AC n. 6448
6448. `Et benedixit illis, cuique quod secundum benedictionem ejus benedixit illis’: quod significet praedictiones de vita spirituali quid eveniret cuique cum in tali statu, constat ex significatione `benedicere’ quod sit praedictio, de qua n. 6230, 6254; et ex significatione `cuique quod secundum benedictionem ejus benedixit illis’ quod sit quid eveniret cuique {1}; quod sit de vita spirituali quae cuivis in tali statu, patet ab omnibus illis quae de filiis Israelis seu tribubus ab illis nominatis in hoc capite dicta sunt; {2}describuntur enim per illos omnes status Ecclesiae quoad bona et vera ita quoad vitam spiritualem cujusvis intra Ecclesiam.
@1 i nam hoc praedictionis, quod per benedictionem significatur$
@2 describitur$
AC n. 6449
6449. Vers. 29-33. Et praecepit illis et dixit ad illos, Ego colligor ad populum meum, sepelite me ad patres meos, ad speluncam quae in agro Ephronis Hittaei. In spelunca quae in agro Machpelah, quae super facies Mamre in terra Canaan, quam emit Abraham cum agro ex Ephrone Hittaeo ad possessionem sepulcri. Ibi sepeliverunt Abrahamum et Saram uxorem ejus, ibi sepeliverunt Jishakum et Rebeccam uxorem ejus, et ibi sepelivi Leam. Emptio agri et speluncae quae in illo, ex filius Hethi. Et absolvit Jacob ad praecipiendum filiis suis, et collegit pedes suos ad lectum, et exspiravit, et collectus ad populos suos. `Et praecepit illis et dixit ad illos’ significat insinuationem: `Ego colligor ad populum meum significat quod erit in bonis et veris naturalis quae ab illo: `sepelite me ad patres meos’ significat quod ibi quoque interiora et intimum: ad speluncam’ significat ubi obscurum: `quae in agro Ephronis Hittaei’ significat quod tamen clarum fieri potest: `in spelunca quae in agro Machpelah’ significat in obscuro illo: `quae super facies Mamre’ significat quantum (x)et quale ejus: `in terra Canaan’ significat ubi Ecclesia: `quam emit Abraham cum agro ex Ephrone Hittaeo’ significat redemptionem: `ad possessionem sepulcri’ significat regenerationem: `ibi sepeliverunt Abrahamum et Saram uxorem ejus, ibi sepeliverunt Jishakum et Rebeccam uxorem ejus, et ibi sepelivi Leam’ significat quod omnia interiora ordine in bono et vero in naturali: `emptio agri et speluncae quae in illo ex filiis Hethi’ significat redemptionem illorum qui recipiunt verum, et per verum bonum: `et absolvit Jacob ad praecipiendum filiis suis’ significat insinuationis effectum: `et collegit pedes suos ad lectum’ significat quoad inferiora sua in quibus interiora, ad bonum et verum naturalis inferioris: `et exspiravit’ significat novam vitam ibi: `et collectus ad populos suos’ significat quod esset in bonis et veris naturalis quae a se.
AC n. 6450
6450. `Et praecepit illis et dixit ad illos’: quod significet insinuationem, constat ex illis quae sequuntur ubi Israel de sepeliendo se in spelunca agri Machpelah, ubi Abraham et {1}Jishak sepulti, ad filios suos loquitur, per quae significatur {2}vita in veris et bonis naturalis ubi interiora et intimum; et quia de {3}his in nunc sequentibus agitur, ideo per `praecipere filiis et dicere ad illos’ significatur insinuatio in illa; quod per `praecipere’ {4}significetur influxus, videatur n. 5486, 5732, ita insinuatio.
@1 Isaac$
@2 existentia$
@3 illis$
@4 significatur influere$
AC n. 6451
6451. `Ego colligor ad populum meum’: quod significet quod erit in bonis et veris naturalis quae ab illo, constat ex repraesentatione `filiorum Israelis’ ac `tribuum ab illis nominatarum’ quae hic sunt `populus ejus’, quod sint bona et vera in naturali, de qua n. 3858, 3926, 3939, 5414, 5879, 5951, 6335, {1}6337, quae quod sint ab illo, patet; et ex significatione `colligi ad illum populum’ quod sit esse in illis. Quia hic et in sequentibus agitur de collectione seu existentia boni spiritualis quod `Israel’, in bonis et veris naturalis quae sunt `filii ejus’ seu `tribus ab illis nominatae’, dicendum quomodo hoc intelligendum: [2]est intimum, sunt interiora sub intimo, et sunt exteriora in homine; omnia illa inter se exactissime distincta sunt; succedunt ordine, ita ab intimo usque ad extimum; {2}secundum ordinem in quo succedunt, etiam influunt; inde est quod vita influat per intimum {3}in interiora et per interiora {3}in exteriora, ita secundum ordinem in quo succedunt, {4}et quod non quiescat quam in ultimo ordinis, {5}ubi sistitur; {6}et quia interiora influunt secundum ordinem usque ad ultimum, et ibi (x)sistuntur, patet quod interiora in ultimo simul sint, sed in hoc ordine, intimum, quod influxit, ibi centrum tenet, interiora quae sub intimo, {7}circuunt centrum, et exteriora faciunt peripherias, et hoc non modo in communi, sed etiam in {8}singularibus; prior ordo vocatur ordo successivus, hic autem simultaneus, et oritur hic ab illo, nam omne simultaneum oritur a successivo, et cum ortus est, existit talis. [3]Quia {9}interiora omnia in ultimo etiam simul sunt, idcirco est apparentia sicut vita sit in ultimo, hoc est, in corpore, cum tamen est in interioribus, et nec ibi, sed in supremo, hoc est, in Domino a Quo omne vitae. {10}Exinde quoque est quod vita in exterioribus sit obscura respective ad vitam in interioribus, nam in exterioribus est vita communis, existens ex influxu plurium, immo innumerabilium ab interioribus, {11}quae simul apparent et communiter’. Ex his nunc aliquatenus patet quomodo intelligendum quod bonum spirituale quod est `Israel’, erit in bonis et veris naturalis quae sunt `filii ejus’ seu `tribus’; bonum enim spirituale quod `Israel’, est in interiore naturalis, (c)ac bona et vera quae `filii ejus’, sunt in exteriore ejus; quod in his erit bonum spirituale, significatur per `ego colligor ad populume mum’.
@1 6397$
@2 i et$
@3 ad$
@4 influxus ille sic continuatur nec quiescit$
@5 ibi$
@6 et ibi quoque simul sunt interiora, sed interiora in ultimis sunt$
@7 sunt, locum proxime circum centrum habent$
@8 singulis$
@9 talis est successivorum existentia et talis ordo in ultimo ubi interiora$
@10 inde vita per influxum apparet in interioribus et exterioribus in illo ordine ut modo dictum, inde$
@11 quae, d quae i et, innumerabilium in, d in, exteriori sistuntur sicut unum$
AC n. 6452
6452. `Sepelite me ad patres meos’: quod significet quod ibi quoque interiora et intimum, constat a repraesentatione `Abrahami et Jishaki’ qui hic sunt `patres ejus’, quod sint interiora ac intimum, `Abraham’ intimum, et `Jishak’ interius quod sub intimo, de qua n. 3245, 6098, 6185, 6276, 6434. Quod etiam intimum et interiora simul in exterioribus sint, ita in bonis et veris in naturali, quae sunt `filii et tribus Israelis’, videatur mox supra n. 6451.
AC n. 6453
6453. `Ad speluncam’: quod significet ubi obscurum, constat a significatione `speluncae’ quod sit obscurum, de qua n. 2935; quod etiam in exteriore naturali ubi vera et bona quae repraesentantur per `filios et tribus Israelis’, sit obscurum, quia ibi commune, videatur mox supra n. 6451 ad fin.
AC n. 6454
6454. `Quae in agro Ephronis Hittaei’: quod significet quod tamen clarum fieri potest, constat ex significatione `agri’ quod sit Ecclesia, de qua n. 2971, 3766; et a repraesentatione `Ephronis Hittaei’ quod sint apud quos verum et bonum recipi potest, de qua n. (x)2933, 2940, 2969, ita apud quos obscurum fidei potest clarum fieri. Cum hoc ita se habet: quicquid in naturali est, et magis quod in exteriore {1}naturali, obscurum est respective ad illa quae sunt in interiore naturali, et magis respective ad illa quae in rationali, n. 6451, 6453; sed obscurum hoc fit clarum duplici modo: primo, {2}exteriora ad obsequium interiorum, ac ita ad correspondentiam, rediguntur; altero, si homo elevari {3}potest ab exterioribus ad interiora, (c)ac sic ab interiore videre exteriora; hoc datur apud illos qui in interno Ecclesiae sunt, illud autem apud illos qui in externo ejus sunt; sed unum aut alterum non obtinetur nisi per regenerationem a Domino. Ex his patet quid intelligitur per quod obscurum fieri clarum possit.
@1 ejus$
@2 i nempe$
@3 possit$
AC n. 6455
6455. `In spelunca quae in agro Machpelah’: quod significet in obscuro illo, constat ex significatione `speluncae’, tum quoque `Machpelae’, quod sint obscurum; quod `spelunca’ sit obscurum, videatur n. 2935, 6453, quod `Machpelah’, n. 2935, sed Machpelah significat quale obscuri.
AC n. 6456
6456. `Quae super facies Mamre’: quod significet quantum et quale ejus, constat a significatione `Mamre’ quod sit quantum et quale ejus cui adjungitur, de qua n. 2970, 4613.
AC n. 6457
6457. `In terra Canaan’: quod significet ubi Ecclesia, constat ex significatione `terrae Canaanis’ quod sit Ecclesia, de qua n. 3705, 3686, 4447, 5136.
AC n. 6458
6458. `Quam emit Abraham cum agro ex Ephrone Hittaeo’: quod significet redemptionem, constat ex significatione `emere’ quod sit appropriare, de qua n. 5374, 5397, {1}5410, 5426, ita quoque est redimere, quod enim redimitur, hoc appropriatur; ex repraesentatione `Abrahami’ quod in supremo sensu sit Dominus, de qua n. 1965, 1989, 2011, 3245, 3251, 3305, 3703, 4615, 6098, 6185, 6276; ex significatione `agri’ quod sit {2}Ecclesia, de qua n. 2971, 3766; et a repraesentatione `Ephronis Hittaei’ quod sint illi apud quos bonum et verum recipi possunt, de qua n. 2933, 2940, 2969; inde patet quis sensus horum verborum est, quod nempe sit redemptio a Domino illorum in Ecclesia apud quos bonum et verum recipi potest.
@1 i 5406$
@2 Ecclesiae I$
AC n. 6459
6459. `Ad possessionem sepulcri’: quod significet regenerationem, constat ex significatione `sepulcri’ quod sit regeneratio, de qua n. 2916, 2917, 5551.
AC n. 6460
6460. `Ibi sepeliverunt Abrahamum et Saram uxorem ejus, ibi sepeliverunt Jishakum et Rebeccam uxorem ejus, et ibi sepelivi Leam’: quod significet quod omnia interiora ordine in bono et vero in naturali, constat ex illis quae supra n. 6451, (x)6452 explicata sunt.
AC n. 6461
6461. `Emptio agri et speluncae quae in illo, ex filiis Hethi’: quod significet redemptionem illorum qui recipiunt verum, et per verum bonum, constat ex significatione `emptionis’ quod sit redemptio, de qua supra n. 6458; ex significatione `agri’ quod sit Ecclesia, de qua n. 2971, 3766, ita homo Ecclesiae, nam is est Ecclesia; ex significatione `speluncae’ quod sit obscurum, de qua n. 2935, 6453; et ex repraesentatione `filiorum Hethi’ quod sint Ecclesia spiritualis quae ab Antiqua, de qua n. 2913, 2986, (m)et quia filii Hethi sunt Ecclesia spiritualis ab Antiqua, sunt illi qui recipiunt verum et per verum bonum, nam inde Ecclesia spiritualis.(n) Ex his patet quod per `emptionem agri et speluncae quae in illo ex filiis Hethi’ significetur redemptio illorum qui in Ecclesia et adhuc in obscuro recipiunt verum et per verum bonum.
AC n. 6462
6462. `Et absolvit Jacob ad praecipiendum filiis suis’: quod significet insinuationis effectum, constat ex significatione `praecipere filiis et dicere ad illos’ quod sit insinuatio, de qua supra n. 6450, ita `absolvere ad praecipiendum illis’ est insinuationis effectus.
AC n. 6463
6463. `Et collegit pedes suos ad lectum’: quod significet quoad inferiora sua in quibus interiora, ad bonum et verum naturalis inferioris, constat (c)ex significatione `colligere pedes {1}’ quod sit se recipere ad inferiora; quod colligere sit se recipere, cum pedes sunt inferiora, patet; {2} quod `pedes’ sint illa quae sunt naturalis, videatur n. 2162, 3147, 3761, 3986, 4280, 4938-4952, ita quae sunt inferiora, n. 6436; quod sint inferiora in quibus interiora, patet ab illis quae supra n. 6451 dicta sunt; et a significatione `lecti’ quod sit naturale, de qua n. 6188, 6226, ita bonum et verum naturalis, nam illa faciunt naturale apud hominem; quod sint bonum et verum naturalis inferioris, est ex eo quod hoc {3}naturale sit ad quod interiora se recipiunt, secundum illa quae 11. 6451, 6452 explicata sunt; (m)quod naturale sit inferius et superius, seu interius et exterius, videatur n. 3293, 3294, 5118, 5126, 5497, 5649. [2] (n) Quia per `Israelem’ repraesentatur bonum spirituale e naturali, et per `Jacobum’ verum spirituale in naturali, et per `filios illius’ (t)bona et vera in naturali distincta in genera, idcirco memoratur lectus, quia per {4}illum naturale significatur, (o)n. 6188, 6226, prout hic `cum absolvit loqui ad filios suos, quod collegerit pedes suos ad lectum’; tum quoque cum Joseph venit ad illum, dicitur quod `confirmaverit se Israel, et sederit super lecto’ n. (x)6226; ut et postquam locutus est cum Josepho de sepeliendo se in sepulcro patrum suorum, dicitur quod incurvaverit se Israel super caput lecti, n. (x)6188; inde etiam quod memorabile {5}, cum cogitatur de Jacobo, {6}apparet in mundo spirituum lectus in quo vir cubat; hoc apparet ad distantiam supra caput versus anteriora dextrorsum; apparentia illa est inde quia idea cogitationis de Jacobo vertitur in caelo in ideam cogitationis de naturali, nam in caelo non percipitur quid Jacob sed id quod per illum repraesentatur, nempe naturale, quod etiam per `lectum’ significatur.
@1 i suos$
@2 i et$
@3 ad illud naturale est$
@4 lectum$
@5 i est$
@6 after spirituum$
AC n. 6464
6464. `Et exspiravit’: quod significet vitam novam ibi, nempe in bonis et veris naturalis inferioris, quae repraesentantur per filios ejus et tribus, constat ex significatione `exspirare’ seu `mori’ quod sit vita nova, de qua n. 3498, (x)3505,4618,4621,6036.
AC n. 6465
6465. `Et collectus ad populos suos’: quod significet quod esset in bonis et veris naturalis quae a se, constat ab illis supra n. 6451, ubi similia verba; {1} videantur quae ibi allata sunt de existentia et vita boni spiritualis quod `Israel, in bonis et veris naturalis inferioris quae sunt `filii ejus et duodecim tribus. De existentia interiorum in exterioribus porro sciendum quod omnia non solum apud hominem sed etiam in universa natura, existant per formationes successivas, ita posteriora per formationes a prioribus; inde est quod unaquaevis formatio existat separata ab altera, sed usque quod posterior dependeat a priore, adeo ut non subsistere queat {2} absque priori, nam {3}posterior in suo nexu et in sua forma tenetur a priori{4}; {5}exinde etiam patet quod in posteriore sint omnia priora in suo ordine; similiter se habet cum modis et viribus quae ab illis ut substantiis procedunt; ita se habet cum interioribus et exterioribus apud hominem, et quoque cum illis quae sunt vitae apud illum. [2] Qui non concipit interiora et exteriora {6}in homine secundum tales formationes, neutiquam potest ideam habere de homine externo et interno, deque influxu unius in alterum; minus de existentia et vita interioris hominis seu spiritus et de ejus quali, cum externum quod corporeum, per mortem separatur; qui concipit (t)exteriora et interiora sicut continue puriora, et sic per continuum cohaerentia, ita absque distinctione per formationes posteriorum a prioribus, is non potest aliter capere quam quod cum moritur externum, moriatur etiam internum, nam cogitat quod cohaereant, et propter cohaerentiam et continuitatem moriente uno moriatur alterum, quia unum trahit alterum secum. Haec dicta sunt ut sciatur quod internum et externum inter se distincta sint; et quod interiora et exteriora ordine succedant; et quoque quod omnia interiora etiam simul sint in exterioribus, seu quod idem, omnia priora in posterioribus, de qua re in his versibus in sensu interno actum est.
@1 i et$
@2 i posterior$
@3 a priori$
@4 et quoque est formatio prior in posteriori ut in suo communi ex causa quia posterior inde existit;$
@5 inde etiam est$
@6 hominis$
AC n. 6466
6466. Continuatio de Influxu et de Commercio animae et corporis
Ad finem capitum praecedentium ostensum est quod utraque vita apud hominem, nempe vita cogitationis et vita voluntatis ejus, influat, {1}e caelo, et hoc per angelos et spiritus qui apud illum; sed quod influat e caelo, intelligendum est quod per caelum a Domino, nam omne vitae apud angelos est a Domino, quod ipsi unanimiter confitentur, sunt {2}etiam in perceptione quod ita sit; et quia omne vitae apud angelos est a Domino, est etiam omne vitae apud hominem a Domino, nam regitur homo per angelos et spiritus in particulari, et per caelum in communi a Domino.
@1 i apud illum$
@2 enim$
AC n. 6467
6467. Exinde patet quod nusquam aliquis homo vitam habeat a se, ita nec a se cogitare et velle possit, nam vita hominis consistit in cogitare et velle; unica enim est vita, nempe Domini, quae influit in omnes, sed varie recipitur, et quidem secundum quale quod homo induxit animae suae per vitam in mundo; inde apud malos bona et vera vertuntur in mala et falsa, at apud bonos recipiuntur bona ut bona et vera ut vera: hoc comparari potest luci quae a sole influit in objecta, {1}illa in his modificatur et variegatur diversimode secundum formam partium, et inde vertitur in colores vel tristes vel laetos, ita secundum quale; similiter homo dum vivit in mundo, inducit substantiis purissimis quae sunt interiorum ejus, {2}qualitatem secundum quam vita Domini recipitur. Sciendum quod vita (c)a Domino sit vita amoris erga universum genus humanum.
@1 quae$
@2 secundum illarum formam recipitur vita Domini$
AC n. 6468
6468. Spiritus recentes e mundo, antequam instructi sunt per angelos, non aliter credunt quam quod omne vitae sit in ipso homine et quod nihil influat; causa est quia nihil in particulari sciunt de caelo, {1}ita nec de influxu inde; spiritus non boni {2}nec volunt instrui in his, nam volunt vivere a se; saepius cum illis de ea re locutus sum, et dixerunt quod nullam vitam haberem, quia audiverunt me dicentem quod ex me non viverem, et quod id per continuam experientiam scirem, sed ad hoc non {3}voluerunt attendere; porro dicere datum est quod quisque vitam habeat secundum formam interiorum, quam sibi {4}acquisiverat per velle et agere, cogitare et loqui. [2] Dein cum bonis spiritibus locutus sum de influxu vitae a Domino, quod haec influat in omnes; et quod hoc pateat a caelo, quod hoc referat hominem ac ideo vocatur Maximus Homo, de quo et de {5}correspondentia omnium apud hominem cum illo, ad finem plurium capitum actum est; et quod hoc nequaquam fieri posset nisi vita {6}a Domino influeret in caelum in communi et in singulos ibi in particulari; [3]et quoque quod pateat ex eo quod universum caelum se referat ad Dominum, et quod Dominus sit ibi centrum intuitionum omnium, et qui in caelo sunt, sursum (x)spectent ad Illum, et qui in inferno deorsum ab Illo; apparet enim Dominus illis qui in caelis, ut Sol, ibi sursum est. Porro dictum quod pateat omne vitae esse a Domino etiam ex eo quod anima hominis in utero tam mirabiliter formare possit corpus, et ejus multiplicia membra et organa in tali serie, ac interiora ejus ad imaginem caeli {7}; hoc nusquam fieri posset nisi omnis vita a Domino et nisi caelum tale foret.
@1 minus$
@2 non$
@3 volebant$
@4 acquisivit in mundo$
@5 cujus correspondentia cum homine et cum singulis ejus$
@6 Domini$
@7 i et ad receptaculum influxuum inde$
AC n. 6469
6469. Percipere etiam mihi datum est per influxum dulcedinem angelorum, quam percipiunt inde quod non cogitent {1}et velint (c)a semet sed a Domino; inde illis tranquillitas, pax et felicitas. Cumque angeli influxerunt ad meam perceptionem, tunc praesentia Domini manifeste appercepta est, indicium quod in vita Domini sint; hoc a multa experientia scire datum est. Semel etiam cum cogitarem de influxu vitae a Domino, et aliqua dubia volverem, influebat e caelo quod non attendendum sit ad millia objectionum et ratiocinationum ex fallaciis.
@1 loquantur et agant$
AC n. 6470
6470. Quod omnis vita a Domino, etiam {1}ex eo scire datum est quod non aliquis spiritus cogitet et loquatur ex se sed ab aliis, et quod hi alii ab aliis, et sic porro; hoc saepius ostensum est illis qui credebant quod vita inesset et non influeret; et exinde concludere datum est quod, quia nullus a se sed ab aliis cogitat et loquitur, tandem omnes ab uno, ita a Domino; et nisi omnes ab uno, quod nusquam potuisset aliquis ordo vitarum existere in caelo, in quo tamen ille ordo est, ut distinctissimum sit in societates secundum quale boni; aliter prorsus foret si quisque ageret ex sua vita.
@1 inde$
AC n. 6471
6471.(s) Quidam spiritus non ex malis, sed ab illis qui cognitiones fidei prae aliis se habere putarunt, et qui plures alios instruxerunt, etiam in eo quod omne bonum et verum a Domino, et quod homo non cogitare nec velle bonum possit a se; is perductus est in eum statum ut ex se non cogitaret et vellet, nam in tales status in altera vita perduci possunt; in eo statu cum esset, dicebat quod sic vivere non (x)posset sed quod vita ei gravis sit; ei dictum est tunc quod sic non amaverit vivere in veritate quam docuerat, et quod angeli in eo statu sint, et {1}tunc in felicitate cum percipiunt non vivere ex se; sed hoc nihil valebat; inde constabat quam difficile sit vivere vitam fidei, nisi vivatur in bono charitatis.
@1 i quod$
@2 i sit $
AC n. 6472
6472. Quomodo se habet cum influxu utriusque vitae, nempe vitae cogitationis et vitae voluntatis a Domino, hoc scire datum est per revelationem, quod nempe Dominus influat duplici modo, nempe per caelum mediate et ex Se immediate, et {1}quod ex Se influat tam in rationalia hominis quae sunt interiora ejus, quam in naturalia ejus quae sunt exteriora; quod influit a Domino est bonum amoris et verum fidei, nam quod procedit a Domino, est Divinum Verum in quo Divinum Bonum; [2] sed haec varie recipiuntur apud hominem, nempe secundum quale ejus; Dominus non cogit hominem ad recipiendum quod a Se influit, sed ducit in libero, et quantum {2}sinit homo, per liberum ducit ad bonum; (m)ita Dominus ducit hominem secundum ejus jucunda, (x)tum quoque secundum fallacias et inde capta principia, sed sensim inde educit; et hoc apparet homini sicut a se; ita Dominus non frangit illa, nam hoc foret violare liberum,(n) quod tamen necessario erit, ut homo reformari possit, n. 1937, 1947, 2875, 2876, 2881, 3145, 3146, 3158, 4031. Quod Dominus ita influat apud hominem, nempe non solum mediate per caelum, sed etiam immediate ex Se tam in interiora quam in exteriora apud hominem, est arcanum hactenus ignotum.
@1 per hunc immediatum influxum$
@2 patitur$
AC n. 6473
6473. Quod Dominus regat ultima hominis aeque ac ejus prima, constare potest ex eo quod ordo a Domino sit, qui est successivus a primis ad ultima, ac in ipso ordine non est nisi quam Divinum, et quia ita, necessum est ut praesentia Domini sit in ultimis aeque ac in primis, nam sequitur unum ab altero secundum tenorem ordinis.
AC n. 6474
6474. Per horarii temporis experientiam mihi ostensum est quomodo a Domino omnes cogitationes reguntur; erat influxus instar lenissimi et paene imperceptibilis fluminis, cujus vena non apparet sed usque ducit et trahit; id quod a Domino influebat, ita ducebat cogitationum mearum omnes series in consequentia, {1}et tametsi leniter usque fortiter, adeo ut nequaquam in alias cogitationes possem evagari, quod etiam licuit tentare sed fuit incassum.
AC n. 6475
6475. Audivi dictum ad quosdam spiritus malos qui in mundo spirituum erant, et qui continue contra Dominum cogitabant, (quales sunt spiritus qui ab inferno, cum in mundo spirituum, videatur n. 5852) ut {1}producerent aliquem ex veritate dicentem de aliquo angelo caeli aut, si possent, ostenderent unum in caelo qui non agnoscit Dominum et quod sit vita omnium, {2}quodque sua ab Ipso habeant; sed tacuerunt quia non potuerunt; quidam ex malis spiritibus qui crediderunt quod etiam caeli darentur ubi non agnosceretur Dominus circumvagati sunt, et inquisiverunt, sed irrito conatu redierunt. [2] {3}Porro ad illos dictum quod omnes in inferno cogitent contra Dominum, nec Illi tribuant quicquam quod supra humanum; et tamen quod plerique {4}dicant se agnoscere Ens supremum, per quod intelligunt Patrem, et nihilominus in odiis et vindictis vivunt, et se continue efferre volunt super alios, et pro diis coli, ac ita infernum sibi faciunt. Aliter prorsus (t)cum illis est qui Dominum agnoscunt et ex corde in Ipsum credunt. Inde quoque constat quod Dominus influat in omnes, tam communiter per caelum quam singulariter ut et universaliter a Se; et quod ubi bonum charitatis est, ibi sit; at ubi contrarium ibi quoque sit sed non aliter quam ut det illis vitam, et quantum fieri potest, illos abducat a malo.
@1 First wrote ostendant unum angelorum, and left undeleted$
@2 et quod sua omnia$
@3 Et porro$
@4 i eorum$
AC n. 6476
6476. Quoties legi rationem Domini toties percepi manifeste elevationem versus Dominum, quae erat instar attractionis, et tunc ideae apertae erant, et inde {1}facta est communicatio cum aliquibus societatibus in caelo; et appercipiebam quod influxus a Domino esset in singula Orationis, ita in singulas ideas cogitationis meae quae a sensu rerum in Oratione erant; influxus fiebat cum varietate ineffabili, nempe non una vice similiter ac altera; inde quoque constabat quam infinita singulis{2} inessent, et quod Dominus in singulis praesens esset.
@1 i quoque $
@2 i ibi$
AC n. 6477
6477. Per plures annos observavi sphaeram communem influxuum circum me, constabat illa ex perpetuo conatu malum faciendi ab infernis ab una parte, et ex continuo conatu bonum faciendi a Domino ab altera; per hos conatus sibi oppositos jugiter detentus fueram in aequilibrio: tales conatus, et inde aequilibrium, sunt apud unumquemvis, inde illis liberum ut vertere se possint quo lubet; sed variatur aequilibrium secundum malum aut bonum apud hominem regnans. Ex eo quoque constare potuit quod Dominus universaliter influat, et cum universaliter etiam singulariter; et informatus sum quod oppositus conatus qui ab inferno, non aliud sit quam boni a Domino procedentis perversio in malum.
AC n. 6478
6478. Cum angelus alicui bonum facit, communicat etiam ei suum bonum, faustum et beatum, et hoc eo animo ut dare velit alteri omne ac nihil retinere; cum in tali communicatione est, tunc influit bonum cum fausto et beato ad illum multo plus quam dat, et hoc continue cum augmentis. Ast ut primum obvenit cogitatio quod {1}communicare velit suum ob finem ut obtineat influxum illum fausti et beati {2}in se, dissipatur influxus; et adhuc magis si aliquid cogitationis incidit de remuneratione ab illo cui bonum suum communicat; hoc a plure experientia scire datum est. Inde quoque constare potest quod Dominus sit in singulis, nam Dominus talis est ut Se dare velit omnibus, inde augetur faustum et beatum apud illos qui imagines ac similitudines Ipsius sunt.
@1 communicatio sit$
@2 illico dissipantur haec$
AC n. 6479
6479. Spiritus non ita probi qui apud me {1}aliquamdiu erant, continue injecerunt dubia ex fallaciis sensuum contra id quod omnia influere possint ab {2}uno fonte, et sic a Domino; sed dictum est illis quod tot dubia non possent removeri intra breve tempus propter fallacias sensuum, quae prius discutiendae, et propter ignota quae innumera sunt et prius scienda; immo quod {3}apud illos qui in negativo sunt, hoc est, apud quos negativum universaliter regnat, dubia nequaquam removeri possint, nam apud illos unus scrupulus plus valet quam mille confirmantia; est enim unus scrupulus sicut arenae scrupulus prope ante pupillam oculi positus, qui tametsi unicus et exiguus, usque tamen omnem visum adimit; at vero qui in affirmativo sunt, hoc est, apud quos affirmativum universaliter regnat, rejiciunt scrupulos ex fallaciis qui sunt contra veritates {4}, et si aliqua sunt quae non capiunt, haec ad latera rejiciunt, et dicunt se nondum ea intelligere, et usque manent in fide veritatis. Sed spiritus illi parum ad haec attendebant, quia in negativo erant.
@1 diu fuerunt$
@2 unico$
@3 ab illis$
@4 i nam hos confirmare volunt$
AC n. 6480
6480. Hic quia agitur de influxu Domini mediate per caelum, et immediate a Se Ipso, et hoc aptius dicitur Providentia, nam Dominus non influit solum in voluntatem et cogitationem hominis, sed etiam simul in plura quae contingunt illi, ideo in nunc sequentibus Providentiam {1}licet dicere.
@1 before in$
AC n. 6481
6481. Spiritus qui in alteram vitam veniunt, secum ferunt opinionem quod Providentia Divina sit universalis non autem in singularibus; causa illius opinionis fuerat quod viderint malos {1}ad honores evehi et divites fieri, et illis succedere, quod adscribunt prudentiae propriae; non scientes quod Providentia Divina pro fine habeat salutem hominis aeternam, ita non faustitatem ejus in mundo, nempe opulentiam et eminentiam, in quibus plerique dum vivunt in corpore, ipsam felicitatem ponunt; cum tamen non ita est, nam utplurimum eminentia parit amorem sui, et opulentia amorem mundi, ita quae contraria sunt amori in Deum et charitati erga proximum; quapropter dantur talia malis, et quoque bonis si non disconveniunt et a caelo abducunt; et praeterea Dominus per malos aeque ac per bonos providet fines suos; [2] nam Dominus malos ad bonum faciendum {2}proximo, patriae, et Ecclesiae, per ipsos suos amores agit; {3}mali enim volunt eminere, volunt lucrari, et volunt ideo videri probi et zelotes, et ex cupidine illa, sicut ex igne, ad talia facienda fortius excitantur quam probi. Malis etiam permittitur credere quod omnia prudentiae propriae sint, et quod Providentia Divina non sit, vel modo sit universalis: (m)quia aliud non volunt percipere; utque exsequantur talia quae conducunt rei publicae, etiam dantur illis secundum cogitata successus, quos {4}quia sibi adscribunt, se excitant magis.(n)
@1 gloriari ac ditescere$
@2 A reverses the order of these three$
@3 volunt enim$
@4 ideo adscribunt sibi et suae sapientiae$
AC n. 6482
6482. Locutus sum cum spiritibus de regimine Domini universali, quod universale nusquam dabile sit absque singularibus, et quod universale alioquin nihil sit, nam quod universale dicatur, est quia singularia simul ita appellantur, sicut particularia simul sumpta vocantur commune; idcirco dicere Providentiam in universali et non in singularibus, est nihil dicere. Si quis per Providentiam in universali intelligit conservationem totius secundum ordinem universae naturae in prima creatione impressum ille non considerat quod nihil subsistere possit nisi (x)perpetuo existat, nam sicut notum est in orbe erudito, subsistentia est perpetua existentia, ita est conservatio perpetua creatio; consequenter est Providentia jugiter in singulis. Confirmant se quidam in eo quod universale detur absque {1}particulari ex rege, qui universaliter regit non autem singulariter; sed illi non cogitant quod regium (t)non sit modo apud ipsum regem, sed etiam apud ejus ministros, qui vice ejus funguntur in talibus in quibus ipse non valet nec potest; ita universale quod est regis, est in singularibus{2}. Sed hoc non opus est apud Dominum; nam quicquid in Ipso est, infinitum est, quia Divinum; quod angeli {3}Ipsius ministeria sint, est ut in vita activa sint, ac inde in felicitate; sed usque ministeria quae agunt, non sunt ex illis, sed ex influxu a Domino, quod quoque angeli unanimiter fatentur.
@1 singulari$
@2 i alioquin non foret regimen sed confusum chaos $
@3 i in caelo$
AC n. 6483
6483. Ex illis quae nunc dicta sunt, etiam constare potest quod universale se prorsus habeat secundum singularia; si haec sunt minus singularia, etiam universale est minus elevatum, si autem sunt magis singularia, inde universale est magis elevatum, nam singularia faciunt ut universale sit et dicatur universale; inde sciri potest quale est Divinum universale, quod nempe sit in omnium singularissimis, nam est elevatissimum super omnia, quia Divinum et infinitum.
AC n. 6484
6484. Quidam erat qui se confirmaverat in eo quod nihil Providentiae Divinae esset, sed quod omnia et singula essent ex prudentia, tum a fortuna et casu; fortunam statuebat sed nesciebat quid esset; erat ille inter spiritus malos subtiles, quia cogitationi plus indulserat quam sermoni et conversationi; cum in alteram vitam venit, continuabat ibi vitam priorem, ut solent omnes; inquisivit et quoque hausit omnia quae ei inservire posse putabat, per quae sibi ipsi consuleret, {1}ut ex se faustus esset, etiam artificia magica. Locutus sum cum illo, et dicebat quod in suo caelo esset cum ita, et quod aliud caelum non posset dari quam quod ipse sibi faceret; sed respondere datum est quod {2}ejus caelum vertatur in infernum, ut primum ipsum caelum in (c)illud influit; erat tunc in mundo spirituum, et cum ibi, sunt in jucundis amorum in quibus fuerant in mundo, n. 5852; at tunc factum quod caelum influeret in ejus jucundum, ac subito tunc sensit infernum, ac horrescens dicebat quod hoc nunquam crediderit; dictum mihi a spiritibus bonis quod is pejor reliquis esset, quia ab illo influxus subtilior quam ab aliis. [2]Postea idem redactus est in statum infantiae suae, et a Domino ostensum angelis qualis tunc fuerat, et quoque tunc qualis ejus vita futura quae praevisa, et quod singula ejus vitae ducta fuerint a Domino, et quod alioquin se praecipitavisset in atrocissimum infernum, si vel minimum a Domini Providentia continua cessavisset; hoc potest angelis sisti videndum{3}. Interrogatus etiam fuit, num usquam cogitaverit de {4}vita aeterna, dicebat quod non crediderit, et quod rejecerit omnia illa, ex causa quia videret tam multa confusa, justum pati et impium gloriari, et similia; tum quod videret bruta animalia habere similes sensus, similem vitam, et quoque animadvertentiam et prudentiam, sic credens se moriturum sicut illa; et quod in maximum stuporem venerit cum apperciperet se post mortem vivere.
@1 et $
@2 hoc$
@3 i inde quoque scire datum, quod Providentia Domini sit in singularissimis$
@4 altera vita$
AC n. 6485
6485. Cum spiritibus bonis locutus sum de Providentia Divina, et de propria prudentia hominis, et ostendebant per repraesentativum familiare apud illos de hac re, per grumum sparsum et rarum in atmosphaera, dicentes quod prudentia propria ad Providentiam Divinam se habeat sicut ad universam atmosphaeram {1}grumus ille qui nihil est respective, et quoque decidit; addebant quod qui prudentiae propriae tribuunt omnia, sint velut illi qui in opacis silvis errant nec sciunt exitum, et si illum inveniunt, quod tribuant id vel suae prudentiae vel fortunae. Porro dicebant quod omnia contingentia sint Providentiae, et quod Providentia agat tacite et occulte, ob plures causas; si aperte, quod homo nusquam reformari posset.
@1 grumus ille before ad$
AC n. 6486
6486. Audivi angelos inter se loquentes de Providentia Domini, sed quae locuti sunt, quidem intellexi, sed {1}pauca describi possunt quia loquela eorum continue juncta est repraesentativis caelestibus quae non exprimi nisi quoad exiguam partem possunt; illi sapienter locuti sunt, dicentes quod Providentia Domini sit in omnium singularissimis, sed non secundum talem ordinem {2}qualem homo sibi proponit, quia et praevidentur et providentur quae ventura sunt; et quod se habeat, sicut qui palatium struit, primum coacervat {3}materialia omnis generis, et illa in cumulos conjicit, ubi in nullo ordine jacent, et {4}solum in intellectu architecti {5}est quale inde palatium.
@1 non omnia$
@2 quem$
@3 materiale I$
@4 i quod$
@5 sit$
AC n. 6487
6487. Cum locutus sum cum angelis de Providentia Divina Domini, aderant etiam spiritus qui aliquid de fato seu necessitate absoluta sibi impresserunt; putabant Dominum ex illa agere, quia non potest aliter procedere quam secundum essentialissima, ita secundum illa quae sunt perfectissimi ordinis; sed illis ostensum est quod {1}homini liberum sit, et si ei liberum quod non sit ex necessitate; hoc {2}illustratum est per domos quae aedificandae, quod lateres, argillae, arenae, lapides inservientes stylobatis et columnis, tum asseres et tigna, et talia plura comportentur non in eo ordine quo construenda domus sed secundum libitum, et quod solus Dominus noverit qualis inde (t)domus exstrui possit; illa omnia quae a Domino, sunt essentialissima, sed non sequuntur in ordine ex necessitate, verum applicate ad liberum hominis.
@1 A has omne with homini above it$
@2 illustrare datum$
AC n. 6488
6488. Sermo fuit de praedestinatione, et multi ex spiritibus ex principiis in mundo fuerunt in ea opinione quod quidam praedestinati sint ad caelum, et quidam ad infernum; sed responsum audivi e caelo quod nusquam aliquis praedestinatus sit ad infernum, sed quod omnes ad vitam aeternam.
AC n. 6489
6489. Ita se habet cum Providentia {1}Domini quod conjuncta sit cum Praevidentia, et quod una non detur absque altera; mala enim praevidentur {2}et bona providentur; et mala quae praevidentur per dispositionem providam Domini continue flectuntur versus bonum, nam finis Divinus ad bonum universaliter regnat; inde nec quicquam permittitur, nisi ob finem ut {3}inde aliquod bonum eveniat; sed quia liberum homini {4}est, ut reformari possit, flectitur ille a malo ad bonum, quantum in libero se flecti patitur, et continue ab atrocissimo inferno, in quod se praecipitare omni conatu laborat, in mitius, si non duci possit ad caelum.
@1 i Divina$
@2 sed$
@3 bonum inde$
@4 erit$
AC n. 6490
6490. Nisi Providentia Domini in singularissimis esset, nequaquam salvari potuisset homo, ne quidem vivere, nam {1}vita est a Domino, et omnia {2}momenta vitae {3}habent seriem consequentiarum in aeternum. Quondam datum erat percipere manifeste sphaeram finium, quae est Providentiae a Domino{4}.
@1 i omnis$
@2 i etiam$
@3 i hominis$
@4 i in qua sphaera est caelum$
AC n. 6491
6491. Quod Domini Providentia sit infinita et spectet aeternum, constare potest ex formatione embryonum in utero; projiciuntur ibi continue lineamenta ad illa quae futura, ita ut unum semper sit planum ad alterum, et hoc absque omni errore, usque dum embryo fit; postmodum etiam cum natus est, {1}praeparatur unum successive ad alterum et pro altero, ut homo perfectus existat, et tandem talis ut recipere possit caelum; si ita singula providentur cum homo concipitur, nascitur et adolescit, quid non quoad spiritualem {2} vitam?
@1 unum praeparat alterum$
@2 i ejus$
AC n. 6492
6492. In somnio apparebat mihi pater meus, et loquebar cum illo, dicens quod filius non agnoscere debeat patrem suum pro patre, {1}sicut prius, postquam sui juris factus est; nam quod agnoscendus cum educatur, est quia tunc loco Domini est, nec nisi quam ex manuductione patris novit tunc quid aget; at cum sui juris et suae cogitationis fit, et se ex semet manuducere posse sibi videtur, quod tunc Dominus pater ejus erit, cujus vicem naturalis ejus pater prius obiverat. Haec locutus sum in somnio; {2}cum evigilatus, videbatur descendere e caelo {3}volumen longum applicatum baculis, et colligatum per pulcherrimas contexturas coloratas candido caeruleo; pulchritudo non describi potest; dictum est quod talia dona angelis sint inter se.
@1 ut$
@2 i et$
@3 i versus me$
AC n. 6493
6493. Saepe locutus sum cum spiritibus de fortuna, quae in mundo apparet sicut casus fortuitus, quia non sciunt unde; et quia hoc non sciunt, quidam negant quod sit. Cum mihi accideret tale quod appareret sicut fortuitum, dictum (c)est ab angelis quod accideret quia tales spiritus aderant, et cum fortuitum malum, quod sphaera talium spirituum praevaleret; etiam mali spiritus per artes suas invenerunt producere sphaeram ex qua infortunata quae apparebant plane sicut ex casu; et porro dictum quod omnia, immo omnium minima ad minimorum minima, dirigantur a Providentia Domini, {1}usque quoad ipsos gressus; cumque tale praevalet quod contrarium (c)illi est, accidunt infortunata; et confirmatum ab illis est quod non detur aliquis casus; et quod fortuitum apparens seu fortuna, sit Providentia in ultimo ordinis in quo omnia inconstanter se respective habent.
@1 imo$
AC n. 6494
6494. Per plures annos sedulo observavi num fortuna esset aliquid, et compertus sum quod esset, et quod prudentia tunc nihil faceret; omnes etiam qui diu super id reflexerunt, hoc sciunt et fatentur, sed non sciunt unde id; quod sit e spirituali mundo via aliquis novit, cum tamen inde est. Quondam cum ludi ludum familiarem {1}aleae cum talis in conversatione, {2}spiritus qui apud me, loquebantur mecum de fortuna in ludis, et dicebant quod fortunatum illis repraesentaretur per nubem candidam, et quod infortunatum per nubem fuscam; et cum apud me appareret nubes fusca quod {3}nequaquam vincere possem; et quoque ex illo indicio praedicebant mihi fortunae vices in illo ludo; inde scire datum quod id quod tribuitur fortunae, etiam in ludis, sit ex spirituali mundo; magis id quod homini contingit quoad vices in ejus vitae cursu; et quod id quod fortuna vocatur sit {4}ex influxu Providentiae in ultimis ordinis ubi ita existit; ita quod Providentia sit in omnium singularissimis, secundum Domini verba, quod `ne quidem capillus decidat de capite absque voluntate {5}Dei’.
@1 in alea conversatione cum talis$
@2 erant apud me, et$
@3 nullatenus$
@4 influxus$
@5 A d Ipsius i Dei$
AC n. 6495
6495. Ex his quae hactenus allata sunt, constare potest quod influxus a Domino sit immediatus, et quoque per caelum mediatus; sed influxus qui a Domino, est bonum amoris caelestis, ita amoris erga proximum; in hoc amore est Dominus praesens, nam amat universum genus humanum et singulos vult salvare in aeternum; (m){1}et quia bonum illius amoris est ab Ipso {2} est Ipse in illo, ita apud hominem praesens qui in illius amoris bono est.(n) At cum homo (t)in illum statum se mittit ut recipiat influxum ab inferno, tunc vitam amoris sui et mundi sentit jucundam, et vitam amoris proximi, nisi sit pro se, injucundam. Et quia homo {3}qui in {4}hoc statu est, non cupit nisi quam mala, et cogitat non nisi quam falsa de vita spirituali, ne itaque similiter agat sicut cupit, et loquatur sicut cogitat, tenetur in vinculis per ipsos suos amores, quorum privationem timet, ita per timores jacturae honoris, lucri, (x)famae, vitae; in haec vincula, quae faciunt planum ultimum, influit tunc Dominus et per illa regit eum; inde actualiter moratus et civilis apparet, quandoque sicut angelus, nec societati ac proximo damnum infert; et si inferret, sunt leges civiles quae puniunt. Sed hoc planum nihil est in altera vita; homo ibi est in spirituali mundo, proinde in sphaera interiorum suorum, nempe qualis intus fuerat, talis ibi est, non qualis apparuit in externis; externa enim ei auferuntur, quibus ablatis patet qualis vel diabolus, vel qualis angelus fuerat in mundo.
@1 quare$
@2 i proinde$
@3 cum$
@4 tali$
AC n. 6496
6496. Continuatio ad finem capitis sequentis.
GENESEOS
CAPUT QUINQUAGESIMUM
1. Et cecidit Joseph super facies patris sui, et fievit super illo, et osculatus illum.
2. Et praecepit Joseph servis suis medicis ad condiendum patrem suum; et condierunt medici Israelem.
3. Et impleti ei quadraginto dies, quia ita implentur dies conditorum; et fleverunt illum Aegyptii Septuaginta dies.
4. Et transiverunt dies fletus ejus, et locutus Joseph ad domum Pharaonis, dicendo, si quaeso inveni gratiam in oculis vestris, loquimini quaeso in auribus Pharaonis, dicendo.
5. Pater meus adjuravit me, dicendo, Ecce ego morior, in sepulcro meo, quod fodi mihi in terra Canaan, ibi sepelias me; et nunc asendam quaeso, et sepelium patrem meum, et revertar.
6. Et dixit Pharaoh, Ascende et sepeli patrem tuum, quemadmodum adjuravit te.
7. Et ascendit Joseph ad sepeliendum patrem suum, et
ascenderunt cum eo omnes servi Pharaonis, seniores domus ejus et omnes seniores terrae Aegypti.
8. Et tota domus Josephi, et fratres ejus, et domus patris sui; tantum infantes suos, et greges suos, et armenta sua, reliquerunt in terra Goshen.
9. Et ascendit cum eo tetiam currus, etiam equites, et erat exercitus gravis valde.
10. Et venerunt ad aream Atad, quae in transitu Jordanis, et planxerunt ibi planctum magnum et gravem valde, et fecit patri suo luctum septem dies.
11. Et vidit habitator terrae Cananaeus luctum in area Atad, et dixerunt, Luctus gravis hic Aegyptiis, propterea vocavit nomen ejus Abel Mizraim qui in transitu Jordanis.
12. Et fecerunt filii ejus ita, quemadmodum, praeceperat illis. 13. Et tulerunt illum filii ejus terram Canaanem, et sepeliverunt illum in spelunca agri Machpelah, quam emerat Abraham cum agro ad possessionem sepulcri ex Ephrone Hittaeo, super facies Mamre.
14. Et reversus Joseph Aegyptum, is et fratres ejus, et omnes ascendentes cum eo ad sepeliendum patrem ejus, postquam sepelire eum patrem suum.
15. Et viderunt fratres Josephi quod mortuus pater illorum, et dixerunt, Fortassis odio habebit nos Joseph, et reducendo reducet nobis omne malum quod retribuimus illi.
16. Et praeceperunt ad Josephum, dicendo, Pater tuus praecepit ante mori eum, dicendo.
17. Ita dicatis ad Josephum, Quaeso remitte quaeso praevaricationem fratrum tuorum, et peccatum illorum, quia malum retribuerunt tibi; et nunc remitte quaeso praevaricationem servorum DEI patris tui; et flevit Joseph in loqui illos ad eum.
18. Et iverunt etiam fratres ejus, et ceciderunt coram eo, et dixerunt, Ecce nos tibi ad servos.
19. Et dixit ad illos Joseph, Ne timeatis, quia num pro DEO ego?
20. Et vos cogitastis super me malum, DEUS cogitavit id ad bonum propter facere secundum diem hunc, ad vivificandum populum magnum.
21. Et nunc ne timeatis, ego sustentabo vos, et infantes vestros; et consolatus illos, et locutus super cor illorum.
22. Et habitavit Joseph in Aegypto, is et domus patris ejus; et vixit Joseph centum et decem annos.
23. Et vidit Joseph Ephraimo filios tertianorum; etiam filii Machir, filii Menashis nati super genubus Josephi.
24. Et dixit Joseph ad fratres suos, Ego morior, et DEUS visitando visitabit vos, et ascendere faciet vos e terra hac ad terram quam juravit Abrahamo, Jishako et Jacobo.
25. Et adjuravit Joseph filios Israelis, dicendo, Visitando visitabit DEUS vos, et ascendere facietis ossa mea exhinc.
26. Et moriebatur Joseph filius centum et decem annorum; et condierunt eum; et ponebatur in arca in Aegypto.
AC n. 6497
6497. CONTENTA
Postquam actum est de Abrahamo, Jishako, et Jacobo, per quos in supremo sensu {1}repraesentatur Dominus, agitur nunc in ultimo hoc capite in sensu interno de Ecclesia, quod postquam caelestis Ecclesia periit, Ecclesia spiritualis a Domino instituta sit; initium ejus et progressus in sensu interno describitur; et ad finem capitis, Ecclesiae illius finis; et quod loco ejus solum Ecclesiae repraesentativum apud posteros Jacobi institutum sit.
@1 repraesentabatur$
AC n. 6498
6498. SENSUS INTERNUS
Vers. 1-3. Et cecidit Joseph super facies patris sui, et flevit super illo, et osculatus illum. Et praecepit Joseph servis suis medicis ad condiendum patrem suum; et condierunt medici Israelem. Et impleti ei quadraginta dies, quia ita implentur dies conditorum; et fleverunt illum Aegyptii septuaginta dies. `Et cecidit Joseph super facies patris sui’ significat influxum interni in affectionem boni: `et flevit super illo’ significat maestitiam: `et osculatus illum’ significat conjunctionem primam: `et praecepit Joseph servis suis medicis’ significat praeservationem a malis quae impedirent: `ad condiendum patrem suum’ significat ne inficiatur aliquo contagio: `et condierunt medici Israelem’ significat effectum ad praeservandum bonum quod ex vero: `et impleti ei quadraginta dies’ significat status praeparationis per tentationes: `quia ita implentur dies conditorum’ significat quod illi status praeservationis sint: `et fleverunt illum Aegyptii’ significat tristitiam scientificorum Ecclesiae: `septuaginta dies’ significat statum plenum.
AC n. 6499
6499. `Et cecidit Joseph super facies patris sui’: quod significet influxum interni in affectionem boni, constat ex significatione `cadere super facies alicujus’ quod sit influxus; ex repraesentatione `Josephi’ quod sit internum, de qua n. 5805, 5826, 5827, 5869, 5877, 6177, 6224; ex significatione `faciei’ quod sit affectio, de qua n. 4796, 4797, 5102; et ex repraesentatione `Israelis’ qui hic est `pater’, quod sit bonum spirituale seu bonum veri, de qua n. 3654, 4598, 5801, 5803, 5806, 5812, 5817, 5819, 5826, 5833; inde patet quod per `cecidit Joseph super facies patris sui’ significetur influxus interni in affectionem boni spiritualis. [2]Quod influxus interni in affectionem boni spiritualis significetur, est quia in sensu interno hic agitur de Ecclesia spirituali quod instituta a Domino, per `Israelem’ enim bonum veri seu bonum spirituale significatur, et {1} id bonum facit Ecclesiam spiritualem, ideo etiam per `Israelem’ illa Ecclesia significatur, n. 4286, 6426; ut existat id bonum, erit influxus a caelesti interno quod repraesentatur per `Josephum’, nam absque influxu inde bonum illud non est bonum quia nullius affectionis. In sequentibus in sensu interno etiam continuatur de institutione illius Ecclesiae, n. 6497. Quod Ecclesia illa per `Israelem’ nunc mortuum et mox sepeliendum describatur, est quia in sensu interno per `mortem’ non significatur mors, nec per `sepulturam’ sepultura, sed per `mortem’ nova vita, n. 3498, 3505, 4618, 4621, 6036, et per `sepulturam’ regeneratio, n. 2916, 2917, 5551.
@1 i quia$
AC n. 6500
6500. `Et flevit super illo’: quod significet maestitiam, constat absque explicatione. Per maestitiam, quae hi significatur per `flere’, non intelligitur maestitia propter mortem in sensu interno sicut in externo, sed propter bonum Ecclesiae spiritualis, quod non possit elevari supra naturale; Dominus enim influens per internum continue vult perficere illud bonum et adducere versus Se, sed usque non potest ad primum gradum boni quod est Ecclesiae caelestis, elevari, {1}n. 3833; nam homo Ecclesiae spiritualis in obscuro est respective, et ratiocinatur de veris num vera sint, aut confirmat illa {2}quae doctrina dicta, et hoc absque perceptione num verum sit vel non verum quod confirmat, et cum confirmaverat illud apud se, credit {3}prorsus quod verum sit, tametsi foret falsum, nam nihil non confirmari potest, hoc enim ingenii opus est, non intelligentiae, minus sapientiae, et falsum confirmari potest prae vero, quia favet cupiditatibus, et congruit fallaciis sensuum. Quia homo Ecclesiae spiritualis (t)est talis, nequaquam elevari potest supra naturale; inde nunc maestitia quae per `flevit Josephus super illo’ significatur.
@1 A d$
@2 quia ita doctrina dicit$
@3 quod ita sit, tametsi non ita est$
AC n. 6501
6501. `Et osculatus illum’: quod significet conjunctionem primam, constat a significatione `osculari’ quod sit conjunctio ex affectione, de qua n. 3573, 3574, 4215, 4353, 5929, 6260; hic conjunctio prima, quia in sequentibus de arctiore conjunctione agitur.
AC n. 6502
6502. `Et praecepit Joseph servis suis medicis’: quod significet praeservationem a malis quae impedirent, nempe conjunctionem, constat ex significatione `praecipere’ quod sit influere, de qua n. 5732; a repraesentatione `Josephi’ quod sit internum, de qua mox supra n. (x)6499; et ex significatione `medicorum’ quod sint praeservatio a malis; quod sit a malis quae impedirent conjunctionem, de qua mox supra n. 6501, ex serie apparet; inde patet quod per `praecepit Joseph servis suis medicis’ significetur influxus ab interno de praeservatione a malis quae impedirent conjunctionem. Quod `medici’ significent praeservationem a malis, est quia in spirituali mundo `morbi’ sunt mala et falsa; morbi spirituales non aliud sunt, nam mala et falsa sanitatem interno homini auferunt, et inducunt aegritudines {1}menti, et tandem dolores; {2} nec aliud per morbos in Verbo {3}significatur. [2]Quod `medici, {4} medicina ac medicamenta’ in Verbo significent praeservationes a malis et falsis, constat a locis ubi nominantur, ut apud Mosen,
Si audiendo audias vocem Dei tui, et bonum in oculis {5}Illius facias, et aures des praeceptis Ipsius, et custodias omnia statuta Ipsius, omnem morbum quem posui super Aegyptios, non ponam super te, quia Ego Jehovah sum Medicus tuus, Exod. xv 26;
`Jehovah Medicus’ pro praeservatore a malis, nam haec per `morbos super Aegyptiis’ significantur; quod `morbi super Aegyptiis’ `significent’ mala et falsa oriunda ex ratiociniis {7}a scientificis et fallaciis de arcanis fidei, ex Divina Domini misericordia ostendetur, ubi de illis; quod spiritualia significentur, {8} patet ex eo quod dicatur `si audirent vocem Dei, bonum facerent, aures darent praeceptis, et custodirent statuta’, quod non tunc super illis morbi illi. [8]{9}In eodem sensu etiam Dominus se vocat Medicum apud Lucam,
Non opus habent sani medico, sed male habentes, non veni ad vocandum Justos, sed peccatores ad paenitentiam, v 31, 32;
hic quoque `medicus’ pro praeservatore a malis, nam per `sanos’ intelliguntur justi, et per `male habentes’ peccatores: (m)apud Jeremiam,
Num balsamum non est in Gileade? num medicus non ibi? quare enim non ascendit sanitas filiae populi Mei? viii 22;
`medicus’ pro praeservatione a falsis in Ecclesia, `sanitas enim filiae populi Mei’ est verum doctrinae ibi. [4]Quod sanationes, medelae, remedia et medicamenta non in naturali sed in spirituali sensu in Verbo {10}dicantur, patet apud Jeremiam,
Quare percussisti nos, ut non remedium nobis? {12}exspectare pacem, sed non bonum; tempus sanationis, sed ecce terror, xiv 19, viii 15:
apud eundem,
Ego ascendere ei faciam sanitatem et medelam, et sanabo eos, et revelabo illis coronam pacis et veritatem, xxxiii 6:
apud eundem,
Non judicans judicium tuum ad sanitatem, medicamenta restitutionis non tibi, xxx 13:
apud eundem,
Ascende Gilead, et sume balsamum virgo filia Aegypti, in vanum multiplicasti medicamenta, sanatio non tibi, xlvi 11:
[5]apud Ezechielem,
Juxta fluvium ascendit super ripa ejus hinc et illinc omnis arbor (x)cibi, cujus non decidit folium, neque consumitur fructus ejus; in menses suos renascitur, quia aquae ejus e sanctuario sunt exeuntes; unde fructus ejus est in cibum, et folium ejus in medicamentum, (x)xlvii 12;
agitur ibi apud Prophetam de nova domo Dei, seu de novo templo, per quod significatur nova Ecclesia ac in interiore sensu regnum spirituale Domini, quare `fluvius super cujus ripa ascendit omnis arbor cibi’ significat illa quae sunt intelligentiae et sapientiae, n. 108, 109, 2702, 3051; `arbores’ perceptiones et {13}cognitiones boni et veri, n. 103, 2163, 2682, 2722, 2972, 4552; {14} `cibus’ ipsa bona et vera, n. 680, 4459, 5147, 5293, 5576, 5915; (m)`aquae’ exeuntes e sanctuario’ vera quae intelligentiam faciunt, n. 2702, 3058, 3424, 4975, 5668; `sanctuarium’ amorem caelestem, in sensu supremo Divinum Humanum Domini, a Quo ille amor;(n) `fructus qui sunt in cibum’ (x)significant bona amoris, n. 913, 983, 2846, 2847, 3146; `folium quod in medicamentum’ significat verum fidei, n. 885; inde patet quid `medicamentum’, quod nempe sit id quod praeservat a falsis et a malis; verum enim fidei, cum ducit ad bonum vitae, quia abducit a malo, praeservat.
@1 mentis$
@2 i inde quoque est quod$
@3 significetur$
@4 i tum$
@5 Ipsius$
@6 sint$
@7 perversis$
@8 i etiam$
@9 A o these words and instead i the marginal passage Apud Jeremiah . . . doctrinae ibi, thus before Apud Lucam$
@10 intelligantur$
@11 exspectate A I$
@12 conjunctiones I$
@13 i quod$
AC n. 6503
6503. `Ad condiendum patrem suum’: quod significet ne inficiatur aliquo contagio, constat a significatione `condire’ quod sit medium praeservationis a contagio; et a repraesentatione `Israelis’ quod sit bonum quod est Ecclesiae spiritualis, de qua supra n. 6499; inde patet quod per `ad condiendum patrem suum’ significetur medium praeservationis ne bonum quod est Ecclesiae spiritualis, inficiatur aliquo contagio; quod `condire’ significet medium praeservationis a contagio, est quia conditurae fiebant ut corpus praeservaretur a putredine. De medio praeservationis boni spiritualis a contagio etiam in mox sequentibus agitur.
AC n. 6504
6504. `Et condierunt medici Israelem’: quod significet effectum ad praeservandum bonum quod ex vero, constat ex significatione `condire’ quod sit medium praeservationis a contagio, de qua mox supra n. 6503, hic effectus praeservationis quia dicitur `condierunt’; ex significatione `medicorum’ quod sint praeservatio a malis, de qua supra n. 6502; et ex repraesentatione `Israelis’ quod sit bonum spirituale, {1}quod idem est ac bonum quod ex vero, de qua etiam supra n. 6499.
@1 hoc est$
AC n. 6505
6505. `Et impleti ei quadraginta dies’: quod significet status praeparationis per tentationes, constat ex significatione numeri `quadraginta’ quod sint tentationes, de qua n. (x)730, 862, 2272, 2273; et ex significatione `dierum’ quod sint status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, 3462, 3785, 4850; quod sint status praeparationis, significatur per quod `impleti ei illi dies’, nam per impletionem dierum illorum {1}fiebat praeparatio ut praeservarentur corpora a putredine, in sensu spirituali {2}ut animae a contagio mali. Quod per tentationes removeantur mala et falsa, et quod homo per illas praeparetur ad recipiendum vera et bona, videatur n. 868, 1692, 1717, 1740, 2272, 3318, 4341, 4572, 5036, 5356, 6144.
@1 praeservabantur$
@2 animae a malis$
AC n. 6506
6506. `Quia ita implentur dies conditorum’: quod significet quod illi status praeservationis sint, constat ex significatione `dierum’ quod sint status, de qua mox supra n. 6505; et a significatione `condiri’ quod sit medium praeservationis, de qua etiam supra n. 6503.
AC n. 6507
6507. `Et fleverunt illum Aegyptii’: quod significet tristitiam scientificorum Ecclesiae, constat ex significatione `flere’ quod sit summum tristitiae, et repraesentativum luctus interni, de qua n. 3801, 4786; et ex repraesentatione `Aegyptiorum’ quod sint scientifica Ecclesiae, de qua n. 4749, 4964, 4966. Tristitia scientificorum Ecclesiae quae per `fleverunt Israelem Aegyptii’, non significat tristitiam propter mortem ejus, hic enim sensus est sensus litterae; sed tristitia hic significat tristitiam propter quod bonum Ecclesiae quod per `Israelem’ repraesentatur, reliquerit scientifica quae sunt externa Ecclesiae, cum ab illis ascenderit ad Ecclesiae internum quod est bonum veri; tunc enim non spectat scientifica apud se, ut prius, sed infra se; nam cum verum Ecclesiae spiritualis fit bonum, tunc fit versura, et tunc non amplius spectat vera ex veris sed vera ex bono, de qua versura prius aliquoties actum est; inde tristitia; et quoque inde quod tunc fiat alius ordo inter scientifica, quod {1}nec fit absque dolore.
@1 non$
AC n. 6508
6508. `Septuaginta dies’: quod significet statum plenum, constat ex significatione `septuaginta’; numerus enim hic simile involvit cum septem, et `septem’ significant integram periodum a principio ad finem, ita statum plenum, n. 728, 2044, 3845; quod numeri in Verbo significent res, videatur n. 1963, 1988, 2075, 2252, 3252, 4264, 4495, 4670, 5265, 6175; et quod numeri multiplicati significent simile cum simplicibus a quibus compositi, n. 5291, 5335, 5708, ita septuaginta simile cum septem. [2]Quod `septuaginta’ sint integra periodus, ita status (x)plenus, patet quoque ab his locis: apud Esaiam,
Fiet in die illo, oblivioni tradetur Tyrus septuaginta annis, juxta dies regis unius: a fine septuaginta annorum erit Tyro canticum meretricis; fiet namque a fine septuaginta annorum visitabit Jehovah Tyrum, xxiii 15, 17;
`Tyrus’ pro cognitionibus boni et veri quae Ecclesiae, n. 1201, quae `oblivioni dabuntur’; `septuaginta anni’ pro integra periodo a principio ad finem; `juxta dies regis unius’ pro statu veri intra
Ecclesiam; `dies’ enim sunt status, n. 6505, et `rex’ verum, n. 1672, 2015, 2069, 3009, 5044, 5068, 6148; quisque qui perpendit, videre potest quod hic per `Tyrum’ non Tyrus intelligatur, et quod absque sensu interno non capi possit quid sit quod `oblivioni tradetur Tyrus septuaginta annis’ et quid sit quod hoc sit `juxta dies regis unius’ et quid reliqua: [3]apud Jeremiam,
Erit tota terra in desolationem, in devastationem, et servient gentes hae regi Babelis septuaginta annis, et fiet, cum impleti fuerint septuaginta anni, visitabo super regem Babelis, et super gentem hanc iniquitatem eorum, xxv 11, 12, xxix 10;
`septuaginta anni’ pro pleno statu desolationis et devastationis; id significabat septuaginta annorum captivitas quae populo Judaico: [4]apud Danielem,
Septimanae septuaginta decisae sunt super populum tuum, et super urbem sanctitatis tuam, ad {1}consummandum praevaricationem, et ad obsignandum peccata,et ad expiandum iniquitatem, et ad adducendum justitiam saeculorum, et ad obsignandum visionem et prophetam, et ad ungendum Sanctum sanctorum, ix 24;
`septuaginta’ manifeste pro statu pleno, {2} sic pro integra periodo antequam Dominus venturus, inde de Ipso dicitur quod `in plenitudine temporis venerit’; quod `septimanae septuaginta’ sint status plenus, patet a singulis in illo versu, quod nempe tot decisae sint `ad {3}consummandum praevaricationem’, tum `ad expiandum iniquitatem, et ad adducendum justitiam saeculorum, ad obsignandum visionem et prophetam, {4}ad ungendum Sanctum sanctorum’; singula haec involvunt plenitudinem; similiter etiam mox sequentia ibi,
Scito ergo et percipito, ab exitu Verbi ad usque restituendum et aedificandum Hierosolymam usque ad Messiam Principem septimanae septem, vers. 25;
ibi `septem’ pro pleno statu; quod {5}septem aeque ac septuaginta significent plenum statum, videatur mox supra; `Hierosolyma’ hic manifeste pro Ecclesia nova, nam non tunc aedificata est Hierosolyma sed destructa.
@1 consumendum A, consumandum I$
@2 i et$
@3 consumendum A, consumandum I$
@4 i et$
@5 septem et septuaginta idem significent, supra ostensum est$
AC n. 6509
6509. Vers. 4-6. Et transiverunt dies fletus ejus; et locutus Joseph ad domum Pharaonis, dicendo, Si quaeso inveni gratiam in oculis vestris, loquimini quaeso in auribus Pharaonis, dicendo. Pater meus adjuravit me, dicendo, Ecce ego morior, in sepulcro meo, quod fodi mihi in terra Canaan, ibi sepelias me; et nunc ascendam quaeso, et sepeliam patrem meum, et revertar. Et dixit Pharaoh, Ascende et sepeli patrem tuum, quemadmodum adjuravit te. `Et transiverunt dies fletus ejus’ significat quod status maestitiae transacti sint: `et locutus Joseph ad domum Pharaonis’ significat influxum interni in mentem naturalem: `dicendo, Si quaeso inveni gratiam in oculis vestris’ significat ut bene recipiatur: `loquimini quaeso in auribus Pharaonis, dicendo’ significat sollicitationem ut consentiat: `Pater meus adjuravit me’ significat quod Ecclesia cordi sit: `dicendo, Ecce ego morior’ significat quod desiit esse: `in sepulcro meo, quod fodi mihi in terra Canaan, ibi sepelias me’ significat quod resuscitanda ubi prior fuerat: `et nunc ascendam quaeso, et sepeliam patrem meum’ significat resuscitationem Ecclesiae ibi ab interno: `et revertar’ significat praesentiam in mente naturali: `et dixit Pharaoh, Ascende et sepeli patrem tuum’ significat affirmationem ut resuscitetur Ecclesia: `quemadmodum adjuravit te’ significat quia illa cordi.
AC n. 6510
6510. `Et transiverunt dies fletus ejus’: quod significet quod status maestitiae transacti sint, constat ex significatione `transiverunt’ quod sit transactum; ex significatione `dierum fletus’ quod sint status maestitiae, de qua supra n. 6500; quod dies sint status, n. 6505.
AC n. 6511
6511. `Et locutus Joseph ad domum Pharaonis’: quod significet influxum interni in mentem naturalem, constat ex significatione `loqui’ quod sit influxus, de qua n. 2951, 5481, 5743, 5797; ex repraesentatione `Josephi’ quod sit internum, de qua supra n. 6499; ex significatione `domus’ quod sit mens, de qua n. 4973, 5023; et ex repraesentatione `Pharaonis’ quod sit {1} naturale, de qua n. (x)5160, 5799, 6015; inde patet quod per `locutus Joseph ad domum Pharaonis’ significetur influxus interni in mentem naturalem.
@1 i scientificum in communi, et inde$
AC n. 6512
6512. `Dicendo, Si quaeso inveni gratiam in oculis vestris’: quod significet ut bene recipiatur, constat ex significatione `invenire gratiam in oculis’ quod sit formula insinuationis, ita ut bene recipiatur, videatur {1} n. 4975, 6178.
@1 i etiam$
AC n. 6513
6513. `Loquimini quaeso in auribus Pharaonis, dicendo’: quod significet sollicitationem ut consentiat, constat ex significatione `loquimini quaeso’ quod sit sollicitatio; et ex significatione `aurium’ quod sint oboedientia, de qua n. 2542, 3869, 4551, 4652-4660, hic consensus, quia est `ad regem’; oboedientia {1}etiam est consensus, sed oboedientia dicitur cum de vilioribus, at consensus cum de eminentioribus.
@1 enim$
AC n. 6514
6514. `Pater meus adjuravit me’: quod significet quod Ecclesia cordi sit, constat ex repraesentatione `Israelis’ qui hic est `pater’, quod sit Ecclesia spiritualis, de qua n. 4286, 6426; ex significatione `adjurare’ quod sit interius obligare, hic cordi esse, nam qui interius et sic per conscientiam obligat, is facit id quia ei cordi est; inde hoc per `adjurare’ hic significatur.
AC n. 6515
6515. `Dicendo, Ecce ego morior’: quod significet quod desiit esse, nempe Ecclesia, constat ex significatione `mori’ quod sit non amplius esse, de qua n. 494, et quod sit ultimum tempus Ecclesiae cum exspirat, n. 2908, 2917, 2923.
AC n. 6516
6516. `In sepulcro meo, quod fodi mihi in terra Canaan, ibi sepelias me’: quod significet quod resuscitanda, nempe Ecclesia, ubi prior fuerat, constat ex significatione `sepulcri et sepeliri’ quod sit resuscitatio, de qua n. 5551, et ex significatione `terrae Canaanis’ quod sit regnum Domini et Ecclesia, de qua n. 1413, 1437, 1607, 1866, 3038, 3481, 3705, 4240, 4447. {1}Causa quod Jacob in terra Canaane ubi Abraham et Jishak, et non alibi sepeliri {2}voluerit, erat quia posteri {3}ejus illam possessuri essent, (c)et sic inter suos {4}cubaret; at {5} in sensu interno non id sed aliud {6}significabatur, nempe regeneratio et resurrectio, quia ibi Ecclesia, nam per `sepulturam’ in sensu interno significatur regeneratio et resurrectio, n. 2916, 2917, 4621, 5551, et per `terram Canaanem’ Ecclesia, ut patet ex locis hic supra citatis; perque `Abrahamum, Jishakum, et Jacobum’ Dominus quoad Ipsum Divinum, ac Divinum Humanum, ac in sensu respectivo regnum Domini quoad internum et externum ejus, n. 1965, 1989, 2011, (x)3245, 3305 fin., 4615, 6098, 6185, 6276; hoc nunc in sensu interno per sepulturam illorum ibi significatur; inde apud Judaeos, qui resurrectionem credunt, adhuc manet opinio quod tametsi alibi sepulti, usque ibi resurrecturi sint. [2]Quod dicatur quod Ecclesia resuscitanda ubi prior fuerat, est quia Ecclesia Domini ab antiquissimis temporibus ibi fuerat, videatur n. 3686, 4447, 4454, 4516, 4517, 5136; inde quoque erat quod Abraham illuc ire jussus sit tum quoque quod posteri Jacobi illuc introducti sint, et hoc non ob causam {7}quia terra illa sanctior esset reliquis sed quia ab antiquissimis temporibus omnia loca ibi, tam provinciae quam urbes, tum quoque montes et fluvii, repraesentativa {8}erant talium quae sunt regni Domini, ac ipsa nomina quae illis indita, {9}involvebant talia; nam unumquodvis nomen quod alicui loco, et quoque personae, e caelo datur, involvit caeleste et spirituale; et cum datum est e caelo, tunc {10} percipitur ibi; et Antiquissima Ecclesia, quae caelestis et communicationem habuit cum caelo, fuit quae nomina indiderat; causa {11}ergo quod ibi iterum Ecclesia, erat quia Verbum daretur in quo omnia et singula repraesentativa et significativa essent spiritualium et caelestium, et sic Verbum in caelo intelligeretur aeque ac in terra; quod nequaquam fieri potuit nisi nomina locorum et personarum etiam significarent; inde est quod illuc introducti fuerint posteri Jacobi, et inde ibi exsuscitati prophetae per quos Verbum scriptum, et quoque ideo apud posteros Jacobi {12} repraesentativum Ecclesiae institutum est; inde patet cur dictum sit quod resuscitanda Ecclesia ubi prior fuerat. [3](s)Quod nomina quae in Verbo, significent res, videatur n. 1224, 1264, 1876, 1888, 4442, 5225, praeter perpluries ubi explicatum est quid significant; at quod nomina quae in Verbo, percipiantur in caelo quid significant, et hoc absque instructione, est arcanum quod adhuc nemo scit, quare dicendum: cum legitur Verbum tunc Dominus influit et docet; sunt quoque, quod mirabile, in mundo spirituali scripturae, quas aliquoties vidi et quas legere potui sed non intelligere, verum a spiritibus bonis et angelis intelliguntur clare, quia concordant cum lingua eorum universali; et scire datum est quod singulae voces ibi, usque ad singulas syllabas, involvant talia quae mundi illius sunt, ita spiritualia, et quod ibi percipiantur ex aspiratione, et ex affectione resultante ex enuntiatione earum, ita ex mitiore (c)et asperiore emodificatione; sed hoc fortassis vix aliquis crediturus est; {13}hoc detectum est ut sciatur quod nomina in Verbo, quia inscripta sunt in caelo, percipiantur ilico ibi quid significant.(s)
@1 Quod Abraham, Jischak et Jacob$
@2 voluerint, erat causa$
@3 eorum ex Jacobo terram$
@4 cubare voluerint $
@5 i per sepulturam eorum ibi aliud$
@6 significatur$
@7 quod$
@8 fuerunt after Domini$
@9 involverint$
@10 i id$
@11 itaque$
@12 i ibi$
@13 haec detecta sunt$
AC n. 6517
6517. `Et nunc ascendam, et sepeliam patrem meum’: quod significet resuscitationem Ecclesiae ibi ab interno, constat ex significatione (x)`sepeliri’ quod sit resuscitatio, de qua mox supra n. (x)6516; ex repraesentatione `Israelis’ qui hic est `pater’, quod sit Ecclesia, de qua etiam supra n. 6514; et ex repraesentatione `Josephi’ qui de se hoc dicit, quod sit internum, de qua n. 6499.
AC n. 6518
6518. `Et revertar’: quod significet praesentiam in mente naturali, constat ex significatione `reverti’ quod sit praesentia, nam in sensu interno `proficisci et ire’ significant vivere, n. 3335, 4882, 5493, (x)5605, inde redire seu `reverti’ est vitae praesentia ibi unde profectus, {1}nam mens ibi usque praesens est; quod praesentia sit in mente naturali, est quia per `terram Aegypti ad quam reversurus’ significatur mens naturalis, n. 5276, 5278, 5280, 5288, 5301.
@1 nam qui reversurus mente praesens est tametsi non corpore, corpus est spatio et tempore, mens autem non ita, nam spatia in caelo nulla sunt, ideo haec nec in sensu interno attenduntur;$
AC n. 6519
6519. `Et dixit Pharaoh, Ascende et sepeli patrem tuum’: quod significet affirmationem ut resuscitetur Ecclesia, constat ex illis quae mox supra n. 6517 dicta sunt, ubi similia verba; quod {1}affirmatio sit, patet.
@1 affirmativum$
AC n. 6520
6520. `Quemadmodum adjuravit te’: quod significet quia illa cordi, constat ex significatione `adjurare’ quod sit cordi esse, de qua supra n. 6514.
AC n. 6521
6521. Vers. 7-9. Et ascendit Joseph ad sepeliendum patrem suum; et ascenderunt cum eo omnes servi Pharaonis, seniores domus ejus, et omnes seniores terrae Aegypti. Et tota domus Josephi, et fratres ejus, et domus patris sui; tantum infantes suos, et greges suos, et armenta sua, reliquerunt in terra Goshen. Et ascendit cum eo etiam currus, etiam equites, et erat exercitus gravis valde. `Et ascendit Joseph ad sepeliendum patrem suum’ significat internum ad instaurationem Ecclesiae: `et ascenderunt cum eo omnes servi Pharaonis’ significat quod adjunxerit sibi scientifica naturalis: `seniores domus ejus’ significat quae concordarent cum bono: `et omnes seniores terrae Aegypti’ significat {1}quae concordarent cum vero: `et tota domus Josephi’ significat caelestia spiritualis: `et fratres ejus’ significat vera inde: `et domus patris sui’ significat bonum spirituale: `tantum infantes suos’ significat innocentiam: `et greges suos’ significat (x)charitatem: `et armenta sua’ significat exercitia charitatis: `reliquerunt in terra Goshen’ significat quod illa in scientificorum Ecclesiae intimo: `et ascendit cum eo etiam currus’ significat doctrinalia: `etiam equites’ significat intellectualia: `et erat exercitus gravis valde’ significat vera et bona conjuncta.
@1 quod 1$
AC n. 6522
6522. `Et ascendit Joseph ad sepeliendum patrem suum’: quod significet internum ad instaurationem Ecclesiae, constat ex repraesentatione `Josephi’ quod sit internum, de qua supra n. 6499; ex significatione `sepeliri’ quod sit resuscitatio, de qua n. 6516, ita instauratio, quia praedicatur de Ecclesia; et ex repraesentatione `Israelis’ qui hic est pater, quod sit Ecclesia, de qua n. 4286, 6426.
AC n. 6523
6523. `Et ascenderunt cum eo omnes servi Pharaonis’: quod significet quod adjunxerit sibi scientifica naturalis, constat ex significatione `ascendere cum eo’ quod sit sibi adjungere; nam quia ex mandato factum quod ascenderent, is sibi eos adjunxit; et ex significatione `servorum Pharaonis’ quod sint scientifica naturalis; per `Pharaonem’ enim repraesentatur naturale in communi, n. (x)5160, 5799, 6015 fin.; et quia in naturali sunt scientifica, sunt haec quae per `servos ejus’ significantur, ut quoque per `Aegyptios’, n. (x)1164, 1165, 1186, 1462, 4749, 4964, 4966, 5700, 5702, (x)6004.
AC n. 6524
6524. `Seniores domus ejus’: quod significet quae concordarent cum bono, constat ex significatione `seniorum’ quod sint praecipua sapientiae, ita concordantia cum bono, de qua sequitur; et ex significatione `domus’ quod sit bonum, de qua n. 2559, 3652, 3720, 4982. Quod `seniores’ sint praecipua sapientiae, est quia `senes’ in Verbo significant sapientes, ac in sensu a persona abstracto sapientiam; quoniam `duodecim tribus Israelis’ significabant omnia vera et bona in complexu, super illos positi sunt principes et quoque seniores, et per `principes’ significabantur primaria vera quae sunt intelligentiae, et per `seniores’ praecipua sapientiae, ita quae sunt boni; [2]quod `principes’ significent primaria vera quae sunt intelligentiae, videatur n. 1482, 2089, 5044; quod autem `seniores’ {1}significarent praecipua sapientiae, et `senes’ sapientiam, patet ab his locis: apud Davidem,
Extollent Jehovam in congregatione populi, et in consessu senum laudabunt Ipsum, Ps. cvii (x)32,
`congregatio populi’ pro illis qui sunt in veris quae sunt intelligentiae, nam congregatio praedicatur de veris, n. 6355, {2}et quoque populus, n. (x)1259, 1260, 2928, 3295, 3581; `consessus senum’ pro illis qui sunt in bono quod est sapientiae; sapientia enim est vitae, ita boni, intelligentia autem est cognitionum, ita veri, n. 1555: apud eundem,
Prae senibus sapiens sum, quia mandata tua custodivi, Ps. cxix 100;
`senes’ manifeste pro sapiente: pariter apud Hiobum,
In senibus est sapientia, in longitudine dierum intelligentia, xii 12:
apud Mosen,
Coram canitie surges, et honorabis facies senis, Lev. xix 32;
hoc mandatum est, quia `senes’ repraesentabant sapientiam: [3]apud Johannem,
Super thronis vidi viginti quatuor seniores sedentes, indutos vestimentis albis, qui habebant super capitibus suis coronas aureas, Apoc. iv 4;
`seniores’ pro illis quae sunt sapientiae, ita quae sunt boni; quod seniores sint illa, patet ex descriptione, quod nempe `sederint super thronis, induti fuerint vestimentis albis, et habuerint coronas aureas super capitibus’; `throni’ enim sunt Vera intelligentiae ex bono quod sapientiae, n. 5313, `vestimenta alba’ similiter; quod vestimenta sint Vera, n. 1073, 4545, 4763, 5248, 5954, et quod `album’ praedicetur de vero, n. 3301, 5319; `coronae aureae super capitibus’ sunt bona sapientiae, `aurum’ enim est bonum amoris, n. 113, 1551, 1552, 5658, et `caput’ est caeleste ubi sapientia, n. 4938, 4939, 5328, 6436; (m)sapientes dicuntur qui in tertio seu intimo caelo, ita qui proximi Domino; intelligentes autem qui in medio seu secundo caelo, ita qui non ita prope sunt Domino: [4](n)apud eundem,
Omnes angeli steterunt circa thronum, et seniores, et quatuor animalia, Apoc. vii 11;
`seniores’ etiam pro illis quae sunt sapientiae: etiam in sequentibus his locis, apud Esaiam,
Efferet se puer contra (x)senem, et contemptus contra honoratum, iii 5:
apud eundem,
Regnabit Jehovah Zebaoth in monte Zionis, et in Hierosolyma, et coram senioribus ejus gloria, xxiv 23:
apud Jeremiam,
Sacerdotes mei et seniores mei in urbe exspirarunt, quia quaesiverunt cibum (x)sibi, quo recrearent animam suam, Thren. i 19:
apud eundem,
Rex ejus et principes ejus inter gentes, non lex, . . . sedent in terra, conticescunt seniores filiae Zionis, Thren. ii 9, 10:
apud eundem,
Mulieres in Zione compresserunt, virgines in urbibus Jehudae, principes manu eorum suspensi sunt, facies senum non honoratae, . . . seniores a porta cessarunt, Thren. v 11, 12, 14:
apud Ezechielem,
Miseria super miseriam veniet, et fama super famam erit, ideo quaerent visionem a propheta, sed lex periit a sacerdote, et consilium a senioribus; rex lugebit, et princeps induetur stupore, vii 26, 27:
apud Zachariam,
Adhuc habitabunt senes mares et mulieres in plateis Hierosolymae, et vir cujus in manu scipio ejus prae multitudine dierum, viii (x)4.
Ut `seniores’ repraesentarent illa quae sapientiae sunt, sumptum est de spiritu Mosis et datum illis, unde prophetarunt, Num. xi 16 seq. (m)Seniores {3} in opposito sensu pro illis {4}quae contraria sapientiae sunt, Ezech. viii 11, 12.(n)
@1 significent$
@2 tum$
@3 i etiam$
@4 qui in contrariis$
AC n. 6525
6525. `Et omnes seniores terrae Aegypti’: quod significet quae concordarent cum vero, constat ex significatione `seniorum’ quod sint praecipua sapientiae, ita concordantia cum bono, de qua nunc supra n. (x)6524, hic concordantia cum vero, nam quae cum bono etiam cum vero concordant; et ex significatione `terrae Aegypti’ quod sit mens naturalis ubi scientifica, de qua n. 5276, 5278, 5280, 5288, 5301, ita quoque ubi vera, nam scientifica sunt vera mentis naturalis, et cum vera sunt, vocantur vera scientifica.
AC n. 6526
6526. `Et tota domus Josephi’: quod significet caelestia spiritualis, constat ex repraesentatione `Josephi’ quod sit caeleste spiritualis, de qua n. 4286, 4592, 4963, 5307, 5331, 5332, inde {1} `domus Josephi’ sunt caelestia spiritualis.
@1 i tota$
AC n. 6527
6527. `Et fratres ejus’: quod significet vera inde, constat ex repraesentatione `filiorum Israelis’ qui hic sunt `fratres Josephi’, quod sint vera spiritualia, de qua n. 5414, 5879, 5951; quae vera etiam sunt ex caelesti interno quod est `Josephus’; sed per bonum spirituale quod est Israel.
AC n. 6528
6528. `Et domus patris sui’: quod significet bonum spirituale, constat ex repraesentatione `Israelis’ qui hic est `pater’, quod sit bonum spirituale, de qua n. 3654, 4598, 5801, 5803, 5806, 5812, 5817, 5819, 5826, 5833; inde `domus ejus’ sunt in complexu omnia ea quae sunt boni illius.
AC n. 6529
6529. `Tantum infantes suos’: quod significet innocentiam, constat ex significatione `infantum’ quod sint innocentia, de qua n. 430, 3183, 5608.
AC n. 6530
6530. `Et greges suos’: quod significet charitatem, constat ex significatione `gregum’ quod sint bonum charitatis interius, de qua n. 5913, 6048.
AC n. 6531
6531. `Et armenta sua’: quod significet exercitia charitatis, constat ex significatione `armentorum’ quod sint bona exteriora charitatis, de qua n. 2566, 5913, 6048, ita exercitia ejus, nam haec sunt bona charitatis exteriora.
AC n. 6532
6532. `Reliquerunt in terra Goshen’: quod significet quod illa in scientificorum intimo, constat ex significatione `terrae Goshen’ quod sit medium seu intimum in naturali, ubi scientifica Ecclesiae, de qua n. 5910, 6028, 6031, 6068; quod bona innocentiae et charitatis interiora et exteriora, n. (x)6529-6531, essent in intimo illo, significatur per quod `reliquerint infantes, greges et armenta in terra Goshen’, nam quae relinquuntur alicubi, ibi sunt, ita per `reliquerunt’ hic in sensu interno non significatur relinquere, sed esse ibi, nempe in intimo scientificorum Ecclesiae, quod est terra Goshen.
AC n. 6533
6533. `Et ascendit cum eo etiam currus’: quod significet doctrinalia, constat ex significatione `currus’ quod sint doctrinalia, de qua n. 5321, 5945.
AC n. 6534
6534. `Etiam equites’: quod significet intellectualia, constat ex significatione `equitum’ quod sint illa quae sunt intellectus, nam per `equum’ significatur intellectuale, n. 2760-2762, 3217, 5321, 6125. Quod `equites’ sint illa quae sunt intellectus, porro constare potest rex his locis: apud Mosen,
Jehovah solus duxit eum, . . . equitare fecit eum super excelsis terrae, Deut. xxxii 12, 13;
ubi de Ecclesia Antiqua; `equitare facere super excelsis terrae’ pro donare intellectu superiore: [2]apud Davidem,
In honore tuo conscende, et equita super verbo veritatis et mansuetudinis et justitiae, et docebit te mirabilia dextra tua, Ps. xlv 5 (A.V. 4);
ibi de Domino, `equitare super verbo veritatis’ pro esse in ipso intellectu veri: apud eundem,
Cantate Deo, laudate nomen Ipsius, extollite equitantem super nubibus, per Jah, nomen Ipsius, Ps. lxviii 5 (A. V. 4);
ibi etiam de Domino, `nubes’ pro sensu litterali Verbi, Praefat. ad Gen. xviii, n. 4060, 4391, 5922, 6343 fin.; `equitare super illis’ pro esse in sensu interno ubi verum in sua intelligentia et sapientia: [3]apud Zachariam,
In die illo percutiam omnem equum stupore, et equitem ejus furore, {1}et super domum Jehudae (x)aperiam oculum Meum; omnem autem equum populorum percutiam caecitate, xii 4;
`equus’ pro intellectuali, et `eques’ pro intellectu; quis non videt quod `equus’ hic non sit equus, nec `eques’ eques, sed quod significetur tale quod percuti potest stupore et furore, tum caecitate? quod id sit intellectus, patet. [4]Quod per `equos et equites’ intellectualia significentur, et in opposito sensu ratiocinia et inde falsa, constare potest apud Johannem,
Vidi, cum ecce Equus albus, et sedens super illo habens arcum, cui data est corona, hic exivit vincens. . . . {2}Tunc exivit alius equus rufus, et sedenti super eo datum est ut auferret pacem de terra, et ut se invicem occiderent, unde data est illi machaera magna. . . . Vidi, cum ecce equus niger, et sedens super illo habens libram in manu; . . . vidi ergo, cum ecce equus pallens et sedens super illo, cui nomen mors, Apoc. vi 2, 4, (x)5, 8;
quod hic `equi et sedentes super illis’ significent talia quae sunt intellectus veri, et in opposito sensu quae sunt falsi, a singulis patet; equus albus et sedens super illo’ pro intellectu veri ex Verbo; quod `sedens super equo albo’ sit Dominus quoad Verbum, apertis verbis dicitur Apoc. xix 11, 13, 16; `equus rufus et sedens super illo’ pro ratiociniis ex cupiditatibus mali, per quae violentia infertur veris ex Verbo; `equus niger et sedens super illo, pro exstincto intellectuali veri; et `equus pallens et sedens super illo’ pro damnatione inde. [5]`Equi et equites’ in opposito sensu pro intellectu perverso et inde falsis, etiam apud Ezechielem,
Scortata est Oholah sub me, et dilexit amasios suos, . . . praefectos et duces, juvenes desiderii omnes, equites equitantes equis. . . . Soror ejus Oholibah filios Asshuris adamavit, praefectos et duces, propinquos, vestitos ornatu perfecto, equites equitantes equis, juvenes desiderii omnes, xxiii 5, 6, 12;
`Oholah’ pro Ecclesia perversa spirituali, quae est Samaria, {3} et `Oholibah’ pro Ecclesia {4}perversa caelesti, quae est Hierosolyma {5}, Israelitae enim qui Samariae, repraesentabant Ecclesiam spiritualem, Judaei autem qui Hierosolymae, repraesentabant Ecclesiam caelestem; `Assyrii et filii Asshuris’ pro ratiocinatione contra vera fidei, n. 1186; `equites equitantes equis’ pro intellectu perverso, unde falsa: [6]apud Habakkuk,
Ego excitans Chaldaeos, gentem amaram et praecipitem, pergentem in latitudinem terrae, ad hereditandum habitacula non sua, . . . cujus leves sunt prae pardis equi, {6}acuti prae lupis vesperae, ut diffundant se equites ejus, unde equites ejus e longinquo veniunt, i 6,8;
`Chaldaei’ pro illis qui in falsis sunt, sed in externis apparent esse in veris, ita pro profanatione veri, `Babel’ autem pro profanatione boni, n. 1182, 1368; `pergere in latitudinem terrae’ pro destruere vera; quod `latitudo terrae’ sit verum, videatur n. 3433, 3434, 4482; inde patet quod `equites qui se diffundunt et e longinquo adveniunt’ sint illa quae sunt {7}intellectus perversi, ita falsa’.
@1 at$
@2 Tum$
@3 i quam Ecclesiam Israelitae repraesentabant,$
@4 inversa$
@5 i quam Ecclesiam Judaei repraesentabant:$
@6 oculi 1$
@7 intellectus perversus et inde falsum$
AC n. 6535
6535. `Et erat exercitus gravis valde’: quod significet vera et bona conjuncta, constat ex significatione `exercitus’ quod sint vera et bona, de qua n. 3448, et quia hic vera et bona quae tam significantur per `seniores domus Pharaonis’ et `seniores terrae Aegypti’, quam quae per `domum Josephi et fratres ejus’, ut et per `domum patris eorum’, simul erant, ideo per `exercitum gravem valde’ hic significantur vera et bona conjuncta.
AC n. 6536
6536. Vers. 10, 11. Et venerunt ad aream Atad, quae in transitu Jordanis, et planxerunt ibi planctum magnum et gravem valde, et fecit patri suo luctum septem dies. Et vidit habitator terrae Cananaeus luctum in area Atad, et dixerunt, Luctus gravis hic Aegyptiis; propterea vocavit nomen ejus Abel Mizraim, qui in transitu Jordanis. `Et venerunt ad aream Atad’ significat statum primum: `quae in transitu Jordanis’ significat qui initiationis in cognitiones boni et veri: `et planxerunt ibi planctum magnum et gravem valde’ significat dolorem {1}: `et fecit patri suo luctum septem dies’ significat finem doloris: `et vidit habitator terrae Cananaeus luctum {2} in area Atad’ significat apperceptionem doloris a bono Ecclesiae: `et dixerunt, Luctus gravis hic Aegyptiis’ significat quod dolor scientificis antequam initiantur in vera Ecclesiae: `propterea vocavit nomen ejus Abel Mizraim’ {3} significat quale doloris.
@1 A here i ibi but d ibi 6539$
@2 AI i gravem here and in 6541$
@3 A here o qui of last clause of v. 11, I o all; in 6543 AI o all; cp. above$
AC n. 6537
6537. `Et venerunt ad aream Atad’: quod significet statum primum, constat a significatione `areae’ quod sit ubi bonum veri, nam in area est frumentum, et per `frumentum’ significatur bonum quod ex vero, n. 5295, 5410, et quoque boni verum, n. 5959; et ex significatione `Atad’ quod sit quale illius status, {1}sicut per nomina locorum alibi; quod per `aream Atad’ significetur status, nempe ad bonum et verum Ecclesiae, est quia erat in transitu Jordanis, et per illum significatur initiatio in cognitiones boni et veri, de quo mox sequitur; erat enim Jordanes primus terminus ad terram Canaanem, et quia per `terram Canaanem’ significatur Ecclesia, ita per `Jordanem’ illa quae Ecclesiae prima sunt, seu per quae ad Ecclesiam {2}patet introitus; [2] inde est quod per `aream Atad’ significetur primus status; et quia significabatur primus status, fiebat luctus juxta aream, {3}quoniam erat cis Jordanem, et ibi in conspectu erat terra Canaan, per quam significatur Ecclesia. Quod `area’ significet ubi bonum veri et verum boni, ita ubi illa quae sunt Ecclesiae, {4}constat apud Joelem,
Filii Zionis gaudete, et laetamini in Jehova Deo vestro:… plenae sunt areae frumento, et exundant torcularia mustum et oleum, ii 23, 24;
`filii Zionis’ pro veris ex bono; `plenae areae frumento’ pro quod abundent vera et bona: [3] apud Hosheam,
Ne laeteris Israel,… quia scortatus es a sub Deo tuo, dilexisti mercedem meretriciam super omnibus areis frumenti; area et torcular non pascet eos, et mustum mentietur illi, ix 1, 2;
`scortari et diligere mercedem meretriciam’ pro falsificare vera, et 4 falsificata amare; `{5} areae frumenti’ pro veris boni {6}falsificatis. Quia `area’ significabat bonum et quoque verum, ideo tunc cum colligerent ex area, celebrabant festum tabernaculorum, de quo apud Mosen,
Festum tabernaculorum facies tibi septem dies cum collegeris de area tua, et de torculari tuo, Deut. xvi 13;
`festum tabernaculorum’ significabat sanctum cultum, ita cultum ex bono et vero, n. 3312, (x)4391.
@1 et quia illa significantur per aream Atad, significatur primus status Ecclesiae, nempe initiationis in cognitiones boni et veri, quae initiatio per transitum Jordanis significatur$
@2 sunt pro introitu, exinde$
@3 quia per illum significabatur primus status ad illa quae Ecclesiae sunt et per terram Canaanem quae videbatur ab altera parte significabatur Ecclesia$
@4 patet$
@5 i omnes$
@6 quae falsificata sunt$
AC n. 6538
6538. `Quae in transitu Jordanis’: quod significet {1}qui initiationis in cognitiones boni et veri, constat ex significatione `Jordanis’ quod sit initiatio in cognitiones boni et veri, ita quod sit regni Domini {2}et Ecclesiae primum quoad introitum, et ultimum quoad exitum, de qua n. 4255; quod `fluvii’ ubi terminabatur terra Canaan, essent {3}repraesentativi ultimorum in regno Domini, videatur n. 1585, 4116, 4240; inde est quod per `transitum Jordanis’ significetur initiatio in cognitiones boni et veri, nam cognitiones boni et veri sunt prima per quae homo initiatur in illa quae sunt Ecclesiae.
@1 quae$
@2 seu$
@3 repraesentativa$
AC n. 6539
6539. `Et planxerunt ibi planctum magnum et gravem valde’:quod significet dolorem, constat ex significatione `planctus’ quod sit dolor; dolor qui hic significatur est dolor initiationis, de qua mox supra n. 6537, nam antequam cognitiones boni et veri quae sunt initiamenta, implantari possunt in bonum, et sic fieri in bonum Ecclesiae, dolor est, alius enim status inducendus est naturali, et aliter {1}ibi ordinanda sunt scientifica; ita quae homo prius amaverat, destruenda, idcirco etiam tentationes subibit; inde dolor {2} qui repraesentatur per `planctum gravem quem planxerunt’.
@1 after scientifica$
@2 i est$
AC n. 6540
6540. `Et fecit patri suo luctum septem dies’: quod significet finem doloris, constat ex significatione `luctus’ quod sit dolor antequam cognitiones boni et veri {1}implantatae sunt, de qua nunc supra n. 6539; et ex significatione `septem dierum’ quod sit integra periodus a principio ad finem, de qua n. 728, 2044, 3845, 6508, hic itaque finis, quia peractis illis diebus transibant Jordanem.
@1 implantantur$
AC n. 6541
6541. `Et vidit habitator terrae Cananaeus luctum 1 in area Atad’: quod significet apperceptionem doloris a bono Ecclesiae, constat ex significatione `videre’ quod sit apperceptio, de qua n. 2150, 3764, 4723, 5400; ex significatione `habitatoris’ quod sit bonum, de qua n. 2268, 2451, 2712, 3613; (c)ex significatione `terrae’ hic Canaanis ubi habitator Cananaeus, quod sit Ecclesia, de qua n. 1413, 1437, 1607, 1866, 3038, 3481, 3705; a significatione `luctus’ quod sit dolor, de qua mox supra, n. 6539, 6540; et a significatione `areae Atad’ quod sit status primus, nempe initiationis, de qua n. 6537, 6538; inde patet quod per `vidit habitator terrae Cananaeus luctum {1} in area Atad’ significetur apperceptio doloris a bono Ecclesiae {2}
@1 A I here i gravem, but see p. 681, ftnote 2$
@2 i in statu primo$
AC n. 6542
6542. `Et dixerunt, Luctus gravis hic Aegyptus’: quod significet quod dolor scientificis antequam initiantur in vera Ecclesiae, constat ex illis quae supra n. 6539 dicta sunt, ubi haec explicata.
AC n. 6543
6543. `Propterea vocarunt nomen ejus Abel Mizraim {1}’: quod significet quale doloris, constat ex significatione `nominis’ et `vocare nomen’ quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724, 3006, 3421, {2}et quod antiquitus nomina {3}inderentur quae significabant res et status, ita quale, n. 1946, 3422, 4298; ideo ipsum quale significatur per `Abel Mizraim’, per quod nomen in lingua originali significatur luctus Aegyptiorum.
@1 A I o qui in transitu Jordanis, but see p. 681, ftnote 3 and 6538$
@2 nam$
@3 indebantur$
AC n. 6544
6544. Vers. 12, 13. Et fecerunt filii ejus ita, quemadmodum praeceperat illis. Et tulerunt illum filii ejus terram Canaanem, et sepeliverunt illum in spelunca agri Machpelah, quam emerat Abraham cum agro ad possessionem sepulcri ex Ephrone Hittaeo, super facies Mamre. `Et fecerunt filii ejus ita, quemadmodum praeceperat illis’ significat effectum secundum influxum: `et tulerunt illum filii ejus terram Canaanem’ significat quod Ecclesia illuc translata: `et sepeliverunt illum’ significat resuscitationem ibi: `in spelunca agri Machpelah’ significat regenerationis principium: `quam emerat Abraham cum agro’ significat quos redemerat Dominus: `ad possessionem sepulcri ex Ephrone Hittaeo’ significat illos qui verum et bonum fidei recipiunt, et se regenerari patiuntur: `super facies Mamre’ significat quale et quantum.
AC n. 6545
6545. `Et fecerunt filii ejus ita, quemadmodum praeceperat illis’: quod significet effectum secundum influxum, constat ex significatione `fecerunt’ quod sit effectus; et ex significatione `praecipere’ quod sit influxus, de qua n. 5486, 5732.
AC n. 6546
6546. `Et tulerunt illum filii ejus terram Canaanem’: quod significet quod Ecclesia illuc translata, constat ex significatione `tulerunt’ quod sit translata esse, nempe Ecclesia, nam haec per `terram Canaanem’ significatur, n. 1413, 1437, 1607, 1866, 3038, 3481, 3705; cur Ecclesia illuc translata {1}est, videatur supra n. 6516.
@1 sit$
AC n. 6547
6547. `Et sepeliverunt illum’: quod significet resuscitationem ibi, constat ex significatione `sepeliri’ quod sit resuscitatio, de qua n. 5551, 6516.
AC n. 6548
6548. `In spelunca agri Machpelah’: quod significet regenerationis principium, constat ex significatione `speluncae agri Machpelah’ quod sit fides in obscuro, de qua n. 2935, et quod `Machpelah’ sit regeneratio, n. 2970, ita regenerationis principium, {1}nam tunc fides in obscuro est.
@1 quia$
AC n. 6549
6549. `Quam emerat Abraham cum agro’: quod significet quos redemerat Dominus, constat ex significatione `emere’ quod sit redemptio, de qua n. (x)6458, 6461; et ex repraesentatione `Abrahami’ quod sit Dominus, de qua n. 1965, 1989, 2011, 2172, 2198, 3245, 3305 fin., 3439, 3703, 4615, 6098, 6185, 6276; et ex significatione `agri’ quod sit Ecclesia, de qua n. 2971, 3766; inde patet quod per `quam emerat Abraham cum agro’ {1}significentur illi qui ab Ecclesia, quos redemerat Dominus.
@1 significetur quos ab Ecclesia$
AC n. 6550
6550. `Ad possessionem sepulcri ex Ephrone Hittaeo’: quod significet illos qui verum et bonum fidei recipiunt, et se regenerari patiuntur, constat ex significatione `sepulcri’ quod sit regeneratio, de qua n. 2916, 2917, 5551, 6459; et ex repraesentatione `Ephronis Hittaei’ quod sint apud quos bonum et verum recipi possunt, de qua n. 6458.
AC n. 6551
6551. `Super facies Mamre’: quod significet quale et quantum, constat (c)ex significatione `Mamre’ quod sit quale et quantum rei cui adjungitur, de qua n. 2970, 4613, 6456(x). Quod peculiare aliquod significetur per quod `Abraham emerat speluncam agri Machpelah quae coram Mamre, ab Ephrone Hittaeo’, constare potest ex eo quod id tam saepe repetatur, ut Gen. xxiii
Constitit ager Ephronis, qui in Machpelah, quae coram Mamre, vers. 17:
{1}porro,
Post ita, sepelivit Abraham Saram uxorem suam ad speluncam agri Machpelah, super facies Mamre:
(c)ac iterum,
Constitit ager et spelunca quae in illo, Abrahamo ad possessionem sepulcri, ex filiis Hethi, ibid. vers. 19, 20:
tum Gen. xxv,
Sepeliverunt Abrahamum ad speluncam Machpelae, ad agrum Ephronis, filii Zohar, Hittaei, quae super facies Mamre; agrum quem emit Abraham a filiis Hethi, vers. 9, 10:
Gen. xlix,
Sepelite me in spelunca, quae in agro Machpelah, quae super facies Mamre, in terra Canaan, quam emit Abraham cum agro ex Ephrone Hittaeo, ad possessionem sepulcri. Emptio agri et speluncae,quae in illo, ex filiis Hethi, vers. 30, 31, [32]:
et in hoc capite,
Sepeliverunt illum in spelunca agri Machpelah, quam emerat Abraham cum agro ad possessionem sepulcri ex Ephrone Hittaeo, super facies Mamre.
Peculiare quod significet frequens haec repetitio paene similibus verbis, est quia per `Abrahamum, Jishakum et Jacobum’ repraesentatur Dominus; per `sepulturam illorum’ resurrectio et resuscitatio; per `speluncam agri Machpelae’ regenerationis principium; per `Ephronem Hittaeum’ illi qui bonum fidei recipiunt et se regenerari patiuntur; (c)et per `filios Hethi’ Ecclesia spiritualis; ita quia illa in summa significant instaurationem Ecclesiae spiritualis {2}, ideo toties eadem repetuntur.
@1 mox$
@2 i a Domino, post Adventum et resurrectionem Ipsius$
AC n. 6552
6552. Vers. 14. Et reversus Joseph Aegyptum, is et fratres ejus, et omnes ascendentes cum ea ad sepeliendum patrem ejus, postquam sepelire eum patrem suum. `Et reversus Joseph Aegyptum, is et fratres ejus’ significat vitam caelestis interni et verorum fidei in scientificis: `et omnes ascendentes cum eo ad sepeliendum patrem ejus’ significat omnia quae ad regenerationem conducunt: `postquam sepelire eum patrem suum’ significat ad resuscitandam Ecclesiam.
AC n. 6553
6553. `Et reversus Joseph Aegyptum, is et fratres ejus’: quod significet vitam caelestis interni et verorum fidei in scientificis, constat ex significatione `reverti’ quod sit vivere, de qua n. 5614, 6518; ex repraesentatione `Josephi’ quod sit caeleste internum, de qua n. 5869, 5877, 6177; ex repraesentatione `filiorum Israelis’ qui hic `fratres ejus’, quod sint vera fidei in complexu, de qua n. 5414, 5879, 5951; et ex significatione `Aegypti’ quod sint scientifica, de qua n. 1164, 1165, 1186, 1462, 4749, 4964, 4966. De vita caelestis interni, et verorum fidei in scientificis actum est in {1} capitibus ubi agitur de Josepho quod factus dominus terrae Aegypti et praefectus domui Pharaonis; et dein ubi agitur de profectione filiorum Jacobi ad Josephum, deque adventu illorum ac Jacobi patris eorum ad Aegyptum, de quibus {2} n. 6004, 6023, 6052, 6071, 6077 {3}.
@1 i illis$
@2 i videatur$
@3 i et quod caeleste Internum regnaret in scientificis, repraesentatur per quod Josephus factus sit dominus terrae Aegypti, et praefectus domui Pharaonis$
AC n. 6554
6554. `Et omnes ascendentes cum eo ad sepeliendum patrem ejus’: quod significet omnia quae ad regenerationem conducunt, constat ex significatione `sepeliri’ quod sit regeneratio et resurrectio, de qua n. 2916, 2917, 4621, 6516; et quod sit exsuscitatio et instauratio Ecclesiae, n. 5551, 6516; omnia quae conducunt ad illam, significantur per `omnes ascendentes cum eo’, erant enim tota domus Josephi, tum domus patris ejus, ut et seniores domus Pharaonis ac seniores terrae Aegypti; {1}et per `domum Josephi’ significantur caelestia spiritualis, n. 6526; per `domum patris ejus’ omnia illa quae sunt boni spiritualis, n. 6528; per `seniores domus Pharaonis’ quae concordarent cum bono, n. 6524; et per `seniores terrae Aegypti’ quae concordarent cum vero, n. 6525; inde patet quod per `omnes ascendentes cum eo ad sepeliendum {2}’, significentur omnia quae conducunt ad regenerationem. Quod `{3}sepeliri’ significet tum regenerationem, tum resurrectionem, et quoque exsuscitationem et instaurationem Ecclesiae, est quia significationes illae simile involvunt; regeneratio enim est resurrectio, nam cum homo regeneratur, fit ille a mortuo vivus, ita resurgit; similiter cum exsuscitatur et instauratur Ecclesia apud hominem, nam hoc fit per regenerationem, ita per resurrectionem a morte ad vitam.
@1 per domum enim Josephi$
@2 i patrem ejus$
@3 sepelire I$
AC n. 6555
6555. `Postquam sepelire eum patrem suum’: quod significet ad resuscitandam Ecclesiam, constat ex significatione `sepeliri’ quod sit resuscitatio Ecclesiae, de qua mox supra n. 6554; et ex repraesentatione `Israelis’ quod sit Ecclesia spiritualis, de qua n. 4286, 6426, 6514, 6517, 6522.
AC n. 6556
6556. Vers. 15-21. Et viderunt fratres Josephi quod mortuus pater illorum, et dixerunt, Fortassis odio habebit nos Joseph, et reducendo reducet nobis omne malum quod retribuimus illi. Et praeceperunt ad Josephum, dicendo, Pater tuis praecepit ante mori eum, dicendo. Ita dicatis ad Josephum, Quaeso remitte quaeso praevaricationem fratrum tuorum, et peccatum illorum, quia malum retribuerunt tibi; et nunc remitte quaeso praevaricationem servorum Dei patris tui; et flevit Joseph in loqui illos ad eum. Et iverunt etiam fratres ejus, et ceciderunt coram eo, et dixerunt, Ecce nos tibi ad servos. Et dixit ad illos Joseph, Ne timeatis, quia num pro Deo ego? Et vos cogitastis super me malum, Deus cogitavit id ad bonum propter facere secundum diem hunc, ad vivificandum populum magnum. Et nunc ne timeatis, ego sustentabo vos, et infantes vestros; et consolatus illos, et locutus super cor illorum. `Et viderunt fratres Josephi quod mortuus pater illorum’ significat abalienata a vero et bono, et apperceptionem quod exsuscitata Ecclesia: `et dixerunt, Fortassis odio habebit nos Joseph’ significat quod internum rejecerint: `et reducendo reducet nobis omne malum quod retribuimus illi’ significat quod poena ideo immineat secundum meritum: `et praeceperunt ad Josephum, dicendo’ significat {1}influxum ab interno et inde perceptionem: `Pater tuus praecepit ante mori eum, dicendo’ significat quod ab Ecclesiae praecepto: `Ita dicatis ad Josephum’ significat perceptionem ab interno quid faciendum: `Quaeso remitte quaeso praevaricationem fratrum tuorum, et peccatum illorum’ significat supplicationem et paenitentiam: `quia malum retribuerunt tibi’ significat quod aversi fuerint a bono et vero quae influunt: `et nunc {2} remitte quaeso praevaricationem servorum Dei patris tui’ significat paenitentiam et agnitionem Divinorum Ecclesiae: `et flevit Joseph in loqui illos ad eum’ significat receptionem ex amore: `et iverunt etiam fratres (x)ejus, et ceciderunt coram eo’ significat submissionem illorum quae in naturali sub interno: `et dixerunt, Ecce nos tibi ad servos’ significat quod sui juris non erunt: `et dixit ad illos Joseph, Ne timeatis’ significat recreationem ab interno: `quia num pro Deo ego’ significat quod Deus providebit: `et vos cogitastis super me malum’ significat quod quae abalienata nihil nisi malum intendant: `Deus cogitavit id in bonum’ significat quod Divinum vertat id in bonum: `propter facere secundum diem hunc’ significat quod id secundum ordinem ab aeterno: `ad vivificandum populum magnum’ significat quod inde vita illis qui in veris boni: `et nunc ne timeatis’ significat ne solliciti sint: `ego sustentabo vos, et infantes vestros’ significat quod victuri per internum a Divino per verum quod intellectus et bonum quod voluntatis: `et consolatus illos’ (x)significat spem: `et locutus super cor illorum’ significat fiduciam.
@1 A had here reflexionem, d and i influxum$
@2 A I i quaeso here and 6565, but see above$
AC n. 6557
6557. `Et viderunt fratres Josephi, quod mortuus pater illorum’: quod significet abalienata a vero et bono, et apperceptionem quod exsuscitata Ecclesia, constat ex significatione `videre’ quod sit intelligere et appercipere, de qua n. 2150, 2325, 2807, 3764, 3863, 4403-4421, 4567, 4723, 5400; ex repraesentatione `filiorum Jacobi’ qui hic `fratres {1}’, quod sint abalienata a vero et bono; cum enim occidere voluerunt, (c)et vendiderunt Josephum, tunc repraesentabant abalienata a vero et bono; quod (t)ille status hic {2}significatur, patet a verbis eorum, `Dixerunt, Fortassis odio habebit nos Joseph, et reducendo reducet nobis omne malum quod retribuimus illi’; inde est quod oppositum tunc repraesentaverint; ex significatione `mortuus esse’ quod sit resuscitata esse, nempe Ecclesia, de qua n. 3326, 3498, 3505, 4618, 4621, 6036, (x)6221; et ex repraesentatione `Israelis’ qui hic est `pater {3}’, quod sit Ecclesia, de qua n. 4286, 6426; inde patet quod per `viderunt fratres Josephi quod mortuus pater illorum’ {4}significetur apperceptio ab abalienatis a vero et bono quod exsuscitata Ecclesia {5}.
@1 i Josephi$
@2 intelligatur$
@3 i illorum$
@4 significentur abalienata$
@5 i et apperceptIo$
AC n. 6558
6558. `Et dixerunt Fortassis odio habebit nos Joseph’: quod significet quod internum rejecerint, constat ex significatione `odio habere’ quod sit {1}aversari et rejicere; et ex repraesentatione `Josephi’ quod sit internum, de qua n. 6177, 6224, non quod Joseph rejecerit, sed quod illi Josephum; quod tribuatur interno quod `Joseph’, quod est externi quod `fratres ejus’, est secundum apparentiam, sicut quod tribuatur Jehovae odium et vindicta, quae tamen sunt apud hominem.
@1 rejicere, nam qui odio habet, is aversatur et rejicit$
AC n. 6559
6559. `Et reducendo reducet nobis omne malum quod retribuimus illi’: quod significet quod poena ideo immineat secundum meritum, constat ex significatione `reducere malum quod retribuimus illi’ quod sit poena secundum meritum, nam reductio mali quod fit alicui, est poena ex merito. Quomodo se habet cum reductione mali, seu {1}poenis ii, mundo spirituali, dicendum quia inde patet quis sensus internus horum verborum {2}est: si mali spiritus aliquod malum faciunt in mundo spirituum supra quod imbuerunt ex vita in mundo, adsunt ilico punitores et illos castigant prorsus secundum gradum quem transcendunt; nam lex in altera vita est quod nullus pejor fieri debeat quam in mundo fuerat; qui puniuntur, prorsus nesciunt unde castigatores illi sciunt quod malum sit supra quod imbuerunt, sed informantur quod talis ordo in altera vita sit quod ipsum malum secum poenam habeat, sic ut malum facti prorsus conjunctum sit cum malo poenae, hoc est, ut in ipso malo sit poena ejus; ac ideo quod secundum ordinem sit quod retributores ilico adsint; [2] ita fit cum spiritus mali in mundo spirituum malum faciunt, at in inferno suo castigat unus alterum secundum malum {3}quod actualiter imbuerant in mundo, nam id malum secum ferunt in alteram vitam; ex his constare potest quomodo intelligendum quod poena ideo immineat secundum meritum, quod significatur per quod `reducendo reducet nobis omne malum quod retribuimus illi’. Quod autem attinet bonos spiritus, illi si forte male loquuntur aut {4}malum faciunt, non puniuntur, sed condonantur et quoque excusantur, nam finis eorum non est male loqui aut malum facere, (c)ac sciunt quod talia sint excitata apud illos ab inferno, {5}sic quod non prodierint ex sua culpa; hoc etiam appercipitur a renisu illorum, et postea a dolore.
@1 poena$
@2 sit$
@3 vitae actuale$
@4 male$
@5 et quod sint contra illos; quod$
AC n. 6560
6560. `Et praeceperunt ad Josephum, dicendo’: quod significet influxum ab interno et inde perceptionem, constat (c)a significatione `praecipere’ quod sit influxus, de qua n. 5486, 5732; {1} a repraesentatione `Josephi’ quod sit internum, de qua n. 6177, 6224; et a significatione `dicere’ quod sit perceptio, de qua saepius; inde per `praeceperunt ad Josephum, dicendo’ significatur influxus ab interno et inde perceptio. Quod `praeceperunt ad Josephum’ sit influxus ab interno in externum, non autem ab externo in internum, est quia omnis influxus venit ab interiore et nusquam aliquis ab exteriore, videatur n. 6322.
@1 et$
AC n. 6561
6561. `Pater (x)tuus praecepit ante mori eum, dicendo’: quod significet quod ab Ecclesiae praecepto, constat ex repraesentatione `Israelis’ qui hic `pater’, quod sit Ecclesia, de qua n. 4286, 6426; et ex significatione `praecipere’ quod sit influxus, de qua mox supra n. 6560, hic praeceptum quia Ecclesiae, ita a Divino; et ex significatione `ante mori eum’ quod sit cum adhuc Ecclesia esset. (m)Quod sit ab Ecclesiae pracepto quod remittendum fratri {1}suo seu proximo, constat a Domini verbis apud Matthaeum,
Petrus dixit ad Jesum, Domine, quoties peccabit in me frater meus, et remittere debeo illi? usque ad septies? dixit illi Jesus, Non dico hoc usque ad septies, sed usque ad septuagies septies, xviii 21, 22;
sed apud gentem Judaicam (t)insitum erat quod {2}nusquam remitterent, sed pro hoste haberent {3}quemcumque qui illos aliquo modo laeserat, et tunc putabant sibi licere {4}odio illum habere, et tractare ad libitum, atque occidere; causa erat quia {5}gens illa erat in solis externis absque interno, ita in nullo Ecclesiae internae praecepto; {6} inde {7}erat quod fratres Josephi tantum timerent quod Joseph illos odio haberet, et illis malum retribueret.(n)
@1 after proximo$
@2 nihil$
@3 illum$
@4 illos odio internecino$
@5 in externis erant absque aliquo interno$
@6 i ac praeterea saevitia illa fuit naturalis quae confirmabatur apud illos, per quam fovebant continue odia contra gentes, quapropter etiam odia ita occupabant mentem eorum, ut etiam illa contra suos exercere illis jucundum esset, modo aliqua vera causa daretur,$
@7 fuit$
AC n. 6562
6562. `Ita dicatis ad Josephum’: quod significet perceptionem ab interno quid faciendum, constat a significatione `dicere’ in historicis Verbi quod sit perceptio, de qua n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2080, 2619, 2862, 3509, 5687, 5743; et ex repraesentatione `Josephi’ quod sit internum, de qua n. 6177, 6224, 6560; quod sit perceptio quid faciendum, significatur per `ita dicatis’.
AC n. 6563
6563. `Quaeso remitte quaeso praevaricationem fratrum tuorum et peccatum illorum’: quod significet supplicationem et paenitentiam, constat ex significatione `quaeso remitte quaeso’ quod sit supplicatio; et quod etiam paenitentia, patet a confessione quod praevaricati sint et peccaverint, et quoque a sequentibus quod se obtulerint Josepho ad servos. Dicitur `praevaricatio’ et quoque `peccatum’ ob conjugium veri et boni in singulis Verbi, nam `praevaricatio’ significat malum contra verum, quod minus est, et `peccatum’ malum contra bonum, quod majus est; inde est quod utrumque dicatur, ut quoque alibi, ut Gen. xxxi,
Jacob dixit Labani, Quae praevaricatio mea, quod peccatum meum, quod insecutus es post me? vers. 36:
apud Esaiam,
Delebo sicut nubem praevaricationes tuas, et sicut nubem peccata tua, xliv 22:
apud Ezechielem,
In praevaricationem sua quam praevaricatus est, et in peccato suo quod peccavit, in illis morietur, xviii 24:
apud eundem,
Dum revelantur praevaricationes vestrae, ut appareant peccata vestra in omnibus operibus vestris, xxi 29:
apud Davidem,
Beatus cui remissa est praevaricatio, tectum peccatum, 1, 5. xxxii 1.
AC n. 6564
6564. `Quia malum retribuerunt tibi’: quod significet quod aversi fuerint a bono et vero quae influunt, constat a significatione `mali’ quod sit aversio, de qua n. 5746; quod sit a bono et vero quae influunt, significatur per `retribuerunt tibi’, nam `Josephus’ est caeleste ac bonum internum, n. 5805, 5826, 5827, 5869, 5877, per quod bonum et verum influunt a Domino. Cum influxu per internum ita se habet: Dominus continue influit per internum hominis cum bono et vero; bonum dat vitam et ejus calorem qui est amor, verum autem dat illustrationem et ejus lucem quae est fides, sed influxus ille apud malos cum pergit ulterius, nempe in exteriora {1}, resistitur et rejicitur, aut pervertitur {2}vel suffocatur {3}, et tunc secundum rejectionem, perversionem aut suffocationem, clauduntur interiora, patente solum introitu hic et ibi sicut per rimas circumcirca; inde homini remanet facultas cogitandi et volendi, sed contra verum et bonum; illa occlusio penetrat versus exteriora magis et magis secundum vitam mali et inde persuasionem falsi, et hoc usque ad sensuale, {4}ex quo dein cogitatio; voluptates et appetitiones tunc auferunt omne; in tali statu sunt illi qui in infernis; nam malis qui in alteram vitam veniunt, auferuntur intuitiones honesti et boni propter lucra, honores et famam; et tunc in sensuali sunt.
@1 i hominis$
@2 et$
@3 i a falsis$
@4 A d ex i in$
AC n. 6565
6565. `Et nunc {1} remitte quaeso praevaricationem servorum Dei patris tui’: quod significet paenitentiam, et agnitionem Divinorum Ecclesiae, constat ex significatione `{1} remitte quaeso praevaricationem’ quod sit confessio quod praevaricati, et paenitentia; ex significatione `servorum Dei patris tui’ quod sit agnitio Divinorum Ecclesiae, nam per quod se dicant servos Dei patris ejus, agnoscunt quod serviant Deo Ecclesiae, proinde agnoscunt Divina ibi; per `Israelem’ enim qui hic est `pater’, significatur Ecclesia, n. 4286, 6426.
@1 AI i quaeso, cp. 6556$
AC n. 6566
6566. `Et flevit Joseph in loqui illos ad eum’: quod significet receptionem ex amore, constat ex significatione `flere’ quod sit significativum et tristitiae et amoris, de qua n. 3801, 5480, 5873, 5927, 5930; ex repraesentatione `Josephi’ quod sit caeleste internum, de qua n. 5805, 5826, 5827, 5869, 5877, 6177, 6224; et ex significatione `loqui’ quod sit influxus et inde receptio, de qua n. 5797; influxus enim est a caelesti interno quod `Joseph’, et receptio a veris ii, naturali quae sunt `fratres ejus’, inde patet quod per `flevit Joseph in loqui illos ad eum’ significetur receptio ex amore.
AC n. 6567
6567. `Et iverunt etiam fratres ejus, et ceciderunt coram eo quod significet submissionem illorum quae in naturali, constat ex repraesentatione `filiorum Israelis’ qui hic `fratres’, quod sint vera spiritualia in naturali, de qua n. 5414, 5879, 5951; ex significatione `ceciderunt coram eo’ quod sit submissio; et ex repraesentatione `Josephi’ quod sit internum, de qua n. 6499; inde patet quod per `iverunt fratres ejus et ceciderunt coram eo’ significetur submissio illorum quae in naturali sub interno. Agitur in hoc capite de instauratione Ecclesiae spiritualis, et hic nunc de submissione illorum quae ii, naturali sub interno, de qua submissione sciendum quod Ecclesia spiritualis nullatenus apud aliquem possit institui, nisi illa quae sunt naturalis seu externi hominis submissa fuerint spirituali seu interno homini; quamdiu solum verum quod fidei praedominatur apud hominem, et non bonum quod est charitatis, tamdiu naturalis seu externus homo non submissus est spirituali seu interno; ast ut primum bonum dominatur, submittit se naturalis seu externus homo, et tunc fit homo ille Ecclesia spiritualis. [2] Quod ita sit, cognoscitur ex eo quod ex affectione faciat quod verum docet, et quod non contra affectionem illam, utcumque naturale cupit; ipsa affectio et inde ratio dominatur, et subjugat in naturali jucunda amoris sui et mundi, ut et fallacias quae impleverunt scientifica ibi; et tandem ita ut inter amoena ejus sit subjugatio illa, et tunc naturale quiescit, et dein concordat, et cum concordat tunc participat de amoeno interni. Ex his sciri potest quid intelligitur per submissionem illorum quae in naturali sub interno, quae significantur per `iverunt fratres ejus, et ceciderunt coram eo, et dixerunt, Ecce nos tibi ad servos’.
AC n. 6568
6568. `Et dixerunt, Ecce nos tibi ad servos’: quod significet quod sui juris non erunt, constat ex significatione `servorum’ quod sit esse absque libero ex proprio, ita non sui juris et arbitrii, de qua n. 5760, 5763.
AC n. 6569
6569. `Et dixit ad illos Joseph, Ne timeatis’: quod significet recreationem ab interno, constat ex repraesentatione `Josephi’ quod sit internum, de qua supra n. 6499; et ex significatione `ne timeatis’ quod sit non solliciti essent, et quia a sollicitudine illa in nunc sequentibus Joseph (c)illos abducit, consolando illos, et loquendo super cor illorum, ideo hic per `ne timeatis’ significatur recreatio.
AC n. 6570
6570. `Quia num pro Deo ego?’: quod significet quod Deus providebit, constat ex significatione `num pro Deo ego’ quod sit se non esse Deum, sed quod Deus providebit.
AC n. 6571
6571. `Et vos cogitastis super me malum’: quod significet quod quae abalienata nihil nisi malum intendant, constat ex repraesentatione `filiorum Jacobi’ qui hic sunt `vos’, quod sint abalienata a vero et bono, de qua supra n. 6557; cum enim malum cogitarunt contra Josephum, tunc repraesentabant abalienata; ex significatione `cogitare super me malum’ quod sit {1}malum intendere, nam malum quod cogitatur contra aliquem, hoc intenditur; et quia abalienata non possunt intendere bonum, ideo dicitur quod nihil nisi malum intendant. Cum hoc quod abalienata a vero et bono nihil nisi malum intendant, ita se habet: homo qui abalienatus est a bono et vero, nihil nisi malum intendit, nam bonum non potest; et quod intendit, hoc regnat apud illum, ac ideo inest omnibus ejus cogitationibus, et quoque minimis ejus, nam intentio seu finis est ipsissima vita hominis, est enim finis amor ejus, et amor est vita; et quod magis, homo est prorsus qualis est finis apud illum, et quoque (t)ejus effigies est talis in luce caeli; et quod forte miraberis, qualis est effigies ejus in communi, talis est effigies minimorum ejus voluntatis; [2] ita homo totus quantus est finis suus; inde constare potest quod homo qui {2}est finis malus, nequaquam possit esse inter illos qui {3}sunt fines boni, {4}ita qui in inferno, nequaquam in caelo; fines enim confligunt, et fines boni vincunt quia a Divino; exinde etiam constare potest quod non vere cogitent, qui credunt in caelum posse intromitti unumquemvis {5} ex sola misericordia; si enim qui finis malus est, in caelum venit, laborat vita ejus sicut qui in agone mortis jacet, et dire cruciatur, praeter quod in luce caeli {6}ibi appareat ut diabolus; (m)inde patet quod qui abalienati sunt a (t)vero et bono, non possint nisi quam malum cogitare; et quod hoc sit in minimis eorum cogitationis et {7} voluntatis, {8}manifeste patet (c)ex sphaera quae {9}exhalatur ex talibus e longinquo, percipitur {10}enim ex illa quales sunt, sphaera illa est sicut evaporatio spiritualis e singulis vitae {11}.(n)
@1 illud$
@2 after malus$
@3 after boni$
@4 hoc est$
@5 i qualescunque fines ejus vitae fuerant, hoc$
@6 appareat qualis est, et si tunc repraesentaretur ei imago sua, horreret semet$
@7 i quoque$
@8 i hoc$
@9 exhalat ab eo$
@10 inde qualis est, et$
@11 i ejus$
AC n. 6572
6572. `Deus cogitavit id in bonum’: quod significet quod Divinum vertat id in bonum, constat ex significatione `cogitare in bonum’ quod sit intendere, de qua mox supra n. 6571, sed quia dicitur de Deo, est vertere in bonum, nam quod Deus intendit, hoc facit.
AC n. 6573
6573. `Propter facere secundum diem hunc’: quod sit quod id secundum ordinem ab aeterno, constat ex significatione `facere’ cum dicitur de Divino, quod sit ordo, nam quicquid Divinum facit, est ordo; et ex significatione `secundum diem hunc’ quod sit ab aeterno, de qua n. 2838, (x)3998, 4304, 6165, 6298.
AC n. 6574
6574. `Ad vivificandum populum magnum’: quod significet quod inde vita illis qui in veris boni, constat ex significatione `vivificare’ quod sit vita spiritualis, de qua n. 5890, 6032; ex significatione `populi’ quod sit verum, de qua n. 1259, 1260, 3295, 3581, 4619, hic verum boni, quia dicitur `populus magnus’, verum enim quod ex bono, magnum est prae vero ex quo bonum, nam illud verum, nempe quod ex bono, est in se bonum quia formatum a bono, ita bonum in sua forma. [2] Verba, quae Josephus ad fratres suos nunc locutus est, nempe `Vos cogitastis super me malum, Deus cogitavit id in bonum, propter facere secundum diem hunc, ad vivificandum populum magnum’, sunt verba quae arcanum caeli in se continent; arcanum quod continent, est hoc: Dominus permittit infernalibus in altera vita ut inducant bonos in {1}tentationem, consequenter ut infundant falsa et mala; quo etiam faciunt omni conatu, nam cum {2}id faciunt, in sua vita (c)et vitae jucundo sunt; sed tunc Dominus Ipse immediate, et per angelos mediate, apud illos qui in tentatione sunt, adest ac resistit, falsa spirituum infernalium refellendo et malum illorum dissipando, inde recreatio, spes et victoria; sic vera fidei et bona charitatis apud illos qui in veris boni sunt, interius implantantur et fortius confirmantur; hoc medium est per quod vita spiritualis donatur; [3] ex his constare potest quid in sensu interno significatur per verba in hoc versu, quod nempe qui abalienati sunt a vero et bono, ut sunt spiritus qui inducunt tentationes, nihil nisi malum intendant, sed quod Divinum vertat id in bonum, et hoc secundum ordinem ab aeterno, unde vita illis qui in veris boni. Sciendum enim quod infernales spiritus quibus permittitur {3}bonos ita lacessere, `intendant nihil’ nisi malum, volunt enim {4}omni vi illos e caelo detrahere et in infernum conjicere; perdere enim aliquem quoad animam, ita in aeternum, est ipsum jucundum vitae eorum; {5}ast ne hilum illis permittitur a Domino nisi ob finem ut inde eveniat bonum, (t)nempe ut {6}confirmetur et corroboretur apud {7}illos, qui in tentatione {8}sunt, verum et bonum. In {9} universo mundo spirituali regnat finis qui procedit a Domino, qui est ut nihil prorsus, ne quidem minimum, existat nisi ut bonum inde eveniat; inde regnum Domini vocatur {10} regnum finium et usuum.
@1 tentationes$
@2 A had id illis permittitur but altered to id faciunt$
@3 spiritum bonum$
@4 illum omni vi$
@5 at$
@6 conformetur I$
@7 illum$
@8 est$
@9 i altera vita in$
@10 etiam$
AC n. 6575
6575. `Et nunc ne timeatis’: quod significet ne solliciti {1}sint constat absque explicatione.
@1 A, here only, sitis$
AC n. 6576
6576. `Ego sustentabo vos et infantes vestros’: quod significet quod victuri per internum a Divino per verum quod intellectus et bonum quod voluntatis, constat ex significatione `sustentare’ quod sit influxus boni et veri, de qua n. 6106, ita vita per verum et bonum; ex repraesentatione `Josephi’ quod sit internum, de qua n. 6499; at quia vita spiritualis non est ab interno, sed per internum a Domino {1}, dicitur per internum a Divino; per `vos et infantes’ significantur vera spiritualia in naturali et innocentia quae in illis, quae victura per internum a Divino per verum et bonum; (m)quod `sustentare’ sit vita per verum et bonum, est quia cibus spiritualis est scientia, intelligentia et sapientia, ita verum et bonum, videatur n. 56-58, 681, 4792, 5293, 5340, 5342, 5576, 5579.(n) Quod dicatur verum quod intellectus, et bonum quod voluntatis, est quia omne verum pertinet ad intellectum, et bonum ad voluntatem, intellectus enim est receptaculum veri, et voluntas est receptaculum boni.
@1 influit$
AC n. 6577
6577. `Et consolatus illos’: quod significet spem, constat ex significatione `consolari’ quod sit sedare irrequiem animi spe, de qua n. 3610.
AC n. 6578
6578. `Et locutus super cor illorum’: quod significet fiducia constat ex significatione `loqui super cor’ quod sit dare fiduciam, nempe ne aliquid mali illis eveniat; `loqui’ enim est influxus, n. 2951, (x)5481, 5797, et `cor’ voluntas, n. 2930, 3888, ita `loqui super cor’ est influxus in voluntatem et inde fiducia. Ex his etiam patet quod conjugium veri quod est intellectus et boni quod est voluntatis, sit in singulis Verbi, nam `consolari’ praedicatur de intellectu, et `loqui super cor’ de voluntate; ideo etiam `consolatus illos’ significat spem, nam haec est intellectus per verum, et `locutus super cor’ fiduciam, nam haec est voluntatis per bonum; {1}genuina enim fiducia non dari potest apud alios quam qui in bono charitatis sunt, et genuina spes non apud alios quam qui in bono fidei.
@1 nam genuina$
AC n. 6579
6579. Vers. 22, 23. Et habitavit Joseph in Aegypto, is et domus {1}patris ejus; et vixit Joseph centum et decem annos. Et vidit Joseph Ephraimo filios tertianorum; etiam filii Machir, filii Menashis nati super genubus Josephi. `Et habitavit Joseph in Aegypto’ significat vitam scientificorum Ecclesiae ab interno: `is et domus {1}patris ejus significat ab interno et ejus bono: `et vixit Joseph centum et decem annos significat statum et quale: `et vidit Joseph Ephraimo filios tertianorum’ significat Ecclesiae instaurationem quoad intellectuale, et ejus derivativa: `etiam filii Machir, filii Menashis’ significat et quoad voluntarium et ejus derivativa: `nati super genubus Josephi’ significat quod a bono conjuncto cum vero ab interno.
@1 A I o, Heb has it, see p. 663$
AC n. 6580
6580. `Et habitavit Joseph in Aegypto’: quod significet vitam scientificorum Ecclesiae ab interno, constat ex significatione `habitare’ quod sit vita, de qua n. 1293, 3384, 3613, 4451, 6051; ex repraesentatione `Josephi’ quod sit internum, de qua supra n. 6499; et ex significatione `Aegypti’ quod sint scientifica Ecclesiae, de qua n. 4749, 4964, 4966, 6004. Agitur in praecedentibus hujus capitis de Ecclesia spirituali instauranda; et postquam externum seu naturale prorsus submissum est interno seu spirituali, quod significatur per quod `fratres Josephi ceciderint coram {1}Josepho, et se obtulerint ei in servos’; agitur nunc de Ecclesia illa instaurata, quae describitur in his versibus per quod `Josephus habitaverit in Aegypto, et quod nati sint filii ex Ephraimo, ac ex Machir filio Menashis’. Apud hominem qui est Ecclesia spiritualis, est vita ab interno in scientificis Ecclesiae; nam scientifica {2}apud illum subordinata sunt, et in talem ordinem redacta ut influxum `boni et veri’ recipiant, sic ut sint receptacula influxus ab interno. Aliter apud illos qui non sunt {3}Ecclesiae; scientifica apud illos ita disposita sunt quod confirmantia verum et bonum rejecta sint ad latera, ita remota longe a luce caeli; {4}inde quae manent sunt recipientia falsi et mali.
@1 eo$
@2 tunc$
@3 Ecclesia I$
@4 i rejecta sunt scientifica$
AC n. 6581
6581. `Is et domus {1}patris ejus’: quod significet ab interno et ejus bono, constat ex repraesentatione `Josephi’ qui hic est `is’, quod sit internum, de qua n. 6499; et ex significatione `domus’ quod sit bonum, de qua n. 2048, 3720, 4982.
@1 et inde$
AC n. 6582
6582. `{1}Et vixit Joseph centum et decem annos’: quod significet statum et quale, constat ex significatione numerorum in Verbo quod sint res, de qua n. 575, 1963, 1988, 2075, 2252, 3252, 4264, 5265, 6175; et quidem rei status et quale, n. 4670; ita quoque numerus `centum et decem’ qui continet statum et quale vitae scientificorum ab interno.
@1 A I here o et$
AC n. 6583
6583. `Et vidit Joseph Ephraimo filios tertianorum’: quod significet Ecclesiae instaurationem quoad intellectuale et ejus derivativa, constat ex repraesentatione `Ephraimi’ quod sit intellectuale Ecclesiae, de qua n. 3969, 5354, 6222, 6234, 6238, 6267; et ex significatione `filiorum tertianorum’ quod sint derivativa, nam filii (c)et `filiorum filii’, quia descendunt a parente, sunt derivativa illius rei quae per parentem repraesentatur; instauratio Ecclesiae ab interno, hoc est, per internum a Domino, significatur per `vidit Joseph’. Quid intellectuale Ecclesiae quod per `Ephraimum’ repraesentatur, videatur n. 6222.
AC n. 6584
6584. `Etiam filii Machir, filii Menashis’: quod significet et quoad voluntarium et ejus derivativa, constat ex repraesentatione `Menashis’ quod sit {1} voluntarium Ecclesiae, de qua n. 5351, 5353, 5354, 6222, 6238, 6267, 6296; et ex significatione `filiorum et filiorum filiorum ejus’ qui hic sunt `filii Machir’, quod sint derivativa, ut supra n. 6583: derivativa {2} voluntarii Ecclesiae, quae per `filios Machir’ significantur, sunt bona conjuncta cum veris, ita quoque vera ex bono, {3}nam vera quae derivata sunt ex bono, sunt formae boni; quod `filii Machir’ sint bona conjuncta cum veris, significatur per quod nati sint super genubus Josephi, ut mox sequitur; et quod sint vera ex bono, in Libro Judicum,
Ex Machir descendent legislatores, v 14;
{4} legislatores {5}pro veris ex bono, {6} n. 6372.
@1 novum$
@2 i novi$
@3 verum ex bono per Machir significatur$
@4 i quod$
@5 sint vera$
@6 i videatur$
AC n. 6585
6585. `Nati super genubus Josephi’: quod significet quod a bono conjuncto cum vero ab interno, constat ex significatione `parere super genubus’ quod sit conjunctio boni et veri, de qua n. 3915; et ex repraesentatione `Josephi’ quod sit internum, de qua n. 6499. Quod {1}filii Machir dicantur `nati super genubus Josephi’, involvit quod Joseph agnoverit illos pro suis, nam cum ita dicitur, significatur quod adoptentur sicut proprii; ut constare potest ex filiis ex Bilhah famula Rachelis, de quibus Rachel dicit,
Ecce famula mea Bilhah, veni ad illam, et pariat super genua mea, et aedificabor etiam ego ex illa, Gen. xxx 3.
Quod illi filii a Josepho agniti sint {2} pro suis, est quia per `Menashen’ repraesentatur {3} voluntarium Ecclesiae, ita bonum ejus; ac internum quod repraesentatur per `Josephum’, influit cum bono, non autem cum vero nisi per bonum; inde est quod hi dicantur `nati super genubus Josephi’ {4}.
@1 hi filii$
@2 quasi$
@3 novum$
@4 i quod agnoverit$
AC n. 6586
6586. Vers. 24-26. Et dixit Joseph ad fratres suos, Ego morior, et Deus visitando visitabit vos, et ascendere faciet vos e terra hac ad terram quam juravit Abrahamo, Jishako et Jacobo. Et adjuravit Joseph filios Israelis, dicendo, Visitando visitabit Deus vos, et ascendere facietis ossa mea exhinc. Et moriebatur Joseph filius centum et decem annorum; et condierunt ejus, et ponebatur in arca in Aegypto. `Et dixit Joseph ad fratres suos, Ego morior’ significat praedictionem quod cessaturum internum Ecclesiae; `et Deus visitando visitabit vos’ significat quod ultimum tempus venturum: `et ascendere faciet vos e terra hac ad terram quam juravit Abrahamo, Jishako et Jacobo’ significat quod ad statum Ecclesiae venturi, in quo fuerunt antiqui: `et adjuravit Joseph filios Israelis {1}dicendo’, significat obstrictionem: `Visitando visitabit Deus vos’ significat cum id ultimum Ecclesiae venturum: et ascendere facietis ossa mea exhinc’ significat quod repraesentativum Ecclesiae erit, non autem Ecclesia repraesentativa quae etiam in interno: `et moriebatur Joseph’ significat quod internum Ecclesiae cessavit esse: `filius centum et decem annorum’ significat statum tunc: `et condierunt eum’ significat praeservationem usque: `et ponebatur in arca in Aegypto’ significat occultationem in scientificis Ecclesiae.
@1 AI o here and 6590$
AC n. 6587
6587. `Et dixit Joseph ad fratres suos, Ego morior’: quod significet praedictionem quod cessaturum internum Ecclesiae, constat ex repraesentatione `Josephi’ quod sit internum, de qua n. 6499, hic internum Ecclesiae, quia de Ecclesia instaurata ab interno, hoc est, per internum a Domino, in praecedentibus actum est; et ex significatione `mori’ quod sit desinere esse tale, de qua n. 494, ita cessare; et quod mori sit ultimum tempus Ecclesiae, n. 2908, 2912, 2917, 2923; praedictio de hoc tempore significatur per `dixit Joseph ad fratres suos’, nam in nunc sequentibus usque ad finem {1} agitur de ulteriore statu Ecclesiae; [2] inde patet quod per `dixit Joseph ad fratres suos, Ego morior’ significetur quod cessaturum internum Ecclesiae. Cum hoc ita se habet: ut Ecclesia sit, erit illa interna et externa, {2}nam sunt qui in interno Ecclesiae sunt, et sunt qui in externo ejus sunt, illi pauci sunt, hi autem perplures; at usque apud quos Ecclesia interna est, etiam externa erit, nam internum Ecclesiae non separari potest ab externo ejus; et quoque apud quos Ecclesia externa est, etiam interna erit, sed interna apud hos est in obscuro.[3] Internum Ecclesiae consistit in velle bonum ex corde et affici bono, et externum ejus est agere illud, et hoc secundum verum fidei quod ex bono novit; externum autem Ecclesiae est obire sancte ritualia et charitatis opera facere secundum praecepta Ecclesiae; ex quibus constat quod internum Ecclesiae sit bonum charitatis voluntate; hoc itaque cum cessat, etiam ipsa Ecclesia cessat, nam bonum charitatis est essentiale ejus; remanet quidem postea cultus externus, sicut prius, sed tunc non est cultus sed est ritus qui conservatur quia ita institutum est; sed ritus hic, qui apparet sicut cultus, est sicut crusta absque nucleo, nam est externum quod manet, in quo non aliquid internum; cum talis est Ecclesia, (x)in fine suo est.
@1 i capitis$
@2 et quidem ita ut$
@3 i Ecclesiae$
AC n. 6588
6588. `Et Deus visitando visitabit vos’: quod significet quod ultimum tempus venturum, constat ex significatione `visitari’ quod sit ultimum tempus, hic {1}oppressionis filiorum Israelis in Aegypto, in sensu interno ultimum tempus Ecclesiae veteris et primum novae; hoc ultimum tempus in Verbo vocatur `visitatio’, et praedicatur tam de Ecclesia in communi quam de illis qui intra Ecclesiam sunt, in particulari; deque Ecclesia nova quae nascitur, et de Ecclesia vetere quae exspirat; in particulari de homine Ecclesiae qui salvatur, tum quoque qui damnatur. [2] Quod haec in Verbo significentur per visitationem, et diem visitationis, constare potest ab his locis: apud Lucam,
Benedictus Dominus Deus Israelis, quia visitavit et fecit liberationem populo Suo:… per viscera misericordiae Dei nostri; in quibus visitavit nos ortus ab alto, ut appareat illis qui in tenebris et umbra mortis sedent, i 68, 78, 79;
propheticum Zachariae de Domino nato; `visitari’ hic pro exsuscitatione novae Ecclesiae, et illustratione tunc illorum qui in ignorantia veri et boni fidei essent, ita de illorum liberatione; quare dicitur `visitavit et fecit liberationem populo Suo, visitavit ut appareat illis qui in tenebris et umbra mortis sedent’: [3]apud Mosen,
Jehovah ad Mosen, {2} Congrega seniores Israelis, et dic ad eos, Jehovah Deus patrum vestrorum visus est mihi, Deus Abrahami, Jishaki et Jacobi, dicendo, Visitando visitabo vos, et quod factum est vobis in Aegypto, [Exod.] iii 16:
et apud eundem,
Credidit populus et audiverunt, quod visitavisset Jehovah filios Israelis, (Exod.) iv 31;
`visitari’ hic pro ultimo tempore cum desiit Ecclesia, et pro primo cum incohat; pro ultimo apud Aegyptios, et pro primo apud filios Israelis, ita quoque pro horum liberatione: [4]apud Jeremiam,
Babelem abducentur, ibique erunt usque ad diem quo visitavero eos; …tunc ascendere faciam vasa domus Dei, et reducam ea ad locum {3}hunc, xxvii 22:
apud eundem,
Cum impleti fuerint Babeli septuaginta anni, visitabo vos, et stabiliam super {4}vos verbum Meum bonum, et reducam vos ad locum hunc, xxix 10;
`visitare’ pro liberare {5} in communi pro {6}ultimo tempore captivitatis et desolationis. [5]Visitatio et dies visitationis pro ultimo tempore Ecclesiae, apud Esaiam,
Quid facietis die visitationis et devastationis? e longinquo veniet, ad quem fugietis pro auxilio? x 3:
apud eundem,
Ecce dies Jehovae venit crudelis, et indignationis, et excandescentiae, et irae, ad ponendum terram in vastitatem, …visitabo super orbem malum, et super impios iniquitatem eorum, xiii 11:
apud Jeremiam,
Cadent inter cadentes, et tempore visitationis eorum impingent, viii 12:
apud Hosheam,
Venerunt dies visitationis, venerunt dies retributionis, ix 7:
apud Mosen,
Jehovah ad Mosen, Verumtamen, i, duc populum hunc in quam locutus sum tibi; ecce angelus Meus ibit coram te, at in die visitandi Me, visitabo super eos peccatum eorum, Exod. xxxii 34:
apud Lucam,
Jesus de Hierosolyma; Non relinquent in te lapidem super lapide, quia non agnovisti tempus visitationis tuae, xix 44;
`dies visitationis’ pro Adventu Domini, et illustratione tunc; {7}at respective ad {8}gentem Judaicam, quia non {9}agnovit, pro ultimo tempore repraesentativorum Ecclesiae apud illos; nam destructa Hierosolyma cessarunt sacrificia, et {10}gens illa dispersa: [6]apud Ezechielem,
Clamavit in {11}auribus meis vox magna, dicendo, Appropinquarunt visitationes urbis, et viro instrumentum perditionis ejus in manu ejus, ix 1;
similiter: apud Esaiam,
Rephaim non resurgent, eo quod visitasti, exstinxisti eos, xxvi 14;
`Rephaim’ pro posteritate Ecclesiae Antiquissimae quae ante diluvium, qui etiam vocati Nephilim et Enakim, de quibus videatur n. 567, 581, 1673; `visitasti et exstinxisti Rephaim’ pro ultimo tempore illius Ecclesiae; tum {12} pro conjectione eorum {13} in infernum, de {14}qua re videatur n. 1265-1272. Visitatio {15} pro retributione, ita pro damnatione, apud Jeremiam,
Num propter hoc non visitaverim? …aut num de gente, quae sicut haec, non sumpserit ultionem anima Mea? v 9:
apud (x)eundem,
Exitium Esavi adducam super eum, tempore quo visitabo eum, xlix 8:
apud Hosheam,
Visitabo super illum vias illius, et opera illius retribuam, iv 9.
@1 captivitatis$
@2 i Et$
@3 suum A I$
@4 vobis$
@5 i et$
@6 instauratione Ecclesiae post vastationem ejus$
@7 et$
@8 Judaeos$
@9 agnoverunt$
@10 illi dispersi$
@11 oribus I$
@12 i quoque$
@13 i qui a posteritate illa$
@14 quibus$
@15 i etiam$
AC n. 6589
6589. `Et ascendere faciet vos e terra hac ad terram quam juravit Abrahamo, Jischako et Jacobo’: quod significet quod ad statum Ecclesiae venturi in quo fuerunt antiqui, constat ex significatione `terrae {1} Aegypti e qua ascenderent, quod sit Ecclesia vastata, hanc repraesentabant Aegyptii per quod oppresserunt filios Israelis, et interitum ejus per submersionem eorum in mare Suph; et a significatione `terrae Canaanis’ ad quam filii Israelis ascensuri, quod sit regnum Domini et Ecclesia, de qua n. 1607, 3038, 3481, 3705, 4447, 4517; [2]quod sit Ecclesia Antiqua, seu status Ecclesiae in quo fuerunt antiqui, significatur per quod Deus terram illam dare juraverit Abrahamo, Jischako et Jacobo, nam per hos in sensu supremo intelligitur Dominus, in sensu repraesentativo regnum Ipsius in caelis et regnum Ipsius in terris quod est Ecclesia, n. 1965, 1989, 2011, 3245, 3305 fin., 6098, 6185, 6276, quare `jurare illis terram’ est confirmare quod ad statum Ecclesiae in quo fuerunt antiqui, venturi; non quod posteri Jacobi, nam illi non ad illius Ecclesiae statum venire potuerunt, sed solum ad externum ejus, nempe ad repraesentativa, et vix ad ea, sed quod illi qui significantur per `filios Israelis’, qui sunt omnes qui ab Ecclesia spirituali sunt, tam qui tunc fuerunt quam qui venturi. [3]Quod `jurare’ sit confirmare ex Divino, videatur n. 2842, 3375: quod posteris Jacobi terra Canaan promissa et data fuerit, {2}erat ut repraesentarent Ecclesiam; et hoc quia Ecclesia ab antiquis temporibus in terra illa fuerat, et {3}tunc omnia illa loca nominata et facta repraesentativa, videatur n. 3686, 4447, 4516, 4517, 5136, 6516.
@1 i hujus — (?)$
@2 esset I$
@3 ibi omnia loca$
AC n. 6590
6590. `Et adjuravit Joseph filios Israelis {1}dicendo: quod significet obstrictionem, constat absque explicatione.
@1 see p. 699, footnote 4$
AC n. 6591
6591. `Visitando visitabit Deus vos’: quod significet cum id ultimum Ecclesiae venturum, constat ex significatione `visitare’ quod sit ultimum Ecclesiae, de qua mox supra n. 6588.
AC n. 6592
6592. `Et ascendere facietis ossa mea exhinc’: quod significet quod repraesentativum Ecclesiae erit, non Ecclesia quae etiam in interno, constat ex repraesentatione `Josephi’ quod sit internum Ecclesiae, de qua supra n. 6587; et quia per illum repraesentatur internum Ecclesiae, per `ossa ejus’ significatur id quod est maxime externum seu ultimum Ecclesiae, {1} ita repraesentativum ejus; nam repraesentativa quae fuerunt in Ecclesia Antiqua, et quoque quae instituta apud posteros Jacobi, erant Ecclesiae {2} ultima, at quae significabant et repraesentabant, erant {3}Ecclesiae interna; haec, nempe interna, significantur per `carnem’ in qua spiritus, at illa per `ossa’; inde constare potest qualis Ecclesia est, cum solum est in externis absque internis, quod nempe sit sicut ossea hominis compages absque carne. Quod apud populum Israeliticum et Judaicum non fuerit Ecclesia sed modo Ecclesiae repraesentativum, videatur n. 4281, 4288, 4307, 4500, 4680, 4844, 4847, 4903, 6304; et quod repraesentativum Ecclesiae apud illos non prius institutum fuerit quam postquam prorsus quoad internum vastati fuerint, et quod alioquin profanavissent sancta, n. 4289.
@1 i et$
@2 i externa ita$
@3 interiora Ecclesiae$
AC n. 6593
6593. `Et moriebatur Joseph’: quod significet quod internum cessaverit esse, constat ex significatione `mori’ quod sit desinere tale esse, de qua n. 494, 6587; et ex repraesentatione `Josephi’ quod sit internum, de qua n. 6499; de Ecclesia qualis sit cum internum cessaverit, {1}videatur supra n. 6587, 6592.
@1 vide$
AC n. 6594
6594. `Filius centum et decem annorum’: quod significet statum tunc, constat ex significatione `centum et decem annorum’ quod sint status et quale vitae scientificorum ab interno, de qua n. 6582; quod `anni’ (x)sint status, videatur n. 487, 488, 493.
AC n. 6595
6595. `Et condierunt eum’: quod significet praeservationem usque, constat ex significatione `condire’ quod sit praeservatio a contagio mali, de qua n. 6503, 6504. Quia hic agitur de fine Ecclesiae, dicendum quid per praeservationem usque intelligitur: cum Ecclesia desinit esse, quod fit cum internum ejus apud hominem cessat, n. 6587, 6592, tunc manet usque externum; {1}at externum est tale ut in se habeat internum; sed internum hoc non est apud hominem tunc quia non de eo cogitat, et si cogitaret, non illo afficitur, sed est apud angelos qui apud hominem; et quia homo vastatae Ecclesiae de interno nihil cogitat, nec illo afficitur, et plurima pars {2}nescit quod sit, idcirco internum ab homine laedi non potest; nam quod homo novit et magis quod semel {3}credidit, hoc potest ille laedere, {4}non autem quod vel {5}nescit, vel non credit esse; {6}sic praeservatur internum Ecclesiae ne afficiatur aliquo malo; ita apud posteros Jacobi praeservata fuerunt interna Ecclesiae {7}; erant enim in externis absque interno adeo ut ne quidem scire vellent de aliquo interno; quapropter interna Ecclesiae nec illis (x)revelata fuerunt: quod posteris Jacobi non detecta fuerint interna, ne laederent illa profanando, videatur n. 3398, (x)3480; et quod illi non profanare queant interna Ecclesiae, qui non credunt illa, et minus illi qui ignorant, n. 593, 1008, {8} 1059, 2051, 3398, 3402, 3898, 4289, 4601; {9}tum quod interiora Ecclesiae non prius revelentur quam cum Ecclesia vastata est, quia tunc non amplius creduntur, ita nec profanari possunt, n. 3398, 3399. Haec sunt quae intelliguntur per praeservationem.
@1 et$
@2 prorsus ignorat quale$
@3 credit$
@4 sed non$
@5 ignorat$
@6 ita$
@7 i quae erant intus in repraesentativis$
@8 i 1010$
@9 et$
AC n. 6596
6596. `Et ponebatur in arca in Aegypto’: quod significet occultationem in scientificis Ecclesiae, constat ex significatione `arcae’ quod sit in quo aliquid reconditur seu occultatur; et ex significatione `Aegypti’ quod sint scientifica Ecclesiae, de qua n. 4749, 4964, 4966; et scientifica Ecclesiae erant eo tempore cognitiones repraesentativorum et significativorum quae fuerunt in Antiqua Ecclesia; in his occultatio interni significatur per illa verba; de occultatione interni Ecclesiae, et inde praeservatione ne laedatur, videatur mox supra n. 6595. Quod `arca’ sit in quo aliquid reconditur seu occultatur, constare potest ex `Arca testimonii’, quod illa ideo dicta sit arca, quia in illa recondebatur testimonium seu lex.
AC n. 6597
6597. `Actum est nunc de sensu interno rerum in Libro
Geneseos, sed quia in hoc Libro omnia historica sunt, praeter in cap. xlviii et xlix, ubi etiam prophetica, idcirco vix apparere potest quod ille sit sensus internus qui expositus est, historica enim detinent mentem in sensu litterali, ac ita removent a sensu interno, et eo magis quia sensus internus prorsus a litterali differt, agit enim hic de spiritualibus et caelestibus, et ille de mundanis et terrestribus. Sed quod sensus internus talis sit sicut expositus, patet a singulis quae explicata sunt, et praecipue ex eo quod ille e caelo mihi dictatus {1}fuerit.
@1 sit$
AC n. 6598
6598. Continuatio de Influxu et de Commercio animae et corporis
Notum est quod unus homo prae altero polleat facultate intelligendi et percipiendi quid honestum in vita morali, quid justum in vita civili, et quid bonum in vita spirituali; causa consistit in elevatione cogitationis ad illa quae caeli sunt, inde abducitur cogitatio {1} sensualibus externis; qui enim ex sensualibus solum cogitant, ne hilum possunt videre quid honestum, justum et bonum; {2}quare fidunt aliis, et {3}ex memoria multum loquuntur, et per hoc sibi apparent aliis sapientiores; qui autem supra sensualia cogitare possunt, si ordinata sunt illa quae in memoria, in facultate intelligendi et percipiendi prae aliis sunt, et hoc secundum gradum intuitionis ab interiore.
@1 i ab externis et$
@2 et$
@3 inde$
AC n. 6599
6599. Quomodo se habet cum illis qui in sensuali cogitant et cum illis qui supra sensuale, et qualis influxus est in hos et in illos, licet {1} ab experientia tradere. Sed prius sciendum quod cogitatio hominis distincta sit in ideas, et quod una idea sequatur alteram sicut una vox alteram in loquela; sed ideae cogitationis excipiunt una alteram tali celeritate ut cogitatio appareat homini cum in corpore est, sicut {2}continua, ac ideo nulla distinctio; verum in altera vita se manifestat quod cogitatio in ideas distincta sit, loquela enim tunc fit per ideas, n. 2470, 2478, 2479. Quomodo se habet cum cogitatione et ejus ideis, nunc dicendum est, nempe quod cogitatio se diffundat in societates spiritum et angelorum circumcirca, et quod facultas intelligendi et percipiendi sit secundum extensionem illuc, hoc est, secundum influxum inde; et deinde, quod in una idea cogitationis sint innumerabilia, et magis in una cogitatione ex ideis composita.
@1 i nunc$
@2 continuum$
AC n. 6600
6600. Manifeste ostensum est mihi quod cogitatio hominis, et quoque spirituum, ut et angelorum, se circumfundat in plures societates in mundo spirituali, sed unius cogitatio diversimode quam alterius; ut id pro certo scirem, datum est loqui cum quibusdam societatibus, ad (x)quas pervasit mea cogitatio, ac inde {1}datum scire quod in cogitationem influebat, e qua societate illud, {2}tum ubinam esset, et qualis, sic ut falli non potuerim. Secundum extensionem cogitationum et affectionum in societates fit facultas intelligendi et percipiendi apud hominem, spiritum, et angelum. [2]Qui in bono {3}charitatis et fidei est, is extensionem habet in societates caeli amplam secundum gradum quo in illis est et quo in genuino bono, concordant enim illa cum caelo, quapropter influunt illuc sua sponte (c)et late: sunt usque societates aliae in quas pervadit affectio veri, et aliae in quas affectio boni; affectio veri pervadit ad societates angelorum spiritualium, at affectio boni ad societates angelorum caelestium. Vicissim autem, cogitatio et affectio illorum qui in malo et falso sunt, illae extensionem habent in societates infernales, et hoc quoque secundum gradum mali et falsi apud illos. [3]Dicitur quod cogitatio et affectio hominis, spiritus et angeli se circumfundant in societates, et quod inde intellectus et perceptio; sed sciendum est quod secundum apparentiam ita dictum sit, non enim est influxus cogitationum et affectionum in societates, sed a societatibus, et quidem per angelos et spiritus apud hominem; nam, ut ad finem (x)praecedentium capitum ostensum est, omnis influxus {4}fit ab interiore, ita apud bonos e caelo, hoc est, per caelum a Domino, et apud malos est influxus ab inferno.
@1 dein$
@2 qualis esset et ubinam$
@3 fidei et in charitate erga proximum$
@4 est ab extra$
AC n. 6601
6601. Mane quodam ostensum est manifeste quod {1}unicuique ideae et affectiunculae innumerabilia inessent, {2}tum quod illae penetrarent in societates; tenebar in quadam affectione et inde cogitatione {3} per aliquod tempus, et tunc ostensum quot societates concurrerent; erant quinque societates quae se manifestabant per vivum sermonem; dicebant quid cogitabant, et quoque quod {4}apperceperint quod cogitationes illae apud me essent; praeter quod etiam scirent, ad quae ego non attendi, causas rerum quae cogitabantur, et quoque fines; reliquae societates, quae erant plures, ad quas {5}extendebatur cogitatio, non {6}ita manifestatae sunt, erant etiam remotiores. [2]Cum extensione cogitationis ab objectis, quae sunt res de quibus cogitatur, se habet sicut cum objectis visus; ab his se diffundit sphaera radiorum ad multam distantiam, quae incidit in visum hominis, et hoc ad majorem et minorem distantiam secundum rutilum et flammeum in objecto; si enim flammeum, apparet hoc multo longinquius quam nubilum et fuscum; similiter visus internus, qui est cogitationis, a suis objectis; hujus visus objecta non sunt materialia sicut objecta in mundo, sed sunt spiritualia, ac ideo se diffundunt ad talia quae in mundo spirituali sunt, ita ad vera et bona ibi, proinde ad societates quae in illis sunt; et sicut flammeum in mundo se longissime circumfundit, ita bonum et ejus affectio in mundo spirituali, nam affectioni boni flamma correspondet. Ex his constare potest quod qualitas vitae hominis se habeat prorsus secundum societates in quas cogitatio et affectio ejus se extendit, et secundum extensionis quale et quantum {7}.
@1 unicuivis$
@2 et$
@3 i continue$
@4 apperciperent$
@5 se extendebat$
@6 tunc apperceptae sunt, quia erant$
@7 i inde est homini vel obscurum, vel clarum$
AC n. 6602
6602. Quod (x)sphaerae cogitationum et {1}affectionum extendant se circumcirca in sphaeras societatum quae inde dissitae sunt, constare mihi potuit etiam ex eo: cum cogitavi ex affectione de talibus quae in specie movebant societatem e longinquo, quod illi tunc mecum locuti sint de eadem re, dicentes quid sentirent; hoc aliquoties factum est; societas {2}una erat ad dextrum, ad multam satis distantiam, in plano partis inferioris thoracis; et alia etiam ad dextrum {3}propius, quae in plano genuum. Quod appercipiatur distantia, est a statu affectionis veri et boni, quantum status unius societatis a statu alterius discrepat, tantum {4}apparent societates remotae ad distantiam.
@1 affectionis$
@2 illa$
@3 propinquius$
@4 all singular$
AC n. 6603
6603. At sciendum quod {1}cogitationes et affectiones {2} quae {1}pervadunt in societates, non ibi societates in specie moveant ad cogitandum et volendum ita quemadmodum {3}homo, spiritus, aut angelus, a quo {1}cogitationes et affectiones exeunt, sed intrant in sphaeram universalem affectionis et inde cogitationis (x)illarum societatum; inde societates nihil de eo sciunt; est enim sphaera spiritualis in qua sunt omnes societates, varia apud unamquamvis; in hanc sphaeram cum intrant cogitationes et affectiones, societates non afficiuntur; {4}omnes cogitationes (c)et affectiones intrant in sphaeras societatum cum quibus conveniunt; inde est quod extensiones dentur quaquaversum in libero, sicut extensiones radiorum ab objectis in mundo, quae libere pervadunt undequaque ad visum cujusvis qui circumstat, cum varietate secundum visus claritatem {5}et hebetudinem, et quoque secundum atmosphaerae serenum vel obscurum; sereno atmosphaerae correspondet in mundo spirituali affectio sciendi verum et bonum.
@1 all singular$
@2 i hominis$
@3 ille$
@4 et$
@5 seu$
AC n. 6604
6604. Apparuit mihi aliquoties angelus, et facies ejus conspicue, quae continue variabatur secundum affectiones, qualiter illae sibi mutuo succedebant apud illum in ordine, ita ab uno limite ad alterum, manente usque affectione universaliter regnante, e qua cognosci potuit quod idem angelus esset; et instructus sum quod mutationes ejus faciei venirent {1}ex societatibus cum quibus (t)ei communicatio fuit, et quod existerent secundum variationes communicationis {2}propioris cum una quam cum altera, ac ita successive; extensio enim affectionum et cogitationum limites suos habet, et {3}in ultimis societatibus evanescit, et abit sicut visus in universum; intra limites communis illius sphaerae variari cogitationes et affectiones possunt, et jam propiores esse uni societati, {4}jam alteri; {5} cum in medio unius sunt, tunc reliquae societates sunt ei in peripheriis; et sic porro cum omni variatione intra illos limites.
@1 d ex$
@2 proximioris$
@3 ubi ultimae societates sunt, ac ibi evanescunt$
@4 quam$
@5 i et$
AC n. 6605
6605. Dignum observatu est quod sicut universum caelum refert unum hominem, qui inde Maximus Homo vocatur, de quo ad fines plurium capitum, ita unaquaevis societas similiter referat hominem, nam imago universi caeli influit in societates et facit ut illae similes sint, nec modo in societates sed etiam in singulos in societate; inde forma singulis humana, nam {1}unusquisque in societate angelica {2}est in minima forma caelum; varietates formae humanae (c)eorum se habent secundum quale boni et veri apud illos; inde est quod {3}quisque spiritus et angelus appareat in forma prorsus secundum communicationem ejus cogitationum et affectionum cum societatibus; {4}inde sicut in bono et vero sunt, ita in forma pulchriore humana; at si communicatio cogitationum et affectionum diffusa est in societates non secundum ordinem caelestem, tunc forma in eo gradu impulchra est; si autem communicatio est cum societatibus infernalibus, tunc forma deformis est et diabolica; et qui prorsus in opposito sunt contra bonum et verum, quia in opposito sunt contra formam caeli quae est humana, apparent in luce caeli non {5} sicut homines, sed sicut monstra; ita totum infernum, ita societates ibi, ac ita singuli in societatibus; etiam cum varietate secundum gradum oppositionis mali contra bonum, et inde falsi contra verum.
@1 sunguli$
@2 sunt$
@3 unusquisque$
@4 et$
@5 i amplius$
AC n. 6606
6606. Observavi quando loquerer cum spiritibus angelicis quod affectiones et cogitationes apparerent instar fluvii circum, et quod res cogitationis esset in medio, circumincta illo fluvio, et quod hic inde quaquaversum extensus esset; ex quo etiam manifestatum est quod cogitationes et affectiones se extenderent undequaque ad societates.
AC n. 6607
6607. Ostensum est quod cogitationes cum affectionibus cum se (x)effundunt, circulent paene (x)secundum formam circumvolutionum substantiae cineritiae in cerebro humano; visae mihi sunt diu circumfluxiones; erant circuitiones, inflexiones, insinuationes, et emersiones, quales sunt dictae substantiae in cerebris: {1} sed formae caeli {2}sunt adhuc mirabiliores, et tales ut nusquam comprehendi queant ne quidem ab angelis; in tali forma sunt societates angelicae in {3}caelis, et in talem formam cogitationes angelorum {4}fluunt; et paene in instanti ad multam distantiam, quia secundum formam infinite perfectam.
@1 i talis quoque est forma circumfluxionis cogitationum cum affectionibus in mundo spiritum$
@2 after mirabiliores$
@3 caelo$
@4 circumundunt ample$
AC n. 6608
6608. Lux intellectualis mihi data, adempta, diminuta, et moderata, in cogitandis, loquendis et scribendis, et hoc frequenter, et mihi datum percipere varietates et discrimina; ipsa lux percepta est sicut illuminatio, quae visus interioris substantias illustravit sicut lumen solis organa visus; communis illa illuminatio faciebat ut objecta rerum apparerent sicut objecta telluris illuminato oculo; et instructus sum quod variationes illae exstiterint secundum communicationes cum societatibus caelestibus.
AC n. 6609
6609. Cogitationes et loquelae {1}societatum, intra quas erat mea cogitatio, aliquoties mihi repraesentata (x)sunt per nubes quae ascendebant et descendebant in caeruleo; ex nubium formis, coloribus, tenuitate et densitate, {2}cognoscere datum est quid influebat; veritates repraesentabantur per colorem caeruleum mixtum candido pulchro, candor non describi potest; apparentiae veri repraesentabantur per candorem obscurum, et falsitates per nubes nigras; inde quoque influxus cogitationum et affectionum sciri potuit.
@1 quae intra societates ad quas extendebat$
@2 cognosci$
AC n. 6610
6610. Quamdiu homo vivit, ideae ejus cogitationis variantur, nempe multiplicantur (c)et dividuntur, ac ita extenduntur ad varias societates et novas; apud illos qui in malo sunt, ad societates infernales, similiter apud illos qui in persuasionibus falsi; apud illos autem qui in persuasionibus veri, {1}hoc est, qui in fide persuasiva, ideae cogitationis valde coarctantur. Ast apud illos qui regenerantur, cogitationes et affectiones continue insinuantur in novas societates caelestes, et crescit extensio; et quoque priores cogitationes et affectiones dividuntur, et {2}divisae associantur ideis quae cum novis iterum societatibus {3}communicantur; imprimis implentur communia particularibus, et haec singularibus, ita (t)veritatibus novis ex quibus illuminatio crescit.
@1 sunt, ita$
@2 sic$
@3 communicant$
AC n. 6611
6611. Locutus sum cum spiritibus de mutationibus status vitae hominis, quod sit inconstans, et quod feratur sursum et deorsum, nempe versus caelum et versus infernum; at qui se patiuntur regenerari, quod ferantur continue sursum, ac ita in interiores semper societates caelestes; extensio sphaerae in societates illas a Domino datur illis qui regenerantur imprimis per tentationes, in quibus resistitur malis et falsis, nam pugnat tunc Dominus per angelos contra mala et falsa, et sic in angelorum illorum societates quae interiores sunt, homo introducitur; et {1}in quas semel introductus est, ibi manet; et inde quoque accipit facultatem extensiorem et elevatiorem percipiendi.
@1 ad$
AC n. 6612
6612. {1}Ex his etiam patet quod homo quo exterius cogitat, eo minorem extensionem habeat; et quo interius, eo majorem, nam qui exterius cogitant, hoc est, qui in sensuali, illi communicant solum cum spiritibus crassioribus; at qui interius, hoc est, ex rationali, illi communicationem habent cum angelis, quae qualis differentia, constare potest a densitate sphaerae in qua sunt spiritus sensuales, et ex puritate sphaerae in qua sunt angeli caeli; se habet differentia sicut differentia inter extensionem soni, et extensionem lucis, quae quanta sit, naturalium periti sciunt.
@1 Inde nunc$
AC n. 6613
6613.{1} Quod in una idea cogitationis sint innumerabilia, et magis in una cogitatione ex ideis composita, scire datum est (c)ex multa experientia quam hic quoad aliquam partem adducere {2}licet.
@1 6613 to 6618 are written on two separate sheets.$
@2 velim$
AC n. 6614
6614. Ostensum est per vivam experientiam quomodo ideae angelicae influunt in ideas spirituum qui infra sunt, ac ideo in crassioribus ideis; idearum copia ex caelo angelico sistebatur visibilis sicut nubes candida distincta in moleculas, unaquaevis molecula, quae constabat ex innumerabilibus, producebat unam simplicem ideam apud spiritum; et dein ostensum quod millia et millia inessent quae quoque per nubem loquelae spirituum repraesentata sunt. {1} De his locutus dein sum cum spiritibus, quod illustrari queant illa per objecta visus, unum objectum, {2}quod apparet simplex, cum inspicitur vitro optico, tunc {3}sistuntur videnda millia non visa, sicut vermiculi minores qui apparent sicut unum obscurum, inspecti microscopio non solum plures sunt sed quisque in forma; quae si adhuc subtiliore {4}visu inspicitur, videntur organa, membra, viscera et quoque vasa (c)et fibrae; ita quoque se habet cum ideis cogitationis; unicuique millia et millia insunt, tametsi plures ideae simul, ex quibus cogitatio, modo sicut simplex {5}apparet. Sed usque unius cogitationis ideis plura insunt quam ideis alterius; copia quae inest, se habet secundum extensionem in societates.
@1 i cum ita se habent ideae cogitationis apud spiritus, quid non apud hominem?$
@2 cum putatur$
@3 apparent$
@4 vitro$
@5 appareant$
AC n. 6615
6615. Cogitatio angelorum cum delabitur ad inferiora, apparet, {1}ut mox supra dictum, sicut nubes candida; at cogitatio angelorum qui in superioribus caelis cum delabitur, apparet instar lucis flammeae ex qua vibratio splendoris; nubes illa candida et lux flammea non aliud sunt quam innumerabilia quae cogitatione (c)illorum insunt; haec cum influunt in cogitationem spirituum qui infra sunt, ibi sistuntur modo sicut unum; lux et splendor influit in cogitationem (c)illorum, et flammeum in affectionem quae amoris, quae ducit ideas et conjungit illas; sed lucidum flammeum (c)et vibratile splendens, non apparet illis; sed visa sunt mihi ut scirem quod superiora influant in inferiora, et quod innumerabilia sint quae sicut unum percipiuntur.
@1 etiam quandoque$
AC n. 6616
6616. Quod in una idea tot insint, etiam constare mihi potuit ex eo quod cum audirem spiritus mecum loquentes, solum ex sono vocis loquelae eorum possem percipere num locuti {1}sunt ex simulato, num ex sincero, num ex amico, {2}aut num ex bono amoris; hoc homo videre potest ex vultu alterius, et quoque aliquatenus audire ex loquela ejus; nam cum homo videt vultum erga se laetum, et audit loquelam faventem, appercipere potest num simulatum insit, num dolosum, num hilare ex naturali aut contingente, num verecundum, num amicum, num insanum, et plura; indicium quoque quod cuivis ideae innumerabilia insint. Quando de his cum spiritibus loquutus sum, quidam eorum increduli erant, quare sublati sunt in regionem superiorem et inde mecum locuti, dicebant quod innumera viderent in unaquavis idea cogitationis meae; et sic crediderunt.
@1 sint$
@2 vel$
AC n. 6617
6617. Quod uni ideae innumerabilia insint, etiam constare mihi potuit ex eo quod angeli momento percipiunt apud spiritum et apud hominem ejus vitam, modo cum audiunt illum loquentem, aut cum inspiciunt cogitationem ejus; hoc videre possunt angeli inferioris caeli, et adhuc plura angeli superioris. Quidam spiritus bonus sublatus est in primum caelum, et inde locutus mecum dicebat quod infinita videret in illis quae tunc legebam {1}in Verbo, cum tamen de illa re modo mihi simplex cogitatio esset; postea in interius caelum sublatus est, et inde dicebat quod nunc videret adhuc plura, et tam multa ut priora quae viderat ei crassa sint respective; inde dein adhuc interius sublatus est, ubi angeli caelestes, et inde dicebat quod quae prius viderat, vix aliquid essent respective ad illa quae nunc videret; cum hoc perstabat, varia influebant, et variis afficiebar quae erant inde.
@1 ex$
AC n. 6618
6618. Quidam spiritus gloriati sunt quod omnia scirent; spiritus illi in Maximo Homine referunt memoriam; sed illis dictum quod indefinita sint quae non sciunt, immo quod una idea impleri possit indefinitis, et quod illa {1} usque {2}appareret sicut simplex; tum quod (t)si in aeternum quotidie pluribus implerentur ideae, ne quidem omnia communia scire possent, et quod inde concludere quirent quantum sit quod non sciunt; hoc quoque illis ostensum est usque ut agnoscerent; locutus est angelus cum illis per mutationes status, sed illa quae locutus, non potuerunt {3}intelligere; et tunc iis dictum quod unaquaevis mutatio indefinita {4}contineret, quae tamen apud illos ne quidem appercipiuntur, nam praeter quod non intelligerent, nec afficiebantur illis.
@1 i tamen$
@2 appareat modo$
@3 percipere$
@4 contineat$
AC n. 6619
6619. Quod innumerabilia insint ideis cogitationis, et quod illa quae insunt, ordine insint ab interioribus, patuit {1}etiam mihi, cum mane et vespere legi Orationem Domini; toties tunc ideae cogitationis meae aperiebantur versus caelum, et influebant innumera, sic ut animadverterem clare quod ideae {2}cogitationis ex (t)Orationis contentis captae, implerentur e caelo; ac talia quoque infunderentur, quae enuntiari nequeunt, et quoque quae {3}non a me comprehendi potuerunt, modo affectionem inde resultantem communem sensi; et quod mirum, illa quae influebant, quotidie variabantur; inde datum est scire quod in Orationis illius contentis {4} plura insint quam universum caelum capax {5}est comprehendere; et quod eo plura insint apud hominem, quo cogitatio ejus magis aperta est versus caelum; et vicissim quod eo pauciora quo cogitatio ejus magis clausa; apud (c)eos enim, quibus cogitatio clausa est, nihil plus inibi apparet quam sensus litterae seu proximus vocum.
@1 quoque$
@2 cogitatione$
@3 nec$
@4 i singulis$
@5 sit$
AC n. 6620
6620. Ex illis {1}sciri potest quam infinita quoque insunt unicuique rei Verbi, nam hoc a Domino per caelum descendit, tametsi illud apparet iis quibus clausae sunt ideae, sicut simplicissimum. De hac re quondam locutus sum cum spiritibus qui negarunt aliquid intus in Verbo latere, et dicebam quod infinita (c)et ineffabilia inibi essent quae ab illis non {2}possunt percipi qui habent ideas clausas, quare {3}non aliud quam sensum litteralem admittunt, quem interpretantur ad favorem suorum principiorum et cupiditatum, et sic praecludunt sibi aditum ad illa quae inibi recondita sunt, ac ipsas suas ideas vel exinaniunt vel compingunt. Tunc quoque {4}ostendebatur qualis idea cogitationis apparet cum clausa est, et qualis cum aperta, hoc enim in luce caeli {5}facile ostendi potest; idea clausa apparuit instar puncti nigri in quo non aliquid visibile; at idea aperta sicut lucidum in quo velut flammeum ad quod singula ibi spectabant; flammeum repraesentabat Dominum, et quae ad illum spectabant, repraesentabant caelum; et dictum quod in unaquavis idea quae a Domino, sit imago totius caeli, quia ab Ipso Qui est caelum.
@1 constare$
@2 possent$
@3 nec$
@4 ostensum$
@5 manifeste$
AC n. 6621
6621. Qui in vita corporis solum studuerunt arti criticae cum legerunt Verbum, parum de sensu solliciti, cogitationes eorum repraesentatae sunt sicut lineae clausae non {1}apertibiles, et sicut textura inde; quidam tales apud me fuerunt, tunc omnia quae cogitabantur et scribebantur, {2} confusa fiebant, cogitatione quasi in carcere detenta, nam solum determinabatur ad voces abstrahendo mentem a sensu, adeo ut maximopere me defatigarent; et usque illi se credebant aliis sapientiores.
@1 apertiles$
@2 i obscura et$
AC n. 6622
6622. Locutus sum cum spiritibus de influxu in ideas cogitationis, quod homo nequaquam credere possit quod tam innumerabilia insint, nam capiunt non nisi quam simplex et unicum quid; ita ex sensuali exteriore judicant; spiritus cum quibus (t)tunc locutus, in opinione {1}erant quod non aliquid intus in ideis esset; id sibi impresserunt in vita corporis; ut autem comprehenderent quod innumerabilia sicut unum percipiant, dicere datum {2} quod ad unam actionem concurrant motus myriadum fibrarum motricium, et quod quoque simul ad illam actionem omnia quae in corpore se commoveant et adaptent tam in communi quam in particulari, et tamen actiuncula illa {3} apparet simplex et unica, {4}quasi nihil tale inesset; similiter quod ad unam vocem concurrant simul innumera, prout plicationes labiorum, (c)ac omnium ibi musculorum (c)et fibrarum; tum quoque motus linguae, gutturis, laryngis, tracheae, pulmonum, diaphragmatis, cum omnibus (c)illorum musculis in communi et in particulari; cum homo unam inde vocem, ut modo simplicem sonum cui nihil inest, appercipit, constare potest quam crassa {5}est perceptio ex sensuali; quid non perceptio ex sensuali de ideis cogitationis quae in puriore mundo sunt et sic a sensuali remotiores?
@1 fuerunt$
@2 i est$
@3 i ad sensuale$
@4 cui…inest$
@5 sit$
AC n. 6623
6623. Quia tam innumerabilia insunt ideis cogitationis, angeli scire possunt solum ex una voce quae prodit ex cogitatione, qualis spiritus aut qualis homo est; hoc quoque confirmatum est per experientiam; cum solum nominabatur verum, quod factum a spiritibus pluribus successive, audiebatur ilico {1}num durum, num asperum, num molle, {2} num infantile, num carum, num innocens, num plenum, num vacuum, num inibi falsum, num simulatum, num clausum, num apertum, et illa in quo gradu, verbo ipsum quale ideae, et hoc solum in communi, {3}quid non in singularibus quae angeli percipiunt?
@1 i non modo$
@2 i sed etiam$
@3 haec angeli percipiunt in singularibus$
AC n. 6624
6624. Quia homo ex sensuali cogitat, talia ei obscura sunt, immo ita obscura ut nesciat quid idea, et imprimis quod cogitatio sit distincta in ideas sicut loquela in voces, ei enim apparet cogitatio continua et non discreta, cum tamen ideae cogitationis sunt voces spirituum, (c)ac ideae cogitationis adhuc {1}interioris voces angelorum; ideae, quia sunt voces loquelae, etiam sunt sonorae inter spiritus et angelos; inde cogitatio hominis tacita est audibilis spiritibus et angelis, {2}quando Domino ita placet. Quam perfectae sunt ideae cogitationis {3}prae vocibus loquelae, constare potest ex eo quod homo intra minutum possit plura cogitare quam potest eloqui aut scribere per horam; tum quoque constare potuit ex loquela cum spiritibus et angelis, tunc enim momento implevi rem communem singularibus, adjuncta affectione, inde (t)angeli et spiritus distincte capiebant omnia, et multo plura quae apparebant circum rem illam sicut nimbus.
@1 interiores$
@2 quod a multa experientia scire datum est$
@3 quam voces$
AC n. 6625
6625. Ex his nunc constare potest quales ideae sunt illorum qui male vivunt et inde male cogitant, quod nempe inibi sint odia, sint (t)vindictae, sint invidiae, sint doli, sint adulteria, sint fastus, sint decora externa simulantia honesti, sint castitates propter apparentiam, sint amicitiae propter honores et lucra et tamen nullae amicitiae, praeter spurca et foeda quae non enuntianda sunt; ac praeterea quod sint aliqua doctrinalia fidei quae patrocinantur cupiditatibus, et nisi id, incredulitates, et quoque subsannationes; haec et talia insunt ideis illorum qui male vivunt, et inde male cogitant. Cum talia insunt, non potest, cum tales in alteram vitam veniunt, quin separentur et removeantur longe e caelo, ubi talia horrori sunt.
AC n. 6626
6626. Mirabilia referam: Dominus Qui (t)solus est Homo, ex Quo angeli, spiritus et incolae telluris, homines vocantur {1}; {2}Ipse per influxum Suum in caelum facit ut universum caelum repraesentet et referat unum hominem, et per influxum per caelum et a Se immediate in singulos ibi facit ut unusquisque appareat ut homo, angeli in pulchriore et splendidiore forma quam ut describi queat; similiter per influxum in spiritum hominis; immo apud angelum, spiritum et hominem, qui in charitate erga proximum et in amore in Dominum vivit, omnium minima cogitationis referunt hominem, ex causa quia charitas illa et amor ille est a Domino, et quicquid a Domino est, hoc refert hominem; illa etiam sunt quae faciunt hominem. Vice versa autem in inferno, quia illi qui ibi, in contrariis charitati et amori caelesti sunt, in suo lumine quidem apparent sicut homines, at in luce caeli sicut monstra horrenda in quorum quibusdam vix aliquid humanae formae cognoscitur; causa est quia influxus Domini per caelum non recipitur, sed rejicitur, vel exstinguitur, vel pervertitur, unde tales apparent; similiter in minimis eorum cogitationis, seu in ideis, tales formae sunt, nam qualis quis est in toto, talis est in parte, sunt enim analoga et homogenea; illa forma in qua apparent, est etiam forma inferni in quo sunt; quodlibet enim infernum habet suam formam quae in luce caeli est instar monstri, et qui eorum inde apparent, dignoscuntur ex forma e quo inferno sunt; apparuerunt mihi in portis, quae patuerunt in mundum spirituum, et visi sunt sicut monstra multa varietate; quod portae inferni in mundum spirituum pateant, videatur n. 5852.
@1 i et apparent homines$
@2 Dominus$
FINIS LIBRI GENESEOS
AC n. 6627
6627. PARS PRIMA
LIBRI EXODI
CAPUT PRIMUM
{1}Ante capita Libri Exodi praemittenda sunt doctrinalia, primum DOCTRINALIA CHARITATIS et postea doctrinalia fidei, ex causa ut quae in explicationibus sparsim tradita sunt, in serie exponantur, et sic appareat in suo ordine doctrina qualis est et esse debet Ecclesiae, ut concordet cum bono et vero in caelo.
@1 The paragraphs referred to here were republished with certain alterations in 1758 under the title De Nova Hierosolyma et Ejus Doctrina Caelesti.$
AC n. 6628
6628. In explicationibus quae praecedunt, passim ostensum est quod doctrina charitatis fuerit doctrina in Antiquis Ecclesiis, et quod illa doctrina conjunxerit omnes Ecclesias ac ita ex pluribus unam fecerit; pro hominibus enim Ecclesiae agnoscebant omnes illos qui in bono charitatis vixerunt, et vocabant fratres, utcumque praeterea in veris, quae hodie fidei vocantur, discreparent; in his unus alterum {1}instruebat quod erat inter opera eorum charitatis, et quoque non indignabantur si unus ad {2}alterius sententiam non accederet, scientes quod quisque tantum veri recipiat quantum in bono est.
@1 Before unus$
@2 d alterum i illius sententiam$
AC n. 6629
6629. Quia tales fuerunt Antiquae Ecclesiae, idcirco interiores homines fuerunt, et quia interiores, fuerunt sapientiores; nam qui in bono amoris et charitatis sunt, illi quoad internum {1}hominem in caelo sunt, et ibi in societate angelica quae in simili bono est; inde elevatio mentis eorum ad interiora, et consequenter illis sapientia; aliunde enim sapientia non venire potest quam e caelo, hoc est, per caelum a Domino; ac in caelo est sapientia quia {2}ibi in bono sunt.
@1 i suum$
@2 Before in caelo$
AC n. 6630
6630. Sed sapientia illa antiqua successu temporis decrevit; quantum enim genus humanum a bono amoris in Dominum et charitatis erga proximum se removit, tantum etiam a sapientia, quia tantum se removit e caelo; inde est quod homo ab interno homine factus sit externus, et hoc successive.
AC n. 6631
6631. Et cum homo factus est externus, etiam factus est mundanus et corporeus; et cum talis, nihil amplius curat quae caeli sunt; sunt enim ea {1}tantum remota ut non credantur quod sint, {2}nam tunc occupant totum jucunda amorum terrestrium, et cum illis omnia mala qua ei ex amoribus illis jucunda sunt; et tunc quod {3}audit de vita post mortem, de caelo, et de inferno, est sicut palea in {4}vento quae a primum visum evolat {5}.
@1 i tunc$
@2 occupant enim totum tunc$
@3 audiunt$
@4 aere$
@5 i; et si cogitant de illis ex se, negant et pro nihilo habent$
AC n. 6632
6632. Inde quoque est quod doctrina charitatis, quae tanti pretii fuerat apud antiquos, hodie inter res deperditas sit; quis enim hodie novit quid in genuino sensu est charitas, et quid in genuino sensu est proximus? cum tamen illa doctrina tot et tantis arcanis abundat ut quoad millesimam partem non describi queat; tota Scriptura Sacra non aliud est quam doctrina amoris et charitatis; quod etiam Dominus docet, dicendo,
Amabis Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et in tot anima tua et in tota mente tua; hoc est primum et magnum mandatum: secundum simile est illi, Amabis proximum tuum sicut teipsum: ex his duobus mandatis Lex et Prophetae pendent Matth. xxii 35-38 [A.V. 37-40];
`Lex et Prophetae’ sunt Verbum in omnibus et singulis.
AC n. 6633
6633. Quia doctrina charitatis hodie inter res deperditas est et inde doctrina fidei multum a vero abalienata, licet doctrinam illam, ex Divina Domini misericordia, ante singula capita Libri Exodi tradere, ac ita illam Ecclesiae restituere.
{1} CAPUT I
@1 i Exodi$
1. Et haec nomina filiorum Israelis venientium Aegyptum cum Jacobo, vir et domus ejus venerunt.
2. Reuben, Schimeon, Levi, et Jehudah.
3. Jisaschar, Sebulun, et Benjamin.
4. Dan et Naphtali, Gad et Ascher.
5. Et fuit omnis anima egressae femur Jacobi, septuaginta animae; et Joseph fuit in Aegypto.
6. Et mortuus est Joseph, et omnes fratres ejus, et omnis generatio illa.
7. Et filii Israelis fructificabantur et producebantur, et multiplicabantur et numerosi facti in valde valde, et impleta terra illis.
8. Et surrexit rex novus super Aegyptum, qui non novit Josephum.
9. Et dixit ad populum suum, Ecce populus filiorum Israelis multus et numerosus prae nobis.
10. Age, prudentia utamur illi; forte multiplicabitur, et erit quod obveniant bella, et adjunget se etiam ille ad inimicos nostros, et pugnabit in nos; et ascendet e terra.
11. Et posuerunt super illum principes tributorum, propter ut affligere illum oneribus; et aedificavit urbes promptuariorum Pharaoni, Pithom et Raamses.
12. Et quemadmodum afflixerunt illum, ita multiplicabatur, et ita augebatur; et fastidio affecti propter filios Israelis.
13. Et servire fecerunt Aegyptii filios Israelis in saevitia.
14. Et amaram reddiderunt vitam illorum servitute gravi, in luto et in lateribus, et in omni servitio in agro, cum omni servitio illorum, quo servire fecerunt illos in saevitia.
15. Et dixit rex Aegypti obstetricibus Hebraearum, quarum nomen unius Schiphra, et nomen alterius Puah.
16. Et dixit, In obstetricando vos Hebraeis, et videritis super sellis, si filius ille, et occidetis illum, et si filia illa, et vivat.
17. Et timebant obstetrices DEUM, et non fecerunt quemadmodum locutus ad (x)illas rex Aegypti, et vivificabant pueros.
18. Et vocavit rex Aegypti obstetrices, et dixit illis, Quapropter facitis verbum istud, et vivificatis pueros?
19. Et dicebant obstetrices ad Pharaonem, Quia non sicut mulieres (x)Aegyptiae, Hebraeae, quia viventes illae; antequam venit ad eas obstetrix, et pepererunt.
20. Et benefecit DEUS obstetricibus, et multiplicabuntur populus, et numerosi facti valde.
21. Et fuit, quia timuerunt obstetrices DEUM, et fecit illis domos.
22. Et praecepit Pharao omni populo suo, (x)dicendo, Omnem filium qui nascitur, in flumen projicietis illum, et omnem filiam vivificetis.
AC n. 6634
6634. CONTENTA
In primo hoc capite in sensu interno agitur de statu Ecclesiae instauratae cum bonum primas agit, et fructificatur per multiplicationem verorum fidei.
AC n. 6635
6635. Postea de infestatione verorum illorum a falsis et malis in naturali, et quod per infestationem illam bonum adhuc magis fructificaretur per vera; continuatur (m)ad finem capitis de infestatione illa et ejus increscentia in serie qua fit, et de implantatione et confirmatione veri ex bono inde.(n)
AC n. 6636
6636. {1}SENSUS INTERNUS
@1 i Caput I above Sensus Internus$
Vers. 1-5. Et hoc nomina filiorum Israelis venientium Aegyptum cum Jacobo, vir et domus ejus venerunt. Reuben, Schimeon, Levi, et Jehudah. Jisaschar, Sebulun, et Benjamin. Dan et Naphtali, Gad et Ascher. Et fuit omnis anima egressae femur Jacobi, septuaginta animae; et Joseph fuit in Aegypto. `Haec nomina filiorum Israelis’ significat quale Ecclesiae: `venientium Aegyptum cum Jacobo’ significat postquam vera initiata sunt scientificis: `vir et domus ejus venerunt’ significat quoad verum et quoad bonum: `Reuben, Schimeon, Levi, `et’ Jehudah; Jisaschar, Sebulun, et Benjamin; Dan et Naphtali, Gad et Ascher’ {1}significant processum a principio ad finem: `et fuit omnis anima egressae femur Jacobi’ significat omnia quae ex vero communi: `septuaginta animae’ significat plenum: `et Joseph fuit in Aegypto’ significat quod caeleste internum esset in naturali.
@1 significat$
AC n. 6637
6637. `Haec nomina filiorum Israelis’: quod significet quale Ecclesiae, constat ex significatione `nominis’ quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2628, 2724, 3006, 3421; ex repraesentatione `filiorum Israelis’ quod sint vera spiritualia, de qua n. 5414, 5879, 5951; et ex repraesentatione `Israelis’ quod sit bonum veri seu bonum spirituale, de qua n. 3654, 4598, 5803, 5806, 5812, 5817, 5819, 5826, 5833. Quia `Israel repraesentat bonum veri seu bonum spirituale ac `filii ejus’ vera spiritualia in naturali, ideo `filii Israelis’ repraesentant Ecclesiam, nam Ecclesia est Ecclesia ex bono spirituali et ex veris inde; qui non est in bono spirituali, hoc est, in bono charitatis {1}, et in veris spiritualibus, hoc est, in veris fidei, non est ab Ecclesia utcumque natus est intra Ecclesiam; totum enim regnum caeleste Domini est in bono amoris et fidei; nisi Ecclesia sit in simili,{2} non potest esse Ecclesia quia non conjuncta cum caelo’, nam Ecclesia est regnum Domini in terris {3}.
Quod Ecclesia dicatur, non est ex eo quod Verbum ibi sit et quod doctrinalia inde, nec ex eo quod Dominus ibi notus sit et quod sacramenta sint ibi, sed Ecclesia est ex eo quod secundum Verbum seu secundum doctrinam e Verbo vivatur, {4}ac ut doctrina sit norma vitae; qui non tales sunt non ab Ecclesia sunt sed sunt extra illam; et qui in malo vivunt, ita qui contra doctrinam, sunt longius extra Ecclesiam quam gentiles qui prorsus nihil sciunt de Verbo, de Domino, deque sacramentis; nam illi quia sciunt bona et vera Ecclesiae, apud se exstinguunt Ecclesiam, quod Gentiles nequeunt facere quia ignorant illa. Sciendum quoque quod unusquisque qui in bono charitatis et fidei vivit sit Ecclesia, et quod sit regnum Domini; inde etiam vocatur templum, ut et domus Dei; ex illis qui sunt Ecclesiae in particulari, utcumque dissiti sunt, constituitur Ecclesia in communi; hoc nunc est Ecclesia quae per `filios Israelis’ hic et in sequentibus {5}intelligitur.
@1 i est$
@2 i et sic conjuncta coelo,$
@3 i, et utrumque, tam coelum quam Ecclesia, in simili$
@4 utque$
@5 i in sensu interno$
AC n. 6638
6638. `Venientium Aegyptum cum Jacobo’: quod significet postquam vera initiata sunt scientificis, constat ex significatione `Aegypti’ quod sit scientifica, de qua n. 1164, 1165, 1186, 1462, 4749, 4964, 4966, 5700, 5702, 6004, 6015, 6125; ex repraesentatione `Jacobi’ quod sit verum, ut et bonum, in naturali, seu naturale quoad verum et bonum, de qua n. 3305, 3509, 3525, 3546, 3576, 3599, 3659, 3669, 3677, 3775, 3829, 4009, 4234, 4286, 4337, 4538, 5506, 5533, 5535, 6001, 6236; quod `venire Aegyptum’ sit initiari scientificis, constare potest ab explicationibus rerum in illis capitibus ubi agitur de profectione filiorum Jacobi ad Aegyptum ad emendum frumentum et postea de adventu eorum cum Jacobo illuc; {1}quomodo se habet cum initiatione’ verorum Ecclesiae in scientifica, videatur n. 6004, 6023, 6052, 6071, 6077. Ex his patet quod per `filios Israelis veniente Aegyptum {2}’ significentur vera initiata scientificis.
@1 quid per initiationem$
@2 i cum Jacobo$
AC n. 6639
6639. `Vir et domus ejus venerunt’: quod significet quoad verum et quoad bonum, constat ex significatione `viri’ quod sit verum de qua n. 3134, 3459; et ex significatione `domus’ quod sit bonum de qua n. 3720, 4982. Quia in illis capitibus in Genesi ubi agitur de adventu filiorum Jacobi, et de ipsius Jacobi, in Aegyptum ad Josephum actum est de initiatione verorum quae sunt Ecclesiae, in scientifica, et prius Ecclesia non instaurata est quam postquam initiatio facta est, hic ideo secundum seriem rerum in sensu interno agitur de Ecclesia instaurata, et quomodo illa continue infestatur a scientificis et falsis; nam utcumque vera initiata sunt, et Ecclesia apud hominem instaurata est, usque tamen scientifica et falsa {1}continue insurgunt et illa quae Ecclesiae sunt apud illum impugnant; haec sunt qua repraesentantur per quod Pharao et Aegyptii affixerint filios Israelis, et necare voluerint infantes pueros illorum.
Qui non scit quomodo se habet cum impugnatione veri Ecclesia a scientificis et falsis apud illos qui ab Ecclesia sunt, in altera vita, nequaquam potest credere quod ita sit; homo Ecclesiae qui in alteram vitam venit purificandus est a talibus quae infestant vera et bona, alioquin non elevari potest in caelum, et ibi interesse societati quae purificata est a talibus; si (x)illuc prius elevaretur, foret sicut vapor densus terrestris in serena aura, {2}aut sicut moles nigricans in candida luce; ut itaque homo ille Ecclesiae recens e mundo veniens purificetur, tenetur ille in statu ut impugnetur a scientificis quae discordant cum veris, et quoque a falsis, et hoc eousque dum scientifica illa nauci fiunt et removentur; hoc raro fit apud {3}hominem dum vivit in corpore, sed in altera vita cum illis qui elevandi sunt in caelum, ita fit; sed hoc {4} cum {5}pluri varietate; hoc quod ita sit, datum est {6}scire ex multa experientia, quae omnis si adduceretur, plures paginas impleret.
Haec sunt quae in sensu interno describuntur per `filios Israelis’ quod oppressi fuerint ab Aegyptiis, ac postea quod liberati, ac demum post varios status in deserto, quod introducti {7} in terram Canaanem. Quod ita se res habeat, nequaquam possunt comprehendere illi qui credunt quod salvatio sit modo introductio in caelum ex misericordia, quae datur unicuique qui ex apparente fiducia, quae vocatur fides, cogitaverit quod quia passus pro illo Dominus, salvetur, utcumque vixerit; si enim salvatio foret solum introductio in caelum ex misericordia, omnes in universo orbe terrarum salvarentur; nam Dominus Qui est ipsa Misericordia omnium salutem vult, et nullius mortem {8}seu damnationem {9}.
@1 Before scientifica$
@2 aut altered to et$
@3 aliquem$
@4 i fit$
@5 multa A, plus I, plurima T$
@6 Before datum$
@7 i sint$
@8 , hoc est,$
@9 i vult$
AC n. 6640
6640. `Reuben, Schimeon, Levi, et Jehudah; Jisaschar, Sebulun, et Benjamin; Dan et Naphtali, Gad et Ascher’: quod significent processum a principio ad finem, nempe instaurationis Ecclesiae, de qua in sequentibus nunc agitur; {1}`duodecim enim’ filii Jacobi, ut quoque tribus ab illis nominatae, significant omnia boni et veri, hoc est, omnia amoris et fidei in complexu, videatur n. 3858, 3926, 3939, 4060, 6335, sed varia secundum ordinem in quo nominantur, n. 3862, 3926, 3939, 4603 seq.; et quod ita innumerabilia, ac omnia et singula quae sunt Ecclesiae {2}et regni Domini, n. 6337; sed quid in specie significant cum in tali vel alio ordine nominantur, nemo scit quam solus Dominus, nec aliquis in caelo nisi a Domino, ubi vera et bona, quae significantur, per luces cum adjuncta perceptione manifestantur.
2 {3}Quia duodecim tribus repraesentabant regnum Domini et omnia {4} quae ibi, ideo ut quoque luces illae repraesentarentur, et sic omnia vera et bona Ecclesiae, duodecim lapides pretiosi in suo ordine insculpti sunt auro, unus lapis pro unaquavis tribu, et id pectorale vocatum est, ac impositum ephodo Aharonis, ac inde per effulgurationes varias lucis tulerunt responsa, quibus adjuncta fuit vel viva vox, vel perceptio interna; inde quoque constare potest quod `duodecim tribus Israelis’ significent vera et bona regni Domini ac Ecclesiae omnia in complexu et quod varia secundum ordinem in quo nominantur. Quod hic in alio ordine nominentur quam secundum nativitates, patet ex eo quod Jisaschar et Sebulun prius nominentur quam Dan et Naphtali, tametsi hi prius nati sunt; et quoque Benjamin ante Danem, Naphtali, Gadem et Ascherem, qui tamen ultimo natus est; tum quod Gad et Ascher post omnes; similiter alibi in Verbo ubi adhuc alio ordine nominantur.
@1 A had this, then deleted enim and added est quia before duodecim$
@2 seu$
@3 i Et$
@4 i illa$
AC n. 6641
6641. `Et fuit omnis anima egressae femur Jacobi’: quod significet omnia quae ex vero communi, constat ex significatione `animae’ quod in communi sensu sit homo, hic homo Ecclesiae spiritualis; in sensu autem interno est `anima’ verum et bonum quia inde homo est homo, n. 6605, 6626; ex significatione `femoris’ quod sit amor conjugialis, de qua n. 3021, 4277, 4280, 5050-5062; et quia `femur’ est amor conjugialis, est omnis amor tam caelestis quam spiritualis, n. 3021, 4277, 4280, 4575; inde `egredi femur’ significat verum et bonum ex conjugio caelesti, consequenter verum et bonum Ecclesiae, nam haec, cum genuina sunt, ex conjugio caelesti, quod est boni et veri, nata sunt; et ex repraesentatione `Jacobi’ quod sit verum ut et bonum in naturali, sed in communi quia filii ejus {1}sunt vera et bona distincta in illo communi, de qua n. 6637. Quod `Jacob’ hic repraesentet {2}vera in communi, est quia agitur de Ecclesia spirituali; haec enim a veris in communi incohat, et per illa introducitur ad suum bonum; nam apud hominem Ecclesiae spiritualis non scitur quid bonum spirituale, {3}ita nec agnoscitur quam per verum; nullam enim perceptionem veri ex bono habet sicut homo Ecclesiae caelestis.
@1 significant$
@2 verum$
@3 minus$
AC n. 6642
6642. `Septuaginta animae’: quod (x)significet plenum, constat ex significatione `septuaginta’ quod sint plenum, de qua n. 6508.
AC n. 6643
6643. `Et Joseph fuit in Aegypto’: quod significet quod caeleste internum esset in naturali, constat (c)ex repraesentatione `Josephi’ quod sit caeleste internum, de qua n. 5869, 5877, 6224; et ex significatione `Aegypti’ quod sit naturale, de qua n. 6147, (x)6252. Quod caeleste internum esset in naturali ubi scientifica, et ibi disponeret omnia, repraesentatum est per quod Josephus factus sit dominus super totam {1}terram Aegypti, et {2} quod praefectus sit domui Pharaonis; hoc repraesentatum est quia in sensu interno de instauratione Ecclesiae `spiritualis’ ageretur et quia naturale non posset fieri Ecclesia nisi ibi caeleste internum esset et ageret omnia; sed de his videantur quae prius, n. 6275, 6284, 6299, 6451, 6587, dicta sunt.
@1 i a Domino$
@2 illum$
AC n. 6644
6644. Vers. 6, 7. Et mortuus est Joseph, et omnes fratres ejus, et omnis generatio illa. Et filii Israelis fructificabantur et producebantur, et multiplicabantur et numerosi facti {1} in valde valde, et impleta terra illis. `Et mortuus est Joseph’ significat quod cum interno Ecclesiae nunc se aliter haberet: `et omnes fratres ejus, et omnis generatio illa’ significat etiam cum externo in particulari et in communi: `et filii Israelis fructificabantur et producebantur’ significat quod vera Ecclesiae crescerent quoad bonum: `et multiplicabantur et numerosi facti in valde valde’ significat quod plurimum crescerent quoad vera a bono: `et impleta terra illis’ significat usque ad plenum Ecclesiae.
@1 i sunt I$
AC n. 6645
6645. `Et mortuus est Joseph’: quod significet quod cum interno Ecclesiae nunc se aliter haberet, constat ex significatione `mori’ quod sit status prioris finis (c)ac novi principium, ita quod status Ecclesiae se aliter nunc haberet; quod `mori’ sit desinere esse talis, videatur n. 494, 6587, 6593, et quod sit finis repraesentationis prioris, n. 3253, 3259, 3276, 6302; et ex repraesentatione `Josephi’ quod sit internum, de qua n. 6177, 6224. Status interni Ecclesiae, qualis {1}nunc est, in sequentibus in sensu interno describitur; tum quoque status externi ejus qui significatur per quod `mortui fratres ejus, et omnis generatio illa.’
2 Cum Ecclesia apud hominem ita se habet: {2} illa novos status per vices {3}subit; prout enim homo firmatur in vero fidei et bono charitatis, ita in alios status introducitur; status prior tunc inservit pro plano statui sequenti, et sic continue; ita homo qui est Ecclesia, seu qui regeneratur, jugiter versus interiora ducitur, {4}sic interius in caelum; quod ita fiat, est ex eo quod Dominus ex amore, qui infinitus est quia Divinus, hominem usque ad Se velit trahere, et sic illum beare omni gloria et felicitate; quod quoque manifeste patet a Domini verbis apud Johannem,
Oro ut omnes unum sint sicut Tu Pater in Me et Ego in Te, ut etiam illi in Nobis unum sint: Ego gloriam quam dedisti Mihi, dedi illis, ut sint unum sicut Nos unum sumus, Ego in illis, et Tu in Me. Pater, quos dedisti Mihi volo, ut ubi sum Ego, etiam illi sint Mecum, ut videant gloriam Meam, quam dedisti Mihi; nam notum feci illis nomen Tuum, et notum faciam, ut amor quo amasti Me, in illis sit, et Ego in illis, xvii 20-26;
quod haec verba Divini amoris sint erga omnes qui recipiunt, evidenter 3 patet; ac insuper constare potest ex eo quod Dominus appareat in altera vita ut Sol ac inde calore et luce impleat universum caelum; flamma illius Solis non aliud est quam Divinus amor, (m)et lux inde est sanctum amoris, quod est Divinum Verum;(n) {5}inde quantus Domini amor sit, constare potest’; ex hoc nunc est quod qui ab Ecclesia sunt perducantur successive in novos status, ac ita jugiter interius in caelum {6}proinde propius ad Dominum.
@1 est, in nunc$
@2 i quod$
@3 subeat$
@4 ita$
@5 quantus amor sit inde sciri potest$
@6 ac ita$
AC n. 6646
6646. `Et omnes fratres ejus, et omnis generatio illa’: quod (x)significet etiam cum externo in particulari et in communi, constat ex repraesentatione `filiorum Jacobi,’ qui hic sunt `fratres,’ quod sint vera Ecclesiae in naturali, de qua n. 5403, 5419, 5427, 5458, 5512, ita externum ejus; et ex significatione `generationis illius’ quod sit externum Ecclesiae in communi, nam generatio hic idem involvit quod fratres Josephi, sed in sensu communi respective.
AC n. 6647
6647. `Et filii Israelis fructificabantur et producebantur’: quod significet quod vera Ecclesiae crescerent quoad bonum, constat ex {1}repraesentatione `filiorum Israelis’ quod sint vera spiritualia, de qua n. 5414, 5879, et quod sint Ecclesia, n. 6637; ex significatione `fructificari’ quod sit crescere quoad bonum, de qua n. 43, 55, 913 983, 2846, 2847, 3146; et ex significatione `produci’ quod sit derivatio ulterior; cum enim Ecclesia apud hominem instaurata est, tunc bonum continue crescit et derivatur tam in interno quam quoque versus externum, et inibi. Quod apud illos qui ab Ecclesia spirituali sunt bonum crescat per vera, prius saepe ostensum est; nam homo Ecclesiae spiritualis non perceptionem habet, sicut homo Ecclesiae caelestis quare nec scit quid bonum Ecclesiae seu spirituale, nisi per vera; quapropter cum homo illius Ecclesiae regeneratur, vera excitantur a Domino per angelos qui apud illum, et inde in bonum ducitur cum autem ille homo regeneratus est, tunc simul et verum et bonum excitantur, et sic ducitur {2}; sed apud {3}hominem spiritualis Ecclesiae, tale est bonum quale est verum, et (t)inde talis conscientia, quae (t)ei est’ sicut perceptio, secundum quam vivit.
@1 significatione$
@2 i a Domino$
@3 illum$
AC n. 6648
6648. `Et multiplicabantur et numerosi facti in valde valde’: quod significet quod plurimum crescerent quoad vera a bono, constat a significatione `multiplicari’ quod sit crescere quoad vera, de qua n. 43, 55, 913, 983, 2846, 2847; et ex significatione `numerosi facti sunt’ quod sit derivatio ulterior, {1} sic incrementum veri continue; quod sit incrementum veri ex bono, est quia nunc agitur de Ecclesia instaurata; {2}nam cum Ecclesia apud hominem (t)ita se habet: cum instauratur, tunc homo est in veris, et per illa crescit bonum; cum autem Ecclesia apud illum instaurata est, tunc homo est in bono et ex {3}bono in veris, quae tunc crescunt continue; parum cum vivit in mundo, quia ibi impediunt curae pro victu et amictu, et pro rebus illis, at in altera vita in immensum, et hoc perpetuo in aeternum; sapientia enim quae a Divino non aliquem finem habet; ita angeli perficiuntur continue, ac ita omnes qui cum in alteram vitam veniunt, fiunt angeli; unaquaevis enim res quae est sapientiae est extensionis infinitae, et res sapientiae sunt numero infinito; inde constare potest quod sapientia in aeternum possit crescere, et tamen usque non longe ultra gradum primum {4}perveniri; hoc ex eo est quia Divinum est Infinitum, et quod ex Infinito est tale est.
@1 i et$
@2 cum Ecclesia enim$
@3 eo crescunt vera; et hoc$
@4 d perveniri queat i and d extendi Presumably S intended to restore perveniri. pervenire T$
AC n. 6649
6649. `Et impleta terra illis’: quod significet usque ad plenum Ecclesiae, constat ex significatione `impleri’ quod sit plenum; et (c)a significatione `terrae’ quod sit Ecclesia, de qua n. 82, 662, 1066, 1067, 1262, {1}1411, 1413, 1607, 1733, 1850, 2117, 2118 fin., 2928, 3355, 4447, 4535, 5577; {2}per `terram Goschen’ ubi nunc erant filii Israelis, {3}significatur Ecclesia; quod ibi Ecclesia, antequam filii Israelis venerunt in terram Canaanem, {4} constat ex sequentibus, quod nempe ibi non plagae, quae alibi in Aegypto, tum quod ibi lux, cum alibi tenebrae, Exod. x 21-23; et quod (x)sic terra illa {5}esset prorsus separata a reliquis terris in Aegypto; et quoque constat ex eo quod per `terram Goschen’ significetur medium seu intimum in naturali, n. 5910, 6028, 6031, 6068, ita Ecclesia; nam in intimo {6}naturalis est (t)Ecclesia spiritualis.
@1 Before 662$
@2 hic, terra$
@3 nam hic erat$
@4 i quod ibi tunc Ecclesia$
@5 separata prorsus esset$
@6 naturali$
AC n. 6650
6650. Vers. 8-14. Et surrexit rex novus super Aegyptum, qui non novit Josephum. Et dixit ad populum suum, Ecce populus filiorum Israelis multus et numerosus prae nobis. Age, prudentia utamur illi; forte multiplicabitur, et erit quod obveniant bella, et adjunget se etiam ille ad inimicos nostros, et pugnabit in nos; et ascendet e terra. Et posuerunt super illum principes tributorum, propter ut affligere illum oneribus; et aedificavit urbes promptuariorum Pharaoni, Pithom et Raamses. Et quemadmodum afflixerunt illum, ita multiplicabatur, et ita augebatur; et fastidio affecti propter filios Israelis. Et servire fecerunt Aegyptii filios Israelis in saevitia. Et amaram reddiderunt vitam illorum servitute gravi, in luto et in lateribus, et in omni servitio in agro, cum omni servitio illorum, quo servire fecerunt illos in saevitia. `Et surrexit rex novus super Aegyptum significat scientifica separata quae contra vera Ecclesiae: `qui non novit Josephum’ significat quae prorsus abalienata ab interno: `et dixit ad populum suum’ significat scientifica subordinata: `Ecce populus filiorum Israelis multus et numerosus prae nobis’ significat quod invalescant vera Ecclesiae super scientificis abalienatis: `Age prudentia utamur illi’ significat astum: `forte multiplicabitur, et erit quod obveniant bella’ significat praevalentiam si crescit: `et adjunget se etiam ille ad inimicos nostros, et pugnabit in nos’ significat quod sic corroborabuntur socii qui malum inferent: `et ascendet e terra significat quod sic instaurata erit Ecclesia: {1}`et posuerunt super illum principes tributorum’ significat falsa quae adigerent ad serviendum: `propter ut affligere illum oneribus’ significat ingravescentiam per servitutes: `et aedificavit urbes promptuariorum Pharaoni’ significat doctrinas `ex’ falsificatis veris in naturali ubi scientifica abalienata: `Pithom et Raamses’ significat quale earum: `et quemadmodum afflixerant illum, ita multiplicabatur’ significat quod secundum infestationes vera crescerent: `et ita augebatur’ significat quod firmarentur: `et fastidio affecti propter filios Israelis’ significat aversationem majorem: `et servire fecerunt Aegyptii filios Israelis’ significat subjugationis intentionem: `in saevitia’ significat immisericordiam: `et amaram reddiderunt vitam illorum servitute gravi’ significat usque ut infesta fieret subjugationis intentio: `in luto et in lateribus’ significat propter mala quae invenerunt, et falsa quae finxerunt: `et in omni servitio in agro’ significat (m)subjugationis intentionem contra illa quae sunt Ecclesiae(n): `cum omni servitio illorum, {2}quo servire fecerunt illos in saevitia’ significat subjugationis intentionem multis modis ex immisericordia.
@1 Above this brief exposition of v 11 S wrote hieroglyphica$
@2 S had in saevitia, significat et quae aliunde et hoc cum immisericordia then he deleted in saevitia, and in place of significat…aliunde overwrote significat quae aliunde, quo servire fecerunt illos in saevitia$
AC n. 6651
6651. `Et surrexit rex novus super Aegyptum’: quod significet scientifica separata quae contra vera Ecclesiae, constat ex repraesentatione `Pharaonis,’ qui hic `rex,’ quod sit scientificum in communi, de qua n. 6015; rex vocatur quia `rex’ significat in genuino sensu verum, n. 1672, 2015, 2069, 3670, 4581, 4966, 5044, 6148, et in opposito sensu falsum; et cum per `regem’ intelligitur Pharao, significatur scientificum falsum, hoc est, scientificum quod est contra vera Ecclesiae; inde etiam dicitur `rex novus,’ nam qui fuit tempore Josephi, is repraesentabat scientificum quod cum veris Ecclesiae concordabat; quod `Aegyptus’ sit scientificum, hic in particulari, videatur supra n. 6638.
AC n. 6652
6652. `Qui non novit Josephum’: quod significet quae prorsus abalienata ab interno, constat ex significatione `non nosse’ quod sit abalienatum esse, nam qui non novit verum, et non novisse vult, is a vero Ecclesiae abalienatus est; quod abalienatio (t)hic significetur {1}, patet a sequentibus, nam duriter et saeve affixit filios Israelis, per quos repraesentatur Ecclesia, n. 6637; et ex repraesentatione `Josephi’ quod sit internum, de qua n. 6177, 6224; scientifica abalienata ab interno sunt scientifica opposita Ecclesiae; nam bonum et verum quae faciunt Ecclesiam influunt per internum; quae si non recipiuntur a naturali, {2}clauditur internum, et sic homo abalienatur a bono et vero, et tunc scientifica quae in naturali, non alia pro scientificis veris agnoscuntur quam quae falsa sunt; haec tunc multiplicantur, et ipsa vera foras exterminantur.
@1 i per non nosse$
@2 est internum clausum$
AC n. 6653
6653. `Et dixit ad populum suum’: quod significet scientifica subordinata, constat ex significatione `populi’ quod sint vera, et in opposito sensu falsa, de qua n. 1259, 1260, 3295, 3581, hic scientifica separata a vero, quia est populus Aegypti; {1}quod `Aegyptus’ sit scientificum, videatur n. 6638′; quod sint {2}scientifica quae’ sub ordinata, est quia dicitur quod `rex dixit ad populum suum.’ Quod per `populum’ significentur vera, est quia in Verbo populus vocatur qui sub rege est, et per `regem’ significatur verum, n. 6651. {3} Per `populum’ {4}significantur vera, {5}sed intelliguntur illi qui in veris sunt; {6}quod vera dicantur abstracte, est quia ita cogitant et loquuntur spiritus et angeli; {7}sic enim universaliter rem comprehendunt, (c)et simul tunc singulariter illa quae ad rem pertinent, absque reflexione ad aliquem populum qui est in veris, in specie, quae reflexio abstraheret mentem ab idea universali, ita ab extensione intuitionis, proinde a sapientia; nam determinatio cogitationis ad aliquem populum in specie, ut quoque ad aliquam personam, limitat et finit ideas, et avertit a perceptione rei, qualis {8} est a termino uno ad alterum. Similiter ac cum populo, se habet {9} cum aliis {10} (x)denominationibus, quod in sensu interno interminata significent, sicut cum gente quod sit bonum, cum rege quod sit verum, cum principe quod sit primarium verum, cum sacerdote quod sit bonum {11}, cumque filio, filia, (d)genero, nuru, {12}fratre, sorore, patre, matre, et pluribus aliis.
@1 vera enim interioris naturalis non alia sunt quam scientifica$
@2 quae sunt$
@3 i Quod dicatur, quod$
@4 significentur$
@5 est quia per populum$
@6 sed vera dicuntur$
@7 causa est quoniam sic$
@8 i ea$
@9 i in sensu interno$
@10 vocibus quae terminata involvunt$
@11 i cui adjunctum est verum$
@12 After matre,$
AC n. 6654
6654. `Ecce populus filiorum Israelis multus et numerosus prae nobis’: quod significet quod invalescant vera Ecclesiae super scientificis abalienatis, constat ex repraesentatione `filiorum Israelis’ quod sint vera et bona Ecclesiae, de qua supra n. 6647; {1} ex significatione `multus et numerosus’ quod sit invalescere; quod multiplicari {2}seu multus fieri, et numerosus, praedicetur de vero, videatur etiam supra n. 6648; et ex repraesentatione regis Aegypti et populi ejus, qui hic intelliguntur per `prae nobis,’ quod sint scientifica abalienata, ut supra n. 6652;’ inde patet quod per `ecce populus Israelis multus et numerosus prae nobis’ significetur quod invalescant vera {3} super scientificis abalienatis.
@1 i hic populus Israelis dicitur, quia vera significantur, quod populus sint vera videatur mox supra n. 6653,$
@2 et numerosus fieri$
@3 i Ecclesiae$
AC n. 6655
6655. `Age, prudentia utamur illi’: quod significet astum, constat ex significatione `prudentiae,’ cum dicitur a malis qui abalienati sunt a vero et bono, quod sit astus, nam id quod mali agunt ex astu, et quoque ex dolo, vocant prudentiam. (m){1}De astu qui significatur per prudentiam, licet hic aliquid memorare: qui in malo sunt, omnes {2} astum vocant prudentiam,(n) {3}nec in alio ponunt intelligentiam et sapientiam; qui tales sunt in mundo, pejores fiunt in altera vita, et ibi {4}ex astu contra bona et vera continue {5} agunt; {6}et apud illos pro intelligentibus et sapientibus {7}agnoscuntur qui per falsa infirmare et destruere posse sibi videntur vera, quacumque arte aut malitia hoc fiat {8}. Inde constare potest cum homines intra Ecclesiam prudentiam ponunt in astu, quales sunt, quod nempe (t)illis communicatio sit cum infernis; qui {9} veri homines Ecclesiae sunt, tantum remoti sunt ab astu ut prorsus abhorreant illum, et qui eorum sunt sicut angeli, volunt si fieri posset, ut mens eorum aperta sit, et pateat cuivis manifeste {10}quid cogitant, {11}nam non nisi quam bonum intendunt erga proximum, et si malum apud aliquem {12}vident, excusant; aliter {2} qui in malo sunt, illi timent ne quicquam quod cogitant et volunt, eluceat, nam non nisi quam malum {13}intendunt proximo, {14} si bonum, est pro se; et si bonum faciunt, est modo in externa forma ut appareant {15} lucri et honoris causa; sciunt enim quod bonum et verum, justum et aequum, tum honestum, vim latentem fortem habeant attrahendi {16}animos, etiam malorum.
@1 Inde hic per prudentia uti, quia dictum a Pharaone est astus: quia de astu qui significatur per prudentiam, agitur; licet de prudentia illa, quae astus$
@2 i illi$
@3 d imo nec i nam non$
@4 astum$
@5 i, quantum possunt,$
@6 quare ibi$
@7 agnoscunt modo illos$
@8 i, sive dolo fiat, sive astu, sive alia malitia$
@9 i enim$
@10 quod$
@11 causa est quia$
@12 Before apud$
@13 S had cogitant de then deleted cogitant and overwrote intendunt$
@14 i et$
@15 i boni, famae, et inde$
@16 animas$
AC n. 6656
6656. `Forte multiplicabitur, et erit quod obveniant bella’: quod significet praevalentiam si crescit, constat ex significatione `multiplicari’ quod sit crescere quoad vera, de qua n. 43, 55, 913, 983, 2846, 2847; et ex significatione `bellorum’ quod sint pugnae de veris et falsis, seu pugnae spirituales, de qua n. 1664, 2686; et quia sequitur quod `adjunget se etiam ille ad inimicos nostros,’ significatur in pugnis illis praevalentia.
AC n. 6657
6657. `Et adjunget se etiam ille ad inimicos nostros, et pugnabit in nos’: quod significet quod sic corroborabuntur socii qui malum {1}inferent, constat ex significatione `adjungere se’ quod sit corroborari; hostes enim, cum multitudo illis adjungitur, corroborantur; ex significatione `inimicorum’ quod sint socii qui commilitant; et ex significatione `pugnare in nos’ quod sit malum inferre; cum enim pugnatur contra aliquem, ei malum, quantum non resisti potest, infertur. Cum his ita se habet: est circum unumquemvis hominem et quoque circum unumquemvis spiritum bonum {2},sphaera communis conatuum ab inferno, et sphaera communis conatuum (c)e caelo; sphaera quae ab inferno est sphaera conatuum faciendi malum et perdendi, quae (c)e caelo est sphaera conatuum faciendi bonum et salvandi, videatur n. 6477; hae sphaerae sunt communes, pariter sunt sphaerae particulares circum unumquemvis hominem, sunt enim apud eum spiritus ab inferno, et sunt angeli e caelo, de quibus n. 5846-5866, 5976-5993; inde homo est in aequilibrio, et ei liberum cogitandi volendique malum ac liberum cogitandi volendique bonum.
2 Cum {3}ergo homo Ecclesiae in tentationem venit, quod fit cum is mittitur in suum malum, tunc est pugna circum illum inter spiritus ab inferno et angelos e caelo, n. 3927, 4249, 5036; quae pugna durat quamdiu homo tenetur in suo malo {4};in pugna illa quandoque apparet spiritibus ab inferno quod vincent, et tunc insurgunt; quandoque quod vincentur, et tunc retrahunt se, quapropter tunc timent quod adjungent se plures e caelo contra illos, et sic quod dejicientur in infernum a quo non amplius exibunt, quod etiam fit {5}quando victi sunt; haec sunt quae intelliguntur per praevalentiam si crescit, et quod corroborarentur socii qui malum inferent.
3 Spiritus ab inferno cum pugnant contra angelos, sunt in mundo spirituum, et ibi in statu libero, n. 5852. Ex his nunc constare potest quid in sensu interno intelligitur per quod filii Israelis ita infestati et oppressi fuerint ab Aegyptiis et quod quantum infestati sunt, tantum multiplicati sint; et quod Jehovah, hoc est, Dominus, pugnaverit pro illis, et represserit Aegyptios per plagas, et tandem submerserit omnes in mari Suph.
@1 inferunt I$
@2 i est$
@3 itaque$
@4 i, haec pugna est, quae significatur$
@5 postquam$
AC n. 6658
6658. `Et ascendet e terra’: quod significet quod sic instaurata erit Ecclesia, constat ex significatione `ascendere’ quod sit elevari, nempe versus interiora quae Ecclesiae, de qua n. 3084, 4539, 4969, 5406, 5817, 6007; et ex significatione `terrae,’ hic terrae Goschen, quod sit Ecclesia, de qua supra n. 6649. {1} Elevari versus interiora {2}, quod significatur per `ascendere e terra et venire in terram Canaanem,’ est quod instaurata erit Ecclesia; {3} apud hominem quidem Ecclesia instaurata est cum ex affectione bonum agit, sed usque non plene instaurata est quam postquam pugnaverit contra mala et falsa, ita postquam {4}sustinuerit tentationes; dein fit ille vere Ecclesia, et tunc introducitur in caelum, quod repraesentatur per filiorum Israelis introductionem in terram Canaanem.
@1 i Inde$
@2 i Ecclesiae$
@3 i nam$
@4 sustinuit$
AC n. 6659
6659. `Et posuerunt super illum principes tributorum’: quod significet falsa quae adigerent ad serviendum, constat ex significatione `principum’ quod sint primaria vera, de qua n. 1482, 2089, 5044, hic in opposito sensu primaria falsa; et ex significatione `tributorum,’ ad quae a praepositis illis principibus {1}adigebantur, quod {2}sint servitutes, de qua n. 6394.
@1 adigerentur$
@2 sit servire$
AC n. 6660
6660. `Propter ut affligere illum oneribus’: quod significet ingravescentiam per servitutes, constat ex significatione `affligere’ quod sit ingravescentia; et ex significatione `onerum’ `quae erant tributa’, quod sint servitutes.
AC n. 6661
6661. `Et aedificavit urbes promptuariorum Pharaoni’: quod significet doctrinas ex falsificatis veris in naturali ubi scientifica abalienata, constat ex significatione `urbium’ quod sint doctrinae in utroque sensu, de qua n. 402, (x)2449, 2943, 3216, 4492, 4493; ex significatione `promptuariorum’ quod sint falsificata vera, de qua sequitur; et ex repraesentatione `Pharaonis’ quod sit naturale, de qua n. (x)5160, 5799, 6015 fin.; (m)quod ibi scientifica abalienata, videatur supra n. 6651, 6652.(n) Quod `urbes promptuariorum quas populus Israelis aedificavit Pharaoni’ sint doctrinae ex falsificatis veris, est quia illi qui in scientificis abalienatis a vero sunt, qui per `Pharaonem et Aegyptios’ hic significantur, omnia vera Ecclesiae pervertunt et falsificant, et ex ita perversis et falsificatis veris sibi doctrinas faciunt.
2 Vox per quam in lingua originali exprimuntur promptuaria etiam significat armamentaria, et quoque thesauraria, quae in sensu interno significatione paene simili sunt; promptuaria enim sunt ubi annona colligitur, et per annonam significatur verum, n. (x)5276, 5280, 5292, 5402, et in opposito sensu falsum; armamentaria autem sunt ubi reconduntur arma belli, per quae significantur talia quae sunt veri pugnantis contra falsa, et in opposito sensu quae sunt falsi pugnantis contra vera, n. 1788, 2686; thesauraria sunt ubi opes reponuntur, et per opes ac divitias significantur cognitiones boni et veri, n. 4508, {1} in opposito sensu cognitiones mali et falsi; ita per urbes promptuariorum, seu armamentariorum, seu thesaurariorum, significantur in genere doctrinae ex falsificatis veris.
@1 i ita$
AC n. 6662
6662. `Pithom et Raamses’: quod significent quale earum, nempe doctrinarum ex falsificatis veris, constat ex nominibus in Verbo, quod sint quale et status rei, de qua agitur.
AC n. 6663
6663. `Et quemadmodum afflixerunt illum, ita multiplicabatur’: quod significet quod secundum infestationes vera crescerent, constat ex significatione `affigere’ quod sit infestatio, et ex significatione `multiplicari’ quod sit crescere quoad vera, de qua supra n. 6656. Haec quomodo se habent, quia non absque experientia ex illis quae fiunt in altera vita, hodie non sciri possunt, dicendum est: plerique spiritus qui e mundo veniunt, et vixerunt vitam praeceptorum Domini, antequam elevari {1}possunt in caelum, et ibi adjungi societatibus, infestantur a malis et falsis {2} apud illos ob finem ut illa removeantur, videatur n. 6639, nam impura sunt quae contraxerunt in vita corporis, quae nullatenus concordant cum caelo; infestationes fiunt per {3}immersiones in sua mala et falsa, {4} in quibus cum sunt, spiritus qui in similibus malis et falsis sunt adsunt, et allaborant omni modo illo a vero et bono abducere; sed usque non altius in sua mala e falsa immerguntur quam ut influxus per angelos a Domino praevaleat, {5} hoc fit exactitudine sicut ad libram; ex causa ut qui infestatur appareat (x)sibi in libero esse, et sic ex se contra mala et falsa {6} pugnare cum agnitione tamen, si non tunc usque postea, quod a Domino omnis vis resistendi fuerit, videatur n. 1937, 1947, 2881, 5660; cum hoc fit, tunc non modo firmantur vera et bona quae prius implantata sunt, sed etiam plura insinuantur; hoc {7} omnis pugna spiritualis in qua pugnans fit victor, secum habet; quod ita sit, etiam a communi 2 experientia patet, qui enim defendit sententiam suam contra alios qui eam impugnant, is confirmat se magis in sua sententia, et quoque tunc plura confirmantia pro sua sententia, quae prius non animadverterat, ut et plura negantia pro opposita, invenit, ac ita se in sententia sua firmat, et quoque illam pluribus illustrat; cum pugnis spiritualibus adhuc perfectius se habet quia pugna fit in spiritu, ac de {8}bonis et veris, ac imprimis quia Dominus adest et per angelos ducit, nam agitur de vita et salute aeterna; {9} in talibus pugnis commune est quod Dominus omnia mala quae inferna intendunt vertat in bonum, quare nec permittitur plura et alia mala producere quam quae in bonum conveniens ei qui in pugna est verti {10}queunt; causa quod ita fiat, ducit originem ex eo quod regnum Domini sit regnum (m)usuum, quapropter nihil ibi fieri potest quam unde bonum.(n) Ex his nunc constare potest quomodo intelligendum quod vera secundum infestationes {11}crescant, quae (x)significantur per `quemadmodum afflixerunt illum, ita multiplicabatur.’
@1 queunt$
@2 i quae$
@3 immersionem$
@4 i quae contraxerant in vita corporis,$
@5 i et$
@6 i sua$
@7 i enim$
@8 veris et bonis$
@9 i et$
@10 queant$
@11 crescerent$
AC n. 6664
6664. `Et ita augebatur’: quod significet quod firmarentur, nempe vera, constat (c)a significatione `augeri,’ cum praedicatur de veris multiplicatis per infestationes a malis et falsis, quod sit firmari; (m)nam non alia vera manent quam quae firmantur, quapropter quot vera firmantur tot augentur;(n) quod {1}per infestationes firmentur vera, videatur mox supra n. 6663.
@1 sic$
AC n. 6665
6665. `Et fastidio affecti propter filios Israelis’: quod significet aversationem majorem, constat ex significatione `fastidio affici’ quod sit aversatio, hic aversatio major quia adhuc magis per {1}afflictiones multiplicabantur et augebantur.
@1 affectiones I$
AC n. 6666
6666. `Et servire fecerunt Aegyptii filios Israelis’: quod significet subjugationis intentionem, constat ex significatione `servire facere’ quod sit subjugatio, hic subjugationis intentio quia in continuo conatu subjugandi sunt, sed nusquam contra bonos praevalent; ex significatione `Aegyptiorum’ quod sint scientifica separata quae contra vera Ecclesiae, de qua n. 6651; et a significatione `filiorum Israelis’ quod sint Ecclesia, de qua n. 6637; exinde patet quod per `servire fecerunt Aegyptii filios Israelis’ significetur subjugationis intentio ab illis qui sunt in scientificis separatis quae contra vera Ecclesiae.
2 Quod subjugationis intentionem attinet, qualis sit apud malos qui ab inferno, etiam {1} scire datum est; talis est illis conatus et intentio {2} subjugandi (c)eos qui in bono et vero sunt, ut non describi queat; utuntur enim omni malitia, omni astu et fraude, omni dolo, (c)et omni crudelitate, quae tanta et talia sunt ut si modo quoad aliquam partem memorarentur, vix: aliquis in mundo potuisset credere, tam astuosa et artificiosa sunt, et quoque tam nefanda; verbo talia sunt ut {3}nequaquam ab ullo homine, ne quidem ab ullo angelo, resisti queant, sed a solo Domino; causa quod talis illis conatus et intentio sit, est quia omne jucundum vitae, ita ipsa vita eorum, in male faciendo consistit; quapropter nihil aliud cogitationes eorum occupat, consequenter nihil aliud {4}intendunt; bonum facere prorsus non possunt quia repugnat; si bonum faciunt, est propter se, ita sibi.
3 Ex talibus (s)inferna (t)hodie augentur immensum, et quod mirum, imprimis ab illis qui intra Ecclesiam sunt, ob astus, dolos, odia, vindictas, {5} adulteria, quae ibi vigent plus quam alibi, nam ibi nunc astus pro ingenioso, et adulteria pro honesto habentur, ac {6}ridentur qui aliter sentiunt; quia ita hodie est intra Ecclesiam, indicium e quod ultimum ejus tempus instet, nam `nisi finis, nulla caro salvaretur,’ secundum Domini verba apud Matthaeum xxiv 22; quippe omne malum contagiosum est, (c)ac infectat sicut faex massam, ita tandem omnes.(s)
@1 i ab experientia$
@2 i infernorum$
@3 ne hilum$
@4 intendere possunt$
@5 i et$
@6 d ridentur i irridentur$
AC n. 6667
6667. `In saevitia’: quod significet immisericordiam, constare potest absque explicatione; nam illis, de quibus mox supra n. 6666, nulla misericordia est quia nullus amor proximi, sed solum amor sui; amor proximi qui apud illos apparet nec aliud est quam amor sui, nam quantum alter favet, hoc est, quantum is suus est, tantum amatur; at quantum non favet, seu quantum non suus est, tantum rejicitur, et si prius fuerat amicus, tantum odio habetur, {7}talia latent’ i amore sui; nec se {8}manifestant in mundo, sed in altera vita, ubi {8}erumpunt; causa quod ibi {8}erumpant, est quia externa ibi auferuntur; et tunc patet qualis homo interius fuerat.
@1 hoc odium latet$
@2 Singular verbs$
AC n. 6668
6668. `Et (x)amaram reddiderunt vitam eorum servitute gravi’: quod significet usque ut infesta fieret subjugationis intentio, constat ex significatione `amara reddi vita’ quod sit infesta fieri; et ex significatione `servitutis’ quod sit subjugatio, hic subjugationis intentio, ut supra n. 6666.
AC n. 6669
6669. `In luto et in lateribus’: quod significet propter mala quae
invenerunt, et falsa quae finxerunt, constat ex significatione `luti’ quod sit bonum, et in opposito sensu malum {1}, de qua sequitur; et ex significatione `laterum’ quod sint falsa quae fingunt, de qua n. 1296; de malis et falsis quae infernales inveniunt et fingunt, videatur mox supra n. 6666. Quod `lutum’ sit malum ex quo falsum, patet ab his locis in Verbo: apud Esaiam,
Impii sicut mare impulsum, quando quiescere non potest, ejiciunt aquae ejus caenum et lutum, lvii 20;
`caenum’ pro falso ex quo malum, et `lutum’ pro malo ex quo falsum: apud Jeremiam, 2
Immersi sunt in lutum pedes tui, recesserunt retrorsum, xxxviii 22;
`immersi in lutum pedes’ pro quod naturale in malum: apud Nahum,
Aquas obsidii hauri tibi, confirma munimenta tua; intra in caenum, et calca lutum, repara fornacem latericiam, ibi comedet te ignis, et exscindet te gladius, iii 14, 15;
`calcare lutum’ pro {2}ex malo cogitare falsum: apud Habakuk,
Dicet, Vae multiplicanti non suum, quousque? et oneranti super se lutum, nonne subito surgent mordentes te? ii 6, 7;
`onerare super se lutum’ pro malum: apud Davidem, 3
Jehovah fecit ascendere me e fovea devastationis, e caeno luti, et constituit super petra pedes meos, Ps. xl 3 [A. V. 2]:
apud eundem,
Submersus sum in luto profundo, nec consistens, veni in profunditates aquarum, et fluctus obruit me: eripe me e luto ne submergar, et e profunditatibus aquarum, et ne absorbeat me profunditas, Ps. lxix 3, [15,] 16 [A.V. 2, 14, 15];
`lutum’ pro malo ex quo falsum: apud Esaiam, 4
Venient antistites sicut lutum, et sicut figulus calcat caenum, xli 25 {3}:
`lutum’ autem pro bono in his locis: apud Esaiam,
Nunc Jehovah Pater noster Tu, nos lutum, et Tu figulus noster, et opus manus Tuae omnes nos, lxiv 7 (A. V. 8];
`lutum’ pro homine Ecclesiae qui formatur, ita pro bono fidei per 5 quod homo formatur, hoc est, reformatur {4}: similiter apud Jeremiam,
Dixit Jehovah ad Jeremiam, Surge et descende domum figuli, et ibi audire faciam te verba Mea. Descendi itaque in domum figuli, cum ecce ille fecit opus super tabula, sed corruptum est vas quod ille faciens, sicut lutum in manu figuli; et reversus est, et fecit illud vas aliud, quemadmodum rectum fuit, in (x)oculis figuli facere. Tunc factum est verbum Jehovae ad me, dicendo, Num sicut figulus hic non possum facere vobis, domus Israelis? dictum Jehovae: Ecce quemadmodum lutum in manu figuli, sic vos in manu Mea, domus Israelis, xviii 1-6;
`domus Israelis’ pro Ecclesia quae formanda, et quia formatio fit per bonum charitatis et verum fidei, et illa significantur per `lutum’ et `vas figuli,’ ideo propheta jussus est ire {5}in domum figuli; quod {6} non factum nisi per `lutum’ et per `vas figuli’ illa significata fuerint.
6 Alibi etiam Jehovah seu Dominus vocatur `figulus,’ et, homo qui reformatur `lutum’, nempe Esai. xxix 15, 16, xlv 9; Hiob x 9, xxxiii 6.
Quod Dominus fecerit lutum ex sputo, et inunxerit super oculos caeci nati, et jusserit ut lavaret se in lacu Siloam, et quod inde caecus factus videns, Joh. ix 6, 7, 11,
factum erat quia repraesentabatur reformatio hominis qui in ignorantia veri natus est, et quod reformatio fiat per bonum fidei quod est `lutum.’
@1 i quod invenirent$
@2 invenire malum$
@3 i, similiter$
@4 i et regeneratur$
@5 ad$
@6 i alioquin$
AC n. 6670
6670. `Et in omni servitio in agro’: quod significet subjugationis intentionem contra illa quae Ecclesiae, constat ex significatione `servitii’ quod sit subjugationis intentio, de qua supra n. 6666; et ex significatione `agri’ quod sit Ecclesia, de qua n. 2971, 3766.
AC n. 6671
6671. `Cum omni servitio illorum, quo servire fecerunt illos in saevitia’: quod significet subjugationis intentionem multis modis ex immisericordia, constat ex significatione `servitii’ quod sit intentio subjugationis, ut supra n. 6666, 6668, 6670; et quia dicitur `omne servitium’, significatur quod multis modis; et ex significatione `saevitiae’ quod sit immisericordia, de qua {1} n. 6667.
@1 i supra$
AC n. 6672
6672. Vers. 15-21. Et dixit rex Aegypti obstetricibus Hebraearum, quarum nomen unius Schiphra, et nomen alterius Puah. Et dixit, In obstetricando vos Hebraeis, et videritis super sellis, si filius ille, et occidetis (x)illum, et si filia illa, et vivat. Et timebant obstetrices Deum, et non fecerunt quemadmodum locutus ad (x)illas rex Aegypti, et vivificabant pueros. Et vocavit rex Aegypti obstetrices, et dixit illis, Quapropter facitis verbum istud, et vivificatis pueros? Et dicebant obstetrices ad Pharaonem, Quia non sicut mulieres Aegyptiae, Hebraeae, quia viventes illae; antequam venit ad eas obstetrix, et pepererunt. Et benefecit Deus obstetricibus, et multiplicabatur populus, et numerosi facti valde. Et fuit, quia timuerunt obstetrices Deum, et fecit illis domos. `Et dixit rex Aegypti obstetricibus Hebraearum’ significat influxum ex scientificis {1}separatis in naturale ubi vera scientifica quae Ecclesiae: `quarum nomen unius Schiphra, et nomen alterius Puah’ significat quale et statum naturalis ubi {2} scientifica: `et dixit, In obstetricando vos (x)Hebraeis, et videritis super sellis’ significat apperceptionem influentis veri et boni ab interno in scientifica: `si filius ille, et occidetis illum’ significat si verum, quod quo modo possent, destruerent: `et si filia illa, et vivat’ significat quod non si bonum: `et timebant obstetrices Deum’ significat quod vera scientifica, quia a Divino, custodirentur: `et non fecerunt, quemadmodum locutus ad (x)illas rex Aegypti’ significat quod non ita factum sicut intendebant qui in falsis: `et vivificabant pueros’ significat quod vera quia boni conservarentur: `et (x)vocavit rex Aegypti obstetrices’ significat quod consilium inirent illi qui in falsis contra illos qui in veris scientificis in naturali: `et dixit illis, Quapropter facitis verbum istud, et vivificatis pueros?’ significat iracundiam quod vera non destruerentur: `et dicebant obstetrices ad Pharaonem’ significat apperceptionem de veris illis scientificis in naturali: `Quia non sicut mulieres Aegyptiae, Hebraeae’ significat quod talia non sint scientifica Ecclesiae, qualia scientifica illis contraria: `quia viventes illae’ significat quod in illis vita spiritualis: `illae antequam venit ad eas obstetrix, et pepererunt’ significat quod naturale non sciat antequam illis vita: `et benefecit Deus obstetricibus’ significat quod naturali a Divino benedictum sit: `et multiplicabatur populus, et numerosi facti valde’ significat quod vera inibi producerentur continue, et sic crescerent: `et fuit, quia timuerunt obstetrices Deum’ significat quia vera scientifica a Divino custodiebantur: `et fecit illis domos’ significat quod in caelestem formam disponerentur.
@1 I o; A d separatis i abalienatis$
@2 i vera cp n. 6674$
AC n. 6673
6673. `Et dixit rex Aegypti obstetricibus Hebraearum’: quod significet influxum ex scientificis separatis in naturale ubi vera scientifica quae Ecclesiae, constat ex significatione `dicere’ quod sit influxus, de qua n. 5743, 6291; ex significatione `regis Aegypti’ quod sint scientifica separata quae sunt contra vera Ecclesiae, de qua n. 6651; ex significatione `obstetricum’ quod sint naturale, de qua n. (x)4588, 4921; et ex significatione `Hebraearum’ quod sint quae Ecclesiae, de qua n. 5136, 5236; ita quoque vera scientifica quae sunt Ecclesiae. Quod `obstetrices’ sint naturale, est quia naturale recipit id quod ab interno influit, et sic quasi obstetricatur.
AC n. 6674
6674. `Quarum nomen unius Schiphra, et nomen alterius Puah’: quod significet quale et statum naturalis ubi {1} scientifica, constat ex significatione `nominis’ quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1896, 2009; et quoque status, n. 1946, 2643, 3422, 4298; nomina enim {2} in Verbo omnia significant res, et {3}in summa comprehendunt illa qua istius rei sunt de qua agitur, ita quale et statum (c)ejus, hic itaque nomina `Schiphra’ et `Puah’ quale et statum naturalis ubi vera scientifica quia haec est res de qua agitur, ut patet a mox praecedentibus n. 6673. Qui non novit quod nomen sit quale et status rei de qua agitur, is credere potest quod ubi nomen dicitur, sit modo nomen quo intelligitur; ita ubi de nomine Suo Dominus dicit, quod sit modo nomen, cum tamen est quale cultus, nempe omne fidei et charitatis 2 per quae colendus, ut apud Matthaeum,
Ubi sunt duo aut tres congregati in nomine Meo, ibi sum in medio eorum, xviii 20;
ibi non `nomen’ intelligitur, sed cultus ex fide et charitate: apud Johannem,
Quotquot receperunt, dedit illis potestatem, ut filii Dei essent, credentibus in nomen Ipsius, i (x)12;
hic etiam per `nomen’ intelligitur fides et charitas quibus Dominus colitur: apud eundem,
Haec scripta sunt, ut credatis quod Jesus sit Christus, Filius Dei, et ut credentes vitam habeatis in nomine Ipsius, xx 31;
3 similiter: apud eundem,
Si quid petieritis in nomine Meo, hoc faciam, xiv 13, 14:
et alibi,
Quodcumque petieritis Patrem in nomine Meo, dabit vobis xv 16, 17, xvi 23, 24;
hic non intelligitur quod `peterent Patrem in nomine Domini,’ sed quod Ipsum Dominum, nam ad Divinum Bonum, Quod est Pater, n. 3704, non patet aditus quam per Divinum Humanum Domini, ut quoque notum est in Ecclesiis; quare petere {4} Ipsum Dominum, est secundum vera fidei, si secundum illa petitur, datur, ut quoque Ipse dicit in priore loco apud Johannem,
Si quid petieritis in nomine Meo, hoc faciam:
{5}hoc adhuc constare potest ex eo quod Dominus sit nomen Jehovae, {6}de quo ita apud Mosen,
Ego mitto angelum coram te, ad custodiendum te in via; caveto a faciebus Ipsius, et audi vocem Ipsius, nec exacerba Ipsum, quia nomen Meum in medio Ipsius, Exod. xxiii 20, 21:
apud Johannem, 4
Pater, glorifica (t)nomen Tuum; exiit vox e caelo, Et glorificavi, et rursus glorificabo, xii 28:
apud eundem,
Manifestavi Tuum nomen hominibus, quos dedisti Mihi ex mundo. Notum feci illis nomen Tuum, et notum faciam; ut amor quo amasti Me in illis sit, et Ego in illis, xvii 6, (x)26;
{7}ex quibus patet quod Dominus quoad Divinum Humanum sit nomen Jehovae, {8}seu omne Quale Ipsius, inde a Divino Humano est omnis cultus Divinus, et Illud est Quod colendum; sic enim colitur Ipsum Divinum (m)ad quod nulla cogitatio alioquin pertingit,(n) et si nulla cogitatio, nec conjunctio.
5 Quod `nomen Domini’ sit omne fidei et amoris per quod (d)Dominus colendus, ulterius ab his locis patet: apud Matthaeum,
Eritis odio habiti [a] quibuscumque propter nomen Meum, x 22 {9}:
apud eundem,
Qui recipit unum puellum talem in nomine Meo, Me recipit, xviii (x)5:
apud eundem,
Omnis qui reliquerit domos, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut liberos, aut agros, propter nomen Meum, centuplum accipiet, xix 29:
apud eundem,
Clamabant, Osanna Filio Davidis, benedictus Qui venit in nomine Domini, xxi 9:
apud Lucam,
Amen dico vobis, quia non Me videbitis, usque dum veniat, ut dicatis, Benedictus Qui venit in nomine Domini, xiii 35:
apud Marcum,
Quisquis potaverit vos poculo aquae in nomine Meo, eo quod Christi sitis, amen dico vobis, non perdet mercedem, ix 41:
apud Lucam,
Reversi sunt septuaginta cum gaudio, dicentes, Domine, etiam daemonia oboediunt nobis in nomine Tuo: Jesus dixit illis, In hoc ne gaudete, quod spiritus oboediant vobis, sed gaudete potius quod nomina vestra scripta {10}sint in caelo, x 17, 20;
6 `nomina scripta in caelo’ non sunt nomina sed quale fidei et charitatis eorum: similiter `nomina scripta in libro vitae’, in (x)`Apocalypsi,
Habes pauca nomina etiam in {11}Sardibus, quae non polluerunt vestimenta sua: qui vicerit, hic induetur vestimentis albis, et non delebo nomen ejus e libro vitae, et confitebor nomen ejus coram Patre, et coram angelis Ipsius, iii 4, 5:
(m)pariter apud Johannem,
Ingrediens per januam, pastor ovium est; hic proprias oves vocat nomine tenus, x 2, 3:(n)
in Exodo,
Jehovah ad Mosen, Novi te nomine, xxxiii 12, 17:
apud Johannem,
Multi crediderunt in nomen Ipsius, videntes Ipsius signa quae faciebat, ii 23:
7 apud eundem,
Qui credit in Ipsum non judicatur; qui autem non credit jam judicatus est, quia non credidit in nomen Unigeniti Dei, iii 18:
apud Esaiam,
Timebunt ab occasu nomen Jehovae, lix 19:
apud Micham,
Omnes populi ambulant in nomine Dei sui, et nos ambulabimus in nomine Jehovae Dei nostri, iv 5:
apud Mosen,
Jehovam Deum colerent in loco quem electurus est, et positurus nomen Suum, Deut. xii 5, 11, 14:
pariter apud Esaiam xviii 7, et apud Jeremiam vii 12: {12} praeterea pluribus aliis in locis ut Esai. xxvi 8, 13, xli 25, xliii 7, xlix 1, l 10, lii 5, lxii 2; Jer. xxiii 27, (x)xxvi 16; Ezech. xx 14, 44, xxxvi 21-23; Mich. v 3 [A.V. 4]; Mal. i 11; Deut. x 8; (m)Apoc. ii 17, iii 12, xiii 8, xiv 11, xv 2, (a)xvii 8, xix 12, 13, 16, xxii 3,4.(n)
8 Quod nomen Jehovae sit omne quo colitur, ita in supremo sensu omne quod procedit a Domino, constat a Benedictione,
{13}Benedicat tibi Jehovah, et custodiat te; illuminet Jehovah facies Suas super te, et misereatur tui; tollat Jehovah facies Suas super te, et ponat tibi pacem: ita ponent nomen Meum super filios Israelis, Num. vi 23-27.
Ex his nunc patet quid intelligitur per praeceptum hoc Decalogi,
Non sumes nomen Dei tui in vanum, quia non innocentem habebit Jehovah eum qui sumpserit nomen Ipsius in vanum, Exod. xx 7:
tum quid in Oratione Domini, per
Sanctificetur nomen Tuum, Matth. vi 9.
1 i vera cp n 6672
2 i quae
3 After comprehendunt
4 i in nomine Domini, hoc est,
5 quod etiam
6 praeterea per nomen Jehovae in Verbo intelligitur Dominus quoad Divinum Humanum, ut
7 i et apud Mosen, Ecce, then Ego…Ipsius as in lines 9-11 above.
8 quia
9 i Cap. xxiv 9, 10
10 sunt
11 Sardis AI
12 i et
13 Benedicet
AC n. 6675
6675. `Et dixit, In obstetricando vos Hebraeis, et videritis super sellis’: quod significet apperceptionem influentis veri et boni ab interno in scientifica Ecclesiae, constat ex significatione `obstetricari’ quod sit receptio boni et veri influentis ab interno in naturale, est enim `obstetrix’ naturale quatenus recipit influxum, videatur n. (x)4588, 6673; ex significatione `Hebraearum’ quod sint illa quae sunt Ecclesiae, de qua n. 5136, 5236; ex significatione `videre’ quod sit apperceptio, de qua n. 2150, 3764, 4567, 4723, 5400; et ex significatione `sellarum’ quod sint illa in naturali quae recipiunt influentia bona et vera ab interno, ita sunt vera scientifica, nam {1}haec recipiunt; inde patet quod per `in obstetricando vos Hebraeis, et videritis super sellis’ significetur apperceptio influentis veri et boni ab interno in scientifica Ecclesiae, quae in naturali.
@1 hic I$
AC n. 6676
6676. `Si filius ille, et occidetis illum’: quod significet si verum, quod quo modo (x)possent, destruerent, (x)constat ex significatione `filii’ quod sit verum, de qua n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 3373; et ex significatione `occidere’ quod sit destruere, nam dicitur de vero; sed destruerent modo quo possent, nam mali apud bonos vera destruere non possunt.
AC n. 6677
6677. `Et si filia illa, et vivat’: quod significet quod non si bonum, constat ex significatione `filiae’ quod sit bonum, de qua n. 489-491, 2362; et ex significatione `vivere’ quod sit quod non destruendum. Causa quod rex Aegypti dixerit quod filius occideretur, non autem filia, patet a sensu interno, qui est quod verum conarentur destruere, non autem bonum; cum enim infernales {1} infestant, tunc licet illis aggredi vera, non autem bona; causa est quia vera sunt quae oppugnari {2}possunt, non autem bona, haec tuta sunt a Domino, cumque infernales tentant aggredi bona, dejiciuntur profunde in infernum, nam ad praesentiam boni consistere nequeunt, est enim in omni bono Dominus praesens; inde est quod angeli, quia in bono sunt, tantam potestatem super infernales spiritus habeant ut unus illorum milia infernalium domare possit; {3}sciendum quod in bono {4}sit vita, nam bonum est amoris, et amor est vita hominis; si malum quod est amoris sui et mundi et est apparens bonum iis qui in illis sunt impugnat bonum quod est amoris caelestis, pugnat vita unius contra vitam alterius, et quia vita ex bono amoris caelestis est ex Divino, idcirco vita ex amore sui et mundi tunc, si collidit cum illa, incipit exstingui, {5}suffocatur enim et sic cruciantur sicut qui in agone mortis sunt; quapropter se praecipitant in infernum, ubi iterum vitam suam recuperant, videatur n. 3938, 4225, 4226, 5057, 5058; haec quoque causa est quod a malis geniis et spiritibus bonum oppugnari nequeat, ac ita quod illi non ausint bonum destruere; aliter {6} se habet cum vero, hoc non vitam habet in se, sed a bono, hoc est, per bonum a Domino.
@1 i spiritus$
@2 queunt$
@3 praeterea$
@4 est$
@5 inde qui in vita mali tunc sibi apparent quasi suffocari; et quoque cruciari$
@6 i vero$
AC n. 6678
6678. `Et timebant obstetrices Deum’: quod significet quod vera scientifica, quia a Divino, custodirentur, constat a significatione `timere Deum’ quod sit custodire quod Divinum praecepit, nam qui Deum timent custodiunt praecepta; at quia omnis timor sanctus, et {1}inde oboedientia ac custoditio praeceptorum, sunt ex Divino, et prorsus nihil ab homine, idcirco per `timebant Deum’ significatur quod a Divino custodirentur; et ex significatione `obstetricum’ quod sint naturale ubi vera scientifica, de qua n. (x)4588, 6673, 6675.
@1 omnis obedientia et inde$
AC n. 6679
6679. `Et non fecerunt quemadmodum locutus ad (x)illas rex Aegypti’: quod significet quod non ita factum sicut intendebant qui in falsis, constat ex significatione `non fecerunt quemadmodum locutus’ quod sit non ita factum sicut intendebant, nempe quod non destruere potuerint vera quae significantur per `filios,’ sed quod {1}intenderent destruere omni modo quo possent, {2} n. 6676; et ex significatione `regis Aegypti’ quod sit scientificum separatum quod contra verum Ecclesiae, de qua n. 6651, ita falsum, nam scientificum illud est falsum.
@1 intenderint$
@2 i videatur supra$
AC n. 6680
6680. `Et vivificabant pueros’: quod significet quod vera quia boni conservarentur, constat a significatione `vivificare’ quod sit conservare; et a significatione `filiorum,’ qui hic vocantur `pueri,’ quod sint vera, de qua supra n. 6676; filii hic vocantur pueri quia per `pueros’ significatur bonum innocentiae, n. 430, 2782, 5236; quare `pueri’ hic sunt vera quae boni.
AC n. 6681
6681. `Et vocavit rex Aegypti obstetrices’: quod significet quod consilium inirent illi qui in falsis contra illos qui in veris scientificis in naturali, constat ex significatione `vocare’ quod hic sit consilium inire, nam causa vocationis erat destruere vera, sed consilium irritum factum est quia vera a Divino custodiebantur, quod significatur per quod obstetrices timerent Deum, n. 6678; {1}re ipsa etiam mali in altera vita qui infestant bonos, consilium inter se ineunt, quod etiam ab experientia scire datum est; ex significatione `regis Aegypti’ quod sint qui in falsis, de qua mox supra n. 6679; et ex significatione `obstetricum’ quod sint naturale ubi vera scientifica, de qua n. (x)4588, 6673, 6675, 6678; inde patet quod per `vocavit rex Aegypti obstetrices’ significetur quod consilium inirent illi qui in falsis contra illos qui in veris scientificis in naturali.
@1 seipsa I$
AC n. 6682
6682. `Et dixit illis, Quapropter facitis verbum istud, et vivificatis pueros’: quod significet iracundiam quod vera non destruerentur, constat ex significatione `quapropter facitis verbum {1}istud’ quod sint verba increpationis, ita iracundiae; et ex significatione `vivificare’ quod sit non destruere, ut supra n. 6677, 6680; et ex significatione `puerorum’ quod sint vera quae boni, de qua {2} n. 6680.
@1 hoc$
@2 i supra$
AC n. 6683
6683. `Et dicebant obstetrices ad Pharaonem’: quod significet apperceptionem de veris illis scientificis in naturali, constat a significatione `dicere’ in historicis Verbi, quod sit apperceptio, de qua {1}saepius; ex significatione `obstetricum’ quod sint vera scientifica in naturali, de qua mox supra n. 6681; et ex repraesentatione `Pharaonis’ quod sint scientifica falsa in communi, de qua etiam supra n. 6679, 6681.
@1 saepe prius$
AC n. 6684
6684. `Quia non sicut mulieres Aegyptiae, Hebraeae’: quod significet quod talia non sint scientifica Ecclesiae, (x)qualia scientifica illis contraria, constat ex significatione `mulierum Hebraearum’ quod sint illa quae sunt Ecclesiae, de qua n. 5136, 5236, 6673, 6675; et ex significatione `mulierum Aegyptiarum’ quod sint talia quae sunt contra illa quae Ecclesiae; quae quod sint scientifica, patet ab illis quae praecedunt, tum ex significatione `Aegypti’ quod sint scientifica, n. 6638, hic scientifica contraria veris scientificis Ecclesiae; quod `mulieres’ sint illa quae Ecclesiae, videatur n. 252, 253.
AC n. 6685
6685. `Quia viventes illae’: quod significet quod in illis vita spiritualis, constat ex significatione `vivere’ quod sit vita spiritualis, de qua n. 5890, hic vita spiritualis in illis quae Ecclesiae, quae significantur per `mulieres Hebraeas.’ Quid vita spiritualis, aliquoties prius dictum est, sed quia hodie quid spirituale pauci sciunt, licet adhuc paucis exponere (x)quid sit: spirituale in sua prima origine est Divinum Verum procedens a Divino Humano Domini, quod (d)Verum in se habet Divinum Bonum, quia Divinum Verum exit {1}a Divino Humano Domini, Quod est Divinum Bonum’; Divinum illud Verum, in quo Divinum Bonum, est ipsum spirituale in sua origine, et est ipsa vita quae implet caelum, immo quae implet universum; et ubi est subjectum, ibi influit; sed in subjectis variatur secundum formam; in subjectis quae concordant cum bono, ibi sistit vitam spiritualem; at in subjectis quae discordant a bono, ibi (x)sistit vitam contrariam vitae spirituali, quae in Verbo appellatur `mors’; inde nunc patet quid vita spiritualis, quod nempe sit esse in veris a bono quae a Domino procedunt.
@1 e Divino Bono$
AC n. 6686
6686. `Illae antequam venit ad illas obstetrix, et pepererunt’: quod significet quod naturale non sciat antequam illis vita, nempe veris scientificis quae Ecclesiae, constat ex significatione `obstetricis’ quod sit naturale ubi vera scientifica quae Ecclesiae, de qua supra n. 6681; et ex significatione `parere’ quod sint illa quae fidei et charitatis, de qua n. 3860, 3868, 3905, 3915, ita quae sunt vitae spiritualis; quod non sciat naturale, significatur per `antequam venit ad illas obstetrix.’ Cum hoc, quod naturale non sciat antequam vita veris scientificis, ita se habet: vita veris scientificis in naturali omnis est a bono quod per internum influit; quando bonum influit, prorsus nescit naturale, quia naturale est in obscuro respective; quod in obscuro sit, (r)est ex eo quod sit in luce mundi et inde simul in mundanis, in quae, cum lux caeli influit, fit apperceptio obscura; et quoque ex eo quod in naturali sint communia quae non perceptibilia sunt singularium, nam quo communius aliquid est, eo minus percipit singularia; et {1}inde eo minus percipit contingentia quae apud se existunt; et praeterea in naturali non sunt ipsa bona et vera sed sunt repraesentativa illorum; inde nunc est quod naturale non sciat quando vita veris scientificis, consequenter quando regeneratur, nec quomodo, secundum Domini verba apud Johannem,
Spiritus ubi vult, spirat, et vocem ejus audis, atque non scis unde venit, ac quo abit; sic est cum omni qui {2}generatur a spiritu, iii 8.
Per naturale intelligitur homo externus, qui etiam homo naturalis vocatur.
@1 quoque$
@2 regeneratur I$
AC n. 6687
6687. `Et benefecit Deus obstetricibus’: quod significet quod naturali a Divino benedictum sit, constat ex significatione `benefacere,’ cum dicitur de Deo, quod sit benedicere; et a significatione `obstetricum’ quod sint naturale ubi vera scientifica, de qua supra n. (x)4588, 6673, 6675, 6678.
AC n. 6688
6688. `Et multiplicabatur populus, et numerosi facti valde’: quod significet quod vera inibi producerentur continue, et sic crescerent, constat ex illis quae supra n. 6648 dicta sunt, ubi similia verba; quod `populus’ praedicetur de veris, videatur n. 1259, 1260, 3295, 3581.
AC n. 6689
6689. `Et fuit, quia timuerunt obstetrices Deum’: quod significet quia vera scientifica a Divino custodiebantur, constat ab illis quae supra n. 6678 dicta sunt, ubi similia verba.
AC n. 6690
6690. `Et fecit illis domos’: quod significet quod in caelestem formam disponerentur, nempe vera scientifica in naturali, constat ex significatione `domus’ quod sit mens {3} naturalis, de qua n. 4973, 5023, ita ea quae sunt illius mentis, quae hic, quia de obstetricibus dicitur, sunt vera scientifica (d)in naturali, n. 6687; `facere’ itaque `illis domos’ est disponere illa in ordinem, ac in ordinem disponuntur cum in formam caelestem. Quod haec per `facere illis domos’ significentur, non facile sciri potest nisi sciatur quomodo cum veris scientificis quae sunt mentis naturalis se habet; paucis itaque dicendum: scientifica in naturali in continuas series disposita sunt, una series cum altera, et sic omnes cohaerent secundum varias affinitates et propinquitates; seque habent non absimiliter ac familiae et earum generationes, nascitur enim unum ab altero, et sic {2}producuntur; inde illa quae sunt mentis, nempe bona et vera, ab antiquis dicta fuerunt `domus,’ bonum ibi regnans `pater,’ et verum illi bono {3}adjunctum `mater,’ et derivationes `filii, filiae, generi, nurus,’ et si porro; sed dispositio verorum scientificorum in naturali variatur apud unumquemvis hominem, formam enim illis inducit amor dominans; ille amor in medio est et circum se ordinat singula; sibi proxime ponit illa quae maxime conveniunt, et reliqua in ordine secundum convenientias; inde forma scientificis; si amor caelestis dominatur, tunc a Domino disponuntur ibi omnia in formam caelestem, quae forma est qualis est caeli, ita forma ipsius boni amoris; in hanc formam disponuntur vera quae cum ita disposita sunt, unum agunt cum bono; et tunc cum excitatur unum a Domino, excitatur alterum, nempe cum illa quae fidei, excitantur illa quae charitatis, et vice versa; talis dispositio est quae significatur per quod `Deus fecerit obstetricibus domos.’
@1 i hominis$
@2 producitur$
@3 conjunctum$
AC n. 6691
6691. Vers. 22. Et praecepit Pharao omni populo suo, dicendo, Omnem filium qui nascitur, in flumen (x)projicietis illum, et omnem filiam vivificetis. `Et praecepit Pharao omni populo suo’ significat influxum communem in (x)scientifica contraria veris Ecclesiae: `dicendo, Omnem filium qui nascitur in flumen projiciatis illum’ significat quod omnia vera quae apparent immergerent falsis: `et omnem filiam vivificetis’ significat quod bonum non aggrederentur.
AC n. 6692
6692. `Et praecepit Pharao omni populo [suo]’: quod significet influxum communem in scientifica contraria veris Ecclesiae, constat ex significatione `praecipere’ quod sit influxus, de qua n. 5486, 5732, hic influxus communis quia a `Pharaone’ per quem repraesentatur scientificum in communi, n. 6015; et ex significatione `populi ejus’ quod sint scientifica contraria veris Ecclesiae; quod `Aegyptii,’ qui hic sunt populus, sint scientifica, saepius ostensum est, videatur n. 6638. Quod per `Aegyptios’ scientifica contraria veris Ecclesiae significentur, est quia repraesentativa et significativa Ecclesiae Antiquae, quae {1}Ecclesia etiam apud illos fuerat, ibi versa fuerunt in magica, nam per repraesentativa et significativa Ecclesiae eo tempore fuit communicatio cum caelo; quae communicatio fuit apud illos qui in bono charitatis vixerunt, et aperta apud plures; at qui non in bono charitatis vixerunt, sed in contrariis {2}, communicatio `quandoque dabatur’ aperta cum spiritibus malis qui omnia vera Ecclesiae {3} perverterunt, et cum illis destruxerunt bona,’ inde magica; {4}hoc quoque constare potest a hieroglyphicis Aegyptiorum, {5}quibus etiam in sacris utebantur, nam per illa significabant spiritualia, et ordinem Divinum perverterunt’.
2 Magia non aliud est quam perversio ordinis, imprimis est abusus correspondentiarum; ordo est ut bona et vera quae a Domino procedunt ab homine recipiantur; cum hoc fit, ordo est in singulis quae homo intendit et cogitat; at cum homo {6}non recipit illa secundum ordinem qui est a Domino, sed {7}credit quod omnia sint fluxus caeci, et si aliquid determinatum existit, quod sit prudentiae propriae, is ordinem pervertit, nam illa quae ordinis sunt applicat ad se, {8}ut modo sibi consulat, non autem proximo, nisi quantum ille sibi favet; inde quod mirum, omnes qui sibi firmiter impresserunt quod omnia sint propriae prudentiae, et nihil providentiae Divinae, illi in altera vita ad magiam pronissimi sunt, et quantum possunt, etiam imbuunt; {9}imprimis illi qui, quia sibi fiderunt et omnia suaemet prudentiae ascripserunt, plures artes et astutias excogitarunt ad se elevandos supra alios; tales, cum in altera vita judicati sunt, conjiciuntur versus inferna magicorum, quae sunt in plano sub plantis ad dextram paulo versus anteriora, extensa ad multam distantiam, in quorum profundissimis sunt Aegyptii; inde nunc est quod per `Pharaonem, Aegyptios, et Aegyptum’ significentur scientifica contraria veris Ecclesiae.
3 (s)Ne itaque amplius repraesentativa et significativa Ecclesiae in magica {10}verterentur, assumptus est populus Israeliticus, apud quem repraesentativa et significativa Ecclesiae restaurarentur; qui populus talis erat ut is non posset magicum inde facere, nam erat prorsus in externis et in nulla fide quod aliquid internum esset, minus quod aliquid spirituale, apud tales magicum non potest existere quale apud Aegyptios.(s)
@1 apud illos etiam fuit,$
@2 i and d vixerunt i fuerunt$
@3 i et cum veris bona$
@4 quod$
@5 quae significativa erant spiritualium, per quae abutebantur ordine Divino, et illum pervertebant$
@6 After illa$
@7 sibi suaeque prudentiae solum fidit, tunc$
@8 et ad faciendum malum illis qui sibi non favent$
@9 qui vitam mali simul vixerunt$
@10 perverterentur$
AC n. 6693
6693. `Dicendo, Omnem filium qui nascitur in flumen projiciatis [illum]’: quod significet quod omnia vera quae apparent immergerent falsis, constat ex significatione `filii’ quod sit verum, de qua n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 3373; ex significatione `nasci’ quod sit apparere, et ex significatione `fluminis’ quod sint illa quae sunt intelligentiae, de qua n. 108, 109, 2702, 3051, hic in opposito sensu quae contraria (d)sunt, ita falsa; quod `projicere’ sit immergere patet.
2 Quod `flumen Aegypti’ sit contrarium intelligentiae, ita falsum constat quoque apud Esaiam,
Recedent flumina, comminuentur et exsiccabuntur fluvii Aegypti, papyri juxta flumen, juxta os fluminis, et omne semen fluminis exarescet, impelletur, et non ideo lugebunt piscatores, et tristes erunt omnes projicientes in flumen hamum, et expandentes rete super facies aquarum languescent, xix (x)5-8′;
quod hic per `flumen Aegypti’ non flumen intelligatur, {1} nec piscatores per `piscatores,’ sed quod alia quae non patent nisi sciatur quid per `Aegyptum,’ per `flumen’ ibi, et per `piscatores’ intelligitur; si (c)illa sciuntur, patet sensus; quod per `flumen Aegypti’ significetur falsum, 3 ex singulis ibi {2}patet: apud Jeremiam,
Quis hic sicut flumen ascendit, cujus aquae sicut flumina commoventur? Aegyptus sicut flumen ascendit, et sicut flumina commoventur aquae ejus, nam dixit, Ascendam, obtegam terram, perdam urbem, et habitantes in ea, xlvi 7, 8;
hic quoque `flumen Aegypti’ pro falsis; `ascendere et obtegere terram’ pro Ecclesiam; `perdere urbem’ pro doctrinam Ecclesiae, et `habitantes in ea’ pro bona quae inde; quod `terra’ sit Ecclesia, videatur n. 6649; quod `urbs’ sit doctrina {3}Ecclesiae, n. 402, (x)2449, 3216, 4492, 4493; et quod `habitatores’ sint bona {4}ibi, n. 2268, 2451, 2712 apud Ezechielem, 4
Ecce Ego contra te Pharao rex Aegypti, balaena magna, quae cubas in medio fluviorum suorum; qui dixit, Meus est fluvius, et ego feci me; propterea dabo hamos in maxillas tuas, et adhaerere faciam pisces fluviorum tuorum squamis tuis, et faciam ascendere te e medio fluviorum tuorum, et omnis piscis fluviorum tuorum in squamis tuis haereat; relinquam in deserto te, et omnem piscem fluviorum tuorum, xxix 3-5, 9, 10;
quid haec significant, nec quisquam scire potest absque sensu interno; quod non Aegyptus intelligatur, patet; ita nisi sciatur quid `Pharao,’ quid `flumen,’ quid `balaena,’ quid {5}`piscis,’ quid `squamae’; quod `Pharao’ sit naturale ubi scientificum, videatur n. (x)5160, 5799, 6015; quod `balaenae’ sint communia scientificorum quae in naturali, n. 42; quod `pisces’ sint scientifica sub communi, n. 40, 991; `squamae’ sunt illa quae plane externa sunt, ita sensualia, quibus scientifica quae falsa adhaerent; ex his {6}cognitis (x)patet quid ibi per `flumen Aegypti’ intelligitur, quod nempe falsum: apud eundem, 5
In die illo, quo descensurus est Pharao in infernum, lugere faciam, obtegam super eum abyssum, et inhibebo flumina ejus, et occludentur aquae magnae, xxxi 15:
apud Amos,
Num propter hoc non commoveatur terra, et lugeat omnis habitans in ea ita ut ascendat sicut rivus tota, et expellatur, et submergatur sicut flumine Aegypti; in die illo occidere faciam solem in meridie, et obtenebrabo terram in die lucis, viii 8, 9, ix 5;
`terra quae commovebitur’ pro Ecclesia, n. 6649, `submergi sicut flumine Aegypti’ pro a falsis perire; et quia falsa significantur, dicitur quod `occidet sol in meridie, et obtenebrabitur terra in die lucis’; per `occidere sol in meridie’ significatur quod bonum amoris caelestis {7}recedet, et per `{8}obtenebrari terra in die lucis’ quod falsa Ecclesiam occupabunt; quod `sol’ sit bonum amoris caelestis, videatur n. 1529, 1530, 2441, 2495, 3636, 3643, 4060, 4696; quod `tenebrae’ sint falsa, n. 1839, 1860, 4418, 4531; et quod `terra’ sit Ecclesia, n. 82, 662, 1066, 1067, 1262, 1411, 1413, 1607, 1733, 1850, 2117, 2118 fin., 2928, 3355, 4447, 4535, 5577; quisque videre potest quod {9} alia (x)significentur quam quae {10}apparent ibi in littera, ut quod commovebitur terra, et lugebit omnis habitans in (c)ea, quod occidet sol in meridie, et obtenebrabitur terra in die lucis; nisi Ecclesia intelligatur per `terram,’ falsum per `flumen,’ amor caelestis per `solem,’ non aliquis sensus qui explicari potest ibi invenitur.
6 Quia `flumen Aegypti’ significat falsum, idcirco mandatum fuit Mosi, {11}quod
Percuteret baculo super aquas fluminis illius, et quod illae inde versae sint in sanguinem, et in flumine {12}mortuus omnis piscis, et {13}fetuit flumen, Exod. vii 17, 18, 20, 21:
et quoque quod
Aharon extenderet manum cum baculo super fluvios, super flumina, et super stagna, {14}ex quo ascendebant ranae super terram Aegypti, Exod. viii 1, 2 [A.V. 5, 6];
quod `aquae’ in opposito sensu significent falsa, videatur n. 790; et quia aquae sunt fluminis, est `flumen’ falsum in communi respective.
@1 i quis non videre potest, ita$
@2 constare potest$
@3 ibi$
@4 inde$
@5 pisces,$
@6 notis$
@7 prorsus obscurabitur$
@8 obtenebrare terram$
@9 i prorsus$
@10 sunt$
@11 ut$
@12 moreretur$
@13 foeteret$
@14 quod ascenderent$
AC n. 6694
6694. `Et omnem filiam vivificetis’: quod significet quod bonum non aggrederentur, constat ex illis quae supra n. 6677 dicta sunt ubi similia.
{1}De Incolis aliarum Tellurum
1 This and subsequent passages continuing this subject were republished in 1758 with some alterations under the title De Telluribus.
AC n. 6695
6695. Quia, ex Divina Domini Misericordia, mihi aperta sunt interiora quae sunt spiritus mei, ac ita loqui datum est cum illis qui in altera vita, nec solum eum illis qui ex hac tellure sunt sed etiam eum illis qui ex aliis telluribus, idcirco, quia hoc scire desiderium meum fuit, et quae scire datum digna memoratu sunt, licet illa ad finem capitum sequentium referre {1}. {2}Locutus non sum cum ipsis incolis tellurum sed cum spiritibus et angelis qui fuerant incolae ibi; et hoc non per diem aut septimanam sed per plures menses, cum aperta instructione e caelo unde essent. Quod plures tellures sint et super illis homines, et inde spiritus et angeli, notissimum est in altera vita, nam cuivis si desiderat, cum illis loqui conceditur.
@1 i quid ab illis audivi$
@2 Loqui non datum est$
AC n. 6696
6696. Sunt spiritus qui in Maximo Homine referunt memoriam; sunt illi ex planeta Mercurii; illis licet circumvagari et sibi acquirere cognitiones rerum quae in universo; et quoque licet illis extra hujus solis mundum transire in alios; hi dixerunt quod non solum sint tellures super quibus homines in hoc mundo sed etiam in universo, immenso numero.
AC n. 6697
6697. Locutus sum cum spiritibus aliquoties de ea re, et dictum quod homo qui intellectu pollet scire possit ex multis quod plures tellures sint et ibi incolae, nam ex rationali concludi potest quod tantae moles quales sunt planetae, quarum aliquae magnitudine superant hanc tellurem, non sint moles vacuae, et creatae {1}ut modo spatientur circum solem, et luceant pro una tellure, sed quod illatum usus insignior quam talis, oporteat esse. Qui credit, sicut quisque credere debet, quod Divinum non creaverit universum propter alium finem quam ut humanum genus existat et inde caelum, nam genus humanum est seminarium caeli, is non potest non credere quam quod homines sint ubicumque aliqua tellus. Quod planetae qui coram oculis nostris visibiles sunt, quia intra terminos mundi hujus solis {2}, tellures sint, manifeste sciri potest ex eo quod corpora terrestris materiae sint, quia lumen solis reflectunt; tum quod illae, similiter ac nostra tellus, circum solem ferantur, et inde faciant annos et anni tempora, nempe ver, aestatem, autumnum, et hiemem, cum variatione secundum climata; {3}ut et quod circum axem suum, similiter ac nostra tellus, rotentur, et inde faciant dies, et horum tempora, nempe mane, meridiem, vesperam, et noctem; et insuper quod aliqui eorum habeant lunas, quae vocantur satellites, et circum orbem suum statis temporibus vagantur sicut luna circum nostrum; et quod planeta Saturnus, quia longissime a sole distat, habeat quoque cingulum magnum lunare, quod (t)multam lucem, tametsi reflexam, telluri illi dat. Quis unquam qui haec novit et ex ratione cogitat dicere potest quod haec inania corpora sint?
@1 solum ut$
@2 i sunt$
@3 tum$
AC n. 6698
6698. Insuper cum spiritibus locutus sum, quod ab homine credi queat quod plures tellures in universo sint quam una, ex eo quod universum aspectabile tot innumerabilibus astris illustre, tam immensum sit, et tamen id solum est medium ad finem qui ultimus creationis, qui finis est regnum caeleste, in quo Divinum habitare potest; universum enim aspectabile est medium ut existant tellures et super illis homines ex quibus regnum caeleste; quis unquam cogitare potest quod tam immensum medium factum sit pro tam parvo et limitato fine qui foret si {1} incoleretur una tellus, et ex illa sola caelum existeret? Quid hoc foret pro Divino quod Infinitum, cui parum et vix aliquid essent milia, immo myriades tellurum, et omnes plenae incolis? Praeterea caelum angelicum tam immensum est ut correspondeat singulis apud hominem, et {2}myriades cuivis {3} membro, organo, et visceri; et scire datum est quod caelum, quoad omnes suas correspondentias, nequaquam existere possit nisi ex incolis perplurium tellurum.
@1 i modo$
@2 After visceri$
@3 i ejus$
AC n. 6699
6699. Aliquoties vidi sicut flumen magnum continuum, ad dextrum ad multam satis distantiam, in plano plantae pedis; et dictum ab angelis quod per illam viam veniant qui e mundis et quod appareant sicut flumen ob multitudinem; a fluminis magnitudine et torrente judicare potui quod aliquot myriades hominum per diem alluant; inde quod tellures multo numero essent, etiam scire datum est.
AC n. 6700
6700. Quod cultum Divinum incolarum aliarum tellurum attinet, qui ibi non idololatrae sunt, omnes agnoscunt Dominum pro unico Deo; non quidem sciunt nisi paucissimi, quod Dominus Humanum in hac tellurum assumpserit et Illud Divinum fecerit; sed adorant Divinum non ut Divinum prorsus incomprehensibile, {1}(x)verum ut comprehensibile per humanam formam nam cum Divinum illis apparet, in illa formam; apparet, sicut etiam olim Abrahamo et aliis in hac tellure; et quia Divinum sub humana forma adorant, Dominum adorant; sciunt etiam quod nemo conjungi Divino fide et amore possit nisi Divinum in forma sit quam aliqua idea comprehendant; si non in forma, dissiparetur idea, sicut visus in universo. Cum dictum illis a nostrae telluris spiritibus quod Dominus in hac tellure susceperit Humanum, pensitarunt aliquantum, et mox dixerunt quod propter salvationem generis humani hoc factum sit; et quod Divinum quod lucet ut Sol in caelo, et cum apparet, se in (t)forma Humana sistit videndum, sanctissimo cultu adorent; (m)quod Dominus ut Sol in altera vita appareat et quod inde omnis lux caeli, videatur n. 1053, 1521, 1529-1531, 3636, 3643, 4060, 4321 fin., 5097.(n) Sed de his in sequentibus plura in specie memoranda sunt.
@1 sed$
AC n. 6701
6701. Spiritus et angeli qui ex aliis telluribus, omnes secundum tellures inter se separati sunt; non apparent in uno loco simul; causa est quia incolae unius telluris prorsus alio genio sunt quam incolae alterius; nec consociantur in caelis, modo in intimo seu tertio caelo; {1}qui illuc veniunt, simul sunt omni tellure, et illud caelum conjunctissime constituunt.
@1 ibi$
AC n. 6702
6702. Ad finem sequentis capitis dicetur de spiritibus planetae Mercurii.
AC n. 6703
6703. EXODI
CAPUT SECUNDUM
DOCTRINA CHARITATIS
Quia ante capita Libri Exodi institutum est tradere doctrinam charitatis, primum dicendum est quid proximus, ille enim est erga quem charitas exercenda; nisi enim scitur qui sunt proximus, charitas (t)potest exerceri simili modo absque distinctione aeque erga malos quam erga bonos; unde charitas non fit charitas, mali enim ex benefactis malefaciunt proximo, sed boni benefaciunt.
AC n. 6704
6704. Communis opimo hodie est quod omnis homo sit aeque proximus et quod benefaciendum {1}unicuivis qui opis indiget; sed prudentiae Christianae interest, bene scrutari qualis hominis vita est, et secundum illam, charitatem exercere; internae Ecclesiae homo cum discrimine, ita cum intelligentia, hoc agit; at externae Ecclesiae homo, quia non ita discernere res potest, indiscriminatim facit.
@1 unicuique$
AC n. 6705
6705. Antiqui proximum redegerunt in {1} classes, et unamquamvis classem nominaverunt secundum nomina (c)eorum qui apparent in mundo prae aliis opitulandi; et docuerunt quomodo charitas exercenda esset erga illos qui in una classe et erga illos qui in altera; et sic in ordinem redegerunt doctrinam, et secundum illam redegerunt vitam; inde doctrina Ecclesiae illorum continebat leges vitae; et inde videbant qualis unus et alter esset homo Ecclesiae, quem vocabant fratrem, sed cum discrimine in sensu interno secundum exercitia charitatis ex genuina Ecclesiae doctrina, aut ex doctrina immutata a se; quisque enim quia vult apparere inculpatus, vitam suam defendit, et ideo leges doctrinae in sui favorem vel explicat vel immutat.
AC n. 6706
6706. Discrimina proximi, quae homo Ecclesiae omnino scire debet ut sciat quale charitatis, se habent secundum bonum quod est apud unumquemvis; et quia omne bonum procedit a Domino, est Dominus in supremo sensu ac in supereminente gradu Proximus a Quo origo; inde sequitur quod quantum Domini quisque apud se habet, tantum sit proximus, et quia nullus simili modo recipit Dominum, hoc est, bonum quod ab Ipso procedit, idcirco nec unus simili modo est proximus ac alter; omnes enim quicumque in caelis sunt et omnes quicumque in terris differunt bono; nusquam datur apud duos bonum prorsus unum et idem; varium erit ut unumquodvis per se subsistat. Sed omnia illa varia, ita omnia discrimina proximi quae se habent secundum receptionem Domini, hoc est, secundum receptionem boni ab Ipso procedentis, nusquam aliquis homo, ne quidem angelus, scire potest, sed modo in communi, ita generi et horum aliquot species; nec Dominus plus ab homine Ecclesiae requirit quam ut vivat secundum id quod scit.
AC n. 6707
6707. Ex his nunc liquet quod quale boni Christiani determinet in quo gradu unusquisque est proximus; est enim Dominus in bono praesens quia id Ipsius est, et praesens est secundum quale ejus; et quia a Domino origo proximi ducenda est, quod idcirco discrimina proximi se habeant secundum praesentiam Domini in bono, ita secundum quale boni.
AC n. 6708
6708. Quod proximus sit secundum quale boni, patet a Domini parabola de illo qui
Incidit in latrones, quem semimortuum sacerdos praeterivit et quoque Levita; sed, Samarita, postquam obligavit vulnera ejus et infudit oleum et vinum, sustulit super proprium jumentum, et duxit in deversorium, et curam ejus habuit; hic, quia bonum charitatis exercuit, proximus dicitur, Luc. x 29-37;
inde sciri potest quod `proximus’ sint qui in bono; at qui in malo, quidem proximus {1}sunt, sed {2} prorsus alio respectu; et quia ita, aliter illis benefaciendum est; {3}at de his, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus dicendum.
@1 sint$
@2 i in$
@3 sed$
AC n. 6709
6709. Quia quale boni est quod determinat quomodo quisque proximus est, est amor qui hoc facit; nam non datur aliquod bonum quod non est amoris, inde omne bonum, et inde quale {1}boni existit.
@1 ejus$
AC n. 6710
6710. Quod amor sit qui facit ut proximus sit, et quod quisque proximus sit secundum quale ejus, patet manifeste ab illis qui in amore sui sunt; illi pro proximo agnoscunt qui se maxime amant, hoc est, quantum sunt sui, ita in se; hos amplectuntur, hos osculantur, {1} his benefaciunt, et hos fratres vocant; immo etiam quia mali sunt, hos dicunt proximum esse prae aliis; reliquos, sicut se amant, pro proximo habent; ita secundum quale et quantum amoris; tales a se originem proximi ducunt ex causa quia amor determinat.
@1 i et$
AC n. 6711
6711. Qui autem se non amant prae aliis, prout omnes qui ea regno Domini sunt, originem proximi ducent ab Ipso Quem supra omnia amare debent, ita a Domino; et pro proximo habebunt unumquemvis secundum quale amoris in Ipsum. Qui itaque alios amant sicut se, et magis qui, {1}ut angeli alios plus quam se, ii omnes originem proximi ducunt a Domino, nam in bono est Ipse Dominus, procedit enim ab Ipso; inde quoque constare potest quod quale amoris determinet quis proximus. Quod Dominus sit in bono, Ipse Dominus docet apud Matthaeum,
Dicit enim illis qui in bono fuerunt, quod illi dederint Ipsi quod ederet, quod illi potaverint Ipsum, collegerint Ipsum, induerint Ipsum, visitaverint Ipsum, et in (x)custodia venerint ad Ipsum; et dein quod quantum fecerint uni ex fratribus Suis minimis, Ipsi fecerint, xxv 34-40.
1 prout
AC n. 6712
6712. Ex his nunc constat unde origo proximi ab homine Ecclesiae ducenda; et quod quisque proximus sit in eo gradu quo propior est Domino; et quia Dominus est in bono charitatis, quod proximus sit secundum quale boni, ita secundum quale charitatis. {1}
1 In A S i notes as follows with which cp n.6818-6824:
(In sequente transactione, si Domino ita placet),
de proximo, quod sit homo in singulari
de proximo, quod sit societas plurium magis
de proximo, quod sit patria adhuc magis
de proximo, quod sit genus humanum adhuc magis
de proximo, quod sit Ecclesia adhuc magis
de proximo, quod sit Regnum Domini adhuc magis
de proximo, ita quod sit solus Dominus:
nam qui patriam amat, seu bonum publicum, in altera vita Regnum
Domini amant, nam ibi tunc eorum patria.
CAPUT II
1. Et ivit vir e domo Levi, et duxit filiam Levi.
2. Et concepit mulier, et peperit filium, et vidit illum quod bonus ille, et abscondit illum tribus mensibus.
3. Et non potuit amplius abscondere illum, et accepit sibi capsam junci, et bituminavit illam bitumine et pice, et posuit in illi natum, et posuit in alga ad ripam fluminis.
4. Et stabat soror ejus e longinquo ad cognoscendum (x)quid fieret illi.
5. Et descendit filia Pharaonis ad lavandum ad flumen; et puellae ejus euntes ad latus fluminis, et vidit capsam in medio algae et misit ancillam suam, et accepit illam.
6. Et aperuit, et vidit illum natum, et ecce puer flens; et miserta super illum, et dixit, De natis Hebraeorum hic.
7. Et dixit soror ejus ad filiam Pharaonis, Num ibo et vocabo tibi mulierem nutricem ex Hebraeis, et lactet tibi natum?
8. Et dixit illi filia Pharaonis, Abi, et ivit puella, et vocavi matrem nati.
9. Et dixit ei filia Pharaonis, Adduc tibi natum hunc, et lacta illum mihi, et ego dabo mercedem tuam; et accepit mulier natum et lactavit illum.
10. Et crevit natus, et adduxit illum filiae Pharaonis, et fui ei in filium, et vocavit nomen illius Moscheh, et dixit, Quia ex aquis eduxi illum.
11. Et factum in diebus illis, et crevit Moscheh, et exivit a fratres suos, et vidit onera illorum, et vidit virum Aegyptium percutientem virum Hebraeum e fratribus suis.
12. Et prospexit huc et illuc, et vidit quod nullus vir, et percussit Aegyptium, et abscondidit illum in arena.
13. Et exivit die altero, et ecce duo viri Hebraei altercantes, et dixit improbo, Quare percutis socium tuum?
14. Et dixit, Quis posuit te ad virum principem et judicem super nos? Num ad occidendum me tu dicis, quemadmodum occidisti Aegyptium? et timuit Moscheh et dixit, Certe notum est verbum.
15. Et audivit Pharao verbum hoc, et quaesivit occidere Moschen; et fugit Moscheh a coram Pharaone, et habitavit in terra Midian, et habitavit juxta puteum.
16. Et sacerdoti Midianis septem filiae, et venerunt et hauserunt, et impleverunt canaliculos, ad potandum gregem patris sui.
17. Et venerunt pastores, et depulerunt illas; et surrexit Moscheh, et adjuvit illas, et potavit gregem earum.
18. Et venerunt ad Reuelem patrem suum; et dixit, Quapropter festinastis venire hodie?
19. Et dicebant, Vir Aegyptius liberavit nos e manu pastorum, et etiam hauriendo hausit nobis, et potavit gregem.
20. Et dixit ad filias suas, Et ubi ille? quare hoc reliquistis virum? vocate illum, et edat panem.
21. Et voluit Moscheh habitare cum viro, et dedit Zipporam filiam suam Moschi.
22. Et peperit filium, et vocavit nomen ejus Gerschom, quia dixit, Peregrinus sum in terra aliena.
23. Et factum in diebus multis his, et moriebatur rex Aegypti, et suspirabant filii Israelis e servitio, et clamabant; et ascendit clamor illorum ad DEUM e servitio.
24. Et audivit DEUS gemitum illorum, et recordatus est DEUS foederis Sui cum Abrahamo, cum Jischako, et cum Jacobo.
25. Et vidit DEUS filios Israelis, et cognovit DEUS.
AC n. 6713
6713. CONTENTA
In hoc capite in sensu interno agitur de vero Divino; de ejus incohamentis et successivis statibus apud hominem Ecclesiae.
AC n. 6714
6714. In supremo sensu agitur de Domino quomodo Ipse quoad Humanum lex Divina factus est; Moses repraesentat Dominum quoad legem Divinam, quae est Verbum; et in sensu respectivo repraesentat verum Divinum apud hominem Ecclesiae.
AC n. 6715
6715. SENSUS INTERNUS
Vers. 1-4. Et ivit vir e domo Levi, et duxit filiam Levi. Et concepit mulier, et peperit filium, et vidit illum quod bonus ille, et abscondit illum tribus mensibus. Et non potuit amplius abscondere illum, et accepit sibi capsam junci, et bituminavit illam bitumine et pice, et posuit in illa natum, et posuit in alga ad ripam fluminis. Et stabat soror ejus e longinquo ad cognoscendum quid fieret illi. `Ivit vir e domo Levi’ significat originem veri ex bono: `et duxit filiam Levi’ significat conjunctionem cum bono: `et concepit mulier’ significat primum ortus: `et peperit filium’ significat legem Divinam in sua origine: `vidit illum quod bonus ille’ significat apperceptionem quod per caelum: `et abscondit illum tribus mensibus’ significat plenum temporis quo non apparuit: `et non potuit amplius abscondere illum’ significat tempus cum apparere debuit: `et accepit sibi capsam junci’ significat vile quod circumcirca, sed usque (c)a vero derivatum: `et bituminavit illam bitumine et pice’ significat bonum mixtum malis et falsis: `et posuit in illa natum’ significat quod intime ibi lex Divina in (x)sua origine: `et posuit illum in alga ad ripam fluminis’ significat quod primum inter scientifica {1} falsa: `et stabat soror ejus e longinquo ad cognoscendum quid fieret illi’ significat verum Ecclesiae procul inde, et advertentiam.
@1 n. 6724 written above falsa$
AC n. 6716
6716. `Ivit vir e domo Levi’: quod significet originem veri ex bono, constat ex significatione `viri’ quod sit verum, de qua n. 3134; ex significatione `esse e domo’ quod sit origo; et ex repraesentatione `Levi’ quod sit bonum, `Levi’ enim in supremo sensu repraesentat Divinum Amorem, de qua n. 3875; et in sensu interno amorem spiritualem, n. 3875, 4497, 4502, 4503; et quia amorem, repraesentat bonum, nam omne bonum est amoris. Quod attinet originem veri ex bono, quae hic per `virum e domo Levi’ significatur, sciendum quod in sequentibus in supremo sensu agatur de Domino quomodo Ipse quoad Humanum Suum factus {1}est lex Divina, hoc est, Ipsum Verum: notum est quod Dominus natus sit sicut alius homo, et quod cum infans, didicerit loqui sicut alius infans, et quod dein creverit 2 scientia, tum intelligentia et sapientia; inde patet quod Humanum Ipsius non fuerit Divinum a nativitate, sed quod Ipse illud ex propria potentia Divinum fecerit. Quod ex propria potentia, erat quia conceptus fuit a Jehovah, inde erat intimum vitae Ipsius Ipse Jehovah; nam intimum vitae cujusvis hominis, quod anima vocatur, est a patre, quod autem induit illud intimum, quod corpus dicitur, est a matre; quod intimum vitae quod a patre, continue influat et operetur in externum quod a matre, et conitatur hoc sibi simile facere, etiam in utero, constare potest ex filiis quod nascantur in indolem patris, et quandoque nepotes et pronepotes in indolem avi et atavi; hoc inde est quia anima, quae est a patre, continue vult externum, quod a matre, sibi simile et sui imaginem facere.
3 Cum ita apud hominem fit, constare potest quod ita imprimis apud Dominum factum; intimum Ipsius fuit Ipsum Divinum quia Ipse Jehovah, nam Ipsius Unigenitus Filius fuit; et quia Intimum fuit Ipsum Divinum, annon Hoc, (x)plus quam apud omnem hominem, potuit externum, quod a matre, sui imaginem, hoc est, sibi simile facere, ita Humanum, quod {2}externum et a matre, Divinum; et hoc ex propria potentia, quia Divinum, quod Intimum, ex Quo operatus est in Humanum, fuit Ipsius; sicut anima hominis, quae est intimum, est ejus; et quia Dominus progressus est secundum ordinem Divinum, Humanum Suum, cum erat in mundo, fecit ut esset Divinum Verum, postmodum autem, cum plene glorificatus est, fecit ut esset Divinum Bonum, ita unum cum Jehovah.
4 Quomodo hoc factum {3}est, in hoc capite in supremo sensu describitur; sed quia illa quae in supremo sensu sunt, (m)quae omnia agunt de Domino,(n) intellectum humanum excedunt, licet in sequentibus exponere quae in hoc capite in sensu interno continentur; haec agunt de veri Divini incohamentis et successivis statibus apud hominem Ecclesiae, hoc est, apud hominem qui regeneratur, n. 6713, 6714; causa quod ea in sensu interno contineantur, est quia regeneratio hominis est imago glorificationis Humani Domini, videatur n. 3138, 3212, (ax)3245, 3246, 3296, 3490, 4402, 5688.
@1 sit$
@2 est externum quod$
@3 sit$
AC n. 6717
6717. `Et duxit filiam Levi’: quod significet conjunctionem cum bono, constat ex significatione `ducere filiam,’ nempe in uxorem, quod sit conjunctio; et ex repraesentatione `Levi’ quod sit bonum, de qua mox supra n. 6716. Quomodo intelligendum est quod verum, cujus origo ex bono, conjunctum sit cum bono, dicendum: verum quod a Domino insinuatur apud hominem qui regeneratur originem trahit ex bono; bonum {1}primo tempore se non manifestat quia est in interno homine, verum autem se manifestat quia est in externo, et quia internum agit in externum, et non vice versa, n. 6322; est bonum quod agit in verum et hoc suum facit, nam non aliud agnoscit et recipit verum quam bonum; hoc apparet ex affectione veri quae est apud hominem qui regeneratur; ipsa affectio est ex bono, aliunde affectio quae est amoris non venire potest; sed hoc verum quod primo hoc tempore, hoc est, ante regenerationem, recipitur, non est verum {2}genuinum boni, sed est verum doctrinae; nam homo tunc non expendit num verum sit, sed agnoscit quia est doctrinae Ecclesiae; et quamdiu non expendit num verum sit, et inde agnoscit, suum non est, quare nec ei appropriatur; hic status (t)est primus homini qui 2 regeneratur; at cum regeneratus est, tunc bonum se manifestat, imprimis per id quod amet vivere secundum verum quod a se agnoscit esse verum; tunc quia vult verum quod {3}agnoscit, et agit secundum id, appropriatur ei; quia est, non ut prius modo in intellectu, sed etiam in voluntate, et quod in voluntate est, hoc appropriatum est; et quia tunc intellectus unum {4}facit cum voluntate, nam intellectus agnoscit et voluntas facit, est conjunctio utriusque, nempe boni et veri; cum haec conjunctio facta est, tunc sicut ex conjugio, nascuntur continue proles, quae sunt vera et bona cum eorum beatis et jucundis. Hi bini status sunt qui intelliguntur per originem veri ex bono et per conjunctionem eorum.
3 Sed {5}verum quod conjungitur cum bono, quod hic significatur per `ivit vir e domo Levi et duxit filiam Levi,’ non est tale verum quod {6}ab homine in primo statu {7}recipitur, nam id est verum doctrinae illius Ecclesiae in qua natus est, sed est ipsum verum, nam agitur in supremo sensu de Domino quomodo Ipse lex Divina quoad Humanum factus est, hujus legis verum est quod intelligitur; quod ejus origo sit bonum, est quia {8}Divinum, quod fuit intimum Domini ac Esse vitae Ipsius, produxit id in Humano Ipsius; ita veri illius conjunctio facta est cum bono, nam Divinum non est nisi quam bonum.
@1 tunc$
@2 genuini$
@3 credit$
@4 agit$
@5 hic per verum non intelligitur$
@6 apud hominem$
@7 insinuatur$
@8 Divinum Domini in Humano Ipsius hoc produxit$
AC n. 6718
6718. `Et concepit mulier’: quod significet primum ortus, nempe legis Divinae in Humano Domini, constat ex significatione `concipere’ quod sit primum ortus; per `mulierem’ (t)significatur hic idem {1}quod mox supra per `filiam Levi quam vir e domo Levi duxit,’ nempe {2}verum conjunctum bono.
@1 ac$
@2 bonum conjunctum vero$
AC n. 6719
6719. `Et peperit filium’: quod significet legem Divinam in sua origine, constat ex significatione `parere’ quod sit existentia, de qua n. 2621, 2629, ita origo; et ex significatione `filii’ quod sit verum, de qua n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 3373, hic lex Divina quia per `filium’ intelligitur Moses, qui quod Dominum quoad legem Divinam, seu Verbum, repraesentaverit, in sequentibus ostendetur.
AC n. 6720
6720. `Vidit illum quod bonus ille’: quod significet apperceptionem quod per caelum, constat ex significatione `videre’ quod sit apperceptio, de qua n. 2150, 3764, 4567, 4723, 5400; et ex significatione `boni’ quod hic, quia praedicatur de lege Divina in Domino, {1} sit per caelum; sed quod {2}`bonus’ hic significet per caelum, est arcanum quod nisi detegatur, (t)non sciri potest; Dominus cum Humanum Suum Divinum fecit, ex Divino per transfluxum per caelum hoc fecit; non quod caelum aliquid ex se contribuerit, sed ut Ipsum Divinum influere posset in Humanum, trans caelum influxit; hic transfluxus fuit Divinum Humanum ante Domini Adventum, et fuit Ipse Jehovah in caelis seu Dominus; Divinum quod per caelum transfluxit fuit Divinum Verum seu Divina Lex, quam Moses repraesentavit; {3}et Divinum quod per caelum transfluit est bonum; inde patet unde est quod per `vidit illum,’ nempe filium, `quod bonus ille’ significetur apperceptio quod per caelum.
@1 i quod$
@2 bonum$
@3 A has nam for et and places this clause at the end of .$
AC n. 6721
6721. `Et abscondit illum tribus mensibus’: quod significet plenum temporis quo non apparuit, constat ex significatione `abscondi’ quod sit non apparere; et ex significatione `trium mensium’ quod sit plenum temporis et plenum status; quod `tria’ sint {1}plenum, seu integra periodus a principio ad finem, videatur n. 2788, 4495; et quod `mensis,’ sicut dies et {2} annus, sit tempus et status, n. 2788; inde a `tribus mensibus’ est status novus, n. 4901.
@1 completum$
@2 i quoque$
AC n. 6722
6722. `Et non potuit amplius abscondere illum’: quod significet tempus cum apparere debuit, constat ex significatione `abscondi’ quod sit non apparere, de qua mox supra n. 6721, inde `non amplius abscondi’ est apparere; quod sit tempus cum apparere debuit, est quia per `tres menses’ quibus absconditus est significatum est plenum temporis a principio ad finem, videatur mox supra, n. 6721.
AC n. 6723
6723. `Et accepit [sibi] capsam junci’: quod significet vile quo circumcirca, sed usque ex vero derivatum, constat ex significatione {1}`capsae’ seu `arculae’ quod sit id quod circumcirca est, seu id in quo aliquid inclusum est, de qua sequitur; et ex significatione `junci’ quod sit vile, sed usque a vero derivatum; quod `juncus’ sit vile, patet; quod sit a vero derivatum, est quia `juncus’ id significat, ut liquet apud Esaiam,
Vae terrae adumbranti alis, quae trans flumina Kuschi, qui mittit in {2}mare legatos, et in vasis junci super faciebus aquarum! xviii [1,] 2;
`terra adumbrans alis’ pro Ecclesia quae per ratiocinia ex scientificis se obtenebrat; `trans flumina Kuschi’ pro ad cognitiones per qua confirmant principia falsa, n. 1164; `mittere in {2}mare legatos’ pro consulere scientifica, n. 28; `in vasis junci super faciebus aquarum pro receptaculis veri vilissimis.
2 In sensu opposito, apud eundem,
Erit aridus locus in stagnum, et siticulosus in scaturigines aquarum, gramen pro calamo et junco, xxxv 7;
`gramen pro calamo et junco’ pro quod erit verum scientificum pro talibus in quibus non aliquid verum datur; quod `gramen’ sit verum scientificum, patet a locis {3}in Verbo ubi nominatur.
3 Quia provisum fuit quod Moses repraesentaret Dominum quoad legem Divinam seu Verbum, in specie quoad Verbum historicum, idcirco factum est, {4}cum infans, quod poneretur in capsa seu arcula, sed in vili quia in primo ortu, et quia erat modo repraesentativum quod ibi erat; sed dein {5}quod ipsa lex Divina, postquam exsplenduerat e monte Sinai, poneretur in arca, quae Arca Testimonii vocata est; quod intus in arca lex (d)Divina posita {6}fuerit, videatur Exod xl 20; 1 Reg. viii 9, et quoque quod Libri Mosis, Deut. xxxi 24-26; 4 {7}inde arca sanctissima fuit quia repraesentabat Divinum Humanum Domini {8}quoad Divinam Legem; (m)nam a Divino Humano Domini procedit Divina Lex seu Divinum Verum, quod idem est cum Verbo, apud Johannem,
In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; et Verbum caro factum, et habitavit apud nos, et vidimus gloriam Ipsius, gloriam ut Unigeniti a Patre, Joh. i 1, 14;(n)
{9}et quia arca sanctissimum illud repraesentabat, ponebatur super arcam propitiatorium cum cherubis; et juxta velum ejus candelabrum {10} cum lucernis, et mensa aurea cum panibus, quae bina significabant `Divinum Amorem’. Haec nunc causa est quod Moses cum infans, quia repraesentaret legem Divinam, positus fuerit in arcula.
@1 Heb. (tebhah); the word also used for the `Ark’ of Noah, rendered arca by S in Gen. vi 14 and in other verses. Heb. for the `Ark’ of the Covenant is (‘aron) also rendered arca by S.$
@2 mari$
@3 After ubi$
@4 After quod$
@5 cum$
@6 est$
@7 quae$
@8 proinde Divinum Verum seu$
@9 inde$
@10 i aureum$
AC n. 6724
6724. `Et bituminavit illam bitumine et pice’: quod significet bonum mixtum malis et falsis, constat ex significatione `bituminis’ quod sit bonum mixtum malis; et ex significatione `picis’ quod sit bonum mixtum falsis; quod `bitumen’ et `pix’ illa significent, inde est quia in se ignea sunt, et per `igneum’ in Verbo significatur bonum, et in opposito sensu malum; sed quia sulfurea sunt et quoque nigra, significant malum et falsum, ut apud Esaiam,
Dies ultionis Jehovae, convertentur torrentes ejus in picem, et pulvis ejus in sulfur, et erit terra ejus in picem ardentem, xxxiv 8, 9;
`pix’ et `sulfur’ pro falsis et malis: inde nunc est quod per `bituminavit illam bitumine et pice’ significetur bonum mixtum malis et falsis.
2 Quod ipsam rem attinet, quod nempe circum verum Divinum esset bonum mixtum malis et falsis, nemo potest intelligere nisi sciat quomodo se habet cum reformatione hominis; is cum reformatur, quoad internum suum tenetur a Domino in bono et vero, at quoad externum immittitur in sua mala et falsa, consequenter inter spiritus infernales qui in illis malis et falsis sunt, hi circum volitant, et {1}intentant omni modo perdere illum; sed bonum et verum quae per internum influunt illum ita tutum reddunt ut spiritus infernales ne hilum damni queant inferre; quod enim interius agit, hoc immensum praevalet super id quod exterius agit, nam interius quia purius agit in singula ipsaque individua exterioris, et sic externum ad sui nutum disponit; {2}sed tunc erit bonum et verum in externo, in quo influxus ab interno figi potest, ita potest bonum esse inter mala et falsa, et tamen in tuto esse’; in hunc statum mittitur omnis qui reformatur, ita {3} mala et falsa, in quibus est, removentur, ac bona et vera loco illorum {4}inseruntur.
3 Hoc arcanum nisi sciatur, nequaquam sciri potest cur circum Divinum Verum apud hominem sint bona mixta malis et falsis, quae {5}significantur per {6}bitumen et picem, quibus arcula in qua positus fuit infans bituminata fuit. Sciendum porro quod bonum misceri possit cum malis et {7} falsis, sed usque ideo non conjunguntur, unum enim fugit alterum, et ex lege ordinis se a se mutuo {8}separant; bonum enim est caeli, (c)ac malum et falsum est inferni, ideo sicut caelum et infernum (m)separata sunt, ita quoque omnia et singula quae inde se separant.(n)
@1 after modo$
@2 non autem agit exterius in interius, n. 6322$
@3 i enim$
@4 implantantur$
@5 significatur$
@6 picem et bitumen$
@7 i cum$
@8 continue removent$
AC n. 6725
6725. `Et posuit in illa natum’: quod significet quod intime ibi lex Divina in sua origine, constat ex significatione `ponere in illa’ quod sit intime {1}ibi, quia in arcula; et ex repraesentatione `Mosis’ quod sit lex Divina, de qua {2}in sequentibus, hic lex Divina in sua origine quia infans.
@1 inibi, nempe$
@2 infra$
AC n. 6726
6726. `Et posuit illum in alga ad ripam fluminis’: quod significet quod primum inter scientifica falsa, constat ex significatione `algae’ quod sint scientifica, de qua sequitur; et ex significatione `fluminis Aegypti’ quod sit falsum, de qua n. 6693. Quomodo se habet cum hoc quod illi qui initiantur in verum Divinum, primum inter falsi ponantur, videatur mox supra n. 6724. Quod `alga’ sit scientificum est quia omnis herba in Verbo significat aliquam speciem scientifici; `alga’ quae ad {1}ripam fluminis, scientificum vile, ut quoque apud Esaiam,
Recedent flumina, {2} et exsiccabuntur fluvii Aegypti, calamus et alga marcescent, xix 6;
`{3} flumina’ pro {4}illis quae sunt intelligentiae, n. 2702, 3051; `exsiccabuntur fluvii Aegypti’ pro {4}illis quae sunt scientiae; `calamus et alga’ pro scientificis infimis, quae sunt sensualia. {5}`Alga’ pro scientificis falsis apud Jonam,
Circumdederunt me aquae usque ad animam, abyssus circumcinxit me, alga alligata capiti meo, ii 6 [A.V. 5];
in prophetico illo describitur status tentationum; `aquae quae circumdederunt usque ad animam’ sunt falsa; quod `inundationes aquarum’ sint tentationes et desolationes, videatur n. 705, (x)739, 790, 5725; `abyssus qui circumcinxit’ est malum falsi; `alga alligata capiti’ pro quod scientifica falsa obsiderent verum et bonum; ita in statu desolationum se habet.
@1 ripam fluminis altered to flumina$
@2 i comminuentur$
@3 i recedent$
@4 illa$
@5 In A this ends here, but a prior incomplete deleted draft contains: Circumdederunt me aquae usque ad animam, abyssus circumcinxerat me, alga alligata capiti meo, Jon. ii 6.
After this the following undeleted insertion has also been made: describitur sic status tentationis; aquae et abyssus sunt falsa et mala quae tunc circumcingunt; alga alligata capiti pro quod scientifica falsa obsiderent verum et bonum(n)$
AC n. 6727
6727. `Et stabat soror ejus e longinquo, ad cognoscendum quid fieret illi’: quod significet verum Ecclesiae procul inde, et advertentiam, constat ex significatione `sororis’ quod sit verum rationale, de qua n. 1495, 2508, 2524, 2556, 3160, 3386, ita verum Ecclesiae, nam hoc verum est verum rationale; et ex significatione ad cognoscendum quid fieret quod sit advertentia.
AC n. 6728
6728. Vers. 5-9. Et descendit filia Pharaonis ad lavandum ad flumen; et puellae ejus euntes ad latus fluminis, et vidit capsam in medio algae, et misit ancillam suam, et accepit illam. Et aperuit, et vidit illum natum, et ecce puer flens; et miserta super illum, et dixit, De natis Hebraeorum hic. Et dixit soror ejus ad filiam Pharaonis, Num ibo et vocabo tibi mulierem nutricem ex Hebraeis, et lactet tibi natum? Et dixit illi filia Pharaonis, Abi, et ivit puella, et vocavit matrem nati. Et dixit ei filia Pharaonis, Adduc tibi natum hunc, et lacta illum mihi, et ego dabo mercedem tuam; et accepit mulier natum, et lactavit illum. `Et descendit filia Pharaonis’ significat religiosum ibi: `ad lavandum ad flumen’ significat cultum ex falso: `et puellae ejus euntes ad latus fluminis’ significat ministeria illius religiosi quod ex falso: `et vidit capsam in medio algae’ significat apperceptionem veri quod vile inter scientificum falsum: `et misit ancillam suam’ significat servitium: `et accepit illam’ significat curiositatem: `et aperuit, et vidit illum natum’ significat investigationem quale esset, et apperceptionem quod verum ex Divino esset: `et ecce puer flens’ significat tristitiam: `et miserta super illum’ significat admonitionem a Divino: `et dixit, De natis Hebraeorum hic’ significat quod ab ipsa Ecclesia esset: `et dixit soror ejus ad filiam Pharaonis’ significat verum Ecclesiae juxta religiosum ibi: `Num ibo et vocabo tibi mulierem nutricem ex Hebraeis?’ significat perceptionem quod insinuandum ei bonum ab ipsa Ecclesia: `et dixit illi filia Pharaonis, Abi’ significat consensum a religioso ibi: `et ivit puella, et vocavit matrem nati’ significat verum boni Ecclesiae, quod adjunxerit illa quae Ecclesiae: `et dixit ei filia Pharaonis’ significat consensum a religioso ibi: `Adduc tibi natum hunc’ significat ut illum adjungeret sibi: `et lacta illum mihi’ significat quod insinuaret ei bonum religioso conveniens: `et ego dabo mercedem tuam’ significat remunerationem: `et accepit mulier natum, et lactavit illum’ significat quod insinuaretur ei bonum ab Ecclesia.
AC n. 6729
6729. `Et descendit filia Pharaonis’: quod significet religiosum ibi, constat ex significatione `filiae’ quod sit affectio veri et boni, et inde Ecclesia, de qua n. 2362, 3963; et in sensu opposito, affectio falsi et mali, et inde religiosum quod ex illis, n. 3024; hic religiosum ex scientificis falsis quia `filia Pharaonis,’ per `Pharaonem’ enim hic repraesentatur scientificum falsum, n. 6651, 6679, 6683, 6692. Quod per `filias’ in Verbo significentur Ecclesiae, constare potest ex perpluribus illis locis ubi Ecclesia vocatur filia Zionis, et filia Hierosolymae; et quoque quod per `filias’ significentur plurima gentium religiosa quae falsa, patet quoque ex illis locis ubi illa vocantur filiae, sicut filia Tyri, Ps. xlv 13 [A.V. 12]; filia Edomi, Threni iv 22; filia {1}Chaldaeorum et Babelis, Esai. xlvii 1, 5; Jer. 1 41, 42, li 33; Sach. ii 11: [A.V. 7]; Ps. cxxxvii 8; filia Philistaeorum, Ezech. xvi 27, 57; filia Tharschischi, Esai. xxiii 10; `filia Aegypti’ apud Jeremiam,
Ascende Gilead, et sume balsamum virgo filia Aegypti: vasa migrationis fac tibi habitatrix filia Aegypti: pudefacta es filia Aegypti, data in manum populi septentrionis, xlvi 11, 19, 24;
`filia Aegypti’ pro affectione ratiocinandi de veris fidei, num ita sit, ex scientificis cum negativum regnat, ita pro religioso quod inde exsurgit, quod tale est {2}ut nihil credatur nisi falsum {3}.
@1 Moabi, Esai. xvi 2; filia Babelis et filia Chaldaeorum$
@2 quod$
@3 i, ita nihil veri fidei$
AC n. 6730
6730. `Ad lavandum (x)ad flumen’: quod significet cultum ex falso, constat a significatione `lavare’ quod sit purificatio a sordibus spiritualiter intellectis, de qua n. 3147, inde est cultus quia {1}cultus est purificationis causa; et ex significatione `fluminis,’ hic `fluminis Aegypti,’ quod sit falsum, de qua n. 6693.
@1 per illum purificatio$
AC n. 6731
6731. `Et puellae ejus euntes ad latus fluminis’: quod significet ministeria illius religiosi quod ex falso, constat ex significatione `puellarum’ quod sint ministeria, nam cum `filia Pharaonis’ significat religiosum, `puellae ejus’ significant ministeria illius religiosi; et ex significatione `fluminis’ quod sit falsum, ut mox supra n. 6730; ita sunt ministeria religiosi quod ex falso, quae significantur per `puellas euntes ad latus fluminis.’
AC n. 6732
6732. `Et vidit capsam in medio algae’: quod significet apperceptionem veri quod vile inter scientificum falsum, constat ex significatione `videre’ quod sit apperceptio, de qua n. 2150, 3764, 4567, 4723, 5400; ex significatione `capsae junci’ quod sit vile sed usque a vero derivatum, de qua n. 6723, ita verum quod vile; et a significatione `algae’ quod sit scientificum falsum, de qua n. 6726; ita `in medio algae’ est inter id scientificum; quomodo haec se habent, supra explicatum est.
AC n. 6733
6733. `Et misit ancillam suam’: quod significet servitium, constat absque explicatione.
AC n. 6734
6734. `Et accepit illam’: quod significet curiositatem, constare potest ex significatione `accipere illam,’ nempe capsam, cum apperciperet {1}quod esset aliquod verum quod vile inter scientificum, n. 6732, quod sit curiositas, nempe sciendi quale (x)id verum esset.
@1 verum quod esset aliquod vile verum inter scientifica$
AC n. 6735
6735. `Et aperuit, et vidit illum natum’: quod significet investigationem quale esset, et apperceptionem quod verum a Divino esset, constat ex significatione `aperire’ quod sit investigare quale esset, nam qui aperit ut videat quid sit (c)et quale sit, is investigat; ex significatione `videre’ quod sit apperceptio, de qua mox supra n. 6732; et ex repraesentatione `Mosis,’ qui hic est natus, quod sit lex Divina seu verum Divinum, de qua in sequentibus, ita verum a Divino.
AC n. 6736
6736. `Et ecce puer flens’: quod significet tristitiam, constat absque explicatione.
AC n. 6737
6737. `Et miserta super illum’: quod significet admonitionem a Divino, constat ex significatione `misereri’ quod sit influxus charitatis a Domino, {1}nam cum quis ex charitate videt aliquem in miseria, ut hic filia Pharaonis natum in capsa junci et flentem, existit commiseratio, et quia haec {2}a Domino, est admonitio; qui etiam in perceptione sunt, cum commiserantur, sciunt quot admoneantur a Domino ut opem ferant.
@1 et$
@2 quia charitas written above$
AC n. 6738
6738. `Et dixit, De natis Hebraeorum hic’: quod significet quod ab ipsa Ecclesia esset, constat ex significatione `Hebraeorum’ quod sint illa quae Ecclesiae, de qua n. 6675, 6684; ita `nati Hebraeorum’ sunt qui ab ipsa Ecclesia. Quod `Hebraei’ significent illa quae sunt Ecclesiae, est quia cum desiit Antiqua Ecclesia, incepit Ecclesia Hebraea, quae erat altera Ecclesia Antiqua; haec Ecclesia plura ex repraesentativis et significativis Ecclesiae Antiquae retinuit, et quoque Jehovam agnovit; inde est quod per `Hebraeos’ significetur Ecclesia; de Ecclesia Hebraea videatur n. 1238, 1241, 1343, 4516, 4517, 4874, 5136.
AC n. 6739
6739. `Et dixit soror ejus ad filiam Pharaonis’: quod significet verum Ecclesiae juxta religiosum ibi, constat ex significatione `sororis’ quod sit verum Ecclesiae, de qua supra n. 6727; et ex significatione `filiae Pharaonis’ quod sit religiosum, de qua etiam supra n. 6729; juxta significatur per quod adesset cum filia Pharaonis aperuit capsam.
AC n. 6740
6740. `Num ibo et vocabo tibi mulierem nutricem ex Hebraeis?’: quod significet perceptionem quod insinuandum ei bonum ab ipsa Ecclesia, constat ex significatione `mulieris nutricis’ quod sit insinuatio boni, de qua n. 4563, nam per `lac’ quod nutrix insinuat significatur bonum veri, seu quod idem, caeleste spirituale, n. 2184; et ex significatione `Hebraearum’ quod sint illa quae sunt Ecclesiae, de qua n. 6675, 6684; quod sit perceptio quod insinuandum bonum inde, significatur per `dixit, Num ibo et vocabo?’ nam in sensu interno intelligitur verum boni cui est perceptio, in sensu autem litterae intelligitur puella, cui non perceptio. `Nutrix’ quod sit insinuatio boni, patet quoque apud Esaiam,
Afferent filios tuos in sinu, et filiae tuae super humero apportabuntur; et erunt reges nutricii tui, et dominae illorum nutrices (x)tuae, xlix 22, 23;
`reges nutricii’ pro insinuatione veri quod intelligentiae; `dominae nutrices’ pro insinuatione boni quod sapientiae: apud eundem,
Attolle oculos tuos circumcirca et vide, omnes congregantur, veniunt ad te, filii tui e longinquo veniunt, et filiae tuae ad latus a nutricibus apportantur, lx 4;
`filii qui e longinquo veniunt’ pro veris apud gentes quae quia procul a vero Ecclesiae sunt, dicuntur `e longinquo venire’; `filiae quae ad latus a nutricibus apportantur’ pro bonis quae continue insinuantur; sunt enim `filiae’ bona, et `nutrices’ quae insinuant.
AC n. 6741
6741. `Et dixit illi filia Pharaonis, Abi’: quod significet consensum a religioso illo, constat ex repraesentatione `filiae Pharaonis’ quod sit religiosum, de qua supra n. 6729; quod sit consensus, absque explicatione patet.
AC n. 6742
6742. `Et ivit puella, et vocavit matrem nati’: quod significet verum boni Ecclesiae, quod adjunxerit illa quae Ecclesiae, constat ex significatione `puellae’ quod sit verum boni Ecclesiae, de qua sequitur; ex significatione `vocare’ quod sit adjungere, quod enim puella vocaret, erat ut adjungeret; et ex significatione `matris’ quod sit Ecclesia, de qua n. 289, 2691, 2717, (x)5581, ita quoque illa quae Ecclesiae. In Verbo nominatur `virgo,’ et quoque `puella,’ sed haec, nomine quo hic, in lingua originali raro; `virgo’ significat bonum quod est Ecclesiae caelestis, `puella’ autem verum boni quod est Ecclesiae spiritualis, ut apud Davidem,
{1}Viderunt gressus Tuos, Deus, gressus Dei mei, Regis mei, (x)in sanctuario; praecesserunt cantantes, post pulsantes, in medio puellarum (x)tympanizantium, Ps. lxviii 25, 26 [A.V. 24, 25];
voces quae in hoc versu sunt omnes praedicantur de veris boni quae sunt Ecclesiae spiritualis; quod `Deus’ dicatur ubi de vero agitur, videatur n. 2769, 2807, 2822, 4402; quod `rex’ sit verum, n 1672, 2015, 2069, 3009, 4575, (x)4581, 4966, 5044, 5068, 6148; quod `cantantes’ praedicentur de veris quae sunt Ecclesiae spiritualis, n. 418-420; `tympanizantes’ de bono spirituali, n. 4138; inde sciri potest quod `puellae’ sint vera boni quae Ecclesiae spiritualis.
@1 Viderant AI$
AC n. 6743
6743. `Et dixit ei filia Pharaonis’: quod significet consensum a religioso ibi, patet, nam dederat natum matri {1} ut lactaret illum; consensus a religioso illo hic significatur, ut supra n. 6741, ubi similia verba.
@1 i nutrici$
AC n. 6744
6744. `Adduc tibi natum hunc’: quod significet ut illum adjungeret sibi, constat ex significatione `adducere’ quod sit adjungere; ex significatione `matris,’ (x)quae hic est `tibi,’ quod sit Ecclesia, de qua mox supra n. 6742; ex repraesentatione `Mosis,’ qui hic `natus,’ quod sit lex Divina in sua origine, {1} in supremo sensu apud {2}Dominum, cum Ipse Humanum Suum faceret ut esset lex Divina; et in sensu respectivo apud hominem qui regeneratur, cum is in verum Divinum initiatur, videatur supra n. 6716.
@1 i nempe$
@2 Dominum in Humano Ipsius, cum Illud legem Divinam feceret$
AC n. 6745
6745. `Et lacta illum mihi’: quod significet quod insinuaret ei bonum religioso conveniens, constat ex significatione `lactare’ quod sit insinuare bonum, de qua sequitur; et ex repraesentatione `filiae Pharaonis’ quod sit religiosum, de qua n. 6729; et quia dicit quod `lactaret illum sibi,’ significatur quod insinuaret bonum religioso conveniens. Quod `lactare’ sit insinuare bonum, patet a significatione `nutricis’ seu `lactatricis’ quod sit insinuatio boni, de qua supra n. 6740; 2 tum praeter a locis ibi e Verbo allatis, etiam ab his: apud Mosen,
Populos in montem vocabunt, ibi sacrificabunt sacrificia justitiae, quia affluentiam maris sugent, et obtecta occultorum arenae, Deut. xxxiii 19;
propheticum Mosis de Sebulone et Jisaschare; `populus in montem vocare, ibi sacrificare sacrificia justitiae’ significat cultum ex amore; `affluentiam maris {1}sugere’ significat {2}quod verum scientificum in copia tunc haurient, seu quod {3} insinuabitur, sugere hic est eadem 3 vox cum lactari, etiam in locis sequentibus: apud Esaiam,
Ponam te in magnificentiam aeternitatis, gaudium generationis et (x)generationis; et suges lac gentium, immo ubera regum suges, lx 15, 16;
ibi de Sione et Hierosolyma, quae sunt Ecclesia caelestis, `Sion’ ejus internum, et `Hierosolyma’ ejus externum; sugere lac gentium’ pro insinuatione boni caelestis; `ubera regum sugere’ pro insinuatione veri caelestis; quisque videre potest quod in verbis illis lateat sensus qui non apparet in littera, et quod sanctum sit quod {4}in sensu illo latet, quia est Verbum Divinum; alioquin quid foret `sugere lac gentium,’ et `ubera regum sugere’; sensus qui latet et qui sanctus neutiquam patet nisi sciatur quid significat `sugere,’ quid `lac,’ quid gentes,’ quid `ubera,’ et quid `reges’; quod `lac’ sit {5}caeleste spirituale, seu verum boni, videatur n. 2184; quod `gentes’ sint bona in cultu, n. 1259, 1260, 1416, 1849, 6005; quod `ubera’ sint affectiones boni et veri, n. 6432; quod `reges’ sint vera, n. 1672, 2015, 2069, 3009, 4575, 4581, 4966, 5044, 5068, 6148; et quod `sugere’ sit insinuatio boni; ex his nunc sciri potest quis sensus verborum illorum sit, cum 4 applicantur ad Ecclesiam caelestem, quae est Sion et Hierosolyma; cum {6} Sion et Hierosolyma una nominantur, tunc significatur per illas Ecclesia caelestis, per `Sionem’ ejus internum et per `Hierosolymam’ ejus externum, ut supra dictum; at cum `Hierosolyma’ absque `Sione’ nominatur, tunc {7}utplurimum significatur Ecclesia spiritualis: apud eundem, 5
Sugatis et saturemini ex ubere consolationum Hierosolymae, et exprimatis et deliciemini ex splendore gloriae ejus: ecce Ego expando super illam, sicut flumen, pacem, et, sicut torrentem inundantem, gloriam gentium, ut sugatis, ad latus suscipiemini, et super genubus delectabimini, lxvi 11, 12;
sugere’ hic quoque pro insinuatione boni: apud Jeremiam, 6
Etiam {8}balaenae praebent mammam, lactant fetus suos; filia populi Mei crudelis, adhaesit lingua lactentis palato ejus ob sitim, Threni iv 3, 4;
`filia populi Mei’ pro Ecclesia spirituali, hic pro illa vastata, quae quod non lactet fetus suos, cum tamen {8}`balaenae’ pro quod nulla insinuatio veri; `adhaesit lingua lactentis palato ejus ob sitim’ pro quod defectus veri talis ut omne innocentiae pereat; `lactens’ est innocentia et `sitis’ est defectus veri.
@1 surgent$
@2 After copia$
@3 i eis$
@4 inibi$
@5 coelestis I$
@6 i enim$
@7 quandoque$
@8 d dracones i balaenae$
AC n. 6746
6746. `Et ego dabo mercedem tuam’: quod significet remunerationem, constat absque explicatione.
AC n. 6747
6747. Et accepit mulier natum, et lactavit illum’: quod significet quod insinuaretur ei bonum ab Ecclesia, constat a significatione `mulieris’ quod sit Ecclesia, de qua n. 252, 253; et ex significatione `lactare’ quod sit {1}insinuatio boni, de qua mox supra n. 6745. (x)Est status alter qui hic describitur; primus status fuit status immissionis inter mala et falsa, n. 6724, alter hic est status insinuationis boni Ecclesiae.
@1 insinuare bonum$
AC n. 6748
6748. Vers. 10. Et crevit natus, et adduxit illum filiae Pharaonis, et fuit ei in filium, et vocavit nomen illius Moscheh, et dixit, Quia ex aquis eduxi illum. `Et crevit natus’ significat quod incrementum a bono: `et adduxit illum filiae Pharaonis’ significat affectionem scientificorum: `et fuit ei in filium’ significat quod inde ei vera prima: `et vocavit nomen ejus Moscheh’ significat quale status tunc: `et dixit; Quia ex aquis eduxi illum’ significat liberationem a falsis.
AC n. 6749
6749. `Et crevit natus’: quod significet quod incrementum a bono, constat ex significatione `crescere’ quod sit incrementum; quod a bono, est quia crevit per lactationem, et `lactatio ab Hebraea’ est insinuatio boni Ecclesiae, n. 6745.
AC n. 6750
6750. `Et adduxit illum filiae Pharaonis’: quod significet affectionem scientificorum, constat ex repraesentatione `filiae Pharaonis’ quod sit religiosum, de qua n. 6729, hic autem affectio scientificorum, nam est tertius status qui in hoc versu describitur, et tunc per `filiam’ significatur affectio, n. 2362, 3963; et per `Pharaonem’ scientificum in communi, n. 6015; ita per `filiam Pharaonis’ affectio scientificorum; patet hoc etiam a serie rerum in sensu interno, nam Moscheh, quia {1}repraesentat Dominum quoad legem Divinam, non potuit adduci filiae Pharaonis, et esse ei in filium, si per illam significaretur religiosum {2}ut prius; (c)et praeterea scientifica sunt quae illi qui regenerantur primum addiscent, sunt enim illa planum rebus {3} intellectus, et intellectus est recipiens veri fidei, n. 6125, et verum fidei est recipiens boni charitatis; inde constare potest quod scientificum sit primum planum cum regeneratur homo.
2 Quod etiam scientificum fuerit primum planum Domino cum Humanum Suum fecit Divinum Verum seu Divinam Legem, significatur per quod Dominus cum infans in Aegyptum adduceretur, Matth. ii 13, 14, ita per propheticum apud Hoscheam,
Ex Aegypto vocavi Filium Meum, xi 1; Matth. ii 15;
quod per `Aegyptum’ significentur scientifica, pluries ostensum est; {4}at per scientifica non intelliguntur scientifica philosophica, sed scientifica Ecclesiae, de {5}quibus videatur n. 4749, 4964-4966, 6004; haec scientifica quoque (d)sunt quae in genuino sensu per `Aegyptum’ significantur. Quod per illa primum planum {6}, videatur n. 5901.
@1 repraesentaret$
@2 falsum$
@3 i judicii et$
@4 sed$
@5 quo$
@6 i formandum sit, cum regeneratur homo$
AC n. 6751
6751. `Et fuit ei in filium’: quod significet quod inde ei vera prima, constat ex repraesentatione `filiae Pharaonis,’ quae hic est `ei,’ quod sit affectio scientificorum, de qua mox supra n. 6750; et ex significatione `filii’ quod sit verum, de qua n. 489, 491, 533, 2623, 3373, hic verum primum, (m){1}nam `esse ei in filium’ est esse in primis veris per scientifica, prima enim vera nascuntur ex scientificis, ac ita sunt sicut filii (c)a matre, quae est affectio scientificorum;(n) quod scientificum sit planum veris quae intellectus et fidei, videatur supra n. 6750. Procedit homo in rebus fidei cum regeneratur, paene sicut procedit in {2}rebus non fidei cum adolescit; cum adolescit, tunc sensualia sunt primum planum, dein scientifica, et super his planis postea crescit judicium, apud unum plus, apud alterum minus; cum regeneratur homo, tunc communia fidei seu rudimenta doctrinae Ecclesiae sunt primum planum, dein sunt particularia doctrinae {3}et fidei, postea successive magis interiora; haec plana sunt quae illustrantur a luce caeli; inde intellectuale, {4}et perceptivum {5} fidei et boni charitatis.
@1 ita$
@2 veris I$
@3 , ita interiora ejus$
@4 seu$
@5 i veri$
AC n. 6752
6752. `Et vocavit nomen ejus Moscheh’: quod significet quale status tunc, constat ex significatione `nominis’ et `vocare nomen’ quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724, 3006, 3421, 6674; hic quale status quia cum nominatur aliquis, ipsum nomen tunc significat statum, n. 1946, 2643, 3422, 4298; quale status quod significatur, (d)est {1}quale status legis Divinae in principio apud Dominum, et {2}quale status veri Divini principio apud hominem qui regeneratur {3}. Duo sunt imprimis qui repraesentant Dominum quoad Verbum, nempe Moses et Elias, `Moses’ Dominum quoad libros historicos, `Elias’ quoad Prophetas; praeterea etiam sunt Elisaeus, et ultimo Johannes Baptista, quare hic est qui intelligitur per `Eliam qui venturus,’ Matth. xvii 10-13; Luc. i 17; sed antequam ostendi potest quod `Moses’ repraesentet legem Divinam, {4} dicendum est quid lex Divina: lex Divina in lato sensu significat totum Verbum; in minus lato significat Verbum historicum; in stricto {5} quod per Mosen scriptum est; et in strictissimo decem praecepta tabulis lapideis super monte Sinai inscripta; Moses legem {6} in minus lato sensu, tum in stricto, et quoque in strictissimo repraesentat.
2 Quod Lex in lato sensu sit totum Verbum, tam historicum quam propheticum, constat apud Johannem,
Nos audivimus ex Lege, quod Christus (Messias) manet in aeternum, xii 34;
quod hic per `Legem’ intelligatur etiam Verbum propheticum, patet, nam hoc scriptum est apud Esaiam ix 5, 6 [A.V. 6, 7]; apud Davidem, Ps. cx 4; et apud Danielem, vii 13, 14: apud eundem,
Ut impleretur Verbum scriptum in Lege, Odio habuerunt Me sine causa, xv 25;
similiter, nam hoc scriptum est apud Davidem, Ps. xxxv 19: apud Matthaeum,
Amen dico vobis, Usque dum praetereat caelum et terra, iota unum ac unum corniculum non praeteribit de Lege, donec omnia fiant, v, (x)18;
hic `Lex’ in lato sensu pro toto Verbo.
3 Quod Lex in minus lato sensu sit Verbum historicum, constat apud Matthaeum,
Omnia quaecumque volueritis ut faciant vobis homines, sic et vos facite illis; haec enim est Lex et Prophetae, vii 12;
hic distinguitur Verbum in Legem et Prophetas, et quia Verbum (x)est distinctum in Historicum et {7} Propheticum, sequitur quod per `Legem’ intelligatur Verbum historicum, et per `Prophetas’ Verbum propheticum: similiter apud eundem, {8}
In his duobus mandatis Lex et Prophetae pendent, xxii 38-[A.V. 40]:
{9}apud Lucam,
Lex et Prophetae usque ad Johannem, abhinc regnum Dei evangelizatur, xvi 16; (x)Matth. xi 13′.
4 Quod Lex in stricto sensu sit Verbum quod scriptum est per Mosen, constat apud Mosen,
Cum absolvisset Moses scribere verba Legis hujus super librum, usque dum consummavit illa; praecepit Moses Levitis portantibus arcam Jehovae, dicendo, Accipiendo librum Legis hujus, et ponite illum a latere arcae foederis Jehovae Dei vestri, Deut. xxxi 24-26;
{10}`liber Legis’ pro Libris Mosis: apud eundem,
Si non custodias facere omnia verba Legis hujus scripta in libro hoc, omnem morbum et omnem plagam, quae non scripta in libro Legis hujus, occulte mittet Jehovah super te, usque dum perdaris, Deut. xxviii 58, 61;
similiter: apud Davidem,
In Lege Jehovae beneplacitum illius, et in Lege Ipsius meditatur diu et noctu, Ps. i 2;
`Lex Jehovae’ pro Libris Mosis, nam nondum Libri prophetici, nec historici modo Liber Joschuae et {11} Judicum: praeter {12}in locis ubi dicitur `Lex Mosis,’ de quibus in mox sequentibus.
5 Quod Lex in strictissimo sensu sint decem praecepta tabulis lapideis super monte Sinai inscripta, notum est, videatur {13} Jos. viii 32; sed haec Lex etiam vocatur Testimonium, Exod. xxv 16, 21.
6 Quod Moses repraesentet Legem in minus lato sensu, seu Verbum historicum, tum quoque Legem in stricto, et quoque in {14}strictissimo, constat ex illis locis ubi loco (x)Legis dicitur `Moses,’ et ubi Lex vocatur `Lex Mosis,’ ut apud Lucam,
Dixit illi Abraham, Habent Mosen et Prophetas, audiunto illos; si Mosen et Prophetas non audiunt, nec si quis ex mortuis resurrexerit, persuadebuntur, xvi 29, 31;
(m){15}hic per `Mosen et Prophetas’ {16}simile significatur quod per `Legem et Prophetas,’ {17}nempe Verbum historicum et propheticum, inde patet quod `Moses’ sit Lex seu Verbum historicum:(n) apud eundem,
Jesus incipiens a Mose et ab omnibus prophetis, et interpretatus est in omnibus scripturis, quae ad Ipsum pertinerent, xxiv (x)27:
apud eundem,
Oportet impleri omnia quae scripta sunt in Lege Mosis et Prophetis et Psalmis de Me, xxiv 44:
apud Johannem,
Philippus dixit, Quem scripsit Moses (m)in Lege {18}, invenimus Jesum, i 46 [A.V. 45]:
apud eundem,(n)
In Lege Moses nobis praecepit, viii 5:
apud Danielem,
Defluxit super nos maledictio et juramentum, quod scriptum in Lege Mosis servi Dei, quia peccavimus (c)Ipsi. Sicut scriptum in Lege Mosis, omne malum {19} venit super nos, ix 11, 13:
{20} apud Joschuam,
Joschua scripsit super lapide altaris copiam Legis Mosis, viii 32;
7 `Lex Mosis’ dicitur quia per `Mosen’ repraesentatur Dominus quoad Legem, hoc est, quoad Verbum, {21} in [minus] lato sensu quoad Verbum historicum; inde {22}est quod tribuatur Mosi, quod (t)est Domini, ut apud Johannem,
Moses dedit vobis Legem: Moses dedit vobis circumcisionem; si circumcisionem accipit homo in sabbato, ita ut non solvatur Lex Mosis, vii 19, 22, 23:
apud Marcum,
Moses dixit, Honora patrem tuum et matrem tuam, vii 10:
apud eundem,
Jesus respondens dixit illis, Quid vobis praecepit Moses? Dixerunt, Moses permisit libellum repudii scribere, et dimittere, x (x)3, 4:
et quia ob repraesentationem tribuitur Mosi, quod Domini est, dicitur et `Lex Mosis,’ et `Lex Domini,’ apud Lucam,
Cum impleti sunt dies purificationis illorum, juxta Legem Mosis, deduxerunt Ipsum in Hierosolymam ut sisterent Domino quemadmodum scriptum est in Lege Domini quod omnis masculus aperiens uterum, sanctum Domino vocandus, et ut darent sacrificium juxta quod dictum in Lege Domini, par turturum et duos pullos (x)columbarum, ii 22-24, 39.
8 Quia `Moses’ repraesentabat Legem, licuit illi intrare ad Dominum super monte Sinai, et non solum recipere tabulas Legis ibi sed etiam audire Legis statuta et judicia, et illa mandare populo; et quoque dicitur quod inde in Mosen crederent in aeternum,
Dixit Jehovah ad Mosen, Ecce Ego veniam ad te in nebula nubis, ut audiat populus quando locutus fuero ad te, et etiam in te credant in aeternum, Exod. xix 9;
`in nebula nubis’ dicitur quia per `nubem’ intelligitur Verbum in littera; inde quoque cum Moses intravit ad Dominum super monte Sinai, dicitur quod intraverit `in nubem,’ Exod. xx 18, xxiv 2, 18, (x)xxxiv 2-5; quod `nubes’ sit sensus litteralis Verbi, videatur Praefatio 9 ad Gen. xviii, tum n. 4060, 4391, 5922, 6343 fin.; et quia repraesentabat Legem seu Verbum, ideo quoque,
Cum {23}descendit de monte Sinai, radiabat cutis facierum ejus cum loqueretur; et dabat super facies suas velamen, Exod. xxxiv 28 ad fin.;
`radiatio {24}facierum’ significabat internum Legis, nam {25}hoc est in luce caeli, et ideo vocatur gloria, n. 5922, {26} et `velamen’ significabat externum {27}Legis; quod `velaret faciem cum loqueretur cum populo,’ erat quia internum illi obtectum erat, (c)et ita obscuratum (d)isti populo ut non sustinuerint aliquid lucis inde; quod `facies’ sit internum, videatur n. 1999, 2434, (x)3527, 3573, 4066, 4796-4805, 5102, 5695. Quia per `Mosen’ repraesentabatur Dominus quoad Verbum historicum, et per `Eliam’ Dominus quoad Verbum propheticum, idcirco cum transformatus Dominus,
Visi sunt Moses et Elias cum Ipso colloquentes, Matth. xvii 3; nec alii cum Domino, {28}quando in mundo Divinum Ipsius apparuit, colloqui potuerunt quam qui repraesentabant Verbum, nam collocutio {29} cum Domino est per Verbum{30}; quod `Elias’ repraesentaverit Dominum quoad Verbum, videatur n. 2762, 5247 fin; et quia uterque, 10 tam `Moses’ quam `Elias,’ simul repraesentabat totum Verbum, idcirco ubi agitur de Elia, quod mitteretur ante Dominum, {31}memoratur uterque apud Malachiam,
Mementote Legis Mosis, servi mei, quam praecepi illi in Chorebo pro toto Israele, statutorum et judiciorum: En Ego mittens vobis Eliam prophetam, antequam venit dies Jehovae magnus et terribilis, iii 22-24 [A.V. iv 4-6];
involvunt illa, quod praecederet qui annuntiaret Adventum {32} secundum Verbum.
@1 qualis [or qualiter] lex Divina$
@2 verum Divinum$
@3 i, nam Moses hic repraesentat Dominum quoad Legem Divinam in principio et verum Divinum apud hominem qui regeneratur$
@4 i prius$
@5 i sensu Verbum$
@6 i Divinam$
@7 i in$
@8 i Omnes Prophetae et Lex usque ad Johannem prophetarunt, xi 13: apud eundem,$
@9 i et$
@10 i hic$
@11 i Liber$
@12 d in i a$
@13 i Exod. xxv:$
@14 strictiori$
@15 quod$
@16 idem significetur ac$
@17 quod per Legem et Prophetas intelligantur Verbum tam Historicum quam Propheticum, supra videatur; et quia omne Verbum intelligitur, et per prophetas Verbum propheticum, patet quod per Mosen…(about 8 to 10 undeciphered words follow here).$
@18 i et Prophetis$
@19 i hoc$
@20 i et in strictissimo sensu pro Decem praeceptis.$
@21 i et$
@22 quoque tribuitur$
@23 descenderet$
@24 facies$
@25 internum est$
@26 i et est in luce coeli,$
@27 ejus$
@28 cum$
@29 i Domini cum angelis et cum homine, et reciproca horum$
@30 i, Verbum enim scriptum est aeque pro Angelis ac pro homine$
@31 After idcirco$
@32 Domini$
AC n. 6753
6753. `Et dixit, Quia ex aquis eduxi illum’: quod significet liberationem a falsis, constat ex significatione `aquarum,’ hic aquarum fluminis Aegypti, quod sint falsa, de qua n. 6693; et ex significatione `educere’ quod sit liberatio. In his verbis continetur quale status quod significatur per `nomen Moschis’ quod quale in sensu supremo involvit quod Dominus ut lex Divina quoad Humanum fieret, liberaverit {1} ab omni falso quod Humano Suo a matre adhaesit, et hoc usque dum {2}factus est Divina Lex, hoc est, Ipsum Divinum Verum, et postmodum cum glorificatus, factus est Divinum Bonum, quod est Esse Divini Veri seu Jehovah.
@1 i id$
@2 After Verum$
AC n. 6754
6754. Vers. 11-14. Et factum {1} in diebus illis, et crevit Moscheh, et exivit ad fratres suos, et vidit onera illorum, et vidit virum Aegyptium percutientem virum Hebraeum e fratribus suis. Et prospexit huc et illuc, et vidit quod nullus vir, et percussit Aegyptium, et {2}abscondidit illum in arena. Et exivit die altero, et ecce duo viri Hebraei altercantes, et dixit improbo, Quare percutis socium tuum? Et dixit, Quis posuit te ad virum principem et judicem super nos? num ad occidendum me tu dicis, quemadmodum occidisti Aegyptium? et timuit Moscheh, et dixit, Certe notum est verbum. `Et factum in diebus illis, et crevit Moscheh’ significat cum status illi perstarent, et incrementum in veris scientificis: `et exivit ad fratres suos’ significat conjunctionem cum veris Ecclesiae: `et vidit onera illorum’ significat apperceptionem quod infestarentur a falsis: `et vidit virum Aegyptium percutientem virum Hebraeum’ significat scientificum abalienatum conans destruere verum Ecclesiae: `e fratribus suis’ significat quibus conjunctus esset: `et prospexit huc et illuc, et vidit quod nullus vir’ significat prudentiam num in tuto esset: et percussit Aegyptium’ significat quod destrueret scientificum abalienatum: `et abscondidit illum in arena’ significat quod ablegaverit ubi falsa: `et exivit die altero’ significat conjunctionem iterum cum Ecclesia: `et ecce duo viri Hebraei altercantes’ significat apperceptionem quod intra Ecclesiam inter se pugnarent: `et dixit improbo, Quare percutis socium tuum?’ significat increpationem quod unus alterius fidem destruere vellet: `et dixit, Quis posuit te ad virum principem et judicem super nos?’ significat perceptionem quod nondum in vera Ecclesiae tantum provectus ut dirimeret dissidia intra Ecclesiam: `Num ad occidendum me tu dicis?’ significat num meam fidem destruere velis: `quemadmodum occidisti Aegyptium’ significat sicut destruxisti falsum: `et timuit (x)Moscheh, et dixit, Certe notum est verbum’ significat quod inter scientifica abalienata esset, et nondum in veris, ut tutus.
@1 i est I$
@2 abscondit I$
AC n. 6755
6755. `Et factum in diebus illis, et crevit Moscheh’: quod significet cum status illi perstarent, et incrementum in veris scientificis, constat ex significatione `dierum’ quod sint status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, 3462, 3785, 4850; inde `factum in diebus illis’ est cum status illi perstarent; et ex significatione `crescere’ quod sit incrementum, ut supra n. 6749; quod incrementum in veris scientificis, patet; ab illis quae mox prius n. 6751 explicata sunt.
AC n. 6756
6756. `Et exivit ad fratres suos’: quod significet conjunctionem cum veris Ecclesiae, constat a significatione `fratrum’ quod sint vera Ecclesiae, de qua sequitur; et ex significatione `exire ad illos’ quod sit conjungi illis. Quod `fratres’ attinet, significant illi nunc bona, nunc vera Ecclesiae; ubi agitur de Ecclesia caelesti, significant bona, {1}et cum agitur de Ecclesia spirituali, significant vera; causa est quia Ecclesia caelestis est in bono, at Ecclesia spiritualis in vero; et antiquis temporibus omnes qui ab Ecclesia fuerunt vocabant se fratres; qui ab Ecclesia spirituali fuerunt se quidem vocabant fratres ex bono, n. 3803, sed internae Ecclesiae homines hoc faciebant cum differentia secundum quale boni, ita secundum vera, nam bonum suum quale habet a veris; postea cum {2}Ecclesia deflexit a bono et inde quoque a vero, tunc non amplius ex consanguinitate et affinitate spirituali, quae sunt charitatis et fidei, se mutuo appellabant fratres, sed solum ex consanguinitate et affinitate naturali, {3}ut et ex amicitia; et quoque indigne ferre coeperunt viliorem se fratrem vocare; causa erat quia parum vel nihili faciebant proximitates ex origine spirituali, {4}ac plurimum et prae omni proximitates ex origine naturali et civili. Quod vera Ecclesiae dicantur fratres, {5}constat ex eo quod filii Jacobi repraesentarent’ vera Ecclesiae in complexu, {6}n. 5403, 5419, 5427, 5458, 5512.
2 Quod antiquis temporibus fratres dicti fuerint ex affinitate spirituali, {7}est quia nova nativitas seu regeneratio faciebat consanguinitates et {8} affinitates in superiore gradu quam nativitas naturalis; et quia {9} illa ab uno Patre ducunt originem, nempe a Domino; inde est quod homines post mortem qui in caelum veniunt non agnoscant amplius aliquem fratrem, ne quidem matrem et patrem, nisi ex bono et vero; secundum haec novas ibi fraternitates {10}nanciscuntur’; inde nunc est quod qui {11} ab Ecclesia fuerunt se mutuo vocaverint fratres.
3 Quod {12} filii Israelis omnes illos fratres dixerint qui ex Jacobo fuerunt, reliquos autem socios, patet ab his locis: apud Esaiam,
Commiscebo Aegyptum cum Aegypto, ut pugnet vir contra fratrem, et vir contra socium suum, xix 2:
apud eundem,
Vir socium suum {13}adjuvat, et fratri suo dicit, Confirma te, xli 6:
apud Jeremiam,
Vir a socio suo cavete vobis, et super ullo fratre ne confidite; omnis namque (x)frater supplantando supplantat, et omnis socius calumniatur, ix 3 [A.V. 4]:{14}
4 quod omnes qui ex Jacobo se vocaverint fratres, apud Esaiam,
Tunc adducent omnes fratres vestros ex omnibus gentibus, (x)munus Jehovae, super equis, super curru, et super raedis cameratis, lxvi 20:
apud Mosen,
Ponendo pones super {15}eos regem, quem elegerit Jehovah Deus tuus, e medio fratrum tuorum pones super {15}eos regem; non poteris dare super {15}eos virum alienigenam, qui non frater {15}eorum sit, Deut. xvii 15.
Etiam filios Esavi, quia ex Jacobo fuerunt, {16}dixerunt fratres, apud Mosen,
Transivimus cum fratribus nostris filiis Esavi habitantibus in Seir {17}, Deut. ii 8.
5 Quod {18}antiquis temporibus se fratres appellaverint qui {19}erant ab Ecclesia, erat, ut supra dictum, quia Dominum pro unico Patre agnoverunt, et quia ab Ipso eis nova anima et nova vita; idcirco Dominus dicit,
{20}Nolite vocari Rabbi, unus {21} est vester Magister, Christus, omnes autem vos fratres estis, Matth. xxiii 8.
(m)Quia fraternitas spiritualis est ex amore, quod nempe unus sit alterius, et qui in bono sunt `in Domino sunt, et Dominus in illis,’ Joh. xiv 20, idcirco fratres {22}vocantur a Domino,(n) apud Matthaeum,
Jesus extendens manum Suam super discipulos Suos dixit, Ecce mater Mea, et fratres Mei; quisquis enim fecerit voluntatem Patris Mei, Qui est in caelis, ille Meus frater, et soror, et mater est, xii 49 [,50]:
apud eundem,
In quantum fecistis uni ex fratribus Meis minimis Mihi fecistis, xxv 40:
et quoque discipulos `fratres’ vocat Matth. xxviii (x)10; Joh. xx 17; per `discipulos’ in sensu repraesentativo intelliguntur omnes qui in veris fidei et bono charitatis {23}.
@1 at$
@2 Ecclesiae deflexerunt$
@3 et quoque$
@4 sed maximopere$
@5 patet a filiis Jacobi qui repraesentabant$
@6 et fratres a Josepho qui repraesentabat Bonum internum, dicti sunt, videatur n. 6040, 6064, 6070, 6101, 6106, 6027$
@7 erat$
@8 i inde$
@9 i omnia bona inter se affinitates habent, et quoque omnia vera, quia$
@10 habent$
@11 i olim$
@12 i etiam$
@13 adjuvaret$
@14 i et praeterea Deut. xv: 1.2.3.$
@15 Heb second person singular as in n. 2360.$
@16 vocabant$
@17 i a via planitiei$
@18 After Ecclesia$
@19 fuerant$
@20 i Vos$
@21 i enim$
@22 After Domino$
@23 i 3354, 3348 (3488 is probably intended), 3858 f.$
AC n. 6757
6757. `Et vidit onera illorum’: quod significet apperceptionem quod infestarentur a falsis, constat ex significatione `videre’ quod sit apperceptio, de qua supra n. 6732; et ex significatione `onerum’ quod sint infestationes a falsis; onera enim quae filiis Israelis {1}a Pharaone imponebantur in sensu spirituali non aliud sunt; `Pharao’ {2} est scientificum falsum, n. 6651, 6679, 6683; infestationes a falsis nec aliud quam `onera’ sunt illis qui in veris sunt. Quomodo infestationes a falsis, quae sunt onera illis qui in veris sunt, se habent, non sciri potest ab homine dum vivit in mundo, nam tunc non infestatur ita, vel enim mens ejus tunc adhaeret falsis, vel discutit illa, et hoc absque infestatione sensibili; at in altera vita cum illi qui in veris infestantur a falsis, tunc tenentur a spiritibus malis in illis sicut vincti, at interiora mentis in veris a Domino, per quae discutiuntur falsa; status infestationum a falsis qualis est in altera vita, hic in sensu interno intelligitur, sicut plura alia; nam Verbum non modo scriptum est pro homine sed etiam pro spiritibus et angelis.
@1 After imponebantur$
@2 i enim$
AC n. 6758
6758. `Et vidit virum Aegyptium percutientem virum Hebraeum’: quod significet scientificum abalienatum conans destruere verum Ecclesiae, constat a significatione `viri Aegyptii’ quod sit scientificum abalienatum a vero, de qua n. 6692; ex significatione percutere’ quod sit destruere, hic destruere conari quia falsa non possunt destruere vera; et ex significatione `viri Hebraei’ quod sit verum Ecclesiae; per `virum’ enim significatur verum, n. 3134, et per `Hebraeum’ Ecclesia, n. 6675, 6684.
AC n. 6759
6759. `E fratribus suis’: quod significet quibus conjunctus esset, constat ex significatione `fratrum’ quod sint vera Ecclesiae, de qua supra n. 6756; in quibus quia ipse erat, et vera Ecclesiae quae per `fratres’ significantur erant, cum quibus conjunctus esset, hic ob nexum rerum in sensu interno intelligitur conjunctio.
AC n. 6760
6760. `Et prospexit huc et illuc, et vidit quod nullus vir’: quod significet prudentiam num in tuto esset, constare potest absque explicatione.
AC n. 6761
6761. `Et percussit Aegyptium’: quod significet quod destrueret scientificum abalienatum, constat ex significatione `percutere’ quod sit destruere, ut supra n. 6758, et ex significatione `Aegyptii’ quod sit scientificum abalienatum a vero, de qua n. 6692.
AC n. 6762
6762. `Et abscondidit illum in arena’: quod significet quod ablegaverit ubi falsa, constat a significatione `abscondere’ quod sit ablegare; et a significatione `arenae’ quod sit scientificum verum, et in opposito sensu scientificum falsum; quod `arena’ id sit, est quia `lapis,’ ex quo arena est, significat utrumque, {1} n. 1298, 3720, 3769, 3771, 3773, 3789, 3798, 6426; verum etiam per `arenam’ significatur apud Mosen,
Sebulon et Jisaschar populos in montem vocabunt, {2}ibi sacrificabunt sacrificia justitiae, quia affluentiam maris sugent, et obtecta occultorum arenae, Deut. xxxiii 18, 19;
`populos in montem vocare’ pro facere ut vera fiant bona, seu fides charitas, `populi’ enim sunt vera fidei, `mons’ bonum charitatis; `sacrificare sacrificia justitiae’ pro cultu ex charitate; `affluentiam maris sugere’ pro abundare veris scientificis; `obtecta occultorum arenae’ pro scientificorum verorum arcanis; et quia `arena’ significat scientificum verum, etiam in opposito sensu significat scientificum falsum, nam pleraque in Verbo etiam oppositum sensum habent, et qualis {3}est sensus oppositus, cognoscitur ex genuino. Cum hoc quod ablegaverit inter falsa quae significantur per `abscondidit illum in arena’ ita se habet: spiritus infernales qui in falsis sunt, cum in mundo spirituum fuerunt et ibi destruere conati sunt vera apud illos qui in tentatione sunt, relegantur dein in inferna unde amplius exire nequeunt; hoc per {4}experientias plures mihi scire datum est; tale est quod significatur per relegationem inter falsa {5}.
@1 i videatur$
@2 et I$
@3 sit$
@4 vivas experientias$
@5 i, hoc est, inter illos qui in falsis sunt$
AC n. 6763
6763. `Et exivit die altero’: quod significet conjunctionem iterum cum Ecclesia, constat ex illis quae supra n. 6756 dicta sunt, ubi similia.
AC n. 6764
6764. `Et ecce duo viri Hebraei altercantes’: quod significet apperceptionem quod intra Ecclesiam inter se pugnarent, constat ex significatione `ecce,’ seu videre, quod sit apperceptio, de qua {1}n. 2150, 3764, 4567, 4723, 5400; ex significatione `virorum Hebraeorum’ quod sint qui ab Ecclesia, de qua supra n. 6758 fin.; et ex significatione `altercari’ quod sit pugnare.
@1 saepius$
AC n. 6765
6765. `Et dixit improbo, Quare percutis socium tuum?’: quod significet increpationem quod unus alterius fidem destruere vellet, constat ex significatione `improbi’ quod sit qui non in vero fidei sed usque intra Ecclesiam; sunt enim intra Ecclesiam qui in vero fidei et sunt qui non in vero, ut constare potest ex variis haeresibus; qui in haeresi, seu in non vero fidei sunt, hic intelliguntur per `improbum’; ex significatione `percutere’ quod sit destruere, {1}ut supra n. 6758; et ex significatione `socii’ quod sit qui in vero fidei; cum enim per `improbum’ significatur qui in non vero fidei, per `socium’ significatur qui in vero fidei; `socius’ dicitur, non `frater,’ tametsi uterque Hebraeus {2}, quia inimici; quod increpatio sit patet. Cum his ita se habet: cum regeneratur homo, mittitur in pugnas contra falsa, et tunc tenetur a Domino in vero, sed {3}in illo vero quod sibi persuaserat verum esse, ex hoc vero pugnatur contra falsum; ex vero non genuino etiam pugnari potest, modo (t)sit tale ut conjungi aliquo modo possit cum bono, et conjungitur cum bono per innocentiam, nam innocentia est medium conjunctionis; inde est quod regenerari queant intra Ecclesiam ex quacumque doctrina, sed illi prae aliis qui in veris genuinis sunt.
@1 de qua$
@2 i erat$
@3 non ita in vero genuino, sed in$
AC n. 6766
6766. `Et dixit, Quis posuit te ad virum principem et judicem super nos?’: quod significet perceptionem quod nondum in vera {1}fidei tantum provectus ut dirimeret discidia intra Ecclesiam, constat ex significatione `dixit’ quod sit perceptio, de qua saepius; ex significatione `viri principis’ quod sit qui in primariis veris est, ita qui prae aliis in doctrina veri {2}illustratus est; hic {3}intellectus est per `principem’ in Ecclesia repraesentativa; inde est (x)quod per `quis posuit te ad virum principem?’ significetur quod nondum in vera Ecclesiae tantum provectus; quod `princeps’ sit qui in primariis veris, videatur n. 5044; et ex significatione `judicis’ quod sit qui dirimit lites seu discidia; hic discidia intra Ecclesiam quia `inter duos viros Hebraeos’ per quos significantur illi qui ab Ecclesia.
2 Actum est in sensu supremo de incohamentis legis Divinae in Humano Domini; agitur nunc de progressu {4}illius legis; in sensu autem interno {5}agitur hic de progressu (t)Divini Veri apud hominem qui regeneratur; progressus est talis quod homo primum discernere possit inter falsum et verum, nam ex vero in quo est, videre potest falsum, quia hoc {6} oppositum est; at non potest primo illo tempore dirimere inter vera fidei intra Ecclesiam, {7}ut hoc possit, progressus ulteriores {8}faciet, nam homo successive illustratur; ut manifeste constare potest (c)ab illis qui in aetate adolescentiae et primae juventutis sunt, quod {9}doctrinalia quae Ecclesiae {10}suae, credant ipsa vera esse, et inde falsa dijudicent; sed quod nondum possint dirimere discidia inter illa quae sunt fidei intra Ecclesiam; hoc successive venit; quare etiam homo cui hoc dari potest provectioris aetatis erit, cui interiora intellectus illustrata sunt.
@1 n. 6754 had Ecclesiae as below$
@2 eminet$
@3 intelligitur$
@4 ejus, in sensu supremo$
@5 After regeneratur$
@6 i ei$
@7 priusquam$
@8 fecerit$
@9 vera doctrinae$
@10 i vera$
AC n. 6767
6767. `Num ad occidendum me tu dicis?’: quod significet num meam fidem destruere velis, constat ex significatione `occidere’ quod sit destruere, de qua sequitur; et ex significatione `viri Hebraei,’ qui hic est `me,’ quod sit qui ab Ecclesia; ita quoque fides, nam fides est Ecclesiae, {1}quae ita unitae sunt, ut qui destruit fidem apud aliquem, {2}is destruat Ecclesiam apud illum; et hoc quoque est `occidere illum,’ nam qui fidem, is vitam spiritualem aufert; vita quae remanet est vita quae vocatur `mors’; inde patet quod per `num ad occidendum me tu dicis?’ significetur num meam fidem destruere velis.
2 Quod `occidere’ sit vitam spiritualem auferre, patet a locis pluribus in Verbo, ut apud Jeremiam,
Abripe eos sicut pecudem ad mactationem, et destina eos ad diem occisionis: quousque lugebit terra, et herba omnis agri exarescet, propter malitiam habitantium in ea consumentur bestiae et avis, xii 3, 4;
`dies occisionis’ pro tempore vastationis Ecclesiae cum non amplius aliqua fides quia non charitas; {3}`terra quae lugebit’ pro Ecclesia `herba omnis agri {4}’ pro {5}omni vero scientifico Ecclesiae; `consumentur bestiae et avis’ pro quod bona et vera; quod `terra’ sit Ecclesia, videatur n. 566, 662, 1067, 1262, 1413, 1607, 1733, 1850, 2117, 2118 fin., 2928, 3355, 4447, (ax)4535, 5577; quod `herba {6}’ sit verum {7}scientificum, constat a locis in Verbo ubi herba nominatur, (d)et quod ager sit id quod est Ecclesiae, n. 2971, 3310, 3766; quod `bestiae’ sint {8}affectiones boni, ita bona, n. 45, 46, 142, 143, 246, 714, 715, 719, 1823, 2179, 2180, 3218, 3519, 5198; quod `aves’ sint {9}affectiones veri, n. 5149 {10}; inde constare potest quis sensus illorum verborum est, et quoque quod sensus spiritualis sit in singulis {11}ibi; quisque videre potest quod absque interiore sensu {12} non intelligeretur quid `dies occisionis,’ {13} quid quod `{14}lugebit terra,’ quod `herba omnis agri exarescet, propter malitiam habitantium in ea,’ et quod `consumentur bestiae et avis’: apud Sachariam, 3
Sic dixit Jehovah Deus meus, Pasce oves occisionis, quas possessores earum occidunt, (x)xi 4, 5;
`oves occisionis’ manifeste pro illis quorum fidem possessores destruunt: apud Ezechielem,
Profanasti Me apud populum Meum, pro pugillis hordeorum, et pro frustis panis, ad occidendum animas quae non mori debent, et ad vivificandum animas quae non vivere debent, xiii 19;
hic `occidere’ etiam manifeste pro destruere vitam spiritualem, hoc est, fidem et charitatem: apud Esaiam,
Quid facietis die visitationis et vastationis? infra {15}vinctos, et infra occisos cadent, x 3, 4;
ibi `occisi’ pro illis qui in inferno, {16}ita qui in malis et falsis’: apud 4 eundem,
Tu projectus es e sepulcro tuo sicut surculus abominabilis, vestimentum occisorum, confossi gladio, non adunaberis cum iis in sepulcro, nam terram tuam perdidisti, populum tuum occidisti, xiv 19, 20;
`occisi’ pro illis qui privati vita spirituali; `populum occidisti’ pro quod destruxerit vera et bona fidei: apud Johannem,
Fur non {x}venit nisi ut furetur, (x)occidat, et perdat: Ego veni, ut vitam habeant, x 10;
`occidere’ pro vitam fidei destruere; quare dicitur `Ego (x)veni ut vitam habeant’: apud Marcum,
Tradet frater fratrem in mortem, et pater liberos, et consurgent liberi contra parentes, et occident illos, xiii 12;
ibi de ultimis temporibus Ecclesiae cum non amplius aliqua charitas et ideo nec aliqua fides; `frater,’ `liberi,’ et `parentes,’ in sensu interno sunt bona et vera Ecclesiae, (d)et `occidere’ est destruere illa.
5 Quia per `occisum’ (x)significabatur deprivatus vita spirituali, et per `agrum’ Ecclesia, idcirco statutum erat in Ecclesia repraesentativa quod
Si quis tangeret in superficie agri aliquem confossum gladio, aut occisum, immundus esset septem dies, Num. xix 16;
`confossus gladio’ quod sit {17}verum a falso exstinctum, videatur n. 4503; {18}nam gladius est falsum quod exstinguit verum, n. 2799, 4499, 6353. Pariter hoc statutum erat,
Si quis occisus inveniretur in terra hereditatis super agro, nec notus quis occiderit, seniores et judices mensurarent inter urbes quae circumcirca, inventa sic urbe proxima, acciperent vitulum, et ad flumen rapidum decollarent; praeter plura, Deut. xxi 1-10.
@1 quare$
@2 etiam destruit$
@3 lugebit terra$
@4 i exarescet$
@5 quod omne verum$
@6 i agri$
@7 scientificum Ecclesiae n. 7571, patet$
@8 bona et eorum affectiones$
@9 vera, et eorum affectiones$
@10 i 7441$
@11 Verbi$
@12 i quam qui est literae$
@13 i et$
@14 lugeret$
@15 vinctum$
@16 ubi falsa$
@17 bonum et verum occisum$
@18 quod$
AC n. 6768
6768. `Quemadmodum occidisti Aegyptium’: quod significet sicut destruxisti falsum, constat ex significatione `occidere’ quod sit destruere, de qua mox {1}supra n. 6767; et ex significatione `Aegyptii’ quod sit scientificum abalienatum a vero, ita falsum, de qua n. 6692, 6758, 6761.
@1 prius$
AC n. 6769
6769. `Et timuit Moscheh, et dixit, Certe notum est verbum’: quod significet quod inter scientifica abalienata esset, et nondum in veris, ut tutus, constat ex significatione `timere’ quod sit non esse in tuto, tunc enim timor;{1} quod non in tuto, est quia non in veris; nam qui in veris sunt, illi in tuto sunt ubicumque vadunt, etiam si in mediis infernis; {2}quod qui nondum in veris, non in tuto {3}sint, causa est quia non vera communicant cum spiritibus malis {4}; haec significantur per illa verba, quod `timuit Moscheh, et dixit, Certe notum est verbum,’ nempe Aegyptiis, inter quos erat; ut quoque patet a mox sequentibus, quod `audiverit Pharao verbum hoc, et quaesiverit occidere Moschen.’
@1 i causa$
@2 at$
@3 sunt, nam non vera seu falsa$
@4 i et conjungunt$
AC n. 6770
6770. Vers. 15-19. Et audivit Pharao verbum hoc, et quaesivit occidere Moschen; et figit Moscheh a coram Pharaone, et habitavit in terra Midian, et habitavit juxta puteum. Et sacerdoti Midianis septem filiae, et venerunt et hauserunt, et impleverunt canaliculos, ad potandum gregem patris sui. Et venerunt pastores, et depulerunt (x)illas; et surrexit Moscheh, et adjuvi tillas, et potavit gregem earum. Et venerunt ad (x)Reuelem patrem suum; et dixit, Quapropter festinastis venire hodie? Et dicebant, Vir Aegyptius liberavit nos e manu pastorum, et etiam hauriendo hausit nobis, et potavit gregem. `Et audivit Pharao verbum hoc, et quaesivit occidere Moschen’ significat quod scientificum falsum eo appercepto destruere vellet verum quod legis a Divino: `et fugit Moscheh a coram Pharaone’ significat quod separaretur a falsis: `et habitavit in terra Midian’ significat vitam in Ecclesia apud illos qui in simplici bono: `et habitavit juxta puteum’ significat studium ibi in Verbo: `et sacerdoti Midianis septem filiae’ significat sancta Ecclesiae illius: `et venerunt et hauserunt’ significat quod instruerentur in veris ex Verbo: `et impleverunt canaliculos’ significat quod inde ditarent doctrinam charitatis: `ad potandum gregem suum’ significat ut inde instruerentur illi qui in bono: `et venerunt pastores, et depulerunt (x)illas’ significat {1}quod docentes qui in malis, se opponerent: `et surrexit Moscheh, et adjuvit (x)illas’ significat opem a veris quae legis a Divino: `et potavit gregem earum’ significat quod instruerentur inde qui in bono: `et venerunt ad (x)Reuelem patrem suum’ significat conjunctionem cum ipso Ecclesiae illius bono: `et dixit, Quapropter festinastis venire hodie?’ significat perceptionem quod nunc certa conjunctio: `et dicebant, Vir Aegyptius liberavit nos e manu pastorum’ (x) significat quia verum scientificum quod Ecclesiae [adjunctum], valuit supra potentiam doctrinae falsi ex malo: `et etiam hauriendo hausit nobis’ significat quod ex Verbo instrueret: `et potavit gregem’ significat illos qui ab Ecclesia ibi{2}.
@1 After malis, but cp n. 6779.$
@2 I adds the signification of v 20, which does not belong here. It is repeated in n. 6787.$
AC n. 6771
6771. `Et audivit Pharao verbum hoc, et quaesivit occidere Moschen’: quod significet quod scientificum falsum eo appercepto destruere vellet verum quod legis a Divino, constat ex significatione `audire’ quod sit appercipere, de qua n. 5017; ex repraesentatione `Pharaonis’ quod sit scientificum quod contra vera Ecclesiae, ita falsum, de qua n. 6651, 6679, 6683; ex significatione `{1} occidere’ quod sit {2} destruere, de qua n. 6767, ita `{3}quaerere occidere’ est velle destruere; et ex repraesentatione `Moschis’ quod sit lex Divina, et verum Divinum, de qua n. 6752, ita verum quod legis Divinae; dicitur verum quod legis Divinae, non lex Divina, quia adhuc agitur de progressu legis Divinae in Humano Domini; ex his constat quod per `audivit Pharao verbum hoc, et quaesivit occidere Moschen’ significetur quod scientificum falsum eo appercepto destruere vellet verum quod legis Divinae.
@1 i quaesire (but quaerere is intended)$
@2 i velle$
@3 quaesire I$
AC n. 6772
6772. `Et fugit Moscheh a coram Pharaone’: quod significet quod separaretur a falsis, constat ex significatione `fugere’ quod sit separari; ex repraesentatione `Moschis’ quod sit verum quod legis {1}a Divino, de qua mox supra n. 6771, et ex repraesentatione `Pharaonis’ quod sit falsum, de qua n. 6651, 6679, 6683, 6771. Hic nunc incohat {2}quintus status progressionis legis Divinae in Humano Domini, ac in sensu respectivo progressionis veri Divini apud hominem qui regeneratur, qui est {3}separationis a falsis, et adjunctionis cum veris simplicis boni; sequitur dein {4}sextus status, qui est {5}adjunctionis cum bono.
@1 Divinae$
@2 quartus$
@3 liberationis ab infestatione ex$
@4 quintus$
@5 conjunctionis$
AC n. 6773
6773. `Et habitavit in terra Midian’: quod significet vitam inter illos qui in simplici bono, constat ex significatione `habitare’ quod sit vita, de qua n. 1293, 3384, 3613, 4451, 6051; et ex significatione `Midianis’ quod sint qui in veris simplicis boni, de qua n. 3242, 4756, 4788; `terra {1}’ dicitur quia significatur Ecclesia ubi illi; quod `terra’ sit Ecclesia, videatur n. (x)6767 med.
@1 i Midianis$
AC n. 6774
6774. `Et habitavit juxta puteum’: quod significet studium ibi in Verbo, constat ex significatione `habitare’ quod sit vita, de qua mox supra n. (x)6773, hic studium vitae; et ex significatione `putei’ quod sit Verbum, de qua n. 2702, 3424; Verbum vocatur quandoque `puteus,’ quandoque `fons’; {1} cum vocatur `puteus,’ significatur Verbum quoad sensum litteralem, et cum `fons,’ significatur Verbum quoad sensum internum, n. 3765; hic habitare dicitur `juxta puteum’ quia significatur Verbum quoad sensum litteralem, nam ille sensus est primus illis qui regenerantur, et ad verum Divinum progrediuntur, de quibus in sensu {2}interno hic agitur; qui etiam in {3}veris simplicis boni sunt, qui hic per Midianem intelliguntur, nec alium sensum quam litteralem curant.
@1 i et$
@2 respectivo$
@3 vero$
AC n. 6775
6775. `Et sacerdoti Midianis septem filiae’: quod significet sancta Ecclesiae illius, constat ex significatione `filiarum sacerdotis’ quod sint illa quae sunt Ecclesiae; quod `filia’ sit Ecclesia, videatur n. 2362, 3963, 6729, et quod `sacerdos’ sit bonum amoris, n. 1728, 3670, 6148; ita per `sacerdotis filias’ significatur Ecclesia quoad bonum {1}; ex significatione `Midianis’ quod sint qui in {2}veris simplicis boni, de qua mox supra n. 6773; et ex significatione `septem’ quod sint sanctum, de qua n. 395, 433, 716, 881, 5265, 5268; {3}ita per quod `sacerdoti Midianis septem filiae’ significantur sancta Ecclesiae illorum qui in {2}veris simplicis boni. In simplici bono dicuntur esse qui in Ecclesiae externis sunt, ac simpliciter credunt Verbo quoad sensum ejus litteralem, quisque secundum suum captum, (c)et secundum illa quae credunt etiam vivunt, ita in bono secundum quale {4}ejus ex veris; internum Ecclesiae influit apud illos per bonum, sed quia non in veris interioribus sunt, bonum quod influit fit commune, ita obscurum, {5}nam lux spiritualis non ibi influere potest in singularia, et sic res distincte illustrare; {6}qui tales in altera vita donantur caelo secundum quale boni ex veris; tales sunt qui hic per `Midianem’ intelliguntur; in proprio autem sensu sunt illi qui extra Ecclesiam sunt, et in bono secundum religiosum suum vivunt.
@1 i ita quoad essentiale$
@2 vero$
@3 et inde$
@4 veri$
@5 quia$
@6 illi$
AC n. 6776
6776. `Et venerunt et hauserunt’: quod significet quod instruerentur in veris ex Verbo, constat ex significatione `haurire’ quod sit instrui in veris fidei et illustrari, de qua n. 3058, 3071; quod ex Verbo, significatur per `puteum’ ex quo hauserunt; quod `puteus’ sit Verbum, videatur supra n. 6774.
AC n. 6777
6777. `Et impleverunt canaliculos’: quod significet quod inde ditarent doctrinam charitatis, constat ex significatione `ex puteo implere’ quod sit inde seu ex Verbo ditare; et ex significatione `canaliculi’ quod sit doctrina charitatis; quod `canaliculus’ seu aqualis sit doctrina charitatis, inde est quia est canalis ligneus in quem hauritur aqua ex puteo ad potandum greges; `ligneum’ enim in sensu interno significat bonum charitatis, n. 3720; `haurire’ significat instrui, n. 3058, 3071; `aqua’ quae hauritur significat verum fidei, n. 2702, 3058, 4976, 5668; `puteus’ ex quo hauritur significat Verbum, n. 2702, 3424, 6774, et `potare greges’ significat instruere in bono ex Verbo, n. 3772; ex his constare potest quod `canaliculus’ sit doctrina charitatis.
AC n. 6778
6778. `Ad potandum gregem patris sui’: quod significet ut inde instruerentur [illi qui] in bono, constat ex significatione `potare’ quod sit instruere, de qua n. 3772; ex significatione `gregis’ quod sint qui discunt et ducuntur ad bonum charitatis, de qua n. 343, 3772, 5913, 6048; et ex repraesentatione (x)`Reuelis,’ qui hic est `pater,’ et qui erat sacerdos, quod sit bonum illius Ecclesiae, {1} ubi illi qui in vero simplicis boni, de quibus supra n. 6773, 6775.
@1 i nempe Ecclesia$
AC n. 6779
6779. `Et venerunt pastores, et depulerunt illas’: {1}quod significet docentes qui in malis, quod se opponerent, constat ex significatione `pastorum’ quod sint qui docent et ducunt ad bonum charitatis, de qua n. 343, 3795, 6044, hic qui docent, sed {2}quia in {3}malis sunt, non ducunt ad bonum charitatis, de {4}qua sequitur; ex significatione `depellere’ quod sit se opponere; et ex significatione `filiarum,’ quae {5} sunt quas depulerunt, quod sint quae Ecclesiae, de qua supra n. 6775. Per `pastores’ hic quidem significantur qui docent, sed qui non ducunt ad bonum charitatis quia in malis sunt; {6}nam qui in malis sunt nusquam agnoscunt quod charitas et ejus opera {7} ad salutem faciant non enim agnoscere possunt quae contra vitam eorum sunt, nam hoc foret contra semet; et quia in malis sunt, ne quidem sciunt quid charitas, ita nec quid charitatis opera; fidem docent, per illam justificant, et per illam pollicentur caelum; hi sunt qui se opponunt doctrinae charitatis quae ex Verbo, {8}proinde illis qui in vero simplici boni, {9}qui significantur per `filias sacerdotis Midianis’ quas e puteo postquam hauserunt et impleverunt canaliculos ad potandum gregem, pastores depulerunt.
@1 o in A, but to be found in an earlier deleted draft of n. 6779.$
@2 qui$
@3 malis altered to malo$
@4 quibus$
@5 i hic$
@6 quia$
@7 i aliquid$
@8 est$
@9 quae$
AC n. 6780
6780. `Et surrexit Moscheh, et adjuvit illas’: quod significet opem a veris quae legis a Divino, constat ex repraesentatione `Moschis’ quod sit verum quod legis a Divino, de qua supra n. 6771; et a significatione `adjuvare’ quod sit opem ferre.
AC n. 6781
6781. `Et potavit gregem earum’: quod significet quod instruerentur inde qui in bono, constat ex significatione `potare’ seu bibere facere, quod sit instruere, de qua n. 3069, 3092, 3772; et ex significatione `gregis’ quod sint qui discunt, et ducuntur ad {1}bonum charitatis, de qua n. 343, 3772, 5913, 6048, ita qui in bono sunt.
@1 bona$
AC n. 6782
6782. `Et venerunt ad (x)Reuelem’ patrem suum’: quod significet conjunctionem cum ipso Ecclesiae illius bono, constat ex significatione `venire ad aliquem’ quod sit conjungi; et ex repraesentatione (x)`Reuelis,’ qui quia sacerdos, quod sit bonum; quod `sacerdos’ sit bonum amoris, videatur n. 1728, 3670, 6148; conjunctio quae hic significatur est verorum Ecclesiae cum ejus bono.
AC n. 6783
6783. `Et dixit, Quapropter festinastis venire hodie?’: quod significet perceptionem quod nunc certa conjunctio, constat ex significatione `dixit’ in historicis Verbi, quod sit perceptio, de qua saepius; et ex significatione `festinare venire’ quod sit certa conjunctio; quod `festinare’ sit certum, videatur n. 5284, et quod `venire’ sit conjunctio, mox supra n. 6782; (m)hic non intelligitur certa conjunctio per quod filiae festinaverint venire ad patrem suum, sed per verum quod legis a Divino, quod per Mosen repraesentatur; hoc est quod perceptum.(n)
AC n. 6784
6784. `Et dicebant, Vir Aegyptius liberavit nos e manu pastorum’: quod significet quia verum scientificum quod Ecclesiae adjunctum, valuit supra potentiam doctrinae falsi ex malo, constat ex significatione `viri Aegyptii’ quod sit verum scientificum; per `virum’ enim significatur verum, n. 3134, et per `Aegyptium’ scientificum, n. 1164, 1165, 1486, 1462, 4749, 4964, 4966, 4967, 5700, (a)6004, 6692; {1}quod Moscheh hic appelletur `vir Aegyptius,’ est quia per Moschen hic repraesentatur verum quale est illis qui in vero simplicis boni, quod per filias sacerdotis Midianis significatur, illi in tali vero sunt, externae enim Ecclesiae homines sunt, n. 6775, ideo etiam dicitur verum scientificum quod Ecclesiae adjunctum; et ex significatione `liberare e manu pastorum’ quod sit quod (x)valuerit supra potentiam falsi ex malo; `liberare’ enim est valere, nam qui liberat e manu aliorum, is valet prae illis; `manus’ est potentia, n. 878, 3387, 4931-4937, 5327, 5328, 5544, et `pastores’ sunt docentes, hic docentes falsum ex malo, n. 6779; et quia sunt docentes, etiam sunt doctrina talis.
2 Quod verum scientificum valeat supra potentiam doctrinae falsi ex malo, est quia Divinum est in omni vero ex bono, at in falso ex malo est contrarium, et quod contrarium est Divino, prorsus nihil valet; idcirco in altera vita mille qui in falso sunt ex malo, prorsus nihil valent contra unum qui in vero ex bono; ad praesentiam unius hujus fugiunt mille, et nisi fugiant, torquentur et cruciantur {2}. Falsum ex malo dicitur quia id falsum est {3} vere falsum; at falsum non ex malo, sed ex ignorantia veri, non tale est; malum est quod est oppositum caelo, non autem falsum ex ignorantia; immo si in ignorantia est aliquid innocentiae, tunc falsum illud acceptatur a Domino sicut verum, nam qui in (x)tali, verum recipiunt.
@1 hic in bono sensu quia Moscheh ita vocatur, quod ita vocetur, est quia illi$
@2 i, illius potentiae est verum contra falsum$
@3 i quod$
AC n. 6785
6785. `Et etiam hausit nobis’: quod significet quod ex Verbo instrueret, constat ex significatione `haurire’ quod sit {1}instruere in veris fidei et illustrari, de qua n. 3058, 3071; quod ex Verbo, significatur per `puteum’ e quo hauserunt; quod `puteus’ sit Verbum, videatur n. 6774.
@1 instrui$
AC n. 6786
6786. `Et potavit gregem’: quod significet illos qui ab Ecclesia ibi, constat ex significatione `gregis’ quod sint qui in bono, quique se instrui patiuntur, de qua n. 343, 3772, 5913, 6048, hic illi qui ab Ecclesia ibi, qui quod sint qui in vero simplicis boni et significantur per `Midianem,’ supra ostensum est. `Grex’ significat et bonum et Ecclesiam, hoc est, illos qui in bono sunt et ab Ecclesia, nam ea ita conjuncta sunt ut unum ab altero separari nequeat; qui enim in bono fidei est, is est Ecclesia, et qui Ecclesia est, is in bono fidei est.
AC n. 6787
6787. Vers. 20-22. Et dixit ad filias suas, Et ubi ille? quare hoc reliquistis virum? vocate illum, et edat panem. Et voluit Moscheh habitare cum viro, et dedit Zipporam filiam suam Moschi. Et peperit filium, et vocavit nomen ejus Gerschom, quia dixit, Peregrinus sum in terra aliena. `Et dixit ad filias suas’ significat cogitationem de sanctis Ecclesiae: `et ubi ille? quare hoc reliquistis virum?’ significat quomodo absque illo vero conjungi possent bono Ecclesiae: `vocate illum’ significat quod conjungendum: `et edat panem’ significat confirmationem in bono: `et voluit Moscheh habitare cum viro’ significat quod concordarent: `et dedit Zipporam filiam suam Moschi’ significat quod adjunxerit ei bonum suae Ecclesiae: `et peperit filium’ significat vera inde: `et vocavit nomen ejus Gerschom’ significat quale illorum: `quia dixit, Peregrinus sum in terra aliena’ significat se instructum in veris in Ecclesia non sua.
AC n. 6788
6788. `Et dixit ad filias suas’: quod significet cogitationem de sanctis Ecclesiae, constat ex significatione `dicere’ quod sit cogitatio, de qua n. 3395; et ex significatione `filiarum’ quod sint sancta Ecclesiae, de qua supra n. 6775; sancta {1} quae hic significantur per `filias’ sunt vera; haec in Verbo vocantur sancta ex causa quia vera quae apud hominem fiunt fidei, sunt ex bono; et {2}quia quod procedit ex Divino Humano Domini {3}est Divinum Verum ex Divino Bono; inde est quod Sanctus Spiritus sit sanctum quod procedit ex Domino; nam non ipse Spiritus procedit, sed sanctum quod spiritus loquitur; quod quisque (t)intelligere potest qui expendit; quod (t)Sanctus Spiritus’, qui vocatur etiam Paracletus, sit Divinum Verum (x)procedens {4}ex Divino Humano Domini, et quod sanctum dicatur de Divino Vero, constat ex Domini verbis apud Johannem,
Ego rogabo Patrem, ut alium Paracletum det vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quoniam non videt illum, neque cognoscit illum: Paracletus, Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine Meo, Ille vos docebit omnia, et (x)commonefaciet vos de omnibus quae dixi vobis, xiv 16, 17, 26:
apud eundem,
Quando venerit Paracletus, quem Ego missurus sum vobis a Patre, Spiritus veritatis, qui ex Patre exit, Ille testabitur de Me, xv 26:
et apud eundem,
Quando venerit ille Spiritus veritatis, ducet vos in omnem veritatem: non enim loquetur a Seipso, sed quaecumque audiverit, loquetur; Ille Me glorificabit, quia ex Meo accipiet et annuntiabit vobis; omnia quaecumque Pater habet Mea sunt, propter hoc dixi, quod de Meo accepturus sit, et annuntiaturus vobis, xvi 13-15;
si haec loca conferantur cum aliis pluribus, intelligi potest quod Sanctus Spiritus sit sanctum quod procedit a {5}Divino Humano Domini, dicit enim Dominus, `Quem Pater missurus in nomine Meo’; tum `quem Ego missurus sum vobis a Patre’; ut et `Ille ex Meo accipiet et annuntiabit vobis, omnia quaecumque Pater habet Mea sunt, propter hoc dixi, quod de Meo accepturus {6}sit, et annuntiaturus vobis’; {7} (t)patet quoque quod sanctum praedicetur de vero, nam Paracletus vocatur Spiritus veritatis.
@1 i Ecclesiae$
@2 procedunt$
@3 ita$
@4 a Domino$
@5 Domino, quod etiam intelligi potest, quod sanctum illud procedat a Domino, nam explicatur quid intelligitur per quod Pater missurus Illum, quod sit ex Domino, Dominus enim dicit$
@6 est$
@7 i tum$
AC n. 6789
6789. `Et ubi ille? quare hoc reliquistis virum?’: quod significet quomodo absque illo vero conjungi possent bono Ecclesiae, constat ex significatione `viri Aegyptii,’ qui hic est {1} vir quem reliquerunt, quod sit verum scientificum, de qua supra n. 6784; et ex significatione `quare hoc reliquistis virum?’ quod sit quomodo absque illo vero conjungi possent bono, nam `relinquere virum’ hic est non posse conjungi.
2 {2}Hoc quomodo se habet, dicendum: verum scientificum, quod hic per `Moschen,’ repraesentatur est verum Ecclesiae externae; hoc verum {3} existit a vero quod legis a Divino, quod quoque est Moscheh, n. 6771, 6780, et verum quod legis ex Divino est verum {4}Ecclesiae internae, verum externum nisi sit ex vero interno, non conjungi potest bono; {5} (m)sit illustrationi Verbum: nisi internum Verbi influat apud illos qui legunt Verbum et manent in sensu {6} litterali, non fit conjunctio veri ex Verbo cum bono, et tunc internum Verbi influit, et conjungitur cum bono, cum homo Verbum sanctum habet, et 3 tunc sanctum habet cum est in bono;(n) sit illustrationi etiam Sancta Cena: vix aliqui sciunt quod panis ibi significet amorem Domini erga universum genus humanum, et reciprocum hominis, et quod vinum significet charitatem; sed usque qui sancte recipiunt illa, illis est conjunctio cum caelo et cum Domino per illa, et influunt bona amoris et charitatis per angelos, qui tunc non cogitant de pane (c)et vino, sed de amore et charitate, {7}n. 3464, 3735, 5915; inde patet quod {8}verum externum conjungatur cum vero interno, cum homo in bono est, illo nesciente.
@1 i ille et$
@2 Haec quomodo se habent$
@3 i literale$
@4 sensus interni Verbi; nisi verum externum seu sensus literalis Verbi sit ex vero interno seu sensus interni Verbi$
@5 i verum internum, hoc est, verum sensus interni Verbi paucis intra Ecclesiam manifestatum est, at usque existit in vero externo, hoc est, in vero sensus literalis Verbi, cum Verbum sanctum habetur, tunc influit internum apud hominem;$
@6 i ejus$
@7 After per illa above$
@8 conjunctio veri quod sensus internus conjungatur cum vero quod est sensus literalis ejus, cum homo Verbum habet sanctum$
AC n. 6790
6790. `Vocate illum’: quod significet quod conjungendum, constat ex significatione `vocare’ quod sit conjungi, de qua n. 6047.
AC n. 6791
6791. `Et edat panem’: quod significet confirmationem in bono, constat ex significatione `panis’ quod sit bonum amoris, de qua n. 2165, 2177, 3478, 3735, 3813, 4211, 4217, 4735; quod `edere panem’ sit confirmatio in bono, est quia per `edere {1}’ hic intelligitur comessatio quae in Verbo vocatur convivium; {2} comessationes seu convivia fiebant apud antiquos intra Ecclesiam causa conjunctionis {3}, et confirmationis in {4}bono, videatur n. 3596, 3832, 5161.
@1 i panem$
@2 i et$
@3 i in bono$
@4 illo$
AC n. 6792
6792. `Et voluit Moscheh habitare cum viro’: quod significet quod concordarent, constat ex repraesentatione `Moschis’ quod hic sit verum {1}scientificum, de qua supra n. 6784; ex significatione `habitare’ quod sit vivere, de qua n. 1293, 3384, 3613, et `habitare cum aliquo’ quod sit vivere simul, n. 4451, proinde concordare; et ex significatione `viri’ quod sit {2}verum boni illius Ecclesiae; quod `vir’ sit verum, videatur n. 3134.
@1 quod legis a Divino, de qua n. 6771, 6780$
@2 bonum, nam erat sacerdos, per quem significatur bonum amoris, n. 6775$
AC n. 6793
6793. `Et dedit Zipporam filiam suam Moschi’: quod significet quod adjunxerit ei bonum suae Ecclesiae, constat ex significatione `dare,’ nempe in uxorem, quod sit adjungere; ex significatione `filiae’ quod sit bonum, de qua n. 489-491; (x) et quoque Ecclesia, n. 2362, 3963, 6729; `Zippora’ significat quale boni illius Ecclesiae; et ex repraesentatione `Moschis’ quod sit verum {1}scientificum, de qua n. 6784.
@1 quod legis ex Divino, de qua n. 6771, 6780$
AC n. 6794
6794. `Et peperit filium’: quod significet vera inde, constat ex significatione `parere’ quod praedicetur de {1}illis quae Ecclesiae, {2}quae sunt fides et charitas; hi partus existunt (c)ex conjugio caelesti, quod est boni et veri, quod conjugium repraesentatur per conjugia in terra; et ex significatione `filii’ quod sit verum, de qua n. 489, 491, 533, 2623, 3373.
@1 partibus$
@2 qui sunt fidei et charitatis$
AC n. 6795
6795. `Et vocavit nomen ejus Gerschom’: quod significet quale illorum, nempe verorum, constat ex significatione `nominis’ et `vocare nomen’ quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 2009, 2724, 3006, 3421, 6674; `Gerschom’ involvit quale illorum verorum, quod nempe sint in quibus instructus in Ecclesia non sua, ut nunc sequitur.
AC n. 6796
6796. `Quia dixit, Peregrinus sum in terra aliena’: quod significet se instructum in veris in Ecclesia non sua, constat ex significatione `peregrinus esse’ quod sit qui instruitur in illis quae sunt Ecclesiae; et ex significatione `terrae’ quod sit Ecclesia, de qua n. 662, 1067, 1262, 1733, 1850, 2117, 2118 fin., 2928, 3355, 4447, 4535, 5577; inde `terra aliena’ est Ecclesia non sua.
AC n. 6797
6797. Vers. 23-25. Et factum in diebus multis his, et moriebatur rex Aegypti, et suspirabant filii Israelis e servitio, et clamabant; et ascendit clamor illorum ad Deum e servitia. Et audivit Deus gemitum illorum, et recordatus est Deus foederis Sui cum Abrahamo, cum Jischako, et cum Jacobo. Et vidit Deus filios Israelis, et cognovit Deus. `Et factum in diebus multis his’ significat post status mutationes plures: `et moriebatur rex Aegypti’ significat finem falsi prioris: `et suspirabant filii Israelis e servitio’ significat dolorem ob conatum subjugationis veri Ecclesiae: `et clamabant’ significat implorationem: `et ascendit clamor illorum ad Deum e servitio’ significat quod auditi: `et audivit Deus gemitum illorum’ significat opem: `et recordatus est Deus foederis Sui cum Abrahamo, cum Jischako, et cum Jacobo’ significat ob conjunctionem cum Ecclesia per Divinum Humanum Domini: `et vidit Deus filios Israelis’ significat quod Ecclesiam fide donavit: `et cognovit {1}illos, significat quod charitate.
@1 illos represents a variant reading found in LXX and V but not in Heb. cp line 16 above, and p. 43 line 20.$
AC n. 6798
6798. `Et factum in diebus multis his’: quod significet post status mutationes plures, constat ex significatione `dierum’ quod sint status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, 3462, 3785, 4850; ita `factum in diebus multis’ {1}est post plures status, seu post plures status mutationes.
@1 sunt$
AC n. 6799
6799. `Et moriebatur rex Aegypti’: quod significet finem falsi prioris, constat ex significatione `mori’ quod sit desinere esse, de qua n. 494, 6587, 6593, ita finis; et ex repraesentatione `Pharaonis’ seu `regis Aegypti’ quod sit scientificum falsum, de qua n. 6651, 6679, 6683, 6692.
AC n. 6800
6800. `Et suspirabant filii Israelis e servitio’: quod significet dolorem ob conatum subjugationis veri Ecclesiae, constat ex significatione `suspirare’ quod sit dolor; ex repraesentatione `filiorum Israelis’ quod sint vera Ecclesiae, de qua n. 5414, 5879, 5951; et ex significatione `servitii’ quod sit conatus subjugationis, de qua n. 6666, 6670, 6671.
AC n. 6801
6801. `Et clamabant’: quod significet implorationem, constat absque explicatione.
AC n. 6802
6802. `Et ascendit clamor illorum ad Deum e servitio’: quod significet quod auditi, constare etiam potest absque explicatione, nam sequitur quod `audivit Deus gemitum illorum, et recordatus est foederis Sui cum Abrahamo, cum Jischako, et cum Jacobo.’
AC n. 6803
6803. `Et audivit Deus gemitum eorum’: quod significet opem, constat ex significatione `audire’ quod sit oboedire, de qua n. 2542, 3869, 4652-4660, 5017; at cum dicitur de Domino, est providere et opem ferre, nam quem audit Dominus, ei opem fert; et ex significatione `gemitus’ quod sit dolor ob conatum subjugationis a falsis.
AC n. 6804
6804. `Et recordatus est Deus foederis Sui cum Abrahamo, cum Jischako, et cum Jacobo’: quod significet ob conjunctionem cum Ecclesia per Divinum Humanum Domini, constat ex significatione `foederis’ quod sit conjunctio, de qua sequitur; et ex repraesentatione `Abrahami, Jischaki, et Jacobi,’ cum quibus foedus, quod sit Divinum Humanum Domini; quod `Abrahamus’ repraesentet Dominum quoad Ipsum Divinum, `Jischakus’ quoad Divinum Rationale, et `Jacobus’ quoad Divinum Naturale, videatur n. 1893, 2011, 2066, 2072, (m)2083, 2630, 3194, 3210,(n) 3245, 3251, 3305 fin., 3439, 3576, 3599, {1} (m)3704, 4180, 4286, 4538, 4570,(n) 4615, 6098, 6185, 6276, (x)6425; quod ubi nominantur `Abraham, Jischak, et Jacob’ in Verbo, in sensu spirituali non intelligantur illi, constare potest ex eo quod nomina nusquam penetrent in caelum, sed modo quid per illos qui nominantur significetur; ita ipsae res, rerum quale et rerum status, {2}quae nempe sunt Ecclesiae, et quae sunt regni Domini, et quae sunt Ipsius Domini; 2 {3} (m)et praeterea angeli in caelo nusquam determinant suas cogitationes ad {4}singulares personas, hoc foret finire cogitationes, et abstrahere a perceptione rerum universali, ex qua {5} loquela angelica, inde est quod quae loquuntur angeli in caelo, sint ineffabilia, et longe supra cogitationem humanam, quae non extenditur ad universalia sed contrahitur ad particularia;(n) {6}cum itaque legitur quod
Multi ab oriente et occidente venient, et accumbent cum Abrahamo, et Jischako, et Jacobo, in regno caelorum, Matth. viii 11,
percipiunt angeli Domini praesentiam et appropriationem veri et boni quae a Divino Humano Ipsius procedunt: tum cum legitur quod
Lazarus sublatus sit in sinum Abrahami, Luc. xvi 22,
angeli percipiunt quod sublatus sit in caelum, ubi Dominus est praesens; inde quoque constare potest quod per `foedus cum Abrahamo, Jischako, et Jacobo’ in sensu interno intelligatur conjunctio, per Divinum Humanum Domini.
3 Quod Divinum Humanum sit `foedus,’ hoc est, ipsa conjunctio, constare potest a pluribus locis in Verbo, ut apud Esaiam,
Dabo Te in foedus populo, in lucem gentium, xlii 6:
apud eundem,
Dedi Te in foedus populi ad restituendum terram, ad dividendum hereditates devastatas, xlix 8:
apud eundem,
Inclinate aurem vestram, et ite ad Me, audite {7}et vivat anima vestra, ita pangam vobis foedus aeternitatis, misericordias Davidis firmas; en testem populis dedi Ipsum principem et legislatorem gentibus, lv 3, 4:
apud Malachiam,
Subito venit ad templum Suum Dominus, Quem vos quaeritis, et angelus foederis, Quem vos desideratis; ecce venit, iii 1:
in Libro 2 Samuelis,
Foedus aeternitatis posuit Mihi, disponendum in omnes et servandum, xxiii 5;
4 in his locis agitur manifeste de Domino, et de conjunctione generis humani cum Ipso Divino Domini per Divinum Humanum Ipsius; quod Dominus quoad Divinum Humanum sit Mediator, et quod nullus ad Ipsum Divinum, quod in Domino et Pater vocatur, venire queat quam per Filium, hoc est, per Divinum Humanum, notum est in Ecclesia; ita est Dominus quoad Divinum Humanum conjunctio; quis {8} (t)potest comprehendere Ipsum Divinum aliqua cogitatione? et si non cogitatione, {9}quis potest Ipsi conjungi amore? sed Divinum Humanum quisque potest comprehendere cogitatione et conjungi Ipsi amore.
5 Quod `foedus’ sit conjunctio, constare potest ex foederibus inter regna, quod per illa conjungantur; et quod sint constipulationes ab utraque parte quae custodiendae ut conjunctio sarta teneatur; {10} constipulationes illae seu pacta etiam vocantur foedus. Constipulationes seu pacta quae in Verbo foedus vocantur sunt a parte hominis in stricto sensu decem praecepta seu Decalogus; {11} in latiore sensu sunt omnia {12} statuta, mandata, leges, testimonia, praecepta, quae Dominus e monte Sinai per Mosen {13}injunxit, et in adhuc latiore sensu Libri Mosis; quae ibi continentur {14}erant a parte filiorum Israelis {15} observanda; a parte Domini est misericordia et electio.
6 Quod decem praecepta seu Decalogus sint foedus, constat ab his locis: apud Mosen,
Jehovah indicavit vobis foedus Suum, quod praecepit vobis ad faciendum, decem verba quae scripsit super duas tabulas lapidum, [Deut.] iv 13, 23;
et quia duae tabulae lapideae quibus inscripta fuerunt decem praecepta, reposita sunt in arca, Exod. xxv 16, 21, 22, xxxi 18, xxxii 15, 16, 19, xl 20; idcirco arca vocabatur arca foederis, Deut. xxxi 9, 24-26; Jos. iii 3, 6, 14, iv 7; Jud. xx 27; 2 Sam. xv 24; 1 Reg. viii 21; {16}hic Salomo ita loquitur,
Posui ibi locum arcae, ubi foedus Jehovae, quod pepigit cum patribus nostris:
et apud Johannem,
Apertum est templum Dei in caelo, et visa est arca foederis Ipsius in templo Ipsius, Apoc. xi 19.
7 Quod foedus {17}appellentur omnia judicia et statuta quae Dominus per Mosen mandavit populo Israelitico; et quoque ipsi Libri Mosis: apud Mosen,
Super ore verborum horum pepigi vobiscum foedus, et cum Israele, Exod. (x)xxxiv 27;
quae ibi vocantur foedus erant plura de sacrificiis, festis, azymis: apud eundem,
Moses sumpsit librum foederis, et legit in auribus populi, qui dixerunt, Omne quod locutus est Jehovah, faciemus et audiemus, (x)Exod. xxiv 7, 8:
in Libro 2 Regum,
Joschia rex Jehudae in domo Jehovae coram omnibus legit verba libri foederis inventi in domo Jehovae: et pepigit foedus coram Jehovah, ad stabiliendum verba foederis scripta in libro illo; et stetit omnis populus in foedere. Praecepit rex omni populo ut facerent Pascha Jehovae Deo, juxta scriptum in libro foederis xxiii 2, 3, 21:
apud Davidem,
Si custodiverint filii tui foedus Meum et testimonium Meum, quod docui illos, etiam filii eorum usque in aeternum sedebunt super throno tibi, Ps. cxxxii 12.
8 Quod foedus sit conjunctio per amorem et fidem, apud Jeremiam,
Ecce dies venientes, dictum Jehovae, quibus pangam cum domo Israelis, et cum domo Jehudae, foedus novum, non sicut foedus quod pepigi cum patribus eorum, quia illi irritum fecerunt foedus (x)Meum; sed hoc foedus quod pangam cum domo Israelis post dies hos, dabo legem Meam in medio eorum, et super cor illorum scribam illam, et ero illis in Deum, et illi erunt Mihi in populum, xxxi 31-33;
`dare legem in medio eorum, et super cor eorum scribere illam’ est donare fide et charitate; per {18}fidem et charitatem fit conjunctio quae describitur per quod `ero illis in Deum, et illi erunt Mihi in populum’: apud eundem,
Pangam illis foedus saeculi, quod non amplius aversurus Me post illos, et benefaciam illis; timorem autem Meum dabo in cor eorum, ut non recedant a Me, xxxii (x)40;
conjunctio per amorem, quae foedus, significatur per `timorem Meum dabo in cor eorum, ut non recedant a Me’: apud Ezechielem, 9
Pangam illis foedus pacis, foedus aeternitatis (x)erit cum illis, et dabo eos, et multiplicabo eos, et ponam sanctuarium in medio eorum, et erit habitaculum Meum apud illos, et ero illis in Deum, et erunt Mihi in populum, xxxvii 26, 27;
ibi conjunctio per amorem et fidem quae {19}sunt foedus describitur per `sanctuarium in medio eorum’ et per `habitaculum apud illos’ et quod `ero illis in Deum, et {20} erunt Mihi in populum’: apud {21}eundem,
Cum praeterivi praeter te, et vidi te, quod ecce tempus tuum, tempus amorum, et inii foedus tecum, ut esses Mihi, xvi 8;
ibi de Hierosolyma, per quam {22} significatur Ecclesia Antiqua; quod `inire foedus ut esses Mihi’ sit conjugium seu spiritualis conjunctio, patet. Quia foedus significat conjunctionem, etiam uxor vocatur uxor foederis, Mal. ii 14; et conjunctio inter fratres vocatur foedus fratrum, Amos i 9: per `foedus’ etiam conjunctio significatur apud Davidem,
Pepigi foedus electo Meo; juravi Davidi servo Meo, Ps. lxxxix 4 [A.V. 3].
10 Quod (t)pactum foederis a parte {23}Domini sit misericordia et electio, constat apud Davidem,
Omnes viae Jehovae misericordia et veritas custodientibus foedus Ipsius, et testimonia Ipsius, Ps. xxv 10:
(m)apud Esaiam,
Montes recedent, et colles dimovebuntur, et misericordia Mea {24} non recedet, et foedus pacis Meae non dimovebitur, dixit miserator tuus Jehovah, liv 10:
apud Mosen,
Jehovah Deus tuus, Ipse Deus, Deus fidelis, custodiens foedus et misericordiam amantibus Ipsum, et custodientibus praecepta Ipsius, millesimae generationi, Deut. vii 9, 12 {25}:(n)
apud eundem,
Si custodiveritis foedus Meum, eritis Mihi in peculium ex omnibus populis, Exod. xix 5:
apud eundem,
Respiciam ad vos, et fructificabo vos, et multiplicabo vos, et confirmabo foedus Meum vobiscum, Lev. xxvi 9;
`respicere ad illos’ est misericordiae; {26}fructificare et multiplicare illos’ est donare charitate et fide; qui illis donantur vocantur `electi,’ ita sunt {27}haec electionis, tum quoque {28}quod erunt in peculium.
11 Signa foederis {29}etiam in Ecclesia repraesentativa fuerunt, et fuerunt illa ex quibus recordarentur conjunctionis; circumcisio erat tale signum, Gen. xvii 11; circumcisio enim significabat purificationem ab amoribus spurcis, quibus remotis insinuatur amor caelestis, per quem conjunctio: Sabbatum etiam vocatur foedus aeternum, Exod. xxxi 16: etiam panes propositionis dicuntur quod essent filiis Israelis `foedere aeterno,’ Lev. xxiv (x)8, 9: imprimis sanguis, ut constat apud Mosen,
Moses sumpsit librum foederis, et legit in auribus populi, qui dixerunt, Omne quod locutus est Jehovah, faciemus et audiemus; tunc sumpsit Moses sanguinem sacrificii pacifici, et sparsit super populum, et dixit, Ecce sanguis foederis quod pepigit Jehovah vobiscum super omnibus verbis his, Exod. xxiv 7, 8:
apud Sachariam,
Per sanguinem foederis tui emittam vinctos e fovea, in qua non aqua, ix 11;
`sanguis’ erat foedus seu signum foederis quia significabat conjunctionem per amorem spiritualem, hoc est, per charitatem erga proximum; idcirco cum Dominus instituit Sanctam Cenam, sanguinem Suum vocabat `sanguinem novi foederis,’ Matth. xxvi 18. Ex his nunc constare potest quid per `foedus’ in sensu interno in Verbo intelligitur.
@1 i 4009,$
@2 imprimis quae$
@3 i de quibus solis, quia in sensu interno agitur, sunt illa quae percipiuntur in coelo, cum Abraham, Jischak, et Jacob nominantur$
@4 aliquam singularem personam$
@5 i est$
@6 sicut ubi$
@7 ut$
@8 i enim$
@9 nec potest amore,$
@10 i inde$
@11 i et$
@12 i judicia et$
@13 mandavit$
@14 sunt quae$
@15 i erant$
@16 ubi$
@17 vocentur$
@18 illas$
@19 est$
@20 i illi$
@21 Ezechielem$
@22 i ibi$
@23 Dei$
@24 i a tecum$
@25 i, 13$
@26 fructificare est donare charitate et multiplicare donare fide$
@27 illa$
@28 esse$
@29 quoque$
AC n. 6805
6805. `Et vidit Deus filios Israelis’: quod significet quod Ecclesiam fide donavit, constat ex significatione `videre’ quod sit fidem habere, de qua n. 897, 2325, 2807, 3863, 3869, 4403-4421, 5400, inde `vidit Deus’ est fide donare, nam fides est a Deo; et ex significatione `filiorum Israelis’ quod sint Ecclesia, de qua n. 6637.
AC n. 6806
6806. `Et cognovit {1}illos’: quod significet quod charitate, nempe donavit, constat ex significatione `cognoscere’ cum praedicatur de Deo, hoc est, de Domino, quod sit donare charitate; charitas enim est quae conjungit Dominum cum homine, et facit ut Dominus praesens sit apud illum, consequenter ut cognoscat illum; Dominus quidem omnes in universo cognoscit, sed non sicut pater filios quam illos qui 2 in bono amoris et charitatis sunt; idcirco Dominus dicit de illis qui in bono sunt, (x)quos oves Suas vocat,
Ego sum Pastor bonus, et cognosco Meos, et cognoscor a Meis: oves Meae vocem Meam audiunt, et Ego cognosco eas, et sequuntur Me, Joh. x 14, 27.
At de illis qui in malo sunt, dicit Dominus quod illos non cognoscat; apud Matthaeum,
Multi dicent Mihi in illa die, Domine, Domine, nonne per nomen Tuum prophetavimus, et per nomen Tuum daemonia ejecimus, et in nomine Tuo virtutes multas fecimus? sed tunc confitebor illis, Non cognosco vos; discedite a Me, operarii iniquitatis, vii 22, 23:
apud eundem,
Tandem venerunt etiam reliquae virgines, dicentes, Domine, Domine, aperi nobis; Ille vero respondens dixit, Amen dico vobis, Non cognosco vos, xxv 11, 12:
apud Lucam,
Ex quo surrexit paterfamilias, et occlusit januam, tunc incipietis foris stare, et pulsare januam, dicentes, Domine, Domine, aperi nobis; sed respondens dicet vobis, Non novi vos unde sitis: tunc incipietis dicere, Edimus coram Te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti; sed dicet, Dico vobis, Non novi vos unde sitis; discedite a Me omnes, operarii iniquitatis, xiii 25-27;
inde patet quod {2}`cognosci’ cum dicitur {3}a Domino, {4} sit in bono charitatis esse, hoc est, {4} sit donari illo bono, quia omne bonum charitatis venit a Domino; et quod `non {5}cognosci’ sit in malo esse; `cognoscere’ {6} involvit conjunctionem, et tantum cognosci dicitur 3 homo a Domino, quantum Ipsi conjunctus est; qui non conjuncti sunt, hos Dominus etiam cognoscit, immo singularissima apud unumquemvis, Joh. ii 24, 25, sed hi quia in malo sunt, in alia praesentia sunt quae quasi est absentia, tametsi Dominus non abest, sed homo (x)et spiritus qui in malo est qui abest, hoc dicitur quod Dominus non cognoscat illos; imago hujus rei apparet apud angelos et spiritus qui similes sunt quoad status vitae; illi apparent prope sibi esse et sic mutuo cognoscunt se; at qui dissimiles quoad status vitae sunt, illi apparent sibi e longinquo esse, nec ita cognoscunt (d)se; verbo, in altera vita, status similitudo facit quod praesentes {7}appareant et cognoscantur, et status dissimilitudo facit ut absentes {8}appareant, et non cognoscantur.
@1 See 6797 footnote 1.$
@2 cognoscere$
@3 de$
@4 i quod AI$
@5 d cognoscere i cognosci$
@6 i enim$
@7 sint A apparent I$
@8 sint$
AC n. 6807
6807. De Spiritibus Planetae Mercurii
Quod universum caelum referat hominem, qui Maximus Homo vocatus est, et quod omnia et singula {1} apud hominem, tam ejus exteriora quam interiora, illi homini seu caelo correspondeant, ad finem plurium capitum ostensum est; sed ad Maximum illum Hominem constituendum non sufficiunt qui ex hac tellure in alteram vitam veniunt; sunt hi pauci respective; erunt ex pluribus aliis telluribus; et providetur a Domino quod ut primum deest alicubi quale aut quantum correspondentiae, ilico ex aliqua tellure arcessantur qui impleant, ut ratio constet, ac ita caelum consistat.
@1 i quae$
AC n. 6808
6808. Quid spiritus e planeta Mercurii referunt in Maximo Homine, mihi quoque e caelo detectum est, quod nempe memoriam, sed memoriam rerum abstractarum a terrestribus et mere materialibus. Verum quia cum illis datum est loqui, et hoc per plures septimanas, et audire quales sunt, et explorare quomodo cum illis qui in tellure illa sunt, se habet, velim ipsas experientias adducere.
AC n. 6809
6809. Quondam venerunt ad me, et inquisiverunt (c)illa quae in memoria mea essent, ({1}hoc spiritus sollertissime possunt facere, cum enim {2} ad hominem veniunt, {3}in memoria ejus vident {4} singula quae homo novit); cum itaque spiritus Mercurii inquisiverunt varia, et inter illa etiam urbes et loca ubi fueram, animadverti quod templa, palatia, domos, plateas, non vellent scire, sed modo illa quae audivi facta in locis illis, tum quae {5}essent regiminis ibi, quae geniorum et morum illis qui ibi, et similia; talia enim cum locis cohaerent in memoria apud hominem, quapropter cum loca excitantur, etiam subeunt illa. {6}Quod tales essent, miratus sum, quare interrogabam cur praeterirent magnifica locorum, et modo res et facta ibi inquirerent; dicebant quod illis nulla delectatio sit spectare materialia, corporea, et terrestria, sed solum realia; inde primum (x)patuit quod illius telluris spiritus in Maximo Homine referrent memoriam rerum abstractarum a materialibus et terrestribus.
@1 quod$
@2 i spiritus$
@3 ex$
@4 i ibi$
@5 After ibi$
@6 Hoc miratus$
AC n. 6810
6810. Dictum est mihi quod talis eorum vita in tellure sua sit, quod nempe nihil curent terrestria et corporea, sed gentium ibi statuta, leges, regimina, tum quoque quae caeli sunt, quae innumerabilia; et porro dictum quod homines illius telluris plures loquantur cum spiritibus, et quod inde illis cognitiones rerum spiritualium, et statuum vitae post mortem, ac inde etiam contemptus corporeorum et terrestrium; qui enim pro certo {1}sciunt et credunt vitam post mortem, {2}caelestia illis curae sunt, quia aeterna et felicia, non autem mundana, modo quantum (m)necessitates vitae requirunt.(n)
@1 scit et credit$
@2 coelestibus afficitur, nec curae ei mundana$
AC n. 6811
6811. Quam avide inquirunt et hauriunt cognitiones rerum quales sunt memoriae elevatae supra sensualia corporis, constare mihi potuit ex eo quod cum inspicerent in illa quae ego {1}sciebam de caelestibus, percurrerent omnia, et continue {2}dicerent quod tale sit, quod tale sit; cum enim spiritus ad hominem veniunt, intrant in omnem ejus memoriam, et excitant inde sibi convenientia, immo, quod saepe animadverti, {3}legunt quae ibi sunt quasi e libro; spiritus Mercurii hoc sollertius et celerius faciebant, quia non morati sunt circa talia quae {4} lenta sunt et coarctant et {5}consequenter retardant visum internum, ut sunt omnia terrestria et corporea cum pro fine sunt, hoc est, cum unice amantur; sed intuiti sunt ipsas res; {6}res enim quibus non adhaerent terrestria ferunt animum sursum, ita in latum campum, mere materialia autem ferunt animum deorsum, ita in angustum. Aviditas eorum acquirendi sibi cognitiones ex his etiam patuit: quondam cum scriberem aliquid de venturis, et tunc erant e longinquo, unde non potuerunt inspicere illa e memoria mea;{7} quia illa non legere vellem in praesentia illorum, valde indignati sunt, et volebant contra morem solitum invehere in me, dicentes quod pessimus essem, et similia; utque iracundiam suam indicarent, dextrae parti capitis mei usque ad aurem inducebant speciem contractionis cum dolore; sed talia nihil nocuerunt mihi; {8}at quia malum fecerunt, elongabant se adhuc magis, at usque subsistebant, volentes scire {9}quid de futuris scripseram; talis illis est cupido cognitionum.
@1 scirem$
@2 dicebant$
@3 After sunt$
@4 i respective$
@5 sic$
@6 quae ferunt animum extrorsum et sursum quasi in latum quasi in latum campum, non autem sicut mere materialia introrsum et$
@7 i et$
@8 et$
@9 quae de venturis$
AC n. 6812
6812. Spiritus Mercurii prae reliquis spiritibus cognitiones rerum, tam quae in hujus solis mundo quam quae extra hunc {1} in caelo astrifero sunt, possident; et quae semel sibi acquisiverunt, illa retinent, et quoque illorum reminiscuntur quoties similia {2}occurrunt; inde quoque manifeste constare potest quod memoria spirituum multo perfectior sit memoria hominum, {3}tum quod quae spiritus audiunt, vident, et appercipiunt, {4}retineant, et maxime talia quibus delectantur, ut hi spiritus cognitionibus rerum; nam quae delectationi sunt et amori, ea quasi sponte sua influunt et remanent; cetera non intrant, sed modo superficiem tangunt et praeterlabuntur.
@1 i mundum$
@2 recurrunt$
@3 et$
@4 A had this before quae spiritus then d.$
AC n. 6813
6813. Cum spiritus Mercurii ad alias societates veniunt, ab illis explorant quae sciunt, quibus exploratis discedunt; datur etiam talis communicatio inter spiritus ut cum in societate sunt, si accepti sunt et amati, {1}communicentur omnia quae norunt, et hoc non per aliquam loquelam, sed per influxum. Ex cognitionibus {2}suis sunt spiritus Mercurii prae aliis fastosi, quare illis dictum quod licet innumera (x)sciant usque tamen {3}infinita sint quae non sciunt; et si cognitiones apud illos in aeternum augerentur, quod {4} ne quidem ad notitiam {5} communium pervenire queant; quod illis fastus et elatio animi, (m)dictum est et quod hoc non deceat {6}, sed responderunt quod non fastus {7} sit, sed modo gloriatio ex memoriae {8}suae facultate; ita {9} possunt naevos suos exculpare.(n)
@1 tunc communicentur communicantur$
@2 prae aliis$
@3 indefinita$
@4 i usque$
@5 i omnium$
@6 i spiritum$
@7 i seu elatio animi$
@8 eorum$
@9 i dextre$
AC n. 6814
6814. Loquelam vocum, quia illa materialis est, aversantur, quare cum illis non aliter quam per speciem cogitationis activae loqui potui. Memoria illorum, quia est rerum, non imaginum {1} pure materialium, propius subministrat cogitationi objecta sua; cogitatio enim quae supra imaginationem est requirit pro objectis res (c)e materialibus abstractas; sed tametsi ita est, usque tamen spiritus Mercurii parum facultate judicii pollent; illis quae judicii sunt et conclusionum ex {2}cognitionibus, non delectantur, sunt enim nudae cognitiones illis delectationi.
@1 i terrestrium et$
@2 cogitationibus I$
AC n. 6815
6815. Insinuare datum illis, annon ex cognitionibus suis aliquem usum facere vellent; nam delectari cognitionibus non satis est, quia cognitiones spectant usus, et usus erunt fines; ex solis cognitionibus non illis est usus, sed aliis cum quibus cognitiones suas communicare velint, et quod nequaquam conveniat homini qui sapiens vult esse, in solis cognitionibus subsistere quia hae sunt modo causae instrumentales, inserviturae indagandis usibus qui vitae erunt; sed {1}responderunt quod delectentur cognitionibus et quod cognitiones illis usus sint.
@1 respondebant$
AC n. 6816
6816. Mercurii spiritus differunt prorsus a spiritibus nostrae telluris, nam spiritus nostrae telluris res non ita curant, sed materialia, mundana, corporea, et terrestria; quapropter Mercurii spiritus cum nostrae telluris spiritibus {1}non simul esse possunt, ideo ubicumque hos offendunt, aufugiunt; sphaerae enim spirituales quae ex utrisque exhalantur sunt paene contrariae; spiritus Mercurii in ore ferunt, quod producta ex materialibus ament, et quod non spectare velint vaginam, sed res a vagina sua nudatas, ita interiora.
@1 simul esse nequent, sed$
AC n. 6817
6817. Continuatio de spiritibus planetae Mercurii ad finem capitis sequentis. {1}
@1 Below this A has: (forte ibi quae no. 3, 4, 12, 16, 17)$
AC n. 6818
6818. EXODI
CAPUT TERTIUM
DOCTRINA CHARITATIS
De proximo ulterius dicendum, nam absque cognitione proximi, non sciri potest quomodo charitas exercenda est. In praemissis ad caput praecedens dictum est quod unusquisque homo sit proximus, sed unus non similiter ac alter; et quod is proximus prae aliis sit qui in bono est, ita quod bonum quod apud hominem est {1}sit amandum; nam cum amatur bonum, amatur Dominus, Dominus enim est a Quo Bonum, Qui in Bono, et Qui ipsum Bonum.
@1 Before quod apud$
AC n. 6819
6819. Ast non modo homo in singulari est proximus, sed etiam est homo in plurali; est namque societas minor et major, est patria, est Ecclesia, est regnum Domini, et supra omnes est Dominus; hi sunt proximus, quibus benefaciendum ex charitate. Sunt quoque hi gradus proximi ascendentes; in priore enim gradu est societas plurium quam homo singularis; in priore gradu est patria quam societas; in adhuc priore gradu est Ecclesia; et in adhuc priore gradu est regnum Domini; in supremo autem est Dominus; gradus hi ascendentes sunt sicut gradus scalae in cujus vertice est Dominus.
AC n. 6820
6820. Societas est proximus prae singulari homine quia illa consistit ex pluribus; erga illam charitas similiter exercenda est ac erga hominem in singulari, nempe secundum quale boni quod apud illam; ita prorsus aliter erga societatem proborum quam erga societatem non proborum.
AC n. 6821
6821. Patria est proximus prae societate quia parentis instar est, ibi enim homo natus est, ipsum nutrit, et ab injuriis tutatur. Patriae ex amore benefaciendum secundum necessitates ejus quae imprimis spectant ejus victum, ejus vitam civilem, et ejus vitam spiritualem. Qui amat patriam et ei ex benevelle benefacit, is in altera vita amat regnum Domini, nam {1}ibi est regnum Domini ei patria; et qui amat regnum Domini, is amat Dominum, quia Dominus est Omne in omnibus Sui regni; nam quod proprie vocatur regnum Domini est bonum et verum, quod apud illos qui ibi, a Domino.
@1 Regnum Domini est ei sua Patria$
AC n. 6822
6822. Ecclesia est proximus prae patria, nam qui consulit Ecclesiae consulit animabus et vitae aeternae hominum qui in patria; et consulitur Ecclesiae cum ducitur homo ad bonum; et qui hoc facit ex {1}charitate, is amat proximum, nam is caelum et felicitatem vitae in aeternum alteri optat et vult. Bonum potest alteri ab unoquovis in patria insinuari, non autem verum nisi ab illis qui ministri docentes sunt; si alii, existunt haereses, et Ecclesia turbatur et discerpitur. Charitas exercetur si per verum quod est Ecclesiae ducitur proximus ad bonum; si in Ecclesia aliquod dicitur verum quod a bono abducit, hoc non memorandum est, nam non est verum. Verum quisque sibi primum acquiret ex doctrina Ecclesiae, et postea ex Verbo Domini; hoc verum fidei ejus erit.
@1 affectione charitatis$
AC n. 6823
6823. Regnum Domini est proximus in superiore gradu quam Ecclesia, {1}ubi quis natus est; nam regnum Domini consistit ex omnibus {2} qui in bono sunt, tam qui in terris quam qui in caelis; ita est regnum Domini bonum cum omni ejus quali in complexu; hoc bonum cum amatur, amantur singuli qui in bono. Ita totum, quod est omne bonum in complexu, est proximus in primo gradu, et est Maximus ille Homo de quo ad finem plurium capitum actum est, qui Homo est imago repraesentativa Ipsius Domini; (m)ille Homo, hoc est, regnum Domini, amatur cum ex affectione intima benefit illis qui sunt homo per illum Hominem a Domino, ita apud quos est regnum Domini.(n)
@1 in qua$
@2 i in universo$
AC n. 6824
6824. Hi gradus sunt proximi, et secundum hos gradus ascendet charitas; sed hi gradus sunt gradus {1}in ordine successivo, in quo praefertur semper prior seu superior gradus posteriori seu inferiori, et quia Dominus est in supremo, et Ipse spectandus in singulis gradibus ut finis ad Quem, ita est Ipse supra omnes et supra omnia amandus. {2}
@1 successivi, in quibus$
@2 On the back of this sheet is the following note: in sequenti de amicitia, quod non debeat trahere aliquid ex amore$
CAPUT III
1. Et Moscheh fuit pascens gregem Jethronis soceri sui sacerdotis Midianis, et duxit gregem post desertum, et venit ad montem DEI Chorebum.
2. Et visus angelus JEHOVAE ad illum in flamma ignis e medio rubi; et vidit, et ecce rubus ardebat igne, et rubus nullatenus consumebatur.
3. Et dixit Moscheh, Secedam ergo, et videbo visionem magnam hanc, quare non comburitur rubus.
4. Et vidit JEHOVAH quod secederet ad videndum, et vocavit ad illum DEUS e medio rubi, et dixit, Moscheh, Moscheh, et dixit, Ecce me.
5. Et dixit, Ne appropinques huc, detrahe calceos tuos e super pedibus tuis, (x)quia locus quo tu stas super, humus sanctitatis ille.
6. Et dixit, Ego DEUS patris tui, DEUS Abrahami, DEUS Jischaki, et DEUS Jacobi; et obtexit Moscheh facies suas, quia timuit ab intuendo DEUM.
7. Et dixit JEHOVAH, Videndo vidi afflictionem populi Mei, qui in Aegypto, et clamorem illorum audivi a coram exactoribus illius, quia novi dolores illius.
8. Et descendi ad liberandum illum e manu Aegyptiorum, et ad ascendere faciendum illum e terra illa ad terram bonam et latam, ad terram fluentem lacte et melle, ad locum Cananaei et Chittaei, et Emorraei et Perisaei, et Chivaei et Jebusaei.
9. Et nunc ecce clamor filiorum Israelis venit ad Me, et etiam vidi oppressionem qua Aegyptii opprimunt illos.
10. Et nunc ito, et mittam te ad Pharaonem, et educ populum Meum filios Israelis ex Aegypto.
11. Et dixit Moscheh ad DEUM, Quis ego quod eam ad Pharaonem, et quod educam filios Israelis ex Aegypto?
12. Et dixit, Quia ero cum te; et hoc tibi signum quod Ego miserim te, in educendo te populum ex Aegypto, coletis DEUM juxta montem hunc.
13. Et dixit Moscheh ad DEUM, Ecce ego venio ad filios Israelis, et dico illis, DEUS patrum vestrorum misit me ad vos, et dicant mihi, Quodnam nomen Ejus? quid dicam ad illos?
14. Et dixit DEUS ad Moschen, SUM QUI SUM, et dixit, Ita dices filiis Israelis, SUM misit me ad vos.
15. Et dixit adhuc DEUS ad Moschen, Ita dicas ad filios Israelis, JEHOVAH DEUS patrum vestrorum, DEUS Abrahami, DEUS Jischaki, et DEUS Jacobi, misit me ad vos; hoc nomen Meum in aeternum, et hoc memoriale Meum in generationem, generationem.
16. Ito et congreges seniores Israelis, et dicas ad illos, JEHOVAH DEUS patrum vestrorum visus est ad me, DEUS Abrahami, Jischaki, et Jacobi, (x)dicendo, Visitando visitavi vos, et quod factum vobis in Aegypto.
17. Et dico, Ascendere faciam vos ex afflictione Aegypti ad terram Cananaei et Chittaei, et Emorraei et Perisaei, et Chivaei et Jebusaei, ad terram fluentem lacte et melle.
18. Et audiverint vocem tuam, et intres tu et seniores Israelis ad regem Aegypti, et dicatis ad illum, JEHOVAH DEUS Hebraeorum occurrit nobis, et nunc eamus quaeso viam trium dierum in desertum, et sacrificemus JEHOVAH DEO nostro.
19. Et Ego novi quod non dabit vobis rex Aegypti ad eundum, et non manu forti.
20. Et mittam manum Meam, et percutiam Aegyptum omnibus mirabilibus Meis, quae faciam in medio illius; et postea mittet vos.
21. Et dabo gratiam populi hujus in oculis Aegyptiorum, et erit cum itis, non ibitis vacui.
22. Et petat mulier e vicina sua, et ex hospita domus suae, vasa argenti et vasa auri, et vestes, et ponetis super filios vestros, et super filias vestras, et depraedabimini Aegyptios.
AC n. 6825
6825. CONTENTA
In primo capite in sensu interno actum est de infestatione illorum qui ab Ecclesia a falsis et malis; in secundo de incohamentis et (x)successivis statibus veri Divini apud illos; in hoc capite in sensu interno agitur de liberatione illorum; et (m)tunc primum instruuntur quis Deus est Qui {1}liberabit illos, quod sit Dominus; et quod Ille introducet eos in caelum postquam donati sunt multiplici vero et bono.(n)
@1 liberavit I$
AC n. 6826
6826. SENSUS INTERNUS{1}
@1 i Capitis III Exodi$
Vers. 1-3. Et Moscheh fuit pascens gregem Jethronis soceri sui sacerdotis Midianis, et duxit gregem post desertum, et venit ad montem Dei Chorebum. Et visus angelus Jehovae ad illum in flamma ignis e medio rubi; et vidit, et ecce rubus ardebat igne, et rubus nullatenus consumebatur. Et dixit Moscheh, Secedam ergo, et videbo visionem magnam hanc, quare non comburitur rubus. `Et Moscheh fuit pascens gregem Jethronis soceri sui sacerdotis Midianis’ significat quod lex a Divino instrueret illos qui in vero simplicis boni; `sacerdos Midianis’ est bonum Ecclesiae ubi illi: `et duxit gregem post desertum’ significat postquam tentationes subierunt: `et venit ad montem Dei’ significat quod bonum amoris Divini (x)dein appareret: `Chorebum’ significat quale: `et visus angelus Jehovae ad illum’ significat Dominum quoad Divinum Humanum: `in flamma ignis e medio rubi’ significat amorem Divinum in vero scientifico: `et vidit, et ecce rubus ardebat igne’ significat apperceptionem quod verum scientificum esset plenum bono amoris Divini: `et rubus nullatenus consumebatur’ significat Divinum Verum unitum Divino Bono in naturali: `et dixit Moscheh’ significat perceptionem ex lege a Divino: `Secedam ergo, et videbo visionem magnam hanc’ significat reflexionem super revelatione hac: `quare non comburitur rubus’ significat quod talis unio sit.
AC n. 6827
6827. `Et Moscheh fuit pascens gregem Jethronis soceri sui sacerdotis Midianis’: quod significet quod lex a Divino instrueret illos qui in vero simplicis boni, et quod `sacerdos Midianis’ sit bonum Ecclesiae ubi illi, constat ex repraesentatione `Moschis’ quod sit Dominus quoad legem Divinam, de qua n. 6752; in principio autem quoad verum quod legis a Divino, n. 6771, hic vero quoad legem a Divino; ita nominare licet gradus progressionis in Domino antequam quoad Humanum factus est ipsa lex Divina. In toto Verbo in sensu ejus intimo seu supremo agitur de solo Domino deque ejus Humani glorificatione; sed quia intimus {1}seu supremus sensus transcendit intellectum humanum, licet explicare {2} Verbum quoad sensum ejus internum in quo agitur de regno Domini et de Ecclesia et hujus instauratione, tum de hominis Ecclesiae regeneratione a Domino; quod in sensu interno de his agatur, est quia regeneratio hominis {3} est imago repraesentativa glorificationis Domini, videatur n. 3138, 3212, 2 (ax)3245, 3246, 3296, 3490, 4402, 5688; ex significatione `pascere’ quod sit instruere, de qua n. 3795, 5201; ex significatione `gregis’ quod sit qui discit et ducitur per verum ad bonum charitatis, de qua n. 343, ita `grex’ in sensu communi est Ecclesia, n. 3767, 3768, hic Ecclesia ubi illi qui in vero simplicis boni, qui significantur per `Midianem,’ n. 3242, 4756; et ex significatione `soceri’ quod sit bonum ex quo ut a patre {4}existit id bonum quod conjunctum est vero, hic vero quod legis a Divino quod repraesentatur per `Moschen,’ videatur n. 6793 quale illius boni est `Jethro’; et ex significatione `sacerdotis Midianis’ quod sit bonum Ecclesiae ubi illi qui in vero simplicis boni, de qua n. 6775. Ex his patet quod per `Moscheh fuit pascens gregem Jethronis soceri sui sacerdotis Midianis significetur quod lex (c)a Divino instruere illos qui in vero simplicis boni, et quod `sacerdos Midianis’ sit bonum {5} Ecclesiae ubi illi.
@1 et supremus ille$
@2 i hic$
@3 i Ecclesiae$
@4 After Bonum$
@5 i illius$
AC n. 6828
6828. `Et duxit gregem post desertum’: quod significet postquam tentationes subierunt, nempe illi qui in vero simplicis boni, constat ex significatione `gregis’ quod sit Ecclesia ubi illi qui in vero simplicis boni, de qua mox supra n. 6827; et ex significatione `deserti’ quod sit status tentationis; `desertum’ enim significat parum habitatum et excultum, et quoque prorsus non habitatum et excultum, ita in sensu spirituali hominem vastatum quoad bonum et desolatum quoad verum, proinde hominem qui in tentatione est; qui enim in tentatione est in vastatione est et in desolatione; falsum enim et malum quae apud illum, emergunt, (c)ac obscurant et paene auferunt influxum veri et boni a Domino; verum quod influit nec apparet ei {1} talem vitam habere ut falsa et mala discutiat; {2}adsunt etiam tunc spiritus mali, qui dolorem inferunt, et desperationem de salute. Quod `desertum’ talem statum significet, constat ex plurimis locis in Verbo, videatur n. 2708; et quia `desertum’ significabat statum tentationis, et numerus `quadraginta’ (m)durationem ejus quamcumque, n. 730, 862, 2272, 2273;(n) idcirco filii Israelis erant in deserto quadraginta annis {3}; et idcirco {4} Dominus fuit in deserto quadraginta diebus cum tentatus, Matth. (x)iv 2; Marc. i 13.
@1 i non$
@2 inde ei desperatio de salute et dolor$
@3 i et ibi in tentatione$
@4 i etiam$
AC n. 6829
6829. `Et venit ad montem Dei’: quod significet quod bonum amoris Divini dein appareret, constat ex significatione `montis Dei’ quod sit bonum amoris Divini; quod `mons’ sit bonum amoris, videatur n. 795, 796, 2725, 4210, (x)6435; quod id bonum appareret postquam subierunt tentationes, significatur per quod veniret ad illum montem post desertum. Cum hoc (t)ita se habet: cum homo est in tentatione, {1} circum obsessus est a falsis et malis quae impediunt influxum lucis a Divino, hoc est, veri et boni, est {2}homo tunc quasi in tenebris; tenebrae in altera vita non aliud sunt quam {3}obsessio a falsis, nam haec demunt lucem, {4}ac ita perceptionem consolationis a veris ei qui in tentatione est; cum autem homo ex tentatione emergit, tunc apparet {5} lux cum suo calore spirituali, hoc est, verum cum suo bono; inde ei laetum post anxium; hoc est mane quod succedit nocti in altera vita; causa quod tunc percipiatur bonum et appareat verum, est quia {6}post tentationem verum et bonum versus interiora penetrant et irradicantur; cum enim homo in tentatione {7}est, est quasi in fame boni et in siti veri {8}, quare cum emergit, haurit bonum sicut esuriens cibum, et recipit verum sicut sitiens potum; et praeterea cum lux a Divino apparet, falsa et mala removentur, quibus remotis est aditus vero et bono {9} interius penetrandi; hae causae sunt quod post tentationes appareat bonum amoris cum sua luce a Domino. Quod post obscurum et anxium tentationum appareat lucidum et laetum, quia commune est in altera vita, omnibus ibi notum est.
@1 i quia$
@2 is$
@3 falsa$
@4 hoc est,$
@5 i ei$
@6 tunc$
@7 fuit$
@8 i fuit$
@9 i et facultas but possibly d$
AC n. 6830
6830. `Chorebum’: quod significet quale, nempe boni amoris Divini quod appareret, constat ex eo quod nomina cum adjiciuntur, involvant quale rei de qua agitur; quale rei quod Choreb {1}involvit, patet ex illis quae ibi visa sunt, {2}nempe ex flamma ignis e medio rubi, {3}ita quod sit Divinum Bonum Amoris per verum quod legis Divinae elucens.
@1 significat$
@2 hic$
@3 quod nempe$
AC n. 6831
6831. `Et visus angelus Jehovae ad illum’: quod significet Dominum quoad Divinum Humanum, constat ex significatione `angeli Jehovae’ quod sit Divinum Humanum Domini, de qua n. 6280; causa quod Divinum Humanum dicatur `angelus Jehovae,’ est quia Jehovah ante Adventum Domini’, cum pertransiit caelum, apparuit in forma humana ut angelus, nam totum caelum angelicum refert unum hominem, qui Maximus Homo dicitur, de quo ad finem plurium capitum actum est; quare cum Ipsum Divinum illud pertransiit, in forma humana ut angelus apparuit coram illis cum quibus locutus est; hoc fuit Divinum Humanum Jehovae ante Adventum Domini; Humanum Domini cum Divinum factum, idem est, est enim Dominus Ipse Jehovah in Divino Humano. Quod Dominus quoad Divinum Humanum dicatur `angelus,’ videatur n. 6280, et quoque constat ex pluribus locis in Novo Testamento ubi Dominus Se dicit missum a Patre, et `mitti’ significat procedere, {1}et missus in lingua Hebraea angelum; quod Dominus Se dicat `missum,’ videatur Matth. x 40, xv 24; Marc. ix 37; Luc. iv 43, ix 48, x 16; Joh. iii 17, 34, iv 34, v 23, 24, 36-38, vi 29, 39, 40, 44, 57, vii 16, 18, 28, 29, viii 16, 18, 29, 42, ix 4, x 36, xi 41, 42, xii 44, 45, 49, xiii 20, xiv 24, xvi 5,7, xvii 3, 8, 18, 21, 23, 25.
@1 et quoque significat angelicum, nam angelus in Lingua Hebraea est missus$
AC n. 6832
6832. `In flamma ignis e medio rubi’: quod significet amorem Divinum in vero scientifico, constat ex significatione `flammae ignis’ quod sit amor Divinus, de qua sequitur; et ex significatione `rubi’ quod sit verum scientificum; quod `rubus’ sit verum scientificum, est quia omnes `arbusculae’ cujuscumque generis significant scientifica, ipsa autem `arboreta majora’ cognitiones et perceptiones; `rubus’ quia producit flores et bacas, significat verum scientificum. Verum scientificum Ecclesiae non aliud est quam Verbum in sensu litterae, et quoque omne repraesentativum et significativum Ecclesiae quod apud posteros Jacobi; haec in forma sua externa vocantur vera scientifica, at in forma interna sunt vera spiritualia; {1}sed quia vera in forma interna, seu in forma spirituali, non apparere potuerunt posteritati ex Jacobo, ex causa quia in solis externis fuerunt et prorsus non scire voluerunt de aliquo interno; idcirco apparuit Dominus in rubo; Dominus enim cum apparet, secundum quale hominis apparet, nam homo non aliter recipit Divinum quam secundum quale suum; idcirco etiam cum Dominus apparuit super monte Sinai, apparuit populo `sicut ignis ardens usque ad cor caeli, et sicut tenebrae, {2} nubes, et caligo,’ Deut. iv 11, v 19-22 [A.V. 22-25], tum Exod. xix 18; apparuisset prorsus aliter si populus qui sub monte aspectabat non talis fuisset; et quia populus ille modo in externis fuit, idcirco cum Moses intravit ad Dominum super monte Sinai, dicitur quod `intraverit in nubem,’ Exod. xx 18, xxiv 2, 18, (x)xxxiv 2-5; quod `nubes’ sit externum Verbi, videatur Praefatio ad Gen. xviii, et n. 4060, 4391, 5922, 6343 fin.; consequenter etiam repraesentativum Ecclesiae spectatum in forma externa.
2 Quod Dominus appareat unicuique secundum quale ejus, constare potest ex eo quod Dominus appareat illis qui in intimo seu tertio caelo ut sol, ex quo lux ineffabilis, ex causa quia illi qui ibi in bono amoris in Dominum sunt; et quod appareat illis qui in medio seu secundo caelo ut luna, ex causa quia remotius et obscurius ibi in amore in Dominum sunt, sunt enim in amore erga proximum; in ultimo autem seu primo caelo non apparet Dominus ut sol nec ut luna, sed modo sicut lux, quae lux multum excedit lucem mundi; et quia Dominus apparet cuique secundum quale ejus, ideo etiam non apparere potest illis qui in inferno aliter quam sicut {3}furva nubes et caligo; nam ut primum lux caeli, quae a Domino, in aliquod infernum illabitur, fiunt ibi tenebrae et caligo {4}. Ex his nunc constare potest quod Dominus appareat unicuique secundum quale ejus quia secundum receptionem; et quia posteri {5}ex Jacobo erant solum in externis, idcirco apparuit Dominus Mosi in rubo, et quoque in nube cum intravit ad Dominum super monte Sinai.
3 Quod `flamma’ sit amor Divinus, est quia amor in sua prima origine non aliud est quam {6} ignis {7}et flamma a Domino ut sole; solis hujus ignis seu flamma est quae dat esse vitae unicuique homini; et est ipse ignis vitalis, qui quod interiora hominis calore {8} impleat, constare potest ex amore, quantum enim amor crescit apud hominem, tantum homo calescit; et quantum amor decrescit, tantum frigescit; inde est quod cum Dominus apparuit in visione, {9} apparuerit sicut ignis et flamma; ut apud Ezechielem,
Aspectus quattuor animalium (quae fuerunt cherubi) sicut prunae ignis (x)ardentes, juxta aspectum lampadum; is incedens inter animalia, ut splendor ignis, et ex igne exiens fulgur: supra expansum quod super capite eorum, quasi aspectus lapidis sapphiri, similitudo throni, et super similitudine throni similitudo quasi aspectus hominis super illo superius; et vidi speciem prunae ardentis juxta speciem ignis intra illam circumcirca, ab aspectu lumborum Ipsius et sursum, sed ab aspectu lumborum Ipsius et deorsum vidi quasi aspectum ignis, cui splendor circumcirca, i 13, (x)26-28;
4 quod singula in hac visione significativa et repraesentativa Divinorum sint, nullus negare potest, {10}sed nisi scitur quid significatur per `cherubos,’ per `prunas ignis ardentis juxta aspectum lampadum,’ per `thronum,’ per `aspectum hominis super illo,’ per `lumbos a quibus sursum et deorsum ignis, et ex igne splendor,’ nusquam sciri potest sanctum arcanum quod inibi; quod `cherubi’ sint Providentia Domini, videatur n. 308; quod `thronus’ sit caelum, proprie Divinum Verum procedens a Domino quod format caelum, n. 5313; quod `aspectus hominis super throno superius’ sit Dominus quoad Divinum Humanum, patet; quod `lumbi’ sint amor conjugialis et inde omnis amor caelestis, n. 3021, 4277, 4280, 4575, 5050-5062; qui amor repraesentatus est {11} per `speciem prunae ardentis juxta speciem ignis 5 cui splendor circumcirca’: apud Danielem,
Videns fui usque dum throni projecti {12}fuerunt, et Antiquus dierum sedit, vestis Ipsius sicut nix alba, et crinis capitis Ipsi sicut lana munda; thronus Ipsius flamma ignis; rotae Ipsius ignis ardens, flumen ignis emanans et exiens a coram Ipso, vii 9, 10;
Divinum Bonum Divini Amoris Domini etiam hic visum est ut flamma ignis {13}: apud Johannem,
Sedens super equo albo; oculi Ipsius sicut flamma ignis, Apoc. xix [11,] 12;
quod `sedens super equo albo’ sit Dominus quoad Verbum, aperte ibi dicitur, vers. 13, 16; ita `flamma ignis’ est Divinum Verum quod in Verbo, quod ex Divino Bono Domini: apud eundem,
In medio septem candelabrorum similis Filio hominis, indutus talari, caput Ipsius et capilli albi sicut lana alba, sicut nix, sed oculi Ipsius sicut flamma ignis, Apoc. i 13, 14;
hic quoque `oculi sicut flamma ignis’ est Divinum Verum procedens a Divino Bono Domini.
6 Quod `flamma ignis’ sit Divinum Verum procedens a Domino, patet quoque apud Davidem,
Vox Jehovae illabens sicut flamma ignis, Ps. xxix 7;
`vox Jehovae’ pro Divino Vero. Ut repraesentaretur Divinum Verum procedens a Divino {14}Bono Domini, mandatum fuit ut candelabrum facerent ex puro auro cum septem lucernis, et quod poneretur in tentorio conventus ad mensam ubi panes propositionis, et quod lucernae arderent jugiter coram Jehovah, Exod. xxv 31 ad fin., (x)xxxvii 17-24, xl 24, 25; Lev. xxiv 4; Num. viii 2; Sach. iv 2; per `candelabrum cum septem lucernis’ repraesentabatur Divinum Verum procedens a Divino Bono Domini.
7 Ut quoque repraesentaretur ipsum Divinum Bonum {15}, mandatum est ut ignis perpetuus esset super altari,
Ignis super altari ardebit, {16}et non (x)exstinguetur; sacerdos accendet super eo ligna sub auroris singulis: ignis jugiter ardebit super altari, {16}et non exstinguetur, Lev. vi 5, 6 [A.V. 12, 13].
Quod `ignis’ repraesentativum fuerit Divini Amoris, notissimum antiquis fuerit, {17} constare potest ex eo quod repraesentativum hoc emanaverit ab Antiqua Ecclesia usque ad {18} gentes dissitas quae in cultu idololatrico fuerunt, quae quod ignem sacrum perennem instituerint, et ei praefecerint virgines quae vestales dictae sunt, notum est.
8 Quod `ignis’ et `flamma’ in opposito sensu {19}significent amores spurcos, sicut amores vindictae, crudelitatis, odii, adulterii, et in genere concupiscentias quae ex amoribus {20}sui et mundi, constat etiam a pluribus locis in Verbo, quorum haec solum licet afferre: apud Esaiam,
Ecce facti sunt sicut stipula, ignis adussit illos, non eripiunt animam suam e manu flammae; nulla pruna ad incalescendum, ignis ad sedendum coram eo, xlvii 14:
apud Ezechielem,
Ecce Ego incendam in te ignem, qui comedet in te omnem arborem viridem, et omnem arborem aridam, non exstinguetur flamma flammae gravis, unde comburentur omnes facies a meridie ad septentrionem, xxi 3 [A.V. xx 47];
hic per `ignem’ et `flammam’ (x)significantur cupiditates mali et falsi quae exstinguunt omne bonum et verum Ecclesiae, inde hujus vastatio: apud Lucam,
9 Dives dixit ad Abrahamum, Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, et refrigeret linguam meam, quia crucior in flamma hac, xvi 24;
qui non sciunt quod ignis vitalis apud hominem sit ex alia origine quam ignis elementaris, illi nequaquam aliter scire possunt quam quod per `ignem inferni’ intelligatur ignis qualis in mundo, cum tamen in Verbo non talis ignis intelligitur sed ignis qui est amoris, ita qui est vitae hominis, procedens a Domino ut Sole, qui ignis cum intrat apud illos qui in contrariis sunt, vertitur in ignem cupiditatum quae sunt, ut supra dictum, vindictae, odii, crudelitatis, scaturientes amore sui et mundi; hic ignis est qui cruciat illos qui in infernis, nam cum frenum laxatur cupiditatibus illorum, tunc ruit unus alterum, (c)ac diris (c)et ineffabilibus modis se mutuo cruciant; nam quisque supereminere vult et alteri auferre quae ejus sunt artibus occultis et apertis; cum haec cupit unus et alter, {21}intestina (t)odia inde existunt, et inde immanitates quae exercentur, imprimis per artes magicas et per phantasias, {22} quae artes sunt innumerabiles et prorsus ignotae in mundo.
10 Qui spiritualia non credunt, imprimis naturae cultores, nusquam possunt induci credere quod calor apud viventes, quae facit ipsam vitam internam, ex alia origine sit quam ex qua calor mundi, nam nequeunt scire, minus agnoscere, quod ignis caelestis sit procedens a Domino ut Sole, et quod ille Ignis sit purus amor; inde nec possunt scire innumerabilia quae in Verbo ubi non alius ignis intelligitur, nec scire possunt innumerabilia in homine, qui organum recipiens ejus est.
@1 at$
@2 i et$
@3 fumus$
@4 i adeo ut unus alterum videre nequeat$
@5 Jacobi$
@6 i sicut$
@7 seu$
@8 i vitali ,$
@9 i quod$
@10 quare nisi sciatur$
@11 i in visione illa$
@12 sunt$
@13 i atque ignis ardens ac ut flumen ignis$
@14 Amore Ipsius$
@15 i quod est Divinus Amor Ipsius$
@16 nec$
@17 i etiam$
@18 i ipsas$
@19 significet$
@20 illis$
@21 internecina$
@22 Remainder of is missing.$
AC n. 6833
6833. `Et vidit, et ecce rubus ardebat igne’: quod significet apperceptionem quod verum scientificum esset plenum bono amoris Divini, constat ex significatione `videre’ quod sit appercipere, de qua n. 2150, 3764, 4567, 4723, 5400; ex significatione `rubi’ quod verum scientificum, de qua mox supra n. 6832; et ex significatione `ignis’ quod sit amor Divinus, de qua n. 934 fin., 4906, 5071, 5215, 6314, 6832; inde `ardere igne’ est plenum esse bono amoris Divini.
AC n. 6834
6834. `Et rubus nullatenus consumebatur’: quod significet Divinum Verum unitum Divino Bono in naturali, constat ex significatione `rubi’ quod sit verum scientificum, de qua supra n. 6832, 6833, hic quia de Domino {1}, est Divinum Verum in naturali; naturale significatur quia ibi est {2}verum scientifice; et ex significatione `non consumi igne’ quod sit non dissipari a bono {3}Divini Amoris; quod `ignis’ sit bonum {4}Divini Amoris, videatur mox supra n. 6832, ita quod {5}unitum sit, nempe Divinum Verum cum Divino Bono in naturali; haec significatio horum verborum {6}est in sensu supremo, in quo agitur de Domino. Cum hoc ita se habet: Divinum Bonum Divini {7}Amoris est ipse ignis solaris in altera vita, qui ignis talis ardoris est ut si absque intermedia temperatura incideret in aliquem, etiam si in angelum intimi caeli, orbaretur is omni sensu ac periret; tali ardore est amor Divinus Domini; Dominus autem, cum fuit in mundo ac univit Essentiam Humanam Divinae, hujus amoris ignem in Humano Suo recepit, ac univit vero ibi cum Se fecit legem Divinam; hoc nunc est quod intelligitur per quod Divinum Verum unitum sit Divino Bono in naturali.
@1 i est$
@2 scientificum, omnia enim scientifica sunt mentis naturalis$
@3 amoris Divini$
@4 amoris Divini$
@5 unita sint$
@6 Before horum$
@7 amoris$
AC n. 6835
6835. `Et dixit Moscheh’: quod significet perceptionem ex lege a Divino, constat ex significatione `dicere’ in historicis Verbi, quod sit perceptio, de qua saepius; et ex repraesentatione `Moschis’ quod sit lex a Divino, de qua supra n. 6827.
AC n. 6836
6836. `Secedam ergo, et videbo visionem magnam hanc’: quod significet reflexionem super revelatione hac, constat (C)ex significatione `secedere et videre’ quod sit reflectere; `secedere’ enim in sensu spirituali est divertere a cogitatione in qua est, et `videre’ est percipere, ita utrumque simul {1}est reflectere; et ex significatione `visionis’ quod sit revelatio, de qua n. 6000; `visio magna’ dicitur quia in sensu supremo per `flammam in rubo’ significatur Divinum Verum {2}unitum Divino Bono in Humano Domini, n. 6834.
@1 significat reflexionem$
@2 conjunctum$
AC n. 6837
6837. `Quare non comburitur (x)rubus’: quod significet quod talis unio sit, constat ex illis quae supra n. 6834 dicta sunt.
AC n. 6838
6838. Vers. 4-6. Et vidit Jehovah quod secederet ad videndum, et vocavit ad illum Deus e medio rubi, et dixit, Moscheh, Moscheh, et dixit, Ecce me. Et dixit, Ne appropinques huc, detrahe calceos tuos e super pedibus tuis, quia locus quo tu stas super, humus sanctitatis ille. Et dixit, Ego Deus patris tui, Deus Abrahami, Deus Jischaki, et Deus Jacobi; et obtexit Moscheh facies suas, quia timuit ab intuendo Deum. `Et vidit Jehovah quod secederet ad videndum’ significat reflexionem a Domino: `et vocavit ad illum Jehovah’ significat influxum a Divino: `a medio rubi’ significat e veris scientificis: `et dixit, Moscheh, Moscheh, et dixit, Ecce me’ significat exhortationem internam, et auditionem: `et dixit, Ne appropinques huc’ significat quod non de Divino cogitaret adhuc ex sensualibus: `detrahe calceos tuos e super pedibus tuis, significat quod sensualia, quae sunt externa naturalis, removerentur: `quia locus quo tu stas super, humus sanctitatis ille’ significat quod alioquin Divinum intrare nequeat: `et dixit, Ego Deus patris tui’ significat Divinum quod Antiquae Ecclesiae: `Deus Abrahami, Deus Jischaki, et Deus Jacobi’ significat Ipsum Divinum (c)et Divinum Humanum, ita Dominum: `et obtexit Moscheh facies suas’ significat quod interiora tutarentur: `quia timuit ab intuendo Deum’ significat ne laederentur a praesentia Ipsius Divini.
AC n. 6839
6839. `Et vidit Jehovah quod secederet ad videndum’: quod significet reflexionem a Domino, constat ex significatione `secedere ad videndum’ quod sit reflexio, de qua supra n. 6836; quod `Jehovah’ sit Dominus, videatur n. 1343, 1736, 2921, 3023, 3035, 5663, 6303. Qualis sensus litterae (d)Verbi sit, patet etiam hic; dicitur quod `videret Jehovah quod secederet ad videndum,’ sicut non novisset prius, et sicut non indiderit et egerit ut secederet ad videndum, ita tamen dictum est quia secundum apparentiam; at sensus internus docet quomodo id intelligendum est, quod nempe (t)Dominus influeret in cogitationem ejus ut reflecteret super id; inde constare potest quomodo se habet {1}cum sensu litterae Verbi respective ad sensum internum; et quod quae in sensu litterae sunt, talia sint ut accommodent se ad captum simplicium, qui non credunt nisi (x)sit sicut apparet; quod non apparet, hoc non credunt quia non intrare possunt in rerum interiora; quapropter nisi Verbum tale fuisset in littera, non receptum fuisset; qui in sensualibus est, et qui occupatus a mundanis, nequaquam capit interiora; videre vult {2}quae crede quae non videt, quasi aliena sunt, {3}et rejicit inter negativa, ad minimum inter dubia, cum de illis ex se cogitat.
@1 sensus literae$
@2 quod$
@3 quae$
AC n. 6840
6840. `Et vocavit ad illum Jehovah’: quod significet influxum a Divino, constat ex significatione `vocare’ quod sit influxus; in sensu enim interno non intelligitur vocatio per `loquelam’ ut in sensu externo historico, sed vocatio per influxum in voluntatem, quae vocatio est interna, nam Jehovah seu Dominus influit in voluntatem, et {1} agit ad faciendum quod Ipsi placet; hoc internum cum cadit in historicum, in quo non nisi quam externa sunt, cadit vel in mandare, vel in vocare, vel in alloqui, vel in {2}voces alias similes.
@1 i sic$
@2 alia similia$
AC n. 6841
6841. `E medio rubi’: quod significet e veris scientificis, constat ex significatione `rubi’ quod sit verum scientificum, de qua n. 6832, 6833.
AC n. 6842
6842. `Et dixit, Moscheh, Moscheh, et dixit, Ecce me’: quod significet exhortationem internam, et auditionem, {1}constat (c)a significatione `vocari a Jehovah’ in historicis Verbi, quod sit influxus a Divino, n. 6840; (t)ipsa illa’ vocatio est in his verbis, `(d)Et’ Jehovah dixit, Moscheh, Moscheh,’ quae quia {2}involvunt’ omnia illa quae sequuntur, et primum quod `non appropinquaret {3}illuc, sed quod detraheret calceos suos e super pedibus suis,’ significatur exhortatio, et per responsum Moschis `Ecce me’ auditio.
@1 constare potest$
@2 involvit$
@3 prius quam$
AC n. 6843
6843. `Et dixit, Ne appropinques huc’: quod significet quod non de Divino cogitaret adhuc ex sensualibus, constat ex significatione `appropinquare ad Jehovam’ quod sit cogitare de Divino; quod appropinquare’ cum dicitur de homine ad Dominum, sit cogitatio de Divino, est quia homo ad Divinum non accedere potest corpore sicut homo ad hominem, sed mente, ita cogitatione et voluntate; accessus non alius est ad Divinum, quia Divinum est supra illa quae loci et temporis sunt, {1}est in illis apud hominem quae vocantur status, nempe status amoris et status fidei, ita status utriusque facultatis mentis, nempe voluntatis et cogitationis, per {2}haec appropinquare potest (d)homo ad Divinum; inde est quod hic per `ne appropinques huc’ significetur quod de Divino non cogitaret, nempe ex sensualibus externis, quae (x)significantur per `calceos, quos primum detraheret’; (t)dicitur `adhuc’ quia sensualia externa naturalis ultimo regenerantur, et sic ultimo recipiunt influxum a Divino, et status de quo hic agitur nondum erat ut sensualia (t)reciperent illa; de sensualibus videantur quae nunc sequuntur.
@1 et in illis quae apud hominem sunt$
@2 quae$
AC n. 6844
6844. `Detrahe calceos tuos e super pedibus tuis’: quod significet quod sensualia, quae sunt externa naturalis, removerentur, constat ex significatione `calceorum’ quod sint sensualia quae sunt externa naturalis, de qua n. 1748; et ex significatione `pedum’ quod sint naturale, de qua n. 2162, 3147, 3761, 3986, 4280, 4938-4952; quod `detrahere’ sit removere, patet, de sensualibus enim dicitur, {1}nam voces’ applicandae sunt suo subjecto de quo agitur, ita detrahi {2} calceis, {3}et removeri {2} sensualibus. Quomodo cum his se habet, dicendum est: quisque videre potest quod `calcei’ repraesentent hic aliquid quod non cum Sancto Divino concordaret, et sic quod `detrahere calceos’ esset repraesentativum remotionis talium; aliter quid hoc foret Divino, si homo in calceis accederet, vel si nudis plantis, modo {4} interius sit talis ut accedere ad Divinum fide et amore possit; quapropter {5}per `calceos’ significantur sensualia, et sensualia, quae sunt externa naturalis, talia sunt ut non una possint esse cum sancte cogitatur de Divino, idcirco quia illo tempore repraesentativa observanda erant, non licuit Moschi ut indutus calceis {6}appropinquare.
Quod sensualia, quae {7}externa naturalis sunt, talia sint ut non recipere possint Divinum, causa est quia illa sunt in mundanis, corporeis, et quoque in terrestribus, nam proxime recipiunt illa, inde {8}quae in memoria (c)ex sensualibus sunt trahunt sua a luce et calore mundi, et parum a luce et calore caeli; quapropter {9} ultima sunt quae regenerari possunt, hoc est, aliquid lucis caeli recipere. {10}Exinde est cum homo est in sensualibus illis, et ex illis cogitat quod de Divino non aliter cogitet quam sicut de terrestribus; sique in malo est, quod {11} ex illis {12} prorsus contra Divinum (x)cogitet; quapropter cum homo cogitat de talibus quae sunt fidei et amoris in Deum, si in bono est, elevatur ille a sensualibus quae sunt externa naturalis, {13} versi interiora, consequenter a terrestribus et mundanis propius ad caelesti et spiritualia.
3 Hoc homo nescit, ex causa quia non scit quod apud illum interiora sint distincta ab exterioribus, et quod cogitatio sit interior {14} magis et magis, et quoque exterior, et quia non novit illa, non potest reflectere super illa. Sed videantur quae de cogitatione ex sensualibus {15} prius dicta sunt, quod nempe (c)ii qui cogitant ex illis, perparum sapiant, n. (x)5084, 5089, 5094, 6201, 6310-6312, 6314, 6316, 6318, 6598, 6612, 6614, 6622, 6624: quod (x)elevetur homo a sensualibus {16}, et cum elevatur, in lumen mitius veniat; et quod hoc imprimis fiat illis qui regenerantur, n. 6183, 6313, 6315. Ex his nunc patet quid intelligitur per `exuere calceos e super pedibus.’ Quod naturale apud hominem sit externum, medium, et internum, videatur n. 4570, 5118, 5126, 5497, 5649; internum naturale significatur per `pedes,’ medium naturale per `plantas,’ et externum per `calceos.’
@1 i et before nam I voces enim A$
@2 i de$
@3 at$
@4 i homo$
@5 quia$
@6 ulterius accedere$
@7 extrema naturalis sint$
@8 A first had quae ibi sunt, then without deleting S wrote above this quae i memoria$
@9 i etiam$
@10 Inde$
@11 i cum$
@12 i cogitat$
@13 A had ita ab extremis illis, then d ab extremis. Editors are uncertain of S’s intentions here.$
@14 i et sit exterior$
@15 i externis$
@16 i illis$
AC n. 6845
6845. `Quia locus quo tu stas super, humus sanctitatis ille’: quod significet quod alioquin Divinum intrare nequeat, constat ex significatione `loci’ quod sit status, de qua n. 2625, 2837, 3356, 3387, 4321, 4882, (x)5605; inde `locus quo tu stas super’ est status in quo adhuc est; et ex significatione `humi sanctitatis’ quod sit sanctum quod procedit ex {1}Domino; ita est status sancti procedentis a Divino Humano Domini, qui per illa verba intelligitur. Quod significetur quod alioquin Divinum intrare nequeat, sequitur ex {2} antecedentibus; si nempe {3}homo non removeretur a sensualibus quae sunt externa naturalis, hoc est, si non elevaretur ab illis ad interiora, quod Divinum non posset influere; causa quod Divinum non influere possit apud hominem quamdiu ille est in sensualibus illis, est quia influxus a Divino pergit usque ad illa quae in ordine ultima sunt, ita usque ad sensualia quae sunt externa naturalis apud hominem, {4} si inibi mere corporea et terrestria sunt, Divina quae influunt, ibi dissipantur, nam non concordant; quapropter cum homo recepturus est Divinum, hoc est, illa quae fidei et amoris sunt, elevatur is a sensualibus, et cum elevatus est ab illis, tunc Divinum non amplius influit illuc, nempe in sensuale externum {5}, sed in planum interius in quod homo elevatus est. Quod ita sit, a multa experientia scire datum est.
@1 Divino$
@2 i mox$
@3 After removeretur$
@4 i quae$
@5 i influit Divinum$
AC n. 6846
6846. `Et dixit, Ego Deus patris tui’: quod significet Divinum quod Antiquae Ecclesiae, constat ex significatione `patris’ quod sit Antiqua Ecclesia, de qua n. 6075; quod Antiqua Ecclesia dicatur `pater,’ est quia ex illa natae sunt Ecclesiae quae post illam, nempe Ecclesia Hebraea, et postea Ecclesia apud Jacobi posteros; ritualia enim et statuta quae mandata fuerunt posteris Jacobi per Mosen, non fuerunt nova, sed fuerunt prius in antiquis Ecclesiis, et modo restaurata apud filios Jacobi {1}; restaurata sunt quia apud alias gentes idololatrica facta sunt, et in Aegypto inque Babele versa in magica; quod eadem fuerint in antiquis Ecclesiis, a pluribus locis in Verbo constare potest. Inde nunc est quod Antiqua Ecclesia intelligatur per `patrem’ et quoque quod dicatur `pater’ in Verbo ubi agitur de Ecclesia. {2}Deus Qui in Antiqua Ecclesia colebatur erat Dominus quoad Divinum Humanum; et notum erat illis quod Dominus esset Qui repraesentaretur in singulis Ecclesiae eorum ritibus; et quoque plures (c)eorum sciverunt quod Dominus’ venturus esset in mundum, et Humanum in Se Divinum faceret; in illa Ecclesia nec alius intelligebatur per `Jehovam’; apparuerat enim illis ut {3}Divinus Homo, et vocabatur Jehovah, n. 1343, 5663, ut quoque postea Abrahamo, Gen. xviii 2 seq.; Josuae, v. 13-15; Guideoni, Jud. vi 11 seq.; Manoacho et uxori ejus, Jud. xiii 3 seq.; et agnitus erat pro Deo universi, et pro Unico Quem adorarent; inde nunc est quod per `Deum patris tui’ in sensu interno intelligatur Divinum quod Antiquae Ecclesiae, hoc est, Dominus; at in sensu {4}externo historico intelligitur Abraham, tum Jischak, et quoque Jacob.
@1 i posteros$
@2 Divinum quod$
@3 angelus$
@4 literae$
AC n. 6847
6847. `Deus Abrahami, Deus Jischaki, et Deus Jacobi’: quod significet Ipsum Divinum ac Divinum Humanum, ita Dominum, constat ex repraesentatione `Abrahami, Jischaki, et Jacobi’ quod sit Ipsum Divinum et Divinum Humanum Domini; quod `Abraham’ repraesentet Dominum quoad Ipsum Divinum, `Jischak’ quoad Divinum Rationale, et `Jacob’ quoad Divinum Naturale, videatur n. 1893, 2011, 2066, 2072, (x)2083, 2630, (x)3194, 3210, (ax)3245, 3251, 3305 fin., 3439, 3704, 4180, 4286, 4538, 4570, 4615, 6098, 6185, 6276, (x)6425, 6804; per `Deum’ significatur Divinum, et per nomina illorum repraesentativum, inde illa in Domino sunt quae per `Deum Abraham Deum Jischaki, et Deum Jacobi’ intelliguntur.
AC n. 6848
6848. `Et obtexit Moscheh facies suas’: quod significet quod interiora tutarentur, constat ex significatione `facierum’ quod sint interiora, de qua n. 1999, 2434, 3527, {1} 4066, 4796, 4797, 5102; quod `obtegere’ sit tutare, sequitur ex serie in sensu interno, nam dicitur quod `obtexit facies suas quia timuit ab intuendo Deum’ et per hoc significatur `ne interiora laederentur a praesentia Ipsius Divini.’ Quomodo haec se habent, in nunc sequentibus dicetur.
@1 i 3573,$
AC n. 6849
6849. `Quia timuit ab intuendo Deum’: quod significet ne laederentur a praesentia Ipsius Divini, constat a significatione `timere’ quod sit ne laederentur, nempe interiora, causa enim timoris {1}hoc erat; et a significatione `intueri Deum’ quod sit praesentia Ipsius Divini; nam non aliter quam per intuitionem internam, quae fit per fidem quae ex charitate, sistitur Dominus coram (x)homine praesens; si Dominus alicui in externa forma {2}apparet, sunt usque interiora quae afficiuntur, nam Divinum penetrat ad intima. Cum hoc quod interiora non laederentur a praesentia Ipsius Divini, et quod ideo tutarentur, ita se habet: Ipsum Divinum est purus amor, et purus amor est sicut ignis ardentior quam ignis solis hujus mundi; quapropter si Divinus Amor in puritate sua influeret apud aliquem angelum, spiritum, aut hominem, is prorsus periret; inde est quod Jehovah seu Dominus in Verbo toties dicatur `ignis consumens’; ne itaque angeli in {3}caelo laedantur ab influxu caloris ex Domino ut sole, obvelantur singuli aliqua tenui et conveniente nube, per quam temperatur calor a sole illo influens.
2 Quod unusquisque absque illa {4}conservatione a praesentia Divini periret, notum fuerat antiquis, quapropter timuerunt videre Deum, ut constat {5}in Libro Judicum,
Vidit Guideon quod angelus Jehovae, quare dixit Guideon, Domine Jehovih, quandoquidem vidi angelum Jehovae facie ad faciem; et dixit illi Jehovah, Pax tibi, noli timere, quia non morieris, vi (x)22, 23:
{6} in eodem Libro,
Dixit Manoachus ad uxorem suam, Moriendo moriemur quia Deum vidimus, xiii 22:
et in Libro Exodi,
Jehovah dixit ad Mosen, Non poteris videre facies Meas, quia non videbit Me homo et vivet, xxxiii 20:
quapropter cum daretur Mosi videre Deum, `positus erat in foramine petrae,’ ibid. vers. 22; per quod repraesentabatur obscurum fidei, ac nebulosum {7} quod obtexit et {8}per quod tutatus est.
3 Quantum {9}discrimen sit angelis spectari a Divino absque obvelatione nubis, constare manifeste potest ex eo quod cum angeli inspiciunt aliquem spiritum qui in malo est, is appareat in quoddam simile inanimato verti, quod saepius videre mihi datum est; causa est quia per visum angelicum incidit illuc lux et calor caeli, {10}et cum his verum fidei et bonum amoris, a quibus cum penetrant, mali paene exanimantur.
4 (m)Cum hoc fit per intuitionem ab angelis, quid non per intuitionem a Domino? haec causa est quod inferna prorsus remota sint a caelo, et quod illi qui ibi sunt remoti esse velint, nam si non remoti sunt, dire cruciantur; inde patet quid intelligitur per haec verba,
Dicent montibus et petris, Ruite super nos, et abscondite nos a facie sedentis super throno, Apoc. vi 16; Luc. xxiii 30; Hos. x 8.(n)
5 (s)Ex eo quod praesentia Ipsius Divini talis sit ut nullus angelus illam sustineat, nisi tutatus sit per nubem quae radios et calorem e sole illo temperat et moderatur, manifeste constare potest quod Humanum Domini Divinum sit, nam nisi Divinum esset, nusquam potuisset ita uniri Ipsi Divino Quod Pater vocatur, ut unum sint, secundum Domini verba apud Johannem xiv 10 seq. et alibi; quod enim {11}recipiet ita Divinum, omnino Divinum erit; {12} non Divinum a tali unione plane dissiparetur; ut comparative loquar, Quid immitti potest in ignem solarem et non perire, nisi sit simile solare? ita quis in ardorem infiniti amoris nisi qui in similis amoris ardore est, proinde nisi Solus Dominus? Quod in Ipso Pater sit, et quod Pater non appareat nisi in Divino Suo Humano, constat a Domini verbis apud Johannem,
Deum nemo vidit unquam; Unigenitus Filius, Qui in sinu Patris est, Ille exposuit, i 18:
et alibi apud eundem,
Neque vocem Ipsius audivistis {13}unquam, neque specie Ipsius vidistis, v 37.(s)
@1 id$
@2 appareat$
@3 coelis$
@4 temperatione$
@5 ex$
@6 i et$
@7 i quid$
@8 tutavit$
@9 discriminis$
@10 et orbatur sensu, qui non videt priusquam in nimbosum suum ipse venit$
@11 recipit I$
@12 i omne enim$
@13 usquam AI$
AC n. 6850
6850. Vers. 7, 8. Et dixit Jehovah, Videndo vidi afflictionem populi Mei, qui in Aegypto, et clamorem illorum audivi a coram exactoribus illius, quia novi dolores illius. Et descendi ad liberandum illum e manu Aegyptiorum, et ad ascendere faciendum illum e terra illa ad terram bonam et latam, ad terram fluentem lacte et melle, ad locum Cananaei et Chittaei, et Emorraei et Perisaei, et Chivaei et Jebusaei. `Et dixit Jehovah, Videndo vidi afflictionem populi Mei’ significat misericordiam erga illos qui ab Ecclesia spirituali post infestationes a falsis: `et clamorem {1}illorum audivi a coram exactoribus illius’ significat misericordiae opem contra illos qui ad serviendum adigere voluerunt: `quia novi dolores illius’ significat {2}praevidentiam, quantum falsis immersi fuerint: `et descendi ad liberandum illum e manu Aegyptiorum’ significat quod Se demitteret ad illos ad eximendum e potentia falsorum scientificorum, quae vera Ecclesiae destruere conantur: `et ad ascendere faciendum illum e terra illa’ significat quod elevarentur: `ad terram bonam et latam’ significat ad caelum ubi bonum charitatis et verum fidei: `fluentem lacte et melle’ significat et inde amoenum et jucundum: `ad locum Cananaei et Chittaei’ significat regionem occupatam a malis ex falsis: `et Emorraei et Perisaei,’ significat a malis et inde falsis: `et Chivaei et Jebusaei’ significat ab idololatrico in quo aliquid boni et veri.
@1 eorum I$
@2 Providentiam I$
AC n. 6851
6851. `Et dixit Jehovah, Videndo vidi afflictionem populi Mei’: quod significet misericordiam erga illos qui ab Ecclesia spirituali post infestationes a falsis, constat ex significatione `dicere’ in historicis Verbi, quod sit perceptio, de qua saepius; at cum praedicatur de Jehovah seu Domino, non est perceptio sed omniscientia quia Dominus percipit et novit omnia et singula ab aeterno; a significatione `videndo videre’ cum dicitur de Jehovah seu Domino, quod sit misericordia, nam cum Dominus videt aliquem in miseria seu in afflictione, ejus miseretur; Dominus quidem omnes videt, et ita omnium miseretur, sed (t)non de aliis dicitur quod illorum misereatur quam qui misericordiam Ipsius recipiunt, qui sunt illi qui in bono; ex significatione `afflictionis’ quod sit infestatio, {1} n. 6663, hic a falsis, quia ab `Aegyptiis,’ per quos significantur (d)scientifica falsa, n. 6651, 6679, 6683; et a significatione `populi’ quod sint illi qui ab Ecclesia spirituali, de qua n. 2928; qui ab Ecclesia caelesti sunt, in Verbo vocantur `gens.’
@1 i ut$
AC n. 6852
6852. `Et clamorem illorum audivi a coram exactoribus illius’: quod significet misericordiae opem contra illos qui ad serviendum adigere voluerunt, constat ex significatione `clamoris’ quod sit imploratio, de qua n. 6801; ex significatione `audire’ quod sit oboedire et appercipere, de qua n. 5017, at cum dicitur de Jehovah seu Domino, est {1}imploranti misericordiae opem ferre; se habet cum `audire’ sicut supra n. 6851 cum `videre,’ quod Dominus omnes audiat ac ita omnibus opem ferat, sed secundum necessitates; qui clamant {2}et implorant Ipsum pro se solis, ac ita contra alios, ut solent mali, hos quoque Dominus audit sed non illis opem fert; et cum non opem fert, dicitur quod non audiat; et ex significatione `exactorum’ quod sint qui ad serviendum adigere volunt; quod `exactor’ sit qui ad serviendum adigit, patet apud Esaiam,
Accipient illos populi, et deducent illos ad locum suum, et dominabuntur exactoribus suis: fiet {3} in die quo quietem daturus est Jehovah tibi, et a commotione tua, et a servitute gravi, qua servire coactus es, ut enunties hanc parabolam de rege Babelis, Quomodo cessavit exactor! xiv 2-4:
et apud Zachariam,
Castra ponam domui meae de exercitu propter abeuntem et redeuntem, ut non transeat amplius super eos exactor, ix 8:
`exactores’ dicebantur qui exigebant tributa, 2 Reg. xxiii 35; Deut. xv 3; et quoque qui adigebant ad opus faciendum secundum impositionem tributorum; vocantur `principes tributorum’ Exod. i 11; qui quod sint qui {4}ad serviendum adigerent, videatur n. 6659.
@1 opem ex Misericordia$
@2 seu$
@3 i itaque$
@4 After adigerent$
AC n. 6853
6853. `Quia novi dolores illius’: quod significet praevidentiam, quantum falsis immersi fuerint, constat ex significatione `nosse’ cum dicitur de Domino, quod sit praevidentia; quod `nosse’ sit praevidentia, (x)est quia Dominus omnia et singula ab aeterno {1}novit; et ex significatione `dolorum’ quod sit immersio in falsa; qui enim in bono sunt, cum immerguntur falsis, in {2}angores et anxietates veniunt: et cruciantur, amant enim vera et aversantur falsa, et cogitant {3} jugiter de salute et de infelicitate si apud illos falsa dominarentur; qui autem non in bono sunt nihil curant sive in falsis sive in veris sint, nihil enim cogitant de salute nec de infelicitate, non enim credunt illa; jucunda amorum sui et mundi auferunt fidem de vita post mortem; (m)hi perpetuo immersi sunt falsis. Immersio in falsa apparet in alter vita sicut qui immersus undis, quae secundum falsorum copiam altius usque tandem supra caput {4}ascendunt, (x)undae apparent tenuiores aut spissiores secundum falsorum quale; immersio quae est improbis apparet ut nimbosum ac ut nebulosum magis minusve furvum quod circumcingit, et prorsus separat a sereno quod est lucis caeli {5}.(n)
1 scit
2 angorem
3 i enim
4 A is confused; it appears to be elevantur; talis apparet immersio quae fit proborum, sed immersio quae fit improborum est nimbosum et furvum nebuloso
5 i, in quo illi qui in veris ex bono
AC n. 6854
6854. `Et descendi ad liberandum illum e manu Aegyptiorum’: quod significet quod Se demitteret ad illos ad eximendum e potentia falsorum scientificorum, quae vera Ecclesiae destruere conantur, constat a significatione `descendere’ quod sit se demittere, de qua sequitur; ex significatione `ad liberandum’ quod sit ad eximendum, nam qui eximit a falsis, is liberat; ex significatione `manus’ quod sit potentia, de qua n. 878, 3387, 3563, 4931-4937, 5544; et ex significatione `Aegyptiorum’ quod sint (t)scientifica falsa, quae sunt contra vera Ecclesiae, de qua n. 6651, 6679, 6683, ita quae haec destruere conantur. Cum hoc quod Dominus descendat {1}, ita se habet: dicitur de Domino descendere {2}aut Se demittere cum ad judicium, n. 1311; et quoque cum ad inferiora, hic ad illos qui ab Ecclesia spirituali sunt, {3}qui per `filios Israelis’ {4}significantur; agitur enim in sensu interno de illis quomodo infestantur a falsis, et tunc sustinent tentationes, et postmodum quomodo liberantur ut in caelum introducantur.
2 At in his quae in hoc versu et quoque in sequentibus in sensu interno continentur, est adhuc majus mysterium quod nondum in Ecclesia notum est; quapropter detegendum: illi qui spirituales dicuntur qui sunt illi qui non regenerari queunt nisi solum quoad partem intellectualem, non autem quoad partem voluntariam; in quorum parte intellectuali ideo a Domino implantatur nova voluntas, quae voluntas est secundum doctrinalia fidei quae sunt Ecclesiae illorum; hi, nempe tales spirituales, unice salvati sunt per Adventum Domini in mundum; causa est quia Divinum transiens per caelum, quod fuit Divinum Humanum ante Adventum Domini, ad illos non potuit pertingere, quippe doctrinalia Ecclesiae illorum erant quoad plurimam partem non vera, ac inde bonum quod voluntatis, {5}nec bonum, n. 6427; quia (x)hi unice salvari potuerunt per Adventum Domini, ita nec prius potuerunt elevari in caelum, quapropter interea tenebantur in terra inferiore, ibi in locis quae in Verbo `foveae’ vocantur; quae terra (x)circumobsessa {6}erat ab infernis ubi falsa, a quibus tunc multum infestabantur; sed usque custodiebantur a Domino; at postquam Dominus in mundum venit, et Humanum in Se Divinum fecit, tunc illos qui ibi in foveis liberavit et ad caelum elevavit; {7}exque illis etiam caelum spirituale, quod est secundum caelum, formavit; hoc est quod intelligitur per `descensum Domini ad inferos’ et per `liberationem illorum qui vincti fuerunt.’
3 Hoc mysterium est quod quoque in sensu interno describitur in hoc versu et in sequentibus; videantur quae prius de spiritualibus illis ostensa sunt, nempe quod spirituales in obscuro sint quoad verum et bonum fidei, n. 2708, 2715, 2718, 2831, 2849, 2935, 2937, 3241, 3833, 6289; quod obscurum illorum illuminetur a Divino Humano Domini, n. 2716, 4402; quia in obscuro sunt quoad verum et bonum fidei, quod oppugnentur valde ab infernis sed quod Dominus illos continue tutetur, n. 6419; quod spirituales non regenerari queant quoad partem voluntariam sed modo quoad partem intellectualem et quod ibi nova voluntas a Domino formetur, n. 863, 875, 895, 927, 928, 1023, 1043, 1044, 2256, 4328, 4493, 5113; quod spirituales salvati sint per Adventum Domini in mundum, n. 2833, 2834, 3969.
4 In Verbo prophetico passim memorantur `vincti’ ac `vincti in fovea,’ et quod a Domino liberati sint, per quos illi de quibus nunc dictum, in specie intelliguntur, ut apud Esaiam,
Ego Jehovah vocavi te in justitia, et apprehendam manum tuam, quia custodiam te, et dabo te in foedus populo, in lucem gentium, ad aperiendum oculos caecos, ad educendum e carcere vinctum, e domo claustri sedentes in tenebris, xlii 6, 7:
apud eundem,
Custodivi te, et dedi in foedus populi, ad restituendum terram, ad dividendum hereditates devastatas, ad dicendum vinctis, Exite, eis qui in tenebris, Revelamini, super viis pascent, et in omnibus clivis pascuum eorum, xlix 8, 9;
ibi manifeste de Domino; `vincti’ in specie pro illis qui detenti fuerunt in terra inferiore usque ad Adventum Domini, et qui tunc elevati in caelum; in genere pro omnibus qui in bono sunt, et {8}sicut vincti a falsis, e quibus tamen eniti volunt, tenentur: apud Sachariam, 5
Per sanguinem foederis tui emittam vinctos quos e fovea, ix 11:
apud Esaiam,
Colligendo colligentur vinctus in fovea, et claudentur in claustro, post multitudinem dierum visitabuntur, xxiv 22;
`vincti in fovea’ pro iisdem: et praeterea, ab his apud Esaiam,
Unxit Jehovah Me ad evangelizandum pauperibus, misit Me ad obligandum fractos corde, ad praedicandum captivis libertatem, vinctis, oculis capto, ad proclamandum annum beneplaciti Jehovae, lxi 1 [,2]:
et {9}alibi,
Populus ambulantes in tenebris, viderunt lucem magnam; habitantes in terra umbrae mortis, lux effulsit super illos, ix 1 [A.V. 2].
@1 i ad liberandum, per quod significatur quod se demittat ad opem ferendam$
@2 seu$
@3 quae Ecclesia$
@4 repraesentatur$
@5 non$
@6 d erat i est$
@7 et ex$
@8 After falsis$
@9 apud Eundem$
AC n. 6855
6855. `Et ad ascendere faciendum illum e terra illa’: quod significet quod elevarentur, nempe e loco et statu ubi infestantur a falsis, constat a significatione `ascendere facere’ quod sit elevari; et a significatione `terrae,’ hic terrae Aegypti, quod sit locus et status ubi infestantur a falsis; quod `Aegyptus’ sit scientificum falsum quod infestat, ostensum est; simile {1}etiam significatur per terram Aegypti.
@1 quoque terra$
AC n. 6856
6856. `Ad terram bonam et latam’: quod significet ad caelum ubi bonum charitatis et verum fidei, constat ex significatione `terrae,’ hic terrae Canaanis, quod sit regnum Domini, ita caelum, de qua n. 1607, 3038, 3481, 3705, 4447; ex significatione `terrae bonae’ quod sit bonum charitatis ibi; et a significatione `terrae latae’ quod sit verum fidei ibi; quod `latum’ sit verum quod fidei, videatur n. 3433, 3434, 4482.
AC n. 6857
6857. `Fluentem lacte et melle’: quod significet et inde amoenum et jucundum, constat ex significatione `lactis’ quod sit caeleste spirituale seu verum boni, de qua n. 2184; et quia est verum boni, est quoque amoenum ejus, conjuncta enim sunt; et ex significatione `mellis’ quod sit jucundum, de qua n. 5620. Ex illis quae supra n. 6854 ostensa sunt, constare potest (x)quid intelligitur per `{1}facere ascendere e terra illa ad terram bonam et latam, fluentem lacte et melle,’ quod nempe illi qui in terra inferiore in foveis ibi usque ad Adventum Domini detenti fuerunt elevarentur tunc ad caelum, ubi bonum charitatis et verum fidei, et inde amoenum et jucundum. Haec in specie significantur per illa verba; in genere autem omnes qui e spirituali Ecclesia in tentatione sunt, (c)et inde liberantur.
@1 ad ascendere faciendum$
AC n. 6858
6858. `Ad locum Cananaei et Chittaei’: quod significet regionem occupatam a malis ex falsis, constat ex repraesentatione `Cananaeorum quod sint mala ex falsis mali, de qua n. 4818; et ex repraesentatione Chittaeorum quod sint falsa ex quibus mala, de qua n. 2913. Per gentes in terra Canaane quae enumerantur hic et quoque alibi, ut Gen. xv 18, 19; Exod. xxiii 23, 28, xxxiii 2, xxxiv 11; Deut. vii I, xx 17; Jos. iii 10, xxiv 11; Jud. iii 5, significantur omnia genera mali et falsi. Quid per regionem occupatam a malis ex falsis, et quoque a reliquis generibus mali et falsi, intelligitur, dicendum: ante Adventum Domini in mundum mali genii et spiritus omnem illam regionem caeli occupabant ad quam postea elevati sunt spirituales; nam ante Adventum Domini multa pars talium libere grassabatur, et infestabat bonos, imprimis spirituales qui in inferiore terra; sed post Adventum Domini {1} omnes in sua inferna detrusi sunt, et regio illa liberata est, (c)ac in hereditatem data {2} illis qui ab Ecclesia spirituali; saepius {3} observatum est quod, ut primum aliquis locus a spiritibus bonis relinquitur, occupetur a malis, et quod mali inde expellantur, {4}quibus expulsis quod iterum cedat illis qui in bono; causa est quia infernales continue ardent destruere illa quae caeli sunt, in specie illa quibus in opposito sunt; quapropter cum locus alicubi relinquitur, quia tunc absque tutela, occupatur is ilico a malis. Hoc intelligitur in specie, ut dictum, per regionem occupatam a malis et falsis, quae significatur per locum ubi gentes quae expellendae. Hoc, una cum illis quae supra n. 6854, est mysterium magnum quod absque revelatione notum esse non potest.
@1 i mali$
@2 i est$
@3 i enim$
@4 et$
AC n. 6859
6859. `Et Emorraei et Perisaei’: quod significet a malis et inde falsis, constat ex {1}repraesentatione `Emorraei’ quod sit malum, de qua n. 1857, 6306; et a repraesentatione `Perisaei’ quod sit falsum, de qua n. 1573, 1574. Sunt binae origines mali et quoque binae origines falsi; una origo mali est ex falso doctrinae {2}aut religiosi; altera est ex cupiditatibus {3}amoris sui et mundi; falsum primae originis est, ut dictum, ex falso doctrinae aut religiosi; et falsum alterius originis est ex malo cupiditatum dictorum amorum; mala illa sunt quae significantur per `Cananaeum et Emorraeum,’ et falsa per `Chittaeum et Perisaeum.’
@1 significatione$
@2 et$
@3 amorum$
AC n. 6860
6860. `Et Chivaei et Jebusaei’: quod significet ab idololatrico in quo aliquid boni et veri, constat ex repraesentatione `Chivaei’ quod sit idololatricum in quo aliquid boni; et ex repraesentatione `Jebusaei’ quod sit idololatricum in quo aliquid veri; quod per illas gentes talia significentur, constare potest ex eo quod permissum fuerit ut `foedus cum Gibeonitis a Josua et senioribus pangeretur,’ Jos. ix 3 seq.; et quod `facti sint caesores lignorum et haustores aquarum domui Dei,’ ibid. vers. 23, 27; quod illi Chivaei fuerint, videatur ibid. vers. 7 et xi 19; quod per `Jebusaeos’ repraesententur qui in idololatrico sed in quo aliquid veri, constare potest ex eo quod Jebusaei fuerint in Hierosolyma {1}diu tolerati, (c)et (d)non inde {2} expulsi, Jos. xv 63, xviii 16, 28; 2 Sam. v 6-10.
@1 et ibi$
@2 i diu non$
AC n. 6861
6861. Vers. 9-12. Et nunc ecce clamor filiorum Israelis venit ad Me, et etiam vidi oppressionem qua Aegyptii opprimunt illos. Et nunc ito, et mittam te ad Pharaonem, et educ populum Meum filios Israelis ex Aegypto. Et dixit Moscheh ad Deum, Quis ego quod eam ad Pharaonem, et quod educam filios Israelis ex Aegypto? Et dixit, Quia ero cum te; et hoc tibi signum quod Ego miserim te, in educendo te populum ex Aegypto, coletis Deum juxta montem hunc. `Et nunc ecce clamor filiorum Israelis venit ad Me’ significat miserationem super illos qui ab Ecclesia spirituali: `et etiam vidi oppressionem (x)qua Aegyptii opprimunt illos’ significat propter subjugationis conatum ab illis qui in falsis: et nunc ito, et mittam te ad Pharaonem’ significat Sanctum procedens ab Humano Domini, quo falsa infestantia dissiparentur: `et educ populum Meum filios Israelis ex Aegypto’ significat inde liberationem illorum qui ab Ecclesia spirituali a falsis infestantibus: `et dixit Moscheh ad Deum’ significat perceptionem a Divino, et humiliationem: `Quis ego quod eam ad Pharaonem?’ significat quod nondum in tali statu ut falsa infestantia adire et removere sibi posse videretur: `et quod educam filios Israelis’ significat et sic liberare illos qui ab Ecclesia spirituali: `et dixit, Quia ero cum te’ significat quod Divinum in Humano: `et hoc tibi signum quod Ego miserim te’ significat cognitionem quod Divinum procederet ab Ipso: `in educendo te populum ex Aegypto’ significat cum spirituales ex infestatione a falsis liberati sunt: `coletis Deum juxta montem hunc’ significat tunc perceptionem et agnitionem Divini ex amore.
AC n. 6862
6862. `Et nunc ecce clamor filiorum Israelis venit ad Me’: quod significet miserationem super illos qui ab Ecclesia spirituali, constat ex significatione `clamoris’ quod sit imploratio de ope, de qua n. 6801; inde cum dicitur quod `clamor venit ad Jehovam seu Dominum,’ involvit simile ac `audire’; {1}quod `audire’ sit ferre misericordiae opem seu {2}miseratio, videatur n. 6852; et ex significatione `filiorum Israelis’ quod sint illi qui ab Ecclesia spirituali, de qua n. 6637.
@1 nempe$
@2 miserationem$
AC n. 6863
6863. `Et etiam vidi oppressionem qua Aegyptii opprimunt illos’: quod significet propter subjugationis conatum ab illis qui in falsis, constat ex significatione `oppressionis qua opprimunt’ quod sit subjugationis conatus; quod sit conatus subjugationis, non subjugatio, est quia illi qui ab Ecclesia spirituali Domini sunt non subjugari possunt ab illis qui in falsis, quoniam Dominus illos tutatur; et ex significatione `Aegyptiorum’ quod sint falsa, de qua n. 6692.
AC n. 6864
6864. Et nunc ito, [et] mittam te ad Pharaonem’: quod significet Sanctum procedens ab Humano Domini, quo falsa infestantia dissiparentur, constat ex repraesentatione `Moschis’ qui iret et qui mittebatur, quod sit Dominus quoad legem Divinam, de qua n. 6723, 6752, 6771, 6827, ita quoad Humanum; nam cum Dominus in mundo fuit, Humanum Suum primum fecit Divinum Verum, quod idem est cum lege Divina; postmodum {1} Humanum Suum prorsus glorificavit et fecit Divinum Bonum; inter Divinum Verum et Divinum Bonum differentia est qualis inter lucem a sole et {2}ignem in sole; ex significatione `mitti’ quod sit procedere, de qua n. 2397, 4710, 6831, hic sanctum verum; quod sanctum praedicetur de vero, videatur n. 6788; et a repraesentatione `Pharaonis’ quod sit falsum, de qua n. 6651, 6679, 6683, 6692; additur quod falsa infestantia dissiparentur, nempe a Sancto procedente ab Humano Domini, quia in sequentibus agitur de liberatione filiorum Israelis, hoc est, illorum qui ab Ecclesia spirituali Domini sunt, a falsis, a quibus liberari nequaquam possunt quam a Sancto quod procedit a Domino; Sanctum enim procedens a Domino non modo dissipat falsa infestantia sed etiam redigit omnia in Divinum ordinem, tam illa quae in caelis sunt quam illa quae in infernis, et (x)facit ut caeli distinctissimi sint secundum bona et inde vera, et quoque quod inferna distinctissima sint secundum mala et inde falsa; et quod mala in opposito sint contra bona, ac falsa contra vera, ut aequilibrium spirituale existat, et nihil non in statu libero sit.
@1 i autem$
@2 flammam$
AC n. 6865
6865. `Et educ populum Meum filios Israelis ex Aegypto’: quod significet inde liberationem illorum qui ab Ecclesia spirituali a falsis infestantibus, constat ex significatione `educere’ quod sit liberatio; ex significatione `filiorum Israelis’ quod sint illi qui ab Ecclesia spirituali, de qua n. 6637; et ex significatione `Aegypti’ quod sit scientificum falsum quod contra vera Ecclesiae, ita falsum infestans, de qua n. 6692.
2 Est falsum scientificum quod maxime infestat illos qui ab Ecclesia spirituali; causa est quia non perceptionem veri ex bono habent, sed modo cognitionem veri ex doctrina; qui tales sunt, quam maxime infestantur a scientificis; scientifica enim sunt vasa communissima quae apparent quandoque contraria veris, priusquam vera illis immissa faciunt ut {1}transluceant, et sic non appercipiantur; et praeterea scientifica sunt plena fallaciis sensuum quae discuti nequeunt ab illis qui in solis cognitionibus ex doctrina sunt et non in perceptione veri ex bono; imprimis quia lux mundi apud illos praedominium habet, quae lux apparet clara quamdiu lux caeli non in illam influit, sed ut primum lux caeli illabitur, fit loco lucis obscurum; inde est quod illi illuminati et ingeniosi {2} sint in rebus mundi, sed obscurati et hebetes in rebus caeli.
3 Hi {3} credunt se illuminatos, cum doctrinalia Ecclesiae apud se confirmarunt, sed est lumen sensuale quod ex lumine mundi quod tunc fallit illos; doctrinalia enim confirmari possunt qualiacumque sint, sicut sua a Judaeis, sua ab Enthusiastis, sua a Socinianis, et sua a quibusvis haereticis; et cum confirmata sunt, apparent in lumine sensuali illis ut ipsa vera. At qui in luce caeli sunt in illustratione sunt a Domino, et ante confirmationem appercipiunt per intuitionem in scientifica quae infra sunt et ibi in ordinem disposita, num verum confirmabile sit vel non; inde patet quod hi interiorem intuitionem habeant quae est supra scientifica, ita distinctam; illi autem intuitionem inferiorem quae est intra scientifica, ita perplexam, n. 2831.
@1 paene non appercipiantur sed translucent$
@2 i prae aliis$
@3 i usque$
AC n. 6866
6866. `Et dixit Moscheh ad Deum’: quod significet perceptionem a Divino, et humiliationem, constat ex significatione `dicere’ quod sit perceptio, de qua saepius; ex repraesentatione `Moschis’ quod sit Dominus quoad legem Divinam, de qua n. 6723, 6752, 6771, 6827; Divinum significatur per `Deum’; quod illa verba etiam (x)involvant humiliationem, patet ab illis quae sequuntur, nam dicit, `Quis ego quod eam ad Pharaonem, et educam filios Israelis?’ Quia per `Moschen’ repraesentatur Dominus, et hic memoratur humiliatio, aliquid de statu humiliationis Domini cum in mundo fuit, dicendum est: quantum Dominus in Humano nondum Divino facto fuit, tantum in humiliatione fuit; sed quantum in Humano Divino facto, tantum non potuit esse in humiliatione, nam tantum Deus erat et Jehovah; quod in humiliatione fuerit cum in humano nondum Divino facto, erat quia humanum quod a matre traxit ex hereditario malum fuit, et hoc non potuit approximare ad Divinum absque humiliatione; nam homo in humiliatione genuina exuit se omni potentia ex se aliquid cogitandi et faciendi, et se prorsus Divino relinquit, ac ita ad Divinum accedit; Divinum quidem fuit in Ipso quia conceptus a Jehovah, sed hoc tantum apparuit remotum quantum Humanum Ipsius in hereditario materno fuit; in spiritualibus {1}enim et caelestibus est status dissimilitudo quae facit remotionem et absentiam, et est status similitudo quae facit appropinquationem et praesentiam; ac similitudinem et dissimilitudinem facit amor. Ex his nunc constare potest unde status humiliationis apud Dominum cum fuit in mundo; postea autem, cum exuit omne humanum quod a matre traxit, usque adeo ut (t)non amplius ejus filius esset, et induit Divinum, tunc status humiliationis cessavit, nam tunc fuit unum cum Jehovah.
@1 After caelestibus$
AC n. 6867
6867. `Quis ego quod eam ad Pharaonem?’: quod significet quod nondum in tali statu ut falsa infestantia adire et removere sibi posse videretur, constat ex significatione `quis ego’ quod sit quod nondum in tali statu; ex significatione `ire ad Pharaonem’ quod sit adire falsa infestantia, per `Pharaonem’ enim significatur falsum quod infestat, n. 6651, 6679, 6683; quod etiam sit removere, est quia Sanctum procedens ab Humano Domini, de qua supra n. 6864, removet falsa et mala, nam haec praesentiam {1}Illius prorsus non sustinent. Quia ex humiliatione haec dicta sunt, dicitur quod id sibi non posse videretur.
@1 Sancti procedentis a Domino$
AC n. 6868
6868. `Et quod educam filios Israelis’: quod significet et sic liberare illos qui ab Ecclesia spirituali, constat ex significatione `educere quod sit liberare, ut supra n. 6865; et a repraesentatione `filiorum Israelis’ quod sint illi qui ab Ecclesia spirituali, de qua n. 6637, 6862, 6865.
AC n. 6869
6869. `Et dixit, Quia ero cum te’: quod significet quod Divinum in Humano, constat ex repraesentatione `Moschis’ quod sit Dominus quoad legem Divinam, de qua n. 6723, 6752, 6771, 6827, ita quoad Humanum, nam, ut supra ostensum, Dominus Humanum Suum fecit legem Divinam, hoc est, Divinum Verum, cum {1}in mundo fuit; et ex significatione `ero cum te’ quod sit Divinum, nam Jehovah est Qui loquitur.
@1 After fuit$
AC n. 6870
6870. `Et hoc tibi signum quod Ego miserim te’: quod significet cognitionem quod Divinum procederet ab Ipso, constat ex significatione `signi’ quod sit confirmatio veritatis et inde cognitio quod ita sit; et ex significatione `mitti’ quod sit procedere, de qua n. 2397, 4710, 6831, ita `mitti a Deo’ est procedere a Divino, et quoque est Divinum procedere ab {1}Ipso, nam qui procedit a Divino, is Divinum recipit, (c)et ulterius promovet.
@1 d Ipso i illo$
AC n. 6871
6871. `In educendo te populum ab Aegypto’: quod significet cum spirituales ex infestatione a falsis liberati sunt, constat ex significatione `educere’ quod sit liberare, ut supra n. 6865, 6868; ex significatione `filiorum Israelis,’ qui hic sunt `populus,’ quod sint spirituales, hoc est, illi qui ab Ecclesia spirituali, de qua n. 6637, 6862, 6865; {1} ex significatione `Aegypti’ quod sit scientificum falsum infestans, de qua n. 6692.
@1 i et$
AC n. 6872
6872. `Coletis Deum juxta montem hunc’: quod significet tunc perceptionem et agnitionem Divini ex amore, constat ex significatione `colere Deum’ quod sit adoratio Divini, {1}sed cum dicitur de Domino, {2} est perceptio et agnitio Divini in Humano; et ex significatione `montis’ quod sit bonum amoris Divini, de qua n. 795, 796, 2722, 4210, 6435, 6829; inde patet quod per `coletis Deum juxta montem hunc’ cum dicitur de Domino, significetur perceptio et agnitio Divini ex amore.
2 Quid sit perceptio et agnitio Divini ex amore, dicendum est: quisque homo cognoscitur qualis est ex amore; est enim amor esse vitae cujusvis, ipsissima vita inde existit; qualis itaque amor {3}est apud hominem, talis est homo; si amor sui (c)et mundi, indeque {4} vindictae, odii, crudelitatis, adulterii, et similium, est is homo, utcumque apparet in externa forma, quoad spiritum suum seu quoad interiorem hominem, qui post mortem {5}vivit, diabolus; si autem apud hominem est amor Dei et amor proximi, et inde amor boni et veri, {6}tum justi et honesti, is, utcumque apparet in externa forma, quoad spiritum suum qui post mortem vivit est angelus; apud quem autem amor Divinus est, qui apud solum Dominum fuit, {7} Deus est; ita Humanum Ipsius Divinum factum est cum amorem Patris Sui, Qui fuit Esse Ipsius vitae, in Humano recepit. Ex his constare potest quid intelligitur per perceptionem et agnitionem Divini ex amore.
3 (s)Quod homo sit prorsus sicut ejus amor, constans veritas est; hoc {8}patet ab angelis in altera vita, qui visi apparent sicut formae amoris; ipse amor ab illis non modo elucet sed etiam exhalat, sic ut dicas illos totos non esse nisi amores; causa est quia omnia interiora angeli, sicut etiam hominis, non sunt nisi quam formae recipientes vitae, et quia sunt formae recipientes vitae, sunt formae recipientes amorum, nam amores faciunt vitam hominis; cum itaque amor influens et forma recipiens concordant, sequitur quod talis sit angelus seu homo qualis ejus amor; et hoc non solum in principiis ejus organicis quae in cerebro sunt sed etiam in toto corpore, nam corpus non est nisi quam organum derivatum {9} a suis principiis.
4 Ex his constare potest quod homo prorsus novus fiat cum regeneratur, nam tunc disponuntur omnia et singula apud illum ad recipiendos amores caelestes; verum apud hominem non delentur priores formae, sed removentur; apud Dominum autem priores formae, {10}quae ex materno {11}fuerunt, prorsus (x)deletae et exstirpatae sunt, ac Divinae loco illarum receptae; amor enim Divinus non concordat cum aliqua forma nisi Divina, reliquas plane ejicit; inde est quod Dominus cum glorificatus, non amplius filius Mariae {12}esset.(s)
@1 at$
@2 i Qui Jehovah fuit quoad Esse vitae Suae, quia conceptus a Jehovah, non est adoratio Divini, sed$
@3 After hominem$
@4 i amor$
@5 resurgit$
@6 justique$
@7 i is$
@8 constare potest$
@9 i et continuum$
@10 quas$
@11 habuit$
@12 fuerit$
AC n. 6873
6873. Vers. 13-15. Et dixit Moscheh ad Deum, Ecce ego venio ad filios Israelis, et dico illis, Deus patrum vestrorum misit me ad vos, et dicant mihi, Quodnam nomen Ejus? quid dicam ad illos? Et dixit Deus ad Moschen, Sum Qui Sum, et dixit, Ita dices filiis Israelis, Sum misit me ad vos. Et dixit adhuc Deus ad Moschen, Ita dicas ad filios Israelis, Jehovah Deus patrum vestrorum, Deus Abrahami, Deus Jischaki, et Deus Jacobi, misit me ad vos; hoc nomen Meum in aeternum, et hoc memoriale Meum in generationem, generationem. `Et dixit Moscheh ad Deum’ significat perceptionem ex Divino: `Ecce ego venio ad filios Israelis’ significat de illis qui ab Ecclesia spirituali: `et dico ad illos, Deus patrum vestrorum misit me ad vos’ significat quod Divinum Ecclesiae Antiquae apud illos qui ab Ecclesia spirituali, erit: `et dicant mihi, Quodnam nomen Illius’ significat quale {1}Illius: `Quid dicam ad illos?’ significat quid responsi: `et dixit Deus ad Moschen {2}’ significat instructionem primam: `Sum Qui Sum’ significat Esse et Existere omnium in universo: `et dixit, Ita dices filiis Israelis’ significat instructionem alteram: `Sum misit me ad vos’ significat quod Divinum Existere in Ecclesia illa erit: `et dixit adhuc Deus ad Moschen, Ita dicas ad filios Israelis’ significat instructionem tertiam: `Deus patrum vestrorum’ significat Divinum Antiquae Ecclesiae: `Deus Abrahami, Deus Jischaki, et Deus Jacobi’ significat Ipsum Divinum et Divinum Humanum, ita Dominum: `misit me ad vos’ significat quod in Ecclesia illorum erit: `hoc nomen Meum in aeternum’ significat quod Divinum Humanum sit quale Ipsius Divini: `et hoc memoriale Meum in generationem, generationem’ significat quod colendum perpetuo.
@1 Ipsius I$
@2 i and d ita dicas ad filios Israelis cp n 6879.$
AC n. 6874
6874. `Et dixit Moscheh ad Deum’: quod significet perceptionem ex Divino, constat ex significatione `dicere’ in historicis Verbi, quod sit perceptio; quod `Deus’ sit Divinum, patet; perceptio a Divino dicitur quia omnis perceptio inde est.
AC n. 6875
6875. `Ecce ego venio ad filios Israelis’: quod significet de illis qui ab Ecclesia spirituali, constat ex repraesentatione `filiorum Israelis’ quod sint illi qui ab Ecclesia spirituali, de qua n. (x)6637, 6862, 6865.
AC n. 6876
6876. `Et dico ad illos, Deus patrum vestrorum misit me ad vos’: quod significet quod Divinum Ecclesiae Antiquae apud illos qui ab Ecclesia spirituali, erit, constat ex significatione `Dei patrum’ quod sit Divinum Ecclesiae Antiquae; quod `patres’ sint illi qui ab Ecclesia Antiqua, videatur n. 6050, 6075, 6846; ex repraesentatione `filiorum Israelis,’ qui hic sunt `vos,’ quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua mox supra n. 6875; et ex significatione `mitti’ quod sit procedere, de qua n. 2397, 4710, 6831, hic quod erit apud illos, nam dicitur de Divino Ecclesiae Antiquae {1}quod Hoc erit in Ecclesia spirituali, quae per filios Israelis repraesentatur.
2 Divinum quod fuit Ecclesiae Antiquae fuit Dominus quoad Divinum Humanum; {2}Antiqua Ecclesia hoc habuit’ ab Antiquissima; et quoque ex eo quod Jehovah illis visus fuerit in forma humana; quapropter cum de Jehovah cogitabant, non cogitabant ut de Ente universali cujus nullam ideam {3}habuissent, sed ut de Humano Divino, in quod determinare cogitationem suam possent; sic enim et cogitare de Jehovah et conjungi Ipsi amore potuerunt; qui ab {4} Ecclesia Antiqua fuerunt, et imprimis qui ab Ecclesia Antiquissima, multo sapientiores fuerunt nostratibus, et tamen usque non cogitare potuerunt aliter de Jehovah quam ut de Homine cujus Humanum Divinum esset {5}; nec tunc in cogitationem illorum influebat aliquod indecens captum ex homine naturali ejusque infirmo et malo, sed quod de Illo influebat erat omne sanctum; (m)ipsi angeli, qui in tanta sapientia sunt prae homine, nec aliter possunt cogitare de Divino, vident enim Dominum in Divino Humano; {6}sciunt quod angelus, apud quem omnia finita sunt, nequaquam aliquam ideam habere possit de Infinito, nisi per simile finito’.(n)
3 Quod {7}antiquis temporibus Jehovam adoraverint sub Humano Divino, constat manifeste ab angelis visis Abrahamo in forma humana, tum dein Lotho, ut et Josuae, atque Guideoni et Manoacho, qui angeli vocati sunt Jehovah, ac ut Deus universi adorati. Hodie si Jehovah appareret in Ecclesia sicut homo, scandalizarentur, et cogitarent quod nequaquam Creator et Dominus universi {8}esset quia visus ut homo; ac praeterea non aliam haberent de Ipso ideam quam qualem de vulgari homine; credunt se in hoc sapientiores antiquis, non scientes quod in eo sint a sapientia prorsus remoti; nam cum in Ens universale prorsus incomprehensibile effunditur cogitationis idea, cadit idea in nullum et prorsus dissipatur; et tunc loco ejus venit idea naturae, cui omnia et singula tribuuntur; inde naturae cultus in orbe imprimis Christiano hodie tam communis est.
@1 de quo cum dicitur mitti ad illos, significatur quod erit apud illos$
@2 quod fuerit Dominus quoad Divinum Humanum habuit Antiqua Ecclesia$
@3 habere potuissent$
@4 i illa$
@5 i, cogitare$
@6 imo dicunt quod horreant aliter cogitare$
@7 After adoraverint$
@8 posset esse$
AC n. 6877
6877. `Et dicant mihi, Quodnam nomen Illius?`: quod significet quale Illius, constat ex significatione `nominis’ quod sit quale, de qua n. 1754, 1896, 2009, 2628, 2724, 3006, 6674. Ex {1}hoc quod Moscheh interrogavit, apparet qualis fuit posteritas (c)ex Jacobo, quod nempe non solum obliti fuerint nominis Jehovae, sed etiam quod plures deos agnoverint, quorum unus major esset altero; inde erat quod scire vellent nomen illius; credebant etiam quod satis esset agnoscere Deum quoad nomen; causa quod posteri Jacobi tales essent, erat quia solum in externis absque internis erant; et qui absque internis sunt, illi non aliter de Deo opinari possunt, {2}quia nihil lucis e caelo quae interiora {3} (d)illorum illustret (t)recipere possunt. Ut itaque Jehovam agnoscerent, dictum illis est quod Deus patrum illorum, Deus Abrahami, Deus Jischaki, et Deus Jacobi, visus esset, et quod Ille {4}miserit; ita inducebantur ad agnoscendum Jehovam {5} ex (t)caeca veneratione {6} pro patribus {7}suis, non autem {8} ex perceptione {9}aliqua interna. Satis etiam illi populo erat Jehovam modo quoad nomen colere quia non potuerunt aliud recipere quam externum Ecclesiae, ita id (t)quod solum repraesentaret internum ejus; {6} hoc quoque apud illos institutum fuit ex causa ut quod repraesentarent sisteretur in caelo in forma interna; et sic aliqua usque conjunctio esset caeli cum homine.
@1 his, quae$
@2 quoniam$
@3 i mentis$
@4 misisset Moschen$
@5 i pro suo Deo$
@6 i et$
@7 illis$
@8 i est$
@9 spirituali seu$
AC n. 6878
6878. `Quid dicam ad illos?’: quod significet quid responsi, constat absque explicatione.
AC n. 6879
6879. `Et dixit Deus ad Moschen {1}’: quod significet instructionem primam, constat ex significatione `dicere Deus,’ hic ad Moschen, per quem repraesentatur Dominus quoad Divinum Verum, et a Mosche ad populum, ita a Divino Vero procedente a Divino Humano Domini ad illos qui ab Ecclesia spirituali, quod sit instructio, hic prima quia agitur de Ipso Deo Qui colendus; primum enim Ecclesiae est cognitio quod Deus sit, et quod Ille colendus; quale Ipsius primum quod sciendum, est quod creaverit universum, et quod universum creatum ab Ipso subsistat.
@1 i but not d ita dicas ad filios Israelis cp n. 6873.$
AC n. 6880
6880. `Sum Qui Sum’: quod significet Esse et Existere omnium in universo, constat ex eo quod `Sum’ sit Esse, et quia est Solus Esse, {1}in nominativo dicitur; quod bis dicatur `Sum,’ nempe `Sum Qui Sum,’ est quia unum significat Esse et’ alterum {2} Existere; ita unum significat Ipsum Divinum, quod Pater vocatur, alterum Divinum Humanum, quod Filius, nam Divinum Humanum existit (c)ab Ipso Divino; cum autem Dominus etiam quoad Humanum factus est Divinum Esse seu Jehovah, tunc Divinum Verum quod procedit a Divino Humano Domini est Divinum Existere ex Divino Esse; exinde constare potest quod Divinum Esse non possit se communicare alicui nisi per Divinum Existere, hoc est, Ipsum Divinum {3} nisi quam per Divinum Humanum, et Divinum Humanum {3} nisi quam per Divinum Verum, quod est sanctum spiritus; hoc intelligitur per quod `omnia per Verbum facta sint,’ Joh. i 3. Apparet homini sicut Divinum Verum non sit tale ut per illud existere aliquid possit; creditur enim quod sit sicut vox quae emissa ore dissipatur; sed prorsus aliter se habet; Divinum Verum procedens a Domino est ipsissimum reale, et tale ut inde (x)exstiterint omnia, et inde subsistant omnia, quicquid enim procedit a Domino est ipsissimum reale in universo {4}; tale est Divinum Verum, quod vocatur `Verbum per quod omnia facta sunt.’
@1 After dicitur$
@2 i autem$
@3 i non$
@4 i, nam Dominus quoad Ipsum Divinum et quoad Divinum Humanum, est unicum Esse, seu unicum Essentiale, et quia unicum est, ex Ipso omnia et singula existunt$
AC n. 6881
6881. `Et dixit, Ita dices filiis Israelis’: quod significet instructionem alteram, constat ex significatione `{1}dixit Deus,’ cum denuo dicitur, quod sit novum perceptionis, de qua n. 2061, 2238, 2260; novum perceptionis est hic instructio altera; et ex repraesentatione `filiorum Israelis’ quod sint illi qui ab Ecclesia spirituali, pro quibus illa instructio.
@1 dicere$
AC n. 6882
6882. `Sum misit me ad vos’: quod significet quod Divinum Existere in illa, nempe Ecclesia, erit, constat ex significatione `Sum’ quod sit Ipsum Divinum et Divinum Humanum, de qua mox supra n. 6880; et ex repraesentatione `Moschis’ quod sit Dominus quoad Divinam Legem, hoc est, quoad Divinum Verum; quod Divinum Verum sit Existens ex Divino Humano, quia ab Ipso procedens, videatur etiam supra n. 6880; ex significatione `mitti ad illos’ quod sit quod erit in Ecclesia spiritualia, de qua n. 6876. Haec altera instructio est; prima, quod Deus, a Quo omnia, agnoscendus, altera, quod Divinum Verum, quod ab Ipso, recipiendum.
AC n. 6883
6883. `Et dixit adhuc Deus ad Moschen, Ita dicas ad filios Israelis’: quod significet instructionem tertiam, constat ex illis quae mox supra n. 6881 explicata sunt.
AC n. 6884
6884. `Deus patrum vestrorum’: quod significet Divinum Antiquae Ecclesiae, constat ex illis quae supra n. 6876 dicta sunt, ubi similia. In sensu externo historico per `Deum patrum eorum’ intelliguntur Abraham, Jischak, et Jacob, sed in sensu interno Divinum (t)Ecclesiae Antiquae; quod hoc non illud intelligatur in sensu interno, constare potest ex eo quod historicum Verbi non intrare possit in caelum; historicum enim Verbi est naturale et mundanum, et qui in caelo sunt non nisi quam in ideis spiritualibus sunt, ita spiritualiter intelligunt illud, ac mundanum, quod est sensus litterae Verbi, ad primum limen caeli, vertitur in sensum spiritualem; quod ita sit, quodammodo etiam constare potest ex eo quod homo saepenumero vertat illa quae dicuntur, etiam in talia in quibus ille est tota cogitatione; ita qui in immundis est in immunda, et qui in mundis in munda; inde nunc est quod qui in caelo per `Deum patrum vestrorum’ non percipiant Deum Abrahami, Jischaki, et Jacobi, nam non {1}cognoscuntur in caelo Abraham, Jischak, et Jacob, sed Dominus, Qui repraesentatur per illos; quapropter est Divinum Ecclesiae Antiquae quod per illa verba significatur.
@1 cognoscitur$
AC n. 6885
6885. `Deus Abrahami, Deus Jischaki, et Deus Jacobi’: quod significet Ipsum Divinum ac Divinum Humanum, ita Dominum, constat ex illis quae supra n. 6847 ostensa sunt, ubi similia.
AC n. 6886
6886. `Misit me ad vos’: quod significet quod in Ecclesia illorum erit, constat ex significatione `mitti ad vos’ quod sit quod erit in Ecclesia spirituali, de qua supra n. 6876, 6882.
AC n. 6887
6887. `Hoc nomen Meum in aeternum’: quod significet quod Divinum Humanum sit quale Ipsius Divini, constat ex significatione `nominis Dei’ quod sit omne in uno complexu per quod colitur Deus, ita quale, de qua n. 2724, 3006, 6674; et quoniam coli non potest Ipsum Divinum quia adiri nec fide nec amore potest, est enim supra omnem ideam, secundum Domini verba apud Johannem,
Deum nemo vidit unquam; Unigenitus Filius, Qui in sinu Patris est, Ille exposuit, i 18:
et alibi apud eundem,
Neque vocem Ipsius audivistis unquam, neque speciem Ipsius vidistis, v 37;
idcirco est Divinum Humanum, quia quale Ipsius Divini quod adiri potest et coli.
2 Quod Divinum Humanum sit `nomen Jehovae,’ patet apud Johannem,
Jesus dixit, Pater, glorifica nomen Tuum; exiit igitur vox e caelo, Et glorificavi, et rursum glorificabo, xii 28;
ibi Dominus quoad Divinum Humanum Se vocat `nomen Patris’: apud Esaiam,
Ego Jehovah vocavi Te in justitia, et apprehendam manum Tuam, quia custodiam Te, et dabo Te in foedus populo, in lucem gentium; ad aperiendum oculos caecos, ad educendum e carcere vinctum, e domo claustri sedentes tenebris; Ego Jehovah, hoc nomen Meum, et gloriam Meam alteri non dabo, xlii 6-8;
ibi et in praecedentibus {1}hujus capitis aperte agitur de Domino; quod Ipse sit Qui intelligitur per `nomen Jehovae,’ patet ex eo quod dicatur quod `gloriam Suam alteri non dabit’; cum {2}de Domino, est Sibi quia unum sunt: apud Mosen, 3
Ecce Ego mitto angelum coram te ad custodiendum te in via, et ad deducendum te ad locum quem praeparavi; caveto tibi a faciebus Ipsius, et audi vocem Ipsius, quia non sustinebit praevaricationem vestram; quoniam nomen Meum in medio Ipsius est, Exod. xxiii 20, 21;
quod per `angelum Jehovae’ hic Dominus quoad Divinum Humanum intelligatur, videatur n. 6831; et quia Divinum Humanum est quale Ipsius Divini, dicitur quod `nomen Jehovae sit in medio Ipsius.’ Etiam in Oratione Domini per `Pater noster in caelis, sanctificetur nomen Tuum’ intelligitur Dominus quoad Divinum Humanum; et quoque omne in uno complexu per quod colendus.
@1 illius$
@2 dat$
AC n. 6888
6888. `Et hoc memoriale Meum in generationem, generationem’: quod significet quod colendum perpetuo, constat ex significatione `memorialis’ {1} quod sit {2} cujus recordandum, {3}et cum praedicatur de Divino, est quale in cultu; et ex significatione `generationis, generationis’ quod sit in perpetuo. In Verbo dicitur `in aeternum’ et `in generationem generationum’ et hoc quandoque in uno versu; hoc inde est quia `aeternum’ praedicatur de Divino Bono, et `generatio generationum’ de Divino Vero; similiter se habet cum significatione memorialis’ et {4} `nominis’; `memoriale’ praedicatur de quali Divini in cultu quoad verum, at `nomen’ de quali Divini in cultu quoad utrumque, tam verum quam bonum, {5} in specie autem quoad bonum. Quod `memoriale’ sit quale Divini in cultu, patet apud Hoscheam,
Jehovah Deus Zebaoth, Jehovah memoriale Ipsius; tu ergo in Deo reverteris, pietatem et judicium serva, xii [5,] 6;
hic agitur de quali cultus quoad verum, quapropter dicitur `Jehovah memoriale Ipsius’: apud Davidem,
Cantate Jehovae sancti Ipsius, et confitemini memoriali sanctitatis Ipsius, Ps. xxx 5 [A.V. 4], xcvii 12;
`sanctum’ quod praedicetur de vero, videatur n. 6788; {6} cultus inde significatur per `{7}memoriale sanctitatis Ipsius.’
@1 i hic memorialis Jehovae,$
@2 i quale Divini in cultu, memoriale enim dicitur$
@3 quare$
@4 i cum significatione$
@5 i et$
@6 i ita$
@7 confiteri memorali$
AC n. 6889
6889. Vers. 16-20. Ito et congreges seniores Israelis, et dicas ad illos, Jehovah Deus patrum vestrorum visus est ad me, Deus Abrahami, Jischaki, et Jacobi, dicendo, Visitando visitavi vos, et quod factum vobis in Aegypto. Et dico, Ascendere faciam vos ex afflictione Aegypti, ad terram Cananaei et Chittaei, et Emorraei et Perisaei, et Chivaei et Jebusaei, ad terram fluentem lacte et melle. Et audiverint vocem tuam, et intres tu et seniores Israelis ad regem Aegypti, et dicatis ad illum, Jehovah Deus Hebraeorum occurrit nobis, et nunc eamus quaeso viam trium dierum in desertum, et sacrificemus Jehovae Deo nostro. Et Ego novi quod non dabit vobis rex Aegypti ad eundum, et non manu forti. Et mittam manum Meam, et percutiam Aegyptum omnibus mirabilibus Meis, quae faciam in medio illius; et postea mittet vos. `Ito et congreges seniores Israelis’ significat intelligentes in Ecclesia spirituali: `et dicas ad illos’ significat instructionem: `Jehovah Deus patrum vestrorum’ significat Divinum Antiquae Ecclesiae: `visus est ad me’ significat praesentiam Ipsius: `Deus Abrahami, Jischaki, et Jacobi’ significat Ipsum Divinum et Divinum Humanum Domini: `dicendo, Visitando visitavi vos’ significat adventum Ipsius ad illos qui ab Ecclesia: `et quod factum vobis in Aegypto’ significat subjugationis conatum: `et dico, Ascendere faciam vos ex afflictione Aegypti’ significat elevationem et liberationem ab infestatione a scientificis falsis: `ad terram Cananaei et Chittaei, et Emorraei et Perisaei, et Chivaei et Jebusaei’ significat regionem caeli occupatam ab illis qui in malis et falsis: `ad terram fluentem lacte et melle’ significat ubi amoenum et jucundum: `et audiverint vocem tuam’ significat oboedientiam: `et intres tu et seniores Israelis ad regem Aegypti’ significat communicationem cum illis qui in falsis et infestarunt: `et dicatis ad illum’ significat influxum: `Jehovah Deus Hebraeorum occurrit nobis’ significat Divinum Domini in Ecclesia, et Ipsius mandatum: `et nunc eamus quaeso viam trium dierum in desertum’ significat vitam veri in statu prorsus remoto a falsis, tametsi in obscuro: `et sacrificemus Jehovae Deo nostro’ significat ita cultum Domini: `et Ego novi’ significat praevidentiam: `quod non dabit vobis rex Aegypti ad eundum’ significat quod falsum se oppositurum: `et non manu forti’ significat quod contra illos non praevalebit potentia eorum qui ab Ecclesia spirituali: `et mittam manum Meam’ significat potentiam ex Divino: `et percutiam Aegyptum omnibus mirabilibus Meis’ significat potentiae Divinae media contra falsa: `quae faciam in medio illius’ significat quae illos directe tangent: et postea mittet vos’ significat abactionem illorum et liberationem.
AC n. 6890
6890. `Ito et congreges seniores Israelis’: quod significet intelligentes in Ecclesia spirituali, constat ex significatione `seniorum’ quod {1}sit praecipua sapientiae et intelligentiae, de qua n. (x)6524, 6525, ita intelligentes; et ex repraesentatione `Israelis’ quod sit Ecclesia spiritualis, de qua n. 4286, 6426.
@1 sint$
AC n. 6891
6891. `Et dicas ad illos’: quod significet instructionem, constat (c)a significatione `dicere ad illos’ cum hoc a Mosche, per quem repraesentatur lex a Divino, quod sit instructio, ut supra n. 6879, 6881, 6883.
AC n. 6892
6892. `Jehovah Deus patrum vestrorum’: quod significet Divinum Antiquae Ecclesiae, constat ex illis quae supra n. 6884 explicata sunt, ubi similia verba.
AC n. 6893
6893. `Visus est ad me’: quod significet praesentiam [Ipsius], constat ex significatione `videri ad aliquem’ quod sit praesentia; per `videri’ enim in sensu interno non significatur videri oculis, sed {1} cogitatione; ipsa cogitatio etiam facit praesentiam, apparet enim is de quo cogitatur, sicut praesens (d)coram visu interno; in altera vita hoc fit actualiter, nam cum ibi cogitatur de aliquo intense, sistitur is praesens; inde est quod conveniant {2}ibi amici, et quoque inimici, et quod ab {3}his patiantur dura.
@1 i visu interno, ita$
@2 amici in altera vita$
@3 horum praesentia$
AC n. 6894
6894. `Deus Abrahami, Jischaki, et Jacobi’: quod significet Ipsum Divinum et Divinum Humanum Domini, constat ex illis quae supra n. 6847 ostensa sunt.
AC n. 6895
6895. `Dicendo, Visitando visitavi vos’: quod significet adventum Ipsius ad illos qui ab Ecclesia spirituali, constat ex significatione `visitare’ quod sit adventus Domini, qui praecedit ultimum tempus Ecclesiae, quod tempus in Verbo ultimum judicium vocatur; quod `visitatio id sit, videatur n. 2242, 6588; quod id adventus Domini dicatur, patet ab his apud Matthaeum,
Discipuli dixerunt ad Jesum, Dic nobis quando ista fient, quodnam signum Tui adventus, et consummationis saeculi, xxiv 3;
ac instruebat tunc Dominus discipulos de ultimo tempore Ecclesiae, ut constare potest ab illis quae n. 3353-3356, 3486-3489, 3897-3901, 4056-4060, 4229-(x)4231, 4422-4424, explicata sunt; et dicebat quod cum omnia illa existerent,
Appareret signum Filii hominis; et tunc plangent omnes tribus terrae, et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute et gloria, ibid. vers. 30;
2 quod per `adventum Domini’ non intelligatur apparitio Ipsius cum angelis in nubibus, sed agnitio in cordibus per amorem et fidem, videatur n. 3353, 3900; tum {1}apparitio Ipsius e Verbo, {2}cujus sensus intimus seu supremus de solo Domino {3}agit, n. 4060; hic adventus intelligitur per `adventum Domini,’ qui tunc fit quando Ecclesia vetus rejicitur et nova a Domino instauratur; et quia nunc apud posteros Jacobi novum Ecclesiae instauraretur, dicitur `visitando visitavi vos’; ut quoque a Josepho cum moreretur,
Dixit Joseph ad fratres suos, Ego morior, et Deus visitando visitabit vos, et ascendere faciet vos e terra hac ad terram quam juravit Abrahamo, Jischako, et Jacobo, Gen. 1 24.
Per `visitando visitare vos’ in sensu litterae hic significatur liberatio a servitute in Aegypto, et introductio in terram Canaanem; sed hoc non est spirituale quod in Verbo sed est naturale; spirituale quod in Verbo agit de Domino, de Ipsius regno et Ecclesia, deque amore et fide, quapropter {4}`per visitando visitare’ in sensu spirituali intelligitur liberatio a falsis, et sic initiatio in illa quae sunt Ecclesiae et regni Domini, ita adventus Domini in amore et fide apud illos qui ab Ecclesia nova erunt.
@1 revelatio$
@2 nam in Verbi sensu intimo seu supremo$
@3 agitur AI$
@4 After spirituali$
AC n. 6896
6896. `Et quod factum vobis in Aegypto’: quod significet subjugationis conatum, constat ex illis quae praecedunt de afflictione et oppressione filiorum Israelis, hoc est, illorum qui ab Ecclesia spirituali; haec sunt quae intelliguntur per `quod factum vobis in Aegypto’; {1}quod afflictiones et oppressiones illae significent infestationes et subjugationis conatus {2}, videatur n. 6663, 6666, 6668, 6670, 6671, 6852, 6852, 6863.
@1 quae quod sint$
@2 i a falsis$
AC n. 6897
6897. `Et dico, Ascendere faciam vos ex afflictione Aegypti’: quod significet elevationem et liberationem ab infestatione a scientificis falsis, constat ex significatione `ascendere facere’ quod sit elevatio versus interiora, de qua n. 3084, 4539, 5406, 5817, 6007; elevatio versus interiora est ab infestatione a falsis ad vera et bona fidei; inde quoque `ascendere facere’ est liberatio; ex significatione `afflictionis’ quod sit infestatio, de qua n. 6663, 6851; et ex significatione `Aegypti’ quod sit scientificum falsum, de qua n. 6651, 6679, 6683.
AC n. 6898
6898. `Ad terram Cananaei et Chittaei, et Emorraei et Perisaei, et Chivaei et Jebusaei’: quod significet regionem caeli occupatam ab illis qui in malis et falsis, constat ab illis quae supra n. 6854, 6858, ostensa sunt. Quod `Cananaei et Chittaei’ sint qui in malis ex falsis, videatur n. (x)6858; quod `Emorraei et Perisaei’ sint qui in malis et inde falsis, n. 6859; et quod `Chivaei et Jebusaei’ sint qui in idololatrico in quo aliquid boni et veri, n. 6860.
AC n. 6899
6899. `Ad terram fluentem lacte et melle’: quod significet ubi amoenum et jucundum, constat ex significatione `lactis et mellis’ quod sit amoenum et jucundum, de qua supra n. (x)6857.
AC n. 6900
6900. `Et audiverint vocem tuam’: quod significet oboedientiam, constat ex significatione `audire’ quod sit oboedientia, de qua n. 2542, 3869, 4652-4660.
AC n. 6901
6901. `Et intres tu et seniores Israelis ad regem Aegypti’: quod significet communicationem cum illis qui in falsis et infestarunt, constat ex significatione `intrare’ quod sit communicatio, nam `intrare’ in spirituali sensu est communicare alteri cogitationem suam; ex repraesentatione `Moschis’ quod sit lex a Divino, de qua n. 6827; a significatione `seniorum’ quod sint intelligentes, de qua n. (x)6524, 6525, 6890; et a repraesentatione `Pharaonis’ seu `regis Aegypti’ quod sit falsum infestans vera Ecclesiae, de qua n. 6651, 6679, 6683; ex his patet quod per `intres tu et seniores Israelis ad regem Aegypti’ {1}significetur communicatio talium quae sunt legis a Divino ac inde intelligentiae cum illis qui in falsis et infestarunt.
@1 significatur$
AC n. 6902
6902. `Et dicatis ad illum’: {1}quod significet influxum, constat ex significatione `dicere’ quod sit influxus, de qua n. 5743, 6152, 6291; quod `dicere’ hic sit influxus, est quia communicatio talium quae sunt legis a Divino et inde intelligentiae, de qua n. 6901, fit per influxum.
@1 significat$
AC n. 6903
6903. `Jehovah Deus Hebraeorum occurrit nobis’: quod significet Divinum Domini in Ecclesia, et Ipsius mandatum, constat ex significatione `Hebraeorum’ quod sit Ecclesia, de qua n. 5136, 6675, 6684. Quod `Jehovah Deus’ sit Divinum Domini, est quia per `Jehovam’ non alius in Verbo quam Dominus intelligitur, n. 1736, 2921, 3023, 3035, 5041, 5663, 6303; et ex significatione `occurrere’ quod hic sit mandatum; nam per `occurrere’ hic intelligitur quod locutus cum illis et quod jusserit; quod `occurrit’ id involvat, constat ex eo quod non amplius dicatur quid locutus, sed {1}quod mandatum {4}Ipsius immediate sequatur.
@1 quid$
@2 d Ipsius i quod$
AC n. 6904
6904. `Et nunc eamus quaeso viam trium dierum in desertum’: quod significet vitam veri in statu prorsus remoto a falsis, tametsi in obscuro, constat ex significatione `ire’ quod sit vita, de qua n. 3335, 4882, 5493, (x)5605; a significatione `viae’ quod sit verum, de qua n. 627, 2333; ex significatione `trium deirum’ quod sit status plenus, de qua n. 2788, 4495, ita cum de remotione a falsis agitur, est status prorsus remotus ab illis; quod `ponere viam trium dierum’ sit prorsus separare, videatur n. 4010; et a significatione `deserti’ quod sit {1}inhabitatum et inexcultum, de qua n. 2708, 3900, quod in sensu spirituali est obscurum fidei; agitur enim hic de instauratione Ecclesiae spiritualis, quae per `filios Israelis’ significatur; qui ab illa Ecclesia sunt in obscuro sunt quoad bonum et verum fidei respective, videatur n. 2708, 2715, 2716, 2718, 2831, 2849, 2935, 2937, 3241, 3246, 3833, 4402, 6289, 6500, 6865. Vita veri est (m)vita quam illi qui ab Ecclesia spirituali sunt vivunt; verum enim quod ex Verbo seu ex doctrina suae Ecclesiae sciunt, cum fit vitae, vocatur bonum, sed est verum actu.(n)
@1 non habitatum et excultum$
AC n. 6905
6905. `Et sacrificemus Jehovae Deo nostro’: quod significet ita cultum Domini, constat ex significatione `sacrificare’ quod sit cultus in communi, de qua n. 923, nam in Ecclesia Hebraea et postea apud posteros Jacobi omnis cultus se referebat ad sacrificia; quod constare potest ex eo quod quotidie facta sint, et quibusvis festis plura; tum cum inaugurarentur, cum purificarentur, pro peccatis, pro reatibus, praeter ex votis, et ex libero; inde est quod per `sacrificia’ significetur cultus in genere; quod sit cultus Domini qui significatur per `sacrificare Jehovae Deo,’ patet manifeste ex eo quod sacrificia non alium quam Dominum, (c)ac Divina caelestia et spiritualia quae ab Ipso, repraesentaverint, n. 1823, 2180, 2805, 2807, 2830, 3519; tum ex eo quod per `Jehovam Deum’ in Verbo non alius quam Dominus intelligatur, videatur supra n. 6903; per Jehovam’ Divinum Esse Ipsius, et per `Deum’ inde Divinum Existere; ita per `Jehovam’ Divinum Bonum Divini Amoris Ipsius et per `Deum’ Divinum Verum procedens a Divino Ipsius Bono.
AC n. 6906
6906. `Et Ego novi’: quod significet praevidentiam, constat ex significatione `nosse’ cum praedicatur de Jehovah seu Domino quod sit praevidentia, de qua supra n. 6853.
AC n. 6907
6907. `Quod non dabit vobis rex Aegypti ad eundum’: quod significet quod falsum se oppositurum, constat ex significatione `non dare vobis’ quod sit se opponere, nam qui non dat cum dicitur {1}quod Divinum mandatum sit, n. 6903, et qui negat ut quis colat Deum, is se opponit, ut solent omnes facere qui in falso apud se confirmato sunt; ex repraesentatione `Pharaonis’ seu `regis Aegypti’ quod sit falsum, de qua n. 6651, 6679, 6683; et ex significatione `ad eundum,’ nempe `viam trium dierum in desertum ad sacrificandum Jehovae Deo’ quod sit ad vivendum secundum verum in statu prorsus remoto a falsis, ac ad colendum ita Dominum, n. 6904.
2 Quomodo cum illis qui in falso sunt, qui repraesentantur per regem Aegypti,’ quod se opponant illis qui in veris, se habet, dicendum: in mundo, qui in falso sunt non se aperte opponunt illis qui in vero, inhibent enim vincula externa, quae sunt timores ne contra leges regni et Ecclesiae appareant esse, ita non videri potuerunt ut boni cives; quisque enim justus et verus in externa forma vult in mundo videri, ac improbi plus quam probi, ob causam ut animos captent, et fallant {2}propter lucrum et honores, sed intus {3} se opponunt se, nam quotiescumque audiunt aliquem vera Ecclesiae profitentem non ex officio sed ex zelo, apud se subsannant, et si tunc non arcerent vincula {4} externa, aperte irriderent; tales cum in alteram vitam veniunt, non magis illos inhibent vincula externa, nam haec tunc illis auferuntur, ex causa ut quisque pateat qualis est; et tunc aperte se opponunt illis
qui in veris sunt ac illos secundum omne possibile infestant; hoc
tunc illis est ipsum jucundum vitae; cumque admonentur ne talia
faciant, quia, si non desistunt, quod removeantur tandem prorsus et detrudantur in infernum, usque ad hoc nihil attendunt sed persistunt jugiter in infestatione ut prius; nam tantum in jucundo {5}vitae ex falso sunt; hoc ita illos occupat ut nihil quicquam quod est intelligentiae admittant; haec sunt quae significantur per quod `non dabit vobis rex Aegypti ad eundum’ et quae repraesentantur per `Pharaonem quod toties se opposuerit’; {6} remotio talium spirituum, (c)et detrusio in infernum, repraesentatur per `interitum Pharaonis et Aegyptiorum
in mari Suph.’
3 (s)Qui in malo vitae ac inde in falso sunt, illi sunt in luce mundi, nam est lux per quam {7} videntur objecta intellectualia; haec lux apud illos qui in falso ex malo sunt rutilans est, et quo magis in falso ex malo {8}, eo rutilantior; gloria mundi, quae ex amore sui, accendit illam, et (x)facit {9} rutilum {10}ejus; et quia ita, apparent inibi vera illis prorsus ut falsa, ac falsa prorsus ut vera; causa est quia in jubar {11}hujus lucis non influere potest lux {12}caelestis, haec apud talem lucem fit caligo; inde est quod tales in forti persuasivo sint de falsis (d)contra vera, quia {13}vident illa ita in luce ista; at apud illos qui in veris sunt ex bono, lux {14} mundi non rutilat sed obscura est; lux autem caeli est apud illos candida; et quia haec candida est, {15}in illa apparent vera ut vera, ac falsa (m)ut falsa; nam cum incidit (d)illa lux {16} in falsa, quae in luce mundi {17}separata a luce caeli apparent ut vera, tunc non modo obscurat illa, sed prorsus exstinguit; haec lux, nempe lux caeli, fit successive magis et magis apud illos candida, et tandem adeo ut lux mundi cum illa non comparari queat; {18} ex his apparet causa cur illi qui in falsis ex malo sunt, ex tam forti persuasivo se opponant illis qui in veris; de {19}qua oppositione nunc supra actum est.(ns)
@1 Divinum mandatum esse$
@2 lucri et honoris et famae propter illa causa$
@3 i in$
@4 i illa$
@5 falsi$
@6 i et$
@7 i etiam$
@8 i sunt$
@9 i ipsum$
@10 ibi$
@11 talis$
@12 coeli$
@13 in luce illa vident falsa prorsus ut vera, ac vicissim$
@14 i illa$
@15 After apparent$
@16 i coeli$
@17 sunt$
@18 i quod ita sit per plurimas experientias scire datum est;$
@19 quibus$
AC n. 6908
6908. `Et non manu forti’: quod significet quod contra illos non praevalebit potentia illorum qui ab Ecclesia spirituali, constat ex significatione `manus’ quod sit potentia, de qua n. 878, 3387, 4931-4937; inde `non’ manu forti’ est potentia {1}quae non praevalebit; quod intelligatur potentia illorum qui ab Ecclesia spirituali, patet a mox sequentibus, `Et mittam manum Meam, et percutiam Aegyptum omnibus mirabilibus Meis,’ per quae significatur quod superandi per potentiam ex Divino, et per illius media.
@1 praevalente$
AC n. 6909
6909. `Et mittam manum Meam’: quod significet potentiam ex Divino, constat ex significatione `manus’ quod sit potentia, de qua n. 878, 3387, 4931-4937; et quia Jehovah seu Dominus hoc de Se dicit, est potentia ex Divino.
AC n. 6910
6910. `Et percutiam Aegyptum omnibus mirabilibus Meis’: quod significet potentiae Divinae (x)media contra falsa, constat ex significatione `Aegypti’ quod sit falsum, de qua saepe prius; et ex significatione `mirabilium’ quod sint potentiae Divinae media per quae illi qui in falsis et infestant subjugantur. Quod `mirabilia’ sint potentiae Divinae media per quae subjugantur illi qui in falsis, constat ex mirabilibus seu miraculis factis in Aegypto, per quae tandem adacti sunt ut {1}dimitterent filios Israelis; unumquodvis mirabile seu miraculum ibi significat medium Divinae potentiae {2}.
@1 demitterent I$
@2 i quo abiguntur spiritus infernales ab infestandis illis qui in veris et sic liberandis$
AC n. 6911
6911. `Quae faciam in medio illius’: quod significet quae illos directe tangent, constat ex significatione `medii’ quod sit quod intus est, de qua n. 1074, 2940, 2973, ita quod directe {1}tangit; nam quod directe aliquem tangit est intra illum; quod autem non directe tangit est etiam extra, nam oblique ferit et quoad partem praeterlabitur.
@1 illos tanget$
AC n. 6912
6912. `Et postea mittet vos’: quod significet abactionem illorum, nempe qui in falsis, et liberationem, nempe illorum qui in veris, constat (c)ex significatione `mittere,’ seu dimittere, quod hic sit abigi; nam qui in falsis sunt nusquam dimittunt, si vel foret in aeternum, nisi abigantur; quapropter per `mittere’ in sensu interno hic significatur abactio, et inde liberatio.
AC n. 6913
6913. Vers. 21, 22. Et dabo gratiam populi hujus in oculis Aegyptiorum, et erit cum itis, non ibitis vacui. Et petat mulier e vicina sua, et ex hospita domus suae, vasa argenti et vasa auri, et vestes, et ponetis super filios vestros, et super filias vestras, et depraedabimini Aegyptios. `Et dabo gratiam populi hujus in oculis Aegyptiorum’ significat timorem illorum qui in falsis pro illis qui ab Ecclesia spirituali, propter plagas: `et erit cum itis, non ibitis vacui’ significat non magis vitam in egestate quoad illa quae sunt mentis naturalis: `et petat mulier e vicina sua, et ex hospita domus suae’ significat quod bonum cujusvis locupletabitur talibus quae conducunt {1}: `vasa argenti’ significat scientifica veri: `et vasa auri’ significat scientifica boni: `et vestes’ significat illis correspondentia scientifica inferiora: `et ponetis super filios vestros’ significat applicationem ad vera illorum: `et super filias vestras’ significat applicationem ad bona: `et depraedabimini Aegyptios’ significat quod auferenda talia illis qui in falsis et inde malis.
@1 A i in brackets and underlines quod spiritus boni auferantur illis cum ejiciuntur e regione coeli$
AC n. 6914
6914. `Et dabo gratiam populi hujus in oculis Aegyptiorum’: quod significet timorem illorum qui in falsis pro illis qui ab Ecclesia spirituali, propter plagas, constat a significatione `dare gratiam’ quod sit timorem propter plagas, de qua sequitur; ex repraesentatione `filiorum Israelis,’ qui hic sunt `populus,’ quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua n. 6637; et ex repraesentatione `Aegyptiorum’ quod sint qui in falsis, de qua saepe prius. Quod `dare gratiam in oculis Aegyptiorum’ significet timorem propter plagas illis qui in falsis, constat ex intellectu rerum in sensu interno; agitur enim de illis qui in falsis, qui per `Aegyptios’ significantur, quod illis auferenda sint vera et bona, et transferenda ad illos qui ab Ecclesia spirituali; et quia de illis qui in falsis agitur, per `gratiam’ non significatur gratia, nam illis qui in falsis et malis sunt, nusquam gratia est pro aliquo, sed si benefaciunt, aut si non malefaciunt, est ex timore propter plagas, inde gratia illorum; {1} haec gratia est quae in sensu interno hic intelligitur; sensus internus exponit res quales sunt, non quales sistuntur in littera, et applicat singula ad subjectum; (m)quod ita sit patet etiam a sequentibus de Aegyptiis, quod non dimiserint filios Israelis ex aliqua gratia, sed ex timore propter ulteriores plagas,(n) Exod. xi 1, xii 33.
2 Quia in his binis versibus agitur de depraedatione Aegyptiorum, per `quod mulieres Israelis mutuo peterent a mulieribus Aegyptiis argentum, aurum, et vestes,’ et quomodo hoc se habet, nequaquam sciri potest nisi ex revelatione de illis quae fiunt in altera vita, sensus enim internus {2} involvit talia quae {3}fiunt apud angelos et spiritus, idcirco dicendum: {4} quod locus caeli inferior {5}ante Adventum Domini a malis geniis et spiritibus occupatus fuerit, et quod inde postea expulsi, et regio illa data sit illis qui ab Ecclesia spirituali, videatur supra n. 6858; quamdiu mali genii et spiritus ibi erant, sub intuitu continuo angelorum (x)superioris caeli {6}fuerunt; inde arcebantur a malis aperte faciendis; hodie etiam quidam qui dolosiores aliis sunt, quia per {7}simulationem innocentiae et charitatis fallunt, sub intuitu caelestium sunt, et tamdiu detinentur a nefandis suis dolis; sunt illi directe supra caput, et angeli caelestes sub quorum intuitu sunt, adhuc superius; ex quibus scire datum est qualis status malorum geniorum et spirituum fuit qui ante Adventum Domini occuparunt inferiorem regionem caeli, quod nempe tunc a malis aperte faciendis ab angelis superioris caeli detenti fuerint.
3 Quomodo autem a malis aperte faciendis detenti fuerint, etiam scire datum est: tenebantur in vinculis externis, nempe in timore jacturae honoris et famae, in timore deprivationis possessionum in regione illa caeli ac detrusionis in infernum; et tunc adjungebantur illis {8}spiritus boni simplices; sicut {9}fit hominibus {10} in mundo; {11}hi tametsi interius (t)sunt diaboli, usque tamen per externa illa vincula tenentur in simulatione honesti ac justi, et ad benefaciendum; utque ita teneantur, adjunguntur illis spiritus qui in simplici bono sunt; ita se habuit cum malis qui in regione inferiore caeli ante Adventum Domini fuerunt; et tunc quoque potuerunt adigi ad verum dicendum (c)et bonum faciendum per proprios amores; non aliter ac sacerdotes mali, immo etiam pessimi, qui intus diaboli sunt, qui {12}doctrinalia suae Ecclesiae cum {13} tali ardore et simulato zelo praedicare possunt ut corda auditorum ad pietatem moveant {14}; sunt {15}tamen tunc in {16}amore sui et mundi, nam cogitatio de honore et de lucro universaliter apud illos regnat, {17}ex illo igne ad ita praedicandum excitantur; sunt mali spiritus apud illos qui in simili amore et inde in simili cogitatione sunt, qui ducunt, {18}quibus adjuncti sunt {19} simplices boni spiritus; ex his constare potest qualis status caeli ante Adventum Domini fuit.
4 Post autem Adventum Ipsius {20}caeli et inferni status prorsus mutati sunt; tunc enim mali genii et spiritus qui regionem caeli inferiorem occuparunt dejecti sunt, et loco illorum illi qui ab Ecclesia spirituali illuc elevati; mali qui dejecti sunt tunc deprivati (d)sunt externis vinculis quae, ut supra dictum, fuerunt timores jacturae honoris et famae, ac amissionis possessionum in regione illa; (c)ac ita relicti sunt suis interioribus, quae non nisi quam diabolica et infernalia erant, et sic in inferna ablegati. Deprivatio a vinculis externis fit in altera vita per ablationem spirituum bonorum qui illis adjuncti sunt; cum hi {21}ablati sunt, non magis {22}possunt in aliqua simulatione boni, justi, et honesti esse, sed sunt quales in mundo fuerunt intus, hoc est, quales fuerunt cogitatione et voluntate, quas coram aliis ibi absconderunt; et tunc nihil aliud cupiunt quam malefacere. Simplices hi boni spiritus qui illis ablati sunt dati seu adjuncti sunt illis qui ab Ecclesia spirituali, quibus regio illa caeli in possessionem data est; inde est quod hi locupletari sint veris et bonis quae prius {23}habuerunt mali genii et spiritus; nam locupletari veris et bonis in altera vita fit per adjunctionem spirituum qui in vero et bono sunt, nam per illos fit communicatio.
5 Haec sunt quae significantur per quod `filii Israelis ab Aegypto non ituri vacui, {24}sed quod mulier a vicina sua et ab hospita domus suae peteret vasa argenti, et vasa auri, et vestes, et sic depraedarentur {25}Aegyptios.’ Quisque videre potest quod nisi talia repraesentata fuissent, nusquam a Divino mandatum fuisset ut tali astu uterentur contra Aegyptios; omne enim tale longissime abest a Divino; sed quia populus ille prorsus repraesentativus esset, id, quia ita fieret cum malis in altera vita, permissum fuit a Divino ut ita facerent; sciendum est quod perplura quae mandata sunt a Jehovah seu Domino, in sensu interno non significent quod mandata sint, sed {26} quod permissa {27}.
@1 i quae non est gratia ex libero, sed ex coacto,$
@2 i Verbi$
@3 existunt$
@4 i cum depraedatione Aegyptiorum ita se habet,$
@5 After spiritibus$
@6 erant$
@7 innocentiam et charitatem$
@8 simplices boni spiritus$
@9 solet fieri$
@10 i cum vivunt$
@11 ii$
@12 vera doctrinae$
@13 i affectione$
@14 i praedicare possunt$
@15 enim$
@16 cogitatione honoris sui et lucri, quae$
@17 et ab$
@18 sed$
@19 i illis, ut supra dictum,$
@20 status et coeli et inferni$
@21 auferuntur, tunc$
@22 possent$
@23 affuerunt malis geniis et spiritibus$
@24 d sed i et$
@25 illos$
@26 i modo$
@27 i fuerint$
AC n. 6915
6915. `Et erit cum itis, non ibitis vacui’: quod significet non magis vitam in egestate quoad illa quae sunt mentis naturalis, constat ex significatione `ire’ quod sit vita, de qua n. 3335, 4882, 5493, (x)5605, 6904; et ex significatione `non ibitis vacui’ quod sit non magis vita in egestate; quod `vacuum’ sit ubi non verum, videatur n. 4744, ita ubi egestas spiritualis; quod sit quoad illa quae mentis naturalis sunt, patet ab illis quae praecedunt, quod nempe illi qui ab Ecclesia spirituali, qui repraesentantur per `filios Israelis,’ infestati fuerint ab illis qui in scientificis falsis fuerunt, qui significantur per `Aegyptios,’ inde quoad illa quae sunt mentis naturalis, nam quae hujus mentis sunt vocantur scientifica; haec etiam praecipue spirituales infestant, nam cogitatio eorum intra scientifica est, et parum supra, videatur n. 6865.
AC n. 6916
6916. `Et petat mulier e vicina sua, et ex hospita domus suae’: quod significet quod bonum cujusvis locupletabitur talibus quae conducunt, constat ex significatione `mulieris’ quod sit affectio boni charitatis, de qua n. 6014; ex significatione `vicinae’ quod sit affectio veri quae illis qui in scientificis sunt; et ex significatione `hospitae domus’ quod sit affectio boni quae etiam illis; quia `ex vicina et ex hospita domus {1}peteret’ significantur vera et bona quae proxima sunt, ita quae conducunt. Quomodo haec se habent, {2}constat {3}ex illis quae mox supra n. 6914 allata sunt; quod `mulier peteret,’ est quia per `mulierem’ significatur bonum charitatis, et hoc erit quod locupletabitur, nam bonum ut sit bonum, erunt vera quae qualificabunt; causa est quia, cum vivitur secundum vera, ipsa vera tunc fiunt bona; quapropter quale verum est, tale fit bonum; hoc bonum postea non alia vera adsciscit et sibi adjungit quam secundum quale suum, consequenter non alia quam quae conducunt, ita quae in vicinia sunt et in domo.
@1 After vicina$
@2 constare potest$
@3 d ex in ab$
AC n. 6917
6917. `Vasa argenti’ quod significent scientifica veri, `et vasa auri’ quod significent scientifica boni, constat ex significatione `vasorum’ quod sint scientifica, de qua n. 3068, 3079; scientifica vocantur `vasa’ quia communia sunt, et in se continere possunt innumerabilia vera et multiplicia bona; ex significatione `argenti’ quod sit verum, et `auri’ quod sit bonum, de qua n. 1551, 1552, 2954, 5658; quod `argentum Aegypti’ sit scientificum verum et aptabile, videatur n. 6112. Quod vasa argenti et `vasa auri apud Aegyptios’ sint scientifica veri et scientifica boni, cum tamen per `Aegyptios’ hic et in praecedentibus, tum quoque in sequentibus, significantur scientifica falsa, sciendum quod scientifica in se {1}non sint vera, nec sint falsa, sed quod fiant vera apud illos qui in veris sunt, et falsa apud illos qui in falsis; applicatio illorum {2}et usus hoc facit; se habent scientifica apud hominem sicut divitiae et opes apud illum; divitiae et opes apud illos qui in malo sunt perniciosae sunt quia applicant illas ad usus malos; at divitiae et opes apud illos qui in bono sunt utiles sunt quia applicant illas ad usus bonos; quapropter si divitiae et opes quae apud malos transferuntur ad bonos, fiunt bonae; ita quoque scientifica; ut pro exemplo: apud Aegyptios remanserunt plura ex repraesentativis 2 {3} Ecclesiae Antiquae, ut constat ex illorum hieroglyphicis; sed quia applicuerunt illa ad magica, et usum malum inde fecerunt, idcirco non illis fuerunt scientifica vera, sed scientifica falsa; {4}ast eadem in Antiqua Ecclesia fuerunt scientifica vera, quoniam applicuerunt illa {5}rite ad cultum Divinum. Sint etiam pro exemplo altaria et sacrificia: haec apud gentem Hebraeam et postea apud gentem Judaicam et Israeliticam fuerunt ritualia vera quia applicuerunt illa ad cultum {6}Jehovae; sed apud gentes in terra Canaane erant ritualia falsa quia applicuerunt illa ad cultum {7}idolorum suorum; quapropter etiam mandatum est ut {8}gentium altaria ubivis destruerentur; {9}similiter se habet cum quampluribus aliis; quapropter ab illis qui in malis et falsis sunt, multa scientifica {10} hauriri queunt, quae ad usus bonos applicari possunt, et sic fieri bona.
3 Talia quoque significata sunt per depraedationes gentium in terra Canaane, per opes, armenta, pecudes, domos, vineas, quas filii Israelis ibi depraedati sunt; {11}hoc adhuc magis patet ex eo quod aurum et argentum depraedatum (c)a gentibus, etiam ad usum sanctum {12}adhibitum fuerit, ut constat ex Libro 2 Samuelis,
Fuerunt in manu ejus vasa argenti, et vasa auri, et vasa aeris; etiam haec sanctificavit rex David Jehovae, cum argento et auro, quod sanctificaverat de omnibus gentibus quas subegit: de Syris, de Moabo, et de filiis Ammonis, et de Philistaeis, et de Amaleck, et de praeda Hadad-Eseris filii Rechobi, regis Zobae, viii 10-12:
et apud Esaiam,
Tandem erit mercatura Tyri et merces meretricia ejus, sanctum Jehovae, non reponetur, neque detinebitur; sed habitantibus coram Jehovah erit mercatura ejus, ad comedendum, ad exsatiandum se, et tegenti se antiquo, xxiii 18.
Etiam haec quae mulieres filiorum Israelis ab Aegyptiis mutuo petierunt, et sic depraedati sunt, applicata dein erant ad usum construendi arcam, et ad plura quae sancta cultus eorum fuerunt.
@1 nec$
@2 d et i ad$
@3 i et significativis$
@4 at$
@5 ibi$
@6 Divinum$
@7 idololatricum$
@8 eorum$
@9 ita$
@10 i vera$
@11 quod etiam$
@12 adhibita fuerint, (m)2 Sam. viii 10-12:(n) et quoque$
AC n. 6918
6918. `Et vestes’: quod significent illis correspondentia scientifica inferiora, constat a significatione `vestium’ quod sint scientifica inferiora, de qua n. 2576, 5248; `vestes’ illa significant quia investiunt interiora.
AC n. 6919
6919. `Et ponetis super filios vestros’ quod significet applicationem ad vera illorum, `et super filias vestras’ quod significet applicationem ad bona, constat ex significatione `filiorum’ quod sint vera, de qua n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 3373; {1} ex significatione `filiarum’ quod sint bona, de qua n. 489-491, 2362, {2}2363; et ex significatione `ponere super illos’ quod sit applicare, {3}nam quod ponitur super aliquo, hoc ei applicatur.
@1 i et$
@2 3963$
@3 cum enim ponitur aliquid$
AC n. 6920
6920. `Et depraedabimini Aegyptios’: quod significet quod auferenda talia illis qui in falsis et inde malis, constat ex significatione `depraedari’ quod sit auferre; et ex significatione `Aegyptiorum quod sint qui in falsis, de qua saepe prius. Quomodo haec se habent, constat ab illis quae supra n. 6914, 6917, allata sunt.
AC n. 6921
6921. Continuatio de Spiritibus Planetae Mercurii
Ad finem capitis praecedentis {1}ostensum est quod spiritus planetae Mercurii in Maximo Homine constituant memoriam rerum non materialium; et quia ideo res abstractas a materialibus scire amant, aliis spiritibus in pervidendo, cogitando, loquendoque promptiores et citiores sunt; materialia enim sunt sicut gravia quae lentorem inducunt et retardant, nam ferunt mentem deorsum {2}et immergunt terrestribus, et sic removent a spirituali mundo unde omnis perspicacia. Spiritus illi quam prompti {3}sunt, ex his constare potest.
@1 indicatum$
@2 immerguntur$
@3 sint$
AC n. 6922
6922. Apparuit flamma satis candida flagrans laete, et hoc per aliquantum temporis; flamma illa significabat adventum spirituum Mercurii reliquis promptiorum; cum venerunt, ilico percurrebant illa quae in memoria mea erant, (hoc possunt omnes spiritus, et quia apud hominem sunt, in possessione omnium ejus memoriae sunt, n. 5853, 5857, 5859, 5860) sed quae observabant, non appercipere potui ob promptitudinem (c)illorum; audiebam {1}subinde dicentes quod tale sit; ad illa quae videram in caelis et in mundo spirituum, dicebant se prius nosse; percipiebam quod multitudo spirituum illis consociatorum esset a tergo paulo ad sinistrum in plano occipitis.
@1 quod subinde dicerent$
AC n. 6923
6923. Alio tempore vidi multitudinem talium spirituum sed ad aliqualem distantiam a me, antrorsum paulo ad dextrum, et inde loquebantur mecum sed per spiritus intermedios, nam loquela illorum tam cita est sicut cogitatio, quae in loquelam humanam non cadit nisi per spiritus intermedios; et quod miratus sum, loquebantur volumatim et tamen usque tam prompte et cito; appercipiebatur loquela eorum, quia plurium simul, sicut undulatio; et quod memorabile, labebatur illa versus sinistrum meum oculum tametsi illi erant ad dextrum; {1}causa erat quia sinister oculus correspondet cognitionibus rerum a materialibus abstractarum, ita illis quae sunt intelligentiae, dexter autem oculus illis quae sunt sapientiae. Simili promptitudine qua loquebantur, etiam res auditas percipiebant, et de illis judicabant, dicendo hoc ita esse, hoc non ita; judicium eorum quasi instantaneum erat.
@1 sinister enim$
AC n. 6924
6924. Erat spiritus ex alia tellure qui cum illis dextre loqui potuit, quia prompte et celeriter; momento judicabant de (c)iis quae loquebatur, dicendo hoc nimis eleganter, hoc nimis scite; sic ut modo attenderent num aliquid illis nondum notum ab eo {1}audirent, rejiciendo sic talia quae inumbrarent; quae sunt praecipue affectationes elegantiae sermonis et eruditionis, nam illa ipsas res abscondunt, et loco illorum sistunt voces quae sunt formae (d)rerum materiales.
@1 d audirent i haurirent$
AC n. 6925
6925. Spiritus telluris Mercurii non morantur in uno loco seu intra sphaeram spirituum unius mundi, sed vagantur per universum; causa est quia memoriam rerum in Maximo Homine referant, {1}quae continue locupletabitur; inde illis datum est circumvagari et sibi cognitiones ubivis acquirere. Cum ita peregrinantur, si (t)offendunt spiritus qui materialia, hoc est, corporea et terrestria, amant, eos fugiunt seque conferunt {2}illuc ubi (t)talia non audiunt. Exinde constare potest quod mens eorum elevata sit supra sensualia, (c)et sic quod in lumine interiore sint; hoc {3}quoque dabatur actualiter percipere cum prope me essent et mecum loquerentur; animadverti tunc quod abducerer a sensualibus usque adeo ut inciperet lumen oculorum meorum hebetari et obscurum fieri.
@1 et quoad illa continue volunt locupletari$
@2 eo$
@3 etiam$
AC n. 6926
6926. Spiritus telluris illius vadunt per cohortes {1}et phalanges, et cum congregati sunt, formant quasi globum, ita a Domino {2}conjunguntur ut unum agant, {3}utque cognitiones cujuslibet communicentur cum omnibus, et cognitiones omnium cum quolibet. Quod spiritus illi vagentur per universum ut conquirant rerum cognitiones, constabat mihi etiam ex eo quod semel cum a me admodum remoti apparebant, loquerentur inde mecum, et dicerent quod nunc congregati sint, et quod nunc vadant extra sphaeram hujus mundi in caelum stelliferum ubi sciunt dari tales qui non curant terrestria et corporea, sed res ab illis abstractas, cum quibus esse volunt. Dicebatur quod non sciant ipsi quo vadant, sed quod ex auspicio Divino ferantur illuc ubi possunt instrui de talibus quae nondum sciunt, et quae cum {4}cognitionibus quas habent conveniunt; dicebatur etiam quod non sciant quomodo conveniunt {5}socios cum quibus conjunguntur, et quod hoc etiam fiat ex auspicio Divino.
@1 seu$
@2 uniuntur$
@3 et communicatio cognitionum cujuslibet fiat cum omnibus, et$
@4 rebus quae sciunt$
@5 socios altered to cum sociis$
AC n. 6927
6927. Quia ita per universum vadunt, et inde prae aliis scire possunt de mundis et telluribus extra sphaeram mundi nostri solis, idcirco cum illis de (c)ea re etiam locutus sum; dicebant quod in universo perplures essent tellures, et ibi homines; et quod mirarentur quod aliqui putarent, quos exigui judicii homines vocabant, caelum omnipotentis Dei solum modo constare ex spiritibus et angelis qui ex una tellure veniunt, cum illi tam pauci sint ut respective {1}ad omnipotentiam Dei {2} vix aliquid sint, etiam si forent myriades mundorum et myriades tellurum; porro dicebant quod sciant tellures in universo ultra aliquot centena milia dari, et tamen quid hoc ad Divinum quod Infinitum?
@1 omnipotentiae$
@2 i ut$
AC n. 6928
6928. Spiritus telluris Mercurii differunt prorsus a spiritibus nostrae telluris, nam spiritus nostrae telluris, cumprimis {1} recentes {2} in altera vita corporea et mundana, hoc est, materialia, amant, ac talia in altera vita nosse cupiunt; quapropter ut simul possint esse cum bonis spiritibus qui talia non curant, tenentur in locis quae sub plantis pedum sunt, et {3}vocantur terra inferior in Verbo, et hoc eo usque dum corporea et terrestria aversantur, et sic exuunt; quo facto elevantur in caelum, et initiantur in interiora, {4}et fiunt angeli.
@1 i quando$
@2 i sunt$
@3 After Verbo$
@4 fiuntque$
AC n. 6929
6929. Spiritus Mercurii cum apud me essent, cum scriberem et explicarem Verbum quoad sensum ejus internum, et {1}perciperent quid scriberem, dicebant quod illa quae scriberem admodum crassa essent, et quod expressiones paene omnes {2}sicut materiales apparerent; sed respondere dabatur quod homines nostrae telluris usque videant haec quae scripta sunt sicut subtilia (c)et elevata, quorum plura nec capiunt; addebam quod perplures in hac tellure non sciant quod internus homo sit qui agit in externum, et facit ut {3}hic vivat, {4}persuadeantque sibi ex fallacia sensus quod corpus ex se vivat, consequenter quod moriturus sit totus homo cum moritur is quoad corpus, et sic vitam post mortem in dubio apud se ponunt; (m)tum quod {5}non vocent spiritum, sed animam illud hominis quod victurum post mortem corporis, et quod {6}litigent quid anima, et ubinam sedes ejus, credantque quod corpori materiali iterum conjungenda sit ut vivat homo;(n) praeter plura similia; cum haec audirent spiritus Mercurii, quaerebant {7} an tales {8}possunt angeli fieri; ad quae respondere datum est quod angeli fiant qui in bono fidei et charitate vixerunt; et quod tunc non amplius in externis et materialibus sint, sed in internis et spiritualibus, et cum ad illum statum veniunt, quod sint {9}in luce supra illam in qua {10}sunt spiritus ex Mercurio; {11}ut scirent quod ita esset, dabatur ut angelus {12}qui in caelo e nostra tellure, qui talis fuerat cum vixit in mundo, cum illis loqueretur, de quo in sequentibus.
@1 percipiebant$
@2 materiales essent$
@3 corpus$
@4 credentes isti fallaciae$
@5 vocent animam id$
@6 disputent$
@7 i tunc$
@8 possent$
@9 supra sphaeram lucis$
@10 After Mercurio$
@11 utque$
@12 After tellure$
AC n. 6930
6930. Postea mihi a spiritibus Mercurii mittebatur charta longa, inaequalis, a pluribus chartis conglutinata, quae apparebat sicut impressa typis qualibus in hac tellure; quaesivi num talia haberent apud se, sed dicebant quod non habeant, verum quod (x)sciant tales chartas in nostra tellure dari; non volebant plura dicere, sed dabatur percipere quod cogitarent, quod in hac tellure cognitiones rerum essent tales, ita separatae ab ipso homine, nisi eum homo in talibus chartis {1}teneret oculum, et sic mentem; ita {2}subsannabant apud se homines {3}hujus telluris, quasi nihil scirent nisi ex chartis; sed instruebantur quomodo cum hoc se haberet. Post aliquod tempus redierunt, et ad me mittebant aliam chartam etiam sicut typis exaratam ut erat prior, sed non ita conglutinatam et incomptam, verum decentem et nitidam; dicebant quod informati ulterius essent quod in hac tellure tales chartae sint, et inde libri.
@1 tenerent$
@2 After telluris$
@3 nostrae$
AC n. 6931
6931. Ex his quae hactenus de spiritibus telluris Mercurii dicta sunt, constat manifeste quod spiritus quae vident et audiunt in altera vita, retineant, et quod illi aeque ac cum fuerunt homines, instrui queant, {1}ita in illis quae fidei sunt, et sic perfici; quo (x)puriores spiritus ac angeli sunt, eo promptius et plenius hauriunt, et perfectius retinent memoria quae audiunt; et quia hoc in aeternum, {2} patet quod {3}crescant sapientia continue; Mercurii autem spiritus continue crescunt scientia rerum, sed inde non sapientia, quia cognitiones quae media sunt amant, non autem usus {4} qui fines; secundum ea quae de illis {5} n. 6814, 6815, memorata sunt.
@1 imprimis$
@2 i inde$
@3 After continue$
@4 i inde$
@5 i prius$
AC n. 6932
6932. Continuatio de spiritibus telluris Mercurii ad finem capitis sequentis.
AC n. 6933
6933. EXODI
CAPUT QUARTUM
DOCTRINA CHARITATIS
In communi sermone est quod quisque sibimet proximus sit, hoc est, quod quisque sibi primum consulet; doctrina charitatis docet quomodo cum hoc se habet: quisque {1}sibi proximus est non primo sed ultimo loco; in priore loco sunt alii qui in bono; in adhuc priore est societas plurium; in adhuc priore est patria, inque priore adhuc est Ecclesia; et adhuc in priore est regnum Domini; et supra omnes et supra omnia est Dominus.
@1 sibimet$
AC n. 6934
6934. Hoc quod quisque {1}sibi proximus sit et sibi primum consulet, intelligendum ita est: quisque primum sibi prospiciet ut habeat necessitates vitae, ut nempe victum, ut amictum, ut habitationem, et plura quae in vita civili ubi est necessario requiruntur; et hoc non modo pro se sed etiam pro suis; nec modo pro tempore praesenti sed etiam pro venturo; nisi quisque {2} sibi comparat necessitates vitae, non esse potest in statu exercendi charitatem erga proximum, in omnium enim egestate est.
@1 sibimet$
@2 i primum$
AC n. 6935
6935. Finis declarat quomodo quisque sibi proximus erit, ac sibi primum consulet; si finis sit ut ditescat prae aliis, solum divitiarum causa, vel voluptatis causa, vel eminentiae causa, et similium, est finis malus; quare qui ex tali fine credit se proximum esse sibi nocet sibi in aeternum; at si finis sit ut opes sibi comparet necessitatum vitae causa pro se et pro suis, ut in statu sit bonum faciendi secundum praecepta doctrinae charitatis, is sibi in aeternum consulit. Ipse finis facit hominem, nam finis est amor illius; quisque enim pro fine habet quod amat.
AC n. 6936
6936. Quomodo cum hoc se habet, constare ulterius potest ab hoc simili: quisque consulere debet corpori suo victu et amictu, hoc primum erit sed ob finem ut mens sana sit in corpore sano; et quisque consulere debet menti (x)suae victu, nempe talibus quae sunt intelligentiae et sapientiae, ob finem ut illa inde in statu sit serviendi Domino; qui hoc facit sibi consulit bene in aeternum. Qui autem consulit corpori suo solum pro corpore, nec cogitat de sanitate mentis, et qui consulit menti suae non talibus quae sunt intelligentiae et sapientiae, sed talibus quae contra illa {1}sunt, is consulit sibi male in aeternum. Ex his patet quomodo quisque sibi proximus esse debet, quod nempe non primo loco sed ultimo; finis enim non erit pro se sed pro aliis; et ubi finis, ibi primum.
@1 Before contra$
AC n. 6937
6937.{1} Se habet quoque hoc sicut qui construit domum: primum ponet fundamentum, sed fundamentum erit pro domo, et domus pro habitatione; ita quisque sibi primum consulet, verum non pro se, sed ut in statu sit serviendi proximo, ita patriae, Ecclesiae, et supra omnia Domino; qui credit sibi proximum esse primo loco, is (t)similis est ei qui spectat fundamentum ut finem, non domum et habitationem, cum tamen habitatio est ipse finis primus et ultimus, et domus cum fundamento est modo medium ad finem.
@1 This was written after n. 6938, but has directions for insertion here. $
AC n. 6938
6938. Sicut se habet cum opibus, ita quoque se habet cum honoribus in mundo; quisque etiam prospicere se talibus potest, verum non propter se sed propter proximum; qui propter se male sibi prospicit; qui autem propter proximum bene sibi prospicit; nam qui vertit fines ad se vertit se versus infernum; {1}qui autem vertit fines a se ad proximum vertit se versus caelum. {2}
@1 at qui$
@2 A has the following note after this : In sequentibus forte, quod nemo debeat bonum facere remunerationis causa, tum dein, quod ut sciatur quid malum, scire debet quid amor sui et mundi, et ut sciatur quid bonum, scire debet quid amor erga proximum, et amor in Dominum. Quod quisque proximum amet qui rite obit functionem suam; dein forte affectio charitatis, ita amor.$
CAPUT IV
1. Et respondit Moscheh, et dixit, Et ecce non credent mihi, et non audient vocem meam, quia dicent, Non visus ad te JEHOVAH.
2. Et dixit ad illum JEHOVAH, Quid istud in manu tua? et dixit, Baculus.
3. Et dixit, Projice illum terram; et projecit illum terram, et factus in serpentem, et fugit Moscheh a coram eo.
4. Et dixit JEHOVAH ad Moschen, Mitte manum tuam, et prehende caudam ejus; et misit manum suam, et apprehendit eum, et factus in baculum in vola illius.
5. Propterea ut credant quod visus ad te JEHOVAH, DEUS patrum eorum, DEUS Abrahami, DEUS Jischaki, et DEUS Jacobi.
6. Et dixit JEHOVAH illi adhuc, Adduc nunc manum tuam in sinum tuum; et adduxit manum suam in sinum suum, et eduxit illam, et ecce manus ejus leprosa sicut nix.
7. Et dixit, Reduc manum tuam ad sinum tuum; et reduxit manum suam ad sinum suum, et eduxit illam e sinu suo, et ecce reversa sicut caro illius.
8. Et erit, si non credunt tibi, et non audiunt vocem signi prioris, et credent voci signi posterioris.
9. Et erit, si non credunt etiam binis signis illis, et non audiunt vocem tuam, et accipias de aquis fluvii, et effundas in aridam, et erunt aquae quas accepisti e fluvio, et erunt in sanguinem in arida.
10. Et dixit Moscheh ad JEHOVAM, In me, DOMINE, non vir verborum ego, etiam ab heri, etiam a nudius tertius, etiam a nunc loqui Te ad servum Tuum, quia gravis ore, et gravis lingua ego.
11. Et dixit JEHOVAH ad illum, Quis ponit os homini, aut quis posuit mutum, aut surdum, aut videntem {1}, aut caecum, nonne Ego JEHOVAH?
@1 i (vide Hebr:)$
12. Et nunc vade, et Ego ero cum ore tuo, et docebo te quae loqueris.
13. Et dixit, In me, DOMINE, mitte quaeso, per manum mittas.
14. Et accensa ira JEHOVAE in Moschen, et dixit, Annon Aharon frater tuus Levita? novi quod loquendo loquetur (x)ille; et etiam ecce ille exit obviam tibi, et videbit te, et laetabitur in corde suo.
15. Et loquaris ad illum, et ponas verba in ore illius, et Ego ero cum ore tuo, et cum ore ejus, et docebo vos quae facietis.
16. Et loquetur ille tibi ad populum, et fiet, ille erit tibi ad os, et tu eris illi ad deum.
17. Et baculum hunc accipias in manu tua, quo facies signa.
18. Et ivit Moscheh, et reversus ad Jethronem socerum suum, et dixit ei, Ibo quaeso, et revertar ad fratres meos qui in Aegypto, et videbo num adhuc illi vivunt; et dixit Jethro Moschi, Vade in pace.
19. Et dixit JEHOVAH ad Moschen in Midian, Vade, revertere Aegyptum, quia mortui sunt omnes viri {1} quaerentes animam tuam.
@1 i (viri anaschim). Anaschim is a transliteration of Heb. , plural of (‘ish), usually rendered by S as vir; Heb (adham) is usually rendered as homo.$
20. Et accepit Moscheh uxorem suam, et filios suos, et equitare fecit illos super asino, et reversus terram Aegypti; et accepit Moscheh baculum DEI in manu sua.
21. Et dixit JEHOVAH ad Moschen, In eundo te ad revertendum Aegyptum, vide omnia portenta quae posui in manu tua, et facias illa coram Pharaone; et Ego obfirmabo cor illius, et non mittet populum.
22. Et dicas ad Pharaonem, Ita dixit JEHOVAH, Filius Meus, primogenitus Meus, Israel.
23. Et dico ad te, Dimitte filium Meum, et (x)serviat Mihi, et renuis dimittere illum, ecce Ego occido filium tuum, primogenitum tuum.
24. Et fuit in via in diversorio, et occurrit illi JEHOVAH, et quaesivit occidere illum.
25. Et accepit Zippora petram, et abscidit praeputium filii sui, et tangere fecit pedes ejus, et dixit, Quod sponsus sanguinum tu mihi.
26. Et cessavit ab illo; tunc dixit, Sponsus sanguinum ad circumcisiones.
27. Et dixit JEHOVAH ad Aharonem, Vade obviam Moschi desertum; et ivit, et occurrit illi in monte DEI, et osculatus illum.
28. Et indicavit Moscheh Aharoni omnia verba JEHOVAE, quibus misit illum, et omnia signa quae praecepit illi.
29. Et ivit Moscheh et Aharon, et congregaverunt omnes seniores filiorum Israelis.
30. Et locutus Aharon omnia verba quae locutus JEHOVAH ad Moschen, et fecit signa ad oculos populi.
31. Et credidit populus, et audiverunt quod visitaverit JEHOVAH filios Israelis, et quod viderit afflictionem illorum; et inflexerunt se et incurvaverunt se.
AC n. 6939
6939. CONTENTA
Continuatio in hoc capite in sensu interno de liberatione illorum qui ab Ecclesia spirituali; describitur primum status illorum, si non spem et fidem haberent, quod {1}detraherent falsa, ac mala, et quoque profana; haec sunt quae significantur per tria signa.
@1 attraherent$
AC n. 6940
6940. Postea agitur de lege Divina, quod bono ejus adjunctum sit verum; et quod sic bono potentia liberandi, ac spem et fidem insinuandi; `Moscheh’ repraesentat legem Divinam quoad bonum, et `Aharon’ quoad verum.
AC n. 6941
6941. Demum agitur de populo illo, quod modo repraesentaret Ecclesiam spiritualem, non quod apud (x)illum ea Ecclesia institui posset, ex causa quia in externis absque internis erat; hoc significatur per circumcisionem filii a Zippora {1}, et per sanguinem quo tincti pedes ejus. {2}
@1 i matre$
@2 A has the following notes which are separated from n. 6941 by two lines: 1 Tempus et spatium. 2 Quod corpus solum vivat. 3 Quod nisi corpus adsit, non vivat homo. 4 Fallaciae de anima. Also written separately is: Coelum intus in homine cp n. 6948(3)$
AC n. 6942
6942. SENSUS INTERNUS
Vers. 1-4. Et respondit Moscheh, et dixit, Et ecce non credent mihi, et non audient vocem meam, quia dicent, Non visus ad te Jehovah. Et dixit ad illum Jehovah, Quid istud in manu tua? et dixit, Baculus. Et dixit, Projice illum terram; et projecit illum terram, et factus in serpentem, et fugit Moscheh a coram eo. Et dixit Jehovah ad Moschen, Mitte manum tuam, et prehende caudam ejus; et misit manum suam, et apprehendit eum, et factus in baculum in vola {1}illius. `Et respondit Moscheh, et dixit’ significat cogitationem a lege Divina: `Et ecce non credent mihi, et non audient vocem meam’ significat illos qui ab Ecclesia spirituali, quod non fidem haberent, ita non {2}reciperent: `quia dicent, Non visus ad te Jehovah’ significat Divinum Domini in Humano Ipsius: `Et dixit ad illum Jehovah’ significat praevidentiam quales futuri si non fidem haberent: `Quid istud in manu tua? et dixit, Baculus’ significat potentiam Divini Humani Domini: `et dixit, Projice illum terram; et projecit illum terram’ significat potentiae Divini Naturalis Domini influxum in sensuale: `et factus in serpentem’ significat inde sensualem et corporeum hominem separatum ab interno: `et fugit Moscheh a coram illo’ significat horrorem pro sensuali separato: `et dixit Jehovah ad Moschen’ significat providentiam a Divino: `Mitte manum tuam, et prehende caudam’ significat potentiam elevandi a sensualis ultimo: `et misit manum suam, et apprehendit eum’ significat elevationem versus interiora: `et factus in baculum in vola illius’ significat quod tunc communicata potentia a Divino.
@1 ejus I$
@2 recipient$
AC n. 6943
6943. `Et respondit Moscheh, et dixit’: quod significet cogitationem a lege Divina, constat ex significatione `respondere et dicere’ quod sit cogitatio; quae enim in sensu litterae historico exprimuntur per externa, illa in sensu interno significant interna; {1} {2}nam spiritualia, quae caeli sunt, nusquam aliter possunt sisti hominibus; nam nuda spiritualia homo non capit, nec exprimi possunt vocibus loquelae humanae; quapropter spiritualia per correspondentia naturalia descripta sunt et sic data homini; ita Verbum conducit homini in naturali mundo, tum homini in spirituali mundo, inde communicatio caeli cum homine, et {3} communio {4}; et ex repraesentatione `Moschis’ quod sit Dominus quoad legem Divinam, de qua n. 6752; inde patet quod per `respondit Moscheh, et dixit’ significetur cogitatio ex lege Divina; cogitatio ex lege Divina est ex vero a Divino; hic quod filii Israelis non credituri nisi videant signa et portenta.
@1 i ita respondere et dicere, cogitationem, nam haec internum est, ex quo responsum et loquela, quae externa;$
@2 spiritualia enim$
@3 i inde$
@4 i bonorum$
AC n. 6944
6944. `Et ecce non credent mihi, nec audient vocem meam’: quod significet illos qui ab Ecclesia spirituali, quod non fidem haberent, ita non {1}reciperent, constat ex repraesentatione `filiorum Israelis,’ de quibus haec dicuntur, quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua n. 6426, 6637; ex significatione `non credere’ quod sit non fidem habere; et ex significatione `non audire vocem’ quod sit non recipere, de qua n. 5471, 5475.
@1 recipient$
AC n. 6945
6945. `Quia dicent, Non visus ad te Jehovah’: quod significet Divinum {1}quod in Humano Domini, constat ex significatione `dicere’ quod sit perceptio, de qua saepius, hic perceptio illorum qui ab Ecclesia spirituali; ex significatione `visus Jehovah’ quod sit apparitio Divini Domini in Humano Ipsius; quod `videri’ sit apparere, patet; et quod `Jehovah’ sit Dominus quoad Ipsum Divinum et quoad Divinum Humanum, de qua n. 1736, 2004, 2005, 2018, 2025, 2156, 2329, 2921, 3023, (x)3035, 5041, 5663, 6281, (a)6303, 6905; quod `visus Jehovah’ sit apparitio (x)Divini Domini in Humano Ipsius, patet etiam ex eo quod Ipsius Divinum non apparere queat alicui homini, ne quidem angelo, nisi per Divinum Humanum, et Divinum Humanum non nisi quam per Divinum Verum quod procedit ab Ipso. Agitur hic in sensu interno de liberatione illorum qui ab Ecclesia spirituali, qui quod liberati sint per Adventum Domini in mundum, videatur n. 2661, 2716, 3969, 6854, 6914, et quod illi in specie salvati sint per Divinum Humanum Domini, n. 2716, 2833, 2834.
2 Cum hoc quod illi qui ab ea Ecclesia non fidem habituri sint, nec recepturi quod lex Divina, quae per `Moschen’ repraesentatur, hoc est, {2}quod Verbum dicit, nisi signa viderint, ita se habet: illi {3}quia ab Ecclesia spirituali sunt, non perceptionem veri ex bono habent sicut caelestes, sed pro vero agnoscunt omne doctrinale suae Ecclesiae quod apud se confirmarunt, quapropter in obscuro sunt respective, n. 2718, 2831, 2849, 2935, 2937, (x)3833, 6427, 6500, 6865; quod etiam manifeste constare potest ex eo quod prorsus non capiant quomodo Humanum Domini possit Divinum esse, nec quod amor Divinus in Humano hoc facere possit; cogitationem enim tenent in humano quale est apud hominem, nec inde recedunt cum cogitant de Domino; in tali perplexo sunt; etiam constare potest ex eo quod nec capiant quomodo homo {4}possit vivere post mortem et tunc habere sensus, prout visum, auditum, tactum, et olfactum, et esse ibi in forma humana; quod homo talis sit cum suum corpus et hujus sensus et membra rejecerit, illis apparet a vero alienum; ita implicati sunt sensualibus et inde scientificis et fallaciis; quapropter nisi crederent quod corpus iterum conjungeretur animae, prorsus non crederent 3 aliquam resurrectionem; ex his satis manifeste {5}apparet in quanto
obscuro sunt de illis quae sunt caeli; inde est quod illis nusquam aliqua fides implantari possit, nisi a Domino vi forti detineantur a falsis; et quia talis vis non fuit ante Adventum Domini, sed post Ipsius Adventum cum Ipse Humanum in Se Divinum fecerat, idcirco non prius potuerunt eximi e terra inferiore ubi infestabantur a falsis, ac elevari in caelum quam post Domini resurrectionem, n. 6914; inde nunc est quod dicatur quod non credituri {6}sint, ita nec recepturi quod lex Divina, hoc est, quod verum Divinum dicit, nisi videant quod ita sit; ita nisi signa videant, de quibus mox sequitur.
@1 This reverts to what A had first in n. 6942 before it was altered.$
@2 quid$
@3 qui$
@4 d possit i potest$
@5 patet$
@6 ac$
AC n. 6946
6946. `Et dixit ad illum Jehovah’: quod significet praevidentiam quales futuri si non fidem haberent, constat ex significatione `dicere’ cum praedicatur de Jehovah seu Domino, quod sit praevidentia, de qua n. 5361; quod sit praevidentia quales futuri si non fidem haberent, patet a tribus signis de quibus sequitur; signa enim illa in sensu interno {1}repraesentant statum illorum si non crederent.
@1 significant$
AC n. 6947
6947. `Quid istud in manu tua? et dixit, Baculus’: quod significet potentiam Divini Humani Domini, constat ex significatione `manus’ quod sit potentia, de qua n. 878, 3387, 4931-4937, 5327, 5328, 5544; et ex significatione `baculi’ quod etiam sit potentia, de qua n. 4013, 4876, 4936; quod sit potentia Divini Humani Domini, est quia per `Moschen’ repraesentatur Dominus quoad legem Divinam seu Verbum, quod est Divinum Verum procedens a Divino Humano Domini, n. 6752; potentia quae significatur per `manum’ est potentia procedens a Divino Rationali Domini, at potentia quae significatur per `baculum’ est potentia procedens a Divino Naturali Domini; quod `baculus’ sit potentia procedens a Divino Naturali Domini, est quia baculus {1} instar pedis {2} suffulcit corpus, et per `pedem’ significatur naturale, n. 2162, 3147, 3761, 3986, 4280, 4938-4952; quod `extollere manum’ sit potentia in spirituali, et `extollere pedem’ sit potentia in naturali, videatur n. 5327, 5328; et quia ita, secundum rerum elevationes in sensu interno, {3} nunc dictum est Moschi cum faceret miracula, quod tolleret manum, nunc quod baculum.
@1 i est$
@2 i, nam$
@3 i in sequentibus$
AC n. 6948
6948. `Et dixit, Projice illum terram; et projecit illum terram’: quod significet potentiae Divini Naturalis Domini influxum in sensuale, constat ex significatione `baculi’ quod sit potentia in naturali, et cum dicitur de Domino, quod sit potentia procedens a Divino Naturali Ipsius, de qua mox supra n. 6947; ex significatione `projicere,’ seu emittere, quod sit procedens, ita influxus; et ex significatione `terrae’ quod sit externum hominis, de qua n. 82, 913, 1411, 1733, hic sensuale et corporeum ejus, quae sunt extrema, quia baculus factus est in serpentem, et per `serpentem’ homo sensualis et corporeus significatur.
2 Per potentiam Divinam Domini hic intelligitur Divinum Verum procedens a Domino, nam Divino Vero inest potentia adeo ut sit ipsa potentia, n. 3091, 4931, 6344, (x)6423; Divinum Verum procedens a Domino influit in omnem hominem per interiora ejus in exteriora usque in sensuale externum et in corporeum, et excitat ubivis correspondentia in suo ordine, in sensuali correspondentia qualia apparent in mundo et super tellure; sed quia illa quae in mundo et super tellure, apparent aliter quam sunt, ideo sunt plena {1}fallaciis; quare sensuale {2} cum in illis solis {3}malis, non potest non contra {4}bona et vera fidei cogitare quia ex fallaciis cogitat, (m)et {5}cum influit Divinum Verum, illud in falsum vertere; quod homo qui non elevatus est a sensuali, sed in illo et cogitat ex illo, ex fallaciis cogitet, illustrari potest ab exemplis: sicut(n) fallaciae de vita hominis, quod sit corporis, cum 3 tamen est spiritus in corpore; de visu, quod sit oculi, de auditu, quod sit auris, de loquela, quod sit linguae et oris, cum tamen spiritus est qui videt, qui audit, qui loquitur, per organa illa corporis; fallaciae de vita, quod ea sit in homine {6}permanens, cum tamen influit; fallaciae de anima, quod non possit esse in humana forma, et in humanis {7}sensibus, et affectionibus; fallaciae de caelo et de inferno, quod illud sit supra hominem et hoc infra illum, cum tamen {8}sunt in illo; fallaciae, quod objecta influant in interiora, cum tamen externum non influit in internum, sed internum in externum; fallaciae de vita post mortem, quod non dari queat nisi simul sit cum corpore; praeter fallacias in naturalibus, unde conjecturae tam plurium inter se collidentes.
4 Quis non videre potest quod fallaciae et inde falsa {9}prae veris dominentur, solum ex lite quae diu exstiterat de circulatione sanguinis, quae tametsi tot suffulta fuit documentis experientiae, usque tamen in ambiguo diu permansit? et quoque ex lite de sole, quod quotidie circumferretur circum hanc tellurem? et non modo sol, sed etiam luna, omnes planetae, et universum caelum stelliferum, semel quovis die? et quoque ex lite quae adhuc perstat de anima, ejus conjunctione cum corpore, et de sede ibi? cum fallaciae sensus in talibus dominantur, quae tamen patent qualia sunt ex tam multis phaenomenis et effectibus, quid non in talibus quae sunt caeli, quae quia sunt spiritualia, non patent nisi per correspondentias?
5 Ex his nunc constare potest quale est sensuale hominis in se spectatum, {10}et sibi relictum, quod nempe sit in fallaciis et inde in falsis, ita contra vera et bona fidei; inde est quod (t)cum homo in sensuali est et in ejus lumine, in caligine sit quoad illa quae (d)sunt spiritualis mundi, hoc est, quoad illa quae {11}sunt in luce a Divino; et quod lumen sensuale vertatur in meram caliginem cum incidit in illud lux e caelo; causa est quia vera quae sunt lucis Divinae non possunt una esse cum fallacibus et inde falsis, {12}sed exstinguunt illa et sic inducunt caliginem.
@1 fallaciis sunt, idcirco$
@2 i illud$
@3 manet$
@4 vera et bona$
@5 sic$
@6 et quod non influat$
@7 facultatibus$
@8 est$
@9 pro I$
@10 aut$
@11 After Divino$
@12 quare$
AC n. 6949
6949. `Et factus in serpentem’: quod significet sensualem et corporeum hominem separatum ab interno, constat ex significatione `serpentis’ quod sit homo qui ratiocinatur ex sensualibus, de qua n. 195-197, 6398, 6399, ita sensuale hominis; et quia per `serpentem’ significatur sensuale, etiam {1}significatur corporeum, nam sensuale habet sua (c)a sensibus corporis; et quia sensuale in se spectatum tale est, ut mox supra n. 6948 descriptum, etiam `serpens,’ qui est sensuale, significat omne malum in genere, n. 251, 254, 257. Quod hic per `serpentem’ intelligatur sensualis et corporeus homo separatus ab interno seu rationali, patet ex eo quod `Moscheh fugerit a coram illo,’ per quod significatur horror pro illo; et quoque ex eo quod per hoc signum describatur status illorum qui ab Ecclesia spirituali si non fidem haberent, tunc enim internum (c)eorum clauderetur, nec plus lucis caeli influeret quam ut ex sensuali separato cogitare {2}possent et inde loqui. Ex sensuali separato cogitant omnes illi qui falsa defendunt contra vera, et mala contra bona, verbo, omnes qui in malo vitae sunt et inde in nulla fide; nam qui male vivit, is nihil credit; illi qui tales sunt dote ratiocinandi {3}prae aliis pollent et quoque persuadendi, imprimis simplicibus, ex causa quia ex fallaciis sensuum et apparentiis in mundo loquuntur; sciunt etiam exstinguere vel obvelare vera per fallacia, inde etiam per `serpentes’ significatur calliditas et astutia; {4}cum autem (m)sensuale conjunctum est cum interno, seu rite subordinatum rationali, tunc per `serpentem’ significatur prudentia et circumspectio, n. 197, 4211, 6398.(n)
@1 est$
@2 possint but possent intended.$
@3 After pollent$
@4 si vero$
AC n. 6950
6950. `Et fugit Moscheh a coram illo’: quod significet horrorem pro sensuali separato, constat ex significatione `fugere’ quod sit horror, {1}nam qui horret aliquid, is fugit id; et ex significatione `serpentis’ qui est a coram quo fugit, quod sit sensuale separatum, de qua mox supra n. 6949.
@1 quia fuga etiam est ex horrore$
AC n. 6951
6951. `Et dixit Jehovah ad Moschen’: quod significet providentiam a Divino, constat ex significatione `dicere’ cum praedicatur de Jehovah seu Domino, quod sit praevidentia, de qua supra n. 6946, et quia praevidentia, est quoque providentia, nam conjuncta sunt; Dominus enim providet quae praevidet, praevidet malum {1}at providet bonum; hic {2}igitur per `{3}dixit Jehovah’ significatur providentia quia vertitur nunc `serpens’ in `baculum,’ hoc est, malum in bonum; et ex repraesentatione `Moschis’ quod sit Dominus quoad verum Divinum; ita providentia a Divino praedicatur de Domino quoad Humanum cum fuit in mundo {4}.
@1 et I$
@2 ideo$
@3 dicere$
@4 i, dicitur hic Providentia a Divino$
AC n. 6952
6952. `Mitte manum tuam, et prehende caudam’: quod significet potentiam elevandi a sensualis ultimo, constat ex significatione `manus’ quod sit potentia, de qua supra n. 6947; et ex significatione `caudae serpentis’ quod sit sensualis ultimum; quod `serpens’ sit sensuale, videatur supra n. 6949, ita `cauda ejus’ est ultimum seu infimum ibi; elevatio significatur per `mittere et prehendere,’ nam qui mittit manum {1}et prehendit quoddam repens super terra, {2} is elevat id. Quia per `serpentem’ significatur sensuale separatum, et inde ratiocinatio ex fallaciis sensuum de veris fidei, per `caudam serpentis’ significatur ipsum falsum, nam hoc ultimum seu infimum est, et qui in falso ita in ultimo et (x)infimo est, is prorsus spectat deorsum seu extrorsum, hoc est, in mundum et ad terram, {3}non autem sursum seu introrsum, hoc est, {2}in caelum et ad Dominum.
2 Quod per `caudam {4}serpentis’ talia significentur, constat apud Johannem,
Locustae caudas habebant similes scorpiis, et stimuli erant in caudis illarum, et potestas illarum, ut damno afficerent homines, Apoc. ix 10;
caudae similes scorpiis, et stimuli in caudis’ sunt ratiocinia callida ex falsis per quae persuadent et sic nocent, quare dicitur quod `potestas illarum sit damno afficere homines’: apud eundem, 3
Caudae equorum similes erant serpentibus, habentes capita, et per illas damno afficiunt, Apoc. ix 19;
`{5}pariter hic `caudae similes serpentibus’ pro ratiociniis ex falsis per quae damnum infertur; et magis quia dicitur `quod tales caudae essent equorum, et quod haberent capita’; per `equos’ enim significatur intellectuale, et quoque per `caput,’ inde per `caudas’ ibi significantur ratiocinia {6}callidiora ex fallaciis et inde falsis contra vera, quae ratiocinia infima sunt, nam quo ratiocinia contra {7}vera callidiora sunt, eo {8} inferiora: apud eundem, 4
Cauda draconis traxit tertiam partem stellarum caeli, et projecit in terram, Apoc. xii (x)4;
`cauda draconis’ similiter pro ratiociniis ex falsis; `stellae caeli’ pro cognitionibus boni et veri; `projicere illas in terram’ pro destruere; (m)quod draco sit `serpens’ qui per ratiocinia ex falsis seducit, et qui seduxit matrem viventium seu Evam in paradiso ex arbore scientiae, hoc est, per scientifica quae ex sensuali, ita ex fallaciis, liquet etiam apud Johannem,
Conjectus est draco magnus, serpens antiquus, qui vocatur diabolus et satanas, qui seducit orbem terrarum totum, [Apoc.] xii 9.(n)
5 Quod `cauda’ in genere sit sensuale separatum, quod non spectat sursum sed deorsum, ita non ad caelum sed ad terram, consequenter falsum, constat apud Esaiam,
Exscindet Jehovah ex Israele caput et caudam, ramum et juncum; senex et honoratus caput est, propheta autem doctor mendacii cauda est, ix 13, 14 [A.V. 14, 15];
ibi `cauda’ manifeste pro falso, quod in Verbo vocatur mendacium: apud eundem,
Non erit Aegypto opus, quod faciat caput et caudam, ramum et juncum, xix 15;
`juncus’ pro infimo: apud Mosen,
Ita dabit te Jehovah in caput, et non in caudam, ut sis tantum sursum, non autem sis deorsum, quando oboediveris praeceptis Dei tui, Deut. xxviii 13;
`cauda’ pro infimo quod spectat deorsum seu extrorsum, hoc est, 6 in mundum et ad terram, non autem ad caelum et ad Dominum; interiora enim hominis cum sensualibus sursum elevantur a Domino cum homo est in bono {9}fidei et charitatis; si autem est in malo et falso, tunc {10}interiora ejus cum sensualibus spectant deorsum, ita solum ad illa quae in mundo sunt; inde exuit naturam humanam, et induit ferinam, nam ferae spectant deorsum seu solum ad illa quae super terra sunt; (m)qui spectat deorsum, is vult malum et cogitat falsum; qui autem a Domino elevatur sursum, is vult bonum et cogitat verum; elevatio a Domino actualiter fit et inde remotio a malis et falsis; angeli {11} ipso sensu id percipiunt; est sicut nisus ad centrum gravium, centrum {12} est ubi Dominus in Suo sole, huc capita angelorum elevantur, {13}at illuc pedes infernalium, ita illi spectant sursum et hi deorsum, n. 3641, 3643:(n) apud eundem,
Peregrinus qui in medio tui, ascendet supra te sursum magis magisque; tu vero descendes deorsum magis magisque, ille erit in caput, tu autem eris in caudam, [Deut.] xxviii 43, 44;
similiter: apud Esaiam,
Dic ad eum, Cave tibi, et quietus esto; ne time, et cor tuum [ne] mollescat propter duas caudas titionum fumantium istorum, propter excandescentiam Rezini et Syriae, ac filii Remaliae, vii 4;
`Rezinus rex Syriae’ pro cognitionibus mali; quod `Syria’ sint cognitiones boni, videatur n. 1232, 1234, 3680, ita in opposito sensu cognitiones mali; `filius Remaliae rex Samariae’ pro cognitionibus falsi; hae et illae sunt `caudae’ quia infima; `titiones fumantes’ pro excandescentia.
@1 ad$
@2 i et prehendit illud,$
@3 d non i nec$
@4 serpentum$
@5 similiter$
@6 callida$
@7 verum$
@8 i sunt$
@9 charitatis et fidei$
@2 sensualia$
@3 i hoc$
@4 i hoc$
@5 et$
AC n. 6953
6953. `Et misit manum suam, et apprehendit eum’: quod significet elevationem versus interiora, constat ex significatione `mittere manum et apprehendere’ cum de illis quae infra jacent dicitur, quod sit elevari versus superiora, seu quod idem, versus interiora, ut supra n. 6952; et ex significatione `manus’ quod sit potentia interior, de qua etiam n. 6952; et ex significatione `serpentis’ qui est quem apprehendit, quod sit sensuale et inde ratiocinatio, de qua supra n. 6949; cum sensuale elevatur versus interiora, quod {1} communicetur potentia a Divino, videbitur in nunc sequentibus.{2}
@1 i tunc$
@2 i (m)Per quod serpens prehensus a Mosche factus sit in baculum in vola manus ejus, intelligitur status illorum qui ab Ecclesia spirituali, si fidem habent, et recipiunt verum quod a Divino, tunc enim elevatur homo a sensuali versus interiora, ita versus coelum a Domino in sphaeram veri et boni.(n)$
AC n. 6954
6954. `Et factus in baculum in vola illius’: quod significet quod tunc communicata potentia a Divino, constat a significatione `serpentis qui factus in baculum’ quod sit sensuale, de qua supra n. 6949; ex significatione `baculi’ quod sit potentia {1}in naturali, et ex significatione `volae’ {2} quod sit potentia {3}interior, (x)utraque potentia a Divino, de quibus n. 6952. Cum hoc ita se habet: homo ex se spectat modo deorsum, hoc est, in mundum et ad terram, quia ex se in malo et falso est; et cum illuc spectat, tunc sensuale dominatur, (c)ac interiora nihil contra agunt, quia sequuntur vim fluminis et condescendunt; ast homo non ex se sed (c)a Domino spectat sursum, hoc est, ad caelum et ad Dominum; hoc fit per elevationem; {4}tunc cum elevantur interiora, etiam elevatur sensuale, {5} sed lumen {6}hujus tunc obscuratur, dominatur enim lux caeli; cum hoc fit, influit bonum et verum a Domino, et quoque recipitur; hoc intelligitur per communicatam potentiam a Divino; sed ita elevari non possunt alii quam qui in bono fidei et charitatis vixerunt. Quod elevationes versus interiora sint, scire datum est ex viva experientia, nam millies apperceptae sunt.
@1 naturalis$
@2 i seu manus$
@3 ex Divino, quia per Moschen, in cujus manu serpens factus est baculus: repraesentatur Dominus quoad Divinum Verum, in Humano; et quia serpens per quem sensuale significatur, factus est baculus, per quem potentia naturalis significatur in vola manus Moschis, per quam significatur potentia a Divino, inde significatur potentia sensuali per influxum, ita quod communicata sit potentia a Divino$
@4 cumque$
@5 i nam sequitur ordine,$
@6 ejus$
AC n. 6955
6955. Vers. 5-7. Propterea ut credant quod visus ad te Jehovah, Deus patrum eorum, Deus Abrahami, Deus Jischaki, et Deus Jacobi. Et dixit Jehovah illi adhuc, Adduc nunc manum tuam in sinum tuum; et adduxit manum suam in sinum suum, et eduxit illam, et ecce manus ejus leprosa sicut nix. Et dixit, Reduc manum tuam ad sinum tuum; et reduxit manum suam ad sinum suum, et eduxit illam e sinu suo, et ecce reversa sicut caro illius. `Propterea ut credant quod visus ad te Jehovah’ significat ut fidem habeant de Divino Humano Domini: `Deus patrum eorum’ significat quod illud Divinum fuerit Antiquae Ecclesiae: `Deus Abrahami, Deus Jischaki, et Deus Jacobi’ significat Dominum quoad Ipsum Divinum et Divinum Humanum: `et dixit {1}Jehovah illi adhuc’ significat praevidentiam quales {2}futuri qui ab Ecclesia spirituali {3} si non fidem {4}haberent: `Adduc manum tuam in sinum tuum’ significat appropriationem veri: `et adduxit manum in sinum suum’ significat actualitatem: `et eduxit illam’ significat quod inde: `et ecce manus ejus leprosa sicut nix’ significat profanationem veri: `et dixit’ significat providentiam quales futuri {5}qui ab Ecclesia spirituali si fidem haberent: `Reduc manum tuam ad sinum tuum’ significat appropriationem veri: `et reduxit manum suam {6}in sinum suum’ significat actualitatem: `et eduxit illam e sinu suo’ significat quod inde: `et ecce reversa sicut caro illius’ significat quod tunc bonum veri.
@1 Transposed in I$
@2 illis quia$
@3 i tandem futuri$
@4 habeant$
@5 si manerent in vero$
@6 ad$
AC n. 6956
6956. `Propterea ut credant quod visus ad te Jehovah’: quod significet ut fidem habeant de Divino Humano Domini, constat ex significatione `credere’ quod sit fidem habere, {1}non fidem quod oculis visus Jehovah seu Dominus, sed fidem in spirituali sensu {8} in Dominum; et ex significatione `visus Jehovah’ quod sit apparitio Domini in Divino Humano Ipsius, de qua n. 6945; ita per `credant quod visus ad te Jehovah’ significatur ut fidem habeant de Divino Humano Domini.
@1 hic$
@2 i quia$
AC n. 6957
6957. `Deus patrum eorum’: quod significet quod illud Divinum fuerit Antiquae Ecclesiae, constat ex significatione `Deus patrum’ quod sit Divinum Ecclesiae Antiquae, de qua n. 6876, 6884; quod id fuerit Dominus quoad Divinum Humanum, videatur {1}etiam ibi.
@1 n. 6876, 6884$
AC n. 6958
6958. `Deus Abrahami, Deus Jischaki, et Deus Jacobi’: quod significet Dominum quoad Ipsum Divinum et Divinum Humanum, constat ab illis quae n. 6847 ostensa sunt, ubi similia verba.
AC n. 6959
6959. `Et dixit Jehovah illi adhuc’: quod significet praevidentiam quales futuri qui ab Ecclesia spirituali si non fidem haberent, constat ex significatione `dixit Jehovah’ quod sit praevidentia, ut supra n. 6946; {1}quod sit quales futuri qui ab Ecclesia spirituali si non fidem haberent, est quia agitur in nunc sequentibus de illis qui ab Ecclesia spirituali {2}, qui repraesentantur per `filios Israelis,’ quales ulterius futuri si non fidem haberent, quod nempe fierent profanatores veri; nam primum miraculum quod `baculus serpens factus’ significat statum eorum, quod prorsus sensuales et corporei fierent; hoc miraculum quod `manus facta leprosa’ significat profanationem, {3}nam haec succedit, si Ecclesia illa perstat in infidelitate.
2 Illi {4} qui ab Ecclesia spirituali, {5} in pueritia sua, (c)et dein in adolescentia, fidem habent doctrinalibus suae Ecclesiae, sed tunc fidem habent ex parentibus et magistris, non autem ex se, quapropter si postea recedunt a fide, non profanant verum nisi {6} leviter, quae profanatio per media Divina removeri potest, et sic homo a reatu inde liberari; at si homo fidem habet doctrinae Ecclesiae (c)et Verbo ex se, hoc est, per {7}confirmationes apud se, si tunc {8}postea recedit, et apud se negat quod prius crediderat, imprimis si {9}vivit contra verum quod apud se confirmaverat, et id vel explicat in sui favorem {10}, vel prorsus rejicit, is profanat verum; ex causa quia verum et falsum intus in se commiscet et conjungit; tales quia reliquias veri et boni vix aliquas habent, fiunt tandem in altera vita sicut sceleta, et tam paucam vitam residuam habent, qualis est ossium respective ad vitam organicam carnis; attamen durior sors est illorum qui profanant bonum quam eorum qui profanant verum; qui ab Ecclesia spirituali Domini sunt profanare verum possunt, non autem ita bonum.
3 Quia lepra {11} profanationem veri significat, et de illa in nunc sequentibus agitur, videantur primum quae de profanatione prius dicta et ostensa sunt; nempe quod qui intra Ecclesiam sunt profanare possint sancta, non autem qui extra, n. 2051, 3399 quod sancta profanari nequeant nisi ab illis qui prius agnoverunt n. 3398: quod profanare sancta nequeant qui non sciunt illa, ut et qui non agnoverunt n. 1008, 1010, 1059, (x)3398, 3898, 4289: quod profanatio `etiam sit agnoscere et credere vera et bona, et tamen vivere contra illa, n. 4601: quod teneatur homo a profanatione quantum possibile, n. 301-303, 1327, 1328, 3398, 3402 quod sors profanatorum omnium pessima sit in altera vita, n. 6348.
@1 quae agitur hic$
@2 i sunt$
@3 veri; si interius perstarent$
@4 i enim$
@5 i quia AI$
@6 i modo$
@7 confirmationem$
@8 in procedente aetate$
@9 After confirmaverat$
@10 i suae vitae$
@11 i talem$
AC n. 6960
6960. `Adduc manum tuam in sinum tuum’: quod significet appropriationem veri, constat ex significatione `manus’ quod sit potentia, de qua supra n. 6947; et ex significatione `sinus’ quod sit amor, quae enim pectoris sunt correspondent amori, nam inibi est `cor’ quod correspondet amori caelesti et `pulmo’ qui correspondet amori spirituali, n. 3635, 3883-3896, 4112, 4113, 4133; et quia `sinus’ inde correspondet amori, per illum quoque significatur proprium, nam id hominis proprium est quod est amoris ejus; idcirco hic per `adducere manum in sinum’ significatur appropriatio; quod sit appropriatio veri, ex sequentibus patet, tum ex eo quod in vero consistat potentia spiritualis, n. 6948.
2 Quod `sinus’ sit ipsum illud quod hominis, ita proprium, ac inde appropriatio et conjunctio per amorem, constat ex his locis: apud Micham,
Ne confidite socio, ne fiduciam ponite in duce, a cubante in sinu tuo custodi januas oris tui, vii 5;
`cubans in sinu’ pro illo qui ei per amorem conjunctus est; inde quoque uxor vocatur uxor sinus mariti, Deut. xxviii (x)54; 2 Sam. xii 8; et maritus vocatur maritus sinus uxoris, Deut. xxviii 56, et hoc quia unus alterius est: apud Davidem,
Precatio mea super sinum meum relabitur, Ps. xxxv (x)13;
pro quod ad ipsum: apud eundem,
Memento, Domine, opprobrii servorum tuorum, portare mei in sinu meo omnes magnos populos, Ps. lxxxix (x)51 [A.V. 50];
pro apud seipsum, {1}ut proprium: apud Esaiam,
Sicut pastor gregem suum pascit, in brachium suum colligit agnos, et in sinu sua portat, xl 11;
similiter: apud Lucam, 3
Date et dabitur vobis, mensura bona, pressa, agitata, et superfluens, dabitur in sinum vestrum, vi 38;
`dari in sinum’ pro illis ipsis ut proprium: apud eundem,
Dein factum ut moreretur Lazarus, et auferretur ab angelis in sinum Abrahami, xvi 22;
`auferri in sinum Abrahami’ pro ad {2} Dominum, Qui intelligitur per `Abrahamum,’ ex conjunctione per amorem: apud Johannem, 4
Erat accumbens unus discipulorum in sinu Jesu, quem amabat Jesus; allapsus ille ad pectus Jesus, dicit Ipsi, Domine, quis est? xiii 23, 25;
`accumbere in sinu’ manifeste pro amari, ac per amorem conjungi: apud eundem,
Deum nemo vidit unquam; Unigenitus Filius, Qui in sinu Patris est, Ille exposuit, i 18;
`in sinu Patris’ pro unum esse.
5 `Sinus’ pro ipso illo quod hominis, et pro appropriatione non per amorem, in sequentibus locis: apud Esaiam,
Retribuam, retribuam super sinum illorum iniquitates vestras, et iniquitates patrum vestrorum simul; admetiar pretium operae illorum primum super sinum illorum, lxv 6, 7:
apud Jeremiam,
Jehovah faciens misericordiam in millenos, et retribuens iniquitatem patrum in sinum filiorum eorum post illos, xxxii 18:
apud Davidem,
Retribue vicinis nostris septuplum in sinum illorum, opprobrium illorum, quo affecerunt Te, Domine, Ps. lxxix 12;
`retribuere in sinum’ pro in illos ipsos.
@1 sicut$
@2 i Ipsum, hoc est, ad$
AC n. 6961
6961. `Et adduxit manum in sinum suum’: quod significet actualitatem, nempe appropriationis veri, constat ex illis quae nunc supra dicta sunt.
AC n. 6962
6962. `Et eduxit illam’: quod significet quod inde, constat ex significatione `educere manum e sinu et videre’ {1} quod sit animadvertere qualis est, ita quod inde.
@1 i qualis est$
AC n. 6963
6963. `Et ecce manus ejus leprosa sicut nix’: quod significet profanationem veri, constat ex significatione `manus’ quod sit potentia, ut supra n. 6947, et quod sit verum, quia potentia spiritualis consistit in vero, n. 6948, 6960; et ex significatione `leprae’ quod sit profanatio, in specie profanatio veri, de qua sequitur. In Verbo historico multum agitur de lepra, de ejus varia apparentia in cute, de qualitate ejus inde judicanda, de leproso quod vel includendus, vel exiturus e communione, vel liberandus; deque lepra in vestibus, in vasis, inque ipsis domibus; quod tantum de lepra agatur, non est propter lepram ut morbum, sed quia significabat profanationem veri, ita propter sensum spiritualem, et quia Judaei et Israelitae prae aliis profanare 2 verum potuerunt; si enim novissent interna Verbi, (c)et ipsa vera quae repraesentabant ritualia Ecclesiae apud illos, et fidem illis {1}habuissent, et tamen vixissent secundum genium suum, nempe in amore sui et mundi, in odiis (c)et vindictis inter se, inque crudelitate contra gentes, non potuissent non profanare vera quibus semel fidem habuerant; nam credere veris et vivere contra illa est {2}profanare illa; quapropter etiam a cognitionibus veri interni detinebantur quantum possibile erat, n. 3398, 3489, usque adeo ut ne quidem sciverint quod victuri post mortem; nec crediderint quod Messias venturus ut salvaret animas in aeternum, sed ut gentem illam eveheret super omnes in universo; et quia gens illa talis {3}fuit, et quoque hodie talis est, ideo adhuc detinentur a fide, etiam si in medio Christianismo vivunt; inde nunc est quod lepra quoad quale suum tantum descripta sit.
3 Quod `lepra’ significet profanationem veri, patet ab illis quae de `lepra’ statuta sunt apud Mosen, Lev. xiii 1 ad fin.; in descriptione illa continetur in sensu interno omne quale profanationis veri, ut qualis profanatio illa si recens sit, qualis si vetus, qualis si interius in homine, qualis si etiam exterius, qualis si {4}sanari possit, qualis si non possit, quae media, et plura; quae omnia nusquam alicui nota fieri possunt quam per sensum internum Verbi; sed quia profana sunt quae describuntur per `lepram,’ non licet singulariter explicare illa quae in descriptione ejus {5}sunt; caelum {6}etiam horret {7}ad solam nominationem profani; tantum licet hoc inde adducere, quod 4
Si efflorescendo effloruerit lepra in cute, et contexerit lepra universam cutem (d)plagae a capite ejus usque ad calcem ejus, sub omni conspectu oculorum sacerdotis; et viderit sacerdos quod ecce (t)lepra contexerit universam carnem ejus, tunc mundam pronuntiabit plagam; tota conversa est in albam, mundus est. Quo vero die apparuerit in eo caro viva, immundus erit, Lev. xiii 12-14;
{8} nisi {9} ex sensu interno {10}sciretur quomodo hoc se haberet, {11} quod ille mundus {12} qui totus leprosus a capite (x)ad calcem, appareret hoc sicut (x)paradoxon; sed per leprosum a capite ad calcem intelligitur qui novit interna vera, sed non agnoscit illa seu credit illis, is non interius in profanatione est, sed exterius, quae removetur; idcirco is mundus est; {13}si autem scit vera fidei et {14}credit illis, et tamen vivit contra illa, is in profanatione est interius, et quoque qui {15} crediderat, et postea negat; quare dicitur `quo die apparuerit in eo caro viva, immundus erit’; per `carnem vivam’ intelligitur agnitio et fides {16}; (m)videantur quae supra n. 6959 allata sunt.(n)
@1 habuerint$
@2 prophanatio$
@3 est hodie, ut si credat interna quae significabant et (m)repraesentabant ritus Ecclesiae apud illos institutae, non possent non prophanare illa, nam in amore terrestri sunt, hoc est, in sordida avaritia et in amore sui, ita in contemtu aliorum et in fastu, ita in vita prorsus contra illa, haec causa est quod gens illa etiam hodie detineantur ab agnitione Domini et a fide in Ipsum, et quod teneantur in negatione veritatum internorum Verbi(n)$
@4 emendari$
@5 Before in descriptione$
@6 enim$
@7 ut nominetur prophanum$
@8 i non$
@9 i quam$
@10 scitur$
@11 i nam$
@12 i esset$
@13 at si agnoscit but at si scit may be intended.$
@14 crediderit altered to credidit but credit probably intended.$
@15 i semel$
@16 i veri$
AC n. 6964
6964. `Et dixit’: quod significet providentiam quales futuri qui ab Ecclesia spirituali si fidem haberent, constat ex significatione `dixit Jehovah’ quod sit providentia, ut supra n. 6951; quod sit quales futuri si fidem haberent, ex sequentibus patet; nam per quod `manus reversa fuerit sicut caro ejus’ significatur quod tunc illis spirituale bonum; cui oppositum est quod `manus per adductionem in sinum facta sit leprosa,’ per quod significatur quod in profanatione veri essent illi qui ab Ecclesia spirituali si non fidem haberent, de qua supra n. 6959, 6963.
AC n. 6965
6965. `Reduc manum tuam ad sinum tuum’: quod significet appropriationem veri, constat ex significatione `adducere manum in sinum’ quod sit appropriatio veri, de qua {1} n. 6960.
@1 i supra$
AC n. 6966
6966. `Et reduxit manum suam in sinum suum’: quod significet actualitatem, videatur supra n. 6961.
AC n. 6967
6967. `Et eduxit illam e sinu suo’: quod significet quod inde, videatur etiam supra n. 6962.
AC n. 6968
6968. `Et ecce reversa sicut caro illius’: quod significet quod tunc bonum veri, constat ex significatione `carnis’ quod sit proprium voluntarium hominis vivificatum a Proprio Divini Humani Domini, seu proprium caeleste, de qua n. 3813; et quia hoc per `carnem’ significatur, est bonum amoris in Dominum et erga proximum quod significatur {1}; at apud illos qui ab Ecclesia spirituali sunt est bonum veri, nam bonum apud illos est ex vero et secundum verum doctrinae Ecclesiae eorum, hoc verum cum fit vitae, vocatur bonum.
@1 i, nam per hoc bonum vivificatur homo a Domino$
AC n. 6969
6969. Vers. 8, 9. Et erit, si non credunt tibi, et [non] audiunt vocem signi prioris, et credent voci signi posterioris. Et erit, si non credunt etiam binis signis illis, et non audiunt vocem tuam, et accipias de aquis fluvii, et effundas in aridam, et erunt aquae quas accepisti e fluvio, et erunt in sanguinem in arida. `Et erit, si non credunt tibi’ significat si non fidem {1}habeant: `et non audiunt vocem signi prioris’ significat si non oboediunt annuntiato ex Verbo, quod pro spirituali et rationali homine fierent non spirituales et non rationales: `et credent voci signi posterioris’ significat quod fidem haberent praenuntiato ex Verbo, quod fierent veri profanatores: `et erit, si non credunt etiam binis signis illis significat si prorsus nullam haberent fidem, quod talia eventura: `et non audiunt vocem tuam’ significat si nec aliquid oboedientiae praestant: `accipias de aquis fluvii’ significat falsa scientifica: `et effundas in aridam’ significat immissionem in naturale: et erunt aquae quas accepisti’ significat inversionem status: `et erunt in sanguinem in arida’ {2} significat falsificationem omnis veri et inde privationem ejus in naturali.
@1 habeant altered to habent$
@2 i vide Nahum: III: 1 ad 4, cp n. 6978$
AC n. 6970
6970. `Et erit, si non credunt tibi’: quod significet si non fidem {1}habeant, constat ex significatione `credere’ quod sit fidem habere, ut supra n. 6956; hic fidem habere non significat fidem ex signis, quod liberandi ex Aegypto, nam haec fides de mundanis est, sed fidem si non permanent in veris, quod fierent mere sensuales et corporei, et demum veri profanatores; haec enim sunt quae bina signa significant; sensus internus non agit de mundanis, prout sensus {2}externus historicus, sed de spiritualibus; fides in mundanis prorsus differt a fide in spiritualibus, ut pro exemplo: credere quod (x) facturi sicut loquuntur: quod verus homo sit vel non verus: quod ita faciendum, non aliter, ut res succedat: quod {3}dicta aut scripta fide digna sint vel non sint, praeter similia innumera; talia sunt fidei in mundanis, ut quoque hic quod filii Israelis liberandi sint a servitute in Aegypto. At credere quod caelum sit: quod infernum: quod victuri post mortem, boni in felicitate in aeternum, mali in infelicitate: quod vita unumquemvis maneat: quod fides et charitas faciant vitam spiritualem, et quod haec vita sit quae est angelis in caelo: quod Domino sit omnis potestas in caelis et in terris, sicut Ipse dicit, Matth. xxviii 18: quod ab Ipso vivamus: quod Verbum sit doctrina veritatum caelestium et Divinarum, et similia talia sunt fidei in spiritualibus, et significantur hic per `credere.’
@1 habent altered to habeant$
@2 literalis$
@3 experientiae fide dignae sint, aut$
AC n. 6971
6971. `Et non audiunt vocem signi prioris’: quod significet si non oboediunt annuntiato ex Verbo, quod pro spirituali et rationali homine fierent non spirituales et non rationales, constat ex significatione `audire’ quod sit oboedire, de qua n. 2542, 3869, 5017; ex significatione `vocis’ quod sit annuntiatum ex Verbo, de qua sequitur; et ex significatione `signi prioris’ quod sit quod pro spirituali et rationali homine fierent non spirituales et non rationales; {1}quod ita sit, patet ex significatione `serpentis’ qui factus ex baculo Moschis projecto in terram, quod hic est signum prius, quod sit homo sensualis et corporeus, {2} n. 6949, ita non spiritualis et non rationalis; nam homo qui sensualis et corporeus est non est rationalis, ita nec spiritualis, cogitat enim falsa et {3}vult mala; qui hoc facit non est rationalis, minus spiritualis; agnitio enim et fides veri, et vita boni, est ipsissimum spirituale in rationali, nam illa ex Divino sunt; at agnitio et fides falsi, et vita mali, est contrarium; quod mere sensuales et corporei homines tales sint, 2 videatur n. 6844, 6845, 6948, 6949; mere sensuales et corporei homines fiunt (x)qui primum noverunt {4}illa quae spiritualis mundi sunt, et postea rejecerunt illa, et imbuerunt principia falsi contra vera, et quoad vitam {5}solum spectarunt ad mundana, corporea, et terrestria, et inde {6}crediderunt (m)quod jucundanda sit vita omni voluptate, dicentes, Quid homo plus habet {7}cum vivit? cum morimur, morimur; quod {8}sit vita post mortem, quis inde venit et narravit? quid victurum nescimus, cum exit vita ex homine; {9}(n) si quis per rationalia ponit illos in aliqua cogitatione de vita aeterna, cogitant quod (t)illis non pejus fiat quam aliis, {10}ac statim relabuntur ad statum vitae {11}prioris; apud tales clauditur transitus’ pro luce caeli et ejus influxu, {12}et fit lux caeli in naturali illorum sicut caligo, {13}at lux mundi ibi (d)fit splendor, n. 6907, et splendor eo fulgurantior, quo plus lux caeli {14}intenebratur; inde est quod tales non videant aliter quam {15} quod mala vitae eorum sint bona, {16}et inde quod falsa sint vera; inde nunc est quod homo fiat sensualis et corporeus; {17}verbo, cum semel apertus est aditus pro influxu lucis caeli, et dein clauditur, tunc homo adigitur ut spectet deorsum, non autem sursum; et hoc ex ordine Divino, ne vera quae semel agnovit, (c)et in interiore ejus homine manent, contaminentur falsis, (c)et sic {18} profanentur.
3 (m)Similiter se habet cum gentibus (x)quae a religioso suo recedunt; {19} at sors harum melior est quam sors illorum qui intra Ecclesiam sunt, nam non vera ex Verbo habent, inde non vera genuina, sed vera multis fallaciis conjuncta, quae non ita profanari possunt.(n) Quod significationem `vocis’ attinet, quod sit annuntiatum ex Verbo, sciendum quod `vox’ saepius dicatur {20}, et quoque adjungatur talibus quae non vocis sunt, sicut hic quod adjungatur signo, `Si non audiunt vocem signi prioris, credent voci signi posterioris’; et quoque alibi, ut apud Nahum,
Vox scuticae, et vox sonitus rotae, iii 2:
et apud Davidem,
Sustulerunt flumina vocem suam, prae vocibus aquarum multarum magnificarum, Ps. xciii 3, 4.
4 Quod `vox’ significet annuntiationem, et in sensu bono annuntiationem ex Verbo, quae vox dicitur `vox Jehovae,’ {21}constat apud Davidem,
Vox Jehovae in potentia; vox Jehovae in gloria, vox Jehovae confringens cedros; vox Jehovae succidens flammas ignis; vox Jehovae trepidare facit desertum; vox Jehovae parturire facit cervas, et denudat silvas, Ps xxix 3-5, 7-9:
et alibi apud eundem,
Equitanti super caelo caeli antiquitatis, ecce dabit in voce Sua, vocem roboris, Ps. lxviii 34 [A.V. 33];
hic {22}`vox’ pro Divino Vero, ita pro Verbo et pro annuntiatione ex illo; quid praeterea `vox’ significat, videatur n. 219, et quod `vox’ praedicetur de vero, n. 3563.
@1 constat$
@2 i de qua supra$
@3 confirmat$
@4 talia$
@5 nihil curant nisi quam$
@6 credunt$
@7 dum$
@8 After mortem$
@9 i ita$
@10 et mox redeunt$
@11 suae, cum tales facti sunt, tunc aditus$
@12 clauditur fitque lux illa$
@13 et$
@14 exstinguitur$
@15 i quod vera sint falsa, et falsa vera, tum$
@16 nam in luce illa prorsus talia vident et quod ratiocinationis dote prae aliis polleant, tam ex visualibus quam ex apparentiis in mundo et super tellure, nam illa in se habet lux mundi, quae vocatur lumen naturae$
@17 cum enim$
@18 i vera$
@19 sed sors illarum$
@20 i in Verbo$
@21 ut$
@22 vox Jehovae pro annuntiatione ex Verbo, ita pro vero Divino$
AC n. 6972
6972. `Et credent voci signi posterioris’: quod significet quod fidem haberent praenuntiato ex Verbo, quod fierent veri profanatores, constat ex significatione `credere’ quod sit fidem habere, de qua mox supra n. 6970; ex significatione `vocis’ quod sit annuntiatum {1}, de qua {2} n. 6971, ita quoque praenuntiatum; et ex significatione `leprae,’ quae hic est `signum posterius,’ quod sit profanatio veri, de qua supra n. 6963; quid profanatio, videatur n. (x)6959, et {3}in locis ibi {4}citatis.
@1 i ex Verbo$
@2 i etiam mox supra$
@3 ex$
@4 allatis$
AC n. 6973
6973. `Et erit, si non credunt etiam binis signis illis’: quod significet si prorsus nullam haberent fidem, quod talia eventura, constat ex significatione `credere’ quod sit fidem habere, nempe in spirituali sensu {1}, de qua supra n. 6970; et ex significatione `binorum signorum’ quod sit quod sensuales et corporei, et dein profanatores veri fierent, quae significantur per `serpentem’ qui factus est ex projectione baculi Moschis super terram, n. 6971; et per `manum’ quod missa in sinum leprosa facta sit, n. 6963; ita per `non credere binis signis illi’ significatur prorsus {2}nullam fidem habere quod talia eventura.
@1 i habere$
@2 non$
AC n. 6974
6974. `Et non audiunt vocem tuam’: quod significet si nec aliquid oboedientiae praestant, constat ex significatione `audire’ quod sit oboedientia, de qua n. 2542, 3869, 5017; ex significatione `vocis’ quod sit annuntiatum et praenuntiatum, de qua n. 6971, 6972; et ex repraesentatione `Moschis’ cujus vocem audirent, quod sit Dominus quoad Divinam Legem, hoc est, quoad Divinum Verum, ita quoad Verbum, nam ibi est Divinum Verum; inde patet quod per `si non audiunt vocem tuam’ significetur si nec aliquid oboedientiae praestant {1}. Hic et prius in vers. 1 et 8 dicitur `si non credunt’ et `si non audiunt,’ {2}et tamen utrumque simile apparet, nam qui non credit, is nec audit’, sed distincta sunt, nam `credere,’ per quod significatur fides, dicitur de vero quod est fidei, ac ita se refert ad intellectuale; `audire’ autem, per quod significatur oboedire, dicitur de bono quod est charitatis, ac ita se refert ad voluntarium; in Verbo enim, imprimis prophetico, ubi verum exprimitur suis vocibus, etiam bonum exprimitur suis, ob conjugium caeleste in singulis Verbi, quod conjugium est boni et veri, videatur n. 683, 793, 801, 2173, 2516, 2712, 4138 fin., 6343.
@1 i annuntiatio$
@2 tametsi unum apparet simile alteri$
AC n. 6975
6975. `Accipias de aquis fluvii’: quod significet falsa scientifica, constat ex significatione `aquarum fluvii,’ nempe Aegypti seu Nili, quod sint falsa scientifica; quod `aquae’ sint vera, videatur n. 2702, 3424, 4976, et in opposito sensu falsa, n. 790; et quod `fluvius Aegypti’ sit scientificum falsum, n. 6693.
AC n. 6976
6976. `Et effundas in aridam’: quod significet immissionem in naturale, constat ex significatione `effundere’ quod sit immittere; et ex significatione `aridae’ quod sit naturale; arida vocatur locus siccus, et quoque vocatur ita terra, et per `terram Aegypti’ significatur mens naturalis quae in falso est, ita naturale, n. 5276, 5278, 5280, 5288, 5301, et magis per `aridam.’
AC n. 6977
6977. `Et erunt aquae quas accepisti’: quod significet inversionem status, constat ab illis quae mox sequuntur, nam dicitur quod `erunt in sanguinem in arida,’ per quod significatur falsificatio omnis veri et privatio ejus in naturali; cum hoc fit, status prorsus invertitur; inde est quod illa verba, quia involvunt, etiam significare dicuntur inversionem status. Est etiam totalis inversio status in naturali cum id nihil nisi quam falsa occupant; hoc raro fit apud hominem cum vivit in mundo, sed in altera vita {1}cum omnibus qui conjiciuntur in infernum; quod fiat raro cum homine cum vivit in mundo, est quia tunc continue tenetur in statu ut reformari queat, modo ex libero desistat a malis; at post mortem sequitur illum vita ejus, et manet in statu {2}quem sibi comparavit per totum’ vitae suae cursum in mundo; tunc qui in malo est non amplius reformari potest; et ne communicationem habeat cum aliqua societate caeli, adimitur ei omne verum et bonum, unde {3}manet in malo et falso, quae, nempe malum et falsum, accrescunt ibi secundum facultatem quam sibi acquisivit in mundo, recipiendi illa, {4} sed usque non ultra terminos acquisitos {5} licet ei transcendere; haec (t)inversio status est quae hic intelligitur; quae talis est {6}ut non amplius emendari queat quoad interiora sed modo quoad exteriora, nempe per timores propter poenas, quas cum saepe sustinuit, {7} abstinet {8}tandem, non ex libero sed ex coacto, manente usque cupiditate faciendi malum; quae cupiditas in freno tenetur per timores, ut dictum, qui sunt media emendationis externa, et cogunt; hic status est malorum in altera vita.
@1 fit cum omni qui conjicitur$
@2 in quo fuit cum absolvit$
@3 remanet in naturali modo malum et falsum$
@4 i inde multo pejor fit, quam fuerat in vita corporis,$
@5 i non$
@6 quod$
@7 i tunc$
@8 a malo$
AC n. 6978
6978. `Et erunt in sanguinem in arida’: quod significet falsificationem omnis veri et inde privationem ejus in naturali, constat ex significatione `sanguinis’ quod sit sanctum verum procedens a Domino, et in opposito sensu verum falsificatum et profanatum, de qua n. 4735; quomodo cum hoc se habet, in mox praecedentibus dictum est; et ex significatione `aridae’ quod sit naturale, de qua mox supra n. 6976. Quod `sanguis’ falsificationem veri et ejus profanationem significet, constat imprimis apud Nahum,
Vae urbi sanguinum, tota mendacio, rapina, plena, nec recedet praeda! Vox scuticae, et vox sonitus rotae, et equus hinniens, et currus saltitans; eques ascendere faciens, et splendor gladii, et fulgor hastae, et multitudo confossorum, et acervus cadaveris, nec finis corporis, impingunt in corpore eorum. Prae multitudine scortationum scorti, boni gratia, magistrae praestigiarum, vendentis gentes per scortationes suas, et familias per praestigias suas, iii 1-4;
quod per `urbem sanguinum’ significetur doctrina falsi, ita per `sanguinem’ falsificatum et profanatum verum, patet ex omnibus descriptionis ejus verbis {1} in sensu interno, nec modo in his versibus qui allati sunt sed etiam in sequentibus, nam in toto capite {1} continuatur ejus descriptio; `urbs’ enim est doctrina; `tota mendacio et rapina plena’ est falso et malo ex falso; `vox scuticae vox sonitus rotae’ est defensio falsi ex fallaciis; `equus hinniens et currus saltitans’ est ex intellectuali perverso et doctrinali simili; `eques ascendere faciens, splendor gladii, fulgor hastae’ est pugna contra verum; `multitudo confossorum’ est quod inde innumera falsa, et qui in falsis; `acervus cadaveris, nec finis corporis’ est quod inde innumera mala, et qui in malis; `scortationes scorti’ sunt ipsae falsificationes; `praestigiae’ similiter.
@1 i ibi$
AC n. 6979
6979. Vers. 10-12. Et dixit Moscheh ad Jehovam, In me, Domine, non vir verborum ego, etiam ab heri, etiam a nudius tertius, etiam a nunc loqui Te ad servum Tuum, quia gravis ore, et gravis lingua ego. Et dixit Jehovah ad illum, Quis ponit os hominis, aut quis posuit mutum, aut surdum, aut videntem, aut caecum, nonne Ego Jehovah? Et nunc vade, et Ego ero cum ore tuo, et docebo te quae loqueris. `Et dixit Moscheh ad Jehovam’ significat perceptionem a Divino: `In me, Domine’ significat certum: `non vir verborum ego’ significat quod illi non loquela: `etiam ab heri, etiam a nudius tertius’ significat non ab aeterno: `etiam a nunc loqui Te ad servum Tuum’ significat ita nec in aeternum, influente Divino in Humanum: `quia gravis ore, et gravis lingua ego’ significat quod vox et loquela a Divino non audiatur nec percipiatur: `et dixit Jehovah ad illum’ significat influxum Divinum: `Quis ponit os hominis’ significat enuntiationem: `aut quis posuit mutum’ significat non enuntiationem: `aut surdum’ significat non perceptionem veri, et non inde oboedientiam: `aut videntem, aut caecum’ significat fidem per cognitiones, et non fidem per non cognitiones: `nonne Ego Jehovah?’ significat quod illa ex influxu vitae a Divino: `Et nunc vade’ significat vitam a Divino: `et Ego ero cum ore tuo, et docebo te quae loqueris’ significat Divinum in omnibus et singulis quae a Divino Humano procedunt.
AC n. 6980
6980. `Et dixit Moscheh ad Jehovam’: quod significet perceptionem a Divino, constat ex significatione `dicere’ in historicis Verbi, quod sit percipere, de qua saepius; ex repraesentatione `Moschis’ quod sit Dominus quoad Divinam Legem in Humano cum in mundo fuit, de qua n. 6723, 6752, 6771, 6827; Divinum a Quo, significatur per `Jehovam’; inde {1}patet quod per `dixit Moscheh ad Jehovam’ significetur quod Domino a Divino Suo perceptio fuerit Humano.
@1 est$
AC n. 6981
6981. `{1}In me, Domine’: quod significet certum, constat ex eo quod `in me’ sit formula asseverationis quod ita sit, proinde quod certum.
@1 See note to n. 5654.$
AC n. 6982
6982. `Non vir verborum ego’: quod significet quod illi non loquela, constat ex significatione `viri verborum’ quod sit quod illi non facultas loquendi, ita quod non loquela. Quomodo hoc se habet, dicendum: in supremo sensu agitur hic de Domino, nam `Moscheh’ Dominum quoad legem Divinam, ita quoad verum Divinum, repraesentat; verum quod immediate procedit a Divino non audiri potest ulli, ne quidem alicui angelo; Divinum enim {1} ut audiatur, fiet primo humanum, et humanum fit cum transit per caelos, cumque transivit per caelos sistitur in humana forma et fit loquela, quae loquela enuntiatur per spiritus qui cum in illo statu sunt, vocantur {2}Spiritus Sanctus, et ille dicitur procedere a Divino, quia sanctum spiritus seu sanctum verum quod spiritus {3}ille tunc loquitur a Domino procedit; ex his constare potest quod verum quod procedit immediate a Divino non possit sisti alicui ut sermo aut loquela, nisi per Spiritum Sanctum; hoc intelligitur in sensu supremo per {4}quod Moscheh, qui {5}repraesentat Dominum quoad verum Divinum, {6} dicat se non esse virum verborum, et per id quod ei adjunctus {7}fuerit Aharon frater ejus, qui illi pro ore esset, et is Aharoni pro deo.
@1 i est, quod$
@2 Spiritus sanctus et illi dicuntur$
@3 illi tunc loquuntur$
@4 Moschen$
@5 After Divinum$
@6 i quod$
@7 sit$
AC n. 6983
6983. `Etiam ab heri, etiam a nudius tertius’: quod significet non ab aeterno, quod nempe ei fuerit loquela, constat ex significatione `ab heri et a nudius tertius’ quod sit ab aeterno; quod `ab heri et a nudius tertius’ sit ab aeterno, est quia significat tempus, et quidem tempus praeteritum; et tempus cum praedicatur de Domino {1}seu de Divino, non significat tempus sed aeternum. Sunt duo quae naturae propria sunt, quae non dantur in {2}caelo, minus in Divino, nempe spatium et tempus; quod {3}illa non dentur in {4}caelo, sed quod loco illorum sint status, `spatium’ status quoad esse, et `tempus’ status quoad existere, videatur n. 2625, 3938; quod spatia et tempora in {5}caelo sint status, n. 1274, 1382, 2625, 2788, 2837, 3254, 3356, 3387, 3404, 3827, 4321, 4814, 4882, 4901, 4916, (x)5605, 6110; in Divino autem quod supra caelos est, adhuc minus est spatium et tempus, et ne quidem status, sed pro spatio est infinitum, et pro tempore est aeternum; haec {6}duo sunt quibus correspondent tempora et spatia quae in mundo; ac status quoad esse et quoad existere {7} in caelis.
2 Quod in Verbo per `heri et nudius tertius’ non significetur heri et nudius tertius sed in genere tempus praeteritum, constat ex locis ubi nominantur, ut apud Josuam,
Redierunt aquae Jordanis in locum suum, et iverunt sicut heri nudius tertius super omnibus ripis suis, iv 18: {8}
in Libro 1 Samuelis,
Factum est, omnis qui noverat Schaulem ab heri et nudius tertius, cum viderent, quod ecce cum prophetis prophetaret, x 11: {9}
in Libro 2 Samuelis,
Tribus Israelis dicebant ad Davidem, Tam heri quam nudius tertius, cum esset Schaul rex super nos, tu fuisti educens et reducens Israelem, v [1,] 2;
{10}in his locis et alibi `heri nudius tertius’ pro antea seu pro tempore praeterito. Nunc quia per `heri et nudius tertius’ significatur tempus praeteritum, et in sensu supremo agitur de Domino, Qui quoad Divinam Legem seu quoad Divinum Verum repraesentatur per `Moschen,’ patet quod per `ab heri et a nudius tertius’ significetur ab aeterno. Aeternum, quod per `heri’ significatur, ita exprimitur apud Davidem,
Mille anni in oculis Tuis sicut dies heri cum transiit, Ps. xc 4.
@1 ,hoc est, de Divino ab Ipso$
@2 coelis, et adhuc$
@3 haec$
@4 coelis$
@5 coelis non dentur sed loco illos$
@6 bina$
@7 i qui$
@8 i ibi heri nudius pro antea, seu pro tempore prius:$
@9 i Fuit Jonathan cum Davide sicut heri nudius tertius, xix 7:$
@10 et alibi$
AC n. 6984
6984. `Etiam a nunc loqui Te ad servum Tuum’: quod significet ita nec in aeternum, influente Divino in Humanum, constat a significatione a `nunc’ seu ab hodie, quod sit {1} aeternum, de qua n. 2838, 3998, 4304, 6165, {2}ita in aeternum, quia involvit tempus sequens; ex significatione `loqui’ quod sit influxus, de qua n. 2951, 5481, 5743, 5797; quod sit influxus a Divino, significatur per `loqui Te,’ {3}hoc est, Jehovam; et ex significatione `servi’ quod sit Humanum Domini cum adhuc non Divinum factam est, de qua n. 2159, at cum Divinum factum {4}est, quia unum cum Jehovah, fuit Dominus.
@1 i in$
@2 est enim a nunc etiam tempus, sed tempus praesens et quoque sequens; quod tempus sit aeternum, cum praedicatur de Divino seu Domino, videatur mox supra, n. 6983$
@3 seu$
@4 , tunc$
AC n. 6985
6985. `Quia gravis ore, et gravis lingua ego’: quod significet quod vox et loquela a Divino non audiatur nec percipiatur, constat ex significatione `oris’ quod sit vox; et ex significatione `linguae’ quod sit loquela; per `os’ significatur vox quia est organum vocis, et per `linguam’ significatur loquela quia est organum loquelae; quae differentia {1}sit inter vocem et inter loquelam, cuivis patet, tum quod de `voce’ praedicetur audiri, et de `loquela’ percipi. Hoc non aliter in sensu litterae historico exprimi potest, ubi agitur de Moscheh qui homo, et {2}loqui potuit sed difficulter, quam per `gravem ore et gravem lingua’; quod cum abit in sensum internum, percipitur ab angelis praedicate ad subjectum, {3}et cum dicitur de Divino, percipitur quod vox inde immediate non possit audiri, nec loquela percipi {4}, sed mediate per {5}spiritus, secundum illa quae supra n. (x)6982 dicta sunt.
@1 After loquelam$
@2 difficulter loqui potuit$
@3 ita cum ad Divinum, tunc$
@4 i immediata a Divino$
@5 spiritum$
AC n. 6986
6986. `Et dixit Jehovah ad illum’: quod significet influxum Divinum, constat ex significatione `dixit’ quod sit influxus, de qua n. 5743, 5797, 6152, 6291; quod a Divino, est quia `dixit Jehovah.’
AC n. 6987
6987. `Quis ponit os hominis’: quod significet enuntiationem, constat ex significatione `oris’ quod sit vox, de qua supra n. 6985, et quia est vox, est enuntiatio. Quid `os’ in specie significat, non constare potest nisi ex correspondentia; os cum labiis correspondet loquelae interiori, quae est cogitationis; cogitatio hominis est activa et {1} passiva, cogitatio activa est {2} homini cum loquitur, (c)et vocari potest cogitatio loquens; at cogitatio passiva est quae est homini cum non loquitur; qualis differentia sit inter utramque, {3}constare potest ei qui reflectit; per `os hominis’ significatur cogitatio activa seu loquens, ita enuntiatio.
2 Quod cogitationem activam, quae significatur per `os,’ attinet, sciendum quod illa cogitatio etiam sit suo modo loquens, et quod per loquelae illius activitatem {4}excitet organa corporis ei correspondentia; apparet quasi voces loquelae forent in cogitatione, sed est fallacia; est modo sensus loquelae qui ibi, qui qualis sit, homo vix scire potest, nam est loquela spiritus ejus, quae loquela est loquela universalis, qualis est loquela spirituum in altera vita; haec loquela cum influit in organa correspondentia (d)corporis, sistit loquelam vocum, quae valde differt a cogitatione quae producit; (m)quod {5}valde differat, patet manifeste ex eo quod homo cogitare possit uno minuto quod per temporis spatia eloquitur aut scribit; aliter foret si cogitatio illa foret vocum qualis est {6} loquela oris;(n) ex correspondentia loquelae cogitationis et loquelae {7}oris est quod homo cum post mortem inter spiritus venit, sciat loqui lingua universali, ita cum spiritibus ex quacumque lingua fuerunt in mundo; tum quod tunc vix aliter sciat quam quod loquatur ibi sicut in mundo; cum tamen voces loquelae illorum non sunt voces quales homini in corpore, sed sunt ideae quae cogitationis ejus fuerunt, et uni ideae insunt perplura; quapropter {8}spiritus momento eloqui possunt quae homo vix per semihorium, et usque sunt plura quae eidem ideae insunt quae nusquam loquela corporea exprimi possunt.
3 Sed usque aliter loquuntur angeli qui in caelo quam spiritus; angelis qui in caelo, est loquela ex ideis intellectualibus, quae a philosophis vocantur ideae immateriales; at spiritibus est loquela ex ideis imaginationis, quae vocantur ideae materiales; inde uni ideae cogitationis angelorum insunt perplura quae spiritus non possunt per {9}plures series suarum idearum eloqui, {10}praeter multa quae nusquam possunt exprimere; at cum spiritus fit angelus, in loquela angelica est, sicut homo cum post mortem fit spiritus, in loquela spirituum est, ex simili causa. Ex his constare potest quid cogitatio activa est, quod nempe sit loquela spiritus hominis.
@1 i est$
@2 i quae est$
@3 d constare i patere$
@4 excitat$
@5 etiam$
@6 i ipsa$
@7 linguae$
@8 After possunt$
@9 semihorium$
@10 et usque sunt plura$
AC n. 6988
6988. `Aut quis posuit mutum’: quod significet non enuntiationem, constat ex significatione `muti’ quod sit non enuntiatio, nam opponitur `ori,’ per quod significatur enuntiatio, de qua mox supra n. 6987. Hic per enuntiationem non intelligitur enuntiatio vocis seu loquela, nam haec enuntiatio est naturalis, sed per enuntiationem intelligitur confessio Domini et praedicatio fidei in Ipsum, nam haec enuntiatio est spiritualis; inde patet quid per `mutum’ in sensu interno significatur, nempe quod illi qui non possunt confiteri Dominum, ita nec praedicare fidem in Ipsum, ex ignorantia, in quo statu sunt gentes extra Ecclesiam, et quoque simplices intra Ecclesiam; quod tales per `mutum’ significentur, patet apud Esaiam,
Tunc saliet sicut cervus claudus, et cantabit lingua muti; quia erumpent in deserto aquae, et fluvii in planitie deserti, xxxv 5, 6;
{1} `cantabit lingua muti’ pro quod illi confitebuntur Dominum, et quae fidei in Ipsum sunt; `erumpent aquae in deserto, et fluvii in planitie deserti’ pro quod cognitiones veri et boni illis; `desertum’ est status non cognitionum fidei ex ignorantia; per `mutos a Domino 2 sanatos’ significantur etiam gentes quae per Adventum Ipsius in mundum a falsis et inde malis liberati sunt; ut per `mutum’ apud Matthaeum,
Ecce attulerunt ad Ipsum hominem mutum a daemone obsessum, sed ejecto daemone locutus est mutus, ix 32, 33:
perque `mutum’ apud eundem,
Adductus est ad Jesum daemonio obsessus, caecus et mutus, et sanavit eum, ita ut caecus et mutus tam loqueretur quam videret, xii 22:
similiter per `mutum’ etiam a daemone obsessum, apud Marcum ix 17-30.
3 Sciendum quod miracula a Domino facta omnia significent statum Ecclesiae ac generis humani salvati per Adventum Ipsius in mundum, quod nempe tunc liberati sint ab inferno qui fidem charitatis receperunt; haec involvunt miracula Domini; in genere omnia miracula de quibus in Vetere Testamento significant statum Ecclesiae et regni Domini; in eo distinguuntur miracula Divina a miraculis diabolicis seu magicis, utcumque in externa forma apparent similia, sicut miracula magorum in Aegypto.
@1 i ibi de nova Ecclesia ex gentibus,$
AC n. 6989
6989. `Aut surdum’ significat non perceptionem veri, et inde non oboedientiam; constat ex significatione `surdi’ quod sint qui non percipiunt quid verum, et inde non oboediunt, ita abstracte non perceptio veri et inde non oboedientia; quod `surdus’ illa significet, est quia `auditus’ correspondet et perceptioni et oboedientiae; perceptioni quia illa quae audiuntur intus percipiuntur, et oboedientiae quia inde noscitur quid faciendum; quod illa correspondentia sit `auditus’ et quoque `auris,’ videatur n. 3869, 4652-4660, 5017; inde patet quid per `surdos’ significatur. In Verbo {1}per `surdos’ significantur etiam gentes quae non sciunt vera fidei quia non habent Verbum, et ideo non possunt vivere secundum illa; at usque cum instructi sunt, recipiunt illa et vivunt secundum illa; hi intelliguntur apud Esaiam,
Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum aperientur, xxxv 5:
apud eundem,
Surdi audite, et caeci spectate videndo, xlii 18-20:
apud eundem,
Audient in die illo surdi verba libri, et ex caligine, eque tenebris oculi caecorum videbunt, xxix 18:
apud eundem,
Educ populum caecum cui oculi sunt, et surdos quibus aures, xliii 8, 9;
per `surdos’ ibi intelliguntur qui per Adventum Domini venirent in statum recipiendi vera fidei, hoc est, percipiendi illa et oboediendi illis. Iidem per surdos quos Dominus sanavit significantur, de quibus Marc. vii 31 ad fin., ix 25. {2} Quia surdi tales significabant, vetitum fuit illis apud quos Ecclesia repraesentativa instituta fuit `maledicere surdo, et coram caeco dare offendiculum,’ Lev. xix 14.
@1 ubi nominantur, per illos$
@2 i et$
AC n. 6990
6990. `Aut videntem, aut caecum’: quod significet fidem per cognitiones, et non fidem per non cognitiones, constat ex significatione `videre’ quod sit intelligere et fidem habere, de qua n. 897, 2325, 2807, 3863, 3869, 4403-4421, ita fidem ex cognitionibus; nam in lingua originali est vox quae significat apertum, nempe oculis, ita videntem ex cognitionibus, nam cognitiones aperiunt; et ex significatione `caeci’ quod sit non fides ex non cognitionibus, quia caecus est non videns. Quod per `caecos’ in Verbo etiam significentur gentes quae in ignorantia veri quod fidei {1} quia extra Ecclesiam vivunt, {2}at qui instructi recipiunt fidem, videatur n. 2383; iidem quoque significantur per `caecos quos Dominus sanavit,’ de quibus Matth. ix 27-31, xii 22, xx 29 ad fin., xxi 14; Marc. viii 22-(x)26, x 46 ad fin.; Luc. xviii 35 ad fin.; Joh. ix 1 ad fin.
@1 i sunt$
@2 et$
AC n. 6991
6991. `Nonne Ego Jehovah?’: quod significet quod illa ex influxu vitae a Divino, constare potest ex eo quod talia quae significantur per `mutum,’ per `surdum,’ perque `caecum,’ tum quoque per `os’ et per `videntem,’ existant apud hominem ex influxu vitae a Jehovah seu Domino; inde enim existunt tam mala quam bona apud unumquemvis; sed mala ab homine, et bona a Domino; quod mala ab homine existant, est quia vita quae a Domino influit, hoc est, {1}bonum et verum, ab homine vertatur in {2}malum et falsum, ita in contrarium vitae, {3}quod mors spiritualis vocatur; se habet hoc sicut lux a sole quae {4}prout recipitur ab objectis, talis inde color fit, in quibusdam vivus et lucidus, in quibusdam quasi mortuus et fuscus. {5}At quia apparet sicut Dominus etiam inducat malum, (d)quia dat vitam, idcirco ex apparentia in Verbo tribuitur Jehovae seu Domino malum, ut ex pluribus locis constare potest; ita quoque hic quod faciat mutum, surdum, et caecum, quae quia existunt ex influxu vitae a Divino, ideo dicitur quod Jehovah illa faciat; at sensus internus rem qualis in se est, exponit et docet, non qualis apparet.
@1 verum et bonum$
@2 falsum et malum$
@3 quae I$
@4 sicut$
@5 Et$
AC n. 6992
6992. `Et nunc vade’: quod significet vitam a Divino, constat (c)a significatione `vadere’ seu ire, quod sit vita, de qua n. 3335, 4882, 5493, (x)5605; quod a Divino, est quia per `Moschen’ {1} repraesentatur {2}Dominus.
@1 i ad quem id dicitur,$
@2 Divina Lex quae factum est Divinum Humanum Domini, cum fuit in mundo, n. 6723, 6752, 6771, 6827$
AC n. 6993
6993. `Et [Ego] ero cum ore tuo, et docebo te quae loqueris’: quod significet Divinum in omnibus et singulis quae a Divino Humano procedunt, constat ex significatione `esse cum ore’ cum a Jehovah dicitur, quod sit esse cum illis quae enuntiat; quod per `os’ significetur enuntiatio, videatur supra n. 6987, 6988; et quia ea dicuntur ad Moschen, per quem repraesentatur Dominus quoad legem Divinam in Divino Humano, per `ero cum ore tuo’ significatur Divinum in illis quae a Divino Humano procedunt; et ex significatione `docere te quae loqueris’ quod sit procedere; per `docere’ enim et per `loqui’ significatur influere, {1}et cum praedicatur de Divino Domini, est procedere; ab Ipso enim Divino Humano Domini procedit Divinum Verum, quod vocatur Spiritus Sanctus; et quia Dominus cum in mundo {2}fuit, fuit Ipse Divinum Verum, docuit Ipse {3} quae amoris et fidei erant, et tunc non per Spiritum Sanctum, ut Ipse {4}docet apud Johannem,
Nondum erat Spiritus Sanctus, quia Jesus nondum glorificatus erat, vii 39;
at postquam Dominus etiam quoad Humanum factus est Jehovah, {5}hoc est, Divinum Bonum, quod fuit post resurrectionem, tunc non amplius fuit Divinum Verum, sed hoc a Divino Bono Ipsius processit; quod Spiritus Sanctus sit Divinum Verum quod a Divino Humano Domini procedit, et non aliquis spiritus aut aliqui spiritus ab aeterno, manifeste patet a Domini verbis in loco citato, quod nempe `nondum erat Spiritus Sanctus’; tum quod {6}ipse spiritus non possit procedere, sed sanctum spiritus, hoc est, sanctum quod procedit a Domino, et spiritus eloquitur; videatur etiam n. 6788.
2 Ex his nunc sequitur quod in Domino omne Trinum sit perfectum, nempe Pater, Filius, et Spiritus Sanctus, et sic quod unus Deus sit, non autem tres, qui quoad personas distincti unum Divinum dicuntur constituere. Quod in Verbo dictum sit Pater, Filius, et Spiritus Sanctus {7}, fuit ut agnoscerent Dominum et quoque Divinum in Ipso; homo enim in tanta caligine fuit, sicut etiam hodie est, ut aliter non (x)agnovisset aliquod Divinum in Humano Domini, nam hoc illi, quia prorsus incomprehensibile, fuisset supra omnem fidem; et praeterea veritas est quod sit Trinum, sed in uno, nempe in Domino; et quoque in Christianis Ecclesiis agnoscitur quod {8}Trinum in Ipso habitet perfecte; docuit etiam Dominus aperte quod Ipse `cum Patre unum esset,’ Joh. xiv 9-12, {9} et quod sanctum, quod Spiritus Sanctus loquitur, non sit {10}illius, sed Domini, apud Johannem,
Paracletus, Spiritus veritatis, non loquetur a seipso, sed quaecumque audiverit, loquetur: Ille Me glorificabit, quia ex Meo accipiet, et annuntiabit vobis, xvi 13, 14;
quod `Paracletus’ sit Spiritus Sanctus, dicitur Joh. xiv 26.
@1 at$
@2 erat, erat$
@3 i illa$
@4 dicit$
@5 seu$
@6 Ipse$
@7 i sicut tres$
@8 in Ipso omne Trinum$
@9 i et quoque alibi;$
@10 spiritus$
AC n. 6994
6994.{1} Vers. 13-17. Et dixit, In me, Domine, mitte quaeso, per manum mittas. Et accensa ira Jehovae in Moschen, et dixit, Annon Aharon frater tuus Levita? novi quod loquendo loquetur ille; et etiam ecce ille exit obviam tibi, et videbit te, et laetabitur in corde suo. Et loquaris ad illum, et ponas verba in ore illius, et Ego ero cum ore tuo, et cum ore ejus, et docebo vos quae facietis. Et loquetur ille tibi ad populum, et fiet, ille erit tibi ad os, et tu eris illi ad deum. Et baculum hunc accipias in manu tua, quo facies signa. `Et dixit, In me, Domine’ significat asseverationem: `mitte quaeso, per manum mittas’ significat quod Divinum Verum a Divino Humano {2}procedens mediate enuntiabitur: `et accensa ira Jehovae in Moschen’ significat clementiam: `et dixit, Annon Aharon frater tuus Levita?’ significat doctrinam boni et veri: `novi quod loquetur ille’ significat praedicationem: `et etiam ecce ille exit obviam tibi’ significat receptionem: `et videbit te’ significat perceptionem: `et laetabitur in corde suo’ significat affectionem amoris: `et loquaris ad illum’ significat influxum: `et ponas verba in ore illius’ significat quod quae enuntiat a Divino Humano procedent: `et Ego ero cum ore tuo’ significat quod verum Divinum procedet per Divinum Humanum ab Ipso Divino: `et cum ore ejus’ significat ita cum illis quae inde: `et docebo vos quae facietis’ significat ita Divinum in omnibus et singulis quae fient: `et loquetur ille tibi ad populum’ significat quod ille doctrina erit Ecclesiae spirituali: `et fiet, ille erit tibi ad os’ significat verum {3}doctrinae quod etiam mediate a Domino procedit: `et tu eris illi ad deum’ significat Divinum Verum quod immediate a Domino procedit: `et baculum hunc accipias in manu tua’ significat potentiam Divinam in illis: `quo facies signa’ significat inde illustrationem et confirmationem veritatum.
@1 In A this is found in Vol. iii, p. 121.$
@2 procedet, sed mediate$
@3 Divinum I$
AC n. 6995
6995. `Et dixit, In me, Domine’: quod significet asseverationem, constat ex eo quod `in me’ sit formula asseverationis quod ita sit ut supra n. 6981.
AC n. 6996
6996. `Mitte quaeso, per manum mittas’: quod significet quod Divinum Verum a Divino Humano procedens mediate (d)enuntiabitur, constat (m)ex repraesentatione `Moschis,’ qui haec dicit, quod sit Dominus quoad Verbum, hoc est, quoad Divinum Verum, de qua n. 6752;(n) ex significatione `mittere’ cum dicitur de Domino, quod sit procedere, de qua n. 2397, 4710; et ex significatione `per manum mittere’ quod sit per alium cui dabitur potentia, nempe enuntiandi Divinum Verum a Divino Humano Domini procedens, et quia per alium cui potentia data, est mediate. Supra n. 6982, 6985, ostensum est quod Divinum Verum immediate procedens a Divino Humano Domini a nullo homine et ne quidem ab angelo audiri (c)et percipi possit; idcirco ut audiatur et percipiatur, erit mediatio, quae mediatio fit per caelum, et dein per angelos ac per spiritus apud hominem; 2 hoc manifeste potest inde sciri quod homo ne quidem audire possit spiritus qui apud se sunt inter se loquentes, et si audiret non potuisset, percipere ex causa quia loquela spirituum est absque vocibus humanis, et est universalis omnium linguarum; et porro, spiritus {1}non possunt audire angelos, et si audirent non potuissent percipere, nam loquela angelica est adhuc magis universalis; immo angeli intimi caeli adhuc minus possunt audiri et percipi, quia loquela illorum non est loquela idearum, sed est affectionum quae sunt amoris caelestis; cum hae loquelae tantum distant ab homine ut nequaquam ab illo audiri nec percipi possint, quid tunc, ut ita dicatur, loquela Divina quae infinite est supra loquelas in caelis; loquela Divina dicitur, sed intelligitur Divinum Verum a Divino Humano Domini procedens; cum ita {2}sit, constare potest quod Divinum Verum a Domino procedens, ut audiatur et percipiatur, transibit ad hominem per mediationes; ultima mediatio est per spiritum qui apud hominem, qui influit vel in cogitationem ejus, {3}vel per vivam vocem.
3 Quod Divinum Verum {4}immediate procedens a Domino non audiri {5}nec percipi possit, etiam patet a correspondentiis et inde repraesentativis, quod nempe quae homo loquitur sistantur prorsus aliter apud spiritus, et quae spiritus loquuntur prorsus aliter apud angelos, ut constare potest a sensu spirituali Verbi et ejus sensu litterali, quod sensus litteralis, qui adaequatus est homini, sit significativus et repraesentativus rerum quae in sensu spirituali; cum hic sensus non (t)perceptibilis sit homini nisi modo quantum sisti et exponi potest per talia quae sunt mundi et naturae, et adhuc minus angelicus, quid non Divinum Verum immediate procedens a Divino Domini, quod infinite est supra intellectum angelicum, nec in caelo perceptibile nisi quantum transit per caelum, et sic induit formam adaequatam et convenientem perceptioni illorum qui ibi; quod fit per influxum mirabilem et nusquam alicui comprehensibilem. Haec dicta sunt ut sciatur quod Divinum Verum a Domino procedens non ab aliquo audiri nec percipi possit nisi per mediationes.
@1 nec$
@2 est$
@3 et$
@4 After non$
@5 et$
AC n. 6997
6997. `Et accensa ira Jehovae in Moschen’: quod significet clementiam, constat ex significatione `irae Jehovae’ quod non sit ira sed irae oppositum, ita misericordia, hic clementia; quod Jehovae non sit aliqua ira, patet ex eo quod sit ipse amor, ipsum bonum, et ipsa misericordia, et ira est oppositum, et quoque est infirmum quod non cadere potest in Deum; quapropter cum ira in Verbo praedicatur de Jehovah seu Domino, angeli non percipiunt iram sed vel misericordiam, vel remotionem malorum e caelo; hic clementiam quia dicitur ad Moschen, per quem repraesentatur Dominus cum in mundo fuit, quoad Divinum Verum.
2 Quod tribuatur Jehovae seu Domino ira in Verbo, est quia communissimum verum est quod omnia a Deo veniant, ita tam mala quam bona, {1} at communissimum hoc verum quod erit infantibus, pueris, simplicibus, postmodum illustrabitur, nempe quod mala sint ab homine sed quod appareant sicut a Deo, et quod ita dictum sit ob causam ut discant timere Deum ne a malis quae ipsi faciunt pereant, et postmodum possint amare Ipsum, nam timor praecedet amorem ut in amore sit sanctus timor; cum enim timor insinuatur amori, fit ille sanctus a sancto amoris, et tunc non est timor pro Domino quod irascetur et puniet, sed ne contra Ipsum Bonum faciant, quia hoc cruciabit conscientiam.
3 Praeterea Israelitae et Judaei adigebantur ad observanda statuta et praecepta in externa forma per punitiones, et inde credebant quod Jehovah irasceretur et puniret, cum tamen essent ipsi qui per idololatrias sibi talia inducebant, {2} et [se] separabant a caelo, unde punitiones, ut quoque dicitur apud Esaiam,
Iniquitates vestrae sunt dividentes inter vos et Deum vestrum; et peccata vestra abscondunt facies a vobis, lix 2:
et quia Israelitae et Judaei modo in externis erant absque interno, ideo tenebantur in opinione quod Jehovah {3}irasceretur et puniret; (d)nam qui in externis sunt absque interno, ex timore omnia {4}faciunt, et ex amore nihil.
4 Ex his nunc constare potest quid per `iram’ et `excandescentiam Jehovae’ in Verbo intelligitur, quod nempe punitiones, ut apud Esaiam,
Ecce nomen Jehovae venit e longinquo, ardens ira Ipsius, et gravitas oneris; labia Ipsius plena sunt indignatione, et lingua Ipsius sicut ignis ardens, xxx 27;
`ira’ pro redargutione, et admonitione ne {5}per mala pereant: apud eundem,
In inundatione irae abscondi facies Meas momento a te, liv 8;
`inundatio irae’ pro tentatione, in qua mala angunt et cruciant: apud Jeremiam,
Pugnabo Ego Ipse (x)vobiscum, per manum extensam, et per brachium forte, et in ira, et in furore, et in indignatione magna: ne exeat sicut ignis furor Meus, ardeatque ut non exstinguens, propter malitiam operum vestrorum, xxi 5, 12;
apud eundem,
Ad implendum eas cadaveribus hominum quos percussi in ira Mea et in excandescentia Mea xxxiii 5:
apud Zephaniam,
Effundam super eos indignationem Meam, omnem excandescentiam irae Meae, (x)quia in igne zeli Mei comedetur tota terra, iii 8:
apud Davidem,
Misit in illos excandescentiam irae Suae, indignationem, et furorem, et angustiam, et immissionem angelorum malorum, Ps. lxxviii 49;
5 praeter multis aliis in locis, in quibus, ut in his, per `iram,’ `excandescentiam,’ `furorem,’ `ignem,’ intelliguntur punitiones et damnationes, in quas (t)se homo {6}conjicit cum in mala, nam ex ordine Divino bona secum habent remunerationes, inde est quod mala secum habeant punitiones, adeo ut sint conjuncta; punitio et damnatio etiam {7}intelliguntur per diem irae Jehovae, Esai. xiii 9, 13; Threni ii 1; Zeph. ii 3; Apoc. vi 17, xi 18; tum per vinum irae Dei, perque calicem irae Dei, Jer. xxv 15, 28; Apoc. xiv 10, xvi 19; {8}ut et per torcular irae et furoris Dei, Apoc. xiv 19, xix 15.
6 Quod punitio et damnatio per iram {9}significentur, patet quoque apud Matthaeum,
Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugituros a futura ira? iii 7:
{10} apud Johannem,
Qui non credit Filio non videbit vitam, sed ira Dei manet super illo, iii 36:
{10} apud Lucam,
In ultimo tempore erit angustia magna super terra, et ira in populo hoc, xxi 23;
(s)ex his locis patet quod per `iram Jehovae’ significentur punitiones et damnationes; quod per `iram’ intelligatur clementia et misericordia, est inde quia omnes punitiones malorum existunt ex misericordia Domini erga bonos, ne hi a malis laedantur; sed Dominus non irrogat illis punitiones, sed illi sibi ipsis, nam mala ac poenae in altera vita conjuncta sunt; mali imprimis sibi irrogant punitiones cum Dominus misericordiam facit bonis, nam tunc illis mala accrescunt, et inde poenae; inde est quod pro `ira Jehovae,’ per quam significantur punitiones malorum, ab angelis intelligatur misericordia.(s)
7 Ex his constare potest quale est Verbum in sensu litterae, tum quale est verum Divinum in suo communissimo, quod nempe sit secundum apparentias; ex causa quia homo talis est ut quod videt, et ex sensuali suo capit, credat, et quod non videt, nec ex sensuali suo capit, non credat, ita non recipiat; inde est quod Verbum in sensu litterae sit secundum illa quae apparent, sed usque in interiore suo sinu recondita habeat genuina vera, et in intimo sinu Ipsum verum Divinum quod procedit immediate a Domino, ita quoque Divinum Bonum, hoc est, Ipsum Dominum.
@1 i et si quis mala facit, quod irascatur, et si bona quod gaudeat$
@2 i associabant enim se per illas infernis,$
@3 puniret et irasceretur$
@4 facient$
@5 propter$
@6 injicit$
@7 intelligitur$
@8 tum$
@9 significetur$
@10 i et$
AC n. 6998
6998. `Et dixit, Annon Aharon frater tuus Levita?’: quod significet doctrinam boni et veri, constat ex repraesentatione `Aharonis’ quod sit Dominus quoad Divinum Bonum seu Sacerdotium; hic autem, antequam in sacerdotium initiatus est, est doctrina boni et veri; quapropter etiam dicitur quod `ille erit Moschi ad os, et Moscheh illi ad deum,’ per `Moschen’ enim repraesentatur Dominus quoad Divinum Verum quod immediate a Domino procedit, inde per `Aharonem’ Divinum Verum quod mediate a Domino procedit, quod verum est doctrina boni et veri; illud verum quod `Moscheh’ hic repraesentat est verum quod ab homine non audiri nec percipi potest, n. 6982, at verum quod `Aharon’ repraesentat est verum quod ab homine et audiri et percipi potest; inde Aharon dicitur `os’ et Moscheh `ejus deus’; et inde {1}Aharon dicitur `Levita,’ nam per `Levitam’ significatur doctrina {2}boni et veri Ecclesiae, quae sacerdotio ministrat et inservit.
@1 vocatur$
@2 veri et boni$
AC n. 6999
6999. `Novi quod loquetur ille’: quod significet praedicationem, constat ex significatione `loqui’ cum dicitur de doctrina quae per `Aharonem’ repraesentatur, quod sit praedicatio, nam {1}haec est doctrinae, hoc est, ejus qui repraesentat doctrinam et qui vocatur `os’ quod est enuntiatio, n. 6987.
@1 hoc doctrinae est A haec est doctrina I$
AC n. 7000
7000. `Et etiam ecce ille exit obviam tibi’: quod significet receptionem, constat ex significatione `obviam exire’ quod hic sit paratum {1}sisti recipiendi, nempe Divinum Verum quod per `Moschen’ repraesentatur, ita receptio ejus; angeli et spiritus qui Divinum Verum a Domino procedens recipiunt, et ulterius promovent, dicuntur `obviam exire,’ {2}cum sistuntur a Domino parati ad recipiendum.
@1 esse$
@2 quia$
AC n. 7001
7001. `Et videbit te’: quod significet perceptionem, constat ex significatione `videre’ quod sit intelligere et percipere, de qua n. 2150, 2807, 3764, 3863, 4567, 4723.
AC n. 7002
7002. `Et laetabitur in corde suo’: quod significet affectionem amoris, constat ex significatione `laetari in corde’ quod sit amoenum et jucundum ex affectione quae est amoris; ex affectione enim amoris omnis laetitia procedit. Quod affectio amoris {1}dicatur de doctrina boni et veri, {2} et non de illis qui in doctrina sunt, est ex loquela angelica, ita enim loquuntur angeli, quia nolunt loqui de {3}personis; nam loquela de personis averteret ideas ab intuitione rerum universali, ita a comprehensione rerum innumerabilium simul; idcirco doctrinae tribuunt amoenum et jucundum, tum affectionem, et similia; in doctrina etiam insunt cum homo illam sibi applicat, quia in doctrina est verum Divinum procedens a Domino; et in vero Divino procedente a Domino est amor, {1}ita amoenum et jucundum.
@1 et ejus$
AC n. 7003
7003. `Et loquaris ad illum’: quod significet influxum, constat ex significatione `loqui’ quod sit influxus, de qua n. 2951, 5481, 5743, 5797.
AC n. 7004
7004. `Et ponas verba in ore illius’: quod significet quod quae enuntiat a Divino Humano procedent, constat ex repraesentatione `Moschis qui poneret in ore Aharonis verba’ quod sit Dominus quoad Divinum Verum quod procedit a Divino Humano Ipsius, de qua prius; ex significatione `oris’ quod sit vox et enuntiatio, de qua supra n. 6987; ita `ponere in ore’ est dare ut enuntiet, {1}at cum praedicatur de Domino, est procedere; nam Verbum quod {2}enuntiatur a spiritu seu angelo a Divino Humano Domini procedit; `Aharon’ enim repraesentat doctrinam boni et veri quae enuntiatur.
2 Cum hoc ita se habet: a Domino procedit Divinum Verum immediate et mediate; quod immediate procedit, hoc est supra omnem intellectum angelorum; quod autem mediate procedit, hoc adaequatum est angelis in caelis, et quoque hominibus, nam transit per caelum, et inde induit quale angelicum et quale humanum; sed in hoc verum etiam influit Dominus immediate, et sic {3}ducit angelos et homines tam mediate quam immediate, videatur n. 6058; sunt enim omnia et singula a Primo Esse, et ordo ita institutus est ut Primum Esse in derivatis adsit mediate et immediate, ita aeque in ultimo ordinis ac in primo ejus; ipsum enim Divinum Verum est unicum substantiale, derivata non sunt nisi quam formae successivae inde; inde etiam patet quod Divinum influat etiam immediate in omnia et singula, nam a Divino Vero omnia creata sunt, est enim Divinum Verum unicum essentiale, n. 6880, ita a quo omnia; Divinum Verum est quod vocatur Verbum apud Johannem,
In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum est, i 1, 3.
Per talem influxum ducit Dominus hominem non modo providentia in universali, sed etiam in (d)omni singulari, immo in omnium singularissimis; inde nunc est quod dicatur quod quae enuntiantur a Divino Humano procedent.
3 Quod immediatus sit influxus Domini ubi etiam mediatus, ita in ultimo ordinis aeque ac in primo ejus, dictum mihi est e caelo, et data ejus rei viva perceptio; (m)tum quod id quod per mediatum influxum fit, hoc est, per caelum ac per angelos ibi, sit (x)perparum respective; ut et quod Dominus per immediatum influxum simul ducat caelum, (c)et per illum omnia et singula ibi in suo nexu et ordine teneat.(n)
@1 et$
@2 enuntiat angelus seu spiritus$
@3 Before videatur$
AC n. 7005
7005. `Et Ego ero cum ore tuo’: quod significet quod verum Divinum procedet per Divinum Humanum ab Ipso Divino, constat ex repraesentatione `Moschis’ quod sit Dominus quoad verum Divinum, de qua prius; et ex significatione `esse cum ore tuo’ quod sit inesse vero Divino quod a {1}Divino Humano procedit; Ipsum Divinum, quod `Pater’ vocatur, intelligitur per `Ego’ seu Jehovam; inde patet quod per `Ego ero cum ore tuo’ significetur quod verum Divinum (x)procedat per Divinum Humanum ab Ipso Divino, quod idem est ac quod sanctum spiritus procedat a Filio, et quod Filius a Patre, secundum doctrinale Ecclesiae; quod tamen ita intelligendum {2} quod Trinum illud in Domino sit, et ibi unum. {3}
@1 Domino$
@2 i et$
@3 After section concluded A adds et quod Dominus sit Trinum illud$
AC n. 7006
7006. `Et cum ore ejus’: quod significet ita cum illis quae inde, constat ex repraesentatione `Aharonis’ quod sit doctrina boni et veri, de qua n. 6998; et ex significatione `esse cum ore ejus’ quod sit Divinum cum doctrina illa, et in illa; et quia doctrina illa est ex Divino Vero (d)quod immediate a {1}Divino Humano procedit, de quo mox supra n. 7005, {2}ideo per `esse cum ore ejus’ significatur cum illis quae inde; quod doctrina boni et veri a Divino Humano Domini procedat mediate et immediate, videatur {3} supra n. 7004.
@1 Domino$
@2 inde$
@3 i etiam$
AC n. 7007
7007. `Et docebo vos quae facietis’: quod significet ita Divinum in omnibus et singulis quae fient, constat ex significatione `docere’ quod sit influere, et cum praedicatur de Divino ut hic, quod sit procedere, ut supra n. 6993; et ex significatione `quae facietis’ quod sit quae fient; quod sit in omnibus et singulis, est quia dicitur de Divino. Quod Divinum sit in omnibus et singulis quae {1}apud hominem fiunt, hic aliquid dicendum: quod ita sit, apparet homini prorsus aliter, ex causa quia cogitat, si Divinum foret in omnibus et singulis quae fiunt, {2} quod non fierent mala, nec foret alicui damnatio, tum quod causae justum semper triumpharet, quod probi felices in mundo essent prae improbis, et plura similia; et quia contrarium vident, non credunt quod Divinum sit in omnibus et singulis; inde est quod sibimet suaeque prudentiae tribuant singularia, et Divino solum regimen universale, et {3}quod cetera vocent fortunam ac casum, quae illis sunt caeca naturae; sed ita cogitat homo quia non scit arcana 2 caeli, quae sunt quod Dominus unicuique relinquat suum liberum, nam nisi homo in libero sit, nusquam potest reformari; coactum non reformat quia nihil irradicat; coactum enim non est hominis velle, sed liberum est ejus velle, (m)et tamen bonum et verum, ut sit homini sicut ejus proprium, irradicandum (x)est in ejus voluntate; quod extra illam est non est hominis; et quia quisque libero suo ob illam causam relinquitur, inde est(n) quod liceat homini cogitare malum et facere malum, quantum {4} timores externi non {5}inhibent; et quoque inde est quod improbus laetetur et glorietur in mundo ad apparentiam (x)plus quam probus, sed gloriatio et laetitia improbi est externa seu corporis, {6}quae in altera vita vertitur in infaustum infernale, gloriatio autem et laetitia probi est interna seu spiritus, quae manet et fit faustum caeleste; (c)et praeterea in eminentia et 3 opulentia est felicitas mundana, non autem aeterna; inde illa est tam improbis quam probis, si non probis est ne per talia avertantur a bono; et quia homo in mundanis bonis et (x)faustitatibus ponit benedictionem Divinam, {7}ideo cum videt contrarium, ex infirmo suo labitur in errores de providentia Divina; concludit etiam a praesentibus quae videt, nec cogitat quod Divina Providentia spectet aeternum; imprimis ut omnia in ordine sint in caelo, et quoque {8} in inferno, ita ut caelum jugiter referat unum hominem, ac ut infernum in opposito sit, unde aequilibrium; et quod haec nequaquam existere possint nisi per providentiam Divinam in omnium singularissimis, ita nisi Divinum continue hominis liberum regat et flectat.
4 In ceteris videantur quae prius de providentia Divina {9} dicta et ostensa sunt, quod nempe providentia Domini non dari queat universalis nisi sit in singularissimis, n. 1919 fin., (x)4329, 5122 fin., (x)5894 fin., 6481-6486, 6490: quod providentia Domini spectet aeternum, n. 5264, 6491: quod a Domino praevideatur malum et provideatur bonum, n. 5155, 5195, 6491: quod Dominus malum, quod praevidet, vertat in bonum, n. 6574: quod contingentia sint providentiae, n. 5508, 6493, 6494: quod propria prudentia sit sicut rarus grumus in {10}atmosphaera, et quod providentia {11} sit sicut tota atmosphaera, n. 6485: quod plures fallaciae {12}impugnent providentiam Divinam in singularibus, n. 6481.
@1 ab homine$
@2 i putarent$
@3 caetera vocant$
@4 i non AI$
@5 arcent$
@6 ita externa, probus autem quoad spiritum ita internum$
@7 quare$
@8 i ut$
@9 i Domini$
@10 exiguissimo spatio atmosphaerae$
@11 i Divina$
@12 After singularibus$
AC n. 7008
7008. `Et loquetur ille tibi ad populum’: quod significet quod ille doctrina erit Ecclesiae spirituali, constat ex repraesentatione `Aharonis,’ de quo dicitur quod `loquetur Moschi ad populum,’ quod sit doctrina boni et veri, de qua n. 6998; ex significatione `loqui’ quod sit confessio et praedicatio, de qua n. 6999; et ex repraesentatione `filiorum Israelis,’ qui hic sunt `populus,’ quod sint Ecclesia spiritualis, de qua n. 6426.
AC n. 7009
7009. `Et fiet, ille erit tibi ad os’: quod significet verum doctrinae quod etiam mediate a Domino procedit, constat ex repraesentatione `Aharonis qui erit Moschi ad os’ quod sit doctrina, de qua n. 6998; et ex significatione `esse Moschi ad os’ quod sit enuntiatio seu praedicatio ejus, de qua n. 6987; quod dicatur verum doctrinae quod etiam mediate a Domino procedit, est quia verum doctrinae quod per `Aharonem’ repraesentatur est quale auditur et percipitur ab angelis et ab hominibus; hoc verum est quod mediate {1}procedit a Domino; at verum quod per `Moschen’ repraesentatur est quod immediate a Domino procedit, et {2} non auditur nec percipitur ab hominibus, et ne quidem ab angelis, {3}videatur n. 6982, 6985, 6996, 7004.
@1 procedit altered to procedat$
@2 i quod$
@3 de quo etiam$
AC n. 7010
7010. `Et tu eris illi ad deum’: quod significet Divinum Verum quod immediate a Domino procedit, constat ex repraesentatione `Moschis’ quod sit Dominus quoad Divinum Verum, de qua n. 6752; quod sit Divinum Verum quod immediate a Domino procedit, significatur per quod `esset Aharoni ad deum’; per `Deum’ enim in Verbo intelligitur Dominus quoad Divinum Verum, et per `Jehovam’ Dominus quoad Divinum Bonum; quod in Verbo Dominus dicatur `Deus’ ubi agitur de vero, at `Jehovah’ ubi agitur de bono, videatur n. 2586, 2769, 2807, 2822, 3921 fin., 4402; quod angeli dicantur `dii’ ex veris in quibus sunt a Domino, n. 4402; et in opposito sensu quod `dii gentium’ sint falsa, n. 4402 fin., 4544.
AC n. 7011
7011. `Et baculum hunc accipias in manu tua’: quod significet potentiam Divinam in illis, constat ex significatione `baculi’ quod sit potentia, de qua n. 4013, 4015, 4876, 4936, et quidem tunc quando in manu est; per `manum’ enim significatur potentia spiritualis, et per `baculum’ potentia naturalis; {1} sicut nihil potentiae est naturali nisi ex spirituali, ita non baculo nisi in manu sit, quapropter dicitur {2}ut `acciperet illum in manu’; quod `manus’ cum praedicatur de Domino, sit potentia procedens a Divino Rationali Ipsius, et `baculus’ potentia procedens a Divino Naturali Ipsius, videatur n. 6947; dicitur potentia Divina in illis, nempe in veris, de quibus supra, quia potentia praedicatur de vero, n. 3091, 6344, (x)6423, 6948.
@1 i et$
@2 quod$
AC n. 7012
7012. `Quo facies signa’: quod significet inde illustrationem et confirmationem veritatum, constat ex significatione `signi’ quod sit confirmatio veritatum, de qua n. 6870; quod quoque sit illustratio, est quia confirmatio veritatum fit per illustrationem a Domino cum homo Verbo studet fine sciendi vera. Quod illustrationem attinet et inde confirmationem veritatum, sciendum quod illi qui in externis absque interno sunt, ut fuerunt Judaei et Israelitae, non possint illustrari, ita nec confirmari in veris; at qui in externis sunt et simul in internis, {1} cum legunt Verbum, illustrantur, et in illustratione vident vera, in quibus postea magis et magis confirmantur; et quod mirum, talis unicuique est illustratio qualis ei affectio veri est, et talis affectio veri quale bonum vitae; inde quoque est quod qui in nulla affectione veri sunt propter verum, sed propter lucra, prorsus non illustrentur cum legunt Verbum, sed modo confirmantur in doctrinalibus qualiacumque sint, sive falsa, ut sunt haeretica, sive prorsus contraria veris, ut sunt Judaica, nam {2}regnum Domini non quaerunt sed mundum, non fidem sed famam, ita non divitias caelestes sed modo terrestres; {3}sique illis forte incidit cupido sciendi vera ex Verbo, offerunt se falsa loco verorum, et tandem negatio omnium; haec dicta sunt ut sciatur quid illustratio, et inde confirmatio veri.
@1 i illi$
@2 fidem non quaerunt$
@3 quapropter si illis est$
AC n. 7013
7013. Vers. 18-20. Et ivit Moscheh, et reversus ad Jethronem socerum suum, et dixit ei, Ibo quaeso, et revertar ad fratres meos qui in Aegypto, et videbo num adhuc illi vivunt; et dixit Jethro Moschi, Vade in pace. Et dixit Jehovah ad Moschen in Midian, Vade, revertere Aegyptum, quia mortui sunt omnes viri quaerentes animam tuam. Et accepit Moscheh uxorem suam, et filios suos, et equitare fecit illos super asino, et reversus terram Aegypti; et accepit Moscheh baculum Dei in manu sua. `Et ivit Moscheh et reversus’ significat vitae prioris continuum: `ad Jethronem socerum suum’ significat in simplici bono {1}: et dixit ei, Ibo quaeso, et revertar ad fratres meos qui in Aegypto’ significat elevationem ad interiorem et magis spiritualem vitam in naturali: `et videbo num adhuc illi vivunt’ significat illius vitae perceptionem: `et dixit Jethro Moschi, Vade in pace’ significat assensum et votivum: `et dixit Jehovah ad Moschen in Midian’ significat illustrationem et confirmationem a Divino in illo statu: `Vade, revertere Aegyptum’ significat spiritualem vitam in naturali: `quia mortui sunt omnes viri quaerentes animam tuam’ significat remotionem falsorum vitam veri et boni destruere conantium: `et accepit Moscheh uxorem suam’ significat bonum adjunctum: `et filios suos’ significat vera inde: `et equitare fecit illos super asino’ significat illa quae novae intelligentiae (d)inservirent: `et reversus terram Aegypti’ significat in mente naturali: `et accepit Moscheh baculum Dei in manu sua’ significat quod illa ex potentia Divina.
@1 i veri but in n. 7015 d veri$
AC n. 7014
7014. `Et ivit Moscheh et reversus’: quod significet vitae prioris continuum, constat (c)ex significatione `ire’ quod sit vita, de qua n. 4882, 5493, (x)5605; ex significatione `reverti’ seu `redire’ quod sit vivere ubi prius, et ex repraesentatione `Moschis’ quod sit Dominus quoad legem seu verum a Divino, de qua n. 6771, 6827; cum Moscheh fuit in Chorebo monte apud Jehovam in flamma visum, tunc repraesentabat Dominum quoad Divinum Verum; nunc autem apud Jethronem socerum suum, qui est bonum Ecclesiae quae in vero simplicis boni, repraesentat Dominum quoad verum a Divino. Hic et alibi in Verbo in sensu {1} interno describuntur omnes status vitae Domini in mundo, quomodo tunc Humanum Suum Divinum fecit; quod status successivi fuerint, constare potest ex eo quod Dominus cum infans sicut infans fuerit, et quod postea succreverit in intelligentia et sapientia, ac jugiter illis insinuaverit (t)Divinum Amorem, usque dum etiam quoad Humanum Suum factus sit Divinus Amor, hoc est, Divinum Esse seu Jehovah; (d)et quia Dominus ita successive induit Divinum, inde est quod primum Se fecerit verum a Divino, postmodum Divinum Verum, (c)et tandem Divinum Bonum; hi gradus glorificationis Domini fuerunt, qui hic et alibi in sensu interno Verbi describuntur.
@1 cp n. 7013$
AC n. 7015
7015. `Ad Jethronem socerum suum’: quod significet in simplici bono’, nempe vitae {1} continuum, constat ex repraesentatione `Jethronis’ qui {2}quia sacerdos Midianis, quod sit bonum Ecclesiae quae in vero simplicis boni, de qua n. 6827; hoc bonum intelligitur per simplex bonum {3}; et ex significatione `soceri’ quod sit a quo conjunctio boni et veri {4}, de qua n. 6827.
@1 i prioris$
@2 d quia i ut$
@3 i veri$
@4 i inde$
AC n. 7016
7016. `Et dixit [ei], Ibo quaeso, et revertar ad fratres meos qui in Aegypto’: quod significet elevationem ad interiorem et magis spiritualem vitam in naturali, constat a significatione `ire et reverti’ quod sit vitae successivum, et vitae successivum hic est elevatio ad interiorem et magis spiritualem vitam, ita propius ad Divinum; cum enim de Domino, Qui per `Moschen’ repraesentatur, dicitur `ire et reverti,’ intelligitur elevari {1} ad Divinum Esse seu Jehovam Qui in Ipso et a Quo Ipse; a repraesentatione filiorum Israelis, qui hic sunt `fratres,’ quod sint regnum spirituale Domini et inde Ecclesia spiritualis, de qua n. 6426, 6637; et ex significatione `Aegypti’ quod sit naturale, de qua n. 6147, 6252; inde patet quod per `ibo quaeso, et revertar ad fratres meos qui in Aegypto’ significetur elevatio ad interiorem et magis spiritualem vitam in naturali; nam sicut Moschis habitatio in Midiane significabat vitam cum illis qui in vero simplicis boni, ita in simplici bono {2}, n. 7015; ita habitatio nunc cum filiis Israelis significat vitam cum illis qui in vero et bono Ecclesiae spiritualis, quae vita priore est interior et magis spiritualis; quod bonum et verum illius Ecclesiae sint in naturali, videatur n. 4286, 4402.
@1 i, nempe$
@2 i and d veri$
AC n. 7017
7017. `Et videbo num adhuc illi vivunt’: quod significet illius vitae perceptionem, constat ex significatione `videre’ quod sit intelligere et percipere, de qua n. 2325, 2807, 3764, 3863, 4403-4421, 4567, 4723, 5400; et ex significatione `vivere’ quod sit vita spiritualis, de qua n. 5407. Per illius vitae perceptionem intelligitur perceptio quae praecedit, nam cum quis sibi proponit aliquid, {1} percipit id sicut praesens, mittet enim mentem suam in statum illius rei, inde desideria, {2} et inde jucundum sicut {3}rei praesentis; ita (m)fines medii conjungunt se cum fine ultimo, (c)et faciunt sicut unum finem.(n)
@1 i tunc$
@2 i et potentia perveniendi illuc, $
@3 status praesens foret$
AC n. 7018
7018. `Et dixit Jethro Moschi, Vade in pace’: quod significet assensum et votivum, constat ex significatione `dixit Jethro {1}ad Moschen’ quod sit responsum {2}; quod sit assensus, significatur per `vade in pace,’ tum quod sit votivum.
@1 Moschi$
@2 i ad petitionem$
AC n. 7019
7019. `Et dixit Jehovah ad Moschen in Midian’: quod significet illustrationem et confirmationem a Divino in illo statu, constat ex eo quod Jehovah Moschi diceret quod reverteretur Aegyptum, cum tamen Moschi id prius a Jehovah mandatum {1}fuerit, cap. iii 10 seq. et supra in hoc capite vers. 12 seq., et cum Moscheh ex mandato jamdum praeparaverit se ad viam; inde constare potest quod per hoc {2}mandatum significetur illustratio et confirmatio a Divino; quod illustratio et confirmatio fuerit in illo statu, nempe in statu veri simplicis boni, significatur per quod `a Jehovah dictum id ad Moschen in Midian’; quod `Midian’ sit verum simplicis boni, videatur n. 3242, 4756, 4788, 6773.
@1 sit$
@2 nunc$
AC n. 7020
7020. `Vade, revertere Aegyptum’: quod significet spiritualem vitam in naturali, constat ex significatione `vadere’ seu `ire et reverti’ quod sit interior et magis spiritualis vita, de qua supra n. 7016; et ex significatione `Aegypti’ quod sit naturale, de qua n. 6147, 6252.
AC n. 7021
7021. `Quia mortui sunt omnes viri quaerentes animam tuam’: quod significet remotionem falsorum vitam veri et boni destruere conantium, constat ex significatione `mortui esse’ quod sit quod remoti, nam qui mortui sunt, illi quoque remoti sunt; ex significatione `Aegyptiorum,’ qui hic sunt viri, quod sint qui in falsis, de qua n. 6692; et ex significatione `quaerentium animam’ quod sit qui vitam destruere conantur; et quia vita spiritualis est vita veri quae fidei et boni quae charitatis, ideo dicitur vita veri et boni; inde patet quod per quod `mortui sint omnes viri quaerentes animam tuam’ significetur remotio falsorum vitam veri et boni destruere conantium. Per `animam’ in Verbo intelligitur omne vivum, ac tribuitur {1}quoque animalibus, at (x)proprie {2}dicitur anima de homine’, et cum {3}de homine, in vario sensu; ipse homo vocatur anima quia ejus vita in communi; tum ejus vita intellectualis in specie, seu intellectus, et quoque ejus vita voluntaria seu voluntas; sed in spirituali sensu per `animam’ intelligitur 2 vita veri quae fidei, et boni quae charitatis; et in genere ipse homo quoad spiritum suum, qui vivit post mortem; in quo sensu apud Matthaeum,
Ne timete vobis ab iis qui occidere corpus possunt, animam vero occidere non possunt, x 28:
apud eundem,
Quid prodest homini, si totum mundum lucratus fuerit, animae autem jacturam fecerit? aut quod dabit homo pretium sufficiens redemptionis animae suae? (x)xvi 26:
apud Lucam,
Filius hominis non venit ad perdendum animas hominum, sed ad servandum, ix 56:
apud Ezechielem,
Profanastis Me apud populum Meum, ad occidendum animas quae non mori debent; et ad vivificandum animas quae non vivere debent, xiii 19;
in illis locis `anima’ pro hominis vita spirituali, quae vita est spiritus ejus post mortem {4}; `occidere animam,’ `jacturam animae facere,’ `perdere animam,’ pro mori spiritualiter seu damnari.
@1 etiam$
@2 tribuitur homini$
@3 homini$
@4 i ita pro ejus spiritu, nam cum moritur homo, ille exsuscitatur$
AC n. 7022
7022. `Et accepit Moscheh uxorem suam’: quod significet bonum adjunctum, constat ex repraesentatione `Moschis’ quod sit Dominus quoad legem seu verum a Divino, de qua prius; et a significatione `uxoris’ quod sit bonum adjunctum, de qua n. 4510, 4823. Quod in sensu interno, et quoque in sensu supremo in quo agitur de Domino, per `uxorem quae Moschi’ repraesentetur bonum conjunctum vero, est quia in omnibus et singulis quae in spirituali mundo, et quae in naturali sunt, instar conjugii est; instar {1} conjugii est ubi agens et patiens; ac agens et simul patiens erit ubi aliquid existet; absque illorum conjunctione nequicquam aliquid produci potest; quod instar conjugii sit in omnibus, est quia omnia se referunt ad bonum et verum, ita ad conjugium caeleste, quod est boni et veri; et conjugium caeleste ad conjugium Divinum, quod est Divini Boni (c)et Divini Veri; et quia, ut dictum {2}, nihil existere ac produci potest nisi sit agens et patiens, ita nisi sit instar conjugii; inde manifeste patet quod verum quod fidei absque bono quod charitatis nihil possit producere, nec {3} bonum quod charitatis absque vero quod fidei, sed erit utriusque conjunctio quae producet fructus, et efficiet vitam caeli apud hominem. Quod in omnibus et singulis sit instar conjugii, videatur n. 1432, 2173, (x)2516, 5194. Quod in singulis Verbi sit conjugium boni et veri, n. 683, 793, 801, (x)2516, 2712, 4138 fin., (x)5138, 6343, consequenter in singulis Verbi est caelum, nam caelum est ipsum illud conjugium; et quia in singulis Verbi est caelum, est in singulis Verbi Dominus, quoniam Dominus est Omne in omnibus caeli. Ex his constare potest unde est quod `uxor Moschis’ repraesentet bonum conjunctum vero, etiam in supremo sensu in quo de Domino agitur, similiter ac Sarah uxor Abrahami, de qua n. 2063, 2065, 2172, 2173, 2198, tum Rebecca uxor Jischaki, n. 3012, 3013, 3077.
@1 i enim$
@2 i est$
@3 i quod$
AC n. 7023
7023. `Et filios suos’: quod significet vera inde, constat ex significatione `filiorum’ quod sint vera, de qua n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 3373; inde dicitur, quia ex conjugio, de quo nunc supra.
AC n. 7024
7024. `Et equitare fecit illos super asino’: quod significet illa quae novae intelligentiae inservirent, constat ex significatione `equitare’ quod sint illa quae sunt intellectus, hic quae sunt novae intelligentiae, quae erit vitae inter illos qui in Ecclesia spirituali, n. 7016; quod `equitare’ sint illa, est quia `equus’ significat intellectuale, de quibus videatur n. 2761, 2762, 3217, 5321, 6534; et ex significatione `asini’ quod sit verum inserviens, hic novae intelligentiae, de qua n. 2781, 5741; et quoque quod sit scientificum, n. 5492.
AC n. 7025
7025. `Et reversus terram Aegypti’: quod significet in mente naturali, constat ex significatione `terrae Aegypti’ quod sit mens naturalis, de qua n. 5276, 5278, 5280, 5288, 5301.
AC n. 7026
7026. `Et accepit Moscheh baculum Dei in manu sua’: quod significet quod illa ex potentia Divina, constat ex significatione `baculi’ quod sit potentia, de qua n. 4013, 4015, 4876, 4936, ita `baculus Dei’ est potentia Divina; quod `baculus’ sit potentia naturalis et `manus’ potentia spiritualis, et quod naturali sit potentia ex spirituali, ita quod per `baculum’ significetur potentia cum est in manu, videatur supra n. 7011. Quod `baculus’ sit potentia, originem ducit a repraesentativis in altera vita, ibi enim qui magica exercent, cum baculis apparent qui illis quoque inserviunt pro potentiis; inde quoque magis Aegyptiis fuerunt baculi per (x)quos fecerunt talia quae apparebant sicut miracula; inde antiqui in suis scriptis ubique assignant {1}magis baculos; ex his constare {2}potest quod `baculus’ sit repraesentativum potentiae, et quod etiam realis correspondentia sit, nam actualiter potentia per baculos exercetur, sed hoc apud magos est correspondentiae abusus, (m)nec valet quicquam nisi intra inferna ubi sunt, et ibi quia elusiones et phantasiae regnant.(n) {3}Et quia realis correspondentia est baculi cum potentia, idcirco Moschi mandatum est ut baculum acciperet in manu, et per illum signa faceret; et idcirco etiam regibus est sceptrum, quod est curtus baculus, et per illud significatur potentia regia. Correspondentia baculi et potentiae inde est quod baculus sustentet manum et brachium, ita simul corpus, et manus et brachium {4}correspondent potentiae in Maximo Homine, videatur n. 878, 3387, 4931-4937, 5327, 5328, 5544, 6947, 7011.
@1 Before ubique$
@2 potuit$
@3 At$
@4 correspondet I$
AC n. 7027
7027. Vers. 21-23. Et dixit Jehovah ad Moschen, In eundo te ad revertendum Aegyptum, vide omnia portenta quae posui in manu tua, et facias illa coram Pharaone; et Ego obfirmabo cor illius, et non mittet populum. Et dicas ad Pharaonem, Ita dixit Jehovah, Filius Meus, primogenitus Meus, Israel. Et dico ad te, Dimitte filium Meum, et serviat Mihi, et renuis dimittere illum, ecce Ego occido filium tuum, primogenitum tuum. `Et dixit Jehovah ad Moschen’ significat perceptionem a Divino: `In eundo te ad revertendum Aegyptum’ significat spiritualem vitam in naturali: `vide omnia portenta quae posui in manu tua’ significat media potentiae ex spirituali tunc: `et facias illa coram Pharaone significat contra falsa infestantia: `et Ego obfirmabo cor illius, et non {1}mittet populum’ significat obstinationem et sic nondum liberationem: `et dicas ad Pharaonem’ significat adhortationem: `Ita dixit Jehovah’ significat a Divino:’ Filius Meus, primogenitus Meus, Israel’ significat quod illi qui in vero et bono spirituali adoptati sint: `et dico ad te’ significat mandatum: `Dimitte filium Meum’ significat ut abstineant ab infestatione {2}verorum’ Ecclesiae: `et serviat Mihi’ significat elevationem in caelum ad usus inde praestandos: `et renuis dimittere illum’ significat obstinationem usque ad ultimum: `ecce Ego occido filium tuum, primogenitum tuum’ significat exstinctionem fidei absque charitate, `et inde devastationem veri apud illos.
@1 dimittet$
@2 contra vera$
AC n. 7028
7028. `Et dixit Jehovah ad Moschen’: quod significet perceptionem a Divino, constat ex significatione `dicere’ in historicis Verbi, quod sit perceptio, de qua saepius; quod sit a Divino, significatur per quod `Jehovah dixit’; quod hic iterum dicatur `dixit Jehovah ad Moschen,’ est quia nova perceptio significatur, n. 2061, 2238, 2260, 2506, 2515, 2552.
AC n. 7029
7029. `In eundo te ad revertendum Aegyptum’: quod significet spiritualem vitam in naturali, constat ex significatione `ire et reverti’ quod sit elevatio ad interiorem et magis spiritualem vitam; et ex significatione `Aegypti’ quod sit naturale, de quibus supra n. 7016.
AC n. 7030
7030. `Vide omnia portenta quae posui in manu tua’: quod significet media potentiae ex spirituali tunc, constat ex significatione `portentorum’ seu `miraculorum’ quod {1}sint potentiae Divinae media, de qua n. (x)6910; et ex significatione `manus’ quod sit potentia spiritualis, de qua n. 7011; inde patet quod per `vide omnia portenta quae posui in manu tua’ significentur media potentiae ex spirituali.
@1 sit I$
AC n. 7031
7031. `Et facias illa coram Pharaone’: quod significet contra falsa infestantia, constat ex repraesentatione `Pharaonis’ quod sit falsum infestans vera Ecclesiae, de qua n. 6651, 6679, 6683, 6692; quod `facias illa coram Pharaone’ sit contra illa falsa, est quia sequitur in serie ex illis quae praecedunt, ibi enim per `vide omnia portenta quae posui in manu tua’ significantur media potentiae ex spirituali, ita contra falsa infestantia; in sensu enim interno res in serie sequuntur quibus verba sensus litterae applicantur.
AC n. 7032
7032. `Et Ego obfirmabo cor illius, et non mittet populum’: quod significet obstinationem et sic nondum liberationem, constat ex significatione `obfirmare’ quod sit obstinatio; et ex significatione `cordis’ quod sit voluntas, de qua n. 2930, 3888; ita per illa verba significatur obstinatio ex voluntate, proinde ex jucundo {1}faciendi malum, nam quod voluntatis est, hoc {2}jucundum est, et quod jucundum, hoc ex amore est; (m)et ex significatione `non mittere populum’ quod sit ex {3}obstinato non liberare velle, ita nondum liberatio.(n) Dicitur hic et in sequentibus quod `Jehovah obfirmaverit cor Pharaonis’; ita dicitur ex apparentia et ex communi notione de Divino, quod efficiat omnia, sed hoc intelligendum est, prout quod Jehovae seu Domino tribuatur malum, ira, furor, devastatio, et similia plura, n. 2447, (x)6071, 6991, 6997.
2 Quod obstinationem illorum attinet qui in falsis et male malis ac in malis et inde falsis sunt, sciendum quod obstinatio talis sit ut (t)describi non possit; nusquam desistunt, nisi per graves punitiones et inde timores; exhortationes et minae nihil prorsus {4}faciunt; causa est quia jucundum vitae eorum est malum facere; jucundum illud traxerunt dum vixerunt in mundo, ex eo imprimis quod se solum amaverint, non proximum, ita quod in nulla charitate Christiana fuerint; illi qui tales sunt, quia non duci se patiuntur a Domino, ex proprio voluntario suo agunt, quod voluntarium malum est {5} ex hereditario, {6}et quoque ex actuali vita; et qui ex proprio voluntario agunt, illi ex amore malum agunt, nam quod voluntarii est amoris est; inde illis jucundum malum faciendi et quantum in jucundo illo sunt, tantum in obstinatione sunt; quod ita sit, non apparet in mundo, 3 sed hoc ex causa quia in mundo detinet illos amor sui et mundi, nam timent jacturam famae, et inde lucri et honoris, si malum aperte facerent; leges quoque et timor vitae arcent; at {7} si non obstarent illa, ruerent in perniciem omnium qui sibi non favent, ac depraedarentur omnium facultates, et absque ulla misericordia occiderent quoscumque; talis est homo interius, hoc est, talis est {8}quoad spiritum suum, utcumque in mundo non talis apparet; hoc perquam manifeste constare potest ab illis in altera vita: illis qui tales fuerunt in mundo auferuntur externa, et relinquuntur {9} voluntati, ita suis amoribus; et cum iis {10}relicti sunt, nihil jucundius {11}appercipiunt quam malum facere; quod etiam faciunt cum tanta obstinatione ut nusquam desistant nisi per punitiones, ut dictum est, et dein per demersiones in infernum. Ex his constare potest qualis est homo qui in nulla charitate erga proximum est; tum quod unumquemvis vita sua maneat, non vita civilis quae fuit externa et apparens in mundo, sed vita spiritualis quae fuit interna, et non in mundo apparuit.
@1 mali ac falsi$
@2 jucundi e$
@3 obfirmato$
@4 valent$
@5 i tam$
@6 quam ex actualitate$
@7 i usque$
@8 ejus spiritus$
@9 i suae$
@10 relicta I$
@11 illis est$
AC n. 7033
7033. `Et dicas ad Pharaonem’: quod significet exhortationem, constat ex significatione `dicere’ cum fit ex mandato (d)Divino, quod sit exhortatio; et ex repraesentatione `Pharaonis’ quod sit falsum infestans vera Ecclesiae, ita illi qui in falso sunt et infestant, de qua n. 6651, 6679, 6683, 6692.
AC n. 7034
7034. `Ita dixit Jehovah’: quod significet ex Divino, nempe exhortatio, constat ab illis quae nunc supra dicta sunt, tum quoque ex nunc sequentibus.
AC n. 7035
7035. `Filius Meus, primogenitus Meus, Israel’: quod significet quod illi qui in vero et bono spirituali adoptati sint, constat ex significatione `filii’ cum a Jehovah seu Domino dicitur de illis qui ab Ecclesia spirituali sunt, quod sit adoptatus, de qua sequitur; ex significatione `primogeniti’ quod sit fides charitatis quae est Ecclesiae spiritualis, de qua n. 367, 2435, (x)3325, 4925, 4926, 4928, 4930; et ex repraesentatione `Israelis’ quod sit Ecclesia spiritualis, de qua n. 6637. Quod `filius Meus, primogenitus Meus, Israel’ sint illi qui in vero et bono spirituali, hoc est, qui ab Ecclesia spirituali {1}Sua, adoptati sint, ita pro filiis agniti, est quia Dominus per Adventum Suum in mundum illos salvavit, videatur n. 6854, 6914; inde etiam, et quoque ex fide in Dominum, vocantur `filius primogenitus’; {2}illi quoque intelliguntur a Domino apud Johannem,
Et alias oves habeo quae non sunt ex ovili hoc; etiam illas oportet Me adducere, vocemque Meam audient, et fiet unus grex, et unus Pastor, x 16.
@1 sunt I$
@2 sunt illi qui a Domino intelliguntur$
AC n. 7036
7036. `Et dico ad te’: quod significet mandatum, constat ex significatione `dicere’ cum a Jehovah, quod sit mandatum.
AC n. 7037
7037. `Dimitte filium Meum’: quod significet ut abstineant ab infestatione {1}verorum Ecclesiae, constat ex repraesentatione `Pharaonis’ quod sit falsum infestans vera Ecclesiae, de qua n. 6651, 6679, 6683, 6692; ex significatione {2}`dimitte’ quod sit mandatum ut abstineant; et ex significatione `filii’ quod sint qui in {3}vero et bono spirituali et adoptati, de qua mox supra n. (x)7035; inde patet quod per `dimitte filium Meum’ significetur ut abstineant ab infestatione illorum qui in veris Ecclesiae.
@1 contra vera$
@2 dimittere$
@3 veris Ecclesiae$
AC n. 7038
7038.{1} `Et (x)serviat Mihi’: quod significet elevationem in caelum ad usus inde praestandos, constat ex significatione `servire Jehovae seu Domino’ quod sit usus praestare; et quia agitur de illis qui ab Ecclesia spirituali salvati sunt per Adventum Domini, et qui illorum ante (t)Adventum Domini fuerunt {2}in terra inferiore, et dein elevati in caelum, n. 6854, 6914, {3}ac inde venerunt in statum usus praestandi, ideo per `servient Mihi’ significatur elevatio in caelum ad usus inde praestandos. Quod `servire Domino’ sit usus praestare, est inde, quia verus cultus consistit in praestatione usuum, ita in charitatis exercitiis; qui credit quod servire Domino consistat solum in frequentare {4}templum, audire ibi {5}praedicationem, et precari, et quod hoc satis sit, multum fallitur; ipse cultus Domini consistit in praestandis usibus; et usus {6}sunt, cum homo vivit in mundo, ut quisque in sua statione functionem suam {7}rite obeat, ita inserviendo patriae, societatibus, et proximo, ex corde, utque sincere cum socio agat, et {8}officia praestet prudenter secundum cujusvis quale; hi usus sunt praecipue exercitia charitatis, et sunt per quae praecipue colitur Dominus; frequentatio templi, auditio praedicationum, et preces, sunt quoque necessaria; sed absque illis usibus nihil valent, nam illa non sunt vitae, sed docent qualis vita erit. Angeli in caelo omnem felicitatem habent ex usibus, et secundum usus, {9}adeo ut usus sint illis caelum.
2 Quod ex ordine Divino secundum usus sit felicitas, constare potest ex illis quae apud hominem correspondent illis quae in Maximo Homine, {10}prout ex sensibus externis, {11}nempe ex visu, auditu, gustu, odoratu, tactu, qui quod correspondeant, ad finem plurium capitum ostensum est; his sensibus inde sunt jucunda prorsus secundum usus quos praestant; {12}jucundissimum (d)est sensus amoris conjugialis ob maximum usum, quia inde propagatio generis humani, et ex genere humano caelum; jucundum gustus dein sequitur, cui tale jucundum est quia inservit nutricioni, ac inde sanitati corporis, secundum quam mens sane agat; jucundum odoratus est minus jucundum, {13}quia modo inservit recreationi {14}, ac ita quoque sanitati; jucundum auditus et jucundum visus ultimo loco sunt quia modo excipiunt illa quae inservitura sunt pro usibus, ac intellectuali parti, non ita voluntariae, famulantur.
3 Ex his et aliis similibus {15}patescit quod usus sint secundum quos a Domino datur felicitas in caelo; et quod usus sint per quos Dominus principaliter colitur {16}; (m)inde est quod Johannes ad pectus Domini ad mensam accubuerit, et Dominus illum prae ceteris amaverit, sed hoc non propter ipsum, sed quia {17}repraesentavit exercitia charitatis, hoc est, usus; quod Johannes illa repraesentaverit, videatur Praefatio ad xviii et xxii Gen. (c)et n. 3934.(n)
@1 In A this and the next are each numbered 7038; in I they appear as a single .$
@2 e$
@3 et sic$
@4 cultum Ipsius in templo$
@5 praedicationes, et vocare precibus$
@6 After mundo$
@7 sincere$
@8 dispenset officia quae charitatis$
@9 et usus sunt$
@10 ut$
@11 qui sunt corporis prout visus, auditus, gustus, odoratus, tactus$
@12 i et$
@13 qui$
@14 i interiorum cerebri$
@15 constare potest$
@16 i et servitur$
@17 repraesentabat$
7038[a]. `Et renuis dimittere illum’: quod significet obstinationem usque ad ultimum, constat ex significatione `renuere dimittere illum’ quod sit ex obstinato non liberatio, ut supra n. 7032.
AC n. 7039
7039. `Ecce Ego occido filium tuum, primogenitum tuum’: quod significet exstinctionem fidei absque charitate, et inde devastationem veri apud illos, constat ex significatione `occidere’ quod sit exstinctio; et ex significatione `filii primogeniti,’ nempe Pharaonis et Aegyptiorum, quod sit fides absque charitate, de qua n. 3325; per `Pharaonem’ enim et per `Aegyptios’ repraesentata sunt scientifica quae Ecclesiae, n. 4749, 4964, 4966, 6004, ita scientifica quae sunt fidei, nam haec scientifica sunt Ecclesiae; at quia verterunt scientifica illa in magica, n. 6692, et inde opera illorum mala fuerunt et absque ulla charitate, idcirco per `primogenitos illorum’ significantur talia quae scientiae fidei sunt, ita fides absque charitate; quod illa per `primogenitos Aegypti’ significentur, patet a significatione `primogenitorum Israelis’ quod sint fides charitatis, de qua supra n. 7035; 2 fides absque charitate dicitur, sed per fidem hic intelligitur scientia talium quae fidei sunt, nam non datur fides ubi non charitas; talia quae fidei {1} apud illos qui non in charitate sunt modo sunt res memoriae, et in memoria non sub alia forma quam est aliud scientificum; nec ibi est scientificum veri quod fidei, {2}quia (t)conspurcatum est ideis falsi, et quoque inservit pro mediis ad patrocinanda {3}falsa; quia ita se habet cum fide absque charitate, idcirco exstinguitur illa apud {4}malos in altera vita, (c)et illi devastantur prorsus quoad verum; ex causa, ne vera inserviant illis pro mediis ad mala, et sic ne apud illos infernum aliquo modo dominetur super talia quae sunt caeli, (c)et ne {5}inde pendeant inter caelum et {6}infernum; haec exstinctio et haec devastatio veri est quae {7}significatur per quod {8}occiderentur primogeniti in Aegypto; {9} quod dein perierint in mari Suph, repraesentabat statum damnationis seu mortis spiritualis talium postea, nam {10}ablatis illis quae sunt fidei seu veri, quae fuerunt quasi alae quae {11}elevabant, mox sicut pondera delabuntur in infernum.
@1 i sunt$
@2 nam$
@3 mala; falsa quae defendunt, quae faciunt, et quia etiam inservit captandis lucris, etiam id, adjunctum est amori sui ac mundi, proinde malum cupiditatum inde, quibus fides illa spuria qui non imperat, sed famulatur$
@4 tales$
@5 illi ita$
@6 i inter$
@7 significabatur$
@8 occidebantur$
@9 i et$
@10 oblatis I$
@11 elevant$
AC n. 7040
7040. Vers. 24-26. Et fuit in via in diversorio, et occurrit illi Jehovah, et quaesivit occidere illum. Et accepit Zippora petram, et abscidit praeputium filii sui, et tangere fecit pedes ejus, et dixit, Quod sponsus sanguinum tu mihi. Et cessavit ab illo; tunc dixit, Sponsus sanguinum ad circumcisiones. `Et fuit in via in diversorio’ significat posteritatem ex Jacobo quod in externis absque interno: `et occurrit illi Jehovah’ significat oppositionem: `et quaesivit occidere illum’ significat quod apud illam {1}Ecclesia repraesentativa non institui posset: `et accepit Zippora petram’ significat quale ostensum ab Ecclesia repraesentativa per verum: `et abscidit praeputium filii sui’ significat remotionem amorum spurcorum (c)et per id nudationem interni: `et tangere fecit pedes ejus’ significat quod ostensum quale tunc naturale: `et dixit, Quod sponsus sanguinum tu mihi’ significat quod plenum omni violentia (c)et hostilitate contra verum et bonum: `et cessavit ab illo’ significat quod permissum ut repraesentarent: `tunc dixit, Sponsus sanguinum ad circumcisiones’ significat quod tametsi internum plenum esset violentia et hostilitate contra verum et bonum, usque reciperetur circumcisio pro signo {2}repraesentativo purificationis ab amoribus spurcis.
@1 Deleted before and after repraesentativa$
@2 Instead of repraesentativo S had externo, then d$
AC n. 7041
7041. `Et fuit in via in diversorio’: quod significet posteritatem ex Jacobo quod in externis absque interno, constare potest (c)a repraesentatione `Moschis’ hic; in illis quae praecedunt et quae sequuntur agitur in sensu interno de Ecclesia spirituali, et intelligitur illa per `filios Israelis’; in his autem tribus versibus agitur de illa Ecclesia quod instituenda esset apud posteros Jacobi, sed quod apud illos institui non posset quia in externis erant absque interno; idcirco `Moscheh’ hic non repraesentat Legem seu Verbum, sed repraesentat gentem illam seu posteritatem (c)ex Jacobo, cujus dux futurus {1}esset, ita quoque cultum illius gentis, nam in Verbo ubivis dux aut judex, et quoque rex repraesentat gentem et populum {2} cujus dux, judex, aut rex est ex causa quia caput ejus est, videatur n. 4789; inde est quod hic non Moscheh nominetur, sed usque per `fuit in via in diversorio’ intelligatur, et quod Jehovah tunc occurrerit illi, et quaesiverit occidere illum, cum tamen {3}prius tam expresse mandaverit ut iret et reverteretur Aegyptum; per quod esset `in via,’ significatur institutum; et per `diversorium’ significatur externum naturale seu sensuale, n. 5495; et quia agitur, ut dictum est, de Ecclesia instituenda apud posteritatem illam, significatur tale quod fuit {4}`illi genti, nempe externum absque interno; ita quoque externum naturale seu sensuale, at separatum; (m)quod sensuale separatum ab interno sit {5}plenum fallaciis et inde {6} falsis, et quod sit contra vera et bona fidei, videatur n. 6948, 6949.(n)
2 Antequam explicantur sequentia, videantur quae de posteritate illa prius ostensa sunt, nempe quod apud illam fuerit repraesentativum Ecclesiae, non autem Ecclesia, n. 4281, 4288, 6304. Quod cultu Divinus apud illos fuerit modo externus separatus ab interno, et quod ad illum cultum adigerentur per media externa, n. 4281, (x)4433, (m)4844, 4847, 4865, 4899, 4903.(n) Quod non electi {7}fuerint, sed quod contumaciter institerint ut essent Ecclesia, n. 4290, (x)4293. Quod tales fuerint ut repraesentare possent sancta, tametsi in amoribus corporeis et mundanis essent, n. 4293, 4307. Quod gens illa talis fuerit a primis originibus, n. 4314, 4316, 4317; et plura alia quae de {8}illa gente ostensa sunt, n. 4444, 4459 fin., 4503, 4750, 4815, 4818, 4820, 4825, 4832, 4837, 4868, 4874, (t)4911, 4913, 5057, 6877.
@1 est, et repraesentativum Ecclesiae apud illum institutum et quoque cultu illorum$
@2 i et ejus religiosum$
@3 supra$
@4 genti isti$
@5 in$
@6 i in$
@7 sint$
@8 illis$
AC n. 7042
7042. `Et occurrit illi Jehovah’: quod significet oppositionem, constat ex significatione `occurrere’ quod sit oppositio, quod nempe aliqua Ecclesia apud gentem illam institui posset; quod oppositio sit contra Divinum, significatur per quod Jehovah illi occurrerit; ex sensu litterae apparet sicut Jehovah seu Divinum Se opposuerit, quia dicitur quod `occurrerit illi Jehovah’; sed sensus internus est quod oppositio fuerit contra Divinum; Divinum erum nusquam Se opponit alicui, sed est homo seu gens quae se opponit Divino, et cum se opponit, quia non sustinet Divinum, apparet sicut foret resistentia a Divino; {1}quomodo hoc se habet, constare potest ab illis qui in alteram vitam veniunt et cupiunt venire in caelum, et tamen non tales sunt ut ibi esse queant; cum illis permittitur {2}quod cupiunt, tunc cum in via sunt et prope ad introitum in caelum, apparent sibi ut monstra et incipiunt angi et cruciari, quia non sustinent verum et bonum quae ibi, {3} et credunt quod caelum et Divinum Se illis opposuerit cum tamen illi sunt, quia in opposito sunt, qui hoc sibi inferunt. Inde quoque constare potest quod Divinum non Se alicui opponat, sed quod homo sit qui se opponit Divino.
@1 se habet hoc sicut illi$
@2 ut in coelum veniant$
@3 i idcirco se retro praecipitant$
AC n. 7043
7043. `Et quaesivit occidere illum’: quod significet quod apud illam Ecclesia repraesentativa non institui posset, constat ex significatione `quaerere occidere’ quod sit non recipere, de qua n. 3387, 3395, hic itaque non recipere seu eligere gentem illam, ut apud (c)eam Ecclesia repraesentativa institueretur; gens illa per Moschen futurum illius ducem et caput jugiter in (t)tribus his versibus intelligitur, videatur supra n. 7041; quod gens illa non electa sit, sed quod contumaciter institerit ut esset Ecclesia, videatur n. 4290, 4293; et quod non aliqua Ecclesia sed modo repraesentativum Ecclesiae apud illam {1}institutum fuerit, n. 4281, 4288, 6304; quodque illa quae Ecclesiae et sancta sunt repraesentari possint etiam a malis, quia repraesentativum non spectat personam sed rem, n. 3670, 4208, 4281. Simile quod hic in sensu interno intelligitur per id quod Jehovah gentem illam prorsus delere vellet, et loco ejus aliam gentem ex Mosche exsuscitare, (d)Num. xiv 12; et quoque quod dicatur quod `(x)Jehovam’ paenituerit’ quod gentem illam introduceret, et quod introduxerit in terram Canaanem.
@1 instituta$
AC n. 7044
7044. `Et accepit Zippora petram’: quod significet quale ostensum ab Ecclesia repraesentativa per verum, constat ex repraesentatione `Zipporae’ hic, quod sit Ecclesia repraesentativa; et ex significatione `petrae’ quod sit verum fidei. Quod circumcisio facta fuerit per gladiolos petrarum, significabat quod purificatio ab amoribus spurcis fieret per vera fidei, n. (x)2039, 2046, 2799; nam circumcisio erat repraesentativum purificationis ab amoribus illis, {1} n. 2799. Causa quod purificatio fiat per vera fidei, est quia haec docent quid bonum, tum quoque quid malum, ac ita quid faciendum et quid non faciendum; ac cum homo scit vera illa et vult facere secundum illa, tunc ducitur ille a Domino et per Divina Ipsius media purificatur. Quia vera fidei docent quid malum et quid bonum, patet quod per `accepit Zippora petram’ {2}significetur quale ostensum per verum. Quod `Zippora’ repraesentet Ecclesiam repraesentativam, constat ab illis quae in his versibus sequuntur.
@1 i videatur$
@2 significatur$
AC n. 7045
7045. `Et abscidit praeputium filii sui’: quod significet remotionem amorum spurcorum et per id nudationem interni, constat ex significatione `abscindere’ quod sit removere; ex significatione `praeputii’ quod sit amor terrestris et corporeus qui conspurcat amorem spiritualem et caelestem, de qua n. 3412, 4462; et ex significatione `filii’ quod sit verum Ecclesiae repraesentativae; quod `filius’ sit verum, videatur n. 489, 491, 533, (x)1147, 2623, 3373; et quod sit illius Ecclesiae {1}, est quia Zippora {2}repraesentat Ecclesiam illam, et vocat illum filium suum, et per illum ostendit quale gentis illius, et inde quale cultus ejus. Quod per `praeputium’ significentur amores spurci, est quia lumbi cum genitalibus correspondent amori conjugiali, n. 5050-5062; et quia correspondent amori conjugiali, {3} correspondent omni amori caelesti et spirituali, n. 686, 4277, 4280, 5054; ideo praeputium correspondet amoribus maxime {4}externis, qui vocantur amores corporei et terrestres; hi amores, si absque amoribus internis sunt qui vocantur amores spirituales et caelestes, sunt spurci, ut apud gentem illam quae in externis absque interno fuit. Absque interno dicitur, et per id intelligitur nulla agnitio veri et nulla affectio boni, ita nulla fides et nulla charitas, haec enim sunt interni hominis, {5}et inde procedunt charitatis exercitia, quae sunt bona externa; (m)internum hoc, {6}quod absque fide et charitate {7}, et tamen plenum malis et falsis, vocatur a
Domino vacuum, Matth. xii 43-45; {8}inde dicitur externum absque interno;(n) nunc quia per `praeputium’ significantur amores maxime externi, idcirco cum illi remoti sunt, quod significatur per quod `Zippora absciderit praeputium,’ apparet quale amorum illorum, ita nudatio interni.
@1 i verum$
@2 per quam Ecclesia illa repraesentatur$
@3 i etiam$
@4 extremis$
@5 nam$
@6 cum$
@7 i est$
@8 tale$
AC n. 7046
7046. `Et tangere fecit pedes ejus’: quod significet quod ostensum quale tunc naturale, constat ex significatione `tangere facere’ quod sit ostendere, nam per tactum ostenditur; et ex significatione `pedum’ quod sit naturale, de qua n. 2162, 3147, 3761, 3986, 4280, 4938-4952. Per quod ostensum quale sit naturale, intelligitur qualis gens illa interius esset, quod apparet quando exterius removetur; interius apud hominem in mundo non potest apparere priusquam remotum est exterius; exterius enim apud malos prorsus aliter agit quam interius vult et cogitat, {1}fingit enim homo honestum, fingit justum, et quoque bonum Christianum seu charitatem, et hoc ut credatur quod interius talis sit, ad sic faciendum etiam adigunt timores’ jacturae lucri, famae et honoris, poenarum legis, (c)et vitae; {2}at cum timores illi remoti sunt, {3}et is agit ex interiore suo, {4}tunc sicut vesanus alterius bona depraedatur, {5}ac necem et sanguinem {6}, etiam concivium, spirat, ut fit in bellis intestinis; quod interiora talia sint, patet adhuc manifestius a malis in altera vita, ab illis enim {7}externa auferuntur, et {8}interna nudantur, de qua re videatur n. 7039, et tunc {9}detegitur quod plures qui ut angeli apparuerunt in mundo sint diaboli.
2 Quod interiora tantum dissideant ab exterioribus, indicium est quod status hominis prorsus perversus sit; apud illum qui in sincero est, in justo, et in bono {10}, talis dissidentia non datur; is loquitur sicut cogitat, et cogitat sicut loquitur; aliter prorsus apud illos qui non in sincero sunt, non in justo, et non in bono; apud illos dissident interiora ab exterioribus;’ quod {11}gens Judaica talis fuerit, describitur his verbis {12}a Domino apud Matthaeum,
Vae vobis, scribae et Pharisaei, hypocritae! quia purgatis exterius poculi et patinae, interiora vero plena sunt rapina et intemperantia. Pharisaee caece! purga prius interius poculi et patinae, ut fiat etiam exterius mundum. Vae vobis, scribae et Pharisaei, hypocritae! quia similes vos facitis sepulcris dealbatis, quae foris quidem apparent pulchra, intus vero plena sunt ossibus mortuorum, et omni immunditie; sic etiam vos foris apparetis hominibus justi, intus vero pleni estis hypocrisi et iniquitate, xxiii 25-28.
1 et hoc ob timoribus
2 sed
3 agitur tunc
4 et
5 et non nisi quam neces
6 i cupit
7 exteriora
8 et nudantur interiora, ut fit in altera vita
9 patet
10 i est
11 talis apud gentem Judaicam
12 Before describitur
AC n. 7047
7047. `Et dixit, Quod sponsus sanguinum tu mihi’: quod significet quod plenum omni violentia et hostilitate contra verum et bonum, constat ex significatione `sponsi’ quod hic sit Ecclesiae repraesentativum seu ejus externum, cum ipsa Ecclesia repraesentativa est `sponsa’; quod Moscheh in his tribus versibus repraesentet gentem illam, et (t)Ecclesiae repraesentativum apud illam, videatur supra n. 7041; et quod Zippora repraesentet Ecclesiam repraesentativam n. 7044; quia Zippora repraesentat Ecclesiam illam, et Moscheh ejus externum, idcirco Zippora non vocat illum {1}suum maritum nec virum, sed `sponsum,’ nam diversum repraesentare potest sponsa quam sponsus, non autem vir {2}seu maritus et uxor, {3}nam conjugiale facit unum; et ex significatione `sanguinis’ quod sit violentia illata charitati, de qua n. 374, (x)1005; et quod sit verum falsificatum et profanatum, n. 4735, (x)6978, ita hostilitas contra verum et bonum.
@1 After nec$
@2 et not d, quam written above$
@3 conjugiale enim$
AC n. 7048
7048. `Et cessavit ab illo’: quod significet quod permissum ut repraesentarent, constat (c)a significatione `cessare ab illo,’ nempe occidendo, quod sit permissum ut repraesentarent; nam quod `Jehovah quaesiverit occidere illum’ significabat quod apud illam gentem Ecclesia repraesentativa institui non posset, n. 7043, quare nunc {1} cum dicitur quod `cessaverit ab illo,’ significatur quod permissum ut repraesentarent, hoc est, ut apud illam gentem institueretur repraesentativum Ecclesiae, non autem Ecclesia; quod aliud sit repraesentare Ecclesiam, et aliud esse Ecclesia, patet ex eo quod Ecclesiam repraesentare possint {2}etiam mali, sed esse Ecclesia non nisi quam boni, nam repraesentare Ecclesiam est modo externum, videatur n. 3670, 4208, 4281.
@1 i autem$
@2 quoque$
AC n. 7049
7049. `Tum dixit, Sponsus sanguinum ad circumcisiones’: quod significet quod tametsi internum plenum esset violentia et hostilitate contra verum et bonum, usque reciperetur circumcisio pro signo repraesentativo purificationis ab amoribus spurcis, constat ex significatione `sponsi sanguinis’ quod sit plenum omni violentia et hostilitate contra verum et bonum, de qua supra n. 7047; et ex significatione `circumcisionis’ quod sit signum repraesentativam purificationis ab amoribus spurcis, de qua n. 2039, 2632, 3412, 3413, 4462, 4486, 4493. Dicitur hoc a Zippora, quia nunc {1}genti illi permissam fuit repraesentare Ecclesiam, quod significatur per quod `cessaverit ab illo occidendo,’ n. 7048. (m)Quod circumcisio facta sit signum repraesentativum purificationis, est quia per abscissionem praeputii {2}significabatur remotio amorum spurcorum, et per id nudatio interni, n. 7045; cum itaque ad internum nihil attenditur, {3}ut apud (t)illam gentem quae fuit in externis absque interno, tunc {4}remanet significatio circumcisionis seu abscissionis praeputii, nempe quod sit remotio amorum spurcorum, ita purificatio, quapropter illud pro signo repraesentativo inservire potuit.(n)
@1 After fuit$
@2 significatur$
@3 sed solum ad externum$
@4 manet$
AC n. 7050
7050. Quod in his tribus versibus arcana sint quae nusquam sciri possunt absque sensu interno, a singulis ibi patet; quis enim sciret quid significat quod Jehovah, postquam Moschi mandaverat ut iret Aegyptum, mox dein cum esset in via, (x)occurreret illi, et quaereret occidere illum? quis sciret quid significat quod Zippora, cum absciderat praeputium filii sui, faceret tangere pedes ejus, et diceret ad Moschen quod sponsus sanguinum is sibi esset; tum quod dein diceret, Sponsus sanguinum ad circumcisiones? quis non videt quod in his arcana recondita sint, et quod {1}illa nequaquam detegi queant nisi ex sensu interno?
@1 talia$
AC n. 7051
7051. Qui de sensu interno Verbi nihil sciunt, illi non aliter credere possunt quam quod gens Israelitica et Judaica fuerit prae omni alia gente electa, et inde reliquis praestantior, ut quoque crediderunt ipsi; et quod mirum, hoc non solum credit ipsa illa gens, sed etiam id credunt Christiani; utcumque hi sciunt quod gens illa sit in spurcis amoribus, in sordida avaritia, in odio, et in fastu {1}; et praeterea, quod interna quae sunt charitatis et fidei et quae sunt Domini nihil faciant et quoque aversentur; quod Christiani etiam credant quod gens illa prae aliis electa fuerit, est {2}ex causa quia credunt quod electio et salvatio hominis sit ex misericordia, utcumque homo vivit, ac ita quod scelesti possint aeque in caelum recipi, ac pii et probi, non {3}considerantes quod electio sit universalis, nempe omnium qui in bono vivunt; et quod Misericordia Domini sit {4}erga omnem hominem qui abstinet a malo et vult vivere in bono, et {5}sic qui patitur se duci a Domino, ac regenerari, quod fit per continuum vitae ejus 2 inde quoque est quod plerique in Christiano orbe {6}etiam credant quod gens illa iterum {7}eligetur, et tunc {8}reducetur in terram Canaanem, et hoc quoque secundum sensum litterae, ut in sequentibus his locis: apud Esaiam, x (x)20-23, xi 11, 12, xxix [14] ad fin., xliii 5, 6, xlix 6-26 lvi 8, lx 4, lxi 3-10, lxii; apud Jeremiam, iii 14-19, xv 4, 14, xvi 13, 15, xxiii 7, 8, xxiv 9, 10, xxxi 31, 33, xxv 29, xxix 14, 18, xxx 3, 8-11, xxxi 8-10, 17, xxxiii 16, 20, 26; apud Hezechielem, v 10, 12, 15, xvi 60, xx 41, xxii 15, 16, xxxiv 12, 13, xxxvii 21, 22, xxxviii 12, xxxix 23, 27, 28; apud Danielem, vii 27, xii 7; apud Hoscheam, iii 4, 5; apud Joelem (x)iii 5 [A.V. ii 32], iv [A.V. iii]; apud Amosum, ix 8, 9, seq.; apud Micham, v 7, 8; {9}ex his et quoque ex aliis locis credunt etiam Christiani quod gens illa iterum eligetur ac introducetur in terram Canaanem, tametsi sciunt (m)quod gens illa exspectet Messiam qui introducet, et tamen norunt quod illa exspectatio vana sit, et quod regnum Messiae seu Christi non sit (c)ex hoc mundo, (c)ac sic quod terra Canaan, in 3 quam Messias introducet, sit caelum;(n) illi nec expendunt quod in Verbo sit sensus spiritualis, et quod in illo sensu per Israelem non intelligatur Israel, nec per Jacobum Jacob, nec per Jehudam Jehudah, sed quod per illos intelligantur quae repraesentant; nec expendunt quid historica de illa gente memorant, qualis {10}illa fuit in deserto, et qualis dein in terra Canaane, quod corde idololatrica; tum quid Prophetae de illa et ejus scortatione spirituali et abominationibus; qualis illa sit, describitur in Cantico {11}apud Moschen, his verbis,
Occultabo facies Meas ab iis; videbo quid posteritas eorum; generatio enim perversionum illi, filii in quibus fidelitas non: dixerim, In extremos angulos ejiciam illos; cessare faciam ab homine memoriam illorum; nisi inimici dicerent, Manus nostra alta, neque Jehovah fecit omne hoc. Nam gens perdita consiliis illi, nec in illis intelligentia: de vite Sodomae vitis eorum, et de agris Gomorrhae; uvae ejus uvae fellis; botri amaritudinum illis. Venenum draconum vinum eorum, et fel aspidum crudele: nonne istud absconditum apud Me, obsignatum in thesauris Meis? Mihi vindicta et retributio; in tempus nutabit pes eorum, prope namque est dies interitus eorum, et (x)properant futura illis, Deut. xxxii 20, 26-28, (x)32-35;
quod Jehovah canticum illud Moschi dictaverit, videatur ibi xxxi 19, 21. {12}De illa gente ita quoque Dominus, apud Johannem,
Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere; ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit, viii 44;
praeter in multis aliis locis.
4 Quod Christiani tametsi haec sciunt, usque credant quod gens illa tandem convertetur ad Dominum, et tunc introducetur in terram ubi prius fuerat, est, ut dictum, quia non sciunt sensum internum Verbi; (c)et quia putant quod nihil faciat vita hominis; et quod malum etiam per crebros actus irradicatum, nihil obstet quin homo per fidem, etiam unius horulae, spiritualis fieri possit et regenerari et sic acceptari a Domino; {13}tum quod intromissio in caelum sit solius misericordiae, et quod haec sit erga singularem gentem, et non ita erga omnes in universo qui misericordiam Domini recipiunt; qui ita cogitant non sciunt quod prorsus contra Divinum sit quod quidam ut electi nascerentur ad salutem et {14} caelum, et quidam ut non electi ad damnationem et infernum; ita cogitare de Divino foret horrendum, quia foret summa immisericordia, cum tamen Divinum est ipsa Misericordia. Ex his nunc constare potest quod gens {15}Israelitica et Judaica non electa fuerit, et minus (x)quod eligetur; {16}tum quod non aliquid Ecclesiae apud illam fuerit, nec esse potuerit, sed modo repraesentativum ejus; et quod usque ad hunc diem conservata sit, fuerit propter Verbum Veteris Testamenti, de qua re videatur n. 3479.
@1 i, ita in spurcis amoribus$
@2 etiam$
@3 cogitantes$
@4 ducere$
@5 regenerare illum; et hoc$
@6 Before in Christiano$
@7 eligeretur$
@8 reduceretur$
@9 scitur$
@10 fuerit$
@11 Mosis$
@12 nec expendunt Ipsius Domini verba de$
@13 et introduci in coelum, ac praeterea quod misericordia Domini sit determinata ad aliquam gentem$
@14 i ad$
@15 illa$
@16 et$
AC n. 7052
7052. Vers. 27-31. Et dixit Jehovah ad Aharonem, Vade obviam Moschi desertum; et ivit, et occurrit illi in monte Dei, et osculatus illum. Et indicavit Moscheh Aharoni omnia verba Jehovae, quibus misit illum, et omnia signa quae praecepit illi. Et ivit Moscheh et Aharon, et congregaverunt omnes seniores filiorum Israelis. Et locutus Aharon omnia verba quae locutus Jehovah ad Moschen, et fecit signa ad oculos populi. Et credidit populus, et audiverunt quod visitaverit Jehovah filios Israelis, et quod viderit afflictionem illorum; et inflexerunt se et incurvaverunt se. `Et dixit Jehovah ad Aharonem’ significat verum doctrinae et ibi perceptionem a Divino: `Vade obviam Moschi’ significat quod conjungeretur cum vero immediate a Divino procedente: `desertum’ significat ubi non ita prius est: `et ivit, et occurrit illi in monte Dei’ significat conjunctionem in bono amoris ibi: `et osculatus illum’ significat affectionem conjunctionis: `et indicavit Moscheh Aharoni omnia verba Jehovae’ significat influxum veri immediate procedentis a Divino Domini in verum quod mediate procedit, et instructionem in singulis doctrinae: `quibus misit illum’ significat quae procedunt: `et omnia signa quae praecepit illi’ significat illustrationem et inde confirmationem simul: `et ivit Moscheh et Aharon’ significat vitam conjunctionis utriusque: `et congregarunt omnes seniores filiorum Israelis’ significat praecipua sapientiae quae Ecclesiae spirituali: `et locutus Aharon omnia verba quae locutus Jehovah ad Moschen’ significat doctrinam inde a Divino: `et fecit signa ad oculos populi’ significat confirmationem ad captum: `et credidit populus, et audiverunt’ significat fidem et spem: `quod visitaverit Jehovah filios Israelis’ significat illos qui ab Ecclesia spirituali, quod liberarentur et salvarentur per Adventum Domini: `et quod viderit afflictionem illorum’ significat post tantas tentationes: `et inflexerunt se et incurvaverunt se’ significat humiliationem.
AC n. 7053
7053. `Et dixit Jehovah ad Aharonem’: quod significet verum doctrinae et ibi perceptionem a Divino, constat a significatione `dixit’ quod sit perceptio, de qua saepius; inde `dixit Jehovah’ est perceptio a Divino; et a repraesentatione `Aharonis’ quod sit doctrina veri ei boni, de qua n. 6998, 7009, ita verum ejus; nam omnis doctrina est veri, agit enim doctrina de vero et inde bono, quae doctrina fidei dicitur, et agit de bono et inde vero, quae doctrina charitatis vocaturi sed utraque est veri {1}.
@1 i, quod omne doctrinae sit verum, est quia se refert ad intellectum; sed omne quod se refert ad voluntatem est bonum quia id est vitae$
AC n. 7054
7054. `Vade obviam Moschi’: quod significet quod conjungeretur cum vero immediate a Divino procedente, constat ex significatione `vadere obviam’ quod sit conjungi; et a repraesentatione `Moschis’ quod sit verum immediate a Divino procedens, de qua supra n. 7010.
AC n. 7055
7055. `Desertum’: quod significet ubi non ita prius est, nempe conjunctio, constat a significatione `deserti’ quod sit ubi parum vitale adhuc, de qua n. 1927, ita ubi non bonum et inde verum, n. 4736, nam inde est vitale; hic ubi non conjunctio veri immediate a Divino procedentis cum vero mediate procedente; quod ibi conjunctio fieret, significatur per quod `Aharon vaderet obviam Moschi desertum.’ Quod conjunctionem illam concernit, sciendum quod apud hominem verum mediate a Divino procedens dari possit, et tamen usque id non esse conjunctum cum vero quod immediate a Divino procedit.
2 Sed haec res quia {1} (t)arcana est, illustretur exemplis: qui secundum doctrinam suae Ecclesiae apud se confirmatam cogitant {2}et docent, et non sciunt num vera sint aliunde quam ex eo quod ex (x)doctrina Ecclesiae sint, et quod a viris {3}doctis et illustratis tradita, apud illos verum mediate a Divino procedens potest esse, sed usque hoc non conjunctum est cum vero quod immediate a Divino procedit; si enim conjunctum foret, tunc haberent {4}affectionem sciendi verum propter verum, et imprimis propter vitam, inde quoque donati forent perceptione num doctrinalia Ecclesiae suae sunt vera antequam confirmant illa apud se, et viderent in singulis num concordarent confirmantia cum ipso vero.
3 Sint etiam pro exemplo: prophetae per quos Verbum scriptum est, illi scripserunt sicut spiritus a Divino {5}dictavit, ipsa enim verba quae scriberent in auribus illorum enuntiabantur; apud illos fuit verum mediate a Divino procedens, hoc est, per caelum, sed non ideo verum quod immediate a Divino processit, nam non perceptionem habebant, quid singula in sensu interno significarent, nam cum conjuncta sunt, tunc, ut dictum, perceptio datur. Conjunctio illa raro datur apud hominem, sed datur apud omnes qui in caelo, cumprimis qui in caelo intimo seu tertio sunt; nec apud hominem datur nisi ille in tantum regeneratus sit ut elevari queat a sensuali usque versus rationale suum, et sic in luce caeli ubi sunt angeli sisti. Apud omnem quidem hominem est influxus Divinus tam immediatus quam mediatus, n. 6063, 7004, sed conjunctio non est nisi apud illos qui perceptionem veri ex bono habent; nam {6}illi apud quos conjunctus est influxus immediatus Divinus cum mediato {7}se patiuntur a Domino duci, sed apud {8}quos non conjuncti sunt {9}influxus illi semetipsos ducunt; et hoc amant. Ex his nunc constare potest quid per `desertum’ hic intelligitur, quod sit ubi non conjunctio.
@1 i in se$
@2 aut$
@3 illustratis et doctis$
@4 perceptionem num doctrinalia sunt vera, antequam confirmantur$
@5 dictarunt$
@6 ille apud quem$
@7 ducitur a Domino$
@8 quem$
@9 ducitur a semet$
AC n. 7056
7056. `[Et ivit, et] occurrit illi in monte Dei’: quod significet conjunctionem in bono amoris ibi, constat ex significatione `occurrere’ seu obviam venire, quod sit conjunctio, de qua mox supra n. 7054; et ex significatione `montis Dei’ quod sit bonum amoris Divini, de qua n. 6829. Cum hoc ita se habet: conjunctio veri immediate a Divino procedentis cum vero quod mediate procedit non dari potest quam in bono, nam bonum est ipsa humus; vera sunt semina, quae non alibi quam {1}in bono ut in sua humo crescunt; {2} bonum {3}etiam est ipsa anima veri, inde verum, ut sit verum, existit et inde vivit.
2 (s)Verum quod immediate a Divino procedit vocatur verum, sed est in se bonum quia a Divino Bono procedit; at est bonum cui omne verum Divinum unitum est; verum dicitur quia in caelo apparet ut lux, at est lux qualis lux vernalis cui calor vivificans omnia telluris {4}unitus est; ex his constare quoque potest quod conjunctio veri immediate a Divino procedentis cum vero quod mediate procedit non dari queat nisi in bono, consequenter nisi homo afficiatur vero propter verum, {5}imprimis propter bonum, ita propter vitam, tunc enim homo in bono est.
3 {6}Adhuc sciatur quomodo se habet cum conjunctione illa, ex his: verum immediate a Divino procedens intrat in voluntatem hominis, haec via ejus est; at verum quod mediate a Divino procedit intrat in intellectum hominis, quapropter non conjunctio fieri potest nisi voluntas et intellectus unum agant, nempe nisi voluntas velit bonum et intellectus confirmet id per verum; cum itaque conjunctio est, tunc apparet Dominus ut praesens; Ejus praesentia etiam percipitur; at cum non conjunctio est, tunc est Dominus (d)sicut absens {7}; sed absentia Ipsius non percipitur si non scitur ex aliqua perceptione quid Ipsius praesentia.(s)
@1 ibi$
@2 i omnia enim vera spectant bonum, et procedunt a bono, quapropter verum cum vero, ut sit verum, non dari potest quam in bono,$
@3 enim$
@4 conjunctis$
@5 et$
@6 i Ut$
@7 i tametsi praesens$
AC n. 7057
7057. `Et osculatus illum’: quod significet affectionem conjunctionis, constat ex significatione `osculari’ quod sit conjunctio ex affectione, de qua n. 3573, 3574, 4353, 5929, 6260.
AC n. 7058
7058. `Et indicavit Moscheh Aharoni omnia verba Jehovae’: quod significet influxum veri immediate procedentis a Divino Domini in verum quod mediate procedit, et instructionem in singulis doctrinae, constat ex significatione `indicare’ quod sit influxus, de qua n. 5966; ex repraesentatione `Moschis’ quod sit verum immediate procedens a Divino Domini, de qua n. 7010, 7054; ex repraesentatione `Aharonis’ quod sit verum {1}mediate procedens a Divino Domini, de qua n. 7009; et ex significatione `omnium verborum Jehovae’ quod sint {2}singula doctrinae; instructio significatur per quod `Moscheh {3}indicavit illa Aharoni,’ fit enim instructio a Divino per influxum, qui significatur per `indicare’; ex his patet quod per `indicavit Moscheh Aharoni omnia verba Jehovae’ significetur influxus veri immediate procedentis a Divino Domini in verum quod mediate procedit, et instructio in singulis doctrinae.
2 Quod instructionem in singulis doctrinae attinet, datur illa cum verum immediate procedens a Divino Domini conjungitur cum vero quod mediate procedit, nam tunc datur perceptio, videatur supra n. 7055; (s)conjunctio illa datur imprimis apud angelos qui in tertio seu intimo caelo sunt, ac caelestes vocantur; illi habent exquisitam perceptionem {4} utriusque veri, et inde praesentiae Domini; causa est quia in bono sunt {5}prae aliis, nam illis bonum innocentiae est; idcirco {6} Domino proximi sunt ac in luce fulgurante et quasi flammante, nam Dominum vident ut Solem cujus (t)lucis radii tales sunt ex propinquitate.(s)
3 Verum immediate procedens a Divino Domini dicitur, tametsi agitur hic in sensu interno de Domino cum fuit in mundo, et cum invocavit Patrem Suum sicut a {7}Se separatum; sed quomodo hoc se {8}habet, prius aliquoties dictum est, quod nempe Ipsum Divinum seu Jehovah fuit in Ipso, nam a Jehovah conceptus est, quare etiam Ipsum vocat Patrem Suum, (c)et Semet Filium Ipsius; sed {9}Dominus tunc fuit in Humano infirmo ex hereditario a matre, et quantum in hoc fuit, tantum Jehovah seu Ipsum Divinum, quod fuit in Ipso, apparuit absens, at quantum Dominus fuit in Humano glorificato seu Divino facto, tantum Jehovah seu Ipsum Divinum praesens fuit ac in Ipso Humano; inde nunc sciri potest quomodo intelligitur per quod dicatur quod verum quod immediate processerat ex Divino fuerit ex Divino Domini.
@1 quod mediate procedit$
@2 vera$
@3 indicaret omnia verba Jehovae$
@4 i conjunctionis$
@5 et ex bono perceptionem omnis veri habent$
@6 i etiam$
@7 semet$
@8 habuit$
@9 i quantum$
AC n. 7059
7059. `Quibus misit illum’: quod significet quae procedunt, nempe singula doctrinae, constat ex significatione `mitti’ quod sit procedere, de qua n. 2397, 4710.
AC n. 7060
7060. `Et omnia signa quae praecepit illi’: quod significet illustrationem et inde confirmationem simul, constat ex significatione `signorum’ quod sint illustratio et confirmatio veritatum, de qua n. 7012.
AC n. 7061
7061. `Et ivit Moscheh et Aharon’: quod significet vitam conjunctionis utriusque, nempe veri immediate a Divino Domini procedentis et (x)veri quod mediate procedit, constat ex significatione `ire’ quod sit vita, de qua n. 3335, 3690, 4882, 5493; ex repraesentatione `Moschis’ quod sit verum immediate a Divino {1} procedens, de qua n. 7010, 7054; et a repraesentatione `Aharonis’ quod sit verum mediate a Domino procedens, de qua n. 7009; {2}inde nunc quia iverunt simul, significatur {3} vita conjunctionis utriusque.
@1 i Domini$
@2 d inde nunc i et$
@3 i per illa verba$
AC n. 7062
7062. `Et congregarunt omnes seniores filiorum Israelis’: quod significet praecipua (x)sapientiae quae Ecclesiae spirituali, constat ex significatione `seniorum’ quod sint praecipua sapientiae, ita quae concordant cum bono, de qua n. (x)6524; et ex repraesentatione `filiorum Israelis’ quod {1}sit Ecclesia spiritualis, de qua n. 6426, 6637.
@1 sint$
AC n. 7063
7063. `Et locutus Aharon omnia verba quae locutus Jehovah ad Moschen’: quod significet doctrinam inde a Divino, constat ex significatione `loqui’ cum praedicatur de doctrina quae per `Aharonem’ repraesentatur, quod sit {1}enuntiatio et praedicatio’, de qua n. 6987, 6999; ex repraesentatione `Aharonis’ quod sit verum mediate procedens a Divino Domini, ita doctrina veri et boni, de qua n. 6998, 7009; et ex significatione `verborum quae locutus Jehovah ad Moschen’ quod sit ex Divino, hoc est, per verum quod immediate procedit a Divino Domini, quod verum repraesentatur per `Moschen,’ n. 7010, 7054.
@1 praedicatio et enuntiatio$
AC n. 7064
7064. `Et fecit signa ad oculos populi’: quod significet confirmationem ad captum, constat ex significatione `signorum’ quod sint confirmatio veritatum, ac ita cognitio, de qua n. 6870; et ex significatione `oculorum’ quod sint illa quae sunt visus interni seu intellectus, de qua n. 2701, 3820, 4403-4421, 4523-4534; ita `ad oculos’ est ad intellectum seu captum.
AC n. 7065
7065. `Et credidit populus, et audiverunt’: quod significet fidem et spem, constat ex significatione `credere’ quod sit credere in spirituali sensu, seu fides, de qua n. 6956, 6970; et ex significatione `audire’ quod sit oboedire et quoque appercipere, de qua n. 5017, hic spem habere, nam qui in fide (c)et oboedientia est, cum appercipit confirmationes {1}, spem accipit; nam spes est inde.
@1 i quae per signa significatur$
AC n. 7066
7066. `Quod visitaverit Jehovah filios Israelis’: quod significet illos qui ab Ecclesia spirituali, quod liberarentur et salvarentur per Adventum Domini, constat ex significatione `visitare’ quod sit liberatio {1} per Adventum Domini in mundum, de qua n. 6895, ita quoque salvatio; quod illi qui ab Ecclesia spirituali per Adventum Domini in mundum adoptati sint ac salvati, videatur n. 6854, 6914, 7035; et ex repraesentatione `filiorum Israelis’ quod sint Ecclesia spiritualis, de qua n. 6426, 6637; quod `Jehovah’ in Verbo sit Dominus, videatur n. 1343, 1736, 2921, 3023, 3035, 5663, (t)6281, 6303, 6905.
@1 i a falsis$
AC n. 7067
7067. `Et quod viderit afflictionem illorum’: quod significet post tantas tentationes, constat ex significatione `afflictionis’ quod sit tentatio, de qua n. 5356; et ex repraesentatione `filiorum Israelis’ quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua n. 6426, 6637; de afflictione seu infestatione a falsis, ita de tentationibus illorum qui ab Ecclesia spirituali fuerunt, ante Adventum Domini, videatur n. 6854, 6914, (x)7037.
AC n. 7068
7068. `Et inflexerunt se et incurvaverunt se’: quod significet humiliationem, constat ex significatione `inflectere se et incurvare se’ quod sit effectus humiliationis, de qua n. 2153, 6266; sed quod `inflectere se’ sit humiliatio exterior et illorum qui in vero sunt, et quod `incurvare se’ sit humiliatio interior et illorum qui in bono sunt, videatur n. 5682; quod ita sit, patuit saepius ab illis {1} qui in vero sunt, et ab illis qui in bono; qui in vero sunt, sunt quasi rigidi, ac stant {2}erecti sicut duri, et cum se coram Divino humiliare debent, solum inflectunt parumper corpus; at qui in bono sunt, illi sunt quasi molles, et cum se coram Divino humiliant, se incurvant usque ad terram; verum enim absque bono prorsus rigidum est, et cum spectat bonum ut finem, rigidum illud incipit mollescere; at bonum in se molle est, et verum quod {3} insinuatur, quia fit ibi bonum, etiam mollescit; (m)causa est quia verum non in formam caelestem ordinari potest nisi {4}a bono, inde est in se durum, forma enim caelestis est liberrima et nullius resistentiae; inde bonum {5}apud quod verum rite ordinatum est simile est, ac, ut dictum, est molle.(n)
@1 i in altera vita$
@2 recti$
@3 i ei$
@4 conjungatur$
@5 in quo$
AC n. 7069
7069. Continuatio de Spiritibus Planetae Mercurii
Porro, qualis est genius spirituum qui ex planeta Mercurio sunt, ex sequentibus adhuc patescere potest. Sciendum quod omnes quotcumque spiritus sunt fuerint homines; humanum enim genus est seminarium caeli; {1}tum quod ipsi spiritus tales prorsus sint quales fuerunt cum vixerunt in {2}mundo, nam unumquemque sequitur vita ejus; {3} quia ita est, genius hominum cujuscumque telluris cognosci potest (c)a genio spirituum qui inde sunt.
@1 et$
@2 corpore$
@3 i et$
AC n. 7070
7070. Quia spiritus e Mercurio in Maximo Homine referunt memoriam rerum a materialibus abstractarum, n. 6808, idcirco cum aliquis cum illis de terrestribus, corporeis, et mere mundanis loquitur, nolunt prorsus audire, cumque audire de illis coguntur, tunc transmutant ea in alia et plerumque in contraria ex causa ut evitent.
AC n. 7071
7071. Ut pro certo scirem quod talis eorum genius esset, licuit repraesentare illis prata, novalia, hortos, silvas, flumina, sed ilico transmutabant illa; prata et novalia obscurabant, et per repraesentationes implebant anguibus; flumina denigrabant, ut aqua non limpida appareret; {1}cum quaererem cur ita facerent, dicebant quod non velint cogitare de talibus, sed de realibus, quae sunt cognitiones rerum a terrestribus abstractarum, imprimis talium quae existunt in caelis.
@1 cumque$
AC n. 7072
7072. Postea repraesentabam illis volucres majores et minores, quales in nostra tellure sunt, (x) nam in altera vita repraesentari possunt talia quasi ad vivum, ipsa loquela spirituum et angelorum repraesentationibus plena est; cum volucres illas repraesentatas viderent, primum volebant illas mutare, sed dein delectabantur illis, et quiescebant; causa erat quia volucres significant cognitiones rerum, cujus rei perceptio quoque tunc influebat; ideo abstinebant ab illis transmutandis, et sic ab ideis memoriae suae avertendis. {1}Postea repraesentare licebat coram illis amoenissimum hortum plenum lampadibus et lucernis; tunc morabantur et detinebantur, ex causa quia lampades cum lucernis significant veritates quae lucent a bono; inde patuit quod {2}teneri potuerint in spectandis materialibus, modo simul insinuatur significatio illorum in sensu spirituali; quae enim sensus spiritualis sunt a materialibus abstracta sunt sed repraesentantur in materialibus.
@1 Postmodum$
@2 detineri$
AC n. 7073
7073.{1} Praeterea locutus sum cum illis de ovibus et agnis, sed talia non volebant audire quia ea illis percepta sunt ut terrestria; causa erat quia non intelligebant quid innocentia, quam `agni’ significant; quod apperceptum est ex eo, cum dicerem quod agni nec in caelo ut agni repraesentati appareant, sed cum nominantur, ibi loco illorum percipiatur innocentia; tunc dicebant se non scire quid innocentia, sed (t)modo scire quoad vocem; causa est quia modo cognitionibus, non autem usibus, qui sunt cognitionum fines, afficiuntur, n. 6815; ita quia non afficiuntur cognitionum finibus, nec scire possunt ex perceptione interna quid innocentia.
@1 In A this was written after n. 7076, but numbers were altered for its insertion here.$
AC n. 7074
7074. Aliqui ex spiritibus telluris Mercurii ad me veniebant missi ab aliis, ut audirent quid {1}apud me ageretur; quibus unus ex spiritibus nostrae telluris dicebat quod dicerent suis, ut non aliud quam verum loquerentur, et non, ut solent, interrogantibus opposita objicerent; nam si aliquis ex nostrae telluris spiritibus ita faceret, plecteretur; sed tunc respondebat cohors quae remota erat, (c)e qua spiritus illi emissi erant, quod {2}si ideo plecterentur, omnes plecterentur, quoniam aliter facere nequeunt ex continuo usu; dicebant quod cum loquuntur cum hominibus suae telluris, {3} ita quoque faciant; at hoc non animo illos fallendi, sed ut sic inspirent desiderium sciendi; cum enim opposita objiciunt, et occultant res certo modo, tunc cupido sciendi excitatur, (c)et sic ex studio explorandi illa, memoria locupletatur.
@1 hic$
@2 sic$
@3 i quod$
AC n. 7075
7075. De eadem re cum illis alia vice quoque loquebar; et quia sciebam quod loquerentur cum hominibus suae telluris, quaerebam quomodo incolas suos instruunt; dicebant quod non instruant illos quomodo se res habet, sed usque {1}insinuent aliquam rei apperceptionem, ut inde cupido sciendi alatur et crescat; nam si responderent ad omnia, periret cupido; addebant quod opposita objiciant etiam ob causam ut veritas dein melius appareat; nam omnis veritas {2} apparet {3} relative ad opposita.
@1 insinuent altered to insinuarent$
@2 i non$
@3 i nisi$
AC n. 7076
7076. Pro more habent ut non dicant alicui quae sciunt, sed usque (x)ab omnibus scire velint quae illi sciunt; sed cum sua societate communicant omnia, usque adeo ut quae unus scit, omnes sciant, et quae omnes, quisque ibi.
AC n. 7077
7077. Quia spiritus Mercurii tales sunt et usque abundant cognitionibus, in aliqua specie fastus sunt, n. 6813; inde putant quod tam multa sciant ut vix sciri plus possit; sed illis a nostrae telluris spiritibus dictum est quod non multa sciant sed pauca, et quod illa quae non sciunt sint infinita respective; {1}quodque illa quae non