CUJ n. 1
1. CONTINUATIO DE ULTIMO JUDICIO.
(I.) QUOD ULTIMUM JUDICIUM PERACTUM SIT.
In priori opusculo De Ultimo Judicio actum est de his: Quod Interitus Mundi non intellectus sit per diem Ultimi Judicii (n. 1-5): Quod Procreationes Generis Humani non cessaturae sint (n. 6-13): Quod Caelum et Infernum sint ex Humano Genere (n. 14-22): Quod omnes, quotcunque nati sunt homines a principio creationis, et defuncti, sint in Caelo vel in Inferno (n. 23-27): Quod Ultimum Judicium futurum sit ubi omnes simul sunt, ita in Mundo spirituali et non in Terris (n. 28-32): Quod Ultimum Judicium existat, quando Finis Ecclesiae est; et quod Finis Ecclesiae sit, quando non Fides quia non Charitas (n. 33-39): Quod omnia, quae in Apocalypsi praedicta sunt, hodie impleta sint (n. 40-44): Quod Ultimum Judicium peractum sit (n. 45-52): De Babylonia et ejus destructione (n. 53-64): De priori Caelo et ejus abolitione (n. 65-72): De statu Mundi et Ecclesiae posthac (n. 73, 74).
CUJ n. 2
2. Quod de Ultimo Judicio continuetur, est imprimis ut sciatur qualis status mundi et ecclesiae fuit ante ultimum judicium, et qualis status mundi et ecclesiae factus est post illud; tum, quomodo ultimum judicium peractum est super Reformatos.
CUJ n. 3
3. Communis opinio in Christiano orbe est, quod universum caelum quod oculis spectatur, et quod universa terra quae ab hominibus habitatur, die ultimi judicii peritura sint, et quod novum caelum et nova terra loco illorum exstitura; et quod tunc animae hominum recepturae sint sua corpora, et sic homo futurus homo sicut prius. Haec opinio fidei facta est ex eo, quod Verbum non aliter intellectum sit quam secundum sensum litterae ejus; nec aliter potuit intelligi, antequam sensus ejus spiritualis detectus est: tum ex eo, quod a multis inducta sit fides, quod anima sit modo halitus exspiratus ab homine; quodque spiritus sint substantiae venti, similiter angeli. Quamdiu non plus in intellectu de animabus, deque spiritibus et de angelis fuit, non potuit aliter cogitari de ultimo judicio. Sed quando in intellectum venit, quod homo sit homo post mortem, quemadmodum fuit homo in mundo, cum sola differentia quod tunc indutus sit corpore spirituali, et non naturali sicut prius, et quod corpus spirituale coram illis qui spirituales sunt, simile appareat, quemadmodum corpus naturale apparet coram illis qui naturales sunt, tunc etiam in intellectum venire potest, quod ultimum judicium non futurum sit in mundo naturali, sed in mundo spirituali; in hoc mundo enim omnes homines usquam nati et defuncti simul sunt.
CUJ n. 4
4. Quando hoc in intellectum venit, tunc dissipari possunt paradoxa, quae homo alioqui cogitaturus esset de statu animarum post mortem, de reunitione illarum cum corporibus putrefactis, et de destructione universi creati, ita de ultimo judicio. De statu animarum post mortem cogitaturus esset haec paradoxa: quod homo tunc esset sicut halitus, aut sicut ventus, aut sicut aether, vel volitans in aere, vel non manens in loco, sed in Ubi, quod vocant Pu, ac nihil videret quia non ei oculi, nihil audiret quia non ei aures, nihil loqueretur quia non ei os, ita foret caecus, surdus et mutus, et jugiter in exspectatione, quae non potest non tristis esse, de receptione functionum istarum animae, ex quibus omne jucundum vitae ejus est, die ultimi judicii: et quod in simili statu misero essent animae omnium hominum a prima creatione, et quod illi qui ante quinquaginta ac sexaginta saecula vixerunt, adhuc in aere similiter volitarent, aut in Pu manerent et exspectarent judicium: praeter lamentabilia alia.
CUJ n. 5
5. Ut praeteream paradoxa, quae homo, qui non scit quod post mortem sit homo sicut prius, cogitaturus esset de destructione universi; quae similia sunt, et aeque multa. Verum cum novit quod homo post mortem non sit halitus aut ventus, sed quod sit spiritus, ac si bene vixit, angelus in caelo, et quod spiritus et angeli sint in perfecta forma homines, tunc potest de statu hominum post mortem, et de ultimo judicio, ex intellectu cogitare, et non ex fide separata ab intellectu, ex qua merae traditiones exeunt: et quoque potest ex intellectu pro certo concludere, quod ultimum judicium, de quo praedicitur in Verbo, non exstiturum sit in mundo naturali, sed in mundo spirituali, ubi omnes simul sunt; tum etiam, quod ultimum judicium, quando fit, propter fidem Verbi, revelandum sit.
CUJ n. 6
6. Separa te ab idea de anima quod sit sicut halitus, et cogita tunc de statu tuo, aut de statu amicorum, aut de statu infantum tuorum post mortem, annon cogitabis quod victurus sis homo, et de illis similiter? Et quia sine sensibus non datur vita quae vita, non potes aliter cogitare, quem quod etiam videant, audiant et loquantur: ita quoque scribunt parentatores super defunctis; ponunt illos in caelo inter angelos, in vestibus albis, et in paradisis. At posthac relabere in ideam, quod anima sit halitus, et quod non prius vivat cum sensu quam post ultimum judicium, annon poteris insanire, cogitando, “Qualis ero? ubinam interea? num volabo in aere, vel manebo in Pu? Docuit tamen praedicator, quod post mortem inter beatos venturus sim si bene credidero et bene vixero.” Credas itaque, sicut veritas est, quod sis homo post mortem sicut ante illam, cum sola differentia quae est inter naturale et spirituale: ita quoque cogitant omnes, qui credunt vitam aeternam, et nihil sciunt de traditione hypothetica de anima.
CUJ n. 7
7. Ex his quae hactenus dicta sunt, constare potest, quod ultimum judicium non in mundo naturali, sed in mundo spirituali existere possit. Quod etiam in illo mundo exstiterit, videri potest ex illis quae in priori opusculo De Ultimo Judicio (n. 45-72), ex visis memorata sunt; ac ulterius ex sequentibus, quae de judicio super Reformatos ex visis memoranda sunt. Ille qui attendit, id quoque videre potest ex novis, quae de caelo, de Verbo, et de ecclesia nunc revelantur. Quis homo potest talia sumere a se?
CUJ n. 8
8. (II.) DE STATU MUNDI ET ECCLESIAE ANTE ULTIMUM JUDICIUM, ET POST ILLUD.
Quod ultimum judicium in mundo spirituali peractum sit, constare potest ex illis quae nunc supra dicta sunt: at vero ut aliquid sciatur de statu mundi et ecclesiae ante illud et post illud, omnino scienda sunt haec:-
(i Quid intelligitur per “prius caelum” et per “priorem terram” quae transiverunt (Apoc. xxi. 1).
(ii). Quinam et quales fuerunt qui in priore caelo et in priore terra.
(iii.) Quod antequam ultimum judicium super illos falsum est, multa communicatio inter caelum et mundum, ita quoque inter Dominum et Ecclesiam, intercepta fuerit.
(iv.) Quod post ultimum judicium communicatio restituta sit.
(v.) Quod inde sit, quod post ultimum judicium, et non prius, revelationes pro Nova Ecclesia factae sint.
(vi.) Quod status mundi et ecclesiae ante ultimum judicium fuerit sicut vespera et nox; post illud autem sicut mane et dies.
CUJ n. 9
9. (i.) Quid intelligitur per “prius caelum” et per “priorem terram” quae transiverunt, de quibus in Apocalypsi (cap. xxi. 1).- Per “prius caelum” et per “priorem terram ibi, non intelligitur caelum quod coram oculis hominum in mundo apparet, nec terra quae ab hominibus incolitur; nec intelligitur caelum prius in quo sunt omnes a prima creatione qui bene vixerunt: sed intelliguntur congregationes spirituum, qui inter caelum et infernum sibi tanquam caelos fecerunt: et quia omnes spiritus et angeli habitant super terris, aeque ac homines, inde per “prius caelum” et “priorem terram” illa intelliguntur. Quod illud caelum et illa terra transiverint, visum est, et ex visis descriptum in opusculo De Ultimo Judicio (n. 45-72).
CUJ n. 10
10. (ii.) Quinam et quales fuerunt illi qui in priori caelo et in priore terra, descriptum est in opusculo De Ultimo Judicio; sed quia ex cognitione, quinam et quales fuerunt, pendet intellectus sequentium, de illis etiam hic dicetur. Omnes illi, qui se congregaverunt sub caelo, et in variis locis sibi tanquam caelos formaverunt, quos etiam caelos vocaverunt, fuerunt conjuncti cum angelis ultimi caeli, sed solum quoad externa, non autem quoad interna: plerique fuerunt hirci et ex eorum familia, de quibus apud Matthaeum (cap. xxv. 41-46); qui quidem in mundo non fecerunt mala, moraliter enim bene vixerunt, sed non fecerunt bona ex origine boni, separaverunt enim fidem a charitate, et inde mala non ut peccata aspexerunt. Hi quia in externis ut Christiani vixerunt, conjuncti fuerunt angelis ultimi caeli, qui similes illis in externis sunt, sed non similes in internis, sunt enim “oves,” et in fide, sed in fide charitatis. Propter illam conjunctionem non potuerunt non tolerari; nam separare illos ante ultimum judicium, fuisset damnum inferre illis qui in ultimo caelo erant, traherentur enim hi cum illis in perniciem. Hoc est quod Dominus praedixit apud Matthaeum:
Jesus dixit parabolam: “Simile est regnum caelorum homini seminanti bonum semen in agro suo: sed dum dormiverunt homines, venit ejus inimicus, et seminavit zizania et abivit: cum… germinavit herba, et fructum fecit, tunc apparuerunt etiam zizania. Accedentes autem servi patrisfamilias, et dixerunt illi, Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo?… Visne ergo abeuntes colligamus illa? Ipse vero dixit, Non, ne forte colligentes zizania, eradicetis simul cum illis triticum; sinite una crescere utraque usque ad messem; et tempore messis dicam messoribus, Colligite prius zizania, et colligate ea in fasciculos ad comburendum ea; triticum vero congregate in horreum. …Qui seminavit bonum semen est Filius hominis; ager… est mundus;… semen sunt filii regni; zizania… sunt filii mali;… messis est consummatio saeculi:… quemadmodum ergo colliguntur zizania, et… comburuntur, sic erit in consummatione saeculi” (xiii. 24-30, 37-40):
“consummatio saeculi” est ultimum tempus ecclesiae; “zizania” sunt qui interius mali sunt; “triticum” sunt qui interius boni sunt; “collectio illorum in fasciculos ad comburendum,” est ultimum judicium super illos; ne per separationem ante ultimum Judicium damnum inferatur bonis, intelligitur per “ne colligendo zizania eradicetis simul cum illis triticum, sinite utraque crescere usque ad messem.”
CUJ n. 11
11. (iii.) Quod antequam ultimum judicium super illas jactum est, multa communicatio inter caelum et mundum, ita inter Dominum et ecclesiam, intercepta fuerit.- Omnis illustratio homini est a Domino per caelum, ac intrat per viam internam; quamdiu inter caelum et mundum, seu inter Dominum et ecclesiam, talium congregationes fuerunt, non potuit homo illustrari; fuit sicut cum jubar solis per atram interpositam nubem disparatur; aut sicut sol per interjectam lunam eclipsin patitur, ac lux ejus intercipitur: quare si tunc aliquid a Domino revelatum fuisset, hoc vel non intellectum, vel si intellectum usque non receptum, vel si receptum usque postea suffocatum fuisset. Nunc quia omnes illae congregationes interpositae per ultimum judicium dissipatae sunt, patet, (iv.) Quod communicatio inter caelum et mundum, seu inter Dominum et ecclesiam, restituta sit.
CUJ n. 12
12. (v.) Quod inde sit quod post ultimum judicium peractum, et non prius, revelationes pro Nova Ecclesia factae sint; nam postquam per ultimum judicium communicatio restituta est, potest homo illustrari et reformari, hoc est Divinum verum Verbi intelligere, illud intellectum recipere, ac receptum retinere, obstacula enim interjecta remota sunt: quare Johannes, postquam prius caelum et prior terra transivit, dicit se
Vidisse novum caelum et novam terram; et tunc urbem sanctam Hierosolymam descendentem a Deo e caelo, paratam sicut sponsam coram marito suo: et audivit Sedentem super throno dicentem, “Ecce nova omnia facio” (Apoc. xxi. 1, 2, 5);
quod per “Hierosolymam” intelligatur ecclesia, videatur in Doctrina de Domino (n. 62-64); ac de novis ejus (n. 65 ibi).
CUJ n. 13
13. (vi.) Quod status mundi et ecclesiae ante ultimum judicium fuerit sicut vespera et nox, post illud autem sicut mane et dies.- Quando lux veri non apparet, et verum non recipitur, est status ecclesiae in mundo sicut vespera et nox; quod talis status ante ultimum judicium fuerit, constare potest a supradictis (n. 11); quando autem lux veri apparet, et verum recipitur, est status ecclesiae in mundo sicut mane et dies. Inde est, quod bini illi status ecclesiae in Verbo dicantur “vespera et mane,” tum “nox et dies;” ut in his:
“Dixit ad me” Sanctus, “Usque ad vesperam mane bis mille trecenta; tunc justificabitur sanctum” (Dan. viii. 14).
“Visio vesperae et mane veritas est” (Dan. viii. 26).
“Erit dies unus, qui notus est Jehovae, non dies nec nox, quia circa tempus vesperae erit lux” (Sachar. xiv. 7).
“Ad me clamans e Seir, Custos,… quid de nocte?… Dixit custos, Venit mane, etiamque nox” (Esai. xxi. (11,) 12).
Jesus de ultimo tempore ecclesiae,
“Vigilate,… non enim scitis, quando Dominus domus venturus sit, vesperi, media nocte, in {1}gallinaceo, an mane” (Marc. xiii. 35).
Jesus dixit, “Me oportet operari… quando dies est; venit nox quando nemo potest operari” (Joh. ix. 4):
et alibi
(Ut Esai. xvii. 14; Jer vi. 4, 5; Psalm. xxx. 6; Psalm. lxv. 9; Psalm. xc. 6).
Quia per “vesperam” et “noctem” talia intelliguntur, ideo Dominus, ut impleret Verbum, etiam in vespera sepultus est, et postea mane resurrexit.
@1 “gallinaceo”:- Sic, nisi legeres gallicinio.$
CUJ n. 14
14. (III.) DE ULTIMO JUDICIO SUPER REFORMATOS.
In priori opusculo De Ultimo Judicio actum est de judicio super illos, qui per “Babylonem” intelliguntur; tum aliquid de judicio super Mahumedanos, et super Gentes; sed non de judicio super Reformatos. Solum dictum est quod Reformati sint in medio, ordinati secundum patrias ibi, et quod circum illos Pontificii, circum hos Mahumedani, et circum hos gentes et populi ex varia religione. Quod Reformati medium seu meditullium constituerint, erat causa, quia ab illis legitur Verbum, et colitur Dominus, et inde apud illos maxima lux est; et lux spiritualis, quae a Domino ut Sole, qui in sua essentia est Divinus Amor, procedit, se quaquaversum extendit, ac illustrat etiam illos qui in peripheriis circumcirca sunt, et aperit facultatem intelligendi vera, quantum ex religione recipere possunt. Lux enim spiritualis in sua essentia est Divina Sapientia, ac intrat apud hominem in intellectum ejus, quantum is ex cognitionibus receptis in facultate percipiendi est; nec per spatia vadit sicut lux mundi, sed per affectiones et perceptiones veri; ita in instanti ad ultimos fines caelorum. Ex his sunt apparentiae spatiorum in illo mundo. De his videantur plura in Doctrina de Scriptura Sacra (n. 104-113).
CUJ n. 15
15. Sed de Ultimo Judicio super Reformatos in hoc ordine dicetur:-
(i.) Super quos ex Reformatis ultimum judicium factum est.
(ii.) De Signis et Visitationibus ante ultimum judicium.
(iii.) Universale judicium quomodo factum est.
(iv.) De salvatione Ovium,
CUJ n. 16
16. (i.) Super quos ex Reformatis ultimum judicium factum est.-Ultimum judicium non super alios ex Reformatis factum est, quam super illos, qui in mundo professi sunt Deum, legerunt Verbum, audiverunt praedicationes, obiverunt sacramentum Cenae, ac solennia cultus ecclesiae non neglexerunt; et tamen ut licita reputaverunt adulteria, varii generis furta, mendacia, vindictas, odia, et similia: hi tametsi Deum professi sunt, usque nihili fecerunt peccata contra Ipsum; Verbum legerunt, et usque nihili fecerunt praecepta vitae ibi; audiverunt praedicationes, et usque nihil attenderunt; sacramentum Cenae obiverunt, et usque non a prioris vitae malis destiterunt; ac solennia cultus non neglexerunt, et usque nihil emendarunt vitam; ita vixerunt in externis sicut ex religione, et tamen in internis nulla illis religio fuit. Hi sunt qui per “draconem” in Apocalypsi (cap. xii.) intelliguntur; nam de dracone ibi dicitur, quod visus sit in caelo, quod cum Michaele in caelo pugnaverit, et quod e caelo detraxerit tertiam partem stellarum; quae dicta sunt, quia tales per professionem Dei, lectionem Verbi, et per cultum externum, communicaverunt cum caelo. Iidem etiam intelliguntur per “hircos” apud Matthaeum (cap. {1}xxv.); ad quos non dicitur quod mala fecerint, sed quod omiserint bona facere; et illi omnes omittunt bona, quae bona sunt, facere, quia mala ut peccata non fugiunt; et tametsi illa non faciunt, usque licita reputant, et sic spiritu faciunt illa, et quoque corpore dum licet.
@1 xxv. pro “xxiv.”$
CUJ n. 17
17. Super omnes illos ex Reformatis ultimum judicium factum est, non autem super illos qui non crediderunt Deum, contempserunt Verbum, et sancta ecclesiae corde rejecerunt; nam hi omnes, dum e mundo naturali in mundum spiritualem venerunt, conjecti sunt in infernum.
CUJ n. 18
18. Omnes qui in externis vixerunt sicut Christiani, et nihili fecerunt Christianam vitam, exterius unum fecerunt cum caelis, sed interius cum infernis; et quia a conjunctione illorum cum caelo non potuerunt momento evelli, detenti sunt in mundo spirituum, qui medius est inter caelum et infernum; et permissum est illis societates formare, et una vivere sicut in mundo; et ibi per artes in mundo ignotas sistere splendida, et per id persuadere sibi et aliis, quod in caelo essent: quare ex apparentia illa externa societates suas vocaverunt caelos. Illi caeli et illae terrae super quibus habitabant, sunt quae intelliguntur per “caelum prius et terram priorem,” quae transierunt (Apoc. cap. xxi. 1).
CUJ n. 19
19. Interea cum ibi permanserunt, occlusa sunt interiora mentis eorum, et aperta exteriora; per quod non apparuerunt illorum mala, per quae unum faciebant cum infernis. At cum instabat ultimum judicium, reclusa sunt interiora, et tunc coram omnibus apparuerunt quales erant: et quia tunc unum agebant cum infernis, non amplius vitam Christianam potuerunt simulare, sed ex jucundo ruebant in omnis generis mala et flagitia, ac versi sunt in diabolos, et quoque sicut illi visi sunt, quidam nigri, quidam ignei, et quidam lividi sicut cadavera: qui in fastu propriae intelligentiae fuerant, visi sunt nigri; qui in vesano amore imperandi super omnes visi sunt ignei; et qui in neglectu et contemptu veri, visi sunt lividi sicut cadavera. Ita scenae theatrorum istorum mutatae sunt.
CUJ n. 20
20. Reformati in mundo spirituum, qui est medius inter caelum et infernum, constituunt intimum ejus, seu faciunt meditullium, et ibi ordinati sunt secundum patrias. In illo meditullio sunt Angli in medio; Hollandi ad meridiem et orientem; Germani ad septentrionem; Sueci ad occidentem et septentrionem; et Dani ad occidentem: sed in meditullio illo non sunt alii quam qui vitam charitatis ac ejus fidei vixerunt. Societates illorum ibi plures sunt. Circum illos sunt Reformati, qui non vitam fidei et charitatis degerunt: hi sunt qui sibi sicut caelos fecerunt. Sed alia omnium ordinatio est in caelo, et quoque in inferno. Quod Reformati meditullium ibi faciant, est quia, apud illos Verbum legitur, et Dominus etiam colitur, ex quo ibi maxima lux est, quae lux inde ut a centro propagatur in omnes peripherias, ac illustrat. Lux enim in qua sunt spiritus et angeli, procedit a Domino ut Sole, qui in sua essentia est Divinus Amor, et inde lux procedens in sua essentia est Divina Sapientia; inde est omne spirituale istius mundi. De Domino ut Sole in Mundo spirituali, et de Luce et Calore ex eo, videatur in opere De Caelo et Inferno (n. 116-140).
CUJ n. 21
21. Omnis ordinatio societatum in illo mundo est ordinatio secundum differentias amoris; causa est, quia amor est vita hominis, et Dominus, qui est ipse Divinus Amor, ordinat illas secundum receptiones ejus ac differentiae amorum sunt innumerabiles, quas nemo scit nisi solus Dominus. Conjungit societates ita, ut omnes quasi unam vitam hominis agant; societates caelorum ut unam vitam amoris caelestis et spiritualis; societates infernorum ut unam vitam amoris diabolici et infernalis; conjungit caelos et inferna per oppositiones. Quia talis ordinatio est, ideo unusquisque homo post mortem abit in societatem amoris sui, nec potest alio abire, amor enim ejus contranititur. Inde est, quod in caelo sint qui in amore spirituali sunt, in inferno autem qui in solo amore naturali. Amor spiritualis unice per vitam charitatis inditur, et amor naturalis manet naturalis, si vita charitatis omittitur; et amor naturalis, si non subjectus est amori spirituali, est ei oppositus.
CUJ n. 22
22. Ex his constare potest, quinam ex Reformatis sunt, super quos judicium factum est; quod non super illos qui in meditullio sunt, sed super illos qui circum illud; qui, ut dictum est, exterius sicut Christiani ex moralitate externa apparuerunt, sed interius non Christiani ex nulla spirituali vita fuerunt.
CUJ n. 23
23. (ii.) De Signis et Visitationibus ante ultimum judicium.- Visum est super illos, qui sibi sicut caelos fecerunt, sicut nimbosum, quod apparuit ex praesentia Domini in caelis angelicis, qui supra illos, imprimis ex praesentia Ipsius in caelo ultimo, ne aliqui ex illis propter conjunctionem auferrentur et simul perirent. Caeli superiores etiam propius ad illos delati sunt, per quod interiora eorum, super quos judicium venturum erat, recludebantur: quibus reclusis non amplius apparuerunt sicut Christiani morales, ut prius, sed sicut daemones; tumultuabantur et rixabantur inter se de Deo, de Domino, de Verbo, de Fide, et de Ecclesia: et quia concupiscentiae ad mala tunc etiam in liberum emissae sunt, rejecerunt omnia illa cum contemptu et subsannatione, et in flagitia omnis generis ruebant. Ita status caelicolarum istorum mutatus est. Tunc simul omnia splendida illorum, quae per artes in mundo ignotas sibi fecerant, evanuerunt, palatia eorum versa sunt in viles casas, horti in stagna, templa in rudera, ac ipsi colles, super quibus habitabant, in scrupeta, et in similia alia, quae flagitiosis illorum animis et cupiditatibus correspondebant. Nam omnia visibilia mundi spiritualis sunt correspondentiae affectionum, quae sunt apud spiritus et angelos. Haec erant signa venturi judicii.
CUJ n. 24
24. Sicut reclusio interiorum increvit, ita ordo inter habitantes mutatus et inversus est; illi qui maxime invaluerunt ratiociniis contra sancta ecclesiae, irruperunt in medium, et dominium ceperunt; ac reliqui, qui minus valuerunt ratiociniis, ad latera circumcirca secesserunt, et illos qui in medio erant, pro suis angelis tutoribus agnoverunt: ita colligaverunt se in facies inferni.
CUJ n. 25
25. Circa has mutationes status illorum, factae sunt variae concussiones habitationum et terrarum apud illos, quas secuti sunt terrae motus, ingentes secundum aversiones: et quoque hic et ibi facti sunt hiatus versus inferna, quae sub illis erant, et sic aperta est communicatio cum illis; visi tunc sunt halitus ascendentes sicut fumi commixti scintillis ignis. Haec quoque fuerunt signa, quae praecesserunt: quae etiam per Domini verba de consummatione saeculi et tunc de ultimo judicio apud Evangelistas, intelliguntur:
“Suscitabitur gens contra gentem;… terrae motus magni diversis locis;… terribilia quoque signa de caelo magna erunt… Et erit angustia gentium…, resonante mari et salo” ((Luc. xxi. 10, 11, 25; Matth. xxiv. 7; Marc. xiii. 8)).
CUJ n. 26
26. Visitationes etiam factae sunt per angelos; nam antequam aliqua societas male sarta perit, visitatio semper praecedit. Angeli exhortabantur illos ut desisterent; et si non; denuntiabant illis exitium. Tunc etiam explorabant, num aliqui boni illis intermixti essent, quos separabant. Sed turba excitata ab antesignanis suis, contumeliis illos afficiebant, irruentes, ut in forum illos traherent, ac nefandis modis affligerent: factum est ibi sicut in Sodoma. Plerique ex illis fuerunt ex fide separata a charitate; et quoque aliqui, qui charitatem professi sunt, et usque flagitiose vixerunt.
CUJ n. 27
27. (iii.) Universale Judicium quomodo factum est.- Postquam visitationes et signa praenuntia futuri judicii animos illorum ab actibus facinorosis, et quoque a machinationibus seditiosis contra illos qui agnoscebant Dominum pro Deo caeli et terrae, sanctum habebant Verbum, et vitam charitatis agebant, deflectere non potuerunt, supervenit ultimum judicium. Hoc ita factum est.
CUJ n. 28
28. Visus est Dominus in candida nube cum angelis, et auditus est sonus inde sicut tubarum; quod signum repraesentativum tutationis angelorum caeli a Domino erat, et collectionis bonorum ab undiquaque; Dominus enim non infert alicui exitium, sed modo tutatur suos, et abstrahit a communicatione cum malis; quibus abstractis mali in suas concupiscentias veniunt, et ex illis ruunt in nefaria omnis generis. Tunc visi sunt omnes qui perituri simul sicut magnus draco cum cauda in curvum extensa, et versus caelum elevata, et in alto diversimode se inflectente, sicut vellet destruere caelum, ac detrahere illud; sed irrito conatu, nam dejecta est cauda, et draco, qui etiam tunc elevatus apparuit, subsidit. Hanc repraesentationem mihi datum est videre, ut scirem et notum facerem quinam per “draconem” in Apocalypsi intelliguntur; quod nempe per “draconem” intelligantur omnes qui Verbum legunt, praedicationes audiunt, et sancta ecclesiae obeunt, ac nihili faciunt concupiscentias mali, quibus inescati sunt, ac intus cogitant furta et fraudes, adulteria et obscena, odia et vindictas, mendacia et blasphemias, ac ita spiritu vivunt sicut diaboli, et corpore sicut angeli; hi erant qui ipsum draconem constituebant; qui autem caudam, erant qui in fide separata a charitate in mundo fuerunt, ac prioribus similes quoad cogitationes et intentiones.
CUJ n. 29
29. Vidi tunc petras, super quibus erant, quasdam subsidentes usque ad ima; quasdam translatas in longinqua; quasdam apertas in medio; et per antrum dejectos qui supra erant; quasdam inundatas sicut diluvio; ac multos secundum genera et species mali collectos in coetus, sicut in fasciculos, et conjectos huc illuc in voragines, paludes, stagna et deserta, totidem inferna: reliqui, qui non super petris erant, hinc illinc dispersi, et tamen in similibus malis, attoniti aufugerunt ad Pontificios, Mahumedanos et Gentes, ac religionem illorum fassi sunt; hoc potuerunt absque motione animi facere, quia illis nulla religio fuerat; sed usque ne quoque illos seducerent, abacti sunt, et ad socios suos in infernis detrusi. Hoc fuit exitium illorum universaliter descriptum; particularia, quae vidi, sunt plura quam ut hic describi possint.
CUJ n. 30
30. ((iv.)) De salvatione Ovium. Postquam ultimum judicium peractum est, tunc factum est gaudium in caelo, et quoque facta lux in mundo spirituum, qualis non prius fuerat: gaudium in caelo, quale, postquam draco dejectus est, describitur in Apocalypsi (cap. xii. 10-12); et lux in mundo spirituum, quia societates illae infernales interpositae fuerunt sicut nubes, quae obtenebrant terram: similis lux etiam tunc exorta est hominibus in mundo, ex qua illis nova illustratio.
CUJ n. 31
31. Vidi tunc angelicos spiritus ex inferis assurgentes in multa copia, et elevatos in caelum, qui fuerunt oves, ibi reservati et custoditi a Domino a saeculis retro, ne venirent in malignam sphaeram a draconicis effluentem, et charitas eorum suffocaretur. Hi sunt qui intelliguntur in Verbo per “exeuntes e sepulcris;” tum per “animas occisorum propter testimonium Jesu,” qui evigilarunt; et per illos “qui e resurrectione prima sunt.”
CUJ n. 32
32. CONTINUATIO DE MUNDO SPIRITUALI.
(IV.) DE MUNDO SPIRITUALI.
De Mundo Spirituali actum est in singulari Opere De Caelo et Inferno, in quo descripta sunt plura istius mundi; et quia omnis homo post mortem in illum mundum venit, descriptus etiam ibi est status ejus tunc. Quis non novit, quod homo post mortem victurus sit, quia natus est homo, et creatus ad imaginem Dei, et quia Dominus in Verbo suo id docet? Sed qualis vita ei futura est, hactenus ignotum fuit, Creditum est, quod tunc esset anima, de qua non aliam ideam ceperunt quam sicut de aere aut aethere, in quo cogitativum quid resideret, absque visu qualis est oculi, absque auditu qualis est auris, et absque loquela qualis est oris: cum tamen homo est homo aeque post mortem, et talis homo ut non sciat aliter quam quod adhuc sit in priori mundo; videt, audit, loquitur sicut in priori mundo; ambulat, currit, sedet sicut in priori mundo; edit et bibit sicut in priori mundo; dormit et evigilat sicut in priori mundo; delicio conjugiali fruitur sicut in priori mundo; verbo est homo quoad omnia et singula. Ex quo patet, quod mors sit modo continuatio vitae, et quod sit modo transitus.
CUJ n. 33
33. Quod homo hunc suum statum post mortem non sciverit, sunt plures causae; inter illas etiam est, quod non potuerit illustrari, tam parum fidei apud illum fuit de immortalitate animae; ut constare potest ex multis, etiam eruditis, qui se credunt bestiis similes, et modo perfectiores illis quod possint loqui; et ideo corde suo negant vitam post mortem, tametsi illam ore fatentur: ex qua illorum cogitatione ita sensuales facti sunt, ut non potuerint credere quod homo sit homo post mortem, quia illum oculis suis non vident; dicunt enim, Quomodo potest anima talis esse? Aliter qui se victuros post mortem credunt; illi interius in se cogitant, quod in caelum venturi sint, deliciis fruituri cum angelis, paradisos caelestes visuri, et in vestibus albis staturi coram Domino, et plura. Haec interior est illorum cogitatio; exterior potest divagari ab illa, quando cogitant de anima ex hypothesi eruditorum.
CUJ n. 34
34. Quod homo sit aeque homo post mortem, tametsi non coram oculis apparet, constare potest ex angelis visis Abrahamo, Guideoni, Danieli, et aliis prophetis; ex angelis visis in sepulcro Domini, ac postea multoties Johanni in Apocalypsi; cumprimis ex Ipso Domino, qui quod esset Homo ostendit discipulis per tactum et per esum, et tamen coram oculis illorum inconspicuus factus est. Quod viderint, erat, quia tunc aperti sunt oculi spiritus illorum; et cum hi aperiuntur, apparent illa quae in mundo spirituali sunt, aeque clare sicut illa quae in mundo naturali.
CUJ n. 35
35. Quia Domino placuit aperire mihi oculos spiritus mei, ac apertos tenere nunc per novendecim annos, datum est videre illa quae in mundo spirituali sunt, et quoque illa describere. Asseverare possum quod illa non sint visiones, sed quod sint Visa in omni vigilia.
CUJ n. 36
36. Differentia inter hominem in mundo naturali, et hominem in mundo spirituali, est quod hic homo corpore spirituali indutus sit, ille autem corpore naturali, et homo spiritualis videt hominem spiritualem aeque clare ac homo naturalis videt hominem naturalem; sed non potest homo naturalis videre hominem spiritualem, nec homo spiritualis videre hominem naturalem, propter differentiam inter naturale et spirituale; quae qualis est, describi potest, sed non paucis.
CUJ n. 37
37. Ex visis per tot annos, possum sequentia referre: quod in mundo spirituali sint aeque terrae sicut in mundo naturali, quodque sint colles et montes, tum planities et valles; et quoque fontes et fluvii, tum lacus et maria; quod sint paradisi et horti, tum luci et silvae; quod sint palatia et domus; tum quod sint scripturae et libri: quodque sint functiones et negotiationes; et quod sint lapides pretiosi, aurum et argentum: verbo, quod sint omnia et singula quaecunque in mundo naturali, et illa in caelis infinite perfectiora.
CUJ n. 38
38. Sed differentia in genere haec est; quod omnia quae in mundo spirituali sunt, ex origine spirituali sint, et inde quoad essentiam spiritualia, sunt ex sole ibi qui est purus amor; et quod omnia quae in mundo naturali sunt, ex origine naturali sint, et inde quoad essentiam naturalia, sunt enim ex sole ibi qui est purus ignis. Ex eo est, quod homo spiritualis nutriendus sit cibo ex origine spirituali, sicut homo naturalis cibo ex origine naturali. Plura videantur in opere De Caelo et Inferno.
CUJ n. 39
39. (V.) DE ANGLIS IN MUNDO SPIRITUALI.
Sunt duo status cogitationis apud hominem, externus et internus; homo in externo est in mundo naturali, in interno est in mundo spirituali: hi status unum faciunt apud bonos, sed non unum apud malos. Qualis homo quoad internum suum est, raro patet in mundo naturali, quoniam ab infantia voluit moralis esse, et didicit videri; sed in mundo spirituali clare apparet qualis est: lux spiritualis hoc detegit; est quoque homo tunc spiritus, et spiritus est internus homo. Nunc quia mihi datum est in illa luce esse, et ex illa videre quales interni homines sunt ab uno regno et ab altero, hoc per commercium plurium annorum cum angelis et spiritibus, me oportet, quia interest, id manifestare: hic modo aliquid de nobili gente Anglica.
CUJ n. 40
40. Meliores ex gente Anglica in centro omnium Christianorum sunt (videatur supra, n. 20); quod in centro sint, est ex causa, quia illis lux intellectualis interior est: haec non apparet alicui in mundo naturali, sed apparet conspicue in mundo spirituali; trahunt hanc lucem a libertate cogitandi, et inde loquendi et scribendi, in qua sunt: apud alios, qui in tali libertate non sunt, lux intellectualis, quia non habet exitum, offunditur. Verum lux illa non est activa ex se, sed fit activa ex aliis, imprimus a iris famae et auctoritatis apud illos; ut primum ab his aliquid dicitur, aut ab illis approbatum legitur, lux illa exsplendescit, et raro prius. Propter hanc causam illis in mundo spirituali praeficiuntur moderatores, et dantur sacerdotes incluti fama ex eruditione ac praepollente ingenio, quorum mandatis et monitis ex illa sua indole benevole obediunt.
CUJ n. 41
41. Raro exeunt e societate sua, quia illam amant sicut in mundo patriam. Est quoque similitudo animorum inter illos, ex qua cum amicis qui ex patria eorum sunt, ligant familiaritatem, et raro cum aliis: mutuam opem etiam invicem ferunt; ac sinceritatem amant.
CUJ n. 42
42. Sunt binae urbes magnae similes Londino, in quas plerique Angli post mortem veniunt; has datum est videre, et quoque perambulare. Medium istius urbis est ubi in Londino Angliae conventus mercatorum, qui vocatur Exchange; ibi habitant moderatores. Supra illud medium est oriens; infra illud est occidens; a latere dextro est meridies; a latere sinistro est septentrio. In plaga orientali habitant qui vitam charitatis prae reliquis egerunt; ibi sunt palatia magnifica: in plaga meridionali habitant sapientes, apud quos plura splendida sunt: in plaga septentrionali habitant qui prae ceteris amant libertatem loquendi et scribendi: in plaga occidentali habitant qui fidem profitentur; ad dextrum ibi in hac plaga est introitus in hanc urbem, et est exitus ab illa; illi qui male vivunt, emittuntur ibi. Presbyteri, qui in occidente sunt, qui, dictum est, fidem profitentur, non audent per plateas magnas, sed per vicos angustiores, intrare urbem, quoniam non alii habitatores in ipsa urbe tolerantur, quam qui in fide charitatis sunt. Audivi conquestos de praedicatoribus in occidente, quod sermones suos tali arte et simul eloquio concinnent, ac ignotam illis justificationem per fidem, involvant, ut nesciant num bonum faciendum sit vel non; praedicant bonum intrinsecum, et id separant a bono extrinseco, quod quandoque vocant meritorium, et sic non acceptum Deo; sed usque vocant bonum, quia utile: sed cum illi, qui in plaga urbis orientali et meridionali habitant, tales sermones mysticos audiunt, exeunt templis; et praedicatores postea deprivantur sacerdotio.
CUJ n. 43
43. Altera magna urbs Londino similis, non in meditullio Christiano (de quo n. 20), sed extra illud in septentrione, jacet: in illam post mortem veniunt illi, qui interius mali sunt. In medio ejus est aperta communicatio cum inferno, a quo etiam per vices absorbentur.
CUJ n. 44
44. Quondam audivi presbyteros ex Anglia de sola fide inter se loquentes; et vidi quoddam simulacrum ab illis factum, quod solam fidem repraesentaret. Hoc apparuit in obscuro lumine sicut magnus gigas, et coram oculis illorum sicut homo pulcher; sed cum immissa est lux e caelo, apparuit illud superius sicut monstrum, et inferius sicut serpens, non absimile secundum descriptionem idolo Philisthaeorum Dagoni: quo viso recesserunt, et ab adstantibus conjectum est in stagnum.
CUJ n. 45
45. Ex illis qui ex Anglia in mundo spirituali sunt, perceptum est quod illis sit sicut duplex theologia, una ex doctrina fidei, et altera ex ,doctrina vitae; ex doctrina fidei illis qui initiantur in sacerdotium, ex doctrina vitae illis qui non sacerdotio initiati sunt, et vulgo vocantur laici. Haec doctrina exstat in oratione quovis die Sabbathi praelecta in templis coram illis qui Sacramentum Cenae obeunt; in qua aperte dicitur, quod si mala ut peccata non fugiunt, se in damnationem aeternam conjiciant, et quod alioqui, si ad sanctam Communionem accederent, diabolus in illos intraturus sit sicut in Judam. De hac doctrina vitae non concordante cum doctrina fidei eorum, quandoque locutus sum cum sacerdotibus, qui nihil respondebant, sed cogitabant quae non eloqui ausi sunt. Orationem illam videas in Doctrina Vitae pro Nova Hierosolyma (n. 5-7).
CUJ n. 46
46. Saepius vidi aliquem Anglum, qui celebris factus est per librum quem ante annos ediderat, in quo conjunctionem fidei et charitatis per influxum et operationem interiorem Spiritus Sancti constabilire sategerat; tradens quod ille influxus inexpressibili modo et non conscio homine afficeret, sed non tangeret minus manifeste moveret voluntatem, aut excitaret cogitationem hominis ad faciendum aliquid sicut a se, nisi permissive, propter causam ne aliquid hominis in Divinam Providentiam una intraret; tum quod sic mala coram Deo non apparerent; ita excludens exercitia charitatis externa propter aliquid salutis, sed favens illis propter bonum publicum. Quia argumentationes ejus erant ingeniosae, et non visus est anguis in herba, liber ille sicut orthodoxissimus receptus est. Idem auctor post excessum e mundo simile dogma retinuit, nec ab illo potuit recedere quia apud se confirmatum. Cum illo locuti sunt angeli, et dixerunt quod illud non veritas esset, sed modo ingeniositas cum facundia; et quod veritas sit, quod homo malum fugere et homum facere debeat sicut a se, cum agnitione tamen quod sit a Domino; et quod fides antea non sit, minus adhuc illa cogitatio, quam vocat fidem: et quia hoc ejus dogmati repugnabat, permissum est ei ex sua sagacitate adhuc inquirere, num talis influxus incognitus et operatio interna absque operatione externa hominis detur. Visus est tunc intendere mentem, et in cogitatione pervagari vias, semper in persuasione quod homo non aliter redintegretur et salvetur; sed quoties ad finem viae pervenit, aperti sunt ei oculi, et vidit se errantem, quod etiam coram praesentibus fassus est, Vidi illum per biennium ita vagantem, et in fine viarum fatentem quod non detur talis influxus, nisi remotum sit malum in externo homine, quod fit per fugere mala ut peccata sicut a se ipso; et audivi illum tandem dicentem, quod ex fastu propriae intelligentiae insanirent omnes, qui in haeresi illa se confirmant.
CUJ n. 47
47. Locutus sum cum Melanchthone, et tunc quaesivi {1}ex illo in quo statu esset; ad quod respondere non voluit. Quare informatus sum ab aliis de sorte ejus, quae est quod per vices in camera saxea lacunata sit, et per vices in inferno; et quod in camera propter frigus pelle ursina appareat indutus, et quod advenas e mundo, qui illum propter nominis ejus famam adire volunt, in lacunar suum non admittat propter immunditiem ibi. Loquitur adhuc de sola fide, quam prae aliis in mundo stabilivit.
@1 ex illo pro “illum”$
CUJ n. 48
48. (VI.) HOLLANDIS IN MUNDO SPIRITUALI.
Supra (n 20) dictum est, quod Christiani, apud quos Verbum legitur et Dominus colitur,in medio gentium et populorum totius orbis spiritualis sint, ex causa quia maxima lux spiritualis apud illos est, et lux inde sicut a centro propagatur in omnes peripherias usque ad ultimas, ac illustrat; secundum illa quae in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 104-113) dicta sunt. In hoc medio Christiani Reformati sortiti sunt loca secundum receptionem lucis spiritualis a Domino; et quia Angli lucem illam in intellectuali parte apud se reconditam habent, ideo in intimo istius medii sunt; et quia Hollandi lucem illam lumini naturali propius conjunctam tenent, et inde non apparet apud illos tale niveum lucis, sed loco ejus aliquod non transparens, receptivum rationalitatis ex spirituali luce et simul ex spirituali calore, in meditullio illo Christiano habitationes nacti sunt in oriente et meridie; in oriente ex facultate recipiendi calorem spiritualem, qui illis est charitas, et in meridie ex facultate recipiendi lucem spiritualem, quae illis est fides. Quod plagae in mundo spirituali non sint sicut plagae in mundo naturali, et quod habitationes secundum plagas sint habitationes secundum receptionem fidei et amoris, et quod in oriente sint qui praestant amore et charitate, et in meridie qui praestant intelligentia et fide, videatur in opere De Caelo et Inferno (n. 141-153). Causa quod in illis meditullii Christiani plagis sint, est quoque quia negotiatio est amor finalis eorum, et pecunia amor medius inserviens, et ille amor est spiritualis; at ubi pecunia est amor finalis, et negotiatio amor medius inserviens, est amor naturalis, et trahit ex avaritia. In supradicto amore spirituali, qui in se spectatus est bonum commune, in quo et ex quo est bonum patriae, sunt Hollandi prae aliis.
CUJ n. 49
49. Hollandi principiis suae religionis firmius inhaerent quam alii, nec dimoventur ab illis; et si convincuntur quod hoc aut illud non concors sit, usque non affirmant, sed vertunt se retro, et permanent immoti; ita quoque amovent se ab intuitione veri interiore; rationale enim suum de spiritualibus concludunt sub obedientia. Quia tales sunt, ideo illi post mortem, dum in mundum spiritualem veniunt, prorsus aliter praeparantur ad recipiendum spirituale caeli, quod est Divinum Verum, quam reliqui: non docentur, quia non recipiunt; sed describitur illis caelum, quale est, et dein datur illis ascendere illuc, ac videre illud, et tunc quicquid concordat cum genio illorum infunditur; sic demissi redeunt ad suos cum pleno desiderio caeli. Si tunc non recipiunt hoc verum, quod Deus unus sit persona et essentia, et quod ille Deus sit Dominus, et quod in Ipso sit Trinitas, tum hoc verum, quod fides et charitas cognitione et sermone non faciant quicquam absque vita illarum, et quod illae dentur a Domino dum fugiunt mala ut peccata,- si ad illa, cum docentur, se avertunt, et usque cogitant de Deo, quod sint tres quoad personas, et de religione solum quod sit,- rediguntur in miserias, et aufertur illis negotiatio, usque dum vident se ad incitas redactos; et tunc perducuntur ad illos qui abundant omnibus, et apud quos negotiatio floret, ac ibi insinuatur illis e caelo cogitatio, unde est quod tales sint, et simul reflexio super fidem eorum de Domino, et super vitam eorum, quod aversentur mala ut peccata. Parum etiam inquirunt, et percipiunt concordantiam cum propria cogitatione et reflexione; hoc fit per vices. Tandem ex semet cogitant, quod, ut exeant a miseriis, similiter credendum sit et similiter faciendum. Tunc sicut recipiunt illam fidem et vivunt illam charitatis vitam, datur illis opulentia et jucunditas vitae. Hoc modo illi, qui in mundo aliquam vitam charitatis egerunt, emendantur a se, et non ab aliis, ac praeparantur ad caelum. Hi postea constantiores fiunt aliis, adeo ut dici queant Constantiae, nec se ex aliqua ratiocinatione, fallacia, obscuritate inducta per sophistica, et ex visione praepostera a solis confirmationibus, abduci patiuntur.
CUJ n. 50
50. Hollandi dignoscuntur probe ab aliis in mundo spirituali, quia in similibus vestibus apparent sicut in mundo naturali, cum differentia quod in nitidioribus illi qui receperunt fidem et vitam illam spiritualem. Quod in similibus vestibus appareant, est causa quia in principiis religionis suae constanter manent; et in mundo spirituali omnes vestiuntur secundum illa; quare vestimenta alba et ex bysso sunt illis qui in Divinis veris sunt.
CUJ n. 51
51. Urbes in quibus Hollandi habitant, sunt singulari modo custoditae; omnes plateae in illis sunt tectae, et ii, plateis sunt portae, propter causam ne spectentur e petris et collibus circum; hoc fit illis propter insitam illis prudentiam occultandi sua consilia, et non divulgandi suas intentiones; nam talia in mundo spirituali per inspectiones protrahuntur. Cum aliquis animo explorandi statum illorum in urbem venit, ille dum exiturus est, ducitur ad portas platearum clausas, et sic reducitur et ducitur ad plures, et hoc usque ad summam molestiam, et tunc emittitur; hoc ob finem ne redeat. Uxores, quae imperium super maritos affectant, habitant ad unum latus urbis, nec saepius conveniunt, quam cum invitantur, quod fit civili modo; et tunc illas etiam deducunt ad domos, ubi conjuges absque imperio unius super alterum vivunt, et ostendunt quam ornatae et mundae illorum domus sunt, et quam jucundum vitae illis est, et quod haec sint ex mutuo et conjugiali amore. Illae, quae ad haec attendunt et afficiuntur, desistunt a dominio, et una vivunt, et tunc nanciscuntur habitationem propius ad medium, et vocantur angeli. Causa est, quia amor conjugialis est amor caelestis, qui est absque imperio.
CUJ n. 53
53. Diebus ultimi judicii vidi ex urbibus ibi, et ex villis et terris circum, ex illa natione ejectos ad plura millia, qui in mundo nihil boni fecerunt ex aliqua religione seu conscientia, sed solum propter famam ut sinceri apparerent lucri causa; tales enim, cum intuitio famae et lucri aufertur, quod fit in mundo spirituali, tunc ruunt in omne nefas, spoliando obvios quoscunque offendunt, dum in campis et extra urbes sunt. Illos conjectos vidi in voraginem igneam tendentem sub tractum orientalem, et in cavernam tenebrosam tendentem sub tractum meridionalem. Haec ejectio visa est anno 1757, die 9 Jan. Remanentibus illis apud quos erat religio, et ex religione conscientia.
CUJ n. 54
54. Locutus sum, sed modo semel, cum Calvino. Erat in societate caeli quae spectatur antrorsum supra caput; et dixit quod non consenserit cum Luthero et Melanchthone de sola fide, quoniam in Verbo toties nominantur opera, et mandatur facere, et quod ideo fides et opera conjungenda sint. Quod Calvinus in sua societate acceptus sit, quia probus et non turbas facit, audivi ex uno moderatore istius societatis.
CUJ n. 55
55. Qualis sors Luthero est, alibi dicetur, quia multoties illum audivi et vidi: solum hoc, quod saepius voluerit recedere a sua sola fide, sed incassum; et quod ideo adhuc sit in mundo spirituum, qui est medius inter caelum et infernum; et quod quandoque ibi dura patiatur.
CUJ n. 56
56. (VII.) DE PONTIFICIIS IN MUNDO SPIRITUALI.
Actum est de Pontificiis, et de ultimo judicio super illos, in opusculo De Ultimo Judicio (n. 53-64). Pontificii in mundo spirituali apparent circum Reformatos, ac per intervallum distincti sunt, quod non permittitur transire: sed usque illi, qui ex Jesuitico ordine sunt, per clandestinas artes parant sibi communicationes, et quoque per semitas ignotas ablegant emissarios, ut seducant; sed indagantur, et postquam puniti sunt, vel remittuntur ad socios, vel conjiciuntur in infernum.
CUJ n. 57
57. Post ultimum judicium status illorum ita mutatus est, quod non liceat congregare se in coetus, sicut prius; sed cuivis amori tam bono quam malo ordinatae sunt viae, quas illi, qui e mundo alluunt, illico intrant, ac vadunt ad societatem amori illorum correspondentem: sic feruntur mali ad societatem quae in conjunctione est cum infernis, ac boni in societatem quae in conjunctione est cum caelis; sic cautum est, ne sicut prius artificiales caelos sibi forment. Tales societates in mundo spirituum, qui est medius inter caelum et infernum, sunt innumerae; sunt enim totidem, quot sunt genera et species affectionum bonarum et malarum: ac interea, antequam vel in caelum elevantur, vel in infernum dejiciuntur, sunt in conjunctione spirituali cum hominibus mundi, ex causa, quia hi etiam in medio sunt inter caelum et infernum.
CUJ n. 58
58. Omnes illi ex Pontificiis, qui non prorsus idololatrae fuerunt, et ex religioso suo ex corde sincero praestiterunt bona, et ad Dominum etiam spectaverunt, perducuntur ad societates in confiniis ad Reformatos institutas, et ibi instruuntur, ac coram illis legitur Verbum, et praedicatur Dominus; et illi qui veritates recipiunt et applicant vitae, elevantur in caelum, et fiunt angeli. Tales societates ex illis sunt plures in unaquavis plaga, et undiquaque custoditae a dolosis et astutis machinationibus monachorum, aque fermento Babylonico. Praeterea omnes infantes illorum in caelo sunt, qui, quia educati per angelos sub auspicio Domini, ignorant falsa religionis parentum.
CUJ n. 59
59. Omnes qui in mundum spiritualem e terris veniunt, in confessione fidei et in religione patriae suae in principio tenentur; ita quoque Pontificii: quare semper aliquem repraesentativum Pontificem sibi praepositum habent, quem etiam simili ritu adorant, quo in mundo: raro aliquis Papa in mundo agit ibi Pontificem; sed usque ille qui ante viginti annos Romae Papa fuit, illis praefuit, ex causa quia ille corde suo fovit quod Verbum sanctius esset quam creditur, et quod Dominus colendus esset: sed ille, postquam per aliquot annos functus est Pontificali munere, abdicavit se illo, et contulit se ad Reformatos Christianos, inter quos adhuc est, et vita beata fruitur. Datum est loqui cum illo, et dixit, quod Dominum solum adoret, quia Ipse est Deus, Cui potestas est super caelum et terram, et quod invocationes sanctorum essent nugae, tum etiam missae eorum; et quod in mundo intenderit restaurare illam ecclesiam, sed quod non potuerit propter causas, quas etiam dixit. Vidi illum, quando urbs magna septentrionalis, in qua fuerunt Pontificii, die ultimi judicii destruebatur, in lectica exportatum, et in locum securum delatum. Aliud prorsus evenit successori ejus.
CUJ n. 60
60. His adjicere licet aliquod memorabile. Datum est loqui cum Ludovico XIV., avo Regis Galliarum hodie regnantis, qui, dum in mundo fuit, coluit Dominum, legit Verbum, et Pontificem modo pro supremo ecclesiae agnovit; quare in mundo spirituali in multa dignitate est, ac optimam societatem gentis Gallicae regit. Quondam illum vidi sicut descendentem per scalas; et postquam descendit, audivi illum dicentem, quod videretur sibi sicut Versaliis esset, et tunc factum est silentium per bihorium circiter; quo peracto dixit se locutum esse cum Rege Galliae, nepote suo, de Bulla Unigenitus; quod desisteret a priori suo consilio, et illam non acceptaret, quia detrimentosa genti Gallicae; dixit quod hoc insinuaverit cogitationi ejus profunde. Hoc factum est anno 1759, die 13 Decemb., vesperi circa horam octavam.
CUJ n. 61
61. (VIII.) DE SANCTIS PONTIFICIORUM IN MUNDO SPIRITUALI.
Notum est, quod homini a parentibus sit malum insitum seu hereditarium, sed paucis notum est, in quo consistit. Consistit in amore imperandi, qui talis est, ut quantum, ei laxantur frena, tantum erumpat, usque ut flagret cupidine imperandi super omnes, et tandem ut velit invocari et coli sicut Deus. Hic amor est Serpens, qui decepit Evam et Adamum; dixit enim ad mulierem,
“Novit Deus quo die comederitis de fructu arboris, aperientur oculi vestri, et tunc eritis sicut Deus” (Genes. iii. 4, 5):
quantum itaque homo relaxatis frenis in hunc amorem ruit, tantum se avertit a Deo, et convertit ad semet, et fit atheus: et tunc possunt Divina Vera, quae sunt Verbi, inservire pro mediis; sed quia finis est dominium, media non plus cordi sunt, quam prout inserviunt. Haec causa est, quod qui in medio et qui in ultimo gradu amoris imperandi sunt, omnes in inferno sint, est enim ibi ille amor diabolus, ubi aliqui tales sunt, ut ne quidem sustineant aliquem loquentem de Deo.
CUJ n. 62
62. Hic amor est illis ex gente Pontificia qui ex oestro jucundi amoris ejus dominati sunt, et Verbum contempserunt, ac illi praetulerunt dictamina Papae: hi devastantur prorsus quoad externa, usque ut nihil ecclesiae amplius sciant; et tunc dejiciuntur in infernum, et fiunt diaboli. Est quoddam infernum separatum pro illis qui invocari volunt ut dii, ubi in tali phantasia sunt, ut non videant quod est, sed quod non est; est delirium illis quale est quibusdam in febri maligna, qui vident floccos in aere, et in camera ac super integumento lecti sui, quae non sunt. Hoc malum pessimum intelligitur per
Caput serpentis, quod conculcatur a Semine mulieris, et quod laedit calcaneum ejus (Genes. iii. 15);
“calcaneus” Domini, qui est “Semen mulieris,” est Divinum procedens in ultimis, quod est Verbum in sensu litterae.
CUJ n. 63
63. Quoniam homo ex hereditario talis est, ut velit imperare, et successive sicut relaxantur lora, super plures, et tandem super omnes, ac intimum ejus amoris est ut velit invocari et coli ut Deus; ideo omnes qui per bullas papales sanctificati sunt, removentur ab oculis aliorum et reconduntur, et aufertur illis omne commercium cum cultoribus illorum: causa est, ne radix illa malorum pessima apud illos excitetur, et in deliria phantastica, qualia sunt supradicti inferni, inferantur. In talibus deliriis sunt illi, qui, dum in mundo vixerunt, {1}sancti fieri post mortem ut invocentur, studio affectarunt.
@1 sancti pro “sanctos”$
CUJ n. 64
64. Multi ex Pontificia gente, imprimis monachi, cum in mundum spiritualem veniunt, quaerunt sanctos, quisque sanctum sui ordinis; sed non inveniunt, quare mirantur: sed post instruuntur ab aliis, quod sint intermixti vel illis qui in caelis sunt vel illis qui in infernis, quisque secundum suam vitam in mundo, et quod utrobivis nihil sciant de cultu et invocatione sui; et quod qui sciunt et volunt invocari, sint in inferno illo separato et deliro. Cultus sanctorum est talis abominatio in caelo, ut dummodo audiunt illum horrescant, quoniam quantum alicui homini addicatur cultus, tantum cultus derogatur Domino; sic enim non solus potest coli; et si Dominus non solus colitur, fit discriminatio, quae tollit communionem, et fluentem ex illa felicitatem vitae.
CUJ n. 65
65. Ut scirem quales sancti Pontificiorum sunt, propter causam ut notum facerem, educti sunt ex inferiore terra usque ad centum, qui noverunt de sanctificatione sua. Ascenderunt a tergo, modo aliqui ante faciem, et cum uno ex his locutus sum, quem dixerunt fuisse Xaverium: hic dum mecum loquebatur, erat prorsus fatuus; narrare tamen potuit, quod in loco suo, ubi inclusus manet, non fatuus sit, sed quod fatuus fiat quoties cogitat quod sanctus sit. Simile murmur audivi ab illis qui a tergo erant.
CUJ n. 66
66. Aliter est sanctis ita dictis in caelo; hi prorsus nihil sciunt de eo quod in terris fit; nec cum illis locutus sum, ne aliqua idea de ea re apud illos intraret. Solum quondam praeteriit Mater Domini Maria, et visa super caput in vestitu albo; et tunc paulum morata dixit, quod Mater Domini fuerit, et quidem ab illa natus; sed factus Deus exuerit omne humanum ex illa, et quod ideo nunc adoret Ipsum ut suum Deum, et quod nolit ut quisquam Ipsum pro Filio suo agnoscat, quia in Ipso omne Divinum est.
CUJ n. 67
67. His adjiciam hoc memorabile. Apparet quandoque Parisiensibus qui in mundo spirituali in societate sunt, quaedam mulier in media altitudine, in vestitu splendido, et in facie tanquam sancta, et dicit se esse Genovevam: sed cum quidam incipiunt adorare illam, tunc illico mutatur ejus facies, et quoque vestis, et fit similis feminae vulgari, et reprehendit illos quod velint adorare feminam, quae apud socias suas non plus in aestimatione est quam sicut ancilla, mirans quod homines mundi talibus nugis captentur. Dicebant angeli quod illa appareat propter separationem cultorum hominis et cultorum Domini ibi.
CUJ n. 68
68. (IX.) DE MAHUMEDANIS IN MUNDO SPIRITUALI; ET DE MAHUMEDE.
Mahumedani in Mundo spirituali apparent post Pontificios in occidente, et faciunt quasi ambitum: quod ibi appareant, est praecipue quia Dominum agnoscunt pro Maximo Propheta, Filio Deo, Sapientissimo omnium, qui missus in mundum ut doceret homines. Quisque in illo mundo habitat ad distantiam a meditullio Christiano, ubi sunt Reformati, secundum confessionem Domini ac unius Dei; nam illa conjungit animos caelo, et facit distantiam ab oriente, super quo est Dominus; illi qui non in illa confessione sunt corde ex vita mala, sub illis in infernis sunt.
CUJ n. 69
69. Quoniam religio facit intimum hominis, et ex intimo sunt reliqua ejus, et quoniam Mahumedes versatur in animis illorum una cum religione, ideo semper aliquis Mahumedes in conspectu illorum ponitur; ac ut vertant facies suas ad orientem, super quo est Dominus, ponitur ille in meditullio christiano infra. Non est ipse Mahumedes qui Alcoranum scripsit, sed alius qui munere illo fungitur; nec est idem semper, sed mutatur. Quondam fuit unus ex Saxonia, qui captus ab Algiriensibus factus est Mahumedanus: is quia Christianus etiam fuerat, actus est ad loquendum coram illis de Domino, quod non fuerit filius Josephi, ut crediderunt in mundo, sed Filius Ipsius Dei, per quod insinuavit eis ideam de unitate Personae et Essentiae Domini cum Patre. Isti Mahumedi successerunt postea alii, qui acti sunt ad similia loquendum. Inde multi ex illis ad vere Christianam fidem de Domino accedunt; et qui accedunt, feruntur ad societatem propiorem orienti, ubi datur communicatio cum caelo, in quod etiam postea elevantur. In loco ubi Mahumedes ille sedem habet, apparet ignis sicut faculae, ut noscatur; sed ille ignis non conspicuus est nisi quam Mahumedanis.
CUJ n. 70
70. Ipse Mahumedes, qui scripsit Alcoranum, non in conspectum hodie venit. Dictum mihi est quod primis temporibus praefuerit illis, sed quia voluit dominari super omnia religionis illorum ut Deus, quod e sede sua, quam sub Pontificiis habuit, ejectus sit, et ad latus dextrum juxta meridiem demissus. Quondam aliquae societates ex Mahumedanis excitatae sunt ex malitiosis ad agnoscendum Mahumedem pro Deo: ut seditio sedaretur, sublatus est Mahumedes ab inferis, ac ostensus, et tunc quoque mihi visus est; apparuit similis spiritibus corporeis, quibus nulla perceptio interior est, facie ad nigrum vergente; et audivi illum loquentem haec verba solum, “Ego sum Mahumedes vester:” et mox quasi subsidens in locum suum rediit.
CUJ n. 71
71. Quod religionem illorum attinet; haec talis permissa est quia conveniens genio orientalium, quare etiam in tot regnis recepta est; et quia in {1}illa praecepta decalogi simul religionis facta sunt; et aliquid ex Verbo etiam in {1}illa erat: et imprimis quia Dominus pro Filio Dei, et Sapientissimo omnium agnitus est. Per illam quoque idololatrica multarum gentium dissipata sunt. Quod non interior religio illis per Mahumedem aperta sit, fuit propter polygamiam, quae immundum versus caelum exhalat; conjugium enim mariti cum una uxore correspondet conjugio Domini et Ecclesiae.
CUJ n. 72
72. Sunt multi ex illis receptibiles veri, et vident in rationibus justitiam, quod ex colloquiis cum illis in mundo spirituali animadvertere potui. Locutus sum cum illis de Deo uno, de Resurrectione, et de Conjugio. De Deo uno dixerunt, quod non comprehendant Christianos loquentes de Trinitate, et dicentes quod tres Personae sint, et unaquaevis Deus, et quod usque dicant quod Deus unus sit: sed respondi illis?, quod angeli in caelo, quod ex illis est, non loquantur ita; sed quod Deus unus sit Persona et Essentia in quo Trinum, et quod homines in terris hoc Trinum appellent tres Personas; et quod illud Trinum sit in Domino: ut confirmarentur, perlegi coram illis ex Matthaeo et Luca, quae ibi de conceptione Domini ex Deo Patre dicuntur, tum ubi Ipse docet quod Pater et Ipse unum sint; his auditis perceperunt rem, dicentes quod sic Divina Essentia Ipsi sit. De Resurrectione dicebant, quod non comprehendant Christianos loquentes de statu hominis post mortem, quod faciant animam similem vento aut aeri, et inde in nullo delicio ante reunitionem cum corpore die ultimi judicii: sed respondi, quod modo aliqui ita loquantur sed quod qui ex illa secta non sunt, credant se post mortem in caelum venturos, cum angelis locuturos, et gaudio caelesti fruituros, quod non abstrahunt a simili gaudio quod illis est in mundo, tametsi non describunt illud; et quod hodie revelentur illis plura de statu post mortem, quae antea non sciverunt. De Conjugio plura cum illis locutus sum, et inter illa, quod amor conjugialis sit amor caelestis, non dabilis quam inter duos, et quod conjunctio cum pluribus uxoribus caeleste illius amoris non admittat: audiverunt rationes, et justitiam in illis perceperunt; tum etiam hoc, quod permissa sit illis polygamia, quia orientales sunt, qui absque illa permissione prae Europaeis flagravissent in spurca adulteria, et periissent.
CUJ n. 73
73. (X.) DE AFRICANIS ET DE GENTIBUS IN MUNDO SPIRITUALI.
Gentes, quae non aliquid norunt de Domino, circum illos qui norunt, apparent; usque ita, ut ultimas peripherias faciant non alii quam qui prorsus idololatrae sunt, ac solem et lunam adoraverunt. Illi autem, qui unum Deum agnoscunt, ac praecepta, qualia sunt in Decalogo, religionis et vitae faciunt, conspiciuntur in regione superiore, et sic immediatius communicant cum Christianis in meditullio; nam communicatio sic non intercipitur a Mahumedanis et Pontificiis. Gentes etiam distinctae sunt secundum genios et facultates recipiendi lucem per caelos a Domino; sunt enim ex illis interiores et exteriores, quod non trahunt ex solo natali, sed ex religione: Africani sunt reliquis interiores.
CUJ n. 74
74. Omnes qui unum Deum Creatorem universi agnoscunt et colunt, ideam Hominis de Deo habent; dicunt quod nemo aliam de Deo possit habere. Cum audiunt quod plures de Deo foveant ideam sicut nubeculae, quaerunt ubinam illi sunt, et cum dicitur quod sint inter Christianos, negant quod dabile sit; sed respondetur, quod sit illis talis idea ex eo, quod Deus in Verbo dicatur Spiritus, et de spiritu non aliter cogitant quam sicut de particula nubis, non scientes quod omnis spiritus et omnis angelus sit homo: at usque exploratum est, num spiritualis illorum idea sit similis ideae illorum naturali, et compertum est quod non similis sit apud illos qui Dominum pro Deo caeli et terrae interius agnoscunt. Audivi quendam presbyterum ex Christianis dicentem, quod nemo possit habere ideam Divini Humani; et vidi illum translatum ad varias Gentes successive ad interiores et interiores, et ab illis ad caelos eorum, et tandem ad caelum Christianum, et ubivis data est communicatio perceptionis interioris eorum de Deo; et animadvertit quod non alia illis idea Dei esset quam idea Hominis, quae eadem est cum idea Divini Humani.
CUJ n. 75
75. Plures societates Gentium sunt, imprimis ex Africanis, qui dum instructi sunt per angelos de Domino, dicunt quod non aliter possit esse, quam quod Deus Creator universi apparuerit in mundo, quia creavit illos, et amat illos; et quod apparitio non potuerit fieri quam usque ad visum ocularem in Humana forma. Cum illis dicitur, quod non apparuerit sicut solent angeli, sed quod natus sit Homo, et sic visus, haesitant aliquantum, et inquirunt num natus sit a patre homine; et cum audiunt quod conceptus sit a Deo universi et natus a virgine, dicunt quod sic Ipsi Divina Essentia sit, quae quia infinita et ipsa Vita est, non talis homo fuerit sicut alii. Informantur postea ab angelis, quod homo fuerit in conspectu sicut alius; sed quod cum in mundo fuit, Essentia Ipsius Divina, quae in se infinita et ipsa Vita est, rejecerit naturam finitam et hujus vitam a matre, et sic Humanum suum in mundo conceptum et natum, Divinum fecerit. Haec Africani, quia interius spiritualiter prae reliquis cogitant, comprehenderunt et receperunt.
CUJ n. 76
76. Quoniam Africani tales sunt etiam in mundo, ideo apud illos hodie revelatio sit, quae incepta vadit a medio circum, sed non usque ad maria, Agnoscunt illi Dominum nostrum pro Domino caeli et terrae; et rident monachos, ubi adeuntur, et Christianos loquentes de triplicata Divinitate, et de salvatione per solum cogitare; dicentes quod nullus homo sit, cui aliquis cultus, qui non vivit secundum religionem suam; et si non, quod non possit aliter quam fieri stupidus et malus, quia tunc non recipit aliquid e caelo: malitiam ingeniosam vocant etiam stupiditatem, quia non vita sed mors est in illa. Audivi angelorum gaudium super illa revelatione, quod per eam aperiatur illis communicatio cum Humano rationali hactenus per caecum rebus fidei inductum occluso. Dictum mihi e caelo est, quod incolis telluris istius per spiritus angelicos oretenus dictentur illa quae in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino, de Verbo, et in Doctrina Vitae pro Nova Hierosolyma, nunc edita sunt.
CUJ n. 77
77. Cum locutus sum cum Africanis in mundo spirituali, apparuerunt in vestibus striatis ex lino: dicebant quod tales vestes illis correspondeant, et quod mulieribus illorum vestes striatae ex serico. Narrabant de infantibus illorum, quod frequenter ab educatricibus quaerant cibum, dicentes se esurire, et cum apponuntur cibi, inspectant et gustant num concordent, et parum edunt; ex quibus patet, quod esuritio spiritualis, quae est desiderium sciendi genuina vera, hoc operetur; est enim correspondentia. Cum volunt scire in quo statu quoad affectionem et perceptionem veri sunt, extrahunt enses, qui si nitent, sciunt quod in genuinis veris sint, et hoc secundum nitorem ejus; est quoque hoc ex correspondentia. De conjugio dixerunt, quod illis quidem liceat ex lege sua plures uxores ducere, sed quod usque ducant unam, quia amor vere conjugialis non est dividuus; si dividitur, perit essentia ejus, quae est caelestis; et fit externus et inde lascivus, qui brevi secundum diminutionem potentiae vilescit, et demum cum jactura ejus fastiditur; amor autem vere conjugialis, qui est internus; et nihil trahit ex lascivia, manet in aeternum, ac crescit potentia, et in simili gradu delicio.
CUJ n. 78
78. De advenis ex Europa dixerunt, quod non admittantur; et cum aliqui, imprimis monachi, penetrant, inquirunt quid sciunt, et cum narrant aliqua de religioso, vocant illa nugas quae laedunt ipsas aures, et tunc ablegant illos ad operas ut aliquid utile faciant; et si renuunt facere, vendunt illos in servos, quos ex lege illorum licet castigare ad libitum, et si ad nihil utile adigi possunt, venduntur demum pro pauco ad viles.
CUJ n. 79
79. (XI.) DE JUDAEIS IN MUNDO SPIRITUALI.
Judaei ante ultimum judicium ad latus sinistrum meditullii Christiani in valle ibi apparuerunt; post illud autem translati sunt in septentrionem, et interdictum est commercium cum Christianis, nisi cum vagis extra urbes. Sunt in illa plaga binae magnae urbes, in quas Judaei post mortem deducuntur, quas ante judicium vocaverunt Hierosolymas, sed post illud alio nomine; quia post judicium per “Hierosolymam” intellecta est ecclesia in qua Dominus solus adoratur. Praeficiuntur illis in suis urbibus Judaei conversi, qui monent illos ne contumeliose loquantur de Christo; et puniunt qui usque id faciunt. Plateae urbium illarum sunt oppletae caeno usque ad talos, et domus immundis, a quibus etiam olent; propter quae non adiri possunt.
CUJ n. 80
80. Apparet illis aliquoties angelus supra, in media altitudine, cum baculo in manu; et dat credere quod sit Moses, ac hortatur ut desistant a vesania de exspectatione Messiae etiam ibi, quia Messias est Christus, qui illos et omnes regit; et quod ipse id sciat, et quoque aliquid de Ipso sciverit cum in mundo fuit: quibus auditis recedunt; et maxima pars obliviscuntur, et pauci retinent; et qui retinent, mittuntur ad synagogas, quae sunt ex conversis, ac instruuntur; et illis qui instructi recipiunt, dantur novae vestes pro laceris, in quibus prius fuerunt, et datur Verbum nitide scriptum, tum habitatio in urbe non indecora. Illi autem qui non recipiunt, dejiciuntur in inferna sub magno illorum tractu, et multi in silvas et in deserta, ubi agunt inter se latrocinia.
CUJ n. 81
81. Negotiantur in illo mundo sicut in priori cum variis, imprimis cum lapidibus pretiosis, quos sibi per vias incognitas comparant e caelo, ubi lapides pretiosi in copia sunt. Quod negotiatio illis cum lapidibus pretiosis sit est quia Verbum in sua originali lingua legunt, et sensum litterae ejus sanctum habent, ac lapides pretiosi sensui litterae Verbi correspondent; de qua correspondentia videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 42-45). Vendunt illos gentilibus, qui circum illos in plaga septentrionali sunt. Possunt etiam arte parare similes, ac phantasiam inducere quod genuini sint; sed hi a suis praefectis severe mulctantur.
CUJ n. 82
82. Judaei prae aliis non sciunt quod in mundo spirituali sint, sed credunt quod adhuc in mundo naturali; causa est, quia prorsus externi homines sunt, et non aliquid de religione sua cogitant ex interiori; quare etiam loquuntur similiter de Messia sicut prius, ut quod venturus sit cum Davide, et fulgens diadematibus praeiturus illis, ac introducturus illos in terram Canaanem, et in via, elevatione baculi, exsiccaturus fluvios quos transibunt; et quod Christiani, quos inter se Gentes vocant, tunc alas vestium illorum arrepturi, suppliciter orantes ut liceat comitari, et quod recepturi divites secundum copias, et quod etiam hi illis servituri sint: non volentes scire, quod in Verbo per “Terram Canaanem” intelligatur ecclesia, per “Hierosolymam” illa quoad doctrinam, et inde per “Judaeos” omnes illi qui ab ecclesia Domini erunt: quod hi per “Judaeos” in Verbo intelligantur, videatur in Doctrina de Scriptura Sacra (n. 51). Cum interrogantur num credant se etiam in Terram Canaanem venturos esse, dicunt quod tunc descensuri. Cum dicitur, quod terra illa non possit capax esse omnium, respondent quod tunc ampliabitur. Cum dicitur, quod non sciant ubi Bethlechem, et quisnam ex stirpe Davidis, respondent quod venturus Messias id sciat. Cum dicitur, quomodo Messias Filius Jehovae potest habitare cum tam malis, respondent quod non mali sint: cum dicitur quod usque Moses in Cantico suo (Deutr. xxxii.) describat illos, et dicat quod pessimi sint, respondet quod Moses tunc iratus fuerit quod discederet: at cum dicitur quod Moses id scripserit ex mandato Jehovae, tunc tacent, et abeunt consultaturi. Cum dicitur, quod ortus illorum sit ex Canaanitide, et ex scortatione Judae cum nuru sua (Genes. xxxviii.), irascuntur, dicentes, quod satis sit quod ex Abrahamo sint. Cum dicitur illis, quod interius in Verbo sensus spiritualis sit, qui agit de solo Christo, respondent quod non ita sit, sed quod interius in Verbo non sit, nisi quam aurum praeter similia plura.
CUJ n. 83
83. (XII.) DE QUAQUERIS IN MUNDO SPIRITUALI.
Sunt enthusiastici spiritus, separati ab omnibus aliis, tam obesae naris, ut credant se Spiritum Sanctum esse. Hi, cum Quaquerianismus incepit, sicut extracti sunt e silvis circumcirca ubi errarunt, ac {1}obsederunt plures, et infuderunt persuasionem quod a Spiritu Sancto agerentur; et quia sensu perceperunt influxum, religiosum istud ita occupavit illos totos, ut crederent se prae reliquis illustratos et sanctos; quare etiam a religioso suo non abduci potuerunt. Illi qui se confirmaverunt in illo, in similem enthusiasmum veniunt post mortem, ac separantur a reliquis, et ablegantur in silvas ad similes, ubi e longinquo apparent sicut sues silvestres. Illi autem qui se non confirmaverunt, separati ab aliis amandantur in locum similem deserto, qui est in ultimis plagae meridionalis, ubi speluncae sunt templa eorum.
@1 obsederunt pro “obsiderunt”$
CUJ n. 84
84. Postquam priores spiritus enthusiastici ab illis remoti sunt, tremor qui ab illis invasit corpus illorum, cessavit, et nunc motionem ad sinistrum sentiunt. Ostensum est, quod a primo tempore successive abiverint in pejora et tandem in nefaria ex mandato spiritus sancti illorum, quae nulli propalant. Locutus sum cum Instauratore religiosi illorum, et cum Penn, qui dixerunt quod in talibus nullam partem habeant. Sed illi qui talia patrarunt, post mortem demittuntur in locum tenebricosum, et sedent in angulis, apparentes sicut amurcae.
CUJ n. 85
85. Quoniam rejecerunt bina sacramenta, Baptismum et Sacram Cenam, et usque legunt Verbum, et praedicant Dominum, et obsessi a spiritibus enthusiasticis loquuntur, et sic commiscent sancta Verbi profanatis veris, ideo nulla societas formatur ex illis in mundo spirituali; sed postquam dissociati errarunt huc illuc, disparantur, et in supradicto deserto colliguntur.
CUJ n. 86
86. (XIII.) DE MORAVIANIS IN MUNDO SPIRITUALI.
Cum Moravianis, qui etiam Herrenhuteri vocantur, multa locutus sum. Apparuerunt primum in valle non procul a Judaeis; et postquam explorati et detecti sunt, in loca inhabitata delati sunt. Dum explorabantur, sciverunt callide captare animos, dicentes quod reliquiae Apostolicae Ecclesiae essent, et quod ideo salutent se fratres, ac matres illas quae interiora illorum arcana recipiunt; tum quod prae ceteris doceant fidem, et quod ament Dominum quia passus est crucem, vocando illum Agnum, et Solium gratiae; praeter similia alia, per quae inducunt fidem quod ipsa Ecclesia Christiana apud illos sit. Illi qui a blandiloquiis illorum captati accedunt, explorantur ab illis num tales sint ut illis arcana sua detegere ausint; si non, celant illa, et si possint, revelant; et tunc monent, et quoque minantur illis, qui arcanum illorum de Domino evulgant.
CUJ n. 87
87. Quoniam similiter fecerunt in mundo spirituali, et tamen perceptum est quod interius non ita cogitarent, ut hoc detegeretur, intromissi sunt in caelum ultimum; sed non sustinuerunt sphaeram charitatis et inde fidei angelorum ibi, et aufugerunt. Postea quia crediderunt in mundo, quod illi soli vivi essent, et in caelum tertium venturi, etiam in illud caelum sublati sunt; sed cum perceperunt sphaeram amoris in Dominum ibi, correpti sunt angore cordis, ac inceperunt interius cruciari, et convulsivos motus agere sicut qui in {1}angore mortis sunt, quare se inde praecipites dejecerunt. Per haec primum manifestatum est, quod nihil charitatis erga proximum, et nihil amoris in Dominum intus foverent. Deinde missi sunt ad illos, quibus munus explorandi interiora cogitationum injunctum est; et ab illis dictum est, quod Dominum vilipendant, charitatis vitam ita rejiciant ut {2}illam abhorreant, et quod Verbum Veteris Testamenti inutile faciant, ac Verbum Evangelistarum contemnant; solum ex beneplacito ex Paulo desumant ubi aliquid de sola fide dicitur; et quod haec sint arcana illorum quae pro mundo celant.
@1 angore pro “angone,” nisi praetuleris agone.$
@2 illam pro “illum”$
CUJ n. 88
88. Postquam manifestatum est, quod Dominum sicut Ariani agnoscant, quod Verbum Prophetarum et Evangelistarum contemnant, et quod charitatis vitam odio habeant, cum tamen super tribus illis ut columnis universum caelum pendet, tunc illi qui in cognitione et simul in fide illorum arcanorum fuerunt, judicati sunt ut Anti-Christi, qui rejiciunt tria essentialia Ecclesiae Christianae, nempe Divinum Domini, Verbum, et charitatem, et conjecti extra Christianum orbem in desertum, quod in fine plagae meridionalis prope Quaqueros est.
CUJ n. 89
89. Audivi Zinzendorfium, cum in mundum spiritualem recens post mortem venit, et admissus est loqui sicut prius in mundo, contestantem quod ille sciat arcana caeli, et quod nemo in caelum veniat nisi qui ex doctrina ejus sit; tum quod prorsus damnati sint qui bona faciunt salutis causa, et quod potius admittat atheos in suam congregationem quam illos: quod Dominus sit adoptatus a Deo Patre pro Filio Ejus, quoniam passus est crucem, et quod usque homo simplex fuerit. Cum ei dictum est quod conceptus sit a Deo Patre, respondit quod de eo cogitet sicut vult; non ausus est dicere sicut Judaei. Praeterea ab asseclis ejus percepi plura scandala cum legi Evangelistas.
CUJ n. 90
90. Dicunt se habuisse sensationem, et inde interiorem confirmationem suorum dogmatum: sed ostensum est illis, quod sensatio illorum fuerit ex spiritibus visionariis, qui apud hominem confirmant omnia ejus religiosi, et quod propius intrent apud illos, qui ut illi religiosum suum amant, et multum de eo cogitant. Illi spiritus etiam cum illis locuti sunt, et se mutuo agnoverunt.