2,3; vocare oves nomine tenus, est quemlibet qui in bono charitatis est, docere et ducere secundum statum amoris et sapientiae ejus: per januam intelligitur Dominus, ut constat ex Vers. 9 ibi, “Ego sum janua; per Me******** si quis introiverit, salvabitur;” ex quibus patet, quod Ipse Dominus adeundus sit, ut quis salvari possit, et qui Ipsum adit, sit pastor ovium; et qui non Ipsum adit, sit fur et latro, ut dicitur Vers. 1, illius Capitis.

* Prima editio: scirur,

** Prima editio: significatur

*** Matth. XXIV:10 apud Biblia Sacra translata ex linguis originalibus a Sebastiano Schmidt (Argentorati, 1696) legitur: “Im� tunc scandalizabuntur multi, et se invicem tradent, et odio habebunt se invicem: et haec omnia propter Nomen Meum.” In quo versu addita sunt verba “et haec omnia propter Nomen Meum,” quae in aliis versionibus non inveniuntur.

**** Cap. XIV:13,14, [Cap. XV:]16 ubi in prima editione Cap. XIV:14.15.16.

***** Prima editio: XVI:23.24.26.27.

****** Prima editio: X:21;

******* Prima editio: Matth.

******** Prima editio: me

DP n. 231 231. Quoniam per prophanationem sancti intelligitur prophanatio ab illis qui sciunt vera fidei et bona charitatis ex Verbo, et quoque aliquo modo agnoscunt illa, et non illi qui non sciunt illa, nec qui ex impietate prorsus rejiciunt, ideo non de his, sed de illis sequentia dicuntur; horum prophanationis genera sunt plura, leviora et graviora, verum ad haec septem referri possunt. PRIMUM PROPHANATIONIS GENUS AB ILLIS EST, qui joculantur ex Verbo et de Verbo, aut ex Divinis Ecclesiae et de illis: hoc fit a quibusdam ex prava consuetudine, desumendo nomina aut formulas ex Verbo, et immiscendo sermonibus parum decoris, et quandoque spurcis; quod non potest non cum aliquo contemtu Verbi esse conjunctum; cum tamen Verbum in omnibus et singulis est Divinum et sanctum; nam unaquaevis vox ibi in sinu recondit aliquod Divinum; et per id communicationem habet cum coelo: sed hoc prophanationis genus levius et gravius est secundum agnitionem sanctitatis Verbi, et sermonis indecorum cui inseritur a joculatoribus. [2] ALTERUM GENUS PROPHANATIONIS AB ILLIS EST, qui intelligunt et agnoscunt Divina Vera, et tamen vivunt contra illa; sed levius prophanant qui solum intelligunt, gravius autem qui etiam agnoscunt, intellectus enim solum docet, vix aliter quam sicut praedicator, et non conjungit se cum voluntate ex se; at agnitio se conjungit, non enim potest aliquod agnosci nisi cum consensu voluntatis: sed usque illa conjunctio est varia, et secundum conjunctionem prophanatio, dum vivitur contra vera quae agnoscuntur; ut si quis agnoscit, quod vindictae et odia, adulteria et scortationes, fraudes et doli, blasphemationes et mendacia, sint peccata contra Deum, et usque committit illa, is in hoc genere prophanationis graviori est; dicit enim Dominus, “Servus, qui scit voluntatem Domini sui, et non facit voluntatem ejus, percutietur multis,” Luc. XII:47.* Et alibi, “Si caeci essetis, non haberetis peccatum; jam vero dicitis quod videamus, ideo peccatum vestrum manet,” Joh. IX:41. Sed aliud est agnoscere apparentias veri, et aliud genuina vera; illi qui agnoscunt genuina vera, et usque non vivunt secundum illa, in Mundo spirituali apparent absque luce et calore vitae in sono et loquela, sicut forent merae inertiae. [3] TERTIUM GENUS PROPHANATIONIS EST AB ILLIS, qui applicant sensum literae Verbi ad confirmandos malos amores et falsa principia; causa est, quia confirmatio falsi est negatio veri, et confirmatio mali est rejectio boni, et Verbum in suo sinu non est nisi quam Divinum Verum et Divinum Bonum, et hoc in sensu ultimo, qui est sensus literae, non apparet in genuinis veris, nisi ubi docet Dominum ac ipsam viam salutis, sed in vestitis veris, quae vocantur apparentiae veri; quare ille sensus potest trahi ad confirmandum haeretica plurium generum: qui vero confirmat amores malos, ille violentiam infert Divinis Bonis; qui confirmat principia falsa, ille violentiam infert Divinis Veris: haec violentia vocatur falsificatio veri, illa autem adulteratio boni; utraque intelligitur per sanguines in Verbo: Sanctum enim spirituale, quod etiam est Spiritus veritatis procedens a Domino, est intus in singulis sensus literae Verbi; id sanctum laeditur, quando falsificatur et adulteratur Verbum: quod hoc sit prophanatio, patet. [4] QUARTUM GENUS PROPHANATIONIS** AB ILLIS EST, qui pia et sancta ore loquuntur, et quoque simulant sono et gestu affectiones amoris illorum, et tamen corde non credunt et amant illa. Plerique ex his sunt hypocritae et Pharisaei, a quibus post mortem omne verum et bonum aufertur, et dein mittuntur in tenebras exteriores. Illi, qui ex hoc genere se confirmaverunt contra Divinum, et contra Verbum, et inde quoque contra spiritualia Verbi, in tenebris illis sedent muti, impotes loquendi,*** volentes effutire pia et sancta, sicut in Mundo, sed non possunt: nam in Mundo spirituali quisque adigitur loqui sicut cogitat, sed hypocrita vult loqui aliter quam cogitat; inde oppositio in ore existit, ex qua est quod possit solum mutire. Sed hypocrises sunt leviores et graviores, secundum confirmationes contra Deum, et ratiocinationes pro Deo exterius. [5] QUINTUM PROPHANATIONIS GENUS AB**** ILLIS EST, qui Divina sibi attribuunt: illi sunt qui intelliguntur per Luciferum apud Esajam Cap. XIV: per Luciferum ibi intelligitur Babel, ut constare potest a Vers. 4, 22, illius Capitis, ubi etiam illorum sors describitur: iidem etiam sunt qui intelliguntur et describuntur per meretricem sedentem super bestia coccinea, in Apocalypsi Cap. XVII. Multis in locis in Verbo nominatur Babel et Chaldaea, et per Babelem ibi intelligitur prophanatio boni, et per Chaldaeam prophanatio veri, utraque apud illos qui sibi Divina attribuunt. [6] SEXTUM PROPHANATIONIS GENUS AB ILLIS EST, qui Verbum agnoscunt, et usque Divinum Domini negant: hi in Mundo vocantur Sociniani, et quidam Arriani; horum et illorum sors est, quod invocent Patrem, et non Dominum, et continue orent Patrem, quidam etiam propter Filium, ut admittantur in Coelum, sed frustra, usque dum absque spe salvationis fiunt; et tunc demittuntur in Infernum inter illos qui negant Deum: hi sunt qui intelliguntur per illos qui blasphemant Spiritum***** Sanctum, quibus non remittetur in hoc saeculo nec in futuro, Matth. XII:32 : causa est, quia Deus est unus Persona et Essentia, in quo Trinitas, et ille Deus est Dominus; et quia Dominus etiam est Coelum, et inde illi qui in Coelo sunt in Domino sunt, ideo illi qui negant Divinum Domini, non possunt admitti in Coelum, ac in Domino esse: quod Dominus sit Coelum, et quod inde illi qui in Coelo sunt, in Domino sint, supra ostensum est. [7] SEPTIMUM PROPHANATIONIS GENUS AB ILLIS EST, qui primum agnoscunt Divina vera, ac vivunt secundum illa, ac postea recedunt et negant illa; hoc pessimum genus prophanationis est, ex causa quia commiscent sancta prophanis, usque adeo ut separari nequeant, et tamen separanda sunt, ut sint vel in Coelo vel in Inferno; et quia hoc apud illos fieri nequit, eruitur omne intellectuale et voluntarium humanum, et fiunt non homines magis, ut prius dictum est. Paene simile fit cum illis, qui Divina Verbi et Ecclesiae corde agnoscunt, ac illa prorsus immergunt proprio suo, quod est amor dominandi super omnia, de quo prius plura dicta sunt: hi enim post mortem, dum fiunt spiritus,****** prorsus non volunt duci a Domino, sed a semet, et cum laxatur amori illorum fraenum, volunt non modo dominari super coelum, sed etiam super Dominum; et quia hoc non possunt, negant Dominum, et fiunt diaboli. Sciendum est quod amor vitae, qui etiam******* est amor regnans, maneat unumquemvis post mortem, et quod non auferri possit. [8] Hujus generis prophani intelliguntur per Tepidos, de quibus ita in Apocalypsi, “Novi opera tua, quod neque frigidus sis, neque calidus; utinam frigidus esses, aut calidus; sed quia tepidus es, et neque frigidus neque calidus, exsputurus sum te ex ore meo,” III:15,16.******** Hoc genus prophanationis********* describitur ita a Domino apud Matthaeum, “Quando immundus spiritus exit ab homine, perambulat arentia loca, quaerens requiem, sed non invenit; tunc dicit, revertar ad domum unde exivi; dum redit et invenit illam vacuam, ac scopis purgatam et ornatam sibi, abit, et adjungit sibi septem alios spiritus pejores se, et ingressi habitant ibi; atque fiunt posteriora hominis pejora primis,” XII:43, [44,] 45; conversio hominis describitur ibi per exitum spiritus immundi ab illo; ac reversio ad mala priora, ejectis veris et bonis, per reditum spiritus immundi cum septem se pejoribus in domum sibi ornatam,********** ac prophanatio sancti a prophano, per quod posteriora illius hominis fiant pejora primis. Simile intelligitur per hoc apud Johannem, “Jesus dixit ad sanatum in lacu Bethesda, ne amplius pecca, ne pejus tibi fiat,” V:14. [9] Quod Dominus provideat, ne homo interius agnoscat vera, ac postea recedat, et fiat prophanus, intelligitur per haec, “Occaecavit*********** illorum oculos et obturavit************ illorum cor, ut non videant oculis ac intelligant corde, et convertant se, et sanem illos,” Joh. XII:40;************* ne convertant************** se et sanem illos, significat ne agnoscant vera et dein recedant, et sic fiant prophani; propter eandem causam Dominus loquutus est per parabolas, ut Ipse dicit, Matth. XIII:13. Quod Judaeis prohibitum fuerit comedere pinguedinem et sanguinem, Levit. III:17, Cap. VII:23,25, significabat ne prophanarent sancta, pinguedo enim significabat Divinum Bonum, et sanguis Divinum Verum. Quod semel conversus in bono et vero permansurus sit ad finem vitae, docet Dominus apud Matthaeum, “Jesus dixit, quisquis perseveraverit ad finem, salvabitur,” X:22; pariter Marc. XIII:13.

* Prima editio: XII:48.

** Prima editio: PROPHA / TIONIS

*** Prima editio: loquendi. (ut videtur)

**** Prima editio: AC

***** Prima editio: Spititum

****** Prima editio: spititus,

******* Prima editio: etiam

******** Prima editio: III:14.15.

********* Prima editio: prophonationis

********** Prima editio: ornatam;

*********** Prima editio: “Obturavit

************ Prima editio: occaecavit

************* Prima editio: XII:4;

************** Prima editio: cenvertant

DP n. 232

232. IV. Quod ideo Dominus non interius immittat hominem in vera sapientiae et simul in bona amoris, nisi quantum homo in illis potest teneri usque ad finem vitae. Ad hoc demonstrandum distincte progrediendum est, ex binis causis, una quia interest saluti humanae, altera quia ex cognitione hujus legis pendet cognitio legum permissionis, de quibus in sequenti Paragrapho: interest enim saluti humanae, nam, ut prius dictum est, qui Divina Verbi et inde Ecclesiae primum agnoscit, et postea ab illis recedit, sancta gravissime prophanat. Ut itaque hoc arcanum Divinae Providentiae detegatur, usque ut homo rationalis in sua luce id videre possit, evolvendum est in hac serie. 1. Quod in interioribus apud hominem non possit malum et simul bonum esse, inde nec falsum mali et simul verum boni. 2. Quod a Domino in interiora hominis non possit inferri bonum ac verum boni, nisi quantum ibi remotum est malum ac falsum mali. 3. Si bonum cum suo vero ibi inferretur prius aut plus quam remotum est malum cum suo falso, homo recederet a bono, ac rediret ad suum malum. 4. Quod cum homo in malo est, intellectui ejus possint inferri multa vera, et haec in memoria recondi, et tamen non prophanari. 5. Sed quod Dominus per Divinam suam Providentiam quam maxime prospiciat, ne prius et plus inde recipiatur a voluntate, quam quantum homo sicut a se removet malum in externo homine. 6. Quod si prius et plus, tunc voluntas adulteraret bonum, et intellectus falsificaret verum, commiscendo illa cum malis et cum falsis. 7. Quod ideo Dominus non interius immittat hominem in vera sapientiae et in bona amoris, nisi quantum homo in illis potest teneri usque ad finem vitae.

DP n. 233 233. Ut itaque hoc Arcanum Divinae Providentiae detegatur, usque ut homo rationalis id in sua luce videre possit, singillatim explicanda sunt illa, quae nunc allata sunt. PRIMUM. Quod in interioribus apud hominem non possit malum et simul bonum esse, et inde nec falsum mali et simul verum boni: per interiora hominis intelligitur internum cogitationis ejus, de quo homo non aliquid scit, priusquam in mundum spiritualem et ejus lucem venit, quod fit post mortem; in mundo naturali id cognosci potest solum ex jucundo amoris ejus in externo cogitationis suae, et ex ipsis malis, dum illa apud se explorat; nam, ut supra ostensum est, internum cogitationis cum externo cogitationis apud hominem in tali nexu cohaeret, ut non separari possint; sed de his supra plura. Dicitur bonum et verum boni, ac malum et falsum mali, quoniam bonum non dari potest absque suo vero, nec malum absque suo falso, sunt enim consortes tori seu conjuges, nam vita boni est a suo vero, et vita veri a suo bono; simile est cum malo et ejus falso. [2] Quod in interioribus hominis non possit malum cum suo falso et simul bonum cum suo vero esse, a rationali homine absque explicatione videri potest, est enim malum oppositum bono, ac bonum oppositum malo, et duo opposita non possunt simul esse: est etiam omni malo insitum odium contra bonum, et omni bono est insitus amor tutandi se contra malum, et id a se removendi: ex quo sequitur, quod unum cum altero non possit simul esse; et si simul forent, primum oriretur conflictus et pugna, et dein destructio: quod etiam Dominus his verbis docet, “Omne Regnum divisum contra seipsum desolatur, et omnis civitas aut domus divisa contra seipsam non consistit. Quisquis non est Mecum, contra Me est, et quisquis non congregat Mecum, dispergit,” Matth. XII:25,30* : et alibi, “Nemo potest duobus dominis simul servire, nam aut unum odio habebit, et** alterum amabit [aut uni adhaerebit et alterum negliget,]*** Matth. VI:24. Duo opposita non dari possunt in una substantia aut forma simul, quin distraheretur et periret; si accessisset**** et appropinquavisset unum ad alterum, omnino se separarent, sicut bini hostes, quorum unus intra sua castra aut intra sua munimenta, et alter extra illa, se reciperet: ita fit cum malis et bonis apud hypocritam; hic in utrisque est; sed malum est intra et bonum est extra, et sic duo illa separata, et non commixta. Ex his nunc patet, quod malum cum suo falso, et bonum cum suo vero, non possint simul esse. [3] ALTERUM. Quod a Domino in interiora hominis non possit inferri bonum ac verum boni, nisi quantum ibi remotum est malum et falsum mali; hoc est ipsum consequens antecedentium; nam cum malum et bonum non possunt simul esse, non potest inferri bonum, priusquam malum remotum est. Dicitur in interioribus hominis, per quae intelligitur internum cogitationis; de his agitur, in quibus vel erit Dominus vel erit diabolus; est Dominus ibi post reformationem, et est diabolus ibi ante illam; quantum itaque homo patitur se reformari, tantum diabolus ejicitur, at quantum non patitur se reformari, tantum diabolus remanet: quis non videre potest, quod Dominus non intrare possit, quamdiu ibi diabolus est, et tamdiu ibi est, quamdiu homo tenet portam clausam, in qua homo cum Domino simul est; quod Dominus intret, quando porta illa medio homine aperitur, docet Dominus in Apocalypsi, “Consisto ad januam et pulso; si quis audiverit vocem meam, et aperuerit januam, ingrediar ad illum, et coenabo cum illo, et ille Mecum,” III:20; janua aperitur per quod homo removeat malum fugiendo et aversando illud sicut infernale et diabolicum; nam sive dicatur malum sive diabolus, idem est; ac vicissim, sive dicatur Bonum sive Dominus, idem est; nam in omni bono intus est Dominus, et in omni malo intus est diabolus. Ex his patet veritas hujus rei. [4] TERTIUM: si bonum cum suo vero inferretur prius aut plus quam remotum est malum cum suo falso, homo***** recederet a bono, ac rediret ad suum malum; causa est, quia praevaleret malum, et quod praevalet, hoc vincit, si non tunc usque postea; dum adhuc malum praevalet, non potest bonum inferri in intima conclavia, sed solum in atria, quoniam, ut dictum est, malum et bonum non possunt simul esse, et quod solum in atriis est, hoc removetur ab hoste ejus, qui in conclavibus est; inde fit recessio a bono et reditio ad malum, quod est pessimum prophanationis genus. [5] Praeterea ipsum jucundum vitae hominis est amare seipsum et mundum super omnia; hoc jucundum non potest momento removeri, sed successive; at quantum ex hoc jucundo apud hominem remanet, tantum ibi praevalet malum; et hoc malum non aliter removeri potest, quam ut amor sui fiat amor usuum, seu ut amor dominandi non sit propter se sed propter usus, sic enim usus faciunt caput, et amor sui seu dominandi primum facit corpus sub capite, ac postea pedes super quibus ambulet: quis non videt quod bonum facturum sit****** caput, et quod cum bonum facit caput, Dominus ibi sit; bonum et usus unum sunt: quis non videt, quod si malum facit caput, diabolus ibi sit, et quia usque bonum civile et morale, et in externa forma etiam bonum spirituale, recipiendum est, quod hoc tunc faciat pedes et plantas, et proculcetur. [6] Cum itaque status vitae hominis invertendus est, ut quod supra est infra sit, et haec versura non dari potest momento, jucundissimum enim vitae, quod est ex amore sui et inde dominii, non potest nisi quam successive diminui, et verti in amorem usuum, quapropter non potest a Domino inferri bonum prius et plus quam quantum hoc malum removetur; et si prius et plus, homo recederet a bono, et rediret ad suum malum. [7] QUARTUM. Quod cum homo in malo est, intellectui ejus possint inferri multa vera, et haec in memoria recondi, et tamen non prophanari: causa est, quia intellectus non influit in voluntatem, sed voluntas in intellectum; et quia non influit in voluntatem, multa vera ab intellectu recipi possunt, et illa recondi in memoria, et tamen cum malo voluntatis non commisceri, proinde sancta non prophanari: et quoque cuivis incumbit, ut vera ex Verbo, aut ex praedicationibus, discat, in memoria reponat, ac de illis cogitet; intellectus enim ex veris quae in memoria sunt, et inde in cogitationem veniunt, docebit voluntatem, hoc est, docebit hominem, quid faciet; hoc itaque est principale medium reformationis: quando vera solum in intellectu, et inde in memoria sunt, non sunt in homine, sed extra illum. [8] Memoria hominis comparari potest cum alvo ruminatorio quorundam animalium, in quem immittunt escas suas, quae quamdiu ibi sunt, non in corpore eorum sunt, sed extra illud, at sicut desumunt illas inde et devorant, fiunt vitae illorum, et nutritur corpus: at in memoria hominis non sunt escae materiales, sed spirituales, quae intelliguntur per vera, et in se sunt cognitiones; quantum inde homo desumit illa cogitando, quasi ruminando, tantum mens ejus spiritualis nutritur: amor voluntatis est qui desiderat, et quasi appetit, et facit ut hauriantur, et nutriant; si amor ille malus est, desiderat et quasi appetit immunda; si autem bonus, desiderat et quasi appetit munda, et illa quae non conveniunt, separat, amandat, et ejicit, quod fit variis modis. [9] QUINTUM: Sed quod Dominus per Divinam suam Providentiam quam maxime prospiciat, ne prius et plus inde recipiatur a voluntate, quam quantum homo sicut a se removet malum in externo homine; nam quod a voluntate, hoc in hominem******* venit, ac ei appropriatur, ac fit vitae ejus; et in ipsa vita, quae homini est ex voluntate, non potest malum et bonum simul esse, sic enim periret; at in intellectu potest utrumque esse, quae ibi vocantur falsa mali aut vera boni, attamen non simul; alioquin non potuisset homo videre malum a bono, ac cognoscere bonum a malo; sed distinguuntur et separantur ibi sicut domus in interiora et exteriora; cum malus homo cogitat et loquitur bona, tunc exterius cogitat et loquitur, at cum mala, tunc interius, quare cum loquitur bona, fit loquela ejus sicut ex pariete, et comparari potest cum fructu superficietenus pulchro, qui intus vermiculosus et putris est, et quoque cum ovo draconis crusta tenus. [10] SEXTUM: Quod si prius et plus, tunc voluntas adulteraret bonum, ac intellectus falsificaret verum, commiscendo illa cum malis et inde falsis: cum voluntas est in malo, tunc illa in intellectu adulterat bonum, ac adulteratum bonum in intellectu est in voluntate malum, confirmat enim quod malum sit bonum, et vicissim; malum ita facit cum omni bono, quod sibi oppositum est: malum etiam falsificat verum, quia verum boni est oppositum falso mali; hoc quoque facit voluntas in intellectu, et non intellectus ex se. Adulterationes boni in Verbo describuntur per adulteria, et falsificationes veri per scortationes ibi. Adulterationes et falsificationes illae fiunt per ratiocinia ex naturali homine qui in malo est, et quoque fiunt per confirmationes ex apparentiis sensus literae Verbi. [11] Amor sui, qui est caput omnium malorum, praepollet aliis amoribus ingenio adulterandi bona et falsificandi vera, et hoc facit per abusum rationalitatis, quae cuivis homini tam malo quam bono a Domino est; imo potest per confirmationes facere, ut malum prorsus appareat sicut bonum, ac falsum sicut verum: quid non potest, cum potest mille argumentis confirmare, quod natura seipsam creaverit, et quod illa dein creaverit homines, bestias et vegetabilia omnis generis: tum quod per influxum ex interiori se faciat ut homines vivant, analytice cogitent, et sapienter intelligant. Quod amor sui praepolleat ingenio confirmandi quicquid vult, est quia ultimam superficiem ejus facit quidam splendor lucis in varios colores variegatae; hic splendor est amoris istius gloria sapiendi, et sic quoque eminendi et dominandi. [12] At cum amor ille talia confirmaverat, tunc fit tam caecus, ut non videat aliter quam quod homo sit bestia et quod cogitent similiter, imo quod si bestia quoque loqueretur, foret illa homo sub alia forma: si adduceretur ex quadam persuasione******** credere, quod aliquid hominis vivat post mortem, tunc tam caecus est, ut credat quod etiam bestia, et quod hoc aliquid vivens post mortem sit modo subtilis vitae halitus, sicut vapor, qui usque relabitur ad cadaver suum, vel quod sit aliquod vitale absque visu, auditu et loquela, ita caecum, surdum et mutum, volitans et cogitans; praeter plures insanias, quas ipsa natura, quae********* in se mortua est, phantasiae ejus inspirat; hoc facit amor sui, qui in se spectatus est amor proprii, et proprium hominis********** quoad affectiones, quae omnes sunt naturales, non est absimile vitae bestiae, et quoad perceptiones, quia ex illis affectionibus sunt, non absimile est noctuae: quare qui continue immergit cogitationes proprio suo, non potest elevari e luce naturali in lucem spiritualem, et videre aliquid Dei, coeli, et vitae aeternae. Quia hic amor talis est, et usque ingenio confirmandi quodcunque lubet, praepollet, ideo etiam simili ingenio potest adulterare bona Verbi, et falsificare vera ejus, dum ex quadam necessitate tenetur confiteri illa. [13] SEPTIMUM: Quod ideo Dominus non interius immittat hominem in vera sapientiae et in bona amoris, nisi quantum homo in illis potest teneri usque ad finem vitae: hoc facit Dominus, ne homo in gravissimum illud genus prophanationis sancti, de quo in hoc Articulo actum est, incidat; propter id periculum etiam Dominus permittit mala vitae, et plura haeretica cultus; de quorum permissione videbitur in sequentibus Paragraphis.

* Prima editio: XXV:30

** Prima editio: aut

*** sic n. 18 hujus transactionis, et sic quoque Sebastian Schmidt apud Biblia Sacra translata ex linguis originalibus (Argentorati, 1696)

**** Prima editio: acessisset

***** Prima editio: bomo

****** facturum sit ubi in prima editione faciet

******* Prima editio: hominem,

******** Prima editio: persvasione

********* Prima editio: qu[“ea” inverted]

********** Prima editio: homlnis

DP n. 234 234.

Quod leges Permissionis etiam sint
leges Divinae Providentiae

Non sunt aliquae leges permissionis per se seu separatae a legibus Divinae Providentiae, sed sunt eaedem, quare dicitur quod Deus permittat, per quod non intelligitur quod velit, sed quod non possit avertere propter finem, qui est salvatio; quicquid fit propter finem, qui est salvatio, est secundum leges Divinae Providentiae: nam, ut prius dictum est, Divina Providentia jugiter in diversum et in contrarium it cum voluntate hominis, continue intendens finem, quare in omni momento operationis suae, seu in omni vestigio progressionis suae, ubi animadvertit aberrare hominem a fine, illum secundum leges suas dirigit, flectit et disponit, abducendo a malo, ducendo ad bonum; quod hoc non fieri possit absque permissione mali, in sequentibus videbitur. Praeterea non potest aliquid permitti* absque causa, et causa non datur alibi, quam in aliqua lege Divinae Providentiae, quae lex docet cur permittitur.

* Prima editio: pemitti

DP n. 235

235. Qui prorsus non agnoscit Divinam Providentiam, ille in corde suo non agnoscit Deum, sed pro Deo agnoscit naturam, et pro Divina Providentia humanam prudentiam; quod ita sit, non apparet, quia homo potest aliter cogitare et cogitare, et quoque aliter loqui et loqui; potest aliter cogitare et loqui ex interiori se, et aliter ab exteriori se; est sicut cardo qui utrinque potest vertere januam, aliter dum intrat quam dum exit; et sicut velum utrinque potest vertere navem, sicut nauclerus id expandit. Qui se confirmaverunt pro humana prudentia, usque adeo ut negaverint Divinam Providentiam, illi quicquid usquam vident, audiunt et legunt, dum in illa sua cogitatione sunt, non animadvertunt aliud, imo nec possunt, quia nihil e Coelo recipiunt, sed solum a se; et quia ex solis apparentiis et fallaciis concludunt, et non vident aliud, possunt jurare quod ita sit; et si etiam solam naturam agnoscunt, possunt irasci contra defensores Divinae Providentiae, modo non sint sacerdotes, de quibus cogitant, quod id eorum doctrinae aut functionis sit.

DP n. 236

236. Enumerabuntur nunc aliqua quae Permissionis sunt, et usque secundum leges Divinae Providentiae, per quae mere naturalis homo se pro natura contra Deum, et pro humana prudentia contra Divinam Providentiam, confirmat: ut cum Verbum legit,* quod sapientissimus hominum, Adamus et uxor, se passi sint a serpente seduci, et quod Deus hoc per Divinam suam Providentiam non averterit. Quod primus eorum filius, Cainus, occiderit fratrem suum Abelem, et Deus non tunc abduxerit loquendo cum illo, sed modo post factum, maledicendo. Quod Gens Isra�litica in deserto coluerit vitulum aureum, et agnoverit eum pro Deo qui e terra Aegypti illos eduxit, cum tamen Jehovah hoc vidit e Monte Sinai prope, et non praecavit. Tum quod David numeraverit populum, et propterea immissa sit pestis, e qua tot millia** hominum perierunt, et quod Deus non ante sed post factum ad illum miserit Gadem prophetam, et denuntiaverit poenam. Quod Salomoni permissum fuerit instaurare cultus idololatricos: et multis Regibus*** post illum prophanare Templum et Sancta Ecclesiae: et demum quod Genti isti permissum sit crucifigere Dominum. In his et multis aliis in Verbo, agnitor naturae et prudentiae humanae non videt nisi quam contraria Divinae Providentiae, quare illis ut argumentis potest uti ad negandum illam, si non in exteriore sua cogitatione, quae est proxima loquelae, usque in interiore quae remota est a loquela.

* Prima editio: legit;

** Prima editio: milia

*** Prima editio: Regibus

DP n. 237

237. Omnis cultor sui et cultor naturae contra Divinam Providentiam se confirmat, cum in mundo videt tot impios, et tot illorum impietates, et simul quorundam gloriationes ex illis, et usque non aliquas illorum punitiones propterea a Deo. Et magis contra Divinam Providentiam se confirmat, cum videt quod succedant machinationes, astutiae et doli, etiam contra pios, justos et sinceros: et quod injustitia triumphet super justitiam in judiciis et in negotiis. Imprimis se confirmat, cum videt impios ad honores evehi, ac fieri magnates et primates;* tum etiam abundare divitiis, ac vivere in lautis et magnificis; et vicissim cultores Dei in contemtu et paupertate. Contra Divinam Providentiam etiam se confirmat, cum cogitat quod permittantur bella, ac tunc tot hominum neces, ac tot urbium, gentium et familiarum depraedationes: et quoque quod victoriae stent a parte prudentiae, et quandoque non justitiae; et quod non aliquid faciat, si praefectus sit probus vel sit improbus; praeter similia alia: quae omnia sunt permissiones secundum leges Divinae Providentiae.

* Prima editio: primates:

DP n. 238

238. Idem naturalis homo confirmat se contra Divinam Providentiam, cum spectat Religiosa variarum gentium, ut quod dentur qui prorsus ignorant Deum: quodque dentur qui adorant solem et lunam: tum qui idola et sculptilia etiam monstrosa: et quoque homines mortuos. Insuper cum spectat Religiosum Mahumedanum, quod a tot imperiis et regnis receptum sit: et quod Religio Christiana sit modo in Orbis habitabilis Parte minima, quae vocatur Europa; et quod ibi divisa sit; et quod ibi sint, qui Divinam potestatem sibi vindicant, ac volunt coli ut dii; et invocant homines mortuos: tum quod sint qui salvationem ponunt in quibusdam vocibus, quas cogitent et loquantur, et non aliquid in bonis quae faciant: tum quod pauci sint qui vivunt religionem suam: praeter Haeretica, quae plura fuerunt, et quoque aliqua hodie sunt, ut quae sunt Quaqueris, Moravianis, Anabaptistis, praeter alia: tum quod Judaismus adhuc perstet. Negator Divinae Providentiae ex his concludit, quod religio in se non sit aliquid, sed usque quod necessaria sit, quia inservit pro vinculo.


DP n. 239

239. His argumentis possunt hodie plura addi, per quae adhuc confirmare se possunt, qui interius pro natura et pro sola humana prudentia cogitant; ut quod totus Orbis Christianus agnoverit tres Deos, nescientes quod Deus unus sit persona et essentia, et quod Ille sit Dominus. Tum quod huc usque nesciverint, quod in singulis Verbi sensus spiritualis sit, et quod sanctitas ejus inde sit. Ut et, quod nesciverint, quod fugere mala sicut peccata, sit ipsa Religio Christiana: Et quoque quod nesciverint, quod homo vivat homo post mortem: possunt enim secum et inter se dicere, cur Divina Providentia, si sit, talia nunc primum revelat.

DP n. 240

240. Omnia illa quae in Numeris [236,] 237, 238, 239 recensita sunt, adducta sunt ob finem, ut videatur, quod omnia et singula quae in Mundo fiunt, tam apud malos quam apud bonos, sint Divinae Providentiae; proinde quod Divina Providentia sit in singularissimis cogitationum et actionum hominis, et quod inde sit universalis. Sed quia hoc ex illis non videri potest, nisi singula seorsim explicentur, ideo eo ordine, quo adducta sunt, breviter explicanda sunt, incipiendo a n. 236.

DP n. 241 241. I. Quod sapientissimi hominum,* Adamus et ejus** Uxor, se passi sint a serpente seduci, et quod Deus hoc per Divinam suam Providentiam non averterit, est quia per Adamum et ejus uxorem non intelliguntur omnium primi homines in hoc Mundo creati, sed homines Antiquissimae Ecclesiae, quorum nova Creatio seu regeneratio ita descripta est; ipsa nova Creatio seu Regeneratio illorum in Capite Primo [Geneseos] per Creationem Coeli et Terrae; sapientia ac intelligentia illorum per hortum Edenis; ac finis illius Ecclesiae per esum ex arbore scientiae: Verbum enim in sinu suo est spirituale, continens arcana Divinae Sapientiae, ac ut illa contineantur, conscriptum est per meras correspondentias et repraesentationes. Ex quibus patet, quod illius Ecclesiae homines, qui principio fuerunt sapientissimi, et in fine ex fastu propriae intelligentiae pessimi, non seducti sint ab aliquo serpente, sed ab amore sui, qui ibi est caput serpentis, quod Semen mulieris, hoc est, Dominus, proculcaturus est. [2] Quis non potest ex ratione videre, quod alia, quam quae historice ibi in litera memorata sunt, intelligantur: quis enim potest comprehendere, quod creatio mundi potuerit talis esse, sicut ibi describitur, quare etiam sudant eruditi in explicatione illorum, quae in Primo*** Capite sunt, fatentes tandem quod non intelligant; tum quod in horto seu paradiso illorum positae fuerint binae Arbores, una vitae et una scientiae, et haec in offendiculum: ut et, quod ex solo esu**** hujus arboris in tantum praevaricati sint, ut non solum illi, sed etiam universum genus humanum, posteritas illorum, damnationi obnoxii fierent: porro, quod aliquis serpens potuisset illos seducere, praeter alia ibi, ut quod uxor creata sit ex costa mariti; quod nuditatem suam agnoverint post lapsum, ac velaverint illam foliis ficus, et quod datae illis sint tunicae pellis ad velandum corpus; et quod positi sint cherubi cum ense flammante ad custodiendum viam ad arborem vitae. [3] Haec omnia sunt repraesentativa, per quae describitur Antiquissimae Ecclesiae instauratio,***** status et ejus mutatio, et demum destructio: arcana omnium illorum, quae in sensu spirituali, qui est in singulis ibi, continentur, explicata videantur in ARCANIS COELESTIBUS super Genesin et Exodum Londini editis: ex quibus etiam constare potest, quod per Arborem vitae ibi intelligatur Dominus quoad Divinam Ipsius Providentiam, et quod per Arborem scientiae intelligatur homo quoad propriam prudentiam.

* Prima editio: bominum,

** Prima editio: ejus

*** Prima editio: Ptimo

**** Prima editio: efu

***** Prima editio: instrauratio,

DP n. 242 242. II. Quod primus eorum filius, Cainus, occiderit fratrem suum Abelem, et Deus non tunc abduxerit loquendo cum illo, sed modo post factum maledicendo. Quoniam per Adamum et uxorem ejus intelligitur Ecclesia antiquissima, ut nunc supra dictum est, inde per Cainum et Abelem, primos eorum filios, intelliguntur duo essentialia Ecclesiae, quae sunt Amor et Sapientia, seu Charitas et Fides, per Abelem amor et charitas, et per Cainum sapientia seu fides, in specie sapientia separata ab amore, seu fides separata a charitate; et sapientia tum fides separata talis est, ut non modo rejiciat amorem et charitatem, sed etiam illas annihilet, et sic fratrem suum occidat: quod fides separata a charitate ita faciat, in Christiano Orbe satis notum est; videatur DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE DE FIDE. [2] Maledictio Caini involvit statum illorum spiritualem, in quem post mortem veniunt, qui separant fidem a charitate, seu sapientiam ab amore. Sed usque ne ideo pereat sapientia seu fides, positum est signum super Caino, ne occideretur, nam amor non datur absque sapientia, nec charitas absque fide. Quia per haec paene simile repraesentatum est, quod per esum ex arbore scientiae, ideo sequitur hoc in ordine post descriptionem Adami et ejus uxoris; illi etiam qui in fide separata a charitate sunt, in propria intelligentia sunt, et qui in charitate et inde fide, in intelligentia a Domino sunt, ita in Divina Providentia.

DP n. 243

243. III. Quod Gens Isra�litica in deserto coluerit vitulum aureum, et agnoverit illum pro Deo, qui illos e terra Aegypti eduxit: cum tamen Jehovah hoc vidit e monte Sinai prope, et non praecavit: factum est hoc in deserto Sinai prope montem: quod Jehovah non abduxerit illos a facinoroso illo cultu, est secundum omnes leges Divinae Providentiae, quae hactenus allatae sunt, et quoque secundum illas quae sequuntur. Hoc malum illis permissum est, ne perirent omnes; nam filii Isra�lis educti sunt ex Aegypto, ut repraesentarent Ecclesiam Domini, et hanc repraesentare non potuerunt, nisi idololatria Aegyptiaca e cordibus eorum primum eradicaretur; et hoc non fieri potuit nisi relictum fuisset illis agere secundum id quod in corde illorum fuit, et sic auferre illud per gravem punitionem. Quid ulterius per cultum illum; perque comminationem quod plene rejicerentur, et quod nova gens e Mose excitaretur, significatur, videatur in ARCANIS COELESTIBUS super Cap. XXXII.* Exodi, ubi de illis agitur.

* Prima editio: XXII:

DP n. 244

244. IV. Quod David numeraverit populum,* et propterea immissa sit pestis, ex qua tot millia hominum perierunt, et quod Deus non ante sed post factum ad illum miserit Gadem prophetam, et ei denuntiaverit poenam: qui se contra Divinam Providentiam confirmat, potest etiam de hoc varia cogitare et volvere, imprimis cur David non prius admonitus fuerit, et cur populus propter transgressionem Regis tam graviter punitus sit. Quod non prius admonitus fuerit, est secundum leges Divinae Providentiae hactenus demonstratas, imprimis secundum** binas supra n. 129 ad 153,*** et n. 154 ad 174 explicatas: quod populus propter transgressionem Regis tam graviter punitus sit, et septuaginta millia peste percussi sint, non fuit propter Regem, sed propter populum; nam legitur, “Addidit ira Jehovae**** excandescere contra Isra�lem, ideo incitavit Davidem contra illos***** dicendo, abi, numera Isra�lem et Jehudam,” II Sam. XXIV:1.

* Prima editio: papulum,

** Prima editio: contra

*** Prima editio: 153;

**** Prima editio: Jehouae

***** Prima editio: ilos


DP n. 245

245. V. Quod Salomoni permissum fuerit instaurare cultus idololatricos; erat propter causam, ut repraesentaret Regnum Domini seu Ecclesiam cum omnibus religiosis in universo terrarum Orbe, nam Ecclesia apud Gentem Isra�liticam et Judaicam* instituta fuit Ecclesia repraesentativa, quare omnia judicia et statuta illius Ecclesiae repraesentabant spiritualia Ecclesiae, quae sunt interna ejus, ipse populus Ecclesiam, Rex Dominum, David Dominum venturum in Mundum, et Salomo Dominum post adventum Ipsius; et quia Domino post glorificationem Humani Ipsius fuit potestas super coelum et terram, ut Ipse dicit Matth. XXVIII:18, ideo Repraesentator Ipsius Salomo apparuit in gloria et magnificentia, et fuit in sapientia, super omnes reges terrae, et quoque aedificavit Templum; ac insuper cultus plurium gentium permisit ac instituit, per quos repraesentabantur varia Religiosa in Mundo; similia significabant uxores ejus, quae numero 700 fuerunt, et concubinae quae numero 300 erant, 1 Reg. XI:3; uxor enim in Verbo significat Ecclesiam, et concubina religiosum. Ex his constare potest, cur datum sit Salomoni aedificare Templum, per quod significabatur Divinum Humanum Domini, Joh. II:19,21, et quoque Ecclesia; tum quod permissum ei sit instaurare cultus idololatricos, ac tot uxores ducere. Quod per Davidem intelligatur Dominus venturus in mundum multis locis in Verbo, videatur DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE DE DOMINO, n. 43, 44.

* Prima editio: Judaicam


DP n. 246

246. VI. Quod permissum sit multis regibus post Salomonem, prophanare* Templum et sancta Ecclesiae; erat quia populus repraesentabat Ecclesiam, et Rex caput eorum; et quia Gens Isra�litica et Judaica talis erat, ut non diu potuerint repraesentare Ecclesiam, erant enim corde idololatrae, quare successive a cultu repraesentativo recesserunt, pervertendo omnia Ecclesiae, usque ut tandem devastaverint illam; hoc per prophanationes Templi a Regibus, et per idololatrias eorum, repraesentatum est; ipsa devastatio Ecclesiae per ipsius Templi destructionem, perque abductionem populi Isra�litici, ac per captivitatem populi Judaici in Babyloniam. Haec fuit causa, et quicquid fit ex aliqua causa, fit ex Divina Providentia secundum aliquam legem ejus.

* Prima editio: propbanare

DP n. 247

247. VII. Quod Genti isti fuerit permissum crucifigere Dominum, erat quia Ecclesia apud illam Gentem prorsus devastata fuit, et talis facta, ut non modo non cognoscerent et agnoscerent Dominum, sed etiam odio haberent Ipsum: at usque omnia quae fecerunt Ipsi, fuerunt secundum leges Divinae Ipsius Providentiae. Quod Passio crucis fuerit ultima Tentatio, seu ultima Pugna, per quam Dominus plene vicit inferna, et plene glorificavit Humanum suum, videatur in DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE DE DOMINO n. 12 ad 14. Et in* DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE DE FIDE, n. 34, 35.

* Et in ubi in prima editione ET IN

DP n. 248

248. Hactenus explicata sunt illa quae supra n. 236 recensita sunt, quae sunt aliqua ex Verbo per quae homo naturalis ratiocinator contra Divinam Providentiam se confirmare potest; nam, ut prius dictum, quicquid talis homo videt, audit et legit, potest pro argumento sumere contra illam: at pauci contra Divinam Providentiam se confirmant ex talibus quae in Verbo sunt; plures vero ex illis quae coram oculis exstant, quae sunt* quae n. 237 continentur, quae nunc similiter explicanda sunt.

* Prima editio: snnt

DP n. 249 249. I. Quod omnis cultor sui et cultor naturae contra Divinam Providentiam se confirmet, cum in mundo videt tot impios,* et tot illorum impietates, et simul quorundam gloriationes in illis, et usque non aliquam illorum punitionem a Deo. Omnes impietates, et quoque gloriationes super illis, sunt permissiones, quarum causae sunt leges Divinae Providentiae. Quisque homo libere, imo liberrime potest cogitare quod vult, tam contra Deum, quam pro Deo, et qui contra Deum cogitat, raro punitur in Mundo naturali, quia ibi semper in statu reformationis est; sed punitur in Mundo spirituali, quod fit post mortem, tunc enim non amplius reformari potest. [2] Quod causae** permissionum sint leges Divinae Providentiae, patet ex legibus ejus supra allatis, si revocantur et lustrantur, quae sunt; Ut homo ex libero secundum rationem agat, de qua lege supra n. 71 ad 97. Ut homo non per media externa cogatur ad cogitandum et volendum, ita ad credendum et amandum illa quae religionis sunt, sed ut seipsum adducat, et quandoque cogat, de qua lege, n. 129 ad 153.*** Quod propria prudentia nulla sit, et solum appareat quod sit, et quoque apparere debeat sicut sit, sed quod Divina Providentia ex singularissimis universalis sit, n. 191 ad 213. Quod Divina Providentia spectet aeterna, et non aliter temporaria, quam quantum unum faciunt cum aeternis, n. 214 ad 220. Quod homo non interius immittatur in vera fidei et in bona charitatis, nisi quantum in illis potest teneri usque ad finem vitae, de qua lege, n. 221 ad 233. [3] Quod causae permissionum sint leges Divinae Providentiae, etiam a sequentibus patebit; ut ex hoc; Quod permittantur mala propter finem quae est salvatio. Tum ex hoc; quod Divina Providentia continua sit aeque apud malos quam apud bonos. Et demum ex hoc; Quod Dominus non possit agere contra leges Divinae suae Providentiae, quia agere contra illas foret agere contra Divinum Amorem suum, et contra Divinam Sapientiam suam, ita contra Se Ipsum. Hae Leges, si conferantur, possunt manifestare causas, cur a Domino permittuntur**** impietates, et non puniuntur dummodo in cogitatione sunt, et raro etiam in intentione, et sic etiam in voluntate, et non in facto. Sed usque unumquodvis malum sua poena sequitur; est sicut malo inscripta sit sua poena, quam impius post mortem luit. [4] Per haec quae nunc adducta sunt, etiam explicate***** sunt sequentia haec supra n. 237 allata, quae sunt; Quod cultor sui et cultor naturae se confirmet contra Divinam Providentiam adhuc****** magis, cum videt quod succedant machinationes, astutiae et doli, etiam contra pios, justos et sinceros: et quod injustitia triumphet super justitiam in judiciis et in negotiis. Omnes leges Divinae Providentiae sunt necessitates; et quia sunt causae cur talia permittuntur, patet, quod ut homo vivere possit homo, reformari et salvari, talia non possint a Domino homini auferri, nisi mediate per Verbum, et in specie per Decalogi praecepta, apud illos qui agnoscunt omnis generis homicidia, adulteria, furta et falsa testimonia pro peccatis: at apud illos qui non agnoscunt talia pro peccatis, mediate per leges civiles ac timorem pro poenis illarum; tum mediate per leges morales, ac timorem jacturae famae, honoris et lucri propter illam: per haec media ducit Dominus malos, sed solum a faciendo illa, non autem a cogitando et volendo illa: per priora autem media ducit Dominus bonos, non solum a faciendo illa, sed etiam a cogitando et volendo illa.

* Prima editio: impios;

** Prima editio: causa

*** 129 ad 153 ubi in prima editione 154 ad 174.

**** Prima editio: permirtuntur

***** Prima editio: explica

****** Prima editio: adbuc

DP n. 250 250. II. Quod cultor sui et cultor naturae se contra Divinam Providentiam confirmet, cum videt impios ad honores evehi, ac fieri magnates et primates; tum etiam abundare opibus, ac vivere in lautis et magnificis, et cultores Dei in contemtu et paupertate: cultor sui et cultor naturae credit dignitates et opes esse summas et solas, ita ipsas felicitates, quae dari possunt; et si ex cultu ab infantia initiato aliquid cogitat de Deo, vocat illas benedictiones Divinas; et quam diu ex illis non spirat altius, cogitat Deum esse, et quoque colit Ipsum; sed in cultu latet, quod ipse tunc nescit, ut a Deo evehatur ad dignitates adhuc superiores, et ad opes adhuc ampliores, et si in illas venit, abit cultus ejus ad exteriora magis et magis, usque dum elabitur, et tandem ut Deum vilipendat* et neget: simile facit, si a dignitate et opulentia, in quibus cor suum posuit, dejiceretur. [2] Quid tunc dignitates et opes, nisi offendicula malis, non autem bonis, quia hi non cor in illis ponunt, sed in usibus seu bonis, ad quae praestanda dignitates et opes inserviunt pro mediis: quare per quod impii ad honores et opes promoveantur, et fiant magnates et primates, non alius potest se contra Divinam Providentiam confirmare, quam qui cultor sui et cultor naturae est. Praeterea, quid dignitas major et minor, et quid opulentia major et minor; num aliud in se est quam quoddam imaginarium; num faustior et felicior unus quam alter est; numne dignitas apud magnatem, imo apud regem et imperatorem post annuum tempus spectatur aliter quam sicut commune quoddam,** quod non amplius gaudio exaltat cor ejus, et quod etiam potest apud illum vilescere; num illi ex suis dignitatibus in majori gradu felicitatis sunt, quam qui in minori, imo in minima dignitate sunt,*** sicut sunt coloni et quoque famuli illorum; possunt hi in majori gradu felicitatis esse cum bene illis est, et contenti sunt sua sorte: quis plus corde inquietus est, quis saepius indignatur, et quis gravius irascitur, quam amor sui; hoc fit quoties non secundum cordis sui exaltationem honoratur, et quoties aliquid ei ad nutum et votum non succedit: quid ergo dignitas,**** si non sit rei aut usus, nisi idea: num talis idea potest in alia cogitatione esse quam in cogitatione de se et de mundo, ac ipsa in se quod mundus sit omne, ac aeternum sit nihil. [3] Nunc aliquid dicetur de Divina Providentia, cur permittit, quod impii corde evehantur ad dignitates et lucrentur opes: impii seu mali aeque possunt usus praestare sicut pii seu boni, imo ex fortiori igne, nam se spectant in usibus, ac honores ut usus; quare in quo gradu amor sui scandit, in eo accenditur libido faciendi usus suae gloriae causa: talis ignis non datur apud pios seu bonos, nisi fomentatus***** sit subter ab honore: quare Dominus impios corde, qui in dignitatibus sunt, per famam nominis eorum regit, et excitat ad faciendum usus Communi seu Patriae, Societati seu Civitati in qua sunt, et quoque concivi seu proximo cum quo sunt: hoc est regimen Domini, quod vocatur Divina Providentia cum talibus: est enim Regnum Domini Regnum usuum, et ubi non dantur nisi quam pauci qui usus praestant propter usus, facit ut cultores sui ad eminentiora officia evehantur, in quibus quisque ad bonum faciendum per suum amorem excitatur. [4] Pone aliquod Regnum infernale in Mundo, tametsi non datur, ubi non nisi quam amores sui regnant; ipse Amor sui est diabolus; annon quisque usus faciet ex igne amoris sui, et ex splendore gloriae suae, plus quam aliud regnum; at apud omnes illos ore fertur bonum publicum, sed corde bonum suum; et quia quisque spectat principem suum ut major fiat, spirat enim ut maximus, num talis potest videre quod Deus sit; est fumus sicut incendii qui circumstipat, per quem non potest aliquod verum spirituale in sua luce transire; vidi illum fumum circum inferna talium. Accende lucernam, et inquire, quot in Regnis hodie sunt, qui aspirant ad dignitates, qui non sunt amores sui et mundi; num inter mille invenies quinquaginta, qui amores Dei sunt, et inter hos modo aliquos, qui ad dignitates aspirant; cum itaque tam pauci numero sunt, qui amores Dei sunt, et tam multi qui amores sui et mundi, et cum hi amores ex suis ignibus plus usus praestant, quam amores Dei ex suis, quomodo tunc potest aliquis se [contra Divinam Providentiam] confirmare per id quod mali in eminentia et opulentia prae bonis sint. [5] Hoc etiam confirmatur per haec Domini verba, “Laudavit Dominus oeconomum injustitiae, quod prudenter egerit; nam filii hujus saeculi prudentiores sunt supra filios lucis in generatione sua. Sic Ego vobis dico, facite vobis amicos ex Mammone injustitiae, ut quando defeceritis suscipiant vos in aeterna tabernacula,” Luc. XVI:8,9; quid per haec in sensu naturali intelligitur, patet: in sensu autem spirituali per Mammonem injustitiae intelliguntur cognitiones veri et boni, quas mali possident, et quibus ad dignitates et opes sibi comparandas solum utuntur; illae cognitiones sunt, ex quibus boni seu filii lucis sibi amicos facient, et quae suscipient illos in aeterna tabernacula. Quod multi sint amores sui et mundi, ac pauci amores Dei, etiam docet Dominus his verbis, “Lata porta et spatiosa via est, quae ducit ad interitum, et multi sunt qui intrant per illam: sed angusta et stricta via est, quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt illam,” Matth. VII:13,14. Quod dignitates et opes sint vel maledictiones vel benedictiones, et apud quos, videatur supra n. 217.

* Prima editio: vilipendet

** Prima editio: quod dam,

*** Prima editio: sunt;

**** Prima editio: dignitas,

***** Prima editio: fomenratus

DP n. 251 251. III. Quod cultor sui et cultor naturae contra Divinam Providentiam se confirmet, cum cogitat quod permittantur bella, et tunc tot hominum neces, ac opum illorum depraedationes. Ex Divina Providentia non est, ut bella existant, quia unita sunt cum homicidiis, depraedationibus, violentiis, saevitiis, et aliis malis enormibus, quae e diametro contra Christianam charitatem sunt: sed usque non possunt non permitti, quia amor vitae hominum, post antiquissimos, qui intelliguntur per Adamum et ejus uxorem, de quibus supra n. 241, talis factus est, ut dominari velit super alios, et tandem super omnes, ac ut possidere velit mundi opes, et tandem omnes; hi bini amores non possunt in vinculis teneri, cum secundum Divinam Providentiam est, ut cuivis liceat ex libero secundum rationem agere, de qua videatur supra n. 71 ad 99;* et quod absque permissionibus homo non possit a Domino duci a malo, ita non reformari et salvari, nam nisi permitteretur ut mala erumpant, homo non videret illa, ita non agnosceret illa, et sic non adduci posset ad resistendum illis: inde est, quod per aliquam Providentiam non possint mala inhiberi; nam sic manerent inclusa, et sicut morbus, qui vocatur cancer et gangraena, circumvagarentur et consumerent omne vitale humanum. [2] Est enim homo ex nativitate sicut exiguum infernum, inter quod et inter Coelum est perpetuum dissidium; nullus homo ex suo inferno potest extrahi a Domino, nisi videat quod ibi sit, et nisi velit educi; et hoc non fieri potest absque permissionibus, quarum causae sunt leges Divinae Providentiae. Ex hac causa est, quod bella minora et majora sint; minora inter praediorum possessores et inter vicinos eorum, et majora inter regnorum Monarchas et inter horum vicinos; minus et majus non facit aliud discrimen, quam quod minus intra limites teneatur per leges gentis, et majus per leges gentium; et quod tam minus quam majus suas leges velit transgredi, sed quod minus non possit, et quod majus possit, at usque non ultra possibile. [3] Quod Bella majora, quia unita sunt cum homicidiis, depraedationibus, violentiis, et saevitiis, non inhibeantur a Domino apud reges et duces, non in initio, nec in progressione, sed in fine, dum potentia unius aut alterius ita invalida facta est, ut ei periculum interitus immineat, sunt plures causae, quae in thesauro Divinae Sapientiae reconditae** sunt; ex quibus aliquae mihi revelatae sunt; inter quas haec est; quod omnia bella, quantumvis civilia sunt, sint repraesentativa statuum Ecclesiae in Coelo, et quod correspondentiae sint: talia fuerunt omnia Bella in Verbo descripta, et quoque talia sunt omnia Bella hodie: Bella in Verbo descripta sunt illa, quae filii Isra�lis cum variis gentibus, ut cum Emorraeis, Ammonitis, Moabitis, Philistaeis, Syris, Aegyptiis, Chaldaeis, Assyriis, gesserunt; et cum filii Isra�lis, qui repraesentaverunt Ecclesiam, recesserunt a praeceptis et statutis, et lapsi sunt in mala, quae per Gentes illas significabantur, unaquaevis enim gens cum qua filii Isra�lis bellum gesserunt, significabat aliquod genus mali, tunc per illam gentem puniti sunt: prout, cum prophanarent sancta Ecclesiae per foedas idololatrias, puniti sunt per Assyrios et Chaldaeos, quoniam per Assyriam et Chaldaeam significatur prophanatio sancti: quid per bella cum Philistaeis significatum est, videatur in DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE DE FIDE. n. 50 ad 54. [4] Similia repraesentantur per Bella hodie, ubicunque sunt; omnia enim quae in Mundo naturali fiunt, correspondent spiritualibus in Mundo spirituali, et omnia spiritualia concernunt Ecclesiam. Non scitur in hoc Mundo, quaenam Regna in Orbe Christiano referunt Moabitas et Ammonitas, quaenam Syros et Philistaeos, et quaenam Chaldaeos et Assyrios, et reliquos cum quibus filii Isra�lis bella gesserunt, at usque sunt qui illos referunt. Sed qualis Ecclesia est in terris, et quaenam mala sunt in quae labitur, et propter quae per bella punitur, prorsus non videri potest in Mundo naturali, quoniam in hoc Mundo solum externa patent, quae non faciunt Ecclesiam, sed videtur in Mundo spirituali, ubi interna, in quibus ipsa Ecclesia est, apparent; ac ibi omnes secundum varios suos status conjunguntur: conflictus horum in Mundo spirituali correspondent bellis, quae utrinque*** a Domino secundum Divinam Ipsius Providentiam correspondenter reguntur. [5] Quod Bella in Mundo per Divinam Domini Providentiam regantur, spiritualis homo agnoscit, at non naturalis homo; solum cum indicitur festum propter victoriam, quod tunc possit super genubus Deo gratias agere quod victoriam dederit, et quoque paucis vocibus antequam proelium init; at cum redit in se, tunc victoriam vel adscribit Ducis prudentiae, vel alicui consilio aut rei in medio proelio, de quo nihil cogitaverant, ex quo tamen victoria. [6] Quod Divina Providentia, quae vocatur Fortuna, sit in singularissimis rerum etiam levium, videatur supra n. 212; si in illis agnoscis Divinam Providentiam, omnino in rebus belli agnosces illam; vocantur etiam successus et res belli feliciter gestae, communi voce Fortuna belli, et haec est Divina Providentia, imprimis in consiliis et meditationibus ducis, tametsi ille tunc et postea suae prudentiae addicaret omnia ejus. Sed hoc faciat si velit, nam in plena libertate cogitandi est pro Divina Providentia et contra illam, imo pro Deo et contra Illum, at sciat quod ne hilum consilii et meditationis sit ab Ipso; influit omne vel a Coelo vel ab inferno, ab inferno ex permissione, a Coelo ex Providentia.

* Prima editio: 97;

** Prima editio: rcconditae

*** Prima editio: utrimque


DP n. 252 252. IV. Quod cultor sui et cultor naturae se confirmet contra Divinam Providentiam, cum secundum suam perceptionem cogitat,* quod victoriae stent a parte prudentiae, et quandoque non a parte justitiae: tum quod non aliquid faciat, sive praefectus sit probus, sive sit improbus. Quod videatur sicut victoriae stent a parte prudentiae, et quandoque non a parte justitiae, est quia homo judicat ex apparentia, ac favet parti uni plus quam alteri, et id cui favet per ratiocinia potest confirmare, nec scit quod justitia causae sit in Coelo spiritualis, et in mundo naturalis, ut in mox antecedentibus dictum est, et quod conjungantur per nexum rerum praeteritarum et simul futurarum, quae Soli Domino notae sunt. [2] Quod nihil faciat sive praefectus sit probus sive sit improbus, est ex eadem causa, quae supra n. 250 confirmata est, quod mali aeque ac boni usus faciant, et mali ex suo igne ardentius quam boni; imprimis in bellis, quia malus callidior et astutior est in machinandis dolis, et ex amore gloriae in voluptate occidendi et depraedandi, quos scit et declarat hostes, quam bonus; hic solum est in prudentia et zelo tutandi, ac raro in aliqua prudentia et zelo invadendi. Hoc simile est sicut cum spiritibus inferni et cum angelis coeli; spiritus inferni aggrediuntur, ac angeli coeli se tutantur. Ex his hoc conclusum fit, quod cuivis liceat tutari suam patriam et consocios contra invasores hostes, etiam per praefectos malos, sed quod non liceat absque causa se hostem facere: causa propter solam gloriam, est in se diabolica, nam est amoris sui.

* Prima editio: cagitat,

DP n. 253

253. Hactenus explicata sunt illa quae supra n. 237 allata sunt, per quae mere naturalis homo contra Divinam Providentiam se confirmat; nunc explicanda sunt illa quae n. 238 sequuntur, quae concernunt religiosa plurium gentium, quae etiam homini mere naturali inservire possunt pro argumentis contra Divinam Providentiam; corde enim dicit, quomodo possunt tot religiones dissidentes dari, et non una vera super totum terrarum Orbem, cum Divina Providentia pro fine habet Coelum ex Humano Genere, ut supra [n.] 27 ad 45, ostensum est. Sed quaeso audi, omnes quotcunque nati sunt homines in quacunque religione, salvari possunt, modo Deum agnoscant et vivant secundum praecepta quae in Decalogo sunt, quae sunt, ne occidant, ne adulterentur, ne furentur, et ne false testentur, propterea quia facere talia est contra religionem, ita contra Deum: apud illos est timor Dei, et amor proximi, timor Dei, quia cogitant, quod illa facere sit contra Deum, et amor proximi quia occidere, adulterari, furari, false testari, et concupiscere ejus domum et uxorem, est contra proximum; hi quia in vita sua spectant ad Deum, et non malefaciunt proximo, a Domino ducuntur, et qui ducuntur, etiam docentur secundum religionem suam de Deo et de proximo; nam qui ita vivunt, amant doceri, at qui aliter vivunt, non amant; et quia amant doceri, etiam post mortem, cum fiunt spiritus, ab angelis instruuntur, et libenter recipiunt vera qualia sunt in Verbo: de his videantur aliqua in DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE* DE SCRIPTURA SACRA n. 91 ad 97: et 104 ad 113.

* Prima editio: HIERO / LYMAE

DP n. 254 254. I. Quod mere naturalis homo contra Divinam Providentiam se confirmet, cum spectat ad religiosa variorum* gentium, quod dentur qui prorsus ignorant Deum, quodque dentur qui adorant solem et lunam; tum qui idola et sculptilia. Illi qui ex his deducunt argumenta contra Divinam Providentiam, non sciunt arcana coeli, quae innumerabilia sunt, quorum vix unum homo novit; inter illa etiam est, quod homo non immediate doceatur e Coelo, sed mediate, de qua re videatur supra n. 154 ad 174; et quia mediate, et non potuit per emissarios ad omnes qui in universo terrarum Orbe habitant, venire Evangelium, sed usque potuit religio per varias vias etiam ad gentes, quae in angulis mundi sunt, traduci, quare hoc per Divinam Providentiam factum est: nam non est alicui homini religio ex se, sed per alium, qui vel ipse vel ex aliis per traducem scivit** ex Verbo, quod Deus sit, quod Coelum et infernum sint, quod vita post mortem sit, et quod Deus colendus sit, ut beatus fiat. [2] Quod Religio transplantata sit in universum Orbem ex Verbo vetusto, et dein Isra�litico, videatur in DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE DE SCRIPTURA SACRA, n. 101 ad 103; et quod nisi Verbum fuisset, nemo scivisset Deum, Coelum et Infernum, vitam post mortem, minus Dominum, n. 114 ad 118 ibi. Cum semel Religio implantata est, ducitur gens illa a Domino secundum religionis suae praecepta*** et dogmata; et providit Dominus, ut in unaquavis religione sint praecepta, qualia sunt in decalogo, ut quod Deus colendus sit, Nomen Ipsius non prophanandum, festum habendum, honorandi parentes, non occidendum, non adulterium committendum, non furandum, non false testandum; gens quae illa praecepta facit Divina, ac vivit secundum illa ex religione, salvatur, ut mox supra n. 253, dictum est: pleraeque etiam Gentes a Christianismo remotae illas leges non ut civiles, sed ut Divinas spectant, et sanctas habent: quod homo per vitam secundum illa praecepta salvetur, videatur in DOCTRINA [VITAE] NOVAE HIEROSOLYMAE EX PRAECEPTIS DECALOGI, a principio ad finem. [3] Inter Arcana Coeli etiam hoc est, quod Coelum Angelicum coram Domino sit sicut unus Homo, cujus anima**** et vita est Dominus, et quod ille Divinus Homo sit in omni forma homo, non modo quoad membra et organa externa, sed etiam quoad membra et organa interna, quae plura sunt, tum etiam quoad cutes, membranas, cartilagines et ossa; at haec et illa in Homine isto non sunt materialia, sed sunt spiritualia; et provisum est a Domino, ut quoque illi, ad quos Evangelium non potuit venire, sed solum religio, etiam locum in Divino illo Homine, hoc est, in Coelo, habere possent, constituendo illa, quae vocantur cutes, membranae, cartilagines et ossa; et quod similiter ac alii in coelesti gaudio essent: nam non refert, si in gaudio***** quale est angelis supremi Coeli, seu in gaudio quale est angelis ultimi Coeli, nam quisque qui in Coelum venit, in summum sui cordis gaudium venit; non sustinet superius, in hoc enim suffocaretur: [4] est comparative sicut agricola et Rex; agricola potest in summo gaudio esse, cum incedit veste nova ex rudi lana, et accumbit ad mensam, super qua est caro suilla, frustum bovis, caseus, cerevisia et vinum adustum; hic angustaretur corde, si sicut Rex indueretur purpura, serico, auro et argento, et apponeretur ei mensa, super qua lautitiae ac opiparae dapes multi generis cum vino nobili: ex quo patet, quod ultimis sicut primis sit felicitas coelestis, cuivis in suo gradu; ita quoque illis qui extra Christianum Orbem sunt, modo fugiant mala ut peccata contra Deum, quia contra religionem. [5] Sunt pauci, qui prorsus ignorant Deum; quod hi, si moralem vitam egerunt, post mortem instruantur ab angelis, et in morali sua vita recipiant spirituale, videatur in DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE DE SCRIPTURA SACRA, n. 116. Similiter qui Solem et Lunam adorant, et credunt ibi esse Deum; non sciunt aliud, quare id non illis pro peccato imputatur, nam dicit Dominus, si caeci essetis, hoc est, si non sciretis, non haberetis****** peccatum, Joh. IX:41. Plures autem sunt, qui colunt idola et sculptilia, etiam in Christiano Orbe; hoc quidem est idololatricum, sed non apud omnes; sunt enim quibus sculptilia inserviunt pro medio excitandi cogitationem de Deo; ex influxu enim e Coelo est, ut qui Deum agnoscit velit videre Ipsum, et hi quia non possunt elevare mentem super sensualia, sicut interiores spirituales, ideo ex sculptili seu imagine exsuscitant illam;******* illi qui hoc faciunt, et non adorant ipsum sculptile ut Deum, si etiam ex religione vivunt praecepta decalogi, salvantur. [6] Ex his patet, quod quia Dominus vult omnium salutem, providerit etiam ut quisque aliquem locum in coelo possit habere, si bene vivit: Quod Coelum coram Domino sit sicut unus Homo, et quod inde Coelum correspondeat omnibus et singulis quae apud hominem sunt,******** et quod etiam sint qui referunt cutes, membranas, cartilagines et ossa, videatur in Opere de COELO ET INFERNO, Londini 1758 edito, n. 59 ad 102: tum in ARCANIS COELESTIBUS, n. 5552 ad 5569;********* et quoque supra n. 201 ad 204.

* Prima editio: variarnm

** Prima editio: sciverunt

*** Prima editio: proecepta

**** Prima editio: anima

***** Prima editio: gaudio,

****** Prima editio: baberetis

******* Prima editio: illud;

******** Prima editio: sunt;

********* Prima editio: 5564;

DP n. 255 255. II. Quod mere naturalis homo contra Divinam Providentiam se confirmet, cum spectat Religiosum Mahumedanum, quod* a tot imperiis et regnis receptum sit: quod hoc Religiosum receptum sit a pluribus Regnis quam religio Christiana, potest scandalo esse illis, qui de Divina Providentia cogitant, et simul credunt, quod non aliquis salvari possit, nisi qui Christianus natus est, ita ubi Verbum est, et per id Dominus notus est: ast Religiosum Mahumedanum non est scandalum illis, qui credunt quod omnia sint Divinae Providentiae; hi inquirunt in quo est, et quoque inveniunt: est in eo, quod Mahumedana Religio agnoscat Dominum pro Filio Dei, Sapientissimo hominum, proque Maximo Propheta, qui in Mundum venit ut doceret homines; plurima pars illorum Ipsum majorem Mahumede faciunt. [2] Ut plene sciatur, quod illud Religiosum ex Divina Domini Providentia exsuscitatum sit ad delendum idololatrias plurium gentium, in aliquo ordine dicetur, quare primum de origine idololatriarum. Ante illud Religiosum fuit cultus idolorum communis in toto terrarum orbe: causa fuit, quia Ecclesiae ante adventum Domini fuerunt omnes Ecclesiae Repraesentativae; talis etiam fuit Ecclesia Isra�litica; ibi tentorium, vestes Aharonis, sacrificia, omnia Templi Hierosolymitani, et quoque statuta repraesentabant; et apud antiquos fuit scientia correspondentiarum, quae etiam est repraesentationum, ipsa scientia sapientium, imprimis exculta in Aegypto; inde illorum Hieroglyphica: ex illa scientia sciverunt, quid significabant omnis generis animalia, tum quid omnis generis arbores, ut et quid montes, colles, fluvii, fontes, et quoque quid sol, luna, stellae; et quia omnis cultus illorum erat repraesentativus, consistens ex meris correspondentiis, ideo super montibus et collibus, et quoque in lucis et hortis, habuerunt cultus, ac ideo fontes sanctificabant, et ad solem orientem in adorationibus Dei vertebant facies, et insuper sculptiles equos, boves, vitulos, agnos, imo aves, pisces, serpentes, fecerunt, et hos posuerunt domi et alibi in ordine secundum spiritualia Ecclesiae, quibus correspondebant seu quae repraesentabant. Similia etiam posuerunt in suis Templis, ut in reminiscentiam revocarent sancta quae significabant.** [3] Post tempus,*** quando scientia correspondentiarum obliterata fuit, incepit posteritas colere ipsa sculptilia ut in se sancta, nescientes quod antiqui parentes illorum non viderint aliquid sancti in illis, sed solum quod secundum correspondentias repraesentarent et inde significarent sancta. Inde ortae sunt idololatriae, quae impleverunt totum terrarum Orbem, tam Asiaticum cum insulis circum, quam Africanum et Europaeum.**** Ut omnes illae Idololatriae exstirparentur, ex Divina Domini Providentia factum est, ut nova Religio***** geniis Orientalium****** accommodata auspicaretur,******* in qua aliquid ex utroque Testamento Verbi foret, et quae doceret quod Dominus in mundum venerit, et quod Ille esset maximus Propheta, sapientissimus omnium, et Filius Dei: hoc factum est per Mahumedem, ex quo Religio ista vocata est Religio Mahumedana.******** [4] Haec religio ex Divina Domini Providentia exsuscitata est, ac geniis Orientalium, ut dictum est, accommodata, ob finem ut deleret idololatrias tot gentium, ac daret aliquam cognitionem de Domino, antequam in Mundum spiritualem venirent; quae Religio non recepta fuisset a tot Regnis, et potuisset idololatrias exstirpare, nisi conveniens et adaequata ideis cogitationum et vitae omnium illorum facta fuisset. Quod non agnoverit Dominum pro Deo Coeli et terrae, erat causa quia Orientales agnoverunt Deum Creatorem Universi, et non comprehendere potuerunt, quod Ille in mundum venerit, et assumserit Humanum; sicut nec illud comprehendunt Christiani, qui ideo in cogitatione sua separant Divinum Ipsius ab Humano Ipsius, ac Divinum ponunt juxta Patrem in Coelo, ac Humanum Ipsius non sciunt ubi. [5] Ex his videri potest, quod Mahumedana Religio etiam ex Divina Domini Providentia orta sit; et quod omnes illi ex ea Religione, qui Dominum pro Filio Dei agnoscunt, et simul secundum praecepta decalogi, quae etiam illis sunt, vivunt, fugiendo mala ut peccata, in Coelum, quod vocatur Coelum Mahumedanum, veniant: hoc Coelum etiam divisum est in tres Coelos, supremum, medium et infimum; in supremo Coelo sunt, qui Dominum unum cum Patre agnoscunt, et sic Ipsum Solum Deum: in altero Coelo********* sunt qui abdicant plures uxores, et cum una vivunt; et in ultimo, qui initiantur. Plura de hac Religione videantur in CONTINUATIONE DE ULTIMO JUDICIO, ET DE MUNDO SPIRITUALI, n. 68 ad 72, ubi de Mahumedanis et de Mahumede actum est.

* Prima editio: qnod

** Prima editio: significabant,

*** Prima editio: templus,

**** Prima editio: Europeum.

***** Prima editio: Religlo

****** Prima editio: Ortentalium

******* Prima editio: auspicaretur;

******** Prima editio: Mehumedana.

********* in altero Coelo ubi in prima editione in altero. Caelo

DP n. 256 256. III. Quod mere naturalis homo contra Divinam Providentiam se confirmet, cum videt, quod Religio Christiana sit modo in Orbis habitabilis Parte minore, quae vocatur Europa, et quod ibi sit divisa: quod Religio Christiana sit modo in Orbis habitabilis Parte minore, quae vocatur Europa, est quia non accommodata fuit geniis Orientalium, sicut Religio Mahumedana, quae mixta est, ut mox supra ostensum est, et Religio non accommodata non recipitur; ut pro exemplo; religio quae sancit, quod non liceat plures uxores ducere, non recipitur, sed rejicitur ab illis, qui a saeculis retro polygami fuerunt; ita quoque in quibusdam aliis Religionis Christianae sancitis. [2] Nec refert, sive minor Pars mundi sive major illam receperit, modo sint populi, apud quos Verbum est, nam inde usque est lux illis qui extra Ecclesiam sunt, et non habent Verbum, ut in DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE DE SCRIPTURA SACRA, n. 104 ad 113, ostensum est: et quod mirabile est, ubi Verbum sancte legitur, ac Dominus ex Verbo colitur, ibi est Dominus cum Coelo; causa est, quia Dominus est Verbum, ac Verbum est Divinum Verum, quod facit Coelum, quare Dominus dicit, “Ubi duo aut tres congregati sunt in Nomine meo, ibi sum in medio eorum,” Matth. XVIII:20; ita fieri potest cum Verbo in multis locis Orbis habitabilis ab Europaeis, quia illis est commercium super universum terrarum orbem, et ubivis ab illis vel legitur vel a Verbo docetur: hoc apparet sicut inventum, sed usque est verum. [3] Quod Religio Christiana sit divisa, est quia haec ex Verbo est, ac Verbum per meras correspondentias* conscriptum est; et correspondentiae sunt quoad multam partem apparentiae** veri, in quibus tamen genuina vera latent inclusa; et quia Doctrina Ecclesiae ex sensu literae Verbi, qui talis est, haurienda est, non potuit aliter quam in Ecclesia existere lites, controversiae et dissensiones, imprimis quoad intellectum Verbi, non autem quoad ipsum Verbum, et quoad ipsum Divinum Domini; ubivis enim agnoscitur quod Verbum sit sanctum, et quod Domino sit Divinum, et haec duo sunt essentialia Ecclesiae; quare etiam qui Divinum Domini negant, qui sunt qui vocantur Sociniani, ab Ecclesia excommunicati sunt; et qui negant sanctitatem Verbi, non pro Christianis reputantur. His adjiciam aliquod memorabile de Verbo, ex quo potest concludi, quod Verbum interius sit ipsum Divinum Verum, ac intime Dominus: [4] dum aliquis spiritus aperit Verbum, et eo fricat faciem aut vestem suam, tunc facies aut vestis ejus ex sola fricatione tam candide lucet sicut luna aut sicut stella, et hoc in conspectu omnium quos offendit; hoc testatur, quod non detur aliquod sanctius in Mundo, quam Verbum. Quod Verbum per meras correspondentias conscriptum sit, videatur in DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE DE SCRIPTURA SACRA, n. 5 ad 26. Quod Doctrina Ecclesiae ex sensu literae Verbi haurienda sit, et per illum confirmanda, n. 50 ad 61, ibi. Quod haereses ex sensu literae Verbi captari possint, sed quod confirmare illas damnosum sit,*** n. 91 ad 97. Quod Ecclesia sit ex Verbo, et quod talis sit, qualis ei intellectus Verbi est, n. 76 ad 79.

* Prima editio: correspon / tias

** Prima editio: apparcntiae

*** Prima editio: fit,

DP n. 257 257. IV. Quod mere naturalis homo contra Divinam Providentiam* se confirmet ex eo, quod in pluribus Regnis, ubi Religio Christiana recepta est, sint qui Divinam potestatem sibi vindicant, et volunt coli sicut dii; et quod invocent homines mortuos. Dicunt quidem quod Divinam potestatem sibi non arrogaverint, et quod [non] velint coli ut dii; sed usque dicunt quod aperire et claudere possint Coelum, remittere et retinere peccata, proinde salvare et condemnare homines, et hoc est Ipsum Divinum; Divina enim Providentia non aliud pro fine habet, quam reformationem et inde salvationem; haec est ejus operatio continua apud unumquemvis; ac salvatio non potest fieri nisi quam per agnitionem Divini Domini, et per confidentiam quod Ipse faciat, dum homo secundum praecepta Ipsius vivit: [2] quis non videre potest, quod hoc sit Babylonia in Apocalypsi descripta; et quod hoc sit Babel, de qua passim apud Prophetas; quod etiam hoc sit Lucifer apud Esajam Cap. XIV, patet a Versibus 4 et 22 illius Capitis, in quibus haec verba sunt, “Enunties hanc parabolam de Rege Babelis,” Vers. 4, dein** “Exscindam Babeli nomen et residuum,” Vers. 22, ex quo liquet, quod Babel ibi sit Lucifer, de quo dicitur, “Quomodo cecidisti de Coelo Lucifer, filius aurorae: atqui tu dixisti in corde tuo, Coelos ascendam; supra stellas Dei exaltabo thronum meum, et sedebo in monte conventus, in lateribus septentrionis; ascendam supra excelsa nubis, similis fiam Altissimo,” Vers. 12, 13, 14. Quod invocent homines mortuos, ac orent ut opem ferant, notum est: dicitur quod invocent, quia Invocatio illorum stabilita est per Bullam Papalem confirmantem decretum Concilii Tridentini, in qua aperte dicitur quod invocandi sint; quis tamen non novit, quod Solus Deus invocandus, et quod non aliquis homo mortuus. [3] Sed nunc dicetur, cur Dominus talia permiserit; quod permiserit propter finem, qui est salvatio, non negari potest; scitur enim quod absque Domino nulla salus sit, et quia ita est, necessum fuit, ut praedicaretur Dominus ex Verbo, et per id Ecclesia Christiana instauraretur; sed hoc non potuit fieri nisi ab antesignanis, qui id ex zelo facerent; nec dati sunt alii, quam qui in aestu, sicut zelo, ex igne amoris sui fuerunt; hic ignis primum excitavit illos ad praedicandum Dominum et ad docendum Verbum; ex primaevo hoc illorum statu est quod Lucifer dicatur filius aurorae, Vers. 12. Sed sicut viderunt, quod per sancta Verbi et Ecclesiae dominari possent, amor sui, a quo primum excitati fuerunt ad praedicandum Dominum, ab interiori erupit, et tandem usque ad illud fastigium se extulit, ut omnem Divinam potestatem Domini in se transtulerint, non relinquendo aliquid. [4] Hoc per Divinam Domini Providentiam non inhiberi potuit, nam si inhiberetur, proclamavissent*** Dominum non Deum, ac Verbum non sanctum, ac fecissent se Socinianos vel Arrianos, et sic destruxissent totam Ecclesiam; quae, qualescunque sint praesules, usque**** apud subditam Gentem permanet; omnes enim illi ex ea religione, qui etiam Dominum adeunt, ac mala fugiunt ut peccata, salvantur; quapropter ex illis etiam plures societates coelestes sunt in mundo spirituali: et quoque provisum est, ut sit gens inter illos quae non subivit jugum talis dominationis, et quae sanctum habet Verbum; haec Gens nobilis est Gens Gallica.***** [5] Sed quid factum est; quando Amor sui evexit dominium usque ad thronum Domini, removit Ipsum, et se super imposuit, non potuit aliter ille Amor, qui est Lucifer, quam prophanare omnia Verbi et Ecclesiae; quod ne fieret, Dominus per Divinam suam Providentiam consuluit, ut a cultu Ipsius recederent, ac invocarent homines mortuos, orarent ad sculptilia illorum, oscularentur****** ossa illorum, et procumberent ad sepulchra illorum, prohiberent Verbum legi, et sanctum cultum ponere in missis a vulgo non intellectis, et pro argento vendere salutem; quoniam si haec non fecissent, sancta Verbi et Ecclesiae prophanavissent: nam, ut in praecedente Paragrapho ostensum est,******* non alii prophanant sancta, quam qui sciunt illa. [6] Ne itaque prophanarent sanctissimam Coenam, ex Divina Domini Providentia est, ut dividerent illam, ac panem darent populo, ac ipsi vinum biberent; vinum enim in sancta Coena significat sanctum verum, ac panis sanctum bonum, at cum divisa sunt, significat vinum prophanatum verum, ac panis adulteratum bonum; ac insuper quod illam corpoream et materialem facerent, et hoc pro primario religionis assumerent.******** Qui ad singula illa animum advertit, et illa in quadam illustratione mentis expendit, potest videre Divinae Providentiae mirabilia, ad tutandum sancta Ecclesiae, et ad salvandum omnes quotcunque salvari possunt, et quasi ex incendio eripiendi, qui volunt eripi.

* Prima editio: Porvidentiam

** Prima editio: dein

*** Prima editio: poclamavissent

**** Prima editio: usqpe

***** Prima editio: Gallica,

****** Prima editio: obscularentur

******* Prima editio: efi, (ut videtur)

******** Prima editio: assumerent,

DP n. 258 258. V. Quod mere naturalis homo contra Divinam Providentiam se confirmet ex eo, quod inter illos qui Religionem Christianam profitentur, sint qui salvationem ponunt in quibusdam vocibus quas cogitent et loquantur, et non aliquid in bonis quae faciant: quod illi tales sint, qui solam fidem faciunt salvificam, et non vitam charitatis, proinde qui fidem a charitate separant, in DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE DE FIDE, ostensum est, et quoque ibi, quod illi per Philistaeos, perque draconem, et per hircos, in Verbo intelligantur. [2] Quod talis Doctrina etiam permissa sit, est ex Divina Providentia, ne prophanaretur Divinum Domini, et Sanctum Verbi; Divinum Domini non prophanatur, cum salvatio ponitur in his vocibus, “Ut Deus Pater misereatur propter Filium, qui passus est crucem, et satisfecit pro nobis”; nam sic non adeunt Divinum Domini, sed Humanum, quod non agnoscunt pro Divino; nec prophanatur Verbum, quia non attendunt ad illa loca ubi nominatur amor, charitas, facere, opera; haec omnia dicunt esse in fide illarum vocum; et illi qui illud confirmant, dicunt secum, lex me non damnat, ita nec malum, et bonum non salvat, quia bonum a me non est bonum; quare sunt sicut illi qui non sciunt aliquod verum ex Verbo, et propterea id non prophanare* possunt. Sed istarum vocum fidem non confirmant alii, quam qui ex amore sui in fastu propriae intelligentiae sunt; hi nec corde Christiani sunt, sed solum volunt videri. Quod usque Divina Domini Providentia continue operetur, ut salventur illi, apud quos fides separata a charitate facta est religionis, nunc dicetur: [3] ex Divina Domini Providentia est, quod, tametsi illa fides facta est religionis, usque unusquisque sciat, quod non illa fides salvet, sed quod vita charitatis cum qua fides unum agit; in omnibus enim Ecclesiis, ubi Religio illa recepta est, docetur, quod nulla salvatio sit, nisi homo exploret se, videat sua peccata, agnoscat illa, poenitentiam agat, desistat ab illis, et novam vitam ineat; hoc cum multo zelo praelegitur coram omnibus illis, qui ad Sanctam Coenam accedunt; addendo, quod nisi hoc faciant, commisceant sancta prophanis, et se in damnationem aeternam conjiciant; imo in Anglia, quod nisi id faciant, diabolus in illos intraturus sit sicut in Judam, et destructurus illos quoad animam et corpus: ex his patet, quod unusquisque in Ecclesiis, ubi sola fides recepta est, usque doceatur quod mala ut peccata fugienda sint. [4] Porro, unusquisque, qui natus est Christianus, etiam scit quod mala ut peccata fugienda sint, ex eo, quod Decalogus tradatur omni puero et omni puellae in manum, et a parentibus et a magistris doceatur; et quoque omnes cives Regni, in specie vulgus, ex solo Decalogo e memoria lecto explorantur a sacerdote quid ex Christiana Religione sciunt, et quoque monentur ut faciant illa quae ibi; nusquam tunc ab aliquo antistite dicitur, quod non sint sub jugo istius Legis, nec quod illa facere non possint quia non aliquod bonum a se. In toto Christiano Orbe etiam receptum est Symbolum Athanasianum, et quoque agnoscitur id quod ultimo ibi dicitur, quod Dominus venturus sit ad judicandum vivos et mortuos, et tunc illi qui BONA FECERUNT intrabunt in vitam aeternam, et qui MALA FECERUNT in ignem aeternum. [5] In SUECIA, ubi Religio de sola fide recepta est, manifeste etiam docetur, quod non detur fides separata a charitate seu absque bonis operibus, hoc in quadam Appendice Memoriali omnibus Libris psalmorum inserta, quae vocatur Impedimenta seu offendicula impoenitentium, OBOTFARDIGAS** FOERHINDER,*** ubi haec verba, “Illi qui in bonis operibus sunt divites, monstrant per id quod in fide sint divites, quoniam cum fides est salvifica, operatur illa per charitatem; fides enim justificans nusquam datur sola ac separata a bonis operibus, quemadmodum bona arbor non datur absque fructu, sol non absque luce et calore, et aqua non absque humore”. [6] Haec pauca allata sunt, ut sciatur, quod tametsi Religiosum de sola fide receptum est, usque bona charitatis, quae sunt bona opera, ubivis doceantur, et quod hoc sit ex Divina Domini Providentia, ne vulgus per illam seducatur. Audivi Lutherum, cum quo aliquoties in Mundo spirituali loquutus sum, devoventem solam fidem, et dicentem, quod cum illam stabilivit, monitus sit per Angelum Domini, ne id faceret; sed quod cogitaverit secum, quod si non opera rejiceret, non fieret separatio a Religioso Catholico, quare contra monitum fidem illam confirmavit.****

* Prima editio: ptophanare

** Prima editio: OBOTFERDIGAS

*** Obotf�rdigas f�rhinder, voces Suecanae, quae in sermone Latino hic ut “Impedimenta seu Offendicula Impoenitentium” traduntur, et in AE 995:5 ut “Obstacula Impoenitentium”, nomen datum appendici memoriali, quae postea ab 1819 omissa est.

**** Prima editio: confirmavit,

DP n. 259 259. VI. Quod mere naturalis homo contra Divinam Providentiam se confirmet ex eo, quod in Christiano Orbe tot Haereses fuerint, et adhuc sint, ut Quaquerismus, Moravianismus, Anabaptismus, et plures; potest enim secum cogitare, si Divina Providentia in singularissimis universalis foret, et pro fine haberet omnium salutem, fecisset ut una vera Religio foret in universo terrarum orbe, et illa non divisa, et minus discerpta in haereses: sed utere ratione, et cogita altius si potes; num potest homo salvari nisi prius reformetur; est enim in amorem sui et mundi natus, et quia illi amores in se non aliquid amoris in Deum et aliquid amoris erga proximum, nisi propter se, ferunt, est ille quoque natus in omnis generis mala; quid amoris seu misericordiae in illis amoribus est; num aliquid facit defraudare alium, blasphemare illum, odio habere illum usque ad necem, adulterari cum uxore ejus, saevire in* illum cum in vindicta est, quum animo fert quod velit supremus omnium esse, ac possidere omnium aliorum bona, ita cum spectat alios respective ad se ut viles ac ut nauci; annon ut talis salvetur, ab illis malis primum abducendus est, et sic reformandus; quod hoc non fieri possit, nisi secundum plures leges, quae sunt leges Divinae Providentiae, multis supra ostensum est; quae leges quoad maximam partem ignotae sunt, et tamen sunt Divinae Sapientiae et simul Divini Amoris, contra quas Dominus non potest agere, nam agere contra illas, foret perdere hominem, et non salvare illum; percurrantur Leges quae allatae sunt, conferantur, et videbis. [2] Cum itaque secundum leges illas etiam sit, ut non aliquis immediatus influxus sit e Coelo, sed mediatus per Verbum, doctrinas et praedicationes; ac Verbum, ut esset Divinum, non potuit nisi quam per meras correspondentias esse conscriptum, sequitur quod dissensiones et haereses inevitabiles sint, et quod harum permissiones etiam secundum leges Divinae Providentiae sint: et adhuc plus; cum ipsa Ecclesia pro essentialibus suis assumserat talia quae solius intellectus sunt, ita quae doctrinae, et non quae voluntatis sunt, ita quae vitae,** et cum illa quae vitae sunt non essentialia Ecclesiae sunt, tunc homo ex intellectu est in meris tenebris, ac errat sicut caecus, qui ubivis impingit, et cadit in foveas: voluntas enim videbit in intellectu, et non intellectus in voluntate, seu quod idem, vita et ejus amor ducet intellectum ad cogitandum, loquendum et agendum, et non vicissim; si vicissim, posset intellectus ex amore malo, imo diabolico, arripere quicquid per sensus incidit, et injungere voluntati id facere. Ex his videri potest, unde sunt dissensiones et haereses. [3] Sed usque provisum est, ut quisque in quacunque haeresi quoad intellectum sit, usque reformari et salvari possit, modo mala ut peccata fugiat, et non falsa haeretica apud se confirmet; nam per fugere mala ut peccata reformatur voluntas, et per voluntatem*** intellectus, qui tunc primum e tenebris in lucem venit. Sunt tria essentialia Ecclesiae, agnitio Divini Domini, agnitio sanctitatis Verbi, et vita quae vocatur charitas; secundum vitam, quae est charitas, est cuivis homini fides, ex Verbo est cognitio qualis vita erit, et a Domino est reformatio et salvatio. Si haec tria ut essentialia Ecclesiae fuissent, dissensiones intellectuales non divissent illam, sed solum variassent, sicut lux variat colores in objectis pulchris, et sicut varia diademata faciunt pulchritudinem in corona Regis.

* Prima editio: in in

** Prima editio: vitae;

*** Prima editio: voluntatem

DP n. 260 260. VII. Quod mere naturalis homo contra Divinam Providentiam se confirmet ex eo, quod Judaismus adhuc perstet. [Se confirmat ex eo,] Quod Judaei post tot saecula non conversi sint, tametsi inter Christianos vivunt, et quod secundum praedictiones in Verbo non confiteantur Dominum et agnoscant Ipsum pro Messia, qui, ut putant, illos in terram Canaanem reducturus esset, et quod constanter perstent in negatione, et usque tamen illis bene est: sed hi, qui ita cogitant, et ideo in dubium vocant Divinam Providentiam, non sciunt quod per Judaeos in Verbo intelligantur omnes qui ab Ecclesia sunt et Dominum agnoscunt, et quod per terram Canaanem, in quam dicitur quod introducendi sint, intelligatur Ecclesia Domini: [2] quod autem in negatione Domini perseverent, est quia tales sunt, ut si reciperent et agnoscerent, Divinum Domini, et sancta Ecclesiae Ipsius, prophanarent illa; quare de illis dicit Dominus, “Occaecavit illorum oculos, [et] obturavit* illorum** cor, ut non videant oculis suis, et intelligant corde suo, et convertant se, et sanem illos,” Joh. XII:40,*** Matth. XIII:14, Marc. IV:12, Luc. VIII:10, Esaj. VI:9,10; dicitur, ne convertant se, et sanem illos, quia si conversi et sanati fuissent, prophanavissent; et secundum legem Divinae Providentiae est, de qua supra n. 221 ad 233, quod**** non aliquis interius in vera fidei et bona charitatis a Domino immittatur, nisi quantum in illis potest teneri usque ad finem vitae, et si immitteretur, sancta prophanaret. [3] Quod Gens illa conservata sit, et per multum Orbis circumsparsa, est propter Verbum in Lingua sua Originali, quod illi prae Christianis sanctum habent, et in singulis Verbi est Divinum Domini, est enim Divinum Verum unitum Divino Bono, quod a Domino procedit, et per id est Verbum conjunctio Domini cum Ecclesia, et praesentia Coeli, ut in DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE DE SCRIPTURA SACRA, n. 62 ad 69, ostensum est, ac praesentia Domini et coeli est ubicunque Verbum sancte legitur:***** hic est finis Divinae Providentiae, propter quem conservati sunt, et per multum Orbis circumsparsi. Qualis sors illorum post mortem est, videatur in CONTINUATIONE DE ULTIMO JUDICIO ET MUNDO SPIRITUALI, n. 79 ad 82.

* Sic Schmidt et alibi in libris hujus scriptoris theologicis, sed in errore fortasse pro obduravit, ut videtur

** Prima editio: illoram

*** Prima editio: XII:42.

**** Prima editio: qnod

***** Prima editio: lagitur:

DP n. 261

261. Haec nunc sunt quae* supra n. 238 allata sunt, per quae naturalis homo se confirmat, aut confirmare potest contra Divinam Providentiam; sequuntur adhuc aliqua, quae supra n. 239 memorata sunt, quae etiam naturali homini possunt pro argumentis inservire contra Divinam Providentiam, et quoque in aliorum animos incidere, et aliqua dubia excitare, quae sunt.

* Prima editio: qua

DP n. 262 262. I. Quod contra Divinam Providentiam dubium possit inferri ex eo, quod totus Christianus Orbis colat Deum unum sub tribus Personis, quod est, Tres Deos; et quod huc usque nesciverit, quod Deus sit unus persona et essentia, in quo Trinitas, et quod ille Deus sit Dominus. Ratiocinator de Divina Providentia dicere potest, annon tres Personae tres Dii sunt, dum unaquaevis Persona per se est Deus; quis potest aliter cogitare, imo quis aliter cogitat; ipse Athanasius non potuit aliter, quare in Fide Symbolica, quae ab Ipso nominatur, dicit, “Tametsi ex Christiana veritate agnoscere debemus unamquamque Personam esse Deum et Dominum; usque non licet ex Christiana fide dicere seu nominare tres Deos aut tres Dominos;”* per hoc non aliud intelligitur, quam quod debeamus agnoscere tres Deos et Dominos, sed quod non liceat dicere seu nominare tres Deos et tres Dominos. [2] Quis usquam potest percipere unum Deum, nisi etiam unus sit Persona: si dicitur, quod percipere possit, si cogitat, quod una Essentia sit Tribus, quis ex hoc aliud percipit et potest percipere, quam quod sic unanimes sint, et quod consentiant, et usque quod tres** Dii sint: et si altius cogitat, secum dicit, quomodo potest Divina essentia, quae Infinita est, dividi, et quomodo potest Illa ab aeterno gignere alium, et adhuc producere alium qui ab utroque procedat. Si dicitur, quod id credendum sit, et de eo non cogitandum, quis*** non cogitat de eo quod dicitur credendum esse; unde alioquin agnitio quae est fides in sua essentia: annon ex cogitatione de Deo ut de tribus Personis ortus est Socinianismus et Arrianismus, qui in corde plurium regnant, quam credis: fides unius Dei, et quod unus Ille Deus sit Dominus, facit Ecclesiam, in Ipso enim est Divina Trinitas; quod ita sit, videatur in DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE DE DOMINO, a principio ad finem. [3] Sed quid cogitatur hodie de Domino; cogitaturne quod sit Deus et Homo, Deus ex Jehovah Patre, a quo conceptus est, et Homo ex Maria Virgine, ex qua natus est; quis cogitat, quod Deus et Homo in Ipso, seu Divinum et Humanum Ipsius, sint una Persona, et quod sint unum sicut anima et corpus unum sunt; an quisquam hoc novit; interroga Doctores Ecclesiae, ac dicent quod non sciverint, cum tamen est ex Doctrina Ecclesiae in universo Christiano Orbe recepta, quae talis, “Dominus noster Jesus Christus Filius Dei, est Deus et Homo, et quamvis est Deus et Homo, usque non sunt duo, sed est unus Christus; est unus, quia Divinum suscepit ad se Humanum; imo est prorsus unus, est enim una Persona, quoniam sicut anima et corpus facit unum hominem, ita Deus et homo est unus Christus:” hoc ex Fide seu Symbolo Athanasii: quod non sciverint, est quia, cum legerunt illud, non cogitaverunt de Domino ut Deo, sed solum ut de Homine. [4] Si iidem interrogantur num sciant, a quo conceptus est,**** num a Deo Patre, vel num a suo Divino, respondebunt***** quod a Deo Patre, hoc enim est secundum Scripturam; annon tunc Pater et Ipse unum sunt, sicut anima et corpus unum sunt: quis potest cogitare, quod a duobus Divinis conceptus sit, et si Suo, quod Illud foret pater Ipsius. Si adhuc interrogas, quae vestra idea est de Divino Domini, et quae de Humano Ipsius, dicent quod Divinum Ipsius sit ab Essentia Patris, ac Humanum ab Essentia matris, et quod Divinum Ipsius sit apud Patrem; et si tunc interrogas, ubinam Ipsius Humanum, nihil****** respondebunt; separant enim in idea sua Divinum et Humanum Ipsius, ac Divinum faciunt aequale Divino Patris, et Humanum simile humano alterius hominis, et non sciunt, quod sic etiam separent animam et corpus; nec vident contradictionem, quod sic natus fuisset rationalis homo ex sola matre. [5] Ex idea impressa de Humano Domini, quod simile fuerit humano alterius hominis, factum est, quod Christianus aegre possit adduci ad cogitandum DIVINUM HUMANUM, etiamsi diceretur quod anima seu vita Ipsius a conceptione fuerit et sit Ipse Jehovah. Collige nunc rationes, et expende, num alius Deus universi sit quam Solus Dominus, in quo Ipsum Divinum a quo est quod vocatur Pater, Divinum Humanum quod vocatur Filius, et Divinum procedens quod vocatur Spiritus Sanctus, et sic quod Deus unus sit Persona et Essentia, et quod ille Deus sit Dominus. [6] Si instas dicendo, quod Ipse Dominus nominaverit Tres apud Matthaeum, “Euntes et discipulos facite omnes gentes, baptizantes eos in Nomen Patris, Filii et Spiritus Sancti,” XXVIII:19; sed quod hoc dixerit, ut sciretur quod in Ipso nunc glorificato Divina Trinitas esset, patet a Versu proxime antecedente et proxime sequente ibi; in Versu proxime antecedente dicit, quod Ipsi data sit omnis potestas in Coelo et in terra, et in versu proxime sequente dicit, quod Ipse cum illis esset usque ad consummationem saeculi, ita de Se Solo, et non de Tribus. [7] Nunc ad Divinam Providentiam, cur permiserit, quod Christiani colerent Deum unum sub tribus Personis, quod est, tres Deos, et huc usque nesciverint, quod Deus unus sit Persona et Essentia in quo Trinitas, et quod ille Deus sit Dominus; non in causa est Dominus sed ipse homo; Dominus docuit id manifeste in suo Verbo, ut constare potest ex omnibus illis locis, quae in DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE DE DOMINO, adducta sunt; et quoque docuit in Doctrina omnium Ecclesiarum, in qua est, quod Divinum et Humanum Ipsius non sint duo, sed una Persona unita sicut anima et corpus: [8] at quod Divinum et Humanum diviserint, et Divinum fecerint aequale Divino Jehovae Patris, et Humanum aequale humano alterius hominis, erat prima causa, quia Ecclesia post ortum ejus descivit in Babyloniam, quae in se potestatem Divinam Domini transtulit, verum ne diceretur Divina potestas sed humana, fecerunt Humanum Domini simile humano alterius hominis: et postea, quando Ecclesia reformata est, ac sola fides recepta pro unico medio salvationis, quae est ut Deus Pater misereatur propter Filium, nec potuit Humanum Domini aliter spectari; quod non potuerit, est causa, quia nemo potest adire Dominum, et corde agnoscere Ipsum pro Deo Coeli et Terrae, nisi qui vivit secundum praecepta Ipsius; in Mundo spirituali, ubi quisque tenetur loqui sicut cogitat, ne quidem potest aliquis nominare Jesum, nisi qui vixit in mundo sicut Christianus; et hoc ex Divina Ipsius Providentia, ne Nomen Ipsius prophanaretur.

* Prima editio: Dominos”

** Prima editio: rres

*** Prima editio: sed quis

**** Prima editio: cst (ut videtur)

***** Prima editio: et respondebunt

****** Prima editio: et nihil

DP n. 263 263. Sed ut haec, quae nunc dicta sunt, clarius pateant, adjiciam illa quae in DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE DE DOMINO, ad finem ibi, n. 60, 61, allata sunt, quae haec sunt, “Quod Deus et Homo in Domino secundum Doctrinam non sint duo, sed una Persona, et prorsus una, sicut anima et corpus unum sunt, patet clare a multis quae Ipse dixerat, ut, Quod Pater et Ipse unum sint: Quod omnia Patris sua sint, et omnia sua Patris: Quod Ipse in Patre, et Pater in Ipso sit: Quod omnia data sint in manum Ipsius: Quod Ipsi omnis potestas sit: Quod Deus coeli et terrae sit: Quod qui credit in Ipsum, vitam aeternam habeat; et quod qui non credit in Ipsum, ira Dei maneat super illo: et porro, quod et Divinum et Humanum sublatum sit in Coelum, et quod quoad utrumque sedeat ad dextram Dei, hoc est, quod Omnipotens sit; et plura quae supra ex Verbo de Divino Humano Ipsius in multa copia allata sunt;* quae omnia testantur, quod Deus sit unus tam Persona quam Essentia in quo Trinitas, et quod ille Deus sit Dominus. [2] Quod haec de Domino nunc primum evulgata sunt, est quia praedictum est in Apocalypsi Cap. XXI et XXII, quod nova Ecclesia in fine prioris instituenda sit, in qua hoc primarium erit: haec Ecclesia est quae per Novam** Hierosolymam ibi intelligitur, in quam nemo intrare potest, nisi qui solum Dominum pro Deo Coeli et terrae agnoscit, quare illa Ecclesia ibi vocatur UXOR AGNI: et hoc possum annuntiare, quod universum Coelum Dominum solum agnoscat, et quod qui non agnoscit, non in Coelum admittatur; Coelum enim est Coelum a Domino: ipsa illa agnitio ex amore et fide, facit ut sint in Domino et Dominus in illis, ut Ipse docet apud Johannem, “In die illo cognoscetis, quod Ego in Patre meo, et vos in Me et Ego in vobis,” XIV:20 : tum apud Eundem, “Manete in Me, etiam Ego in vobis: Ego sum vitis, vos palmites; qui manet in Me et Ego in illo, hic fert fructum multum; nam sine Me non potestis facere quicquam: nisi quis manserit in Me, ejectus est foras,” Cap. XV:4,5,6; tum Cap. XVII:22,23. [3] Quod hoc non prius e Verbo visum sit, est quia si prius visum fuisset, usque non receptum fuisset: nondum enim ultimum Judicium fuit peractum, et ante illud potentia inferni valuit supra potentiam Coeli, et homo est in medio inter coelum et infernum, quare si prius visum fuisset, diabolus, hoc est, infernum, eripuisset illud e cordibus illorum, et insuper prophanavisset illud. Hic status potentiae inferni prorsus fractus est per ultimum Judicium, quod nunc peractum est: post illud, ita nunc, omnis homo, qui vult illustrari et sapere, is potest.”

* Prima editio: sunt;

** Prima editio: Nouam

DP n. 264 264. II. Quod contra Divinam Providentiam dubium possit inferri ex eo, quod huc usque nesciverint, quod in singulis Verbi sensus spiritualis sit, et quod sanctitas ejus inde sit: potest enim contra Divinam Providentiam inferri dubium, dicendo, cur hoc nunc primum revelatum est, tum cur per hunc aut per illum, et non per aliquem Primatem Ecclesiae; sed sive Primas sit, sive servus Primatis, in beneplacito Domini est; scit qualis unus et qualis alter. Sed causa, quod ille sensus Verbi non prius revelatus sit, est I, quia si prius, Ecclesia prophanavisset illum, et per id ipsam sanctitatem Verbi. II. Quod nec prius genuina vera a Domino revelata sint, in quibus spiritualis sensus Verbi est, quam postquam Ultimum* judicium peractum est, et nova Ecclesia, quae per Sanctam Hierosolymam intelligitur, a Domino instauranda est: sed haec singillatim lustrentur; [2] PRIMUM. Quod sensus spiritualis Verbi non prius revelatus sit, quia si prius, Ecclesia prophanavisset illum, et per id ipsam sanctitatem Verbi: Ecclesia non diu post instaurationem ejus versa est in Babyloniam, et postea in Philisthaeam: et Babylonia quidem agnoscit Verbum, sed usque contemnit illud, dicendo quod Spiritus Sanctus aeque inspiret illos in supremo Judicio illorum, sicut inspiravit Prophetas: quod agnoscant Verbum, est propter Vicariatum stabilitum ex Verbis Domini ad Petrum; at usque contemnunt illud, quia non concordat; ideo etiam ereptum est populo, et reconditur in monasteriis, ubi pauci id legunt; quare si sensus spiritualis Verbi detectus fuisset, in quo est Dominus, et simul omnis sapientia angelica, prophanaretur Verbum, non solum ut fit, in ultimis ejus, quae sunt quae in sensu literae continentur, sed etiam in intimis ejus. [3] Philisthaea,** per quam intelligitur fides separata a charitate, etiam sensum spiritualem Verbi prophanavisset, quia salvationem ponit in aliquibus*** vocibus quas cogitent et loquantur, et non in bonis quae faciant,**** ut prius ostensum est; et sic salvificum facit quod non salvificum est, et insuper removet intellectum e credendis;***** quid illis cum luce, in qua est sensus spiritualis Verbi; numne verteretur in tenebras; cum sensus naturalis vertitur in illas, quid non sensus spiritualis: quis eorum, qui se in fide separata a charitate, et in justificatione per illam solam, confirmaverunt,****** vult scire quid bonum vitae, quid amor in Dominum et erga proximum, quid charitas et quid bona charitatis, et quid bona opera, et quid facere, imo quid fides in sua essentia, et aliquod genuinum verum quod facit illam: scribunt volumina, et solum id quod vocant fidem, confirmant, et omnia illa, quae nunc nominata sunt, dicunt fidei isti inesse. Ex quibus patet, quod si sensus spiritualis Verbi prius detectus fuisset, fieret secundum verba Domini apud Matthaeum, “Si oculus tuus malus fuerit, totum corpus obtenebratum erit: si ergo lumen quod in te est, tenebrae fit, tenebrae quantae,” VI:23 : per oculum in Verbi sensu spirituali intelligitur intellectus. [4] ALTERUM. Quod nec prius genuina vera a Domino revelata sint, in quibus sensus spiritualis Verbi est, quam postquam Ultimum judicium peractum est, et nova Ecclesia, quae per sanctam Hierosolymam intelligitur, a Domino instauranda erat; praedictum est a Domino in Apocalypsi, quod postquam Ultimum judicium peractum est, genuina vera detegenda, nova Ecclesia instauranda,******* et sensus spiritualis detegendus, essent: quod Ultimum judicium peractum sit, in Opusculo de ULTIMO JUDICIO, et dein in CONTINUATIONE ejus, ostensum est; et quod id intelligatur per Coelum et terram quae transitura, in Apoc. Cap. XXI:1. Quod genuina vera tunc detegenda sint, praedicitur per haec Verba in Apocalypsi, “Dixit Sedens super Throno, ecce nova omnia facio,” vers. 5: tum Cap. XIX:17,18, XXI:18 ad 21, Cap. XXII:1,2. Quod tunc sensus spiritualis Verbi revelandus sit, XIX:11 ad 16; hoc intelligitur per Equum album, super quo sedens vocabatur Verbum Dei, et qui erat Dominus dominorum et Rex regum, de qua re videatur Opusculum de EQUO ALBO. Quod per sanctam Hierosolymam intelligatur Nova Ecclesia, quae tunc a Domino instauranda est, videatur in DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE DE DOMINO, n. 62 ad 65, ubi id ostensum est. [5] Ex his nunc patet, quod sensus spiritualis Verbi revelandus esset pro nova Ecclesia, quae solum Dominum agnoscet et colet, et Verbum Ipsius sanctum habebit, et Divina Vera amabit, et fidem separatam a charitate rejiciet. Sed plura de hoc Verbi sensu videatur in DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE DE SCRIPTURA SACRA, n. 5 ad 26 et seq.: et ibi, ut quid sensus spiritualis, n. 5 ad 26. Quod sensus spiritualis sit in omnibus et singulis Verbi, n. 9 ad 17. Quod ex sensu spirituali sit quod Verbum sit Divinitus inspiratum, et in omni voce sanctum, n. 18, 19. Quod sensus spiritualis hactenus ignotus fuerit, et cur non prius revelatus, n. 20 ad 25. Quod sensus spiritualis non alicui posthac detur, nisi qui in genuinis veris a Domino est, n. 26. [6] Ex his nunc constare potest, quod ex Divina Domini Providentia sit, quod sensus spiritualis usque ad hoc saeculum coram Mundo latuerit, ac interea in Coelo apud Angelos, qui inde sapientiam suam hauriunt, reservatus fuerit. Ille sensus apud antiquos, qui ante Mosen vixerunt, notus fuit, et quoque excultus; sed quia posteri eorum, correspondentias, ex quibus solis Verbum eorum et inde religio constabat, verterunt in varias idololatrias, ac Aegyptii in magias, ille ex Divina Domini Providentia occlusus est, primum apud filios Isra�lis, et postea apud Christianos, propter causas, de quibus supra, et nunc primum******** pro Nova Domini Ecclesia apertus.

* Prima editio: Uitimum

** Prima editio: Philistaea,

*** Prima editio: aliquibus

**** Prima editio: faciant,

***** Prima editio: credendis;

****** Prima editio: confirmavit,

******* Prima editio: instrauranda,

******** Prima editio: ptimum

DP n. 265 265. III. Quod contra Divinam Providentiam dubium possit inferri ex eo, quod huc usque nesciverint, quod fugere mala sicut peccata sit ipsa Religio Christiana. Quod hoc sit ipsa Religio Christiana, in DOCTRINA VITAE PRO NOVA HIEROSOLYMA, a principio ad finem, ostensum est: et quia fides separata a charitate solum obstat, quin recipiatur, etiam de illa actum est. Dicitur quod nesciverint quod fugere mala sicut peccata sit ipsa Religio Christiana, quia* paene omnes nesciunt, et tamen unusquisque scit, videatur supra n. 258; quod usque paene omnes nesciant, est quia fides separata illud obliteravit, haec enim dictat, quod sola fides salvet, et non aliquod bonum opus seu bonum charitatis, tum quod non amplius sub jugo legis sint, sed in libertate; illi qui talia aliquoties audiverunt, non cogitant amplius de aliquo malo vitae, nec de aliquo bono vitae; quisque homo etiam ex natura sua ad id amplectendum inclinat, et cum semel amplexus est, non magis cogitat de vitae suae statu: haec causa est, quod nesciatur. [2] Quod nesciatur, hoc mihi in mundo spirituali detectum est; quaesivi plures quam mille advenas e mundo, num sciant quod fugere mala sicut peccata sit Ipsa Religio; dixerunt quod non sciant, et quod hoc sit novum quoddam hactenus non auditum, sed quod auditum sit, quod bonum non possint facere a se, et quod non sint sub jugo legis; quum dixi, annon sciant, quod homo se exploraturus sit, peccata sua visurus, poenitentiam acturus, et dein vitam novam** inchoaturus, et quod alioquin peccata non remittantur, et si peccata non remittuntur, non salventur, et quod hoc alta voce praelectum sit illis, quoties sanctam Coenam obiverunt; responderunt quod ad illa non attenderint, sed solum ad id, quod illis remissio peccatorum sit per Sacramentum Coenae, et quod fides, illis nescientibus, operetur reliqua. [3] Iterum dixi, cur docuistis infantes vestros decalogum; numne ut scirent quae mala sunt peccata, quae fugienda; num solum ut illa scirent et crederent, et non [ut] facerent; cur ergo dicitur quod id novum sit; ad hoc non aliud respondere potuerunt, quam quod sciant et usque non sciant, et quod nusquam cogitent de sexto praecepto cum adulterantur, de septimo praecepto cum clandestine furantur seu defraudant, et sic porro, minus quod talia sint contra Divinam Legem, ita contra Deum. [4] Cum memoravi plura ex doctrinis Ecclesiarum et ex Verbo confirmantia, quod fugere et aversari mala ut peccata sit ipsa Religio Christiana, et quod cuivis fides sit sicut fugit et aversatur, conticuerunt; sed confirmati sunt, quod verum sit, cum viderent quod omnes explorarentur quoad vitam, et judicarentur secundum facta, et nemo secundum fidem separatam a vita, quoniam cuivis est fides secundum illam. [5] Quod Christianus Orbis quoad maximam partem illud nesciverit, est ex Lege Divinae Providentiae, quod cuique relinquatur ex libero secundum rationem agere, de qua supra n. 71 ad 99, et n. 100 ad 128: tum ex Lege, quod non aliquis immediate e coelo doceatur, sed mediate per Verbum, Doctrinam et Praedicationes ex illo, de quo n. 154 ad 174. Et quoque ex cunctis Legibus Permissionis, quae etiam sunt leges Divinae Providentiae. Plura de his videatur supra n. 258.

* Prima editio: est quia

** Prima editio: vovam

DP n. 274 274.* IV. Quod contra Divinam Providentiam dubium possit inferri ex eo, quod huc usque nesciverint, quod homo vivat homo post mortem; et hoc non prius detectum sit. Causa quod hoc nesciverint, est quia interius apud illos qui non fugiunt mala ut peccata, latet fides, quod homo post mortem non vivat, et ideo non alicujus momenti faciunt, sive dicatur quod post mortem vivat homo, sive dicatur quod resurrecturus sit die Ultimi judicii; et si forte incidit fides resurrectionis, dicit secum, non mihi fit pejus quam aliis; si ad infernum, sum in comitatu cum pluribus; si ad coelum, etiam. Sed usque omnibus, in quibus aliqua religio est, insita est cognitio, quod vivant homines post mortem; quod vivant animae, et non homines, est solum apud illos, quos propria intelligentia infatuavit, non apud alios. Quod cuivis, in quo aliqua religio est, insita sit cognitio quod vivat homo post mortem, constare potest ex his. 1. Quis cogitat aliter cum moritur. [2] 2. Quis panegyricus qui super mortuos lamentatur, non illos in coelum evehit, ponit inter angelos, loquentes cum illis, ac fruentes gaudio: praeter apotheoses aliquorum. [3] 3. Quis e vulgo non credit, quod cum moritur, si bene vixit, se in paradisum coelestem venturum esse, indutum veste alba, et fruiturum vita aeterna. [4] 4. Quis antistes est, qui non talia aut similia dicit morituro; et cum id dicit, etiam ipse credit, modo non simul cogitet de Ultimo judicio. [5] 5. Quis non credit infantes suos esse in coelo, ac se visurum esse suam conjugem, quam amaverat, post mortem; quis cogitat quod larvae sint, minus quod sint animae seu mentes volitantes in universo.** [6] 6. Quis contradicit, cum aliquid dicitur de sorte et statu illorum*** qui e tempore in vitam aeternam transiverunt; dixi multis quod talis status et sors sit illis et illis, et non adhuc aliquem audivi dicentem, quod sors illorum adhuc nulla sit, sed futura tempore judicii. [7] 7. Quis cum videt angelos pictos et sculptos, non agnoscit illos tales esse; quis cogitat tunc quod sint spiritus absque corpore, aeres aut nubes, sicut quidam docti. [8] 8. Pontificii credunt sanctos suos esse homines in coelo, ac reliquos alibi; Mahumedani suos defunctos; Africani prae reliquis, similiter plures gentes; quid non Christiani reformati qui ex Verbo id sciunt. [9] 9. Ex cognitione illa insita cuivis, est quoque quod quidam aspirent ad immortalitatem famae, cognitio enim illa vertitur in tale apud quosdam, ac facit illos heroes et fortes in bello. [10] 10. Inquisitum est in mundo spirituali, num omnibus illa cognitio insita sit, et compertum est, quod omnibus in idea illorum spirituali quae est internae cogitationis, non ita in idea illorum naturali quae est externae cogitationis. Ex his constare potest, quod contra Divinam Domini Providentiam non aliquod dubium debeat inferri ex eo, quod putet nunc primum detectum esse quod homo vivat homo post mortem. Est solum sensuale hominis, quod vult videre et tangere quod credet; qui non cogitat supra illud, est in tenebris noctis de statu vitae suae.

* 274 per errorem pro 266 ut videtur. Nn. 266-273 non inveniuntur, et paene certe ex contextu numquam scripti sunt.

** Prima editio: universo,

*** Prima editio: illorum

DP n. 275 275.

Quod permittantur mala propter
finem, qui est salvatio

Si homo in amorem, in quem creatus est, nasceretur, nonn foret in aliquo malo, imo nec sciret quid malum, nam qui non fuit in malo, et inde non est in malo, non scire potest quid malum; si diceretur ei quod hoc et illud sit malum, non crederet quod dabile sit; hic status est status innocentiae, in quo fuerunt Adamus et Chaiva uxor ejus; nuditas, quam non erubuerunt, significabat illum statum. Cognitio mali post lapsum intelligitur per esum ex arbore scientiae boni* et mali. Amor, in quem homo creatus est, est amor proximi, ut ei velit ita bene sicut vult sibi, et magis, et quod in jucundo amoris illius sit, dum ei benefacit, vix aliter quam est parens erga infantes. Hic amor est vere humanus, nam in illo est spirituale, per quod distinguitur ab amore naturali, qui est animalibus brutis: si homo in illum amorem nasceretur, non nasceretur in caliginem ignorantiae, sicut nunc omnis homo, sed in quandam lucem scientiae et inde intelligentiae,** in quas etiam brevi veniret; et quidem primum reperet sicut quadrupes, sed cum insito conatu erigendi se super pedes; nam quantumvis quadrupes, usque non deorsum ad terram demitteret faciem, sed antrorsum ad coelum, ac erigeret*** se, ut quoque posset sursum.

* Prima editio: honi

** Prima editio: intelligentiae,

*** Prima editio: erig�ret

DP n. 276 276.* Sed cum amor proximi versus est in amorem sui, et hic amor increvit, tunc amor humanus versus est in amorem animalem, et homo ab homine factus est bestia, cum discrimine quod posset cogitare id quod corpore sentit, et rationaliter discernere unum ab altero, et quod posset instrui, ac fieri civilis et moralis homo, et tandem spiritualis; nam, ut dictum est, est homini spirituale, per quod distinguitur a bruto animali; per illud enim scire potest, quid malum et bonum civile, tum quid malum et bonum morale, et quoque, si vult, quid malum et bonum spirituale. Quando amor proximi versus est in amorem sui, homo non amplius potuit in lucem scientiae et intelligentiae nasci, sed in caliginem ignorantiae, quia in plane ultimum vitae, quod vocatur sensuale corporeum, et ab illo in interiora** mentis*** naturalis per instructiones introduci, semper comitante spirituali. Causa quod nascatur in ultimum vitae, quod vocatur sensuale corporeum, et ideo in caliginem ignorantiae, videbitur in sequentibus. [2] Quod amor proximi et amor sui sint amores oppositi, quisque potest videre; amor enim proximi vult omnibus bene a se, amor autem sui vult sibi soli bene ab omnibus; amor proximi vult servire omnibus, et amor sui vult ut omnes sibi serviant; amor proximi spectat omnes ut suos fratres et amicos, amor sui autem spectat omnes ut suos famulos, et si non famulantur, ut suos inimicos; verbo spectat se solum, et alios vix ut homines, quos corde minus aestimat quam suos equos et canes; et quia illos tam viles spectat, etiam nihili facit illis malefacere; inde odia et vindictae, adulteria et scortationes,**** furta et defraudationes, mendacia et blasphemationes, saevitiae et crudelitates, et similia alia. Haec sunt mala, in quibus homo a nativitate est. Quod illa permittantur propter finem, qui est salvatio, in hoc ordine demonstrandum est. 1. Quod omnis homo in malo sit, et quod abducendus a malo, ut reformetur. 2. Quod mala non possint removeri nisi appareant. 3. Quod quantum mala removentur, tantum remittantur. 4. Quod sic permissio mali sit propter finem ut salvatio.

* Prima editio: 176.

** Prima editio: interiora mentis

*** Prima editio: mentis

**** Prima editio: fcortationes,

DP n. 277 277. I. Quod omnis homo in malo sit, et quod abducendus a malo ut reformetur. Quod cuivis homini sit malum haereditarium;* et quod homo ex illo in concupiscentia plurium malorum sit, notum est in Ecclesia; et inde est, quod homo a se non possit bonum facere, malum enim non facit bonum, nisi tale in quo intus malum est; malum quod intus est, est quod faciat bonum propter se, et sic ut solum appareat. Quod malum illud haereditarium sit a parentibus, notum est; dicitur quod sit ab Adamo et ejus uxore, sed hoc est error; quisque enim nascitur in illud a suo parente, et hic in illud a suo, et hic quoque a suo, et sic successive transfertur ab uno in alterum, ita augetur et crescit sicut in cumulum, et infertur** proli; inde est, quod apud hominem nihil integrum sit, sed quod totus quantus sit malum: quis sentit, quod amare se prae aliis sit malum; quis inde scit quod sit malum, cum tamen est caput malorum. [2] Quod haereditarium sit a parentibus, avis et atavis, patet a multis in mundo notis, ut a distinctione domuum, familiarum, imo gentium a solis faciebus, ac facies sunt typi animorum, et animi sunt secundum affectiones quae amoris; quandoque etiam redit facies atavi in nepote et pronepote: cognosco ex solis faciebus num Judaeus sit vel non; tum etiam aliquos ex qua prosapia: quin etiam alii similiter cognoscant, non dubito. Si affectiones quae amoris sunt, a parentibus ita derivantur et traducuntur, sequitur quod*** etiam mala, quia haec sunt affectionum. [3] Sed unde similitudo illa, nunc dicetur; anima cujusvis est a patre, ac solum induitur corpore a matre; quod anima sit a patre, sequitur non solum ex illis quae nunc supra memorata sunt, sed etiam a pluribus aliis indiciis, etiam ab hoc, quod infans nascatur niger ex nigro seu Moro per foeminam albam seu Europaeam, ac vicissim; imprimis quod semini insit anima, nam ex illo fit impraegnatio, ac id est quod induitur corpore a matre; semen est prima forma amoris in quo est pater; est forma amoris regnantis ejus cum proximis derivationibus, quae sunt intimae amoris istius affectiones. [4] Hae apud unumquemvis circumvelantur honestis quae sunt vitae moralis, ac bonis quae partim sunt vitae civilis, partim vitae spiritualis; haec faciunt externum vitae, etiam apud malos: in hoc externum vitae nascitur omnis infans; inde est quod amabilis sit; sed sicut puerescit seu adolescit, ab externo illo ad interiora venit, et tandem ad amorem regnantem patris sui, qui si malus fuerit, et non temperatus et inflexus fuerit per media ab educatoribus, fit amor ejus sicut fuit patris ejus. At usque non exstirpatur malum, sed modo removetur, de quo in sequentibus. Ex his constare potest, quod omnis homo in malo sit.

* Prima editio: h�reditarium;

** Prima editio: infertut

*** Prima editio: qued

277 [iteratum]. Quod homo abducendus sit a malo ut reformetur, absque explicatione patet: nam qui in malo est in mundo, ille in malo est post exitum e mundo; quare si malum non removetur in mundo, non removeri potest postea; arbor ubi cadit, ibi jacet; ita quoque vita hominis, qualis fuit cum moritur, talis manet; etiam quisque secundum facta sua judicatur, non quod enumerentur,* sed quia in illa redit, et similiter agit; mors enim est continuatio vitae, cum discrimine, quod homo tunc non reformari possit. Omnis reformatio fit in pleno, hoc est, in primis et simul ultimis, et ultima in mundo convenienter primis reformantur, et non possunt postea, quia ultima vitae, quae homo post mortem secum fert, quiescunt, et cum interioribus ejus conspirant, hoc est, unum agunt.

* Prima editio: enumereutur,

DP n. 278

278. II. Quod mala non possint removeri, nisi appareant. Non intelligitur, quod homo facturus sit mala propter finem ut appareant, sed quod se exploraturus sit, non solum sua facta, sed etiam sua cogitata, et quid facturus esset, si non timeret leges et diffamiam; imprimis quaenam mala in suo spiritu licita facit, et pro peccatis non reputat, nam haec usque facit. Propterea ut homo exploret se, datus ei est intellectus, et ille separatus a voluntate, ob finem ut sciat, intelligat et agnoscat quid bonum et quid malum, tum etiam ut videat qualis sua voluntas est, seu quid amat et quid cupit; ut homo hoc videat, data est intellectui ejus cogitatio superior et inferior, seu interior et exterior, ut ex cogitatione superiore seu interiore videat, quid voluntas agit in cogitatione inferiore et exteriore; hoc videt sicut homo faciem in speculo, et cum hoc videt, et novit quid peccatum est, potest, si implorat opem Domini, id non velle, id fugere, et postea contra id agere, si non libere, usque cogere id per pugnam, et demum id aversari et abominari; et tunc primum percipit et quoque sentit, quod malum sit malum, ac quod bonum sit bonum, et non prius. Hoc nunc est explorare se, videre sua mala, et agnoscere illa, confiteri illa, et postea desistere ab illis. Sed quia pauci sunt, qui sciunt, quod hoc sit ipsa Religio Christiana, quia illis solis est charitas et fides, et illi soli ducuntur a Domino, et faciunt bonum ab Ipso, dicetur aliquid de illis, qui id non faciunt, et usque putant apud se religionem esse; illi sunt hi. 1. Qui confitentur se reos omnium peccatorum esse,* et non inquirunt aliquod apud se. 2. Qui ex religione omittunt inquirere. 3. Qui propter mundana nihil cogitant de peccatis, et inde illa non sciunt. 4. Qui favent** illis, et ideo non possunt scire illa. 5. Quod peccata apud omnes illos non appareant, et quod ideo non removeri possint. 6. Ultimo, causa hactenus ignota manifestabitur, cur mala non removeri possint, absque illorum exploratione, apparentia, agnitione, confessione, ac resistentia.

* Prima editio: esse.

** Prima editio: favet

278 [iteratum]. Sed haec momenta singillatim lustranda sunt, quia sunt primaria Religionis Christianae a parte hominis. PRIMUM; de illis, qui confitentur se reos omnium peccatorum esse, et non inquirunt aliquod in se, dicentes, sum peccator, natus sum in peccatis, nihil in me integrum est a capite ad calcem, non sum nisi quam malum; bone Deus, sis mihi propitius; ignosce mihi, purifica me, salva me, fac ut ambulem in puritate, et in via justi, et plura similia; et usque non explorant* se, et inde non sciunt** aliquod malum, et nemo id quod non scit potest fugere, minus contra id pugnare; et ille quoque credit se post confessiones mundum et lotum, cum tamen est immundus ac illotus a capite ad volam pedis; confessio enim omnium est sopitio omnium, et tandem occaecatio; et est sicut universale absque omni singulari, quod non est aliquid. [2] SECUNDUM; de illis qui ex religione omittunt inquirere; sunt illi imprimis qui separant charitatem a fide; dicunt enim secum, cur inquiram num sit malum vel bonum; cur malum, cum id me non damnat; cur bonum, cum id me non salvat; est sola fides cogitata et enuntiata cum fiducia et confidentia, quae justificat et purificat ab omni peccato, et cum semel justificatus sum, coram Deo integer sum; sum quidem in malo, sed hoc Deus, illico cum fit, abstergit, et sic non apparet amplius, praeter similia alia. Sed quis non videt, si aperit oculum, quod talia sint voces inanes, quibus nihil rei, quia nihil boni, inest; quis non potest ita cogitare et loqui, etiam cum fiducia et confidentia, cum simul cogitat de inferno et de aeterna damnatione; num talis vult scire aliquid praeterea,*** sive sit verum sive bonum; de vero dicit, quid verum nisi quod fidem illam confirmat; de bono dicit, quid bonum, nisi id quod ex fide illa in me est; sed ut in me sit, non faciam illud sicut ex me, quoniam id est meritorium, et bonum meritorium non est bonum; ita omittit omnia usque dum non scit quid malum; quid tunc apud se explorabit et videbit; annon tunc status ejus fit, quod ignis concupiscentiarum mali inclusus interiora mentis ejus consumat, ac devastet illa usque ad portam; hanc solum**** custodit ne incendium appareat; sed aperitur post obitum, et tunc coram omnibus apparet. [3] TERTIUM; de illis qui propter mundana non cogitant de peccatis, et inde illa non sciunt; sunt qui mundum super omnia amant, et non admittunt aliquod verum quod ab aliquo falso religionis***** eorum abducat, dicentes secum, quid mihi hoc; non meae cogitationis est; ita rejiciunt id illico cum audiunt, et si audiunt, id suffocant. Iidem paene similiter faciunt cum audiunt praedicationes; ex illis non plus retinent quam aliquas voces, et non aliquam rem. Quia ita cum veris faciunt, ideo non sciunt quid bonum, unum enim agunt, et ex bono quod non est ex vero, non cognoscitur malum, nisi ut quoque dicatur bonum, quod fit per ratiocinia ex falsis. Hi sunt qui intelliguntur per semina quae ceciderunt inter spinas, de quibus ita Dominus, “Alia semina ceciderunt inter spinas; et ascenderunt spinae, et suffocarunt illa. Hi sunt qui Verbum audiunt, sed cura saeculi hujus et fraus divitiarum suffocat Verbum,****** ut infrugiferum fiat,” Matth. XIII:7,22, Marc. IV:7,18,19,******* Luc. VIII:7,14. [4] QUARTUM: de illis, qui favent peccatis, et ideo non possunt scire illa: hi sunt qui agnoscunt Deum, et Ipsum secundum ritus solennes colunt, et apud se confirmant, quod aliquod malum, quod est peccatum, non sit peccatum, infucant enim id per fallacias et apparentias, et sic enormitatem ejus abscondunt; quod cum fecerunt, favent ei, ac id sibi amicum et familiare reddunt. Dicitur quod illi hoc faciant, qui Deum agnoscunt, quia alii non aliquod malum pro peccato reputant, omne enim peccatum est contra Deum. Sed exempla illustrent: malum non peccatum facit lucri cupidus, qui aliquas defraudationis species, ex rationibus, quas excogitat, licitas reddit: similiter facit, qui vindictam contra inimicos apud se confirmat; et qui depraedationes illorum qui non hostes sunt in bellis. [5] QUINTUM: quod peccata apud illos non appareant, et quod ideo non removeri possint; omne malum quod non apparet, fomentat se; est sicut ignis in ligno sub cinere; et est sicut sanies in vulnere, quod non aperitur; nam omne malum obstructum increscit, et non desinit priusquam totum consummatum est; quare ne aliquod malum obstruatur,******** permittitur cuique cogitare pro Deo et contra Deum, proque sanctis Ecclesiae et contra illa, et in mundo propterea non plecti. De hoc ita Dominus apud Esajam, “A vola pedis usque ad caput non est integritas; vulnus et cicatrix, et plaga recens, non expressa sunt, non obligata,********* et non emollita oleo. Lavate vos, purificate vos, removete malitiam operum vestrorum a coram oculis meis; cessate malum facere: discite bonum facere; tunc si fuerint peccata vestra sicut coccinea, sicut nix albescent; si rubra fuerint sicut purpura, sicut lana erunt. Si renueritis et rebellaveritis, gladio comedemini,” I:6,16,[17,] 18,20;********** gladio comedi significat falso mali perire. [6] SEXTUM: causa hactenus occulta, cur mala non removeri possint absque illorum exploratione, apparentia, agnitione, confessione, et resistentia. In praecedentibus*********** memoratum est, quod universum coelum ordinatum sit in societates secundum [affectiones boni, et universum infernum secundum] concupiscentias mali affectionibus boni oppositas: unusquisque homo quoad spiritum suum est in aliqua societate, in societate coelesti si in affectione boni, at in societate infernali si in concupiscentia mali; hoc nescit homo cum in mundo vivit, sed usque quoad spiritum suum in aliqua est; absque eo non potest vivere, et per id regitur a Domino: si in societate infernali est, non potest inde educi a Domino nisi secundum leges Divinae Providentiae Ipsius, inter quas etiam est, ut homo videat quod ibi sit, utque velit exire, ac ut ipse id a se conetur; hoc potest homo cum in mundo est, non autem post mortem, tunc enim manet in societate, cui se inseruit in mundo, in aeternum: haec causa est, quod homo se exploraturus sit, peccata sua visurus et agniturus, ac poenitentiam acturus, et dein perseveraturus usque ad finem vitae. Quod ita sit, per multam experientiam usque ad plenam fidem potuissem confirmare, sed documenta experientiae adducere non hujus loci est.

* Prima editio: explorat

** Prima editio: scit

*** Prima editio: praetetea,

**** Prima editio: solam

***** Prima editio: religionis

****** Prima editio: verbum,

******* Prima editio: IV:7.14

******** Prima editio: obstruarur,

********* Prima editio: obligata,

********** Prima editio: I: 6. 16. 18. 10;

*********** Prima editio: praecedentihus

DP n. 279 279. III. Quod25 quantum mala removentur, tantum remittantur. Error saeculi est, quod credatur, quod mala ab homine separata sint, imo ejecta, quando sunt remissa: et quod status vitae hominis momento mutari possit, etiam in oppositum, et sic homo a malo fieri bonus, consequenter ab inferno educi et illico in coelum transferri, hoc ex immediata Domini misericordia: sed illi qui ita credunt et opinantur, nihil quicquam sciunt quid malum et quid bonum, et nihil quicquam de statu vitae hominis; et prorsus non, quod affectiones, quae sunt voluntatis, sint merae mutationes et variationes status substantiarum pure organicarum mentis; et quod cogitationes, quae sunt intellectus, sint merae mutationes et variationes formae illarum; et quod memoria sit status illarum mutationum [et variationum]* permanens. Ex his et illis cognitis clare videri potest, quod aliquod malum non possit removeri nisi successive; et quod** remissio mali non sit remotio ejus. Sed haec in compendio dicta sunt,*** quae nisi demonstrentur, quidem agnosci possunt, sed usque non comprehendi; et quod non comprehenditur, est sicut rota quae manu circum agitur; quare supradicta singillatim demonstranda sunt in ordine quo adducta. [2] PRIMUM. Quod error saeculi sit, quod**** credatur quod mala separata, imo ejecta sint, quando sunt remissa. Quod omne malum, in quod homo nascitur, et quod ipse actualiter imbuit, non separetur ab homine, sed removeatur, usque ut non appareat, mihi datum est scire e Coelo; antea in fide fui, in qua plerique in mundo, quod mala, quando remittuntur, rejiciantur, et sicut sordes a facie per aquam, abluantur et abstergantur: sed simile non est cum malis seu peccatis; omnia remanent, et cum post poenitentiam remittuntur, e medio ad latera promoventur, et tunc quod in medio est, quia directe sub intuitu, in luce quasi diei apparet, et quod ad latera, in umbra, et quandoque sicut in tenebris noctis: et quia mala non separantur, sed modo removentur, hoc est, ad latera ablegantur, et homo potest transferri e medio circumcirca, fieri etiam potest, quod in mala sua, quae credidit rejecta esse, redire possit: homo enim talis est, ut possit ab una affectione in alteram venire, et quandoque in oppositam, et sic ab uno medio in alterum; affectio hominis facit medium dum in illa est, est enim tunc in jucundo ejus et in luce ejus. [3] Sunt quidam homines post mortem, qui a Domino in Coelum elevantur, quia bene vixerunt, sed usque secum tulerunt fidem, quod mundi et puri sint a peccatis, et quod ideo non in aliquo reatu sint; hi primum induuntur vestibus albis secundum fidem eorum, vestes albae enim significant statum purificatum a malis; sed postea incipiunt cogitare sicut in mundo, quod ab omni malo sicut abluti sint, et inde gloriari quod non amplius peccatores sint sicut alii, quod aegre potest separari a quadam elatione animi, et a quodam contemtu aliorum prae se; ideo tunc, ut a fide sua imaginaria removeantur, delegantur e Coelo, et remittuntur in sua mala, quae in mundo contraxerunt, et simul monstratur illis, quod etiam sint in malis haereditariis, de quibus non prius sciverunt: et postquam sic acti sunt ad agnoscendum, quod mala eorum non sint ab illis separata, sed solum remota, et quod sic ex se impuri sint, imo non nisi quam malum, et quod a Domino detineantur a malis, ac teneantur in bonis, et quod hoc appareat illis sicut a se, denuo in coelum a Domino elevantur. [4] SECUNDUM. Quod error saeculi sit, quod credatur, quod status vitae hominis possit momento immutari, et sic homo a malo fieri bonus, consequenter ab inferno educi, et illico in coelum transferri, et hoc ex immediata Domini misericordia: in hoc errore sunt illi qui separant charitatem a fide, et in sola fide ponunt salvationem, nam putant quod sola cogitatio et enuntiatio vocum, quae istius fidei sunt, si fiat cum fiducia et confidentia, justificet et salvet; quod etiam a multis ponitur momentaneum, et si non prius, circa ultimam horam vitae***** hominis; hi non possunt aliter credere, quam quod status vitae hominis possit momento mutari, et homo ex immediata Misericordia salvari: sed quod misericordia Domini non sit immediata, et quod homo non possit a malo momento fieri bonus, et ex inferno educi et in Coelum transferri, nisi per operationes Divinae Providentiae continuas ab infantia usque ad extremum vitae hominis, videbitur in ultimo Paragrapho hujus Transactionis: hic solum ex eo, quod omnes leges Divinae Providentiae pro fine habeant reformationem et sic salvationem hominis, ita inversionem status ejus, qui a nativitate est infernalis, in oppositum, qui est coelestis: quod non fieri potest nisi progressive, sicut homo recedit a malo et ejus jucundo, ac intrat in bonum et ejus jucundum. [5] TERTIUM. Quod illi qui ita credunt, nihil quicquam sciant quid malum et quid bonum: non enim sciunt, quod malum sit jucundum concupiscentiae agendi et cogitandi contra Divinum ordinem, et quod bonum sit jucundum affectionis agendi et cogitandi secundum Divinum ordinem, et quod myriades concupiscentiarum sint, quae unumquodvis malum ingrediuntur et componunt, et quod myriades affectionum sint, quae similiter unumquodvis bonum, et quod myriades illae in tali ordine et nexu sint in interioribus hominis, ut non unum possit mutari, nisi simul omnia. Illi, qui hoc non sciunt, credere seu opinari possunt, quod malum, quod ut unicum coram illis apparet, possit facile removeri, et bonum, quod etiam ut unicum apparet, possit loco ejus inferri. Hi quia non sciunt quid malum et quid bonum, non possunt aliter quam opinari, quod detur momentanea salvatio et immediata misericordia, sed quod non dabiles sint, videbitur in ultimo Paragrapho hujus Transactionis. [6] QUARTUM. Quod illi qui credunt momentaneam salvationem et immediatam misericordiam, non sciant quod affectiones, quae sunt voluntatis, sint merae mutationes [et variationes]****** status substantiarum pure organicarum mentis; et quod cogitationes, quae sunt intellectus, sint merae mutationes et variationes formae illarum; et quod Memoria sit status istarum mutationum et variationum permanens. Quis non agnoscit, quando dicitur, quod affectiones et cogitationes non dentur nisi in substantiis et earum formis, quae sunt subjecta, et quia dantur in cerebris, quod plenum est substantiis et formis, vocantur formae pure organicae: nemo, qui rationaliter cogitat, non potest non ridere ad quorundam phantasias, quod affectiones et cogitationes non sint in subjectis substantiatis, sed quod sint halitus modificati a calore et luce, sicut apparentes imagines in aere et aethere, cum tamen cogitatio non plus dari potest separata a forma substantiali, quam visus a sua quae est oculus, auditus a sua quae auris, et gustus a sua quae est lingua; specta cerebrum, et videbis substantias innumerabiles, et similiter fibras, et quod nihil non ibi organizatum sit; quid opus est alia confirmatione, quam oculari illa. [7] Sed quaeritur, quid ibi affectio et quid cogitatio; hoc concludi potest ab omnibus et singulis quae in corpore; ibi sunt plura viscera, singula in sua sede fixa, et suas functiones per mutationes et variationes status et formae operantur; quod in operationibus suis sint, notum est, ventriculus in suis, intestina in suis, renes in suis, hepar, pancreas et lien in suis, ac cor et pulmo in suis, et omnes illae operae solum intrinsecus moventur, ac intrinsecus moveri est per mutationes et variationes status et formae. Inde constare potest, quod substantiarum pure organicarum mentis operationes non aliud sint, cum differentia quod operationes substantiarum organicarum corporis sint naturales, at mentis spirituales, et quod hae et illae unum faciant per correspondentias. [8] Non potest ad oculum monstrari, quales sunt status et formae mutationes et variationes substantiarum organicarum mentis, quae sunt affectiones et cogitationes, sed usque possunt sicut in speculo videri a mutationibus et variationibus status pulmonis in loquela et cantu; est etiam correspondentia; nam sonus loquelae et cantus, et quoque articulationes soni, quae sunt voces loquelae et modulamina cantus, fiunt per pulmonem, ac sonus correspondet affectioni, et loquela cogitationi; producuntur etiam ex illis, et hoc fit per mutationes et variationes status et formae substantiarum organicarum in pulmone, et ex pulmone per tracheam seu asperam arteriam in larynge et glottide, et postea in lingua, et demum in labris oris; mutationes et variationes status et formae soni primae fiunt in pulmone, alterae in trachea et larynge, tertiae in glottide per varias aperturas ejus orificii, quartae in lingua per varias ejus applicationes ad palatum et dentes,******* quintae in labris oris per varias formas: ex his constare potest, quod merae mutationes et variationes status formarum organicarum successive continuatae, producant sonos et illorum articulationes, quae sunt loquelae et cantus. Nunc quia sonus et loquela non aliunde producuntur quam ab affectionibus et cogitationibus mentis, nam ex his illa existunt, et nusquam absque illis, patet quod affectiones voluntatis sint mutationes et variationes status substantiarum pure organicarum mentis, et quod cogitationes intellectus sint mutationes et variationes formae illarum substantiarum; similiter ut in pulmonariis. [9] Quoniam affectiones et cogitationes sunt merae mutationes status formarum mentis, sequitur quod Memoria non aliud sit, quam status illarum permanens; nam omnes mutationes et variationes status in substantiis organicis tales sunt, ut semel imbutae permaneant; ita imbuitur pulmo producere varios sonos in trachea, ac variare illos in glottide, articulare illos in lingua, et modificare illos in ore, et quando organica illa semel imbuta sunt, in illis sunt, et reproduci possunt. Quod mutationes et variationes illae infinite perfectiores sint in organicis mentis quam in organicis corporis, constat ex illis, quae in Transactione de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA, n. 199******** ad 204, dicta sunt, ubi ostensum est, quod omnes perfectiones crescant et ascendant cum gradibus et secundum illos: de his plura videantur infra n. 319.

* Prima editio: Quod

** Cf. voces similes ad QUARTUM infra.

*** Prima editio: qvod

**** Prima editio: snnt,

***** Prima editio: quad

****** Prima editio: virae

******* Cf. voces similes supra.

******** Prima editio: dentes;

********* Prima editio: 119

DP n. 280

280. Quod peccata cum remissa sunt etiam sint remota, est quoque error saeculi; in illo errore sunt, qui credunt per sacramentum Coenae sibi remissa esse peccata, tametsi non removerunt illa a se per poenitentiam: in illo etiam sunt, qui per solam fidem credunt salvari; tum etiam qui per dispensationes papales; omnes illi credunt immediatam Misericordiam, et momentaneam salvationem. At cum hoc invertitur, fit veritas, nempe quod cum remota sunt peccata, etiam remissa sint; poenitentia enim praecedet remissionem, et absque poenitentia nulla est remissio; quare Dominus mandavit discipulis, ut praedicarent poenitentiam in remissionem peccatorum, Luc. XXIV:47 :* et Johannes praedicavit baptisma poenitentiae in remissionem peccatorum,** Luc. III:3. Dominus remittit omnibus sua peccata; non arguit et imputat, sed usque non potest nisi secundum leges Divinae Providentiae suae illa auferre; nam cum dixit Petro interroganti quoties remitteret fratri in illum peccanti, num septies, quod remitteret non modo septies, sed usque ad septuagies septies,*** Matth. XVIII:21,22; quid non Dominus, qui est ipsa Misericordia.

* Prima editio: XXIV:27 :

** Prima editio: peccatorum”

*** Prima editio: septies”

DP n. 281 281. IV. Quod sic permissio mali sit propter finem ut salvatio. Notum est, quod homo in plena libertate cogitandi et volendi sit, sed non in plena libertate loquendi et faciendi quicquid cogitat et vult, potest enim cogitare sicut atheus, negare Deum, et sancta Verbi [et] Ecclesiae blasphemare, imo potest velle loquela et facto illa perdere usque ad eorum internecionem, sed hoc leges civiles, morales et ecclesiasticae arcent, quare impia et scelesta illa intus fovet cogitando et volendo, et quoque intendendo, sed usque non faciendo. Homo qui non atheus est, etiam in plena libertate est cogitandi plura quae mali sunt, ut fraudulenta, lasciva, vindicativa, et alia insana, quod etiam facit per vices. Quis potest credere, quod nisi plena libertas foret homini, non modo non salvari posset, sed etiam in totum periret. [2] Audiatur nunc causa; omnis homo in malis plurium generum a nativitate est; illa mala insunt voluntati ejus, et quae voluntati insunt, amantur, nam quod homo ex interiori vult, hoc amat, et quod amat, hoc vult; et amor voluntatis influit in intellectum, et ibi facit ut jucundum ejus sentiatur; inde venit in cogitationes, et quoque in intentiones; quare nisi permitteretur homini cogitare secundum amorem voluntatis ejus, qui illi ex haereditario insitus est, amor ille inclusus maneret et nusquam in conspectum hominis veniret; et amor mali non apparens est sicut hostis in insidiis, sicut sanies in ulcere, sicut venenatum in sanguine, et sicut putredo in pectore; quae si inclusa tenentur, lethum inducunt. At vero cum licet homini cogitare mala amoris vitae suae usque ad intentionem, sanantur illa per media spiritualia, sicut morbi per media naturalia. [3] Qualis homo futurus esset, si non liceret ei cogitare secundum jucunda amoris vitae suae, nunc dicetur: non foret homo amplius; perditurus esset binas suas facultates, quae vocantur libertas et rationalitas, in quibus consistit ipsa humanitas; jucunda malorum istorum occuparent interiora mentis ejus, usque adeo ut recluderent portam, et tunc non posset aliter quam similia loqui et agere, et sic insaniret non solum coram se, sed etiam coram mundo, et tandem non sciret velare pudenda: sed ne talis fiat, permittitur quidem ei cogitare et velle mala haereditatis suae, sed non loqui et facere illa; ac interea discit civilia, moralia et spiritualia, quae etiam cogitationes ejus intrant, et removent insanias* illas, et per illa a Domino sanatur, sed usque non ultra quam ut sciat custodire portam, nisi etiam agnoscat Deum, et imploret opem Ipsius, ut possit resistere illis: et quantum tunc resistit, tantum non admittit illas in intentiones, et tandem nec in cogitationes. [4] Cum itaque in hominis libertate est cogitare sicut lubet, propter finem ut amor vitae ejus e latibulis suis in lucem intellectus ejus prodeat, et quod alioquin non sciret aliquid de suo malo, et ita nec fugare illud, sequitur quod id apud illum accresceret, usque ut non locus redintegrationis superesset apud illum, et aegre apud liberos, si quos gigneret; nam malum parentis traducitur in prolem; sed hoc ne fiat, Dominus providet.

* Prima editio: insanias,

DP n. 282

282. Potuisset Dominus sanare intellectum apud omnem hominem, et sic facere ut non mala sed bona cogitet, hoc per varios timores, per miracula, per loquelas cum defunctis, perque visiones et somnia; sed modo sanare intellectum, est solum extrinsecus sanare hominem; intellectus enim cum ejus cogitatione est externum vitae hominis, ac voluntas cum ejus affectione est internum vitae ejus, quare sanatio solius intellectus foret sicut sanatio palliativa,* per quam malignitas interior inclusa et inhibita exire, consumeret primum vicina et postea remota, usque dum omne morticinum esset; ipsa voluntas est, quae sananda est, non per influxum intellectus in illam, quia ille non datur, sed per instructionem et hortationem ab intellectu. Si intellectus** solum sanaretur, fieret homo sicut cadaver conditum, seu aromatibus fragrantibus et rosis circumvelatum, quae brevi a cadavere traherent putorem, ut non alicujus naribus possent admoveri; ita fieret cum veris coelestibus in intellectu, si malus voluntatis amor obstrueretur.

* Prima editio: palliativa,

** Prima editio: intellestus

DP n. 283

283. Quod permittatur homini cogitare mala usque ad intentionem eorum, est, ut dictum est, ut per civilia, moralia, et spiritualia removeantur, quod fit cum cogitat, quod contra justum et aequum sit, contra honestum* et decorum, et contra bonum et verum, ita contra tranquillum, laetum et beatum vitae; per illa tria sanat Dominus amorem voluntatis hominis; et quidem primum per timores, et postea per amores. Sed usque mala non separantur et ejiciuntur ex homine, sed modo removentur et ad latera delegantur, et quando ibi sunt, et bonum in medio, tunc mala non apparent; quicquid enim in medio est, hoc directe sub intuitu est, ac videtur et percipitur: at sciendum est, quod tametsi bonum est in medio, usque homo non ideo in bono sit, nisi mala quae ad latera sunt, vergant deorsum aut extrorsum; si spectant sursum aut introrsum, non remota sunt, nam usque connituntur redire ad medium: deorsum aut extrorsum vergunt et spectant, quando homo fugit sua mala ut peccata, et magis adhuc cum aversatur illa, nam tunc illa damnat et devovet inferno, ac facit ut illuc spectent.

* Prima editio: honestrum

DP n. 284

284. Intellectus hominis est recipiens tam boni quam mali, et tam veri quam falsi, non autem ipsa voluntas hominis; haec erit vel in malo vel in bono; non potest esse utroque, nam voluntas est ipse homo, et ibi amor vitae ejus: bonum et malum autem in intellectu separata sunt sicut internum et externum; inde potest homo interius in malo esse et exterius in bono: at usque cum homo reformatur, bonum et malum committuntur, et tunc existit conflictus et pugna, quae si gravis est, vocatur tentatio, at si non gravis est, fit sicut fermentat vinum aut sicera; si tunc bonum vincit, malum cum suo falso removetur ad latera, comparative sicut faex cadit ad fundum vasis, ac bonum fit sicut vinum post fermentationem generosum et sicera clara; at si malum vincit, tunc bonum cum suo vero removetur ad latera, ac fit turbidum ac tetrum, sicut infermentatum vinum ac infermentata sicera. Comparatio cum fermento est, quia fermentum in Verbo significat falsum mali, ut Hosch. VII:4, Luc. XII:1, et alibi.

DP n. 285 285.

Quod Divina Providentia aeque sit
apud malos quam apud bonos

Apud unumquemvis hominem tam bonum quam malum sunt binae facultates, quarum una facit intellectum, et altera voluntatem; facultas quae facit intellectum, est quod possit intelligere et cogitare; haec inde vocatur Rationalitas; et facultas quae facit voluntatem, est quod libere illa possit, nempe cogitare, et inde quoque loqui et facere, modo non sit contra rationem seu rationalitatem; libere enim agere, est [agere] quoties vult, et sicut vult. Quoniam hae binae facultates perpetuae sunt, et continuae a primis ad ultima in omnibus et singulis, quae homo cogitat et agit, et illae non insunt homini a se, sed sunt apud hominem a Domino, sequitur quod praesentia Domini cum in illis etiam sit in singulis, imo in singularissimis hominis intellectus et cogitationis, tum voluntatis et affectionis, et inde in singularissimis loquelae et actionis; remove illas facultates ab aliquo singularissimo, et non poteris id cogitare nec loqui sicut homo. [2] Quod homo per binas illas facultates sit homo, possit cogitare et loqui, percipere bona ac intelligere vera, non modo civilia et moralia, sed etiam spiritualia, ac reformari et regenerari, verbo, quod possit conjungi Domino, et per id vivere in aeternum, prius per multa ostensum est: tum etiam, quod binae illae facultates sint non modo hominibus bonis, sed etiam malis. Nunc quia illae facultates apud hominem a Domino sunt, et non homini appropriatae ut ejus, Divinum enim non potest appropriari homini ut ejus, sed potest adjungi illi, et per id apparere sicut ejus,* et quia id Divinum apud hominem est in singularissimis ejus, sequitur quod Dominus regat singularissima, tam apud hominem malum, quam apud hominem bonum; ac regimen Domini est quod vocatur Divina Providentia.

* Prima editio: ejus;

DP n. 286 286. Nunc quia Lex Divinae Providentiae est, ut homo possit ex libero secundum rationem, hoc est, ex binis illis facultatibus, Libertate et Rationalitate, agere; et quoque Lex Divinae Providentiae est, quod id quod agit, appareat homini sicut ab ipso, et inde sicut ipsius; tum lex, quod permittenda sint mala, ut ex illis possit educi, sequitur quod homo possit abuti illis facultatibus, et ex libero* secundum rationem confirmare quicquid lubet, potest enim rationis facere quodcunque vult, sive sit sive non sit rationis in se; quare aliqui dicunt, quid Verum; annon possum verum facere quodcunque volo; annon etiam mundus ita facit; et qui hoc potest, facit id per ratiocinationes; sume falsissimum, et dic ingenioso, confirma, et confirmabit; ut dic ei, ut confirmet quod homo sit bestia; aut dic quod anima sit sicut araneola in sua tela, et regat corpus sicut illa per fila; aut dic ei quod religio non sit aliquid sed modo vinculum, et confirmabit quodlibet horum, usque ut appareat sicut verum: quid facilius, quia non scit quid apparentia, nec quid falsum ex caeca fide pro vero assumtum: [2] ex hoc est, quod homo non possit videre hoc verum, quod Divina Providentia sit in singularissimis intellectus et voluntatis, seu quod idem, in singularissimis cogitationum et affectionum apud unumquemvis hominem, tam malum quam bonum: confundit se imprimis per id, quod sic forent mala etiam a Domino; sed quod usque ne hilum mali sit a Domino, sed ab homine, per id quod apparentiam, quod cogitet, velit, loquatur et agat ex se, apud se confirmaverit, videbitur in nunc sequentibus: quae ut clare videantur, demonstranda sunt in hoc ordine. 1. Quod Divina Providentia non solum sit apud bonos sed etiam apud malos in singularissimis universalis; et quod usque non sit in illorum malis. 2. Quod mali seipsos continue inducant in mala, sed quod Dominus illos continue abducat a malis. 3. Quod mali non possint a Domino prorsus abduci a malo, et duci in bono, quamdiu credunt propriam intelligentiam esse omne, et Divinam Providentiam non aliquid. 4. Quod Dominus regat infernum per opposita, et quod malos qui in mundo sunt, regat in inferno quoad interiora, at non quoad exteriora.

* Prima editio: llbero

DP n. 287

287. I. Quod Divina Providentia non solum sit apud bonos sed etiam apud malos in singularissimis universalis, et quod usque non sit in illorum malis. Supra ostensum est, quod Divina Providentia* sit in singularissimis cogitationum et affectionum hominis, per quod intelligitur, quod homo nihil possit cogitare et velle ex se, sed quod omne quod cogitat et vult, et inde loquitur et facit, sit ex influxu, si bonum est, ex influxu e Coelo, et si malum, ex influxu ab inferno; seu quod idem, quod bonum sit ex influxu a Domino, et malum ex proprio hominis. Sed scio, quod haec aegre possint comprehendi, quia distinguitur inter id quod influit e Coelo seu a Domino, et inter id quod influit ex inferno seu a proprio hominis, et usque dicitur, quod Divina Providentia sit in singularissimis cogitationum et affectionum hominis, usque adeo, ut homo nihil possit cogitare et velle a se: sed quia dicitur quod etiam possit ab inferno, tum a proprio suo, apparet id sicut contradictorium, at usque non est; quod non sit, videbitur in sequentibus, postquam praemissa sunt aliqua, quae rem illustrabunt.

* Prima editio: Providentia

DP n. 288

288. Quod nullus cogitare possit a se, sed a Domino, fatentur omnes Angeli Coeli, at quod nullus cogitare possit ab alio quam a se, dicunt omnes spiritus inferni; at his aliquoties ostensum est, quod non aliquis eorum cogitet ex se, nec possit, sed quod influat; verum frustra; non voluerunt recipere. Sed experientia docebit, primum, quod omne cogitationis et affectionis etiam apud spiritus inferni influat e Coelo, sed quod bonum influens ibi vertatur in malum, et quod verum in falsum, ita omne in oppositum; hoc ostensum est ita; demissum est e Coelo aliquod verum ex Verbo, et hoc exceptum est ab illis qui supra in inferno erant, et ab his demissum est in inferiora usque ad infimum, ac id in via, successive versum est in falsum, et tandem in falsum prorsus oppositum vero; et illi apud quos vertebatur, cogitabant falsum sicut ex se, et non sciebant aliter, cum tamen erat verum e coelo defluens in via ad infimum infernum ita falsificatum et perversum. Quod ita factum, ter aut quater audivi: simile fit cum bono; hoc defluens e Coelo progressive vertitur in malum bono oppositum. Inde patuit, quod verum et bonum a Domino procedens exceptum ab illis qui in falso et in malo sunt, permutetur, et in aliam formam transeat, usque ut prima forma non appareat. Simile fit apud omnem hominem malum, nam ille quoad spiritum suum est in inferno.

DP n. 289 289. Quod nec aliquis in inferno cogitet a se sed ex aliis circum se, nec hi alii a se, sed etiam ex aliis, et quod cogitationes et affectiones vadant in ordine a societate ad societatem, praeter quod ullus sciat aliter quam quod a se, hoc saepius ostensum est. Quidam qui crediderunt se cogitare et velle a se, missi sunt in societatem, intercepta communicatione cum vicinis, ad quas etiam illorum cogitationes exspatiari soluerunt, ac in illa detenti sunt; et tunc dictum est illis, ut cogitent aliter quam spiritus illius societatis cogitant, ac ut cogant se ad cogitandum contra illud, sed fassi sunt, quod hoc eis impossibile esset. [2] Hoc factum est cum multis, et quoque cum Leibnitzio, qui etiam convictus est, quod nemo cogitet ex se sed ex aliis, et quod nec alii a se, et quod omnes ex influxu e Coelo, et quod Coelum ex influxu a Domino. Quidam de hac re meditati, dixerunt quod hoc stupendum sit, et quod vix aliquis possit adduci ad id credendum, quia est prorsus contra apparentiam, sed quod usque non possint negare, quia plene ostensum est; sed tamen cum in admiratione fuerunt, dixerunt, quod sic non in culpa sint, quod malum cogitent: tum quod sic videatur sicut malum sit a Domino: et quoque quod non comprehendant, quomodo solus Dominus* possit facere, ut omnes tam diversimode cogitent. Sed haec tria in sequentibus evolvenda sint.

* Prima editio: Dominu

DP n. 290

290. Allatis experientiis etiam haec adjicienda est: quando mihi datum est a Domino loqui cum spiritibus et angelis, hoc arcanum mihi statim detectum est; dictum enim mihi est e Coelo, quod credam sicut alii, quod cogitem et quod velim ex me, cum tamen nihil ex me, sed si bonum, quod sit a Domino, et si malum, quod sit ab inferno: quod ita esset, etiam per varias inductas cogitationes et affectiones mihi* ad vivum demonstratum est, et successive datum id percipere et sentire; quare postea, ut primum aliquod malum in voluntatem, aut aliquod falsum in cogitationem illapsum est, inquisivi unde illud, et mihi detectum est, et quoque datum est cum illis loqui, illos redarguere, et adigere ut recederent, et sic suum malum et falsum retraherent, et apud se retinerent, et non tale quid cogitationi meae amplius infunderent: hoc millies factum est; et in hoc statu nunc per plures annos permansi, et in eo adhuc permaneo; et usque videor** mihi cogitare et velle ex me sicut alii, cum nulla differentia; ex Domini enim Providentia est ut cuivis ita appareat, ut supra in suo Articulo ostensum est. Spiritus novitii mirantur hunc meum statum, non videntes aliter quam quod non quicquam ex me cogitem et velim, et ideo quod sim sicut quoddam inane; verum illis aperui arcanum;*** et adhuc, quod etiam interius cogitem, et percipiam quid in cogitationem meam exteriorem influit, num e Coelo vel num ex inferno, et quod hoc rejiciam, et illud recipiam, et quod usque videar mihi, sicut illi, ex me cogitare et velle.

* Prima editio: mihi

** Prima editio: vid�or

*** Prima editio: arca / canum;

DP n. 291

291. Quod omne bonum e Coelo sit, et quod omne malum ex inferno, in mundo non inter incognita est; notum est cuique in Ecclesia; quisnam ibi, qui sacerdotio inauguratus est, non docet quod omne bonum sit a Deo, et quod homo non aliquid ex se possit sumere, quod non datum est ei e Coelo; tum etiam quod diabolus infundat mala in cogitationes, et seducat, atque excitet ad faciendum illa: quare sacerdos qui credit se ex sancto zelo praedicare, orat ut spiritus sanctus doceat illum, ducat cogitationes suas, et loquelam ejus, et quidam* dicunt se sensu percepisse** quod acti sint, et cum praedicationes laudantur, pie respondent, quod non a se, sed a Deo loquuti sint. Quare etiam cum vident aliquem bene loquentem et bene agentem, dicunt illum ad id a Deo ductum esse; et vicissim cum vident aliquem male loquentem et male agentem, dicunt illum ad id a diabolo ductum esse: quod talis sermo sit in Ecclesia, notum est; sed quis credit quod ita sit.

* Prima editio: qvidam

** Prima editio: petcepisse

DP n. 292 292. Quod ab unico fonte vitae influat omne quod homo cogitat et vult, et inde quod loquitur et facit, et quod usque unicus fons vitae, qui est Dominus, non in causa sit quod homo cogitet malum et falsum, illustrari potest per haec in Mundo naturali: a Sole ejus procedit calor et lux, et illa duo influunt in omnia subjecta et objecta, quae coram oculis apparent, non modo in subjecta bona et in objecta pulchra, sed etiam in subjecta mala et in objecta impulchra, et producunt varia in illis: influunt enim non solum in arbores, quae ferunt fructus bonos, sed etiam in arbores quae ferunt fructus malos, imo etiam in ipsos fructus, et dant vegetationes illis; similiter in semina bona, et quoque in zizanias: tum etiam in virgulta boni usus seu salutifera, et quoque in virgulta mali usus seu toxicata; et tamen idem calor est, et eadem lux, in quibus non aliqua causa mali, sed haec in subjectis et objectis recipientibus est. [2] Simile facit calor qui excludit ova, in quibus latet ulula, bubo, aspis, sicut dum excludit ova, in quibus latet columba, avis pulchra et olor; pone sub gallina ova utriusque generis, et ab ejus calore, qui in se est innocuus, illa excludentur; quid itaque calor commune habet cum malis et noxiis illis. Similiter facit calor in paludinosa, stercorea, putria et cadaverosa influens, sicut facit cum in vinosa, fragrantia, vegeta et viva; quis non videt, quod causa non sit in calore, sed in subjecto recipiente. Eadem etiam lux in uno objecto sistit colores amaenos, et in altero inamaenos; imo illustrat se in candidis et fulget, et opacat se in vergentibus ad nigrum, et furvat se. [3] Simile est in Mundo spirituali; ibi quoque est calor et lux a suo Sole, qui est Dominus, quae ex illo influunt in sua subjecta et objecta; subjecta et objecta ibi sunt angeli et spiritus, in specie voluntaria et intellectualia illorum; Calor ibi est Divinus amor procedens, ac Lux ibi est Divina sapientia procedens; haec non sunt in causa, quod ab uno aliter recipiantur quam ab altero; nam dicit Dominus, “Quod Solem exoriri faciat super malos et bonos, et pluviam mittat super justos et injustos,” Matth. V:45; per Solem in supremo spirituali sensu intelligitur Divinus Amor, et per pluviam Divina Sapientia.

DP n. 293

293. His adjiciam angelicam sententiam de voluntate et de intelligentia apud hominem; illa sententia est haec, quod non detur granum propriae voluntatis et propriae prudentiae apud ullum hominem; dicentes, si daretur granum apud unumquemvis, non consisteret Coelum nec infernum, ac periret totum Genus humanum; causam dicunt, quia myriades myriadum hominum, quot a creatione mundi nati sunt, constituunt Coelum et infernum, quorum unum sub altero in tali ordine est, ut utrinque faciant unum, Coelum unum Hominem pulchrum, et infernum unum Hominem monstrosum; si unicuivis foret granum propriae voluntatis et propriae intelligentiae, illud unum non potuisset dari, sed distraheretur, et cum illo periret Divina illa Forma; quae non aliter constare et permanere potest, quam cum Dominus est omne in omnibus, et illi nihil in toto. Dicunt adhuc causam, quod cogitare et velle ex se, sit ipsum Divinum, ac cogitare et velle ex Deo, sit ipsum Humanum; ac Ipsum Divinum non potest appropriari alicui homini, sic enim homo foret Deus. Tene hoc, et ab angelis, si vis, confirmaberis, dum post obitum in Mundum spiritualem venis.

DP n. 294 294. Dictum est supra n. 289, quod cum quidam convicti sunt, quod nullus cogitet ex se, sed ex aliis, et quod omnes alii non ex se, sed ex influxu per coelum a Domino, in admiratione dixerint, quod sic non in culpa sint quod malum faciant; tum, quod sic videatur, quod malum sit a Domino: ut et, quod non comprehendant, quod Dominus Solus possit facere, ut omnes tam diversimode cogitent. Nunc quia haec tria non possunt non influere in cogitationes apud illos, qui solum cogitant effectus ab effectibus, et non effectus a causis, necessum est ut illa assumantur, et ex causis detegantur. [2] PRIMUM; Quod sic non in culpa forent, quod malum faciant: si enim omne quod homo cogitat, ab aliis influit, videtur sicut culpa sit apud illos a quibus; sed usque ipsa culpa est apud illum, qui recipit, nam recipit ut suum, nec scit aliud, neque vult scire aliud: quisque enim vult suus esse, et a semet duci, imprimis a semet cogitare et velle; hoc enim est ipsum liberum, quod apparet sicut proprium, in quo omnis homo est; quare si sciret quod id quod cogitat et vult, ab alio influat, videretur sibi sicut vinctus et captivus, non amplius sui juris, et sic periret omne jucundum vitae ejus, et tandem ipsum humanum. [3] Quod ita sit, vidi saepius confirmatum; datum est quibusdam percipere et sentire quod ducerentur ab aliis; tunc exarserunt ira, ut facti sint sicut impotes mentis, et dixerunt, quod potius vellent vincti teneri in inferno, quam non licere cogitare sicut volunt, et velle sicut cogitant: hoc non licere, vocabant ligari quoad ipsam vitam, quod durius et intolerabilius* est quam ligari quoad corpus; non licere loqui et facere sicut cogitant et volunt, hoc non vocabant ligari, quia jucundum vitae civilis et moralis, quod consistit in loquendo et faciendo, id refraenat et simul quasi lenit. [4] Nunc quia homo non vult scire, quod ab aliis ducatur ad cogitandum, sed vult cogitare a se, et hoc quoque credit, consequitur quod ipse in culpa sit [quod malum faciat], nec potest rejicere illam a se, quamdiu amat cogitare quod cogitat; at si id non amat, exsolvit se a nexu cum illis; hoc fit, cum scit quod malum sit, ac ideo vult fugere illud et desistere ab illo; tunc etiam ille a Domino eximitur a societate, quae in illo malo est, et transfertur in societatem, in qua id non est; si autem scit malum, et non fugit illud, tunc imputatur ei culpa, et fit illius mali reus. Quicquid ergo homo ex se credit facere, hoc dicitur ex homine fieri, et non a Domino. [5] SECUNDUM. Quod sic videatur, quod malum sit a Domino: hoc sicut conclusum potest cogitari ex illis, quae supra n. 288, ostensa sunt, quae sunt, quod bonum influens a Domino vertatur in malum, ac verum in falsum in inferno: sed quis non potest videre, quod malum et falsum non sint a bono et vero, ita a Domino, sed a subjecto et objecto recipiente, quod in malo et falso est, ac id pervertit et invertit, ut plene etiam ostensum est supra n. 292. Unde autem malum et falsum est apud hominem, in praecedentibus pluries ostensum est. Facta etiam est experientia in Mundo spirituali cum illis, qui crediderunt, quod Dominus potuisset apud malos removere mala, et loco illorum inferre bona, et sic transferre totum infernum in coelum, et salvare omnes; sed quod id impossibile sit, ad finem hujus Transactionis, ubi de momentanea salvatione, et de immediata Misericordia, agendum est, videbitur. [6] TERTIUM. Quod non comprehendant, quod Dominus solus possit facere, ut omnes tam diversimode cogitent: est Divinus Amor Domini Infinitus, ac Divina Sapientia Ipsius Infinita, ac Infinita amoris et Infinita sapientiae a Domino procedunt, et illa influunt apud omnes in coelo, et inde apud omnes in inferno, et ab utroque apud omnes in Mundo; quare non potest alicui deesse quod cogitet et velit, nam infinita** sunt infinite omnia. Infinita illa, quae a Domino procedunt, non solum universaliter influunt, sed etiam singularissime, nam Divinum est universale ex singularissimis, et Divina singularissima sunt quae vocantur Universale, ut supra ostensum est; et Divinum singularissimum etiam infinitum est. Ex his constare potest, quod Solus Dominus faciat unumquemvis cogitare et velle secundum quale ejus, et secundum leges suae Providentiae. Quod omnia quae in Domino sunt, et a Domino procedunt, Infinita sint, supra n. 46 ad 69, ostensum est; et quoque in Transactione de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA, n. 17 ad 22.

* Prima editio: intollerabilius

** Prima editio: infiuita

DP n. 295

295. II. Quod mali seipsos continue inducant in mala, sed quod Dominus illos continue abducat a malis. Qualis Divina Providentia est apud bonos, facilius comprehenditur, quam qualis est apud malos; et quia de hac nunc agitur, dicetur in hac serie. 1. Quod innumerabilia sint in unoquovis malo. 2. Quod malus in sua mala se ex se continue profundius inducat. 3. Quod Divina Providentia cum malis sit continua mali permissio, ob finem ut sit continua abductio.* 4. Quod abductio a malo fiat mille modis, etiam arcanissimis a Domino.

* Prima editio: abductio,

DP n. 296 296. Ut itaque Divina Providentia cum malis distincte percipiatur, et sic comprehendatur, explicanda sunt supradicta in illa serie, in qua allata sunt: PRIMUM: Quod innumerabilia sint in unoquo vis malo: unumquodvis malum apparet coram homine sicut unum simplex; sic apparet odium et vindicta, sic furtum et fraus, sic adulterium et scortatio, sic superbia et elatio animi, praeter reliqua; et non scitur quod in unoquovis malo sint innumerabilia; sunt plura quam in hominis corpore sunt fibrae et vasa; est enim homo malus in minima forma infernum, ac infernum consistit ex myriadibus myriadum, et unusquisque ibi est in forma sicut homo tametsi monstrosus, ac omnes fibrae ac omnia vasa in illo sunt inversa; ipse spiritus est malum, apparens sibi sicut unum; sed tot innumerabilia quot in illo sunt, tot sunt concupiscentiae illius mali; est enim quisque homo suum malum aut suum bonum a capite ad volam pedis: cum itaque talis est malus, patet quod sit unum malum compositum ex variis innumerabilibus, quae distincte mala sunt, et vocantur concupiscentiae mali. Ex his sequitur, quod illa omnia in ordine in quo sunt, a Domino reparanda et convertenda sint, ut homo reformari possit, et quod hoc non fieri possit nisi per Divinam Domini Providentiam successive a prima aetate hominis usque ad ultimam ejus. [2] Omnis concupiscentia mali in inferno apparet, cum repraesentatur, sicut animal noxium, ut vel sicut draco, vel sicut basiliscus, vel sicut vipera, vel sicut bubo, vel sicut ulula, et sic porro; similiter apparent concupiscentiae mali apud hominem malum, cum spectatur ab angelis; omnes hae formae concupiscentiarum singillatim convertendae sunt; ipse homo, qui quoad spiritum apparet ut homo monstrum seu ut diabolus, convertendus est ut sit sicut angelus pulcher; et unaquaevis concupiscentia mali convertenda est, ut appareat sicut agnus, aut ovis, aut sicut columba et turtur, quemadmodum affectiones boni angelorum in Coelo, cum repraesentantur, apparent; ac convertere draconem in agnum, basiliscum in ovem, ac bubonem in columbam, non potest fieri nisi quam successive, eradicando malum a suo semine, ac implantando bonum semen loco ejus. Sed hoc non fieri aliter potest, quam comparative sicut fit cum insitione arborum, quarum radices cum aliquo trunco remanent, sed usque insitus ramus succum per veterem radicem extractum vertit in succum facientem fructus bonos: ramus ille inoculandus non aliunde desumi potest quam a Domino, qui est Arbor vitae; quod etiam est secundum Domini verba, Joh. XV:1 ad 7. [3] SECUNDUM. Quod malus in sua mala se ex se continue profundius inducat: dicitur ex se, quia omne malum est ex homine, vertit enim bonum, quod a Domino est, in malum, ut supra dictum est. Quod malus se profundius inducat in malum, ipsa causa est, quod inferat se in societates infernales interius et interius, et quoque profundius et profundius, sicut vult et facit malum; inde quoque crescit jucundum mali, et hoc occupat ita cogitationes ejus, ut tandem non sentiat [aliquid ut] dulcius; et qui se in societates infernales interius et profundius intulit, fit sicut circumligatus vinculis; sed quamdiu in mundo vivit, vincula non sentit; sunt sicut ex molli lana, aut ex lenibus filis serici, quae amat quia titillant; verum post mortem vincula illa ex mollibus fiunt dura, et ex titillantibus pungentia. [4] Quod jucundum mali incrementa capiat, notum est ex furtis, latrociniis, depraedationibus, vindictis, dominationibus, lucris, et aliis; quis non in illis secundum successus et secundum exercitia non inhibita sentit elevationes jucundi; notum est, quod fur in furtis tale jucundum sentiat, ut non desistere possit, et, mirum, quod amet unum nummum furatum plus quam decem nummos dono datos: simile etiam foret cum adulteriis, nisi provisum esset, quod malum illud potentia decrescat secundum abusum; at usque apud multos remanet jucundum cogitandi et loquendi illa, et si non plus, usque libido tangendi. [5] Sed nescitur, quod hoc inde sit, quod se in societates infernales interius ac interius, tum profundius et profundius inferat, sicut ex voluntate et simul cogitatione committit mala; si modo in cogitatione sunt, et non in voluntate, nondum est cum malo in societate infernali, sed tunc intrat quando etiam sunt in voluntate; si tunc etiam cogitat quod id malum sit contra praecepta decalogi, et haec facit Divina, tunc ex proposito committit illud, et per id se demittit profunde, e quo non educi potest nisi per actualem poenitentiam. [6] Sciendum est, quod omnis homo quoad spiritum suum sit in Mundo spirituali in quadam societate ibi, malus homo in societate infernali, et bonus homo in societate coelesti; apparet etiam quandoque ibi, dum in alta meditatione est. Tum, quod sicut sonus cum loquela se circumfundit in aere in mundo naturali, ita affectio cum cogitatione se in societates circumfundat in mundo spirituali; est etiam correspondentia, nam affectio correspondet sono, et cogitatio loquelae.* [7] TERTIUM. Quod Divina Providentia cum malis sit continua mali permissio, ob finem ut sit continua abductio. Quod Divina Providentia apud homines malos sit continua permissio, est quia ex vita illorum non aliud prodire potest quam malum; homo enim sive in bono est, sive in malo; non potest in utroque simul esse, nec per vices nisi sit tepidus; et malum vitae in voluntatem et per illam in cogitationem non inducitur a Domino, sed inducitur ab homine, et hoc dicitur permissio. [8] Nunc quia omnia quae homo malus vult et cogitat sunt permissionis, quaeritur quid tunc ibi Divina Providentia est, quae dicitur in singularissimis esse apud unumquemvis hominem, tam malum quam bonum; sed illa consistit in eo, quod continue permittat ob finem, et quod permittat talia quae finis sunt, et non alia, et quod mala quae ex permissione prodeunt, continue lustret, separet, purificet, et non convenientia amandet, et per ignotas vias exoneret: haec fiunt imprimis in hominis interiore voluntate, et ex hac in interiore ejus cogitatione: Divina Providentia etiam continua est in eo, quod prospiciat ne amandanda et exoneranda rursus a voluntate recipiantur, quoniam omnia quae recipiuntur a voluntate, appropriantur homini; at quae recipiuntur cogitatione, et non voluntate, illa separantur et ablegantur. Haec est continua Domini Providentia apud malos, quae, ut dictum est, est continua permission** ob finem ut sit perpetua abductio. [9] De his homo vix aliquid scit, quia non percipit; quod non percipiat, est primaria causa, quia sunt mala concupiscentiarum amoris vitae ejus, et illa mala non sentiuntur ut mala, sed ut jucunda, ad quae non aliquis attendit; quis attendit ad jucunda sui amoris; in his natat cogitatio ejus, sicut cymba quae fertur in vena fluvii; ac percipitur sicut athmosphaera fragranter olens, quae pleno spiritu attrahitur: solum aliquid ex illis sentire potest in cogitatione sua externa, sed usque nec ad illa ibi attendit, nisi probe sciat quod sint mala. Sed de his plura in nunc sequentibus. [10] QUARTUM. Quod abductio a malo fiat mille modis, etiam arcanissimis a Domino; ex illis solum aliqua mihi detecta sunt, verum non nisi quam communissima, quae sunt, quod jucunda concupiscentiarum, de quibus homo nihil scit, catervatim et fasciculatim emittantur in cogitationes interiores, quae sunt spiritus hominis, et inde in cogitationes exteriores ejus, in quibus apparent sub aliquo sensu volupis, amaeni aut cupidi, et commiscentur ibi cum jucundis naturalibus et sensualibus ejus; ibi sunt media separationis et purificationis, et quoque viae abductionis et exonerationis: media sunt imprimis jucunda meditationis, cogitationis, reflexionis propter aliquos fines, qui sunt usus, et fines qui sunt usus sunt totidem quot particularia et singularia negotii et functionis alicujus; tum etiam quot sunt jucunda reflexionis propter fines ut appareat sicut homo civilis et moralis, et quoque sicut homo spiritualis, praeter injucunda quae interpolant; illa jucunda quia sunt amoris ejus in externo homine, sunt media separationis, purificationis, excretionis et abductionis jucundorum concupiscentiarum mali interni hominis. [11] Sit pro exemplo judex injustus, qui spectat lucra aut amicitias ut fines seu ut usus functionis suae; is interius continue in illis est, sed exterius ut agat sicut legisperitus et justus; ille continue in jucundo meditationis, cogitationis, reflexionis ac intentionis est, ut jus flectat, vertat, adaptet et coaptet, usque ut legibus conforme, ac justitiae analogon appareat; nec scit quod internum ejus jucundum consistat in*** astutiis, fraudibus, dolis, furtis clandestinis, ac multis aliis, et quod illud jucundum ex tot jucundis concupiscentiarum mali compositum dominetur in omnibus et singulis externae cogitationis, in qua jucunda apparentiae quod sit justus et sincerus, sunt; in haec jucunda externa demittuntur**** jucunda interna, et commiscentur sicut cibi in ventriculo, et ibi separantur, purificantur et abducuntur; sed usque non alia jucunda***** concupiscentiarum mali quam quae graviora sunt: [12] apud hominem enim malum non datur alia separatio, purificatio et abductio quam malorum graviorum a minus gravibus, at apud hominem****** bonum datur separatio, purificatio et abductio malorum non modo graviorum sed etiam minus gravium, et hoc fit per jucunda affectionum boni ac veri, ac justi et sinceri, in quas venit quantum mala spectat ut peccata, ac ideo fugit et aversatur illa, et magis si pugnat contra illa; haec sunt media, per quae Dominus purificat omnes qui salvantur; purificat etiam eosdem per media externa, quae sunt famae et honoris, et quandoque lucri; sed usque his a Domino inserta sunt jucunda affectionum boni et veri, per quae diriguntur et aptantur ut fiant jucunda amoris proximi. [13] Si quis videret jucunda concupiscentiarum mali simul in aliqua forma, aut distincte perciperet illa aliquo sensu, visurus et percepturus esset illa in tali numero, ut non definiri possint; est enim totum infernum [nihil] nisi quam forma omnium concupiscentiarum mali, et ibi nulla concupiscentia mali est alteri prorsus similis seu eadem, nec dari potest una alteri prorsus similis seu eadem in aeternum; et de innumerabilibus illis homo vix scit aliquid, minus quomodo connexa sunt; et tamen a Domino per Divinam Ipsius Providentiam continue permittitur ut prodeant ob finem ut abducantur, quod fit in omni ordine et serie; homo malus est in minima forma infernum, sicut homo bonus est in minima forma coelum. [14] Quod abductio a malis fiat mille modis, etiam arcanissimis a Domino, non melius videri, et sic concludi potest, quam ex arcanis operationibus animae in corpore; illae de quibus homo novit sunt hae; quod cibum, quem comesturus est, spectet, odore percipiat, appetat, gustet, dentibus comminuat, per linguam devolvat in stomachum, et sic in ventriculum; at vero arcanae operationes animae, de quibus homo non aliquid scit, quia non sentit, sunt hae; quod ventriculus cibos receptos convolvat, per menstrua aperiat et separet, hoc est, digerat, ac convenientia porrigat osculis ibi hiantibus ac venis, quae illa imbibunt, et quod quaedam amandet in sanguinem, quaedam in vasa lymphatica, quaedam in vasa lactea mesenterii, et quaedam demittat in intestina; dein quod chylus ex cisterna sua in mesenterio per ductum thoracicum subductus inferatur venae cavae, et sic in cor, et a corde in pulmonem, et ab hoc per sinistrum cordis ventriculum in aortam et ab hac per ramos in viscera totius corporis, et quoque in renes, in quorum unoquovis fit sanguinis separatio, purificatio, ac heterogeneorum abductio: ut taceam quomodo cor suum sanguinem in pulmone defaecatum submittit in cerebrum, quod fit per arterias, quae vocantur carotides, et quomodo cerebrum remittit sanguinem vivificatum******* in venam cavam mox supra ubi ductus thoracicus chylum infert, et sic rursus in cor. [15] Haec praeter innumerabilia alia sunt arcanae operationes animae in corpore; homo de his nihil sentit, et qui non scientiae anatomicae peritus est, nihil scit; et tamen similia fiunt in interioribus mentis hominis, nam nihil potest fieri in corpore, nisi inde, est enim mens hominis ejus spiritus, ac spiritus ejus aeque est homo, cum sola differentia, quod quae fiunt in corpore, fiant naturaliter, et quae fiunt in mente, fiant spiritualiter; est omnimoda similitudo.******** Ex his patet, quod Divina Providentia operetur mille modis, etiam arcanissimis, apud unumquemvis hominem, et quod sit continua in fine purificandi illum, quia in fine salvandi est, et quod non plus incumbat homini, quam ut removeat mala in externo homine; reliqua providet Dominus, si imploratur.

* Prima editio: loquelae,

** Prima editio: pcrmissio

*** Prima editio: ex

**** Prima editio: demittantur

***** Prima editio: jucnnda

****** Prima editio: hominem

******* Prima editio: vivificatum

******** Prima editio: similitudo,

DP n. 297

297. III. Quod mali non possint a Domino prorsus abduci a malis, et duci in bonis, quamdiu credunt propriam intelligentiam esse omne, et Divinam Providentiam non aliquid. Apparet sicut homo possit semet abducere a malo, modo cogitet quod hoc aut illud sit contra commune bonum, contra utile, et contra jus gentis et gentium; hoc potest tam malus, quam bonus, modo a nativitate aut ab exercitio talis est, ut intus in se analytice et rationaliter distincte possit cogitare; sed usque tamen non potest semet abducere a malo; causa est, quia facultas intelligendi et percipiendi res etiam abstracte data est unicuivis, tam malo quam bono, a Domino, ut supra passim ostensum est; at usque homo ex illa non potest se educere a malo; malum enim est voluntatis, ac intellectus non influit in voluntatem, nisi solum cum luce, ac illustrat et docet, et si calor voluntatis, hoc est, amor vitae hominis est fervidus ex concupiscentia mali, est tunc frigidus quoad affectionem boni, quare non recipit, sed vel rejicit vel exstinguit, vel per quoddam excogitatum falsum vertit in malum; hoc fit sicut cum luce hyemis, quae aeque clara est qualis est lux aestatis, quae influens in arbores frigidas similiter facit: sed haec plenius videri possunt in hoc ordine. 1. Quod propria intelligentia, cum voluntas in malo est, non videat nisi quam falsum, et quod non videre velit nec possit aliud. 2. Quod si propria intelligentia tunc videt verum, avertat se, aut falsificet illud. 3. Quod Divina Providentia continue faciat hominem videre verum, et quod etiam det affectionem percipiendi illud, et quoque recipiendi illud. 4. Quod homo per id abducatur a malo, non a se, sed a Domino.

DP n. 298 298. Sed ut haec coram rationali homine, sive malus sit sive bonus, ita sive sit in luce hyemali sive in luce aestiva, [appareant,] in utraque enim colores similiter apparent, explicanda sunt in suo ordine. PRIMUM. Quod propria intelligentia, cum voluntas* in malo est, non videat nisi quam falsum, et quod non videre velit nec possit aliud: hoc saepius in Mundo spirituali ostensum est: Unusquisque homo, dum fit spiritus, quod fit post mortem, tunc enim exuit materiale corpus, ac induit spirituale, immittitur alternis in binos suae vitae status, externum ac internum; dum in statu externo est, loquitur et quoque agit rationaliter et sapienter, prorsus sicut homo rationalis et sapiens in Mundo, et quoque potest docere alios plura quae vitae moralis et civilis sunt; et si praedicator fuerat, potest etiam docere quae vitae spiritualis sunt: at cum ab externo hoc statu in internum suum mittitur, ac externus sopitur et internus expergiscitur, tunc, si malus est, mutatur scena; fit a rationali sensualis et a sapiente insanus; cogitat enim tunc a voluntatis suae malo et ejus jucundo, ita ex propria intelligentia, ac non videt nisi quam falsum, et non agit nisi quam malum, credendo quod malitia sit sapientia, et quod astutia sit prudentia, et ex propria intelligentia credit se numen, et haurit tota mente artes nefandas: [2] tales insanias vidi pluries; et quoque quod in alternos illos status intra horae tempus bis aut ter missi sint, et tunc datum est illis videre suas insanias, et quoque agnoscere illas, at usque non voluerunt in statu rationali et morali manere, sed seipsos sponte converterunt in statum internum sensualem et insanum, hunc enim amabant prae altero, quia in illo erat jucundum amoris vitae illorum. Quis potest credere, quod homo malus intra faciem suam talis** sit, et quod talem metamorphosin subeat, cum intra illum venit. Ex sola hac experientia constare potest, qualis est propria intelligentia, quando ex malo voluntatis suae cogitat et agit. Aliter fit cum bonis; hi cum a statu externo in internum mittuntur, fiunt adhuc sapientiores et moratiores. [3] SECUNDUM. Quod si propria intelligentia tunc videt verum, vel avertat se, vel falsificet illud. Est homini proprium voluntarium, et est proprium intellectuale; proprium voluntarium est malum, et proprium intellectuale est falsum inde; hoc intelligitur per voluntatem viri, et illud per voluntatem carnis, Joh. I:13. Proprium voluntarium est in sua essentia amor sui, et proprium intellectuale est fastus ex illo amore; sunt hi bini sicut duo conjuges, et conjugium eorum vocatur conjugium mali et falsi; in hoc conjugium mittitur unusquisque malus spiritus, antequam in infernum, et cum ibi est, tunc non scit quid bonum, nam malum suum vocat bonum, sentit enim illud ut jucundum; et quoque tunc avertit se a vero, nec vult videre illud, quia falsum concordans cum suo malo videt sicut oculus pulchrum, et audit sicut auris harmonicum. [4] TERTIUM. Quod Divina Providentia continue faciat hominem videre verum, et quod etiam det affectionem percipiendi illud et recipiendi illud. Hoc fit, quia Divina Providentia agit ab interiori, et per id influit in exteriora, seu a spirituali in illa quae sunt in naturali homine, ac per lucem coeli illuminat intellectum, et per calorem coeli vivificat voluntatem; lux coeli in sua essentia est Divina Sapientia, et calor coeli in sua essentia est Divinus Amor, et ex Divina Sapientia non aliud influere potest quam verum, et ex Divino amore non aliud influere potest quam bonum, et ex hoc dat Dominus in intellectu affectionem videndi verum, et quoque percipiendi et recipiendi illud: sic fit homo non solum quoad externam faciem homo, sed etiam quoad internam. Quis non vult videri ut homo rationalis et spiritualis; et quis non scit, quod velit videri ut ab aliis credatur quod sit verus homo; si itaque solum est rationalis et spiritualis in externa forma, et non simul in interna, num ille est homo; num est aliud quam sicut histrio super theatro,*** aut sicut simia cui facies paene humana; annon inde nosse potest, quod ille solum sit homo, qui interius est, sicut ab aliis vult videri; qui agnoscit unum, agnoscet alterum. Propria intelligentia solum potest externis inducere formam humanam, sed Divina Providentia inducit internis, et per interna externis illam formam, quae quando inducta est, homo non apparet ut homo, sed est homo. [5] QUARTUM. Quod homo per id abducatur a malo, non a se sed a Domino. Quod cum Divina Providentia dat videre verum, et simul affectionem ejus, homo possit abduci a malo, est quia verum monstrat et dictat, et cum voluntas facit id, conjungit se cum illo, ac in se vertit verum in bonum, fit enim amoris ejus, et quod amoris est, hoc est bonum: omnis reformatio fit per verum, et non absque illo, nam absque vero est voluntas continue in suo malo, et si consulit intellectum, non instruitur, sed confirmatur malum per falsa. [6] Quod Intelligentiam attinet, illa apparet ut sua atque propria tam apud hominem bonum quam apud hominem malum, et quoque tenetur bonus aeque agere ex intelligentia sicut propria, quemadmodum malus; sed qui credit Divinam Providentiam, ille abducitur a malo, at qui non credit, non abducitur; et ille credit, qui agnoscit malum esse peccatum, et ab illo vult abduci, et ille non credit qui non agnoscit et vult: differentia inter binas illas intelligentias, est sicut inter id quod creditur esse in se, et inter id quod creditur non esse in se sed usque sicut in se; et est quoque sicut inter externum absque tali consimili interno, et inter externum cum consimili interno; ita sicut inter loquelas et gestus mimorum et hariolorum, qui agunt personas regum, principum et ducum, et inter ipsos reges, principes et duces; hi interius et simul exterius tales sunt, illi autem modo exterius, quod cum exuitur, vocantur comoedi,**** histriones et ludiones.

* Prima editio: voluntas

** Prima editio: talis

*** Prima editio: theathro,

**** Prima editio: commedi,

DP n. 299

299. IV. Quod Dominus regat Infernum per opposita, et quod malos qui in mundo sunt, regat in inferno quoad interiora et non quoad exteriora. Qui non scit quale coelum est et quale infernum, prorsus non scire potest, qualis hominis Mens est; mens hominis est ejus spiritus qui vivit post mortem; causa est, quia mens seu spiritus hominis in omni forma est, in qua est coelum aut infernum; non differt quicquam, solum quod unum sit maximum, et alterum minimum, seu quod unum sit effigies* et alterum typus; quare homo quoad mentem seu spiritum est in minima forma vel coelum vel infernum; est Coelum qui a Domino ducitur, et est infernum qui a suo proprio. Nunc quia mihi datum est scire quale est coelum, et quale est infernum, ac interest scire qualis est homo quoad mentem seu spiritum suum, volo utrumque breviter describere.

* Prima editio: effigies

DP n. 300

300. Omnes qui in Coelo sunt, non sunt nisi quam affectiones boni et inde cogitationes veri; et omnes qui in inferno sunt, non sunt nisi quam concupiscentiae mali et inde imaginationes falsi; quae utrinque ita ordinatae sunt, ut concupiscentiae mali ac imaginationes falsi in inferno prorsus oppositae sint affectionibus boni et cogitationibus veri in Coelo, quare infernum est sub coelo, e diametro ei oppositum; ita e diametro sicut bini homines ex opposito sibi jacentes, aut stantes sicut antipodes,* ita inversi, et conjuncti quoad plantas pedis, et calcitrantes; quandoque etiam apparet infernum in tali situ seu versu respective ad coelum: causa est, quia illi qui [in] inferno sunt, concupiscentias mali faciunt caput, et affectiones boni pedes, at illi qui in Coelo sunt, affectiones boni faciunt caput, et concupiscentias mali plantas pedis; inde oppositio mutua. Dicitur quod in coelo sint affectiones boni et inde cogitationes veri, et quod in inferno sint concupiscentiae mali et inde imaginationes falsi, et intelligitur quod sint spiritus et angeli qui tales, nam quisque est sua affectio aut sua concupiscentia; angelus coeli est sua affectio, et spiritus inferni sua concupiscentia.

* Prima editio: antipodae,

DP n. 301

301. Quod Angeli coeli sint affectiones boni et inde cogitations* veri, est quia sunt recipientes Divini Amoris et Divinae Sapientiae a Domino, ac omnes affectiones boni sunt ex Divino Amore, et omnes cogitationes veri sunt ex Divina Sapientia: quod autem spiritus inferni sint concupiscentiae mali et inde imaginationes falsi, est quia in amore sui sunt et in propria intelligentia, et omnes concupiscentiae mali sunt ex amore sui, ac imaginationes falsi sunt ex propria intelligentia.

* Prima editio: cogitatianes

DP n. 302

302. Ordinatio affectionum in Coelo, et concupiscentiarum in inferno, est mirabilis, et soli Domino nota; sunt utrinque distinctae in genera et species, ac ita conjunctae ut unum agant; et quia distinctae sunt in genera et species, distinctae sunt in societates majores et minores; et quia conjunctae sunt ut unum agant, conjunctae sunt sicut omnia quae apud hominem sunt; inde Coelum in sua forma est sicut homo pulcher, cujus anima est Divinus Amor et Divina Sapientia, ita Dominus; ac Infernum in sua forma est sicut homo monstrosus, cujus anima est amor sui et propria intelligentia, ita diabolus: non enim est aliquis diabolus, qui solus est dominus ibi, sed amor sui ita vocatur.

DP n. 303

303. Sed ut melius sciatur, quale est Coelum et est Infernum, pro affectionibus boni sumantur jucunda boni, et pro concupiscentiis mali sumantur jucunda mali, nam non datur affectio et concupiscentia absque jucundis, haec enim faciunt vitam cujusvis: haec sunt quae ita distincta et conjuncta sunt, ut supra de affectionibus boni et de concupiscentiis mali dictum est: jucundum suae affectionis implet et circumstipat unumquemvis angelum coeli, et quoque jucundum commune implet et circumstipat unamquamvis societatem coeli, et jucundum omnium simul seu communissimum universum coelum; similiter jucundum suae concupiscentiae implet et circumstipat unumquemvis spiritum inferni, et jucundum commune unamquamvis societatem inferni, et jucundum omnium seu communissimum totum infernum. Quoniam, ut supra dictum est, affectiones coeli et concupiscentiae inferni sunt sibi e diametro oppositae, patet quod jucundum coeli sit tale injucundum in inferno ut illud non sustineant, et vicissim quod jucundum inferni sit tale injucundum in coelo, ut illud nec sustineant:* inde est antipathia,** aversatio, et separatio.

* Prima editio: sustineant.:

** Prima editio: antipatia,

DP n. 304

304. Jucunda illa, quia faciunt vitam cujusvis in singulari, et omnium in communi, non sentiuntur ab illis qui in illis sunt, sed opposita sentiuntur quando appropinquant, imprimis cum vertuntur in odores, quodlibet enim jucundum correspondet odori, ac in spirituali mundo in illud converti potest; et tunc sentitur commune jucundum in coelo, sicut odor horti, cum varietate secundum fragrantia ibi ex floribus et fructibus; et commune jucundum in inferno sentitur sicut stagnata aqua in quam conjectae sunt diversae sordes, cum varietate secundum maleolentia ex putribus et nidorosis inibi. Quomodo autem jucundum cujusvis affectionis boni in coelo, et jucundum concupiscentiae mali in inferno, sentitur, datum etiam est scire, sed prolixum foret hic illud exponere.

DP n. 305

305. Audivi plures advenas e mundo conquestos, quod non sciverint quod sors vitae illorum foret secundum affectiones amoris illorum,* dicentes quod in mundo non de illis cogitaverint, minus de jucundis illorum, quia id amaverunt quod jucundum illis fuit; et quod solum crediderint, quod cuivis sors esset secundum cogitationes ex intelligentia, imprimis secundum cogitationes ex pietate, et quoque ex fide: sed illis responsum est, quod scire potuerint si voluerint, quod malum vitae sit ingratum coelo et injucundum Deo, ac gratum inferno ac jucundum diabolo; et vicissim, quod bonum vitae sit gratum coelo ac jucundum Deo, ac ingratum inferno et injucundum diabolo, et inde quoque quod malum in se puteat, ac bonum in se fragret: et cum id potuerunt scire si voluerunt, cur non fugerunt mala ut infernalia et diabolica, et cur illis faverunt ex unica causa quia jucunda fuerunt; et quia nunc sciunt quod jucunda mali tam tetre oleant, etiam scire possunt quod ita scatentes non in coelum venire possint. Post hoc responsum contulerunt se ad illos qui in similibus jucundis erant, quia ibi et non alibi respirare potuerunt.

* Prima editio: illorum;

DP n. 306

306. Ex idea coeli et inferni nunc data constare potest qualis est mens hominis, nam, ut dictum est, mens seu spiritus hominis est in minima forma vel coelum vel infernum; quod nempe interiora ejus sint merae affectiones et inde cogitationes, distinctae in genera et species, sicut in societates majores et minores, ac conjunctae ut unum agant; et quod Dominus illas regat similiter ut regit coelum aut infernum. Quod homo sit in minima forma vel coelum vel infernum, videatur in Opere de COELO ET INFERNO, An. 1758 Londini edito, n. 51 ad 102.*

* Prima editio: 87.

DP n. 307 307. Nunc ad rem propositam, quod Dominus regat infernum per opposita, et quod malos, qui in mundo sunt, regat in inferno, quoad interiora et non quoad exteriora. Quod concernit PRIMUM. Quod Dominus regat infernum per opposita; supra n. 288, 289, ostensum est, quod angeli coeli non in amore et sapientia, seu in affectione boni et inde cogitatione veri sint a se, sed a Domino; et quod e coelo influat bonum et verum in infernum, et quod ibi bonum vertatur in malum, et verum in falsum, ex causa quia interiora mentis eorum in contrario versu sunt: nunc quia omnia inferni opposita sunt omnibus coeli, sequitur quod Dominus regat infernum per opposita. [2] SECUNDUM. Quod Dominus malos, qui in mundo sunt, regat in inferno, est quia homo quoad spiritum suum est in Mundo spirituali, et ibi in aliqua societate, in societate infernali si malus est, et in societate coelesti si bonus; mens enim hominis, quae in se est spiritualis, non potest alibi esse quam inter spirituales, inter quos etiam post mortem venit; quod ita sit, etiam supra dictum et ostensum est. Sed homo non est ibi quemadmodum spiritus qui societati inscriptus est, est enim homo continue in statu reformationis, quare secundum vitam suam et ejus mutationes transfertur* a Domino ab una societate inferni in alteram, si malus est; at si se reformari patitur, educitur ex inferno, et subducitur in coelum, et quoque ibi transfertur ab una societate in alteram, et hoc usque ad mortem, post quam non amplius a societate**3 in societatem ibi fertur, quia tunc non amplius in aliquo statu reformationis est, sed manet in illo in quo est secundum vitam; quare dum homo moritur, inscriptus est suo loco. TERTIUM.*** Quod Dominus malos in mundo ita regat quoad interiora, aliter quoad exteriora: interiora**** mentis hominis regit Dominus sicut nunc dictum est, sed exteriora in mundo spirituum, qui medius est inter coelum et infernum; causa est, quia homo ut plurimum alius est in externis quam est in internis; potest enim in externis mentiri lucis angelum, et tamen in internis***** esse spiritus tenebrarum, quare aliter regitur externum ejus, et aliter internum; externum regitur in Mundo spirituum, internum autem in Coelo vel in inferno, quamdiu in mundo est; quare etiam cum moritur, primum venit in Mundum spirituum, et ibi in externum suum, et hoc ibi exuitur, quo exutus fertur in locum suum, cui inscriptus est. Quid Mundus spirituum, et qualis ille, videatur in Opere de COELO ET INFERNO Londini An. 1758, edito, n. 421 ad 535.

* Prima editio: ttansfertur

** Prima editio: societate

*** Prima editio: QUARTUM.

**** Prima editio: inreriora

***** in internis ubi in prima editione in in / internis

DP n. 308 308.

Quod Divina Providentia non appropriet alicui
malum nec alicui bonum, sed quod propria
prudentia utrumque appropriet

Creditur* paene ab unoquovis, quod homo cogitet et velit ex se, et inde loquatur et agat ex se; quis aliud potest credere dum a se, cum apparentia quod ita sit, tam fortis est, ut nihil differat ab actualiter a se cogitare, velle, loqui et agere, quod tamen non dabile est. In SAPIENTIA ANGELICA DE DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA, demonstratum est, quod unica vita sit, et quod homines sint recipients** vitae; tum quod voluntas hominis sit receptaculum amoris, ac intellectus hominis sit receptaculum sapientiae, quae duo sunt unica illa vita. Demonstratum etiam est, quod ex creatione sit, et inde ex Divina Providentia continue, ut vita illa appareat in homine, in tali similitudine, sicut esset ejus, proinde sicut propria, sed quod hoc sit apparentia, ob finem ut homo possit esse receptaculum. Demonstratum etiam est supra n. 288 ad 294, quod nullus homo cogitet ex se, sed ex aliis, et quod nec alii*** ex se, sed omnes ex Domino, ita tam malus quam bonus: tum quod hoc in Orbe Christiano notum sit, imprimis**** apud illos qui non modo dicunt, sed etiam credunt, quod omne bonum et verum sit a Domino, tum quod omnis sapientia, ita fides et charitas; et quoque quod omne malum et falsum sit a diabolo seu ab inferno. [2] Ex his omnibus non potest aliud conclusum sequi, quam quod omne influat quod homo cogitat et vult, et quia omnis loquela fluit a cogitatione, sicut effectus a sua causa, et omnis actio a voluntate similiter, quod etiam omne id influat, quod homo loquitur et agit, tametsi derivative seu mediate: quod omne influat quod homo videt, audit, odorat, gustat et sentit, non potest negari; quid non quod homo cogitat et vult; num aliud potest esse discrimen, quam quod in organa sensuum externorum seu corporis influant talia quae in mundo naturali sunt, et quod in substantias organicas sensuum internorum seu mentis influant talia quae in mundo spirituali sunt; proinde quod sicut organa sensuum externorum seu corporis sunt receptacula objectorum naturalium, ita substantiae organicae sensuum internorum seu mentis sint receptacula objectorum spiritualium. Cum talis status est hominis, quid tunc est proprium ejus; proprium***** ejus non est quod tale aut tale receptaculum sit, quia hoc proprium non aliud est quam quale ejus quoad receptionem, non autem est proprium vitae; per proprium enim a nemine intelligitur aliud, quam quod vivat ex se, et inde cogitet et velit ex se; sed quod hoc proprium non sit apud hominem, imo quod nec dari possit apud ullum, a supradictis consequitur.

* Prima editio: Cpeditur

** Prima editio: recipients

*** Prima editio: alii

**** Prima editio: imprimis

***** Prima editio: et proprium

DP n. 309 309. Sed referam quid a quibusdam in Mundo spirituali audivi; erant ex illis, qui crediderunt propriam prudentiam esse omne, ac Divinam Providentiam non aliquid: dixi, quod non aliquod proprium homini sit, nisi velis id vocare proprium ejus, quod tale aut tale subjectum sit, seu tale aut tale organum, seu talis aut talis forma, sed hoc non est proprium quod intelligitur, est enim modo quale; at quod nulli homini aliquod proprium sit sicut proprium communiter intelligitur: illi, qui prudentiae propriae addixerunt omnia, qui etiam vocari possunt proprietarii in imagine sua, excanduerunt ita, ut appareret flamma ex naribus, dicentes, loqueris paradoxa et insana; annon sic foret homo nihil et inane, vel foret idea et phantasia, vel foret sculptile aut statua; [2] sed non potui aliter respondere, quam quod paradoxon et insanum sit credere, quod homo sit vita ex se, quodque sapientia et prudentia non influat a Deo, sed quod sint in homine, ita quoque bonum quod charitatis et verum quod fidei est; haec sibi attribuere, ab omni sapiente vocatur insanum, et inde quoque est paradoxon; ac insuper sunt sicut illi, qui alterius domum et possessionem inhabitant, et cum in illis sunt, persuadent sibi quod suae sint; aut sicut oeconomi et dispensatores, qui omnia domini sui credunt esse sua: et sicut servi ministratores, quibus Dominus dedit talenta et minas ad negotiandum, [quod] non rationem redderent, sed retinerent ut sua, et sic fures agerent; [3] de his et illis dici potest quod insaniant, imo quod nihili et inanes, tum quod idealistae sint, quia bonum, quod est ipsum Esse vitae, non apud se a Domino habent, ita nec verum; quare tales etiam vocantur mortui, et quoque nihili et inanes, Esaj. XL:17,23; et alibi, formatores imaginis, tum sculptilia et statuae. Sed de his plura in sequentibus, quae in hoc ordine lustrentur. 1. Quid Prudentia propria, et quid Prudentia non propria. 2. Quod homo ex prudentia propria persuadeat* sibi et confirmet apud se, quod omne bonum et verum sit a se et in se, similiter omne malum et falsum. 3. Quod omne persuasum** et confirmatum permaneat sicut proprium apud hominem. 4. Quod si homo crederet sicut veritas est, quod omne bonum et verum sit a Domino, ac omne malum et falsum ab inferno, non appropriaret sibi bonum, et id meritorium faceret, nec appropriaret sibi malum, et se reum ejus faceret.

* Prima editio: persvadeat

** Prima editio: persvasum

DP n. 310 310. I. Quid Prudentia propria, et quid Prudentia non propria. In Prudentia propria sunt, qui apparentias apud se confirmant, et illas faciunt veritates, imprimis illam apparentiam, quod propria prudentia sit omne, et Divina Providentia non aliquid, nisi aliquod universale, quod tamen non dabile est absque singularibus ex quibus, ut supra ostensum est: illi etiam sunt in fallaciis, nam omnis apparentia confirmata ut veritas fit fallacia; et quantum se confirmant ex fallaciis, tantum fiunt naturalistae, et tantum non credunt aliud, quam quod aliquo sensu corporis simul possunt percipere, imprimis sensu visus, quia hic praecipue unum agit cum cogitatione; hi denique fiunt sensuales; et si se confirmant pro natura contra Deum, claudunt interiora mentis suae, ac interponunt sicut velum, ac postea sub velo cogitant, nec aliquid quod supra illud est: hi sensuales ab antiquis dicti fuerunt serpentes arboris scientiae: de his dicitur in mundo spirituali, quod sicut se confirmant, ita mentis suae interiora occludant, usque tandem ad nasum, nasus enim significat perceptionem veri, et id non aliquam. [2] Quales sunt nunc dicetur; sunt prae aliis callidi et astuti, ac ratiocinatores ingeniosi, ac calliditatem* et astutiam vocant intelligentiam et sapientiam, nec sciunt aliter: illos, qui non tales sunt, spectant ut simplices et stupidos, imprimis cultores Dei, et confessores Divinae Providentiae: quoad principia interiora mentis eorum, de quibus ipsi parum sciunt, sunt sicut illi qui vocantur Machiavelistae, qui homicidia, adulteria, furta et falsa testimonia in se spectata, nihili faciunt, et si ratiocinantur contra illa, est solum ex prudentia ne appareant tales. [3] De vita hominis in mundo non aliter cogitant, quam quod illa sit similis vitae bestiae; et de vita hominis post mortem, quod sit sicut vapor vitalis, qui exsurgens e cadavere seu sepulchro relabitur, et sic moritur: ex hac vesania est, quod spiritus et angeli sint aeres, et apud illos quibus injunctum est credere vitam aeternam, quod animae hominum similiter, et sic quod non videant, audiant et loquantur, proinde quod caeci, surdi et muti sint, et quod solum in particula aeris sui cogitent; dicunt, quomodo potest anima esse aliud; nonne sensus externi una cum corpore mortui sunt, et quod illos non possint recipere priusquam anima reunitur cum corpore; et quia non aliter quam sensualiter et non spiritualiter comprehendere potuerunt statum animae post mortem, illum constabiliverunt; alioquin periisset fides de vita aeterna. Imprimis confirmant apud se amorem sui, illum vocantes vitae ignem, et excitamentum ad varios in Regno usus: et quia tales sunt, etiam sunt idola sui, ac cogitationes illorum, quia sunt fallaciae et ex fallaciis, sunt imagines falsi: et quia jucundis concupiscentiarum favent, sunt illi satanae et diaboli; satanae dicuntur, qui concupis centias mali apud se confirmant, et diaboli qui illas vivunt. [4] Quales sunt sensuales homines astutissimi, etiam datum est scire; infernum eorum est profunde a tergo, et volunt inconspicui esse, quare apparent ibi volantes sicut larvae, quae sunt phantasiae eorum, et vocantur Genii: quondam ex illo inferno aliqui emissi sunt, ut scirem quales sunt; illi statim applicabant se cervici meae sub occipitio, et inde intrabant in meas affectiones, non volentes in cogitationes, quas dextre evitabant, et affectiones meas variabant unam post alteram, animo flectendi illas insensibiliter in oppositas, quae sunt concupiscentiae mali, et quia nihil tangebant cogitationes, inflexissent et in vertissent illas, me nesciente, nisi Dominus avertisset. [5] Fiunt tales, qui in mundo non credunt dari aliquid Divinae Providentiae, et non aliud explorant apud alios, quam eorum cupiditates et desideria; et sic ducunt illos usque dum dominantur super illos; et quia id tam clandestine et astute faciunt, ut alter non sciat, et sibi similes fiunt post mortem, ideo statim, dum in mundum spiritualem veniunt, in illud infernum dejiciuntur; visi in luce coeli apparent absque naso, et quod mirum est, quod, tametsi ita astuti sunt, usque sint sensuales prae reliquis. Quoniam Antiqui sensualem hominem vocaverunt serpentem, et talis homo callidus, astutus et ratiocinator ingeniosus est prae aliis, ideo dicitur, “Quod serpens factus sit astutus prae omni fera agri,” Gen. III:1 : et dicit Dominus, “Estote** prudentes ut serpentes, et simplices ut columbae,” Matth. X:16; et quoque Draco, qui etiam vocatur serpens antiquus, diabolus et satanas,*** describitur, quod haberet capita septem, et cornua decem, et super capitibus diademata septem,” Apoc. XII:3,9; per capita septem significatur astutia, per cornua decem significatur potentia persuadendi per fallacias, et per diademata septem significantur sancta Verbi et Ecclesiae prophanata.

* Prima editio: callidatem

** dicit Dominus, “Estote ubi in prima editione ” dicit Dominus, Estote

*** Prima editio: sanatas,

DP n. 311 311. Ex descriptione propriae prudentiae, et illorum qui in illa sunt, videri potest qualis est prudentia non propria, et quales illi qui in ea sunt, quod nempe prudentia non propria sit prudentia apud illos, qui non apud se confirmant, quod intelligentia et sapientia sint ex homine, dicentes, quomodo quis potest sapere ex se, et quomodo quis potest bonum facere ex se, et hoc cum dicunt, vident in se quod ita sit, cogitant enim interius, et quoque credunt, quod alii similiter cogitent, imprimis eruditi, quia non sciunt quod aliquis solum exterius possit cogitare. [2] Non per aliquas confirmationes apparentiarum in fallaciis sunt, quare sciunt et percipiunt quod homicidia, adulteria, furta et falsa testimonia sint peccata, et fugiunt illa ideo; tum quod malitia non sit sapientia, et quod astutia non sit intelligentia; cum audiunt ratiocinationes ingeniosas ex fallaciis, mirantur et in se rident; causa est, quia apud illos non est velum inter interiora et exteriora, seu inter spiritualia et naturalia mentis, sicut est apud sensuales; quare ex coelo recipiunt influxum, ex quo interius vident talia. [3] Loquuntur simplicius et sincerius quam alii, ac in vita ponunt sapientiam, et non in sermone; sunt respective sicut agni et oves, cum illi qui in prudentia propria sunt, sicut lupi et vulpes; et sunt sicut qui habitant in domo, et per fenestras vident coelum; illi autem qui in propria prudentia sunt, sunt sicut qui habitant in fundamento domus, et per suas fenestras non vident nisi quae sub terra sunt; et sunt sicut qui in monte stant, et vident illos qui in propria prudentia sunt sicut errantes in vallibus et in sylvis. [4] Ex his constare potest, quod prudentia non propria sit prudentia ex Domino, in simili apparentia in externis cum prudentia propria, sed in prorsus dissimili in internis; in internis apparet prudentia non propria in Mundo spirituali sicut homo, at prudentia propria sicut simulachrum apparens vitale ex eo solo, quod illis qui in ea sunt, usque sit rationalitas et libertas seu facultas intelligendi et volendi, et inde loquendi et agendi; et quod per illas facultates possint simulare quod etiam homines sint: quod talia simulachra sint, est quia mala et falsa non vivunt, sed solum bona et vera, et quia hoc ex rationalitate sua sciunt, nam si non scirent non simularent illa,* possident vitale humanum in simulachris suis. [5] Quis non scire potest, quod homo talis sit, qualis est interius, consequenter quod ille homo sit, qui interius est qualis vult videri exterius, et quod ille simulachrum** sit, qui solum exterius homo est, et non interius: cogita sicut loqueris pro Deo, pro religione, proque justitia et sinceritate, et eris homo; et tunc Divina Providentia erit prudentia tua, et videbis apud alios quod propria prudentia sit insania.

* Prima editio: illa,

** Prima editio: simulacrum

DP n. 312 312. II. Quod homo ex prudentia propria persuadeat* sibi, et confirmet apud se, quod omne bonum et verum sit a se et in se, similiter omne malum et falsum. Fiat argumentatio per analogiam inter bonum et verum naturale, ac bonum et verum spirituale: quaeritur, quid verum et bonum in visu oculi; annon id ibi est verum quod vocatur pulchrum, et ibi bonum quod vocatur jucundum, sentitur enim jucundum ex visis pulchris: quid verum et bonum in auditu; annon id ibi est verum quod vocatur harmonicum, et id ibi est bonum quod vocatur amaenum, sentitur enim amaenum ex auditis harmonicis; similiter in aliis sensibus; inde patet quid verum et bonum naturale: expendatur nunc quid verum et bonum spirituale; num verum spirituale est aliud quam pulchrum et harmonicum rerum et objectorum spiritualium; et num bonum spirituale est aliud quam jucundum et amaenum ex percepta illorum pulchritudine aut harmonia. [2] Videatur nunc, num aliud dici possit de uno quam de altero, seu de spirituali quam de naturali; de naturali dicitur, quod pulchrum et jucundum in oculo influant ex objectis, et quod harmonicum et amaenum in aure influant ex instrumentis; quid aliud est in substantiis organicis mentis; dicitur de his quod illa insint, et de illis quod influant; sed si quaeritur, cur dicitur quod influant, non aliud responderi potest quam quia distantia apparet; at cur dicitur quod insint, non aliud responderi potest quam quia distantia non apparet; consequenter, quod apparentia [vel non apparentia] distantiae sit quae facit, quod credatur aliud de illis quae homo cogitat et percipit, quam de illis quae videt et audit: sed hoc cadit, dum scitur quod spirituale non sit in distantia sicut est naturale; cogita de sole et luna, aut de Roma et Constantinopoli; annon sunt in cogitatione absque distantia, modo cogitatio illa non conjungitur cum experientia facta per visum aut per auditum; cur itaque persuades tibi, quod quia distantia in cogitatione non apparet, bonum et verum, ut et malum et falsum sint ibi, et non influant. [3] Addam his experientiam, quae in Mundo spirituali communis est; potest unus spiritus infundere suas cogitationes et affectiones in alterum spiritum, et hic non scit aliter, quam quod id sit suae propriae cogitationis et affectionis; hoc vocatur ibi cogitare ex alio et cogitare in alio; hoc millies vidi, et quoque centies ego feci; et tamen apparentia distantiae fuit insignis; ast ut primum sciverunt, quod alius esset qui intulit cogitationes et affectiones illas, indignati sunt, et se averterunt, agnoscentes tamen quod distans non appareat in visu interno seu cogitatione, nisi detegatur, sicut in visu externo** seu oculo, et quod inde credatur quod influat. [4] Huic experientiae quotidianam meam adjiciam; spiritus mali saepius in meam cogitationem injecerunt mala et falsa, quae apud me apparuerunt sicut in me et a me essent, seu quod ipse cogitarem illa, sed quia novi quod mala et falsa essent, inquisivi quinam illa injecerunt, ac detecti et abacti sunt, et erant in eximia a me distantia. Ex his constare potest, quod omne malum cum ejus falso influat ab inferno, ac omne bonum cum ejus vero influat a Domino, et quod utrumque appareat sicut in homine.

* Prima editio: persvadeat

** Prima editio: interno

DP n. 313 313. Quales illi sunt qui in propria prudentia, et quales qui in prudentia non propria, et inde in Divina Providentia sunt, describitur in Verbo per Adamum et Chaivam uxorem ejus in horto Edenis, ubi binae arbores, una vitae, et altera scientiae boni et mali, et per eorum esum ex hac arbore; quod per Adamum et Chaivam uxorem ejus in sensu interno seu spirituali intelligatur et describatur Antiquissima Domini Ecclesia in hac tellure, prae sequentibus nobilis et coelestis, videatur supra n. 241; per caetera significantur haec sequentia; [2] per hortum Edenis significatur sapientia hominum illius Ecclesiae; per arborem vitae Dominus quoad Divinam Providentiam, et per arborem scientiae homo quoad propriam prudentiam; per serpentem sensuale et proprium hominis, quod in se est amor sui et fastus propriae intelligentiae, ita diabolus et satanas; per esum ex arbore scientiae, appropriatio boni et veri, quod haec non a Domino et inde Domini sint, sed quod ab homine et inde hominis; et quia bonum et verum sunt ipsa Divina apud hominem, per bonum enim intelligitur omne amoris, et per verum omne sapientiae, ideo si homo vindicat sibi illa ut sua, non potest aliter credere quam quod sit sicut Deus, quare dixit serpens, “Quo die comederitis de eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut Deus scientes bonum et malum,” Genes. III:5; ita quoque faciunt illi qui in amore sui, et inde fastu propriae intelligentiae sunt, in inferno; [3] per damnationem serpentis significatur damnatio proprii amoris et propriae intelligentiae; per damnationem Chaivae damnatio proprii voluntarii, et per damnationem Adami damnatio proprii intellectualis; per spinam et tribulum, quae terra germinabit illi, significatur mere falsum et malum; per ejectionem ex horto significatur deprivatio sapientiae; per custoditionem viae ad arborem vitae tutela Domini ne sancta Verbi et Ecclesiae violentur; per folia ficus per quae texerunt nuditates, significantur vera moralia, per quae velantur illa quae amoris et fastus eorum sunt; et per tunicas pellis, quibus postea vestiebantur, significantur apparentiae veri, in quibus solis sunt. Hic est intellectus illorum spiritualis. Sed maneat qui vult in sensu literae; sciat modo quod ille in Coelo ita intelligatur.

DP n. 314 314. Quales sunt illi, qui infatuati sunt ex propria intelligentia, constare potest ex illorum* imaginariis in rebus interioris judicii; pro exemplo, de Influxu, de Cogitatione, deque Vita. De INFLUXU inverse cogitant, ut quod visus oculi influat in visum internum mentis qui est intellectus, et quod auditus auris influat in auditum internum, qui etiam est intellectus, et non percipiunt, quod Intellectus ex voluntate influat in oculum et in aurem, et non modo faciat illos sensus, sed etiam utatur illis ut suis instrumentis in naturali mundo: sed quia hoc non secundum apparentiam est, non percipiunt, solummodo si dicitur, quod naturale non influat in spirituale, sed quod spirituale in naturale, at usque tunc cogitant, quid spirituale nisi quam purius naturale; tum annon apparet quod si oculus videt aliquod pulchrum, et auris audit aliquod harmonicum, mens, quae est intellectus et voluntas, delectetur; non scientes quod oculus non videat ex se, nec lingua gustet ex se, nec nares odorent ex [se], nec cuticula sentiat ex se, sed quod sit mens seu spiritus hominis, qui illa ibi sensu percipit, et ex illo secundum quale ejus afficitur; sed usque quod mens seu spiritus hominis non sentiat illa a se, sed a Domino; et quod aliter cogitare, sit ex apparentiis, et si confirmantur, ex fallaciis. [2] De COGITATIONE, dicunt, quod sit aliquod modificatum in aere, variatum secundum objecta, et ampliatum secundum cultum, ita quod ideae cogitationum sint imagines, sicut meteora, apparentes in aere; et quod memoria sit tabula cui impressae sunt; non scientes quod cogitationes sint aeque in substantiis pure organicis, sicut sunt visus et auditus in suis; spectent modo Cerebrum, et videbunt illud talibus substantiis plenum; laede illas et delirabis, ac perde illas et morieris: quid autem cogitatio, et quid memoria, videatur supra n. 279 fin. [3] De VITA non sciunt aliud, quam quod sit quaedam naturae activitas, quae se facit sentiri diversimode, sicut corpus quod vivit, se organice movet: si dicitur, quod sic natura vivat, hoc negant, sed quod natura det vivere; si dicitur annon tunc vita dissipatur, cum corpus moritur, respondent quod vita in particula aeris, quae vocatur anima, maneat: si dicitur, quid tunc Deus; numne Ille est ipsa vita; ad haec tacent, et non volunt edicere quod cogitant; si dicitur, velitisne quod Divinus Amor et Divina Sapientia sint ipsa Vita, respondent, quid amor et quid sapientia; nam in suis fallaciis non vident quid haec, nec quid Deus. Haec adducta sunt, ut videatur, quomodo homo a propria prudentia infatuatur, ex causa quia omnia ex apparentiis et inde fallaciis concludit.

* Prima editio: illarum

DP n. 316

316.* Quod propria prudentia persuadeat et confirmet, quod omne bonum et verum ab homine in homine sit, est quia propria prudentia est proprium intellectuale hominis influens ex amore sui, qui est proprium voluntarium hominis, et proprium non potest aliter quam sua facere omnia; non enim potest ab illo elevari: omnes qui a Divina Domini Providentia ducuntur, elevantur a proprio, et tunc vident quod omne bonum et verum a Domino sit; imo etiam vident, quod id quod a Domino in homine est, sit perpetuo Domini, et nusquam hominis. Qui aliter credit, est sicut qui domini sui bona apud se deposita habet, ac illa sibi vindicat aut appropriat ut sua, qui non est dispensator sed est fur; et quia proprium hominis non est nisi quam malum, quare ille etiam immergit illa suo malo, ex quo consumerentur, sicut uniones stercori aut liquori acetoso injectae.

* Numerus 315 in ordine per errorem praeteritus est.

DP n. 317

317. III. Quod omne persuasum et confirmatum permaneat sicut proprium apud hominem. Creditur a multis, quod non videri aliquod verum ab homine possit, nisi ex confirmatis, sed hoc est falsum: in illis quae civilia et oeconomica Regni et Reipublicae* sunt, non videri potest utile et bonum, nisi sciantur plura statuta et sancita ibi, inque rebus judicii nisi sciantur leges, inque rebus naturalibus, ut in physicis, chymicis, anatomicis, Mechanicis et aliis, nisi homo imbutus sit scientiis;** sed in puris rationalibus, moralibus et spiritualibus, apparent vera ex ipsa luce eorum, modo homo ex justa educatione aliquantum rationalis, moralis, et spiritualis factus est: causa est, quia unusquisque homo quoad spiritum suum, qui est qui cogitat, est in Mundo spirituali, ac unus inter illos ibi, proinde in luce spirituali, quae interiora intellectus ejus illustrat, et quasi dictat; nam lux spiritualis in sua essentia est Divinum Verum Divinae Sapientiae Domini: inde est quod homo possit analytice cogitare, de justo et recto in judiciis concludere, ac honestum*** in morali vita, et bonum in spirituali, videre; et quoque multa vera, quae non in tenebras cadunt nisi quam ex confirmatis falsis: illa videt homo comparative vix aliter quam sicut videt animum alterius ex facie ejus, ac percipit affectiones ejus ex sono loquelae ejus, absque alia scientia, quam quae cuivis insita est: cur non homo suae vitae interiora, quae sunt spiritualia et moralia, aliquatenus ex influxu videret, cum nullum animal est, quod non scit sua necessaria, quae sunt naturalia, ex influxu; avis scit nidos facere, ova ponere, pullos excludere, et novit suas escas; praeter mirabilia alia, quae vocantur instinctus.

* Prima editio: Republicae

** Prima editio: scientiis;

*** Prima editio: honestrum

DP n. 318 318. Sed quomodo status hominis ex confirmationibus et inde persuasionibus mutatur, nunc dicetur, sed in hoc ordine. 1. Quod nihil non confirmari possit, et quod falsum plus quam verum. 2.* Quod confirmato falso non appareat verum, sed quod ex confirmato vero appareat falsum. 3. Quod posse confirmare quicquid lubet, non sit intelligentia, sed solum ingeniositas, dabilis etiam apud pessimos. 4. Quod detur confirmatio intellectualis et non simul voluntaria, at quod omnis confirmatio voluntaria etiam sit intellectualis. 5. Quod confirmatio mali voluntaria et simul intellectualis faciat, ut homo credat propriam prudentiam esse omne, et Divinam Providentiam non aliquid; non autem sola confirmatio intellectualis. 6.** Quod omne confirmatum ex voluntate et simul intellectu permaneat in aeternum, non autem id quod modo confirmatum est ab intellectu. [2] Quod attinet PRIMUM. Quod nihil non confirmari possit, et quod falsum prae vero: quid non potest confirmari, cum ab atheis confirmatur, quod Deus non sit Creator universi, sed quod natura sit creatrix sui; quod Religio sit modo vinculum, ac pro simplicibus et pro vulgo; quod homo sit sicut bestia, et quod moriatur similiter: cum confirmatur quod adulteria sint licita, similiter furta clandestina, fraudes, et machinationes dolosae, quod astutia sit intelligentia,*** ac malitia sapientia: quis non confirmat suam haeresin; annon volumina confirmationibus plena sunt pro binis regnantibus in Christiano Orbe: fac decem haereses etiam abstrusas, et dic ingenioso ut confirmet, et confirmabit omnes; si illas dein videris solum ex confirmatis, annon visurus es falsa ut vera. Quoniam omne falsum lucet in naturali homine ex apparentiis et fallaciis ejus, et non verum nisi in spirituali homine, patet, quod falsum prae vero possit confirmari. [3] Ut sciatur, quod omne falsum et omne malum possit confirmari usque ut falsum appareat sicut verum, ac malum sicut bonum, sit pro exemplo [hoc]; confirmetur, quod lux sint tenebrae et tenebrae lux; potestne dici, quid lux in se; num sit nisi quoddam apparens in oculo secundum statum ejus; quid lux clauso oculo; annon vespertilionibus et noctuis tales oculi sunt; videntne lucem ut tenebras, ac tenebras ut lucem; audivi de quibusdam quod similiter viderint, deque infernalibus quod tametsi in tenebris sunt, usque se mutuo videant; annon lux est homini in somniis in media nocte; annon sic tenebrae sunt lux, et lux tenebrae: sed responderi potest, quid hoc; lux est lux sicut verum est verum, et tenebrae sunt tenebrae sicut falsum est falsum. [4] Sit adhuc exemplum; confirmetur quod corvus sit albus; annon potest dici, nigredo ejus est modo umbra, quae non est reale ejus; sunt pennae ejus intus albae, corpus similiter; sunt haec substantiae ex quibus ille; quia nigredo ejus est umbra, ideo albescit corvus cum fit senex; visi sunt tales; quid nigrum in se nisi quam album; mole vitrum nigrum, et videbis quod pulvis sit albus; quare cum vocas corvum nigrum, loqueris ex umbra, et non ex reali: sed responderi potest, quid hoc; sic dicerentur omnes aves albae. Haec tametsi contra sanam rationem sunt, adducta sunt, ut videri possit, quod falsum prorsus oppositum vero, ac malum prorsus oppositum bono, possit confirmari. [5] SECUNDUM. Quod confirmato falso non appareat verum, sed quod ex confirmato vero appareat falsum: omne falsum est in tenebris, et omne verum in luce, ac in tenebris non apparet aliquid, imo nec scitur quid, nisi palpando; aliter in luce; quare etiam in Verbo falsa vocantur tenebrae,**** et inde illi qui in falsis sunt, dicuntur ambulare in tenebris et in umbra mortis; et vicissim ibi vera vocantur lux, et inde illi qui in veris sunt, dicuntur ambulare in luce, et vocantur filii lucis. [6] Quod confirmato falso non appareat verum, et quod ex confirmato vero appareat falsum, patet a multis; ut, quis videret aliquod verum spirituale, nisi Verbum id doceret; foretne mera caligo, quae non discuti potuit, nisi quam per lucem in qua Verbum est, et nisi apud illum, qui vult illustrari: quis haereticus potest falsa sua videre, nisi admittat genuinum Ecclesiae verum; prius non videt illa:***** loquutus sum cum illis, qui se in fide separata a charitate confirmaverunt, ac interrogati numne viderint tam multa in Verbo de amore et charitate, de operibus et factis, de custodiendis praeceptis, et quod beatus et sapiens sit qui facit, ac stultus qui non facit; dixerunt quod illa dum legerunt, non viderint aliter quam quod sint fides, et sic illa sicut occlusis oculis praeteriverint. [7] Illi qui in falsis se confirmaverunt, sunt sicut qui in pariete vident striaturas,****** et cum in umbra vesperae sunt striatum illud in phantasia vident sicut equitem aut hominem, quae imago visionaria dissipatur a luce diei influente. Quis potest sentire immundum spirituale adulterii, nisi qui est in mundo spirituali castitatis; quis potest sentire crudele vindictae, nisi qui in bono ex amore proximi est; quis adulter et quis cupidus vindictae non subsannat illos, qui jucunda illorum vocant infernalia, ac vicissim jucunda amoris conjugialis et amoris proximi coelestia, et sic porro. [8] TERTIUM. Quod posse confirmare quicquid lubet, non sit intelligentia, sed solum ingeniositas, dabilis etiam apud pessimos: dantur confirmatores dexterrimi, qui non sciunt aliquod verum, et usque possunt confirmare et verum et falsum, et aliqui eorum dicunt, quid verum; num sit; annon id est verum quod facio verum; et usque hi in mundo creduntur intelligentes, et tamen non sunt nisi quam incrustatores parietis; non alii sunt intelligentes, quam qui percipiunt verum esse verum, et hoc per veritates continue perceptas confirmant: hi et illi parum discerni possunt, quia non discerni potest inter lucem confirmationis et lucem perceptionis veri, nec apparet aliter quam quod illi qui in luce confirmationis******* sunt, etiam in luce perceptionis veri sint, cum tamen discrimen est sicut inter lucem fatuam et lucem genuinam, et lux fatua in Mundo spirituali est talis, ut vertatur in tenebras influente luce genuina; talis fatua lux est apud multos in inferno, qui dum in lucem genuinam emittuntur, prorsus nihil vident; ex quibus patet, quod posse confirmare quicquid lubet, sit modo ingeniositas, dabilis etiam apud pessimos. [9] QUARTUM. Quod detur confirmatio intellectualis et non simul voluntaria, et quod omnis confirmatio voluntaria etiam sit intellectualis: sint exempla Illustrationi; illi qui confirmant fidem separatam a charitate, et usque vitam charitatis vivunt,******** in genere qui confirmant falsum doctrinae, et tamen non vivunt secundum illud, sunt qui in confirmatione intellectuali sunt, et non simul in confirmatione voluntaria: at qui confirmant falsum doctrinae, et vivunt secundum illud, illi sunt qui in confirmatione voluntaria et simul in intellectuali sunt: causa est, quia intellectus non influit in voluntatem, sed voluntas in intellectum. Ex his etiam patet quid falsum mali est, et quid falsum non mali; quod falsum non mali possit conjungi cum bono, non autem falsum mali, causa est, quia falsum non mali est falsum in intellectu et non in voluntate, et falsum mali est falsum in intellectu ex malo in voluntate. [10] QUINTUM. Quod confirmatio mali voluntaria et simul intellectualis faciat, ut homo credat propriam prudentiam esse omne, et Divinam Providentiam non aliquid; non autem sola confirmatio intellectualis. Sunt plures qui apud se confirmant propriam prudentiam ex apparentiis in mundo, sed usque non negant Divinam Providentiam; his est modo confirmatio intellectualis; at qui simul negant Divinam Providentiam, illis quoque est confirmatio voluntaria; at haec una cum persuasione est praecipue apud illos qui cultores naturae et simul cultores sui sunt. [11] SEXTUM. Quod omne confirmatum voluntate et simul ab intellectu permaneat in aeternum, non autem id quod modo confirmatum est ab intellectu: id enim quod solius intellectus est, non est********* in homine, sed est extra illum; est solum in cogitatione, et nihil intrat hominem, et ei appropriatur, nisi quod excipitur a voluntate, hoc enim fit amoris vitae ejus; quod hoc permaneat in aeternum, in nunc sequenti numero dicetur.

* Prima editio: 3,

** Prima editio: 9.

*** Prima editio: intelligentia,

**** Prima editio: tenehrae,

***** Prima editio: illud:

****** Prima editio: stricturas,

******* Prima editio: confirmationis

******** Prima editio: vivunt;

********* Prima editio: est,

DP n. 319 319. Quod omne confirmatum voluntate et simul ab intellectu permaneat in aeternum, est quia quisque est suus amor, et amor est voluntatis ejus; tum quia quisque homo est suum bonum aut suum malum, nam omne id bonum dicitur quod est amoris, similiter malum. Quoniam homo est suus amor, est quoque forma sui amoris, ac vocari potest organum amoris vitae suae. Supra n. 279 dictum est, quod affectiones amoris et inde cogitationes hominis sint mutationes et variationes status et formae substantiarum organicarum mentis ejus; nunc dicetur, quid et quales sunt illae mutationes et variationes; idea illarum potest comparari a Corde et Pulmone, quod sint expansiones et compressiones, seu dilatationes et contractiones alternae, quae in corde vocantur systole et diastole, in pulmone respirationes,* quae sunt extensiones et retentiones, sive diductiones et coarctationes lobulorum ejus reciprocae: hae sunt mutationes et variationes status cordis et pulmonis: similes dantur in reliquis visceribus corporis, et quoque consimiles in partibus eorum, per quas sanguis et succus animalis recipitur et promovetur. [2] Similes etiam dantur in formis organicis mentis, quae sunt subjecta affectionum et cogitationum hominis, ut supra ostensum est; cum differentia, quod harum expansiones et compressiones, seu reciprocationes, sint in tali superiore perfectione respective, ut non vocibus linguae naturalis possint exprimi, solum vocibus linguae spiritualis, quae non aliter sonare possunt, quam quod sint ingyrationes et egyrationes vorticillares, ad modum perpetuarum et inflexarum helicum, in formas vitae receptivas mirifice confasciatarum. [3] Quales autem hae substantiae et formae pure organicae sunt apud malos, et quales apud bonos, nunc dicetur; apud bonos sunt illae spiratae antrorsum, apud malos autem retrorsum; et quae spiratae sunt antrorsum, versae sunt ad Dominum, et ab Ipso recipiunt influxum; at quae spiratae sunt retrorsum, versae sunt ad infernum, et inde recipiunt influxum: sciendum est, quod quantum retrorsum versae sunt, tantum a tergo apertae sint, et a facie clausae, ac vicissim, quod quantum antrorsum** versae sunt, tantum a facie apertae sint, et a tergo clausae.*** [4] Ex his constare potest, qualis forma seu quale organum est homo malus, et qualis forma seu quale organum est homo bonus, quod sint in contrario versu; et quia versus semel inductus non retorqueri potest, patet, quod qualis est cum moritur, talis permaneat in aeternum: amor voluntatis hominis est, qui facit illum versum, seu qui convertit et invertit, nam ut supra dictum est, quisque homo est suus amor; inde est, quod quisque post mortem eat viam amoris sui, ad coelum qui in amore bono est, et ad infernum qui in amore malo est, nec quiescit quam in illa societate ubi ejus amor regnans est; et quod mirum est, quisque novit viam; est sicut naribus odoret illam.

* Prima editio: respirationes;

** Prima editio: antrosum

*** Prima editio: clausae,

DP n. 320

320. IV. Quod si homo crederet sicut veritas est, quod omne bonum et verum sit a Domino, ac omne malum et falsum ab inferno, non appropriaret sibi bonum, et id meritorium faceret, nec appropriaret sibi malum, ac se reum ejus faceret. Sed haec quia sunt contra fidem illorum, qui apud se confirmaverunt apparentiam, quod sapientia et prudentia ab homine sint, et non influant secundum statum organizationis mentis eorum, de qua mox supra n. 319, ideo demonstranda sunt; quod ut fiat distincte, erit in hoc ordine. 1. Quod qui confirmat apud se apparentiam, quod sapientia et prudentia sint ab homine et inde in illo ut ejus, non videre possit aliter, quam quod alioquin non foret homo, sed vel bestia, vel sculptile; cum tamen contrarium est. 2. Quod credere et cogitare sicut veritas est, quod omne bonum et verum sit a Domino, ac omne malum et falsum ab inferno, appareat sicut impossibile, cum tamen id est vere humanum et inde angelicum. 3. Quod ita credere et cogitare sit impossibile illis, qui non agnoscunt Divinum Domini, et qui non agnoscunt mala esse peccata; at quod possibile sit illis, qui duo illa agnoscunt. 4. Quod qui in duabus illis agnitionibus sunt, solum reflectant super mala apud se, et illa a se ad infernum, unde sunt, rejiciant, quantum illa ut peccata fugiunt et aversantur. 5. Quod sic Divina Providentia non appropriet alicui malum, nec alicui bonum, sed quod propria prudentia utrumque appropriet.

DP n. 321 321. Sed haec in proposito ordine explicentur. PRIMUM. Quod qui confirmat apud se apparentiam, quod sapientia et prudentia sint ab homine et in homine ut ejus, non videre possit aliter, quam quod alioquin non foret homo, sed vel bestia,* vel sculptile; cum tamen contrarium est. Ex lege Divinae Providentiae est, ut homo cogitet sicut a se, utque prudenter agat sicut a se, sed usque ut agnoscat, quod sit a Domino; inde sequitur quod qui cogitat et prudenter agit sicut a se, et simul agnoscit quod sit a Domino, ille sit homo, non autem ille, qui confirmat apud se, quod omne quod cogitat et quod agit, sit ex se; tum nec ille, qui quia scit quod sapientia et prudentia a Deo sunt, usque exspectat influxum; hic enim fit sicut sculptile, et ille sicut bestia: quod ille qui exspectat influxum sit sicut sculptile, patet; oportet enim ut is stet vel sedeat immotus, manibus remissis, oculis vel clausis vel apertis absque nictu, non cogitando nec animando; quid tunc vitae illi est. [2] Quod ille qui credit quod omnia quae cogitat et agit, sint ex se, non dissimilis bestiae sit, etiam patet, nam cogitat solum ex mente naturali, quae homini communis est cum bestiis, et non ex mente rationali spirituali, quae est mens vere humana; haec enim mens agnoscit, quod Solus Deus cogitet ex se, et quod homo ex Deo; quare etiam talis non scit discrimen inter hominem et bestiam aliud quam quod homo loquatur et bestia sonet, et credit quod uterque moriatur similiter. [3] De illis qui exspectant influxum adhuc aliquid dicetur; illi non recipiunt aliquem, nisi quam pauci qui ex corde desiderant illum; hi quandoque recipient** aliquod responsum per vivam perceptionem in cogitatione, vel per tacitam loquelam in illo, et raro per manifestam, et tunc hoc, ut cogitent et agant sicut volunt et sicut possunt, et quod qui sapienter agit sapiens sit, et qui stulte agit stultus sit, et nusquam instruuntur quid credituri et quid facturi sint; et hoc ex causa, ne rationale et liberum humanum pereat, quod est, ut quisque ex libero secundum rationem agat, cum omni apparentia sicut ex se. Illi qui per influxum instruuntur quid credituri aut quid facturi sint, non instruuntur a Domino, nec ab aliquo angelo coeli, sed a quodam spiritu Enthusiastico, Quaqueriano, vel Moraviano, et seducuntur. Omnis influxus a Domino fit per illustrationem intellectus, et per affectionem veri, et per hanc in illam. [4] SECUNDUM. Quod credere et cogitare sicut veritas est, quod omne bonum et verum sit a Domino, ac omne malum et falsum ab inferno, appareat sicut impossibile; cum tamen id est vere humanum et inde angelicum. Credere et cogitare quod omne bonum et verum sit a Deo, apparet possibile, modo non aliquid ultra dicatur; causa est, quia est secundum fidem Theologicam, contra quam non licet cogitare: at credere et cogitare quod omne malum et falsum sit ex inferno, apparet impossibile, quia sic etiam crederetur, quod homo nihil posset cogitare; sed usque cogitat homo sicut ex se, tametsi ex inferno, quia Dominus dat cuivis, quod cogitatio, undecunque sit, appareat in illo sicut sua; alioquin homo non viveret homo, nec posset educi ex inferno, ac introduci in coelum, hoc est, reformari, ut multis supra ostensum est: [5] quare etiam Dominus dat homini scire et inde cogitare quod in inferno sit si in malo, et quod ex inferno cogitet si ex malo; et quoque dat cogitare media, quomodo possit ab inferno exire, et non cogitare ex illo, sed venire in coelum et ibi cogitare ex Domino; et quoque dat homini liberum electionis: ex quibus videri potest, quod homo possit cogitare malum et falsum sicut ex se, et quoque cogitare quod id et illud sit malum et falsum; proinde quod sit modo apparentia quod a se, sine qua homo non foret homo. Ipsum humanum et inde Angelicum est cogitare ex veritate, et hoc veritas est, quod homo non cogitet ex se, sed quod ei detur a Domino cogitare, in omni apparentia ut ex se. [6] TERTIUM. Quod ita credere et cogitare sit impossibile illis, qui non agnoscunt Divinum Domini, et qui non agnoscunt mala esse peccata; et quod possibile sit illis qui duo illa agnoscunt. Quod id impossibile sit illis qui non agnoscunt Divinum Domini, est quia Solus Dominus dat homini cogitare et velle, et qui non agnoscunt Divinum Domini, illi sejuncti ab Ipso credunt quod cogitent a se: quod impossibile etiam sit illis qui non agnoscunt mala esse peccata, est quia hi cogitant ex inferno, et quisque ibi putat quod a se cogitet. Quod autem possibile sit illis qui duo illa agnoscunt, constare potest ex illis quae supra n. 288 ad 294, in copia allata sunt. [7] QUARTUM. Quod qui in duabus*** illis agnitionibus sunt, solum reflectant super mala apud se, ac illa ad infernum, unde sunt, rejiciant, quantum illa ut peccata fugiunt et aversantur. Quis non scit, vel scire potest,**** quod malum sit ab inferno, et quod bonum e coelo; et quis non inde scire potest, quod quantum homo fugit et aversatur malum, tantum fugiat et aversetur infernum; et quis inde non scire potest, quod, quantum quis malum fugit et aversatur, tantum velit et amet bonum, proinde quod tantum a Domino ab inferno eximatur, et ad coelum ducatur: haec omnis rationalis homo, modo scit quod infernum et coelum sint, et quod malum sit a sua origine et bonum a sua, videre potest: nunc si homo reflectit super mala apud se, quod idem est cum explorare se, et fugit illa, tunc evolvit se ab inferno, et hoc rejicit ad tergum, ac immittit se in coelum, et ibi Dominum spectat a facie; dicitur quod homo hoc faciat, sed facit id sicut a se, tunc ex Domino.***** Cum homo agnoscit hoc verum ex bono corde et ex pia fide, tunc latet id intus in omni quod postea sicut ex se cogitat et facit, quemadmodum prolificum in semine, quod intus comitatur usque ad novum semen: et quemadmodum volupe in appetitu cibi, quem semel agnovit sibi salutiferum esse; verbo, est sicut cor et anima in omni quod cogitat et facit. [8] QUINTUM. Quod sic Divina Providentia non appropriet alicui malum nec alicui bonum, sed quod propria prudentia appropriet utrumque: hoc consequitur ex omnibus quae nunc dicta sunt: finis Divinae Providentiae est bonum; hoc itaque in omni operatione intendit; quare non appropriat alicui bonum, nam sic illud fieret meritorium; nec appropriat alicui malum, nam sic illum reum mali faceret: utrumque tamen facit homo ex proprio, quia hoc non est nisi quam malum; proprium voluntatis ejus est amor sui, ac proprium intellectus ejus est fastus propriae intelligentiae, et ex hoc est propria prudentia.

* Prima editio: bestia;

** Prima editio: recipient

*** Prima editio: duahus

**** Prima editio: poest,

***** Prima editio: Domino,

DP n. 322 322.

Quod omnis homo reformari possit, et
quod Praedestinatio non detur

Sana ratio dictat, quod omnes praedestinati sint ad coelum, et nullus ad infernum; sunt enim omnes nati homines, et inde imago Dei in illis est; imago Dei in illis est, quod possint intelligere verum, et quod possint facere bonum; posse intelligere verum est ex Divina Sapientia, ac posse facere bonum est ex Divino Amore; illa potentia est imago Dei, quae manet apud hominem sanum, et non eradicatur: inde est quod possit fieri homo civilis et moralis, et qui est civilis et moralis, is etiam potest fieri spiritualis, nam civile et morale est receptaculum spiritualis; civilis homo dicitur, qui scit leges sui Regni ubi est civis, et vivit secundum illas; et moralis homo dicitur, qui leges illas facit mores suos, et virtutes suas, et ex ratione illas vivit. [2] Nunc dicam quomodo vita civilis et moralis est receptaculum vitae spiritualis; vive illas leges non modo ut leges civiles et morales, sed etiam ut Leges Divinas, et eris homo spiritualis. Vix datur Gens tam barbara, quae non per leges sancivit, quod non occidendum sit, non cum alterius uxore scortandum, non furandum, non false testandum, non violandum quod alterius est; has leges civilis et moralis homo servat, ut sit vel ut appareat bonus civis, sed si illas leges non simul Divinas facit, est modo civilis et moralis homo naturalis, at si illas etiam Divinas facit, fit civilis et moralis homo spiritualis; differentia est, quod hic non sit modo bonus civis Regni terrestris, sed etiam bonus civis Regni coelestis, ille autem bonus civis Regni terrestris, non autem Regni coelestis: bona, quae faciunt, distinguunt illos; bona quae civiles et morales naturals* faciunt, non sunt bona in se, est enim homo et mundus in illis; bona quae civiles et morales spirituals faciunt, sunt bona in se, quia Dominus et coelum in illis est. [3] Ex his constare potest, quod quisque homo, quia natus est ut fieri possit civilis et moralis naturalis, etiam natus sit ut fieri possit civilis et moralis spiritualis; est modo ut agnoscat Deum, et non faciat mala quia contra Deum sunt, sed faciat bona quia cum Deo sunt; per hoc venit spiritus** in civilia et moralia ejus, et vivunt, at absque eo non est aliquis spiritus in illis, et inde non vivunt; quare naturalis homo, utcunque civiliter et moraliter agit, vocatur mortuus, at spiritualis homo vivus. [4] Ex Divina Domini Providentia est, quod cuivis Genti sit aliqua Religio, et primarium omnis religionis est, agnoscere quod sit Deus, nam alioquin non vocatur religio; et omnis Gens quae vivit suam religionem, hoc est, quae non facit malum quia est contra suum Deum, recipit aliquod spirituale in suo naturali. Quis, cum audit aliquem Gentilem dicentem, quod hoc et illud malum non velit facere, quia est contra suum*** Deum, non secum dicit, annon hic salvatur; apparet sicut non possit aliter; hoc dictat ei sana ratio. Et vicissim, quis, cum audit Christianum dicentem, hoc et illud malum nihili**** facio, quid hoc quod dicatur esse contra Deum, non secum dicit, num hic salvatur; apparet sicut non possit; hoc etiam sana ratio dictat: [5] si dicit, sum natus Christianus, sum baptizatus, novi Dominum, legi Verbum, obivi sacramentum coenae; num haec sunt aliquid, cum homicidia aut vindictas quae illa spirant,***** adulteria, furta clandestina, falsa testimonia aut mendacia, et varias violentias, non facit peccata; num talis cogitat de Deo, aut de aliqua vita aeterna; num cogitat quod sint; dictatne sana ratio, quod talis salvari non possit. Haec de Christiano dicta sunt, quia Gentilis plus quam Christianus ex religione in vita sua de Deo cogitat. Sed de his plura in sequentibus dicentur, in hoc ordine. 1. Quod finis creationis sit Coelum ex Humano Genere. 2. Quod inde ex Divina Providentia sit, quod unusquisque homo possit salvari, et quod salventur qui Deum agnoscunt et bene vivunt. 3. Quod ipse homo in culpa sit, si non salvatur. 4. Quod sic omnes praedestinati sint ad coelum, et nullus ad infernum.

* Prima editio: natutales

** Prima editio: sptritus

*** Prima editio: fuum

**** Prima editio: nihili

***** Prima editio: spirat,

DP n. 323

323. I. Quod finis creationis sit coelum ex Humano Genere. Quod Coelum non ex aliis consistat, quam qui nati sint homines, in Opere de COELO ET INFERNO, Londini an. 1758 edito, et quoque supra, ostensum est, et quia Coelum non ex aliis consistit, sequitur quod finis creationis sit Coelum ex Humano Genere. Quod ille Creationis finis fuerit, quidem supra n. 27 ad 45, demonstratum est; sed idem adhuc manifestius videbitur ex his explicatis. 1. Quod omnis homo creatus sit ut vivat in aeternum. 2. Quod omnis homo creatus sit ut vivat in aeternum in statu beato. 3. Quod sic omnis homo creatus sit ut in coelum veniat. 4. Quod Divinus Amor non possit aliter quam id velle, et quod Divina Sapientia non possit aliter quam id providere.

DP n. 324 324. Quoniam ex his quoque videri potest, quod Divina Providentia non sit alia praedestinatio quam ad Coelum, et quod nec in aliam mutari possit, demonstrandum hic est, quod finis creationis sit coelum ex Humano Genere, in proposito ordine. PRIMUM. Quod omnis homo creatus sit ut vivat in aeternum. In Transactione de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA, Parte Tertia et Quinta, ostensum est, quod apud hominem sint tres gradus vitae, qui vocantur Naturalis, Spiritualis, et Coelestis, et quod hi gradus actualiter apud unumquemvis sint; et quod apud Bestias non sit nisi quam unus gradus vitae, qui est similis ultimo gradui apud hominem, qui vocatur Naturalis: ex quo sequitur, quod homo per elevationem vitae suae ad Dominum sit prae bestiis in illo statu, ut possit intelligere tale quod Divinae Sapientiae, ac velle tale quod Divini Amoris est, ita Divinum recipere; et qui Divinum recipere potest, ita ut videat et percipiat illud in se, ille non potest aliter quam conjunctus Domino esse, et per conjunctionem illam vivere in aeternum. [2] Quid Dominus cum omni creatione Universi, nisi etiam creavisset imagines et similitudines Sui,* quibus communicare posset suum Divinum; alioquin quid foret aliud quam facere ut aliquid sit et non sit, seu ut aliquid existat et non existat, hoc non propter aliud, quam ut posset e longinquo contemplari meras vicissitudines, ac continuas variationes sicut super aliquo theatro;** quid Divinum in illis, nisi forent propter finem, ut inservirent subjectis quae Divinum reciperent propius, ac viderent et sentirent id: et quia Divinum est inexhaustae gloriae, num eam*** apud se solum retineret, et num hoc posset;**** amor enim vult suum communicare alteri, imo dare ex suo quantum potest; quid non Divinus Amor, qui est Infinitus; num dare potest et rursus auferre; foretne hoc dare quod periturum est, quod intus in se non est aliquid, quia cum perit fit nihil; non est Est in illo; sed dat quod Est, seu quod non desinit esse, et hoc est aeternum. [3] Ut omnis homo vivat in aeternum, aufertur id quod est mortale apud illum; mortale ejus est materiale corpus, quod aufertur per ejus mortem; sic nudatur immortale ejus, quod est mens ejus, et fit tunc spiritus in forma humana; mens ejus est ille spiritus. Quod Mens hominis non mori possit, viderunt Sophi seu sapientes antiqui; dixerunt enim, quomodo potest animus seu mens mori, cum potest sapere; interiorem eorum ideam de eo pauci hodie sciunt, sed fuit illa, quae in communem illorum perceptionem e coelo illapsa est, quod Deus sit ipsa Sapientia, cujus particeps est homo, et Deus immortalis seu aeternus est. [4] Quoniam mihi datum est loqui cum Angelis, etiam aliquid ab experientia dicam; loquutus sum cum illis qui ante multa saecula vixerunt, cum illis qui ante diluvium, et cum quibusdam post diluvium, cumque illis qui tempore Domini vixerunt, et cum uno ex Apostolis Ipsius, et cum pluribus qui in saeculis postea, et omnes illi visi sunt sicut homines in media aetate, et dixerunt quod nesciant quid mors, solum quod sit damnatio. Omnes etiam qui bene vixerunt, dum in coelum veniunt, in aetatem suam in mundo juvenilem veniunt, et in illa manent in aeternum, etiam qui senes et decrepiti fuerunt in mundo; ac foeminae, tametsi fuerunt vetulae et anus, in florem suae aetatis et pulchritudinis redeunt. [5] Quod homo post mortem vivat in aeternum, patet ex Verbo, ubi Vita in coelo vocatur vita aeterna, ut Matth. XIX:29, Cap. XXV:46, Marc. X:17, Luc. X:25, Cap. XVIII:30, Joh. III:15,16,36, Cap. V:24,25,39, Cap. VI:27,40,68, Cap. XII:50. Tum etiam simpliciter Vita, Matth. XVIII:8,9, Joh. V:40, Cap. XX:31. Dominus etiam dixit ad Discipulos, “Quia Ego vivo, etiam vos vivetis,” Joh. XIV:19 : et de resurrectione, quod Deus sit Deus viventium, et non Deus mortuorum; tum quod non mori amplius possint,***** Luc. XX:36,38. [6] SECUNDUM. Quod omnis homo creatus sit ut vivat in aeternum in statu beato, est consequens; nam qui vult ut homo vivat in aeternum, vult etiam ut vivat in statu beato; quid vita aeterna absque illo; omnis amor vult alterius bonum; amor parentum vult bonum liberorum, amor sponsi et mariti vult bonum sponsae et uxoris; et amor amicitiae vult bonum amicorum; quid non Divinus Amor: et bonum quid aliud est quam jucundum, et Divinum Bonum quid aliud quam beatum aeternum; omne bonum ex jucundo seu beato sui dicitur bonum: bonum quidem vocatur id quod datur et possidetur, sed nisi etiam sit jucundum, est bonum sterile, quod in se non est bonum: ex his patet, quod vita aeterna etiam sit beatum aeternum. Hic status hominis est finis****** creationis; at quod solum illi qui in Coelum veniunt in illo statu sint, non est Dominus in culpa, sed est homo; quod homo sit in culpa, videbitur in sequentibus. [7] TERTIUM. Quod sic omnis homo creatus sit, ut in coelum veniat: hoc finis creationis est: sed quod non omnes veniant in coelum, est quia imbuunt jucunda inferni opposita beato coeli, et qui non in beato coeli sunt, non possunt intrare coelum, non enim sustinent illud. Nemini, qui in Mundum spiritualem venit, negatur ascendere in coelum; sed qui in jucundo inferni est, dum illuc venit, palpitat corde, laborat respiratione, vita incipit perire, angitur, cruciatur, et se volvit sicut serpens admotus igni; hoc sic, quia oppositum agit in oppositum. [8] Sed usque quia homines nati sunt, et per id in facultate cogitandi et volendi, et inde in facultate loquendi et agendi sunt, non possunt mori: at quia non cum aliis possunt vivere, quam cum illis qui in simili jucundo vitae sunt, ad illos remittuntur, consequenter qui in jucundis mali sunt, ad suos; et qui in jucundis boni sunt ad suos: imo datur cuivis in jucundo sui mali esse, modo non infestet illos qui in jucundo boni sunt, sed quia malum non potest aliter quam infestare bonum, inest enim malo odium contra bonum, quare ne damnum inferant, removentur, et in sua loca in inferno dejiciuntur, ubi jucun dum illorum vertitur in injucundum. [9] Sed hoc non tollit, quin homo ex creatione sit et inde nascatur talis, ut in coelum possit venire; in coelum enim venit omnis qui infans moritur, educatur ac instruitur ibi, sicut homo in mundo, ac per affectionem boni et veri imbuitur sapientia, et fit angelus: similiter potuisset homo, qui educatur et instruitur in mundo, nam simile inest illi quod infanti; de Infantibus in Mundo spirituali, videatur in Opere de COELO ET INFERNO Londini An. 1758 edito, n. 329 ad 345. [10] Sed quod non simile fiat cum multis in Mundo, est quia amant primum gradum vitae suae, qui vocatur naturalis, et non volunt ab illo recedere, et fieri spirituales, et gradus vitae naturalis in se spectatus non amat nisi quam semet et mundum, cohaeret enim cum sensibus corporis, qui etiam exstant mundo; at gradus vitae spiritualis in se spectatus amat Dominum et coelum, et quoque semet et mundum, sed Deum et coelum ut superius, principale et dominans, ac semet et mundum ut inferius, instrumentale et famulans. [11] QUARTUM. Quod Divinus Amor non possit aliter quam id velle, et quod Divina Sapientia non possit aliter quam id providere: quod Divina Essentia sit Divinus Amor et Divina Sapientia, in Transactione de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA, plene ostensum est; ibi etiam demonstratum est n. 358 ad 370, quod Dominus in omni embryone humano formet duo receptacula, unum Divini Amoris et alterum Divinae Sapientiae, receptaculum Divini Amoris pro futura Voluntate hominis,******* et receptaculum Divinae Sapientiae pro futuro Intellectu ejus; et quod sic cuivis homini indiderit facultatem volendi bonum, et facultatem intelligendi verum. [12] Nunc quia hae binae facultates hominis ex nativitate a Domino inditae sunt, et inde Dominus est in illis ut in suis apud hominem, patet quod Divinus Ipsius Amor non possit aliter velle, quam ut homo in coelum veniat, et ibi aeterna beatitudine fruatur; et quoque quod Divina Sapientia non possit aliter quam id providere. Sed quia ex Divino Ipsius Amore est, ut homo sentiat beatum coeleste in se sicut suum, et hoc non fieri potest, nisi homo in omni apparentia teneatur, quod a se cogitet, velit, loquatur et agat, ideo non potest hominem aliter ducere quam secundum leges Divinae suae Providentiae.

* Prima editio: sui,

** Prima editio: theathro;

*** Prima editio: id

**** Prima editio: pofset;

***** Prima editio: possint”

****** Prima editio: flnis

******* Prima editio: hominis,

DP n. 325 325. II. Quod inde ex Divina Providentia* sit, quod unusquisque homo possit salvari, et quod salventur qui Deum agnoscunt et bene vivunt. Quod unusquisque homo possit salvari, ex supra demonstratis patet. Quidam opinantur, quod Ecclesia Domini sit solum in Christiano Orbe, quia Dominus ibi solum notus est, et ibi solum est Verbum: sed usque sunt multi qui credunt, quod Ecclesia Dei sit communis, seu extensa et sparsa per universum terrarum orbem, ita etiam apud illos qui Dominum ignorant, et non Verbum habent, dicentes, quod hoc non eorum culpa sit, et quod illis ignorantia invincibilis sit; et quod contra Amorem et Misericordiam Dei sit, quod aliqui ad infernum nascantur, cum tamen aeque sunt homines. [2] Nunc quia Christianis, si non omnibus, usque multis est fides, quod Ecclesia communis sit, quae etiam Communio vocatur, sequitur quod dentur communissima Ecclesiae, quae omnes religiones ingrediuntur, et faciunt Communionem illam: quod communissima illa sint agnitio Dei et bonum vitae, videbitur in sequenti ordine. 1. Quod agnitio Dei faciat conjunctionem Dei cum homine, et hominis cum Deo, et quod negatio Dei faciat disjunctionem. 2. Quod quisque agnoscat Deum, et conjungatur Ipsi secundum bonum vitae suae. 3. Quod bonum vitae, seu bene vivere, sit fugere mala quia sunt contra religionem, ita contra Deum. 4. Quod haec sint communia omnium religionum, per quae unusquisque potest salvari.

* Prima editio: Prouidentia

DP n. 326 326. Sed haec singillatim lustranda et demonstranda sunt. PRIMUM. Quod agnitio Dei faciat conjunctionem Dei cum homine, et hominis cum Deo, et quod negatio Dei faciat sejunctionem. Aliqui possunt cogitare, quod salvari queant aeque qui non agnoscunt Deum quam qui agnoscunt, modo vitam moralem agant, dicentes, quid operatur agnitio; estne solum cogitatio; possumne facile agnoscere, cum pro certo scio quod Deus sit; audivi de Illo, sed non vidi Illum; fac ut videam et credam; talis sermo est multis qui negant Deum, quando eis libere ratiocinari cum agnitore Dei licet. Sed quod agnitio Dei conjungat, et negatio Dei sejungat, illustrabitur per quaedam mihi nota in spirituali Mundo: ibi cum quis cogitat de altero, et vult loqui cum illo, sistitur alter illico praesens; hoc commune ibi est, et nusquam fallit; causa est, quia in Mundo spirituali non est distantia, sicut in Mundo naturali, sed est modo apparentia distantiae. [2] Alterum est, quod sicut cogitatio ex aliqua cognitione alterius facit praesentiam, ita amor ex aliqua affectione alterius faciat conjunctionem, ex qua fit quod simul eant et amice colloquantur, inque una domo habitent, vel in una societate, ac saepius conveniant, et mutuas operas praestent: contrarium etiam fit, ut quod qui non amat alterum, et magis qui odit alterum, non videat nec conveniat illum, ac distent secundum gradum quo non amat, seu quo odit; imo si praesens est, et tunc recordatur odii, fit inconspicuus. [3] Ex his paucis constare potest, unde praesentia, et unde conjunctio in spirituali Mundo, quod nempe praesentia sit ex recordatione alterius cum desiderio videndi illum, et quod conjunctio sit ex affectione quae est amoris. Simile est cum omnibus quae in mente humana sunt; in illa sunt innumera, et singula ibi consociata et conjuncta sunt secundum affectiones, aut sicut una res amat alteram. [4] Haec conjunctio est conjunctio spiritualis, quae sibi similis est in communibus et particularibus: spiritualis haec conjunctio originem ducit ex conjunctione Domini cum Mundo spirituali, et cum Mundo naturali, in communi et in particulari: ex quibus patet, quod quantum quis cognoscit Dominum, et ex cognitionibus cogitat de Ipso, tantum Dominus praesens sit, et quantum quis agnoscit Ipsum ex affectione amoris, tantum Dominus illi conjunctus sit; ac vicissim, quod quantum quis non cognoscit Dominum, tantum Dominus absens sit, et quod quantum quis negat Ipsum, tantum sejunctus sit. [5] Conjunctio facit, ut Dominus vertat faciem ejus ad Se,* et tunc ducat illum; et sejunctio facit, ut infernum vertat faciem ejus ad se, ac ducat illum: quare omnes angeli coeli vertunt suas facies ad Dominum ut Solem, et omnes spiritus inferni avertunt suas facies a Domino. Ex his patet, quid operatur agnitio Dei, et quid negatio Dei. Et illi, qui negant Deum in Mundo, negant Ipsum post mortem; et fiunt organizati secundum descriptionem supra n. 319, et organizatio inducta in mundo permanet in aeternum. [6] SECUNDUM. Quod quisque agnoscat Deum, et conjungatur Ipsi secundum bonum vitae suae: cognoscere Deum possunt omnes qui aliquid ex religione sciunt; possunt quoque ex scientia seu memoria loqui de Deo, et aliqui etiam ex intellectu cogitare de Deo; sed hoc, si non bene vivit, non aliud facit quam praesentiam, potest enim nihilominus avertere se ab Ipso, et vertere se ad infernum, quod fit si male vivit. At agnoscere Deum corde, non possunt alii quam qui bene vivunt; hos Dominus secundum bonum vitae eorum avertit ab inferno, et vertit ad Se:** causa est, quia hi soli amant Deum, amant enim Divina, quae ab Ipso sunt, faciendo illa; Divina quae sunt a Deo, sunt praecepta legis Ipsius; haec sunt Deus, quia Ipse est suum*** Divinum procedens, et hoc est amare Deum; quare Dominus dicit, “Qui praecepta Mea**** facit, ille est qui amat Me; qui autem praecepta Mea***** non facit, ille Me non amat,” Joh. XIV:21 ad 24. [7] Quae causa est, quod binae Tabulae decalogi sint, una pro Deo, et altera pro homine; Deus continue operatur, ut homo recipiat illa quae in sua Tabula sunt, sed si homo non facit illa quae in sua Tabula sunt, non recipit agnitione cordis illa quae in Tabula Dei sunt, et si non recipit, non conjungitur: quare binae illae Tabulae conjunctae sunt ut unum sint, et vocatae Tabulae foederis, et foedus significat conjunctionem. Causa quod quisque agnoscat Deum, et conjungatur Ipsi secundum bonum vitae suae, est quia bonum vitae est simile bono quod in Domino est, et inde quod a Domino est; quare cum homo in bono vitae est, fit conjunctio. Contrarium est cum malo vitae; hoc rejicit Dominum. [8] TERTIUM. Quod bonum vitae seu bene vivere, sit fugere mala quia sunt contra religionem, ita contra Deum: quod hoc sit bonum vitae, seu bene vivere, plene ostensum est in DOCTRINA VITAE****** PRO NOVA HIEROSOLYMA, a principio ad finem. Quibus haec solum adjiciam, quod si bona facias in omni copia, ut si templa aedifices, illa ornes ac impleas donariis, si sumtus impendas hospitaliis et xenodochiis, si eleemosynas******* des quotidie, opituleris viduis et pupillis, si sancta cultus sedulo obeas, imo si cogites, loquaris et praedices illa sicut ex corde, et tamen non fugis mala ut peccata contra Deum, omnia illa bona non sunt bona; sunt vel hypocritica vel meritoria, nam usque malum intus in illis est, vita enim cujusvis est in omnibus et singulis quae facit: at bona non aliter fiunt bona, quam per remotionem mali ab illis. Ex his patet, quod fugere mala quia contra religionem, ita contra Deum sunt, sit bene vivere. [9] QUARTUM. Quod haec sint communia omnium religionum, per quae unusquisque potest salvari.******** Agnoscere Deum, et non facere malum quia est contra Deum, sunt duo quae faciunt, quod Religio sit religio; si deest unum, non potest dici religio, nam agnoscere Deum et facere malum, est contradictorium, tum facere bonum et non agnoscere Deum, non enim datur unum absque altero. Provisum est a Domino, ut paene ubivis aliqua religio sit, et quod in unaquavis duo illa sint; et quoque a Domino provisum est, ut unusquisque qui agnoscit Deum, et non facit malum quia est contra Deum, locum habeat in Coelo: Coelum enim in complexu refert unum Hominem, cujus vita seu anima est Dominus: in coelesti illo Homine sunt omnia quae in homine naturali, cum differentia qualis est inter Coelestia********* et naturalia. [10] Notum est, quod in homine non modo sint formae organizatae ex vasis sanguineis et ex fibris nerveis, quae vocantur Viscera, sed etiam quod sint cutes, membranae, tendines, cartilagines, ossa, ungues et dentes; haec sunt in minori gradu viva, quam sunt ipsae formae organizatae, quibus illa inserviunt pro ligamentis, tegumentis, et fulcris: Coelestis ille Homo, qui est Coelum, ut in illo omnia illa sint, non potest ex hominibus unius religionis componi, sed ex hominibus plurium religionum; inde omnes, qui duo illa universalia Ecclesiae faciunt suae vitae, locum habent in Coelesti illo Homine, hoc est, Coelo, et fruuntur felicitate in suo gradu: sed de his videantur plura supra n. 254. [11] Quod illa duo sint primaria in omni religione, constare potest ex eo, quod illa duo sint quae Decalogus docet, et ille fuit primum Verbi, et e monte Sinai a Jehovah viva voce promulgatus, et binis Tabulis lapideis digito Dei inscriptus, et dein positus in Arca vocabatur Jehovah, et faciebat [sanctum] sanctum sanctorum in Tabernaculo, et adytum in Templo Hierosolymitano, et sancta erant omnia ex illo solo quae ibi; praeter plura de decalogo in Arca ex Verbo, quae in DOCTRINA VITAE PRO NOVA HIEROSOLYMA, n. 53 ad 61, allata sunt; quibus haec adjiciam: notum est ex Verbo, quod Arca, in qua binae Tabulae, quibus inscriptus erat Decalogus, fuerunt, a Philistaeis capta sit, ac posita in fano Dagonis in Aschdodo, et quod Dagon coram illa in terram deciderit, et postea caput cum volis manuum a corpore divulsum super limine fani jaceret; et quod Aschdodaei et Ekronitae propter Arcam percussi sint haemorrhoidibus********** ad plura millia, et quod terra illorum devastata fuerit a muribus: tum quod Philistaei ex consilio Primorum Gentis suae fecerint quinque haemorrhoides et quinque mures ex auro, ac plaustrum novum, et super hoc posuerint Arcam, et juxta illam haemorrhoides et mures ex auro, et per binas vaccas, quae boabant in via ante plaustrum, Arcam ad filios Isra�lis remiserint, a quibus vaccae et plaustrum sacrificabantur; videatur I Sam. Cap. V et VI. [12] Nunc dicetur, quid omnia illa significabant: Philistaei significabant illos qui in fide separata a charitate sunt; Dagon repraesentabat Religiosum illud; haemorrhoides quibus percussi sunt, significabant amores naturales, qui separati ab amore spirituali immundi sunt; ac mures significabant devastationem Ecclesiae per falsificationes veri; plaustrum novum, super quo remiserunt arcam, significabat doctrinam novam, sed naturalem, nam currus in Verbo significat doctrinam ex veris spiritualibus; vaccae significabant affectiones bonas naturales; haemorrhoides ex auro, significabant amores naturales purificatos et factos bonos; mures ex auro, significabant vastationem Ecclesiae per bonum sublatam, aurum enim in Verbo significat bonum; boatio vaccarum in via, significabat difficilem conversionem concupiscentiarum mali naturalis hominis in affectiones bonas; quod vaccae cum plaustro in holocaust tum oblatae sint, significabat quod sit Dominus propitiatus sic. [13] Haec sunt quae per illa Historica spiritualiter intelliguntur; conjunge illa in unum sensum, et fac applicationem. Quod per Philisthaeos repraesentati sint qui in fide separata a charitate sunt, videatur in DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE DE FIDE, n. 49 ad 54. Et quod Arca ex Decalogo ibi incluso sanctissimum Ecclesiae fuerit, in DOCTRINA VITAE PRO NOVA HIEROSOLYMA, n. 53 ad 61.

* Prima editio: se,

** Prima editio: se:

*** Prima editio: sunm

**** Prima editio: mea

***** Prima editio: mea

****** Prima editio: VITAE

******* Prima editio: eleomosynas

******** Prima editio: saluari.

********* Prima editio: clestia�

********** Prima editio: haemorhoidibus

DP n. 327

327. III. Quod ipse homo in culpa sit, si non salvatur. Hoc Verum modo auditum ab omni rationali homine agnoscitur, quod a bono non possit profluere malum, nec a malo bonum, quia opposita sunt; consequenter, quod a bono non profluat nisi quam bonum, et a malo non nisi quam malum: cum hoc verum agnoscitur, etiam agnoscitur hoc, quod bonum verti possit in malum, non a bono sed a malo recipiente, omnis enim forma vertit influum in suum quale, videatur supra n. 292. Nunc quia Dominus est Bonum in ipsa sua essentia, seu Ipsum Bonum, patet quod a Domino non profluere possit malum, nec ab Ipso* produci, sed quod [bonum] possit verti in malum a subjecto recipiente, cujus forma est forma mali: tale subjectum est homo quoad proprium suum; hoc continue recipit bonum a Domino, et continue vertit illud in quale formae suae, quae est forma mali: inde sequitur, quod homo sit in culpa, si non salvatur. Est quidem malum ab inferno, sed quia id inde recipit ut suum, et per id appropriat sibi illud, ideo simile est, sive dicatur quod malum sit ab homine, sive dicatur quod malum sit ab inferno. Sed unde est appropriatio mali, usque tandem ut religio pereat, dicetur in hac serie. 1. Quod omnis Religio successu temporis decrescat et consummetur. 2. Quod omnis Religio decrescat et consummetur per inversionem imaginis Dei apud hominem. 3. Quod hoc existat ex continuis incrementis mali haereditarii in generationibus. 4. Quod usque a Domino provideatur, ut quisque salvari possit. 5. Quod etiam provideatur, ut nova Ecclesia loco devastatae prioris succedat.

* Prima editio: ipso

DP n. 328 328. Sed haec in serie demonstranda sunt. PRIMUM. Quod omnis Religio successu temporis decrescat et consummetur. In hac Tellure fuerunt plures Ecclesiae, una post alteram, nam ubi datur Genus humanum, ibi datur Ecclesia, Coelum enim, quod est finis creationis, est ex Humano genere, ut supra demonstratum est, et non aliquis in coelum venire potest, nisi sit in duobus universalibus Ecclesiae, quae sunt agnoscere Deum, et bene vivere, ut mox supra n. 326, ostensum est; inde sequitur, quod in hac Tellure fuerint Ecclesiae ab Antiquissimo tempore, usque ad tempus hodiernum. Illae Ecclesiae describuntur in Verbo, sed non historice; modo Ecclesia Israelitica et Judaica, ante quam tamen plures fuerunt, et hae solum ibi descriptae sunt per gentium et personarum nomina, et per quaedam de illis. [2] Antiquissima Ecclesia, quae Prima fuit, descripta est per Adamum et Chaivam uxorem ejus. Ecclesia sequens, quae Ecclesia Antiqua vocanda est, descripta est per Noachum et tres ejus filios, ac per posteros ex illis; haec fuit ampla, et extensa per plura Regna Asiae, quae fuerunt Terra Canaan cis et trans Jordanem, Syria, Assyria et Chaldaea, Mesopotamia, Aegyptus, Arabia, Tyrus et Sidon; apud hos fuit Verbum vetustum, de quo in DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE DE SCRIPTURA SACRA, n. 101, 102, 103; Quod illa Ecclesia in his Regnis fuerit, constat ex variis, quae de illis in Propheticis Verbi memorantur. Sed illa Ecclesia insigniter mutata est ab Ebero, ex quo orta est Ecclesia Hebraea; in hac cultus per Sacrificia primum institutus est. Ex Hebraea Ecclesia nata est Ecclesia Isra�litica et Judaica, sed solenniter instituta propter Verbum, quod ibi conscriberetur. [3] Hae quatuor Ecclesiae intelliguntur per statuam visam Nebuchadnezari in somnio, cujus caput erat ex auro puro, pectus et brachia ex argento, venter et femora ex aere, ac crura et pedes ex ferro et argilla,* Dan. II:32,33. Nec aliud per Saecula aureum, argenteum, cupreum, et ferreum, a scriptoribus antiquis memorata, intelligitur. Quod Ecclesiae Judaicae successerit Ecclesia Christiana, notum est. Quod omnes illae Ecclesiae successu temporis decreverint usque ad finem, qui vocatur Consummatio, ex Verbo etiam videri potest. [4] Consummatio** Ecclesiae Antiquissimae, quae facta est per esum ex arbore scientiae, per quem significatur fastus propriae intelligentiae, describitur per Diluvium. Consummatio Ecclesiae Antiquae describitur per varias devastationes Gentium, de quibus in Verbo tam Historico quam Prophetico, cumprimis per ejectionem Gentium e terra Canaane a filiis Israelis. Consummatio Ecclesiae Isra�liticae et Judaicae intelligitur per destructionem Templi Hierosolymitani, et per abductionem populi Isra�litici in perpetuam captivitatem, ac gentis Judaicae in Babyloniam: et demum per alteram Templi et simul Hierosolymae destructionem, ac illius Gentis dispersionem: quae Consummatio praedicitur in multis locis apud Prophetas, et apud Danielem Cap. IX: 24 ad 27. Ecclesiae autem Christianae successiva vastatio usque ad finem, describitur a Domino apud Matthaeum Cap. XXIV : apud Marcum Cap. XIII : et apud Lucam Cap. XXI; ipsa vero ejus Consummatio in Apocalypsi. Ex his constare potest, quod Ecclesia successu temporis decrescat et consummetur; ita quoque religio. [5] SECUNDUM. Quod omnis Religio decrescat et consummetur per inversionem imaginis Dei apud hominem. Notum est, quod homo creatus sit in imaginem Dei, secundum similitudinem Dei, Genes. I:26 : sed dicetur, quid imago et quid similitudo Dei: Deus solus est Amor et Sapientia; homo creatus est ut sit receptaculum utriusque; ut voluntas ejus sit receptaculum Divini Amoris, ac ut intellectus ejus sit receptaculum Divinae Sapientiae. Quod duo illa a creatione sint apud hominem, et quod illa faciant hominem, et quod illa etiam apud unumquemvis formentur in utero, supra ostensum est; homo itaque imago Dei est, quod sit recipiens Divinae Sapientiae, et similitudo Dei est, quod sit recipiens Divini Amoris; quare receptaculum quod vocatur intellectus, est imago Dei, et receptaculum quod vocatur voluntas, est similitudo Dei; inde quia homo creatus et formatus est ut sit receptaculum, sequitur, quod creatus et formatus sit, ut voluntas ejus recipiat amorem a Deo, ac ut intellectus ejus recipiat sapientiam a Deo; quae homo etiam recipit, dum agnoscit Deum, et vivit secundum praecepta Ipsius, sed in minori et majori gradu, sicut ex religione scit Deum, et scit praecepta; proinde sicut scit vera, nam vera docent quid Deus et quomodo agnoscendus est, tum quid praecepta et quomodo vivendum secundum illa. [6] Imago Dei et similitudo Dei non sunt deperditae apud hominem, sed sunt sicut deperditae; manent enim insitae in binis ejus facultatibus, quae vocantur Libertas et Rationalitas, de quibus supra multis actum est: factae sunt sicut deperditae, cum homo fecit receptaculum Divini Amoris, quod est voluntas ejus, receptaculum amoris sui, ac receptaculum Divinae Sapientiae, quod est intellectus ejus, receptaculum propriae intelligentiae; per id invertit imaginem et similitudinem Dei, avertit enim illa receptacula a Deo, et convertit illa ad se: inde est, quod illa supra occlusa sint, et infra aperta, seu quod a facie occlusa et a tergo aperta, cum tamen a creatione fuerunt a facie aperta et a tergo occlusa; et cum illa ita inverse aperta et occlusa sunt, tunc receptaculum amoris seu voluntas recipit influxum ex inferno seu a suo proprio, similiter receptaculum sapientiae seu intellectus. Inde in Ecclesiis ortus est cultus hominum loco cultus Dei, ac cultus ex doctrinis falsi loco cultus ex doctrinis veri, hic ex propria intelligentia, ille ex amore sui. Ex his patet, quod religio successu temporis decrescat et consummetur per inversionem imaginis Dei apud hominem. [7] TERTIUM. Quod hoc existat ex continuis incrementis mali haereditarii in generationibus. Quod malum haereditarium non sit ex Adamo et Chaiva uxore ejus per esum ex arbore scientiae, sed quod successive derivetur et transplantetur a parentibus in proles, et sic ex continuis incrementis ingravescat in generationibus, supra dictum et ostensum est. Cum malum inde ingravescit apud multos, tunc a se dispergit malum in plures; nam in omni malo est libido seducendi, in quibusdam ardens ex ira contra bonum; inde contagium mali; hoc cum invasit praesules, moderatores et antesignanos in Ecclesia, fit religio perversa, ac media sanationis, quae sunt vera, per falsificationes fiunt corrupta:*** ex his nunc est successiva vastatio boni et desolatio veri in Ecclesia usque ad consummationem ejus. [8] QUARTUM. Quod usque a Domino provideatur, ut quisque salvari possit. Providetur a Domino, ut ubivis sit religio, et in unaquavis religione sint duo essentialia salutis, quae sunt, agnoscere Deum et non facere malum quia est contra Deum; reliqua quae sunt intellectus et inde cogitationis, quae vocantur fidei, providentur cuivis secundum vitam ejus, nam illa sunt accessoria vitae; et si praecedunt, usque non vitam prius accipiunt. Providetur etiam, quod omnes qui**** vixerunt bene, et agnoverunt Deum, post mortem instruantur ab angelis, et tunc illi qui in binis illis essentialibus religionis in mundo fuerunt, vera Ecclesiae, qualia sunt in Verbo, acceptant, et Dominum pro Deo Coeli et Ecclesiae agnoscunt; et hoc recipiunt facilius quam Christiani, qui ideam de Humano Domini separato a Divino Ipsius secum e mundo tulerunt. Provisum etiam est a Domino, ut omnes qui moriuntur infantes, ubicunque nati sunt, salventur. [9] Datur etiam cuivis homini post mortem copia emendandi vitam, si possibile; instruuntur et ducuntur a Domino per angelos, et quia tunc sciunt quod vivant post mortem, et quod coelum et infernum sint, principio recipiunt vera; sed illi qui non agnoverunt Deum, et fugerunt mala ut peccata in mundo, brevi post fastidiunt vera, ac recedunt; et illi qui agnoverunt illa ore et non corde, sunt sicut virgines stultae, quae lampades habebant et non oleum, ac petierunt oleum ab aliis, et quoque abiverunt et emerunt, et tamen non in nuptias intromissae sunt; lampades significant vera fidei, et oleum significat bonum charitatis. Ex his constare potest, quod Divina Providentia sit, ut quisque salvari possit, et quod ipse homo sit in culpa si non salvatur. [10] QUINTUM. Quod etiam provideatur, ut nova Ecclesia loco devastatae prioris succedat. Hoc factum est ab antiquissimis temporibus, quod nempe devastata Ecclesia priore successerit nova; post Ecclesiam antiquissimam successit Antiqua; post Antiquam Isra�litica seu Judaica; post hanc Christiana; quod etiam post hanc successura sit nova Ecclesia, praedicitur in Apocalypsi, quae ibi intelligitur per Novam Hierosolymam descendentem e Coelo. Causa, quod nova Ecclesia loco devastatae prioris successura a Domino provideatur, in DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE DE SCRIPTURA SACRA, n. 104 ad 113, videatur.

* Prima editio: atgilla,

** Prima editio: Cousummatio

*** Prima editio: currupta:

**** Prima editio: qui

DP n. 329 329. IV. Quod sic omnes praedestinati sint ad coelum, et nullus ad infernum. Quod Dominus nullum ad infernum dejiciat, sed quod ipse spiritus semet, in Opere de COELO ET INFERNO, Londini An. 1758 edito, n. 545 ad 550, ostensum est: ita fit cum omni malo et impio post mortem; similiter fit cum malo et impio in mundo, cum differentia, quod in mundo reformari possit, ac amplecti et imbuere media salvationis, non autem post exitum e mundo. Media salvationis se referunt ad haec duo, quod fugienda sint mala quia sunt contra leges Divinas in Decalogo, et ut agnoscatur quod Deus sit: hoc potest unusquisque, modo non amet mala; influit* enim Dominus continue cum potentia in voluntatem ut possit fugere mala, et cum potentia in intellectum ut possit cogitare quod Deus sit; sed usque nemo potest unum nisi simul alterum: sunt duo illa conjuncta sicut binae Tabulae decalogi conjunctae sunt; quarum una est pro Domino, et altera pro homine; Dominus ex sua Tabula illustrat unumquemvis, et dat potentiam, sed quantum homo facit illa quae in sua Tabula sunt, tantum recipit potentiam et illustrationem; antea apparent binae illae sicut una super alteram jacentes et conclusae sigillo, at sicut homo facit illa quae in sua Tabula sunt, recluduntur et aperiuntur. [2] Quid hodie Decalogus nisi sicut libellus aut codicillus occlusus, solum in manibus infantum et puerorum apertus: dic alicui provecto in aetatem, ne hoc fac quia est contra decalogum, quis attendit; at si dicis, ne hoc fac quia est contra leges Divinas, ad hoc potest attendere, cum tamen praecepta decalogi sunt ipsae leges Divinae: facta est experientia in Mundo spirituali cum pluribus, qui cum contemtu rejecerunt cum dicebatur decalogus seu Cathechesis;** causa est, quia decalogus in altera tabula, quae est tabula hominis, docet, quod fugienda sint mala, et qui non fugit illa vel ex impietate vel ex religione quod opera nihil faciant sed sola fides, cum aliquo contemtu audit nominari decalogum seu Cathechesin,*** sicut audiret nominari aliquem librum infantiae, qui non illi**** amplius alicujus usus est. [3] Haec dicta sunt, ut sciatur quod nulli homini desit cognitio mediorum, per quae salvari possit, nec potentia si vult salvari; ex quo sequitur, quod omnes praedestinati sint ad coelum, et nullus ad infernum. Sed quia apud aliquos invaluit fides de Praedestinatione ad non salvationem, quae est damnatio, et haec fides est damnosa, et illa non discuti potest, nisi etiam ratio videat insanum et crudele in illa, quare de ea in hac serie agendum est. 1. Quod Praedestinatio alia quam ad coelum, sit contra Divinum Amorem et infinitatem ejus. 2. Quod Praedestinatio alia quam ad Coelum sit contra***** Divinam Sapientiam et infinitatem ejus. 3. Quod salventur illi soli qui intra Ecclesiam nati sunt, sit haeresis insana. 4. Quod aliqui ex humano genere ex praedestinato damnati sint, sit haeresis crudelis.

* Prima editio: influit

** Prima editio: Chathechesis;

*** Prima editio: Chatechesin,

**** Prima editio: illis

***** Prima editio: contta

DP n. 330 330. Sed ut appareat quam damnosa est fides praedestinationis communiter intellectae, quatuor illa argumenta reassumenda sunt et confirmanda. PRIMUM. Quod Praedestinatio alia quam ad coelum sit contra Divinum Amorem, qui infinitus. Quod Jehovah seu Dominus sit Divinus Amor, et quod ille infinitus sit, et Esse omnis vitae; tum quod homo creatus sit in imaginem Dei secundum similitudinem Dei, in Transactione de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA, demonstratum est: et quia omnis homo formatur in utero in illam imaginem secundum illam similitudinem a Domino, ut quoque demonstratum est, sequitur quod Dominus sit coelestis Pater omnium hominum, et quod homines sint spirituales filii Ipsius; ita etiam Jehovah seu Dominus vocatur in Verbo, et ita homines vocantur ibi; quare dicit,* “Patrem vestrum ne vocetis patrem vestrum in terra, unus namque est Pater vester, qui in coelis est,” Matth. XXIII:9 ; per quod intelligitur quod solus sit Pater quoad vitam, et quod pater in terra sit solum pater quoad indumentum vitae, quod est corpus, quare in Coelo non alius nominatur Pater quam Dominus: quod homines filii dicantur et nati ab Ipso, qui non vitam illam invertunt, patet etiam** a multis locis in Verbo. [2] Inde constare potest, quod Divinus Amor sit in omni homine tam malo quam bono, consequenter quod Dominus qui est Divinus Amor, non aliter possit agere cum illis, quam sicut pater in terra cum suis liberis, ac infinite magis, quia Divinus Amor est infinitus; tum quod a nullo recedere possit, quia vita cujusvis est ab Ipso: apparet sicut recedat a malis, sed mali recedunt, at usque ex amore ducit illos: quare Dominus dicit,*** “Petite et dabitur vobis, quaerite et invenietis, pulsate et aperietur vobis: quis est vestrum homo, qui si filius ejus petierit panem, num lapidem dabit illi: si igitur vos qui mali estis, nostis bona dona dare filiis vestris, quanto magis Pater vester qui in coelis, dabit bona petentibus Ipsum,” Matth. VII:7 ad 11: et alibi, “Quod solem suum exoriri faciat super malos et bonos, ac pluviam mittat super justos et injustos,” Matth. V:45. Notum etiam est in Ecclesia, quod Dominus omnium salutem velit, et nullius mortem. Ex his videri potest, quod Praedestinatio alia quam ad Coelum sit contra Divinum Amorem. [3] SECUNDUM. Quod Praedestinatio alia quam ad Coelum sit contra Divinam Sapientiam, quae infinita. Divinus Amor per Divinam suam Sapientiam providet media, per quae unusquisque homo salvari potest; quare dicere quod praedestinatio alia sit quam ad coelum, est dicere quod non providere possit media, per quae salvatio, cum tamen omnibus sunt media, ut supra ostensum est, et haec sunt ex Divina Providentia, quae infinita est. Quod autem sint qui non salvantur, est causa quia Divinus Amor vult ut homo felicitatem et beatudinem coeli sentiat in se, nam alioquin non foret ei coelum; et hoc non fieri potest, nisi ut appareat homini quod cogitet et velit ex se, absque illa enim apparentia nihil ei appropriaretur, nec foret homo; propter hoc est Divina Providentia, quae est Divinae Sapientiae ex Divino Amore. [4] Sed hoc non tollit veritatem, quod omnes praedestinati sint ad Coelum et nullus ad infernum; at si media salvationis deessent, tolleret; quod autem media salvationis unicuivis provisa sint, et quod coelum tale sit, ut omnes ex quacunque religione sint, qui bene vivunt, locum ibi habeant, supra demonstratum est. Est homo sicut terra, quae producit omnis generis fructus, ex qua facultate terra est terra; quod etiam producat malos fructus, non tollit quin etiam producere possit bonos, at tolleret si non potuisset producere nisi quam malos. Homo etiam est sicut objectum, quod lucis radios in se variegat; si modo sistit colores inamaenos, non est lux in causa; possunt etiam lucis radii variegari in colores amaenos. [5] TERTIUM. Quod salventur illi soli, qui intra Ecclesiam nati sunt, sit haeresis insana. Sunt illi qui extra Ecclesiam nati sunt aeque homines ut illi qui intra illam, ex simili origine coelesti, aeque animae viventes et immortales; est illis quoque religio, ex qua agnoscunt quod Deus sit, et quod bene vivendum sit, et qui agnoscit Deum, et bene vivit, fit spiritualis in suo gradu, et salvatur, ut supra ostensum est. Dicitur quod non sint baptizati, sed baptizatio non alios salvat, quam qui spiritualiter lavantur, hoc est, regenerantur, baptismus enim est in signum et memoriale ejus. [6] Quod Dominus illis non notus sit, et absque Domino nulla salus; at nulla alicui salus est propterea, quod ei Dominus notus sit, sed quod vivat secundum praecepta Ipsius; ac notus est cuivis qui agnoscit Deum, nam Dominus est Deus Coeli et terrae, ut Ipse docet Matth. XXVIII:18; et alibi; et praeterea illi qui extra Ecclesiam sunt, ideam de Deo ut Homine, plus quam Christiani, habent, et illi, quibus idea de Deo ut Homine est, et bene vivunt, acceptantur a Domino; agnoscunt etiam Deum unum persona et essentia, secus ac Christiani: et quoque cogitant de Deo in vita sua, mala enim faciunt peccata contra Deum, et qui hoc faciunt, illi cogitant de Deo in vita sua. [7] Praecepta religionis sunt Christianis ex Verbo, sed pauci sunt qui aliqua praecepta vitae inde hauriunt; Pontificii non legunt illud; et Reformati qui in fide separata a charitate sunt, non attendunt ad illa ibi quae concernunt vitam, sed solum quae fidem, et usque totum Verbum non est nisi quam Doctrina vitae. Christianismus est modo in Europa; Mahumedismus et Gentilismus est in Asia, Indiis, Africa et America, et Genus humanum in his Partibus Orbis decies excedit multitudine id genus humanum quod in Parte Orbis Christiani est, et in hac sunt pauci, qui religionem in vita ponunt: quid itaque insanius est credere, quam quod hi solum salventur, et illi condemnentur, et quod coelum sit homini ex nativitate, et non ex vita: quare dicit Dominus, “Dico vobis, quod multi ab Oriente et Occidente venient et accumbent cum Abrahamo, Isaco et Jacobo in Regno coelorum; filii vero Regni ejicientur,” Matth. VIII:11,12. [8] QUARTUM. Quod aliqui ex humano genere ex praedestinato damnati sint, sit haeresis crudelis. Crudele enim est credere, quod Dominus, qui est ipse Amor et ipsa Misericordia, patiatur ut tam ingens multitudo hominum nascatur ad Infernum, seu quod tot myriades myriadum nascantur damnati et devoti, hoc est, quod nascantur diaboli et satanae; et quod non ex Divina sua Sapientia provideat, ne illi qui bene vivunt et agnoscunt Deum, in ignem et cruciatum aeternum conjiciantur: est usque Dominus omnium Creator et Salvator, et Ipse Solus ducit omnes, ac nullius mortem vult; quare crudele est credere et cogitare, quod tanta multitudo gentium et populorum sub auspicio et sub intuitu Ipsius ex praedestinato traderetur diabolo in praedam.

* Prima editio: dicit

** Prima editio: etiam

*** Prima editio: dicit

DP n. 331 331.

Quod Dominus non possit agere contra leges Divinae
Providentiae, quia agere contra illas, foret agree
contra Divinum Amorem suum et contra
Divinam Sapientiam suam,
ita contra Seipsum

In SAPIENTIA ANGELICA DE DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA ostensum est, quod Dominus sit Divinus Amor et Divina Sapientia, et quod haec duo sint ipsum Esse et ipsa vita, ex quibus omne Est et Vivit; tum etiam ostensum est, quod simile procedat ab Ipso, ut et quod Divinum Procedens sit Ipse: inter illa quae procedunt, est Divina Providentia primarium; haec enim continue est in fine, propter quem creatum est Universum: operatio et progressio finis per media est quae vocatur Divina Providentia. [2] Nunc quia Divinum Procedens est Ipse, ac Divina Providentia est primarium quod procedit, sequitur quod agere contra leges Divinae suae Providentiae foret* agere contra Seipsum. Potest etiam dici, quod Dominus** sit Providentia, sicut dicitur quod Deus sit Ordo; nam Divina Providentia est Divinus Ordo primario circa salvationem hominum, et sicut non datur Ordo*** absque legibus, leges enim faciunt illum, et unaquaevis lex ab ordine trahit, ut quoque sit ordo,**** inde sequitur, quod sicut Deus est Ordo, etiam sit Lex sui ordinis: simile dicen dum est de Divina Providentia, quod sicut Dominus est sua Providentia, etiam sit Lex suae Providentiae: inde patet, quod Dominus non possit agere contra leges Divinae suae Providentiae, quia agree contra illas, foret agere contra Seipsum. [3] Porro, non datur aliqua operatio nisi in subjectum et per media in illud; operatio nisi in subjectum et per media in illud, non datur; subjectum Divinae Providentiae est homo; media sunt Divina Vera per quae illi sapientia, et Divina Bona per quae illi amor; Divina Providentia per illa media operatur finem suum, qui est salvatio hominis, nam qui vult finem etiam vult media, quare cum volens operatur finem, operatur illum per media. Sed haec evidentiora fient, dum perlustrantur in hoc ordine. 1. Quod operatio Divinae Providentiae ad salvandum hominem inchoet ab ejus nativitate, ac perstet usque ad finem vitae ejus, et postea in aeternum. 2. Quod operatio Divinae Providentiae continue fiat per media ex pura misericordia. 3. Quod momentanea salvatio ex immediata misericordia non dabilis sit. 4. Quod momentanea salvatio ex immediata misericordia sit praester volans in Ecclesia.

* Prima editio: sit

** Prima editio: Dominus

*** Prima editio: Otdo

**** Prima editio: ordo;

DP n. 332 332. I. Quod operatio Divinae Providentiae ad salvandum hominem inchoet ab ejus nativitate, ac perstet usque ad finem vitae ejus, et postea in aeternum. Supra ostensum est, quod* Coelum ex Humano Genere sit ipse finis creationis universi, et quod finis ille in sua operatione et progressione sit Divina Providentia ad salvandum homines, et quod omnia quae extra hominem sunt, et inserviunt illi pro usu, sunt fines creationis secundarii, quae in summa, se referunt ad omnia quae in tribus Regnis Animali, Vegetabili et Minerali, sunt; cum illa quae ibi sunt, secundum leges Ordinis Divini in prima Creatione constabilitas constanter procedunt, quomodo tunc non potest finis primarius, qui est salvatio Generis humani, secundum sui Ordinis leges, quae sunt leges Divinae Providentiae, constanter procedure. [2] Specta modo arborem fructus; annon illa ab exiguo semine primum nascitur ut tenue germen, et postea successive crescit in caulem, et expandit ramos, et hi operiuntur foliis, et dein extrudit flores, et parit fructus, et in illis ponit nova semina, per quae perpetuitati suae prospicit: simile fit cum omni virgulto, et cum omni herba agri: annon in his omnia et singula constanter et mirabiliter secundum leges sui ordinis a fine ad finem procedunt; quid non similiter finis primarius, qui est Coelum ex humano genere; num aliquid in ejus progressione dari potest, quod non secundum leges Divinae Providentiae constantissime procedat. [3] Quoniam est correspondentia vitae hominis cum vegetatione arboris, fiat paralelismus** seu comparatio; infantia hominis est comparative sicut tenerum germen arboris pullulans e terra ex semine; pueritia et adolescentia hominis est sicut germen illud crescens in caulem et ramusculos; vera naturalia, quibus omnis homo primum imbuitur, sunt sicut folia quibus rami operiuntur; folia non aliud in Verbo significant; initiamenta hominis in conjugium boni et veri, seu conjugium spirituale, sunt sicut flores quos arbor illa tempore veris producit; vera spiritualia sunt foliola istorum florum; primitiva conjugii spiritualis, sunt sicut inchoamenta fructus; bona spiritualia quae sunt bona charitatis, sunt sicut fructus; significantur etiam per fructus in Verbo; procreationes sapientiae ex amore, sunt sicut semina, per quas procreationes homo fit sicut hortus et paradisus: homo etiam in Verbo describitur per arborem, ac ejus sapientia ex amore per hortum; per hortum Edenis non aliud significatur. [4] Homo quidem est arbor mala ex semine, sed usque datur insitio seu inoculatio ex ramulis desumptis ex Arbore vitae, per quos succus ex veteri radice exantlatus vertitur in succum facientem fructus bonos. Haec comparatio facta est, ut sciatur, quod cum tam constans progressio Divinae Providentiae est in vegetatione et regeneratione arborum, constans omnino*** erit in reformatione et regeneratione hominum, qui arboribus multum praestantiores sunt, secundum haec Domini verba, “Nonne quinque passers**** venduntur assariis duobus, unus tamen ex illis non est oblivioni datus coram Deo; jam vero etiam pili capitis vestri omnes numerati sunt; ideo ne timete; multum passeribus praestatis. Quis praeterea ex vobis sollicitus potest apponere ad staturam suam cubitum; si ergo ne minimum potestis, cur de reliquis solliciti estis; attendite ad lilia quomodo crescunt: quod si gramen in agro quod hodie est, cras autem in clibanum injicitur, Deus ita vestit, quanto magis vos, o parvae fidei homines,” Luc. XII:6,7,25,26,27,28.

* est, quod ubi in prima editione est,qquod

** Prima editio: pararelismus

*** Prima editio: omnimo

**** Prima editio: asseres

DP n. 333 333. Dicitur quod operatio Divinae Providentiae ad salvandum hominem inchoet a nativitate ejus et perstet usque ad finem vitae ejus; quod ut intelligatur, sciendum est, quod Dominus videat, qualis homo est, ac praevideat qualis vult esse, ita qualis futurus est; et liberum voluntatis ejus non potest auferri, ut sit homo et inde immortalis, ut prius multis ostensum est; quare Dominus praevidet statum ejus post mortem, et illum providet a nativitate ejus usque ad finem vitae; apud malos providet permittendo et continue abducendo a malis; apud bonos autem providet ducendo ad bonum; ita Divina Providentia est continue in operatione salvandi hominem; sed non salvari possunt plures quam salvari volunt, ac illi volunt salvari, qui Deum agnoscunt, et ab Ipso ducuntur; et illi non volunt, qui Deum non agnoscunt, et semet ducunt; hi enim non cogitant de vita aeterna, et de salvatione, illi vero cogitant: hoc videt Dominus, et usque ducit illos, et ducit secundum leges Divinae Providentiae suae, contra quas non potest agere, quoniam agere contra illas, foret agere contra Divinum suum Amorem, et contra Divinam suam Sapientiam, quod est contra Se Ipsum. [2] Nunc quia praevidet omnium status post mortem, et quoque praevidet loca illorum, qui non salvari volunt,* in inferno, ac loca illorum, qui salvari volunt, in coelo, sequitur, quod, ut dictum est, provideat malis sua loca permittendo et abducendo, ac bonis sua loca ducendo; quod nisi fieret continue a nativitate cujusvis ad finem vitae ejus, coelum non subsisteret, nec infernum: nam absque illa Praevidentia et simul Providentia non foret coelum nec infernum nisi confusum quoddam: quod cuivis suus locus a Domino ex praeviso provisus sit, videatur supra n. 202, 203. [3] Hoc illustrari potest per hanc comparationem; si jaculator aut sclopetarius collimaret ad scopum, et a scopo post illum duceretur linea recta ad milliaris distantiam,** si in collimatione aberraret ungue solum, telum vel globulus ad finem milliaris immensum recederet a linea post scopum ducta; ita foret, nisi Dominus omni momento, imo minutissimo spectaret aeternum in praevidendo et providendo cujusvis locum post mortem; sed hoc fit a Domino, quia omne futurum est Ipsi praesens, et omne praesens est Ipsi aeternum. Quod Divina Providentia in omni quod facit, spectet infinitum ac aeternum, videatur supra n. 46 ad 69, 214 seq.

* Prima editio: volunt; (ut videtur)

** Prima editio: distantiam;

DP n. 334

334. Dicitur etiam quod operatio Divinae Providentiae perstet in aeternum, quoniam omnis Angelus perficitur sapientia in aeternum; at quisque secundum gradum affectionis boni et veri, in quo fuit cum abivit e mundo: hic gradus est qui in aeternum perficitur; quod ultra illum gradum est, hoc extra angelum est, et non intra illum, et id quod extra illum est, non potest perfici intra illum. Hoc intelligitur per mensuram bonam, pressam, agitatam et superfluentem, quae dabitur in sinum illorum, qui remittunt et dant aliis,* Luc. VI:37,38;** hoc est, qui in bono charitatis sunt.

* Prima editio: aliis”

** Prima editio: VII: 37. 38;



DP n. 335 335. II. Quod operatio Divinae Providentiae continue fiat per media ex pura misericordia. Sunt media et modi Divinae Providentiae; media sunt, ex quibus homo fit homo, ac perficitur quoad intellectum et quoad voluntatem; modi sunt, per quos illa fiunt. Media ex quibus homo fit homo, ac perficitur quoad intellectum, communi voce vocantur vera, quae fiunt ideae in cogitatione, et dicuntur res in memoria, et in se sunt cognitiones, ex quibus scientiae. Omnia illa media in se spectata sunt spiritualia; sed quia sunt in naturalibus, ex indusio seu vestitu suo apparent sicut naturalia, et quaedam sicut materialia. Media illa infinita sunt numero, ac infinita* sunt varietate; sunt simplicia et composita minus et magis, et sunt imperfecta et perfecta minus et magis. Sunt media pro formanda et perficienda vita civili naturali; tum pro formanda et perficienda vita morali rationali; ut et pro formanda et perficienda vita spirituali coelesti. [2] Media illa succedunt, unum genus post alterum, ab infantia usque ad aetatem hominis ultimam, et post illam in aeternum: et sicut succedunt crescendo, ita priora fiunt media posteriorum, ingrediuntur enim omne formatum sicut causae mediae, nam ex his omnis effectus seu omne conclusum est efficiens, et inde fit causa; ita posteriora fiunt successive media: et quia hoc fit in aeternum,** non datur postremum seu ultimum, quod claudit; nam sicut aeternum est absque fine, ita sapientia quae in aeternum crescit est absque fine: si finis sapientiae foret apud sapientem, periret jucundum sapientiae ejus, quod consistit in perpetua multiplicatione et fructificatione ejus, et sic jucundum vitae ejus, et loco ejus succederet jucundum gloriae, in quo solo non est vita coelestis; fit homo ille sapiens tunc non amplius sicut juvenis, sed sicut senex, et tandem sicut decrepitus. [3] Tametsi sapientia sapientis in Coelo crescit in aeternum, usque tamen non datur sapientiae angelicae approximatio ad sapientiam Divinam talis, ut illam possit contingere; est comparative sicut dicitur de linea recta circum hyperbolam ducta continue approximante et nusquam tangente; et sicut dicitur de quadrando circulo. Ex his constare potest, quid intelligitur per media, per quae Divina Providentia operatur, ut homo sit homo, ac ut perficiatur quoad intellectum, et quod haec media communi voce dicantur vera. Totidem etiam sunt media, per quae homo formatur et perficitur quoad voluntatem, sed haec communi voce dicuntur bona; ex his est homini amor, ex illis autem est homini sapientia: conjunctio illorum facit hominem, nam qualis illa est, talis est homo: haec conjunctio est quae vocatur conjugium boni et veri.

* Prima editio: infinita

** Prima editio: aeternnm,

DP n. 336

336. Modi autem, per quos Divina Providentia operatur in media, et per media ad formandum hominem, et ad perficiendum illum, sunt etiam infiniti numero et infiniti varietate, totidem quot sunt operationes Divinae Sapientiae ex Divino Amore ad salvandum hominem; ita quot sunt operationes Divinae Providentiae secundum leges suas, de quibus supra actum est. Quod modi illi arcanissimi sint, supra illustratum est per operationes animae in corpus, de quibus homo tam parum novit, ut vix aliquid; ut quomodo oculus, auris, naris, lingua, cuticula, sentiunt, ac quomodo ventriculus digerit, mesenterium chylificat, hepar sanguinem elaborat, pancreas et lien purificant, renes ab humoribus impuris secernunt, cor illum colligit et distribuit, pulmo illum decantat, et quomodo cerebrum sanguinem sublimat, et e novo vivificat, praeter innumera alia, quae omnia sunt arcana, in quae vix aliqua scientia potest intrare. Ex his patet, quod adhuc minus possit intrari in arcanas operationes Divinae Providentiae; satis est quod sciantur Leges ejus.

DP n. 337

337.* Quod Divina Providentia operetur omnia ex pura Misericordia, est quia ipsa Essentia Divina est purus Amor, et hic est qui per Divinam Sapientiam operatur, et haec operatio est quae vocatur Divina Providentia. Quod purus ille Amor sit pura Misericordia, est,** 1. Quia operatur apud omnes qui in universo terrarum orbe sunt, qui tales sunt, ut nihil possint ex se. 2. Quod operetur apud malos et injustos aeque ac apud bonos et justos. 3. Quod ducat illos in inferno, et inde eripiat illos. 4. Quod ibi perpetuo luctetur cum illis, et pugnet pro illis contra diabolum, hoc est, contra mala inferni. 5. Quod propterea [Dominus] in mundum venerit, et subiverit tentationes usque ad ultimam illarum, quae fuit passio crucis. 6. Quod continue agat cum immundis ut mundos reddat, et cum insanis ut sanos reddat: ita continue laboret ex pura Misericordia.

* Prima editio: 327.

** Prima editio: est.

DP n. 338

338. III. Quod momentanea salvatio ex immediata Misericordia non dabilis sit. In antecedentibus ostensum est, quod operatio Divinae Providentiae ad salvandum hominem, inchoet ab ejus nativitate, et perstet usque ad finem vitae ejus, et postea in aeternum; tum quod operatio illa continue fiat per media ex pura misericordia; ex his sequitur, quod non detur momentanea salvatio, nec immediata misericordia. Sed quia multi, qui de rebus Ecclesiae seu religionis non aliquid cogitant ex intellectu, credunt quod ex immediata Misericordia salventur, et inde quod salvatio sit momentanea, et tamen hoc contra veritatem est, et insuper est fides damnosa, interest ut expendatur in suo ordine. 1. Quod fides de momentanea salvatione ex immediata Misericordia capta sit ex statu naturali hominis. 2.* Quod haec fides sit ex ignorantia status spiritualis, qui prorsus diversus est a statu naturali. 3. Quod doctrinae omnium Ecclesiarum in Christiano Orbe interius spectatae sint contra momentaneam salvationem ex immediata Misericordia; sed usque quod externi Ecclesiae homines illam stabiliant. [2] PRIMUM. Quod fides de momentanea salvatione ex immediata Misericordia, capta sit ex statu naturali hominis. Naturalis homo ex suo statu non aliter scit quam quod gaudium coeleste sit sicut gaudium mundanum, ac quod similiter influat et recipiatur: pro exemplo, quod sit sicut qui pauper est, dives fit, et sic qui e tristi statu egestatis in felicem statum opulentiae venit; vel sicut qui vilis est, et fit honoratus, et sic e contemtu in gloriam venit; aut sicut qui e domo luctus in gaudium nuptiarum venit: quia hi status possunt intra diem mutari, et non alia idea est de statu hominis post mortem, patet unde est, quod credatur salvatio momentanea ex immediate Misericordia. [3] In Mundo etiam possunt plures in uno consortio et in una societate civili esse et simul laetari, et tamen omnes differre** animis; hoc fit in statu naturali; causa est, quia externum unius hominis potest accommodari externo alterius, utcunque interna dissimilia sunt: ex hoc statu naturali etiam concluditur, quod salvatio sit modo admissio ad angelos in coelum, et quod admissio sit ex immediata Misericordia: quare etiam creditur, quod malis aeque possit dari coelum quam bonis, et quod tunc consociatio sit similes quae in Mundo, cum differentia quod illa sit plena gaudio. [4] SECUNDUM. Sed quod haec fides sit ex ignorantia status spiritualis, qui prorsus diversus est a statu naturali. De statu spirituali, qui est status hominis post mortem, supra multis in locis actum est, et ostensum, quod unusquisque sit suus amor, et quod nemo possit vivere cum aliis quam cum illis qui in simili amore sunt, et quod si ad alios venit, non respirare possit suam vitam: inde est, quod quisque post mortem veniat in societatem suorum, qui sunt qui in simili amore sunt, et quod hos cognoscat sicut affines et sicut amicos; et quod mirum est, cum illos convenit et videt, est sicut illos ab infantia cognovisset; est affinitas et amicitia spiritualis, quae hoc facit: imo plus, non potest aliquis in societate habitare in alia domo quam in sua; cuivis in societate sua domus est, quam invenit sibi paratam, ut primum societatem intrat: in consortiis potest esse cum aliis extra suam domum, sed usque non alibi quam in sua morari: et quod adhuc plus est, non potest aliquis in alterius conclavi sedere quam in suo loco; si in alio fit sicut impos mentis et mutus, et quod mirabile est, quisque dum intrat conclave, scit suum locum; similiter fit in Templis; et quoque in caetibus quando congregati sunt. [5] Ex his patet, quod status spiritualis sit prorsus diversus a statu naturali, ac talis ut aliquis non possit alibi esse quam ubi regnans ejus amor est, ibi enim est jucundum vitae ejus, et quisque vult in suae vitae jucundo esse, et spiritus hominis non potest alibi, quia id facit vitam ejus, imo ipsam respirationem, ut et pulsum cordis ejus; aliter in Mundo naturali; in hoc externum hominis ab infantia edoctum est jucunda alia simulare facie, loquela et gestu, quam illa quae sunt interni ejus; quare ex statu hominis in Mundo naturali non potest concludi ad statum ejus post mortem, nam status cujusvis post mortem est spiritualis, qui est, quod non possit alibi esse, quam in jucundo sui amoris, quod sibi in mundo naturali per vitam comparavit. [6] Ex his manifeste constare potest, quod nemo possit immitti in jucundum coeli, quod communi voce vocatur gaudium coeleste, qui in jucundo inferni est, seu quod idem, in jucundum boni qui in jucundo mali est; quod adhuc clarius potest concludi ex eo, quod nemini post mortem negetur ascendere in coelum; monstratur ei via, datur copia, et intromittitur, sed dum in coelum venit, et aspiratu jucundum ejus attrahit, incipit angi pectore, et torqueri corde, ac sentire deliquium, in quo se contorquet sicut anguis admotus igni, et cum aversa facie e coelo, et conversa ad infernum, praeceps aufugit, nec quiescit quam in societate amoris sui: inde constare potest, quod in coelum venire non sit alicui ex immediata misericordia, proinde quod non solum sit admitti, ut multi in Mundo autumant, tum quod nec sit momentanea salvatio, nam haec ponit immediatam Misericordiam. [7] Fuerunt quidam qui in Mundo momentaneam salvationem ex immediata Misericordia crediderunt, et dum spiritus facti voluerunt ut jucundum illorum infernale seu jucundum mali, ex Divina Omnipotentia et simul ex Divina Misericordia transmutaretur in jucundum coeleste seu jucundum boni, et quia ita cupiverunt, etiam permissum est ut ab angelis fieret, qui tunc removerunt jucundum illorum infernale; sed illi tunc, quia id erat jucundum amoris vitae eorum, proinde vita eorum, jacuerunt sicut mortui, absque omni sensu et omni motu, nec possibile fuit insufflare aliam vitam quam suam, quia omnia mentis et corporis eorum, quae retro versa erant, non potuerunt retorqueri in contrarium, quare resuscitati sunt per immissionem jucundi amoris vitae eorum; post id dixerunt, quod in illo statu interius sentiverint dirum et quoddam horrendum, quod non voluerunt propalare: quare in Coelo dicitur, quod facilius sit convertere bubonem in turturem, et serpentem in agnum, quam aliquem spiritum infernalem in angelum coeli. [8] TERTIUM. Quod doctrinae Ecclesiarum in Christiano Orbe interius spectatae sint contra momentaneam salvationem ex immediata Misericordia; sed usque quod externi Ecclesiae homines illam stabiliant. Doctrinae omnium Ecclesiarum interius spectatae docent vitam; cujusnam Ecclesiae doctrina est, quae non docet, quod homo se exploraturus sit, visurus et agniturus sua peccata,*** confessurus illa, poenitentiam acturus, et dein victurus vitam novam; quis absque hoc monito et praecepto admittitur ad Sanctam Communionem; inquire et confirmaberis. Cujus Ecclesiae doctrina est, quae non fundatur super praeceptis decalogi, ac praecepta decalogi sunt praecepta vitae. Quis homo Ecclesiae, in quo aliquid Ecclesiae est, qui non agnoscit, cum audit, quod salvetur qui bene vivit, et condemnetur qui male; quare in Fide symbolica Athanasiana, quae etiam est Doctrina in toto Christiano Orbe recepta, haec dicuntur, “Quod Dominus venturus sit ad judicandum vivos et mortuos, et tunc illi qui Bona fecerunt, intrabunt in vitam aeternam, et qui Mala fecerunt, in ignem aeternum.” [9] Ex quibus patet, quod Doctrinae omnium Ecclesiarum interius spectatae doceant vitam, et quia docent vitam, doceant quod salvatio sit secundum vitam; ac vita hominis non momento inspiratur, sed formatur successive, et reformatur sicut homo fugit mala ut peccata; proinde sicut novit quid peccatum, ac cognoscit et agnoscit id, et sicut non vult illud, et inde desistit ab illo; et sicut novit etiam illa media, quae se referunt ad cognitionem Dei; per haec et illa formatur et reformatur vita hominis, quae non uno momento possunt infundi; removendum enim est malum haereditarium, quod in se est infernale, et loco ejus implantandum est bonum, quod in se erit coeleste; homo ex malo suo haereditario comparari potest buboni quoad intellectum,**** et serpenti quoad voluntatem, et homo reformatus potest comparari columbae quoad intellectum, et ovi quoad voluntatem; quare momentanea reformatio et inde salvatio foret comparative sicut momentanea conversio bubonis in colum bam, ac serpentis in ovem; quis non videt, qui scit aliquid de vita hominis, quod hoc non detur, nisi bubonis et serpentis natura auferatur, et columbae et ovis natura implantetur. [10] Notum etiam est, quod omnis intelligens possit intelligentior fieri, et omnis sapiens sapientior, et quod intelligentia et sapientia apud hominem possit crescere, et apud quosdam crescat, ab infantia usque ad finem vitae ejus, et quod homo sic continue perficiatur; quid non plus intelligentia et sapientia spiritualis; haec per duos gradus supra intelligentiam et sapientiam naturalem ascendit, et cum ascendit, fit angelica, quae est ineffabilis; quod haec apud angelos crescat in aeternum, supra dictum est: quis non comprehendere potest, si vult, quod impossibile sit, quod id, quod perficitur in aeternum, sit perfectum in instanti.

* Prima editio: 4.

** Prima editio: differe

*** Prima editio: peccata;

**** Prima editio: intellectum:

DP n. 339

339. Ex his nunc patet, quod omnes qui cogitant ex vita de salvatione, non cogitent de aliqua salvatione momentanea ex immediata Misericordia, sed de mediis salutis, in quae et per quae Dominus secundum leges Divinae suae Providentiae operatur, ita per quae homo a Domino ex pura Misericordia ducitur. At illi, qui non cogitant ex vita de salute, ponunt momentaneum in salvatione, ac immediatum in Misericordia,* ut faciunt illi qui separant fidem a charitate, charitas est vita, et momentaneum fidei ponunt, et si non prius, circa ultimam mortis horam; et hoc quoque faciunt illi, qui remissionem peccatorum absque poenitentia credunt esse absolutionem a peccatis, et sic salvationem, et obeunt Sanctam Coenam; tum qui fidunt indulgentiis monachorum; et qui precibus illorum pro defunctis; ac dispensationibus ex potestate sibi vindicata super animas hominum.

* Prima editio: Misericordia;

DP n. 340 340. IV. Quod momentanea salvatio ex immediata Misericordia sit praester volans in Ecclesia: per praesterem volantem intelligitur malum ex igne infernali lucens, simile quod per praesterem volantem apud Esajam, “Ne laeteris Philisthaea tota, quod fracta sit virga percutiens te, nam e radice serpentis exibit basiliscus, cujus fructus praester volans,” XIV:29. Tale malum volat in Ecclesia, quando momentanea salvatio ex immediata Misericordia creditur; nam per id 1. aboletur religio, 2. inducitur* securitas,** 3. et*** damnatio imputatur Domino. [2] Quod concernit PRIMUM. Quod per id aboleatur religio: sunt duo essentialia et simul universalia religionis, Agnitio Dei et Poenitentia; haec duo vana sunt illis, qui credunt salvari ex sola Misericordia, utcunque vivunt, nam quid opus pluribus,**** quam dicere, Miserere mei Deus; de omnibus reliquis, quae religionis sunt, in caligine sunt, imo caliginem amant: de Primo essentiali Ecclesiae, quod est Agnitio Dei, non aliud cogitant, quam quid Deus, quis vidit Illum; si dicitur quod sit et quod sit unus, dicunt quod sit unus; si dicitur quod sint tres, etiam dicunt quod sint, sed quod tres nominandi sint Unus: haec est agnitio Dei apud illos. [3] De Altero essentiali Ecclesiae, quod est Poenitentia, nihil cogitant, consequenter nec de aliquo peccato, et tandem non sciunt quod aliquod peccatum sit; et tunc audiunt et hauriunt cum voluptate, quod Lex non damnet, quia Christianus sub ejus jugo non est, si dicas modo, Miserere mei Deus propter Filium, et salvaberis; haec est poenitentia vitae apud illos. Sed remove poenitentiam, seu quod idem est, separa vitam a religione, quid superest nisi quam vox, Miserere mei; inde est, quod nec aliud potuerint dicere, quam quod salvatio sit momentanea per illas voces, et si non prius, usque circa mortis horam: quid tunc Verbum illis, nisi quam vox obscura et aenigmatica ex tripode in antro emissa; aut sicut responsum non intellectum ex oraculo idoli. Verbo, si removes poenitentiam, hoc est, separas vitam a religione, quid homo tunc aliud quam malum ex igne infernali lucens, seu praester volans in Ecclesia; nam absque poenitentia est homo in malo, et malum est infernum. [4] SECUNDUM. Quod per fidem momentaneae salvationis ex pura et sola Misericordia inducatur securitas vitae. Securitas vitae oritur vel ex fide impii quod non sit vita post mortem, vel ex fide separantis vitam a salvatione; hic tametsi crederet vitam aeternam, usque cogitat, sive bene vivam sive male vivam, salvari possum, quoniam salvatio est [ex] pura Misericordia, et Misericordia Dei est universalis, quia non vult alicujus mortem; et si forte incidit cogitatio quod Misericordia imploranda sit per voces fidei receptae, potest cogitare, quod hoc possit fieri, si non prius, usque ante mortem; omnis homo qui in illa securitate***** est, nihili facit adulteria, defraudationes, injustitias, violentias, blasphemationes, vindictas; sed carnem suam et spiritum suum ad omnia illa relaxat; nec scit quid spirituale malum et ejus concupiscentia; si audit aliquid de hoc ex Verbo, est comparative sicut id quod incidit in ebenum et resilit, vel sicut id quod incidit in scrobem et absorbetur. [5] TERTIUM. Quod per illam fidem damnatio imputetur Domino. Quis non potest concludere, quod non homo, sed Dominus in culpa sit, si non salvatur, dum unumquemvis potest salvare ex pura Misericordia: si dicitur, quod medium salvationis sit fides,****** [responsum] sed quis homo est cui non dari potest illa fides, est enim illa solum cogitatio, quae potest infundi in omni statu spiritus abstracti a mundanis, etiam cum fiducia; et ille quoque potest dicere, non possum illam sumere a meipso; si itaque non datur, et homo damnatur, quid damnatus aliud cogitare potest, quam quod Dominus in culpa sit, qui potuit et non voluit; annon id foret Ipsum vocare immisericordem; ac insuper in excandescentia fidei suae potest dicere, cur tot damnatos potest videre in inferno, cum tamen momento potest salvare omnes ex pura Misericordia, et plura similia, quae non aliter vocari possunt quam nefandae insimulationes contra Divinum. Ex his nunc constare potest, quod fides momentaneae salvationis ex pura Misericordia,******* sit praester volans in Ecclesia.

* * * * * *

[6] Ignoscatis quod haec adjiciantur, ut superfluum chartae impleatur: ascenderunt quidam spiritus ex permissione ab Inferno, et mihi dixerunt, scripsisti multa ex Domino; scribe etiam aliquid e nobis; respondi, quid scribam; dicebant scribe, quod unusquisque spiritus, sive bonus sive malus sit, in suo jucundo sit, bonus in sui boni jucundo, et malus in sui mali jucundo; quaesivi, quid vestrum jucundum; dixerunt quod esset jucundum adulterandi, furandi, defraudandi, mentiendi; et iterum quaesivi, qualia sunt jucunda illa; dixerunt quod sentiantur ab aliis sicut foetores ex stercoribus, et sicut putores ex cadaveribus, et sicut nidores ex urinis stagnatis; dixi, sunt illa vobis jucunda; dixerunt quod sint jucundissima; dixi, tunc estis sicut immundae bestiae, quae in talibus degunt; responderunt, si simus, sumus, sed talia sunt delitiae narium nostrarum. [7] Quaesivi, quid plura e vobis scribam; dixerunt, hoc, quod unicuivis liceat in suo jucundo esse, etiam immundissimo, ut illud vocant, modo non infestet bonos spiritus et angelos, sed quia non aliter potuimus quam illos infestare, abacti sumus, et dejecti in infernum, ubi patimur dira; dixi, cur infestavistis bonos; responderunt quod non potuerint aliter; est sicut furor invadat, cum vident aliquem angelum, et sentiunt sphaeram******** Divinam circum illum; tunc dixi, sic estis etiam sicut ferae; quo audito supervenit furor, qui apparuit sicut ignis odii, et ne damnum inferrent, in infernum retracti sunt. De Jucundis sentitis ut odors********* ac ut nidores in Mundo spirituali, videatur supra, n. 303, 304, 305.**********

FINIS

* Prima editio: Inducitur

** Prima editio: securitas.

*** Prima editio: Et

**** Prima editio: pluribns,

***** Prima editio: securitate

****** Prima editio: fides;

******* Prima editio: Miseri / ricordia,

******** Prima editio: sphaetam

********* Prima editio: oderes

********** Prima editio: 303. 304. 305. 324.