5042–6447

AC n. 5042 5042. `Et inclinavit ad eum misericordiam’: quod significet
amorem Divinum in singulis, constat ex significatione
`misericordiae’ quod in supremo sensu sit `Divinus Amor’, de qua n.
1735, 3063, 3073, 3120, 3875; Ipsum Divinum Esse est Amor in
supremo sensu intellectus, homini prorsus incomprehensibilis; ex
illo per verum existunt et subsistunt omnia tam qua vitam habent
quam quae vitam non habent. Divinus ille Amor ab Ipso Esse per
intimum vitae in Domino influebat in singula quae ex humano a matre
suscepto egit, et direxit ad fines, et hos ad ultimum ut salvaretur
genus humanum; et quia Dominus ex Ipso Divino in Se vidit humanum
suum quale esset, quod nempe ex hereditario in malo, ideo dicitur
quod `Jehovah inclinavit ad illum misericordiam’, et per illa in
sensu supremo intelligitur (t)Divinus Amor in singulis; Divina enim
Misericordia non aliud est quam Divinus Amor erga illos qui in
miseriis constituti sunt, n. 1049, 3063, 3875, hoc est, erga illos
qui in tentationibus, hi enim in miseriis sunt, et per `miseros’ in
Verbo principaliter intelliguntur.

AC n. 5043 5043. `Et dedit gratiam ejus in oculis principis domus carceris’:
quod significet inde sublevationem [in tentationibus], constat ex
significatione `dare gratiam’ quod sit sublevatio, in tentationibus
enim `gratiam dare’ est consolari et spe sublevare; ex
significatione `principis’ quod sit primarium verum, de qua in
sequente paragrapho; et ex significatione `domus carceris’ quod sit
vastatio falsi, proinde tentatio, de qua supra n. 5038, 5039.

AC n. 5044 5044. `Et dedit princeps domus carceris’: quod significet verum
gubernans in statu tentationum, constat (c)ex significatione
`principis’ quod sit verum primarium, ita gubernans, de qua
sequitur; et ex significatione `domus carceris’ quod sit vastatio
falsi, proinde tentatio, de qua supra n. 5038, 5039, (x)5043; quid
verum gubernans in statu tentationum, primo dicendum: apud omnes
qui in tentationibus sunt, influit verum a Domino, quod regit et
gubernat cogitationes; id erigit illos quoties in dubitationes et
quoque in desperationes labuntur; verum illud gubernans est id
verum et tale verum quod ex Verbo vel ex doctrina didicerunt, et
ipsi apud se confirmarunt; alia vera quidem etiam tunc revocantur
sed non gubernant interiora eorum; quandoque id verum quod
gubernat, non sistitur conspicue ante intellectum sed latet in
obscuro et usque gubernat; influit enim Divinum Domini in illud, et
sic tenet interiora mentis in illo, quapropter cum illud in lucem
venit, accipit ille qui in tentatione est, consolationem, et
sublevatur; [2] non est ipsum illud verum, sed est affectio illius
veri per quam Dominus gubernat illos qui in tentationibus sunt {1};
Divinum enim non influit nisi in illa quae sunt affectionis; verum
quod in interioribus hominis implantatum et irradicatum est,
implantatum [et] irradicatum est per affectionem, et prorsus nihil
absque affectione; verum quod per affectionem implantatum et
irradicatum est, hoc haeret, et revocatur per affectionem et cum
sic verum illud revocatur, sistit {2} affectionem ei conjunctam
quae affectio est reciproca hominis. Quia ita cum homine qui in
tentationibus est, se habet, ideo nullus in tentationem aliquam
spiritualem admittitur priusquam in adulta aetate est et imbuerat
ita aliquod verum per quod gubernari queat; si non id, succumbit,
et tunc status ejus posterior fit pejor priore. Ex his constare
potest quid intelligitur per verum gubernans in statu tentationum,
quod significatur per `principem domus carceris’. [3] Quod
`princeps’ sit primarium verum, est quia `rex’ in sensu interno
significat ipsum verum, n. 1672, 1728, 2015, 2069, 3009, 3670,
4575, 4581, 4789, 4966; inde `principes’ quia sunt regis,
significant primaria illius veri; quod principes illa significent,
videatur n. 1482, 2089; sed quia ibi ex aliis locis in Verbo non
ita ostensum est, licet hic aliqua afferre; apud Esaiam,

Puer natus est nobis, filius datus est nobis, super
cujus humero principatus:… princeps pacis, multiplicans
{3} principatum, et pacem, non erit finis, ix 5, 6 [A.V.
6, 7];

ibi de Domino; `principatus super humero’ est omne Divinum Verum
in caelis ab Ipso, caeli enim distincti sunt in principatus
secundum vera ex bono, inde quoque angeli vocantur principatus;
`pax’est status beatitudinis in caelis afficiens bonum et verum ab
intimis, n. 3780, inde Dominus vocatur `princeps pacis’ et dicitur
`multiplicans principatum et pacem, quibus non finis’: [4] apud
eundem,

Stulti sunt principes Zoanis, sapientes, consiliarii
Pharaonis:… quomodo dicitis ad Pharaonem, Filius
sapientum ego, filius regum antiquitatis?… infatuati
principes Zoanis, decepti principes Noph; et seduxerunt
Aegyptum angularem lapidem tribuum, xix 11, 13;

ibi de Aegypto, per quam significatur scientificum Ecclesiae, n.
4749, ita verum naturale quod ultimum ordinis est, quare etiam
Aegyptus hic vocatur `angularis lapis tribuum’; `tribus’ enim sunt
omnia veri in uno complexu, n. 3858, 3862, 3926, 3939, 4060; hic
autem `Aegyptus’ est scientificum quod pervertit vera Ecclesiae,
ita vera in ultimo ordinis falsificata, quae sunt `principes Zoanis
et principes Noph’; quod dicat se `filium regum antiquitatis’ est
quia scientifica ibi fuerunt ex
veris Antiquae Ecclesiae; ipsa vera significantur per `reges’, ut
supra ostensum, et vera Ecclesiae Antiquae per `reges
antiquitatis’: [5] apud eundem,

Asshur non rectum cogitat, et cor illius non rectum
meditatur, nam ad perdendum cor ejus, et ad exscindendum
gentes non paucas, nam dicit, Nonne principes mei sunt
reges? x 7, 8;

`Asshur’ pro ratiocinatione de veris Divinis, unde falsitates, ita
pro ratione perversa, n. 1186; vera inde falsificata seu falsa,
quae per ratiocinationem fiunt et apparent (o)sicut ipsissima vera,
significantur per quod dicat `nonne principes mei sunt reges?’;
quod `Asshur’ sit ratiocinatio, et quod `principes qui {4} reges’,
sint primaria falsa quae creduntur esse ipsissima vera, non videri
potest et inde {5} credi quamdiu mens in sensu litterae historico
tenetur, et adhuc minus si in negativo est quod sanctius quid et
universalius Verbo Divino insit, quam quod in littera apparet; cum
tamen in sensu interno per `Asshurem’ nihil aliud quam ratio (c)et
ratiocinatio in Verbo intelligitur, et per `reges’ ipsa vera,
perque `principes’ primaria veri; ignoratur etiam in caelo quid
Asshur, et quoque angeli (t)a se rejiciunt ideam regis et
principis, et cum appercipiunt illam apud hominem, transferunt
illam ad Dominum, et percipiunt id quod procedit a Domino et quod
est Domini in caelo, nempe Divinum Verum a Divino Bono Ipsius: [6]
apud eundem,

Cadit Asshur gladio non viri, et gladius non hominis
comedet illum,… etiam petra ejus prae formidine
transibit, et consternabuntur a vexillo principes ejus,
xxxi, 8, 9;

ibi etiam de Aegypto, quae est scientificum (o)Ecclesiae perversum;
ratiocinatio a scientificis de veris Divinis unde perversio et
falsificatio, est `Asshur’; vera illa perversa et falsificata sunt
`principes’; (m)`gladius quo (o)Asshur cadet’ est falsum pugnans et
vastans verum, n. 2799,

Fiet vobis robur Pharaonis in pudorem et fiducia in
umbra Aegypti in ignominiam, cum fuerint in Zoan
principes ejus, xxx 3, 4;

[7] `in Zoan principes’ pro veris falsificatis, ita pro falsis, ut
supra: apud eundem,

Possidebunt eam platea et anataria, ac noctua et
corvus habitabunt in ea; extendet super eam lineam
inanitatis et per habitabunt nobiles ejus non ibi, regnum
vocent, et perpendicula vastitatis; nobilis ejus non ibi,
regnum vocent, et omnes principes ejus erunt nihil, xxxiv
11, 12;

`platea, anataria, noctua, corvus’ pro generibus falsi quae
existunt cum vera Divina quae in Verbo, nihili fiunt; desolatio et
vastatio veri significatur per `lineam inanitatis et perpendicula
vastitatis’, et falsa quae illis primaria vera, per principes’:
apud eundem,

Profanos reddam principes sanctitatis, et dabo in
devotionem Jacobum, et Israelem in opprobria, xliii 28;

`profanos reddere principes sanctitatis’ pro sancta vera;
exstirpatio veri Ecclesiae externae et internae significatur per
`dare in devotionem Jacobum, et Israelem in opprobria’; quod
`Jacob’ sit Ecclesia externa et `Israel’ interna, videatur n. 4286:
apud Jeremiam,

Intrabunt per portas civitatis hujus reges et
principes sedentes super throno Davidis, equitantes in
curru et super equis, ipsi et principes illorum, xvii 25;

qui Verbum in, sensu historico hic intelligit, is non scire potest
quod aliquid altius et sanctius in his reconditum sit quam quod
reges et principes intrabunt per portas civitatis in curru et super
equis, et colligit inde quod significetur regni duratio, sed qui
novit quid in sensu interno significat civitas, quid reges, quid
principes, quid thronus Davidis, et quid equitare in curru et super
equis, is videt altiora et sanctiora ibi; `civitas’ enim seu
Hierosolyma significat regnum Domini
spirituale, n. 2117, 3654; `reges’ Divina Vera, ut supra ostensum;
`principes’ primaria veri, `thronus Davidis’ caelum Domini, n.
1888, `equitare in curru et super equis’ intellectuale spirituale
Ecclesiae, n. 2760, 2761, {6} 3217: [9] apud eundem,

Gladie contra Chaldaeos,… et contra habitatores
Babelis, et contra principes ejus, et contra sapientes
ejus; gladie contra mendaces,… gladie contra equos
ejus, et contra currus ejus, l 35-37;

`gladius’ pro vero pugnante contra falsum, et pro falso pugnante
contra verum et id vastante, n. 2799, 4499; `Chaldaei’ pro illis
qui profanant vera {7}, et `habitatores Babelis’ qui profanant
bonum, n. 1182, 1283, 1295, 1304, {8} 1307, 1308, 1321, 1322, 1326,
1327 f; `principes’ pro falsis quae illis primaria vera; `equi’ pro
intellectuali Ecclesiae, `currus’ pro doctrinali ejus, quorum
vastatio significatur per `gladium contra equos et contra currus’:
[10] apud eundem,

Quomodo obnubilat in ira Sua Dominus filiam Zionis,
absorpsit Dominus, non pepercit omnibus habitaculis
Jacobi, destruxit in excandescentia Sua munimenta filiae
Jehudae, projecit in terram, profanavit regnum et
principes ejus;… subsederunt iri terram portae {9}, et
confregit vectes {9}, rex et principes {9} inter gentes,
Thren. ii 1, 2, 9;

`filia Zionis et {10} Jehudae’ pro Ecclesia caelesti, hic pro illa
destructa; `regnum’ pro veris doctrinae ibi, n. 2547, 4691; `rex’
pro ipso vero, `principes’ pro primariis ejus: [11] apud eundem,

Cutes nostrae sicut clibanus denigratae sunt propter
procellas famis, mulieres in Zione compresserunt,
virgines in urbibus Jehudae, principes manu eorum
suspensi sunt, Thren. v 10-12;

`principes manu eorum suspensi’ pro quod vera profanata, suspensio
enim repraesentabat damnationem profanationis; et quia suspensio
illam {11} repraesentabat, etiam mandatum (o)est

Cum populus scortatus post Baalpeorem et adorarent
deos eorum, ut principes suspenderentur ante solem, Num.
xxv 1-3, [4];

`scortari enim post Baalpeorem et adorare deos eorum’ erat
profanare cultum: apud Ezechielem

Rex lugebit, et princeps induetur stupore, et manus
populi terrae perterrebuntur, ex via (c)illorum agam cum
illis, vii 27;

`rex’ similiter pro vero in genere, et `princeps’ pro primariis
ejus: [12] apud eundem,

Princeps qui in medio eorum super humero portabitur
sub tenebras et exibit, parietem perfodient ad educendum
per eum, facies ejus obvelabit ut non videat ad oculum
ille terram, xii 12;

quod `princeps’ hic non sit princeps, manifeste patet, sed quod
`sit’ verum Ecclesiae, de quo cum dicitur quod `super humero
portabitur sub tenebras’, est quod omni potentia deferatur {12}
inter falsa, `tenebrae’ enim sunt falsa; `facies obvelare’ est quod
verum prorsus non videatur; ut `non videat ad oculum terram’ est
quod nihil Ecclesiae; quod `terra’ sit Ecclesia, videatur n. 662,
1066, 1067, 1262, 1413, 1607, 1733, 1850, 2117, 2118 f, 2928, 3355,
4447, 4535: apud Hosheam,

Dies multos sedebunt filii Israelis, non rex et non
princeps, et non sacrificium, et non statua, et non
ephodus, et non teraphim, iii 4:

[13] et apud Davidem,

Tota gloriosa filia regis intus, et de implexis auri
vestis ejus, in acupictis adducetur regi, loco patrum
tuorum erunt filii tui, pones eos in principes in
universa terra, Ps. xlv 14, 15, 17 [A. V. 13, 14, 16];

`filia regis’ est regnum Domini spirituale; regnum Ipsius
spirituale dicitur a vero Divino Domini, quod ibi {13} describitur
per `vestem ex implexis auri et ex acupictis’; `filii’ sunt vera
illius regni quae a Divino Domini, quae `principes,’ hoc est,
primaria erunt. Per `principem’, de quo et de cujus possessione in
Nova Hierosolyma et in nova terra agitur apud Ezechielem xlv 3; xiv
7, 8, 17; xlvi 8, 10, 12, 16, 18; xlviii 21, significatur in genere
verum quod a Divino Domini; per `Novam enim Hierosolymam’ ibi, et
per `Novum Templum’, et per novam terram’ intelligitur regnum
Domini in caelis et in terris, quod (o)ibi per repraesentativa
qualia alibi in Verbo, describitur.

@1 per quod Dominus gubernat illos qui in tentationibus sunt sed
est affectio illius veri$
@2 i quoque$
@3 Sch has multiplicanti which S has in 3780 and 5575; but here he
intended multiplicans as the later explanation shows. The
difference is that between `endless multiplying of sovereignty and
peace’ and the `multiplying of endless sovereignty and peace.’$
@4 i sunt$
@5 i non$
@6 i 2762$
@7 verum$
@8 i 1306$
@9 i ejus$
@10 i filia$
@11 hanc$
@12 defertur$
@13 quod ab Ipso ibi, quod$

AC n. 5045 5045. `In manum Josephi omnes vinctos qui in domo carceris’: quod
significet ab Ipso super omnia falsa, nempe verum gubernans in
statu tentationum, constat a significatione `dare in manum Josephi’
quod sit in ejus potestatem, `manus’ enim est potestas, (o)n. 5008,
ita quod ab Ipso [sit]; ab Ipso enim fit quod ab Ipsius potestate;
per `Josephum’ in sensu interno intelligitur Dominus, ut supra
saepius ostensum; et a significatione `vinctorum in domo carceris’
quod sint falsa, de qua supra n. 5037, 5038; ita per `dedit
princeps domus carceris in manum Josephi omnes vinctos qui in domo
carceris’ significatur verum gubernans in statu tentationum ab Ipso
super omnia falsa, hoc est, quod ab Ipso verum per quod gubernavit
falsa in statu tentationum. Hic et in sequentibus ad finem hujus
capitis in sensu interno agitur de Domino quod Ipse ex propria
potentia in statu tentationum gubernaverit, hoc est, vicerit
inferna quae in malis et falsis fuerunt {1}, quae continue mala et
falsa humano generi infuderunt {2}; quod Dominus propria potentia
illa vicerit et subjugaverit, et sic Humanum in Se glorificaverit
seu Divinum fecerit, videatur n. 1616, 1749, 1755, 1813, 1904,
1914, 1921, 1935, 2025, 2026, 2083, 2159, 2574, 2786, 2795, 3036,
{3} 3382, 4075, 4286, 5005; hoc {4} a pluribus locis in Verbo
constat, ut quoque ab hoc apud Johannem,

Ego pono animam Meam, ut rursus accipiam eam; nemo
tollit eam a Me, sed Ego pono a Me Ipso; potestatem Ego
habeo ponendi eam, et potestatem habeo rursus accipiendi
eam, x 17, 18;

quod passio crucis fuerit ultimum tentationum, per quod Humanum in
Se plene glorificavit, hoc est, Divinum facit, patet quoque a
pluribus locis in Verbo, ut quoque apud Joh. xiii 31, 32; xvii 1,
5; Luc. xxiv 26.

@1 sunt$
@2 humano generi mala et falsa infundunt$
@3 T i 3381$
@4 quod Dominus propria potentia Se glorificaverit$

AC n. 5046 5046. `Et omne quod facientes ibi, is fuit faciens’: quod
significet absolutam potestatem, constare potest absque
explicatione; involvunt enim verba quod omnia ab Ipso, ita quod in
absoluta potestate esset faciendi et omittendi.

AC n. 5047 5047. `Nihil princeps domus carceris videns quicquam in manu
ejus’: quod significet quod Ipse gubernaret verum, constat ex
significatione `principis domus carceris’ quod sit verum gubernans
in statu tentationum, de qua supra n. 5044; et ex significatione
`non videre quicquam in manu ejus’ quod sit ab Ipso, ita ex
absoluta potestate, ut supra n. 5045, 5046.

AC n. 5048 5048. `Eo quod Jehovah cum Ipso’: quod significet a Divino quod
in Ipso, constat ab illis supra n. 5041.

AC n. 5049 5049. `Et quod is faciens Jehovah prosperans’: quod significet
quod Divina Providentia ab Ipso, constat a significatione
`prosperari’ quod sit providentia, de qua n. 4972, 4975; quod
Divina sit, intelligitur per `Jehovam’, et quod ab Ipso, per `quod
is faciens’. Quod `prosperari’ in supremo sensu sit providentia,
est quia omne prosperum quod in ultimis naturae apparet, fit {1} in
origine sua ex Divina (o)Domini
Providentia; quod ita sit, et quoque omne quod vocatur formae
sit inde, alibi, ex Divina Domini Misericordia, ab experientiis e
spiritum mundo ostendetur.

@1 sit$

AC n. 5050 5050. Continuatio de Correspondentia cum Maximo Homine, hic de Correspondentia Lumborum et Membrorum Generationis cum illo

Quinam in Maximo Homine seu {1} caelo ad provinciam manuum,
brachiorum et pedum pertinent ad finem capitis praecedentis n.
4931-4953, ab experientia ostensum est; hic nunc dicendum quaenam
societates in caelo seu in Maximo Homine sunt quibus correspondent
lumbi, et quoque membra lumbis adhaerentia quae generationis
vocantur. In genere sciendum quod lumbi et eis adhaerentia membra
correspondeant amori conjugiali genuino {2}, consequenter illis
societatibus ubi tales {3}; illi (o)qui ibi, prae reliquis
caelestes sunt, et prae reliquis in jucundo pacis vivunt.

@1 i in$
@2 illis qui in amore conjugiali genuino vixerunt$
@3 tales seems incorrect in I, but correct in A.$

AC n. 5051 5051. In somnio quieto vidi aliquot arbores in receptaculo ligneo
plantatas, quarum una erat procera, altera humilior, et binae
parvae; delectabat me maxime humilior illa arbor; ac interea
amoenissima quies quam effari nequeam, afficiebat {1} mentem;
excitatus e somno, loquebar cum illis qui inducebant somnium; erant
spiritus angelici, videatur n. 1977, 1979, qui dicebant quid per
visum illud significabatur, quod nempe amor conjugialis, per
`arborem proceram’ maritus, per `humiliorem’ uxor, {2} per `binas
parvas’ liberi; dicebant porro quod amoenissima quies quae {1}
afficiebat mentem, indicaret qualis amoenitas pacis illis est in
altera vita qui in amore conjugiali genuino vixerunt; addebant quod
tales sint qui pertinent ad provinciam femorum proxime super genua,
et quod qui in amoeniore adhuc statu sunt, pertineant ad provinciam
lumborum: ostendebatur etiam quod communicatio intercedat per pede
cum plantis et calcaneis {3}; quod communicatio sit, etiam patet a
magno illi nervo in femore qui ramos suos emittit, non modo per
lumbos ad membra generationi dicata quae Sunt organa amoris
conjugialis, sed etiam per pede ad plantas et ad calcaneos;
detegebatur etiam tunc quid in Verbo intellectum est per
(o)acetabulum et nervum femoris qui luxatus est Jacobo cum
luctaretur cum angelo, Gen. xxxii 26, 32, 33 [A.V. 25,31,32]; de
quo n. 4280, 4281, 4314-4317. [2] Videbatur mihi dein magnus
canis, qualis is qui Cerberus apud antiquissimos scriptores
vocatur; erat dictum horrendo; dictum quod talis canis significet
custodiam ne homo ab amore conjugiali caelesti ad amorem adulterii
qui est infernalis, transcendat; amor enim conjugialis caelestis
est cum homo cum conjuge sua quam tenerrime amat et cum liberis
contentus in Domino vivit, inde ei in mundo interius amoenum
(o)est, et in altera vita caeleste gaudium; cum autem ab illo amore
transitur in oppositum, et in eo apparet illis jucundum quasi
caeleste, et tamen est infernale, tunc talis canis sistitur quasi
custodiens ne jucunditates oppositae communicent.

@1 A d occupabat, i afficiebat$
@2 i et$
@3 pedem cum planta et calcaneo$

AC n. 5052 5052. Intimum caelum est per quod Dominus insinuat amorem
conjugialem, sunt (o)illi qui ibi prae reliquis in pace; pax in
caelis est comparative sicut ver in mundo quod jucundat omnia; est
ipsum caeleste in sua origine; angeli qui ibi, omnium sapientissimi
sunt, et ex innocentia apparent aliis sicut infantes; amant etiam
infantes multo plus quam eorum parentes et matres; illi adsunt
infantibus in utero, et per illos Dominus curam habet ut infantes
ibi nutriantur et perficiantur; ita praesunt utero gestantibus.

AC n. 5053 5053. Sunt {1} caelestes societates quibus correspondent omnia et
singula membra et organa generationi dicata in utroque sexu; illae
societates distinctae sunt ab aliis, sicut etiam est illa provincia
in homine probe distincta et separata a reliquis. Quod societates
illae sint caelestes, est quia amor conjugialis est fundamentalis
omnium amorum, n. 686, 2733, 2737, 2738; excellet etiam usu, et
inde {2} jucundo prae reliquis; nam conjugia sunt seminaria
universi generis humani, et quoque seminaria regni caelestis
Domini, nam ex genere humano caelum.

@1 i ibi$
@2 i quoque$

AC n. 5054 5054. (m) Qui tenerrime amaverunt infantes, prout tales matres,
sunt in provincia uteri et organorum circumcirca, nempe in cervicis
uteri et ovariorum et qui ibi sunt, in vita suavissima et
dulcissima sunt et in gaudio caelesti prae aliis. (n)

AC n. 5055 5055. Sed quaenam et quales illae societates sunt quae ad singula
organa generationis pertinent, non scire datum est, sunt enim
interiores quam ut ab aliquo qui in inferiore sphaera est,
comprehendi possint; referunt etiam usus illorum organorum qui
absconditi sunt et quoque remoti a scientia, ex causa etiam quae
est Providentiae, ne talia quae in se caelestissima sunt, laedantur
per cogitationes spurcas, quae sunt lasciviae, scortationis et
adulterii, quae cogitationes excitantur apud perplurimos modo cum
organa illa nominantur: quapropter licet aliqua remotiora quae visa
sunt, referre.

AC n. 5056 5056. Quidam spiritus ex alia tellure apud me fuit; de spiritibus
ex aliis telluribus, alibi {1}, ex Divina Domini Misericordia,
dicetur; is sollicite petiit ut intercederem pro eo ut venire
posset in caelum; dicebat quod non sciat quod malum egerit, solum
quod increpaverit incolas illius telluris, sunt enim {2}
increpatores et castigatores eorum qui non rite vivunt, de quibus
etiam quando de incolis aliarum tellurum, memorabitur; adjecit quod
postquam increpavit, illos instruxerit; loquebatur tunc quasi
bifide; is etiam potuit miserationem movere; sed non aliud (t)potui
ei respondere quam quod nihil opis ferre possim, et quod id unice
Domini sit, et si dignus quod posset sperare; sed tunc remissus est
inter spiritus probos qui ex sua {3} tellure; at hi dicebant quod

non posset esse in eorum consortio, quia non talis; at quia
usque ex intenso desiderio flagitabat ut intromitteretur in caelum,
missus est in societatem proborum spirituum hujus telluris; verum
etiam hi dicebant quod cum illis non esse posset; erat etiam nigri
coloris in luce caeli, sed dixit ipse quod non esset {4} nigri sed
murrhini coloris. [2] Mihi dictum quod (t)tales sint principio qui
dein recipiuntur inter illos qui constituunt provinciam
`vesicularum seminalium’; in vesiculis enim illis colliguntur semen
cum sero conveniente, cum quo combinatur, et per combinationem
aptum redditur ut postquam emissum est, in cervice uteri
resolvatur, et sic conceptioni inserviat, estque in tali substantia
conatus et quasi desiderium praestandi usum, ita exuendi serum quo
investitur; simile quid etiam apparuit apud illum spiritum; venit
adhuc ad me, sed in vestitu vili, et dicebat quod arderet venire in
caelum, et quod nunc apperciperet se talem esse; dicere ei dabatur
quod forte id indicium sit quod brevi recipiatur; dicebatur tunc ei
{5} ab angelis ut rejiciat vestem; is ex desiderio tam cito illam
rejecit ut vix aliquid citius; per quod repraesentabatur qualia
illorum desideria sunt qui in provincia cui vesiculae seminales
correspondent.

@1 See transactions at end of Exodus chapters.$
@2 ibi$
@3 illa$
@4 esset after coloris$
@5 eis AI$

AC n. 5057 5057. Visum est mihi vas trituratorium, et ei adstitit vir quidam
cum ferreo instrumento, qui ex phantasia sibi videbatur in vase
illo triturare homines cruciando illos diris modis; hoc vir ille
faciebat cum magna jucunditate; ipsa jucunditas communicabatur ut
scirem qualis et quanta esset illis qui tales sunt; erat jucunditas
infernalis; dicebatur mihi ab angelis quod talis jucunditas
regnaverit apud Jacobi posteros, et quod illi nihil jucundius
perceperint quam crudeliter tractare gentes, illos occisos feris et
avibus devorandos exponere, serris et securibus vivos secare, per
fornacem lateritiam mittere, 2 Sam. xii 31, infantes collidere et
projicere; talia nusquam mandata fuerunt {1}, nec usquam permissa
nisi talibus quibus nervus femoris luxatus est, {2}n. 5051;
habitant tales sub calcaneo dextro, ubi adulteri qui quoque
crudeles. [2] Mirum itaque est quod usquam aliquis credat quod
gens illa prae aliis electa fuerit; inde etiam est quod plures
confirment se in eo quod vita nihil faciat, sed quod electio sit et
inde receptio in caelum sit ex sola misericordia, qualiscumque vita
fuerit; cum tamen quisque ex sana ratione videre potest quod ita
cogitare sit contra Divinum; Divinum enim est ipsa misericordia,
quapropter si caelum foret ex sola misericordia, qualiscumque vita
(o)sit, omnes quotcumque sunt, {3} reciperentur; detrudere aliquem
in infernum ut ibi crucietur, cum tamen recipi posset in caelum,
foret immisericordia et non misericordia, ac eligere unum prae alio
foret injustitia et non justitia. [3] Quapropter qui crediderunt
et se confirmarunt in eo quod aliqui electi sint et reliqui non
electi, et quod in caelum sit solum admissio ex misericordia
utcumque vixerunt, [(m)fuerunt utplurimum tales, qui malam vitam
egerunt (n)], illis dicitur quod etiam aliquoties audivi et vidi,
quod nusquam {4} alicui negetur caelum a Domino, et si cupiunt,
quod possint ab experientia id scire; quapropter elevantur in
societatem quandam caeli, ubi illi qui in affectione boni seu in
charitate vitam egerunt; at cum illuc veniunt, tunc, quia mali {5},
incipiunt angi ac intus cruciari, quia vita illis contraria, et cum
apparet lux caelestis, illi in luce illa apparent sicut diaboli,
paene absque forma humana, quidam facie retracta, quidam sicut
dentium crates, quidam aliter sicut monstra, ita semet abhorrent,
et se dejiciunt praecipites in infernum, et quo profundius eo illis
melius.

@1 et quod talia nusquam mandata fuerint$
@2 i de quo supra$
@3 i et qualitercunque vixerunt$
@4 nunquam$
@5 si mali fuerint$

AC n. 5058 5058. Erat etiam quidam qui in mundo inter digniores fuerat, tunc
mihi notus sed non qualis esset intus, verum in altera vita post
aliquas revolutiones status ejus vitae, manifestatus quod dolosus
esset; is cum aliquantisper inter dolosos in altera vita fuerat et
ibi dura passus, voluit ab illis separari; audiebam illum (t)tunc
dicentem quod vellet venire in caelum, is quoque crediderat quod
solum esset receptio ex misericordia, sed dicebatur ei, si illuc
veniret quod non posset ibi morari et quod ibi cruciaretur sicut
illi qui in mundo in agone mortis sunt, sed usque instabat; is
quoque admissus est in societatem ubi simplices boni, qui antrorsum
supra caput; at cum illuc venit, secundum vitam suam incepit agere
per astus et dolos; inde {1} post horulae tempus coeperunt boni ibi
qui simplices erant, lamentari quod iis perceptionem boni et veri
adimeret, (c)ac inde eorum jucundum, destruendo sic statum illorum;
tunc aliquid lucis a caelo interiore admittebatur, in qua apparebat
{2} ibi sicut diabolus, et ejus nasi pars superior foede insulcata
cum foedo {3} vulnere; ac coepit quoque intus cum cruciari; quod
cum sensit, projecit se inde in infernum. Inde patet quod non
electo et receptio sit {4} ex misericordia, sed quod vita sit quae
facit caelum; ast omnia vitae boni et fidei veri ex misericordia
sunt illis in mundo qui (o)misericordiam recipiunt, et illis est
receptio ex misericordia, et sunt illi qui electi vocantur, (o)n.
3755 f, 3900.

@1 tunc$
@2 mox aliquid lucis e caelo interiore admittebatur et tunc is
apparebat$
@3 i ibi$
@4 sit after electio$

AC n. 5059 5059. Qui in contrariis amori conjugiali vixerunt, nempe in
adulteriis, illi cum ad me appropinquaverunt dolorem infundebant
lumbis, gravem secundum adulteriorum vitam quam egerunt; ex quo
influxu etiam patuit quod lumbi corresponderent amori conjugiali.
Etiam infernum eorum est sub parte posteriore lumborum, sub
natibus, ubi {1} degunt in sordidis et excrementitiis; haec quoque
illis oblectamenta sunt, nam talia correspondent voluptatibus illis
in mundo spirituali {2}; sed de his ubi, ex Divina Domini
Misericordia, de infernis in genere et in specie dicendum.

@1 et natibus, et ibi$
@2 ex causa quia voluptates tales in spirituali mundo foetent sicut sordes diversorum generum, quapropter in talibus ibi sunt, quae correspondent$

AC n. 5060 5060. Quinam sunt qui testibus {1} correspondent, constare mihi
potuit similiter ab illis qui in contrariis amori conjugiali sunt,
et testibus {1} dolorem incutiunt; societates enim cum operantur,
agunt in illas partes et in illa membra corporis, quibus
correspondent, caelestes `societates’ in illa per influxum lenem,
dulcem, jucundum, infernales qui in contrariis sunt, per influxum
immitem et dolorificum; sed influxus illorum non percipitur quam ab
illis quibus interiora aperta sunt, et inde communicatio
perceptibilis data est cum mundo spirituali. Qui in contrariis
amori conjugiali sunt, et testibus {1} dolorem incutiunt, sunt qui
insidiantur per amorem, amicitiam, et officia; tales cum ad me
venerunt, volebant in occulto mecum loqui, timentes valde ne quis
{2} adesset; tales enim in vita corporis eorum fuerunt, et quia
tales tunc, etiam tales in altera vita sunt; unumquemvis enim sua
vita sequitur. [2] Assurgebat e regione circa Gehennam sicut
quoddam aereum inconspicuum, fuit cohors talium spirituum; sed
apparuit dein mihi solum {3} sicut unus tametsi plures essent, cui
objiciebantur {4} fasciae quas tamen removere sibi videbatur, quo
significabatur quod removere vellent obstacula, taliter enim
cogitationes et molimina mentis apparent repraesentative in mundo
spirituum, et cum apparent, appercipitur ilico quid significant;
postea videbatur sicut exiret e corpore ejus quidam parvus niveus,
qui accessit ad me, per quod repraesentabatur cogitatio et intentio
eorum, quod induere vellent innocentiae statum ut nemo quid tale de
illis suspicari posset; is cum venit ad me, demisit se versus
lumbos, et circum utrosque (t)quasi se flectere videbatur, quo
repraesentabatur quod in casto amore conjugiali se sistere vellent
{5}; dein circum pedes per flexus spirales, quo repraesentabatur
quod se insinuare vellent per talia quae in natura sunt jucunda;
tandem ille unus (o)parvus paene inconspicuus factus est, quo
repraesentabatur quod prorsus latere vellent. [3] Dictum mihi ab
angelis quod talis insinuatio illis sit qui insidiantur in amore
conjugiali nempe qui in mundo insinuaverunt {6} se fine adulterandi
cum uxoribus, loquendo caste et sane de amore conjugiali,
infantibus adblandiendo, laudando maritum quocumque modo, usque ut
credatur amicus, castus, et insons, cum tamen est dolosus adulter.
Quales itaque sunt, ostensum quoque est; illis enim peractis,
niveus ille parvus conspicuus factus est, et apparuit furvus et
nigerrimus, et praeterea deformissimus; ejectusque est in infernum
suum, quod etiam erat profunde sub media parte lumborum; ibi degunt
in excrementitiis foedissimis; suntque etiam ibi inter latrones qui
referunt sensum communem involuntarium, de quibus n. 4327. Locutus
sum cum talibus etiam dein, et mirati sunt quod aliquis
conscientiam pro adulteriis habeat, nempe ut ex conscientia non
concumbat cum alterius uxore cum licet; et cum locutus sum cum
illis conscientia, negarunt quod alicui sit conscientia; dictum
mihi quod tales utplurimum sint ex orbe Christiano, ac raro aliqui
ex aliis partibus.

@1 A d inguinibus, i testibus$
@2 aliquis$
@3 solummodo$
@4 i quasi$
@5 A d essent, i se sisterent$
@6 insinuant$

AC n. 5061 5061. Corollarii {1} loco, licet hoc memorandum adjicere: fuerunt
aliqui spiritus qui latuerunt diu inclusi in peculiari inferno, e
quo non potuerunt erumpere; miratus sum aliquoties quinam essent;
quadam vespera emissi sunt, et tunc audiebatur ab illis sonitus
murmurum satis tumultuosus, qui perstabat diu, et cum data copia,
audivi ab illis dicteria contra me, et percepi conatum quod vellent
ascendere et me perdere; quaerebam causam ab angelis; dicebant quod
illi odio me habuerint cum vixerunt, tametsi illos nihil prorsus
laeseram; et instruebar quod tales cum modo percipiunt sphaeram
illius quem odio habuerunt, perniciem ejus spirent; sed remissi
sunt in infernum suum Inde constare potuit quod illi qui odio se
mutuo habuerunt in mundo, in altera vita conveniant, et sibi mutuo
(t)mala multa intentent, quod etiam ab aliis exemplis pluries scire
datum est; odium enim est oppositum amori et charitati, et est
aversatio et quasi antipathia spiritualis; quare ilico cum in
altera vita percipiunt sphaeram ejus contra quem odium habuerunt,
quasi in furorem veniunt. Inde patet quid involvit quod Dominus
dixit apud Matthaeum v 22-26.

@7 n. 5060 finished with one line at top of column. It is probable
that n. 5061 was inserted to fill space, cf DP n. 340.$

AC n. 5062 5062. Continuatio de correspondentia cum Maximo Homine ad finem
capitis sequentis.

AC n. 5063 5063. GENESEOS
CAPUT QUADRAGESIMUM

Ante caput praecedens xxxix explicata sunt quae Dominus
locutus est de judicio super bonos et malos, apud Matthaeum [xxv]
34-36; sequuntur nunc haec:

Tunc respondebunt Ipsi justi, dicentes, Domine,
quando Te vidimus esurientem et aluimus Te, aut sitientem
et potavimus quando vero Te vidimus peregrinum et
collegimus, aut nudum et amicivimus? quando vero Te
vidimus aegrotum, aut in carcere et venimus ad Te? sed
respondens Rex dicet illis, Amen dico vobis, Quartum
fecistis uni horum fratrum Meorum minimorum Mihi
fecistis. Tunc dicet etiam iis qui a sinistris, Discedite
Me maledicti in ignem aeternum, paratum diabolo et angeli
ejus; esurivi enim et non dedistis Mihi edere, sitivi et
non potastis Me, peregrinus fui et non collegistis Me,
nudus et non amicivistis Me, aegrotus et in carcere et
non visitastis Me. Tunc respondebunt Ipsi etiam isti,
dicentes, Domine, quando Te vidimus esurientem aut
sitientem, aut peregrinum, aut nudum, aut aegrotum, aut
in carcere, et non ministravimus Tibi? tunc respondebit
illis, dicens Amen dico vobis, quantum non fecistis uni
istorum minimorum neque Mihi fecistis: et abibunt hi in
poenam aeternam, at justi in vitam aeternam, vers. 37-46.

AC n. 5064 5064. In praemissis ad caput praecedens n. 4954-4959 explicatum
est quid in sensu interno significatur per `esurienti dare edere,
sitientem potare, peregrinum colligere, nudum amicire, aegrotum ac
in carcere visitare’, quod nempe sit essentia charitatis quae
involvitur ac ita describitur; per `esurientem, sitientem et
peregrinum’ affectio boni et veri, et per `nudum, aegrotum et in
carcere’ agnitio sui, videatur n. 4956, 4958.

AC n. 5065 5065. Quia ter repetuntur eadem in illis quae allata sunt, (o)et
quae prius, ut dictum, explicata, non opus est singillatim, seu
quoad singula verbi, haec quid in sensu interno significant,
exponere; hic modo dicetur quid significat quod ita responderint
illi qui a dextris et ita qui a sinistris, quod nempe `non viderint
Ipsum esurientem, sitientem, peregrinum, nudum, aegrotum et in
carcere’; et postea quid significat ‘Rex’, tum quid ‘justus et vita
aeterna’, et quid ‘maledictus et ignis aeternus’.

AC n. 5066 5066. Quod illi a dextris responderint `Domine, quando Te vidimus
esurientem et aluimus Te, aut sitientem et potavimus, quando Te
vidimus peregrinum et collegimus, aut nudum et amicivimus, quando
Te vidimus aegrotum, aut in carcere et venimus ad Te’ significat si
Ipsum Dominum vidissent, quod unusquisque fecisset officia illa, at
non ex amore erga Ipsum sed ex timore quia futurus judex universi,
nec propter Ipsum sed propter se, ita non ex interiore seu corde
sed ab exteriore et in gestu; se habet hoc sicut qui regem videt
cujus gratiam mereri vult ut magnus aut dives fiat, erga quem se
ideo submisse gerit; similiter se habet cum illis qui in sancto
cultu externo sunt, in quo quasi vident Dominum, ac Ipsi se
submittunt, credentes sic quod accepturi vitam aeternam, et tamen
nullam charitatem habent, nec alicui bonum quam propter se, ita
solum sibi, faciunt; sunt hi similes illis qui regem suum in
externa forma multa veneratione ambiunt, et tamen irrident mandata
ejus quia ipsum corde vilipendunt; haec et similia sunt quae
significantur per quod illi a dextris ita responderint; et quia
similia in externa forma etiam faciunt mali, idcirco illi a
sinistris paene similiter responderunt.

AC n. 5067 5067. Quia itaque Dominus externa non curat sed interna, et
interna testificatur homo non per solum cultum, sed per charitatem
et ejus exercitia, idcirco Dominus respondit, `Amen dico vobis,
quantum fecistis uni horum fratrum Meorum minimorum, Mihi
fecistis’. Qui fratres nominantur, sunt illi qui in bono charitatis
et vitae sunt, nam Dominus apud illos est quia in ipso bono; et
sunt qui proprie intelliguntur per proximum; in his quoque Dominus
se non manifestat, nam viles sunt respective, sed homo se
manifestat coram Domino quod ex interiore Ipsum colat.

AC n. 5068 5068. Quod Dominus se `Regem’ dicat his verbis, `Quando venerit
Filius hominis in gloria Sua, sedebit super throno gloriae; tunc
dicet Rex illis’, est causa quia regium Domini est Divinum Verum,
ex quo et secundum quod fit judicium; sed ex illo et secundum illud
judicantur aliter boni et aliter mali; boni quia receperunt Divinum
Verum, judicantur ex bono, ita ex misericordia; mali quia non
receperunt Divinum Verum, judicantur ex vero, ita non ex
misericordia, hanc enim rejecerunt et inde in altera vita continue
rejiciunt. Recipere Divinum Verum est non modo fidem habere sed
etiam fidem agere, hoc est, quod doctrinae est, facere ut sit
vitae. Inde est quod Dominus Se Regem dicat: quod regium Domini sit
Divinum Verum, videatur n. 1728, 2015 f, 3009, 3670, 4581, 4966.

AC n. 5069 5069. Quod illi qui a dextris dicantur `justi’, `Respondebunt
Ipsi justi, dicentes, etc. Et ibunt justi in vitam aeternam’,
significat quod in Justitia Domini sint; omnes qui in bono
charitatis sunt, vocantur `justi’, non quod justi sint ex se sed ex
Domino, Cujus Justitia illis appropriatur; qui se credunt justos ex
se, aut justificatos adeo ut amplius nihil eis mali sit, non inter
justus sed inter injustos sunt, nam sibi tribuunt bonum, et quoque
in bono meritum ponunt, et tales nusquam ex vera humiliatione
adorare Dominum possunt; quapropter qui in Verbo `justi et sancti’
vocantur, sunt illi qui sciunt et agnoscunt quod omne bonum sit a
Domino, et omne malum a se, hoc est, penes se ab inferno.

AC n. 5070 5070. Vita aeterna quae justis, est vita ex bono; bonum in se
vitam habet quia est a Domino, Qui est ipsa vita; vitae quae a
Domino inest sapientia et intelligentia, nam bonum recipere a
Domino et inde bonum velle, est sapientia, (c)ac verum recipere a
Domino et inde verum credere, est intelligentia, et qui eam
sapientiam et intelligentiam illi vitam habent; et quia felicitas
tali vitae adjuncta est, est felicitas aeterna quae per {1}vitam
quoque significatur. Contrarium est illis qui in malo sunt; hi
apparent quidem, imprimis sibi, sicut vitam habeant, sed est talis
vita quae in Verbo vocatur mors, et quoque est mors spiritualis,
nam nihil boni sapiunt, nec veri intelligunt; {2}hoc constare
potest unicuivis qui expendit, cum enim bono et inde vero inest
vita, non potest vita esse malo et inde falso, nam haec contraria
sunt et exstinguunt vitam, quapropter his non alia vita est quam
qualis est insanis.
@1 illam$
@2 A had (but d) haec vita vocata mors, quia ipsa vita quae est
sapientiae et intelligentiae apud illos exstincta est, et manet
vita qualis est insanis. For this A substitutes quia bono et inde
vero inest vita, constare potest, quod non vita sit malo et inde
falso, quia contraria sunt vitae.$

AC n. 5071 5071. Quod illi qui a sinistris, dicantur `maledicti’, (c)ac
poena eorum ignis aeternus, `Tunc dicet etiam iis qui a sinistris,
Discedite a Me maledicti in ignem aeternum paratum diabolo et
angelis ejus; et abibunt hi in poenam aeternam”, est quia se
averterunt a bono et vero, et converterunt ad malum et falsum;
`maledictio’ in sensu (t)Verbi interno’ significat aversionem, n.
245, 379, 1423, 3530, 3584. `Ignis aeternus’ in quem discederent,
non est ignis elementaris, nec est conscientiae cruciatus, sed est
concupiscentia mali; concupiscentiae enim apud hominem sunt ignes
spirituales qui illum in vita corporis consumunt, et in altera vita
cruciant; ex illis ignibus infernales se mutuo diris modis
torquent. Quod ignis aeternus non sit ignis 2 elementaris, constare
potest; quod non sit conscientiae cruciatus, est quia omnes qui in
malo sunt, nullam conscientiam habent, et qui nullam in vita
corporis habuerant, nec ullam habere possunt in altera vita; at
quod concupiscentia sit, est quia omne igneum vitale est ab
amoribus apud hominem, igneum caeleste ab amore boni et veri, et
igneum infernale ab amore mali et falsi, seu quod idem, igneum
caeleste est ab amore in Dominum et amore erga proximum, et igneum
infernale ab amore sui et amore mundi; quod omnis ignis seu calor
intus in homine sit inde, quisque scire potest si attendat {1}:
inde quoque est quod amor dicatur calor spiritualis, et quod per
ignem et calorem in Verbo non aliud significetur’, n. 934 f, 1297,
1527, 1528, 1861, 2446, 4906{1}. Igneum vitale apud malos etiam
tale est ut cum in concupiscentiarum vehementia sunt, etiam in
quodam {2} igne sint, ex quo in ardore {3} et furore cruciandi
alios; sed igneum vitale apud bonos tale est ut cum in affectionis
gradu superiore sunt, etiam in quodam quasi igne sint, sed ex illo
in amore et zelo benefaciendi aliis.

@1 In A the at first ended and was ruled off here, and again
after 4906.$
@2 i quasi$
@3 i sunt$

CAPUT XL

1. Et fuit post verba haec peccaverunt pincerna regis Aegypti, et
pistor, domino suo regi Aegypti.
2. Et succensuit Pharaoh super binos ministros aulicos suos, super
principem pincernarum, et super principem pistorum.
3. Et dedit illos in custodiam domus principis satellitum ad domum
carceris, locum ubi Joseph vinctus.
4. Et praefecit princeps satellitum Josephum illis, et ministrabat
illis, et fuerunt diebus in custodia.
5. Et somniarunt somnium bini illi, quisque somnium suum, in nocte
una, quisque secundum interpretationem somnii sui, pincerna et
pistor, qui regi Aegypti, qui vincti in domo carceris.
6. Et venit ad illos Joseph in matutino, et vidit illos, et ecce
illi perturbati.
7. Et interrogabat ministros aulicos Pharaonis, qui cum eo in
custodia domus domini sui, dicendo, Quare facies vestrae malae
hodie?
8. Et dixerunt ad eum, Somnium somniavimus, et interpretator
nullus illi; et dixit ad illos Joseph, Nonne DEO interpretationes?
narrate quaeso mihi.
9. Et narravit princeps pincernarum somnium suum Josepho, et dixit
ei, In somnio meo, et ecce vitis coram me.
10. Et in vite tres {1}propagines, et illa sicut germinans,
ascendit flos illius, et maturuerunt botri illius, uvas.
@1 Sch has palmites$
11. Et scyphus Pharaonis in manu mea, et accepi uvas, et expressi
illas ad scyphum Pharaonis, et dedi scyphum super volam Pharaonis.
12. Et dixit illi Josephi, Haec interpretatio illius; tres
propagines tres dies illae.
13. In adhuc tribus diebus extollet Pharaoh caput tuum, et reducet
te super stationem tuam, et dabis scyphum Pharaonis in manum
illius, secundum morem priorem, quo fuisti pincerna illius.
14. Verum memento mei tecum, quando bene est tibi, et facias
quaeso mecum misericordiam, et meminisse facias mei ad Pharaonem,
et educas me e domo hac.
15. Quia furto auferendo ablatus sum e terra Hebraeorum, et etiam
hic non feci quicquam quod posuerint me in fovea.
16. Et vidit princeps pistorum, quod bonum interpretatus et dixit
ad Josephum, Etiam ego in somnio meo, et ecce tria {1}canistra
perforata super capite meo.
@1 Sch has corbes similagineorum (panum)$
17. Et in canistro supremo ab omni cibo Pharaonis, opere pistoris,
et avis edens ea e canistro desuper capite meo.
18. Et respondit Joseph, et dixit, Haec interpretatio ejus, tria
canistra tres dies illa.
19. In adhuc tribus diebus, extollet Pharaoh caput tuum e super
te, et suspendet temet super ligno, et edet avis carnem tuam e
super te.
20. Et factum in die tertio, die nasci Pharaonis, et fecit
convivium omnibus servis suis, et extulit caput principis
pincernarum, et caput principis pistorum, in medio servorum suorum.
21. Et reduxit principem pincernarum super propinationem suam, et
dedit scyphum super volam Pharaonis.
22. Et principem pistorum suspendit, quemadmodum interpretatus
illis Josephus.
23. Et non recordatus princeps pincernarum Josephi, et oblitus
ejus.

AC n. 5072 5072. CONTENTA

In sensu interno in hoc capite continuatur de statu
tentationum, per quas ipsa corporea in correspondentiam
redigerentur; corporea proprie dicta sunt sensualia, quae duplicis
generis sunt, quaedam parti intellectuali subordinata sunt et
quaedam parti voluntariae; quae subordinata sunt parti
intellectuali, repraesentantur per `pincernam regis Aegypti’, et
quae parti voluntariae, per `pistorem’; quod illa quoad tempus
retenta sint, haec autem ejecta, repraesentatur per quod `pincerna
rediit in stationem suam’ et `pistor suspensus’: reliqua ex serie
in sensu interno patebunt.

AC n. 5073 5073. SENSUS INTERNUS

Vers. 1-4. Et fuit post verba haec peccarunt pincerna regis
Aegypti, et pistor, domino suo regi Aegypti. Et succensuit
Pharaoh super binos ministros aulicos suos, super principem
pincernarum, et super principem pistorum. Et dedit illos in
custodiam domus principis satellitum, ad domum carceris locum ubi
Joseph vinctus. Et praefecit princeps satellitum Josephum illis,
et ministrabat illis; et fuerunt diebus in custodia. ‘Et fuit’
significat statum novum et sequentia: ‘post verba haec’ significat
post illa quae praecedunt: `peccarunt’ significat inversum ordinem:
`pincerna regis Aegypti’ significat apud illa in corpore quae
subjecta sunt parti intellectuali: `et pistor’ significat apud illa
in corpore quae subjecta sunt parti voluntariae: `domino suo regi
Aegypti’ significat quod essent contra naturalis hominis statum
novum: `et succensuit Pharaoh’ significat quod naturalis homo novus
se averteret: `super binos ministros aulicos suos’ significat a
sensualibus corporis utriusque generis: `super principem
pincernarum et super principem pistorum’ significat in genere a
sensualibus subordinatis parti intellectuali et parti voluntariae:
`et dedit illos in custodiam’ significat rejectionem: `domus
principis satellitum’ significat ab illis quae primaria
{1}interpretationi: `ad domum carceris’ significat inter falsa:
`locum ubi Joseph vinctus’ significat statum caelestis naturalis
nunc quoad illa: `et praefecit princeps satellitum Josephum illis’
significat quod caeleste naturalis ex primariis interpretationi
illa doceret: `et ministrabat illis’ significat quod instrueret:
`et fuerunt diebus in custodia’ significat quod in statu
rejectionis diu essent.
@1 interpretatione I$

AC n. 5074 5074. `Et fuit’: quod significet statum novum et sequentia,
constat ex eo quod `fuit’ et factum in Verbo involvat statum novum,
videatur n. 4979, 4999; et quod in lingua originali sit loco
distinctionis inter series rerum quae praecedunt et quae sequuntur,
n. 4987, inde etiam significat sequentia.

AC n. 5075 5075. `Post verba illa’: quod significet post illa quae
praecedunt, constat ex significatione `verborum’ in lingua
originali, quod etiam sint res; hic itaque `post verba illa’ est
post res illas, ita post illa quae praecedunt. Quod `verba’ in
lingua originali etiam significent res, est quia `verba’ in sensu
interno significant vera doctrinae, quapropter omne Divinum Verum
in genere vocatur verbum, ac Ipse Dominus, a Quo omne Divinum Verum
in sensu supremo est Verbum, n. 1288; et quia nihil quod in
universo existit, est aliquid, hoc est, est res, nisi sit ex Divino
Bono per Divinum Verum; {1}ideo verba in lingua Hebraea etiam sunt
res; quod nihil in universo sit aliquid, hoc est, res, nisi sit ex
Divino Bono per Divinum Verum, hoc est, per Verbum, patet apud
Johannem,
In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat
Verbum;…omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil
quod factum est,i 1, 3.
Significativa interiora vocum trahunt quoad plurimam partem
originem 2 ex interiore homine, qui cum spiritibus et angelis est;
quilibet enim homo quoad spiritum suum, seu quoad ipsum illum
hominem qui vivit post obitum corporis, est cum angelis et
spiritibus in societate, tametsi homo externus hoc nescit, et quia
in societate cum illis est, etiam est cum illis in lingua
universali, ita in originibus vocum; inde est quod plura
significativa vocibus indita sint, quae apparent in externa forma
non congruentia, et usque in interna congruunt, ut hic `verba’ quod
significent res; similiter in perpluribus aliis, sicut quod
intellectus dicatur `visus internus’, et ei tribuatur `lux’, quod
animadvertentia et oboedientia `auditus et auscultatio’,
apperceptio rei `odoratus; et sic porro.

AC n. 5076 5076. `Peccarunt’: quod significet inversum ordinem, constat ex
significatione `peccare’ quod sit agere contra ordinem Divinum;
quicquid contra illum est, est peccatum; ipse ordo Divinus est
Divinum Verum ex Divino Bono; in illo ordine sunt omnes qui in vero
sunt ex bono, hoc est, qui in fide ex charitate, {1}nam verum est
fidei et bonum est charitatis; at contra illum ordinem sunt qui non
in vero ex bono sunt, consequenter qui {2} in vero ex malo vel in
falso ex malo; per peccatum non aliud significatur; (m)hic per
`peccarunt’, nempe pincerna et pistor, significatur quod in inverso
ordine essent sensualia externa ad interiora, sic ut non
concordarent seu non corresponderent.(n)

AC n. 5077 5077. `Pincerna regis Aegypti’: quod significet apud illa in
corpore quae subjecta sunt parti intellectuali, constat ex
significatione `pincernae’ quod sit sensuale externum seu sensuale
corporis quod subordinatum seu subjectum est parti intellectuali
interni hominis, de qua sequitur; et ex significatione `regis
Aegypti’ quod sit naturalis homo, de {1}qua infra n. 5079. Quia in
sequentibus agitur de `pincerna et pistore’, et per illos
significantur sensualia externa quae corporis, primum aliquid de
sensualibus his dicendum est quod sensus externi seu corporis sint
quinque, nempe visus, auditus, olfactus, gestus et tactus, notum
est, et quoque quod hi constituant omne vitale corporis; corpus
enim absque {2}illis sensibus prorsus non vivit, quapropter etiam
quando privatur illis, moritur et fit cadaver; ipsum itaque
corporeum hominis non aliud est quam receptaculum sensationum,
consequenter vitae ex illis; principale est sensitivum, et
instrumentale est corporeum, instrumentale absque suo principali
cui adaptatum est, ne quidem dici potest corporeum quale circumfert
homo cum vivit in mundo, sed instrumentale simul cum principali, 2
quando haec unum agunt hoc itaque est corporeum. Sensualia externa
hominis omnia se referunt ad sensualia interna ejus, data enim sunt
homini et posita in corpore, ut interno homini inserviant dum est
in mundo, et {3}ejus sensualibus subjecta sint; quapropter cum
sensualia hominis externa incipiunt dominari super sensualia
hominis interna, actum est cum homine; tunc enim sensualia interna
non aliter considerantur quam famulitia quae inserviant
confirmandis illis quae sensualia externa ex imperio jubent; cum in
hoc statu sunt sensualia externa, tunc in inverso ordine sunt, de
quo mox supra n. 5076. 3 Sensualia externa hominis se referunt, ut
dictum, ad interna, in genere ad intellectuale et ad voluntarium;
quapropter sensualia externa sunt quae subjecta seu subordinata
sunt parti hominis intellectuali et quae subjecta sunt parti ejus
voluntariae; sensuale quod subjectum est parti intellectuali est
imprimis visus, quod parti intellectuali et dein voluntariae est
auditus, quod utrique simul est odoratus, et adhuc magis gustus,
quod autem parti voluntariae est tactus; quod sensualia externa
illis partibus subjecta sint, multis ostendi potest, et quoque
quomodo subjecta sunt; sed nimis prolixum est illuc explicationem
hic extendere; aliquatenus {4}sciri potest ab illis quae de
correspondentia illorum sensuum ad finem capitum praecedentium

ostensa sunt. 4 Porro sciendum {5} quod omnia vera quae fidei
dicuntur, pertineant ad partem intellectualem, et quod bona quae
amoris et charitatis sunt, sint partis voluntariae; consequenter
partis intellectualis est credere, agnoscere, scire et videre verum
et quoque bonum, sed partis voluntariae est affici illo et amare
illud, et quo homo afficitur et quod amat, est bonum; sed quomodo
intellectuale influit in voluntarium cum verum transit in bonum, et
quomodo voluntarium influit in intellectuale cum agit illud, est
adhuc altioris indaginis, de quibus, ex Divina Domini Misericordia,
in sequentibus passim dicetur. Quod `pincerna’ sit sensuale quod
subjectum seu subordinatum 5 est parti intellectuali interni
hominis, est quia omne quod potui inservit, seu quod propinatur,
sicut `vinum, lac, aqua’, se refert ad verum, quod est partis
intellectualis, ita ad partem intellectualem, et quia sensuale
externum seu corporis est quod subministrat, idcirco per
`pincernam’ id sensuale seu id sensualium significatur; quod
`potare et bibere’ in genere praedicetur de veris quae partis
intellectualis, videatur n. 3069, 3071, 3168, 3772, 4017, 4018;
quod in specie ‘{6}vinum’ sit verum quod ex bono, seu fides quae ex
charitate, n. 1071, 1798; et quod `aqua’ sit verum, n. 680, 2702,
3058, 3424, 4976; ex his nunc constare potest quid `pincerna.’
@1 quo$
@2 his$
@3 hujus$
@4 scire I$
@5 i est$
@6 enim I$

AC n. 5078 5078. `Et pistor’: quod significet apud illa in corpore quae
subjecta sunt parti voluntariae, constat ex significatione
`pistoris’ quod sit sensuale externum seu sensuale corporis quod
subordinatum seu subjectum est parti voluntariae interni hominis;
quod `pistor’ id significet, est quia omne quod esui inservit, seu
quod editur, sicut `panis’, `cibus in genere’, et omne `opus
pistoris’ praedicatur de bono, et {1}sic se refert ad partem
voluntariam; omne enim bonum est illius partis, sicut omne verum
est partis intellectualis, ut mox supra n. (x)5077 dictum est; quod
`panis’ sit caeleste seu bonum, videatur n. 1798, 2165, 2177, 3478,
3735, 3813, 4211, 4217, 4735, 4976. Quod hic et in 2 sequentibus
hujus capitis de sensualibus externis utriusque generis in sensu
interno agatur, est quia in priore capite actum est de Domino
quomodo Ipse interiora Naturalis Sui glorificavit seu Divina fecit,
hic {2}igitur agitur de Domino quomodo Ipse exteriora Naturalis
glorificavit seu Divina fecit; exteriora naturalis sunt quae
proprie corporea vocantur, seu sensualia utriusque generis una cum
recipientibus, {3}haec enim cum illis {4}constituunt (c)id quod
corpus vocatur, videatur supra n. 5077; Dominus ipsum corporeum in
Se Divinum fecit, tam sensualia ejus quam recipientia, quapropter
etiam e sepulcro corpore resurrexit; et quoque post resurrectionem
dixit discipulis,
Videte manus Meas et pedes Meos, quod Ipse Ego sim, palpate Me et
videte, nam spiritus {5}non carnem et ossa habet, sicut Me videtis
habentem, Luc. xxiv 39.
3 Credunt plerique hodie qui ab Ecclesia, quod unusquisque
resurrecturus sit ultimo die et tunc corpore; quae opinio tam
universalis est ut vix aliquis {6} ex doctrinali aliter credat; sed
illa opinio ideo invaluit quia homo naturalis putat quod solum
corpus sit quod vivit; quapropter nisi illud vitam denuo recepturum
crederet, negaret prorsus resurrectionem; sed ita se res habet:
homo statim post mortem resurgit et tunc apparet sibi in corpore
prorsus sicut in mundo, cum tali facie, cum talibus membris,
brachiis, manibus, pedibus, pectore, ventre, lumbis; immo etiam cum
se videt et se tangit, dicit quod homo sit sicut in mundo; {7}at
usque non est externum ejus quod circumtulit in mundo quod videt et
tangit sed est internum quod constituit ipsum illud humanum quod
{8}vivit, et quod externum circum se seu extra singula sui habui:,
per quod esse potuit in mundo, et 4 convenienter ibi agere et
functiones obire; ipsum corporeum terrestre non amplius ei alicui
usui est; est in alio mundo ubi aliae functiones et aliae vires et
potentiae, quibus corpus ejus quale ibi habet, adaptatum est; hoc
videt oculis suis, non illis quos habuit in mundo, sed illis quos
ibi habet, qui sunt interni ejus hominis et e quibus per oculos
corporis viderat prius mundana et terrestria; id quoque tactu
sentit, non manibus seu sensu tactus quo gavisus in mundo, sed
manibus et sensu tactus quo gaudet ibi, qui est ex quo sensus ejus
tactus in mundo exstitit; (m)omnis etiam sensus ibi est exquisitior
et perfectior, quia est interni hominis soluti ab externo; internum
enim {9}est in perfectiore statu quia {10}dat externo sentire, sed
cum in externum agit, ut in mundo, tunc sensatio hebetatur et
obscuratur; praeterea internum est quod sentit internum, et
externum quod externum; inde est quod homine post mortem se mutuo
videant, et {11}in societate simul sint secundum interiora; ut
certus de illa re essem, etiam mihi datum est ipsos spiritus
tangere, et cum illis multoties (t)de illa re loqui, 5 videatur n.
322, 1630, 4622.(n) Mirantur valde homines post mortem, qui tunc
spiritus vocantur, {12}et qui in bono vixerunt, angeli, quod homo
Ecclesiae credat se non prius visurum vitam aeternam quam ultimo
die cum interiturus mundus, et quod tunc reinduiturus pulverem
rejectum, cum tamen homo Ecclesiae novit quod post mortem resurgat.
Quis enim non dicit, quando homo moritur, postea quod anima vel
spiritus {13}ejus sit vel in caelo vel in inferno? et quis non
dicit de infantibus suis qui mortui, quod in caelo sint? et quis
non consolatur aegrotum, vel quoque morti judicatum, quod brevi
venturus sit in alteram vitam? {14}ac qui in agone mortis est et
praeparatus nec aliter credit’; (m)immo etiam ex illa fide multi
vindicant sibi potestatem eximendi a locis {15}damnationis, et
intromittendi in caelum, et missas faciendi pro illis; {16} quis
non novit, quae Dominus dixit ad {17}latronem, `Hodie Mecum eris in
paradiso’, Luc. xxiii 43; et quae Dominus dixit de divite et
Lazaro, quod {18}ille in infernum translatus sit, hic autem ab
angelis in caelum? Luc. xvi 22, 23; et quis non novit, quae Dominus
docuit de resurrectione, quod non {19}Deus sit mortuorum sed
viventium? Luc. xx 38. Haec novit homo, 6 et quoque ita cogitat et
ita loquitur cum ex spiritu cogitat et loquitur, at quando ex
doctrinali, prorsus aliter dicit, quod nempe non prius
resurrecturus sit quam ultimo die; cum tamen ultimus dies cuique
sit cum moritur, et quoque tunc ei judicium, sicut etiam plures
loquuntur: quid per `cute circumdari, et ex carne videre Deum’,
apud Hiobum xix 25, 26, intelligitur, videatur n. 3540 ad fin. Haec
dicta sunt ob causam ut sciatur quod nullus homo corpore quo
circumdatus fuit in mundo, resurgat, sed quod solus Dominus, et hoc
quia Ipse corpus suum, dum fuit in mundo, glorificavit seu Divinum
fecit.
@1 ita$
@2 ideo$
@3 nam haec$
@4 After vocantur$
@5 After ossa$
@6 i hodie$
@7 sed$
@8 vixit$
@9 After statu$
@10 internum dat$
@11 omne sensum gaudeant$
@12 quod homo Ecclesiae credat se resurrecturum denuo et
reinduiturum pulverem rejectum et non prius visurum vitam aeternam
quam ultimo die, cum interiturus mundus$
@13 After anima$
@14 et qui cum in agone mortis est, et praeparatus, aliter credit$
@15 A d purgatoriis, i damnationis$
@16 i et$
@17 praedonem$
@18 i post mortem$
@19 After viventium$

AC n. 5079 5079. `Domino suo regi Aegypti’: quod significet quod essent
contra naturalis hominis statum novum, nempe sensualia externa seu
corporis, quae per `pincernam et pistorem’ significantur, constat
ex significatione `regis Aegypti’ quod sit scientificum in genere,
de qua n. 1164, 1165, 1186, 1462, 4749, 4964, 4966; simile enim
significatur per `regem Aegypti’ quod per Aegyptum, est enim rex
caput gentis; pariter alibi ubi alicujus gentis rex dicitur vel
nominatur, n. 4789; quia est scientificum in genere quod
significatur per `regem Aegypti’, est quoque naturalis homo, nam
omne scientificum est verum naturalis hominis, n. 4967, ipsum bonum
ibi significatur per `dominum’, n. 4973. Quod ejus status novus
significetur est quia in capite praecedente actum est de
interioribus naturalis quod nova facta, in supremo sensu in quo de
Domino quod glorificata; nunc autem agitur de exterioribus
naturalis, quae ad concordantiam seu correspondentiam cum
interioribus redigenda; interiora illa naturalis quae nova, {1}seu
quod idem, naturalis illius hominis status novus, est qui
significatur per `dominum regem Aegypti’, et exteriora quae non in
ordinem 2 redacta, et inde contra illum, per `pincernam et
pistorem’. Sunt interiora et sunt exteriora naturalis; interiora
naturalis sunt scientifica et affectiones {2}illorum, exteriora
vero sunt sensualia utriusque generis, de quibus supra n. 5077;
haec, nempe exteriora naturalis, homo relinquit cum moritur, sed
illa, nempe interiora naturalis secum fert in alteram vitam, ubi
{3} inserviunt pro plano spiritualibus et caelestibus; homo enim
cum moritur, nihil amittit praeter ossa et carnem; secum habet
memoriam omnium quae egerat, locutus est, et cogitaverat, et secum
habet omnes affectiones et cupiditates naturales, ita omnia
interiora naturalis; exterioribus ejus non opus habet, nam non
videt {4}quae in mundo, nec audit quae in mundo, nec odorat, gustat
et tangit quae in mundo, sed quae in altera vita; quae quidem quoad
multam partem similia apparent iis quae in mundo, sed usque non
sunt similia, in se enim vivum habent, quod non habent illa quae
`proprie sunt’ mundi naturalis; omnia enim et singula {5} ibi
existunt et subsistunt a Sole qui est Dominus, inde vivum in se
habent; at omnia et singula quae in mundo naturali, existunt et
subsistunt a sole, qui est ignis elementaris, inde vivum in se non
habent; vivum quod in his apparet, non aliunde est quam ex mundo
spirituali, hoc est, per mundum spiritualem a Domino.
@1 seu naturalis ille homo qui novus$
@2 naturales$
@3 i illi$
@4 quid I$
@5 After subsistunt$

AC n. 5080 5080. `Et succensuit Pharaoh’: quod significet quod naturali’
homo novus se averteret, constat ex repraesentatione `Pharaonis’
seu regis Aegypti quod sit naturalis homo novus seu naturalis
hominis status novus, de qua mox supra n. 5079; et ex
significatione `succensere’ seu irasci quod sit se avertere, de qua
n. 5034, hic itaque quod naturale interius quod novum factum,
averteret se a naturali exteriore seu sensuali corporeo, quia hoc
cum illo non corresponderet.

AC n. 5081 5081. `Super binos ministros aulicos suos’: quod significet a
sensualibus corporis utriusque generis, quod nempe se averteret,
constat ex significatione ‘ministrorum aulicorum’ qui hic sunt
pincerna et pistor quod sint sensualia utriusque generis, de qua
supra n. 5077, 5078; sensualia {1}quae corporis, nempe visus,
auditus, olfactus, gustus et tactus, etiam sunt `ministri sicut
aulici’ respective ad interiorem hominem, qui est `dominus rex’,
ministrant enim ei, ut in documenta experientiae veniat ab illis
quae sunt in mundo aspectabili {2}et in societate humana, et sic ut
intelligat et sapiat; homo enim in nullam scientiam, minus in quam
intelligentiam et sapientiam nascitur, sed modo in facultatem
recipiendi et imbuendi illa; id fit per duplicem viam, nempe per
viam internam et per viam externam; per viam internam influit
Divinum, per viam externam influit mundanum, haec intus in homine
concurrunt; et tunc quantum homo se patitur illustrari a Divino,
tantum venit in sapientiam; quae per viam externam, per sensualia
corporis influunt, sed non influunt ex se, verum evocantur per
internum hominem ut inserviant pro plano caelestibus et
spiritualibus quae per viam internam a Divino influunt; inde
constare potest quod sensualia corporis sint sicut `ministri
aulici’; in genere omnia exteriora sunt ministri respective ad
interiora; totus naturalis homo non aliud est respective ad
spiritualem. Vox illa in lingua originali 2 significat ministrum,
aulicum, cubicularium, eunuchum; in sensu interno per illum
significatur {3} naturalis homo quoad bonum et quoad verum, ut hic;
in specie autem naturalis homo quoad bonum, ut apud Esaiam,
Ne dicat filius alienigenae qui adhaeret Jehovae, dicendo,
Separando separat me Jehovah a cum populo Suo: nec eunuchus dicat,
Ecce ego lignum aridum; nam sit dixit Jehovah eunuchis qui
custodiunt sabbata Mea, et eligunt quo delector, ac tenentes foedus
Meum; Dabo illis in domo Mea, et intra muros Meos locum et nomen,
bonum prae filiis et filiabus, nomen aeternitatis dabo illis quod
non exscindetur, lvi 3-5;
`eunuchus’ ibi pro naturali homine quoad bonum, et `filius
alienigenae’ pro naturali homine quoad verum; Ecclesia enim Domini
est externa et interna; qui ab Ecclesia externa, `sunt naturales’,
qui ab interna, spirituales; qui naturales et tamen in bono, sunt
`eunuchi’, et qui in vero, sunt `filii alienigenae’; et quia vere
spirituales seu interni non dari possunt quam intra Ecclesiam, ideo
quoque per `filios alienigenae’ significantur qui extra Ecclesiam
sunt seu gentiles, et tamen in vero secundum religiosum suum, n.
2049, 2593, 2599, 2600, 2602, 2603, 2861, 2863, 3263; et per
`eunuchos’ qui in bono.
@1 etiam quae corporis sunt$
@2 inque$
@3 i in genere$

AC n. 5082 5082. `Super principem pincernarum et super principem pistorum’:
quod significet in genere a sensualibus subordinatis parti
intellectuali et parti voluntariae, constat a significatione
`pincernae’ quod sit sensuale subordinatum et subjectum parti
intellectuali, de qua supra n. 5077; a significatione `pistoris’
quod sit sensuale subordinatum et subjectum parti voluntariae, de
qua etiam supra n. 5078; et a significatione `principis’ quod sit
primarium, de qua n. 1482, 2089, 5044, hic in genere seu in
communi, quod enim primarium est, etiam commune est, nam id in
reliquis regnat; ad primaria enim sicut ad communia referuntur
particularia, ut unum faciant, et ne contradictio appareat.

AC n. 5083 5083. `Et dedit illos in custodiam’: quod significet rejectionem,
constat ex significatione `dare in custodiam’ quod sit rejectio;
qui enim in custodiam datur, is rejicitur.

AC n. 5084 5084. `Domus principis satellitum’: quod significet ab illis
quae primaria interpretationi, constat ex significatione `principis
satellitum’ quod sint primaria interpretationi, de qua n. 4790,
4966; hic itaque quod sensualia utriusque generis rejecta sint a
primariis interpretationi, quae nempe sunt Verbi quoad sensum
internum’, quae tunc rejici dicuntur quando non illis fides habetur
in talibus {1}; sunt enim sensualia, et illa quae per sensualia
immediate intrant in cogitationem, fallacia; omnes fallaciae quae
regnant apud hominem, sunt inde; ex illis est quod pauci credant
veris fidei, et quod naturalis homo sit contra spiritualem, hoc
est, externus homo contra internum; quapropter si naturalis seu
externus homo dominari incipit super spiritualem seu internum,
nihil amplius creduntur quae sunt fidei, 2 fallaciae enim obumbrant
et cupiditates suffocant. Quia pauci sciunt quid fallaciae sensuum,
et pauci credunt quod illae tantam umbram inducant rationalibus, et
maxime spiritualibus fidei, usque ut ea exstinguant, imprimis
quando homo simul in jucundo cupiditatum ex amore sui et mundi est,
licet rem exemplis illustrare, (m)primum quid fallaciae sensuum
mere naturales seu in illis quae (t)sunt in natura, dein de
fallaciis sensuum in spiritualibus(n): I. Fallacia sensus mere
naturalis seu quae in natura, est quod credatur quod sol semel
quovis die circum hanc tellurem feratur, et simul etiam caelum cum
omnibus astris; et tametsi dicitur quod incredibile sit quia
impossibile, quod tantus oceanus igneus qualis est sol, et {2}non
solum sol sed etiam innumerabilia astra absque ulla mutatione loci
a se invicem, quovis die semel circumvolvantur; et si adjicitur,
(m)quod videri possit a planetis quod tellus faciat motum diurnum
et annuum per circumrotationes et circumgyrationes, ex eo quod
planetae etiam sint tellures, et {3}quidam eorum quod circum se
habeant lunas, (c)et observatum quod illi pariter ac nostra tellus
tales motus, nempe diurnos et annuos faciant;(n) {4} usque tamen
apud perplures fallacia sensus obtinet quod ita sit prout oculus
videt. lI. Fallacia sensus mere naturalis seu in natura 3 est quod
solum unica atmosphaera sit et modo ea purior in partibus
successive, et quod ubi illa desinit, sit vacuum; sensuale externum
hominis {5}non aliter capit cum solum hoc consulitur. III.
Fallacia sensus mere naturalis est quod a prima creatione impressa
sit seminibus qualitas excrescendi in arbores et flores, et se
prolificandi, et quod inde omnium existentia et {6} subsistentia;
et si illis dicitur quod subsistere aliquid nequeat nisi perpetuo
existat, secundum canonem quod subsistentia sit perpetua
existentia, {7}tum quod omne inconnexum a priore se cadat in
nihilum, usque tamen sensuale corporis et cogitatio ex illo
sensuali, non capit illud, {8}nec quod omnia et singula subsistant,
sicut exstiterant, per influxum a mundo spirituali, hoc est, per
mundum spiritualem a Divino. IV. Fallacia sensus mere naturalis
(t)est inde 4 quod sint substantiae simplices quae monades {9}et
atomi; quicquid enim intra sensuale externum est, hoc credit
naturalis homo, quod {10} tale sit, vel nihil. {11} V. Fallacia
sensus mere naturalis est quod omnia naturae sint et ex natura, et
quod quidem in puriore seu interiore natura aliquid sit quod non
capitur, sed {12}si dicitur quod intra {13}seu supra naturam sit
spirituale {14}ac caeleste, hoc rejicitur, et creditur nisi id
naturale sit, quod nihil sit. VI. Fallacia sensus est quod solum
corpus vivat, et quod vita ejus pereat cum moritur; sensuale
prorsus non capit quod internus homo sit in singulis externi, et
quod is sit intra naturam in mundo spirituali; inde nec credit,
quia non capit, quod post mortem victurus, nisi corpore rursus
circuminduatur, 5 n. 5078, 5079. VII. Fallacia sensus (t)est inde
quod homo non magis vivere possit post mortem quam bestiae, ex
causa quia hae quoque vitam habent in multis similem vitae hominis,
modo quod homo animal perfectius sit; sensuale non capit, hoc est,
homo qui ex sensuali cogitat et concludit, quod homo {15}in eo
supra bestias sit, et ei vita superior, quia cogitare potest, non
modo de causis rerum sed etiam de Divino, ac Divino per fidem et
amorem conjungi, ut et recipere influxum inde et sibi appropriare,
ita quod in homine quia datur 6 reciprocum, detur receptio, quod
nequaquam apud bestias. VIII. Fallacia (t)est inde quod ipsum
vivum apud hominem quod anima vocatur, sit modo aliquod aethereum
vel flammeum, quod dissipatur cum homo moritur; et quod id resideat
vel in corde, vel in cerebro, vel in aliqua parte ejus, et quod
inde regat corpus sicut machinam; quod internus homo sit in
singulis externi, quod oculus non videat ex se sed ex illo, nec
auris audiat ex se sed ex illo, homo sensualis non capit. IX.
Fallacia sensus est quod non aliunde lux dari queat quam ex sole
aut igne elementari, nec aliunde calor quam inde; quod sit lux in
qua intelligentia, et calor in quo amor caelestis, et quod in illa
luce et in illo calore sint omnes angeli, sensuale non capit. X.
Fallacia sensus est quod homo credat se vivere ex se, seu quod ei
indita sit vita, non enim aliter apparet coram sensuali; quod solum
Divinum sit Cui vita {16} ex se, et sic quod unica vita sit, et
quod vitae in mundo sint modo formae recipientes, sensuale prorsus
non capit, videatur n. 1954, 2706, 2886-2889, 2893, 3001, 3318,
3337, 3338, 3484, 3742, 3743, 4151, 4249, 4318-4320, 4417, 4523,
4524, 4882. 7 {17}XI. Homo sensualis ex fallacia credit quod
adulteria sint licita, ex sensuali enim concludit quod conjugia
sint modo ordinis causa propter educationem subolis, et si non ordo
ille destruitur quod perinde sit a quonam suboles; tum quod
conjugiale sit sicut aliud lascivum sed concessum; ita quoque quod
contra ordinem non foret plures uxores ducere, si non Christianus
orbis ex Scriptura Sacra id prohiberet; si illis dicitur quod
correspondentia sit inter conjugium caeleste et conjugia in terris,
et quod conjugiale nemo in se habere possit nisi sit in vero et
bono spirituali, tum quod genuinum conjugiale nequaquam dari queat
inter {18}maritum et plures uxores, et inde quod conjugia in se
sancta sint, haec sensualis homo rejicit sicut nihil. XII. Fallacia
sensus est quod regnum Domini seu caelum sit quale 8 regnum
terrestre, in eo quod ibi gaudium et felicitas sit ut unus major
sit altero et inde in gloria prae altero; sensuale enim prorsus non
capit quid sit quod minimus sit maximus, seu ultimus primus; si eis
dicatur quod gaudium in caelo seu angelis sit aliis servire
benefaciendo, absque ulla reflexione meriti et retributionis, hoc
sicut triste obvenit. XIII. Fallacia sensus est quod bona opera
mereantur: et quod facere alicui bene sui causa, sit bonum opus.
XIV. Etiam fallacia sensus est quod salvetur homo per solam fidem;
et quod fides dari queat apud quem non est charitas; tum quod fides
maneat non vita post mortem. Similiter in perpluribus aliis;
quapropter cum sensuale apud hominem dominatur, tunc rationale
illustratum a Divino nihil videt, est in densa caligine, et tunc
creditur quod omne id rationale sit quod ex sensuali concluditur.
@1 i sicut quae interpretationis Verbi quoad sensum internum$
@2 quod$
@3 quidem etiam I$
@4 i haec tametsi dicuntur$
@5 After consulitur$
@6 i quoque$
@7 et$
@8 i ita$
@9 vel$
@10 i vel$
@11 AI repeat iv here, and all following numbers are incorrect.
They are here corrected as in T.$
@12 cum$
@13 et$
@14 aut$
@15 cogitare possit$
@16 i est$
@17 This section was written after xiv but has direction for
insertion here.$
@18 A altered to virum but returned to maritum$

AC n. 5085 5085. `Ad domum carceris’: quod significet inter falsa, constat
ex significatione `domus carceris’ quod sit vastatio falsi, et inde
falsum, de qua n. 4958, 5037, 5038.

AC n. 5086 5086. `Locum ubi Joseph vinctus’: quod significet statum
caelestis naturalis nunc quoad illa, constat ex significatione
`loci’ quod sit status, de qua n. 2625, 2837, 3356, 3387, 4321,
4882; ex repraesentatione `Josephi’ quod sit caeleste
{1}spiritualis e rationali, de qua n. 4286, 4585, 4592, 4594, 4963,
hic caeleste naturalis, quia nunc in naturali a quo tentationes, n.
5035, 5039; et ex significatione `vinctus’ quod sit status
tentationum, de qua n. 5037; in capite priore actum est de statu
tentationum caelestis spiritualis in naturali quoad illa quae
fuerunt interioris naturalis, hic nunc quoad illa quae sunt
exterioris.
@1 spirituale$

AC n. 5087 5087. `Et praefecit princeps satellitum Josephum illis’: quod
significet quod caeleste naturalis ex primariis interpretationi
illa doceret, constat ex significatione `principis satellitum’ quod
sint primaria interpretationi, de qua n. 4790, 4966, 5084; ex
repraesentatione `Josephi’ quod sit caeleste naturalis, de qua mox
supra n. 5086; et ex significatione ‘praefici’ quod hic sit docere;
qui enim praeficitur illis quae rejiciuntur explorationis seu
emendationis causa, ille munere docendi fungitur.

AC n. 5088 5088. `Et ministrabat illis’: quod significet quod instrueret,
constat ex significatione `ministrare’ quod sit instruere; quod
`ministrare’ hic non sit ministrare {1}ut servis, constat ex eo
quod Joseph illis praefectus sit; quare `ministrare’ hic est
subministrare quae illis conducerent; et quia agitur hic de novo
naturali sensuali seu externo, per `praefici’ significatur docere,
et per `ministrare’ instruere; praefici {2}praedicatur de bono quod
vitae, {3}et ministrare de vero quod doctrinae, n. 4976.
@1 sicut$
@2 i enim$
@3 at$

AC n. 5089 5089. `Et fuerunt diebus in custodia’: quod significet quod in
statu rejectionis diu essent, constat ex significatione `dierum’
quod sint status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, 3462,
3785, 4850; hic itaque `diebus’ quod in statu diu, nempe
rejectionis, quae per `custodiam’ significatur, n. 5083. Singula
haec quae in sensu interno continentur, fusius explicare non licet,
quia talia sunt de quibus formari nequit idea ab illis quae in
mundo sunt, sicut de caelesti spiritualis homine, de statu ejus in
naturali cum naturale interius novum fit, (c)ac postea cum novum
factum ac naturale exterius rejectum, sed de his et similibus
formari potest idea ab illis quae in caelo, quae talis est ut non
cadat in aliquam ideam formatam ab illis quae in mundo, nisi apud
illos qui dum in cogitatione sunt, abduci a sensualibus 2 possunt;
nisi cogitatio apud hominem elevari {1}potest supra sensualia, sic
ut haec spectentur sicut infra, nequaquam sapere potest aliquid
interius in Verbo, minus talia quae sunt caeli abstracta ab illis
quae sunt mundi, sensualia enim absorbent illa et suffocant; inde
est quod qui sensuales sunt, et studio incubuerunt scientificis,
raro aliquid capiant de illis quae sunt caeli; immerserunt enim
cogitationes talibus quae sunt mundi, hoc est, terminis et
{2}definitionibus ab illis, ita sensualibus, a quibus elevari non
amplius possunt, et sic teneri in intuitione supra illa; ita nec
amplius potest cogitatio eorum libere extendi circum omnem campum
rerum memoriae, et eligere quae conveniunt ac rejicere quae
repugnant, et applicare quae in aliquo nexu sunt; clausa enim et
immersa tenetur terminis, ut dictum, et inde sensualibus, ut
circumspicere non possit; haec causa est quod eruditi minus credant
quam simplices, immo etiam quod in caelestibus minus sapiant;
simplices enim intueri rem possunt supra terminos et supra
scientifica, ita supra sensualia; eruditi vero non ita, intuentur
ex terminis et scientificis, est enim mens in illis, ita vincta
sicut in claustro seu in carcere.
@1 possit$
@2 distinctionibus I$

AC n. 5090 5090. Vers. 5-8. Et somniarunt somnium bini illi, quisque
somnium suum, in nocte una, quisque secundum interpretationem
somnii sui, pincerna et pistor, qui regi Aegypti, qui vincti in
domo carceris. Et venit ad illos Joseph in matutino, et vidit
illos, et ecce illi perturbati. Et interrogabat ministros aulicos
Pharaonis, qui cum eo in custodia domus domini sui, dicendo, Quare
facies vestrae malae hodie? Et dixerunt ad eum, Somnium
somniavimus, et interpretator nullus illi; et dixit ad illos
Joseph, Nonne Deo interpretationes? narrate quaeso mihi. `Et
somniarunt somnium bini illi’ significat praevidentiam de illis:
`quisque somnium suum in nocte una’ significat de eventu qui illis
in obscuro: `quisque secundum interpretationem somnii sui’
significat quem in se haberent: `pincerna et pistor’ significat de
sensualibus utriusque generis: `qui regi Aegypti’ significat quae
subordinata interiori naturali: `qui vincti in domo carceris’
significat quae inter falsa: `et venit ad illos Joseph in matutino’
significat revelatum et clarum caelesti {1}naturalis: `et vidit
illos’ significat perceptionem: `et ecce illi perturbati’
significat quod in statu tristi: `et interrogabat ministros aulicos
Pharaonis’ significat sensualia illa: `qui cum eo in custodia domus
domini sui’ significat quae rejecta: `dicendo, Quare facies vestrae
malae hodie ?` significat ex qua affectione tristitia: `et dixerunt
ad eum’ significat perceptionem de illis: `Somnium somniavimus’
significat praedictionem: `et interpretator nullus illi’ significat
quod nemo sciat quid in illis: `et dixit illis Joseph’ significat
caeleste naturalis: `Nonne Deo interpretationes ?’ significat quod
Divinum in illis: `narrate quaeso mihi’ significat quod sciretur.
@1 n. 5097 has caelesti spiritualis$

AC n. 5091 5091. `Et somniarunt somnium bini illi’: quod significet
praevidentiam de illis, constat ex significatione `somnii’ quod sit
praevidentia, de qua n. 3698; bini illi sunt sensualia utriusque
generis significata per `pincernam et pistorem’; quod de {1}illis
somnia, a sequentibus {2}patet. Quod `somnium’ sit in supremo sensu
praevidentia, est quia somnia quae immediate per caelum a Domino
influunt, futura {3}praenuntiant, qualia fuerunt somnia Josephi,
somnia pincernae et pistoris, somnium Pharaonis, somnium
Nebuchadnezzaris, et in genere somnia prophetica; futura quae per
illa {4}praenuntiantur, non aliunde {5}sunt quam ex praevidentia
Divina Domini; inde quoque sciri potest quod omnia et singula
praevideantur.
@1 ipsis$
@2 constat$
@3 praenuntient I$
@4 praenuntiata sunt$
@5 fuerunt after Domini$

AC n. 5092 5092. ‘Quisque somnium suum in nocte una’: quod significet de
eventu qui illis in obscuro, constat ex significatione `somnii’
quod sit praevidentia et inde praedictio, et quia est praedictio,
etiam est eventus, nam de illo est praedictio; et ex significatione
`noctis’ quod sit obscurum; `nox’ in spirituali sensu significat
statum umbrae inductum per falsum ex malo, n. 1712, 2353, ita
quoque obscurum, nempe mentis. Obscurum quod est noctis in mundo,
est obscurum naturale, sed obscurum quod est noctis in altera vita,
est obscurum spirituale; illud existit ex absentia solis mundi et
privatione lucis inde, hoc autem ex absentia solis caeli qui est
Dominus, et privatione lucis, hoc est, intelligentiae inde; haec
privatio non existit per quod sol caeli sicut sol mundi occidat,
sed quia homo aut {1} spiritus in falso ex malo est, et ipse se
removet et {2} sibi obscurum inducit. Ex solum noctis et inde 2
obscuri idea in utroque sensu, patere potest quomodo se habet
sensus spiritualis respective ad ejusdem rei sensum naturalem.
Praeterea obscurum spirituale est triplex; unum quod est ex falso
mali, alterum quod est ex ignorantia veri, tertium quod est
exteriorum respective ad interiora, ita sensualium quae sunt
externi hominis, respective ad rationalia quae sunt interni; omnia
haec genera usque existunt ex eo quod lux caeli, seu intelligentia
et sapientia quae a Domino, non recipiatur; haec cum continue
influit, sed a falso mali vel rejicitur, vel suffocatur vel
pervertitur, ab ignorantia veri parum recipitur, et a sensualibus
quae sunt externi hominis, hebescit quia fit communis.
@1 i quoque$
@2 i inde$

AC n. 5093 5093. `Quisque secundum interpretationem somnii sui’: quod
significet quem in se haberent, nempe eventum, constat ex
significatione `interpretationis somnii’ quod sit explicatio et
inde cognitio eventus, ita eventus quem in se haberent; quod
`somnium’ sit eventus, videatur mox supra n. 5092.

AC n. 5094 5094. `Pincerna et pistor’: quod significet de sensualibus
utriusque generis, constat ex significatione `pincernae’ quod sit
sensuale subordinatum parti intellectuali, de qua n. 5077; et ex
significatione `pistoris’ quod sit sensuale subordinatum parti
voluntariae, de qua n. 5078; quod haec rejecta sint ab interiore
naturali, supra n. 5083, 5089 dictum; at sciendum quod ipsa
sensualia non rejecta sint, nempe quae sunt visus, auditus,
olfactus, gustus, tactus, nam ex his vivit corpus, sed intuitiones
seu cogitationes ex illis, tum affectiones ac cupidines ex illis;
in memoriam externam seu naturalem hominis intrant objecta e mundo
per sensualia illa ab una parte, et in illam intrant objecta per
rationalia ab altera parte; haec se in memoria illa separant; quae
intrarunt per rationalia, se locant interius, quae autem intrarunt
per sensualia, se locant exterius; inde naturale fit duplex, nempe
interius et exterius, ut quoque supra dictum; [2] naturale interius
est quod repraesentatur per `Pharaonem regem Aegypti’, naturale
autem exterius per `pincernam et pistorem’; qualis differentia sit,
constare potest ex intuitionibus rerum seu cogitationibus et inde
conclusionibus; qui cogitat et concludit ex interiore naturali, is
quantum per rationale hausit, tantum est rationalis; at qui cogitat
et concludit ab exteriore naturali, is quantum ex sensualibus
hausit, tantum est sensualis; talis homo etiam vocatur sensualis
homo, alter vero rationalis naturalis. Homo cum moritur, omne
naturale secum habet, et quale in mundo apud illum formatum est,
tale quoque manet; quantum imbuerat ex rationali, tantum quoque
rationalis est, et quantum ex sensuali tantum est sensualis;
differentia est quod naturale quantum hauserat et appropriaverat
sibi ex rationali, tantum spectet sensualia quae sunt naturalis
exterioris infra se, et tantum dominetur his, vilipendendo et
rejiciendo fallacias quae inde; at naturale quantum hauserat et
appropriaverat sibi ex sensualibus corporis, (o)quod tantum spectet
rationalia sicut infra se, illa vilipendendo et rejiciendo; [3]
sicut pro exemplo: rationalis naturalis homo potest comprehendere
quod homo non vivat ex se, sed per influxum vitae per caelum a
Domino; at sensualis homo hoc non potest comprehendere, dicit enim
quod sentiat et appercipiat manifeste quod vita sit in se, et quod
contra sensum loqui sit vanum. Sit etiam pro exemplo: rationalis
naturalis homo comprehendit quod caelum et infernum sit, (o)at
sensualis homo illa negat quia non capit quod purior mundus quam
quem oculis videt, detur; rationalis naturalis homo comprehendit
quod sint spiritus et angeli qui inconspicui; at sensualis homo non
comprehendit, putando nihil esse quod non videt et tangit. [4]
(o)Sit quoque pro exemplo: (m)rationalis naturalis homo
comprehendit quod intelligentis sit intueri fines, ac praevidere et
disponere media ad finem quendam ultimum; is cum spectat naturam ex
ordine rerum, videt {1} quod natura sit complexus mediorum, (o)et
tunc appercipit quod Supremum Ens intelligens disposuerit illa; sed
ad quem finem ultimum, non videt nisi spiritualis fiat; at
sensualis homo non comprehendit quod aliquid {2} distinctum a
natura dari queat, ita nec quod aliquod Ens quod supra naturam {3};
quid intelligere, quid sapere, quid intueri fines, et disponere
media, non capit nisi dicatur naturale, et cum dicitur naturale,
ideam de illis habet qualem artifex de automato.(n) Ex his paucis
constare potest quid intelligitur per interius naturale et exterius
naturale; et per quod sensualia rejecta sint, quod nempe non illa
quae sunt visus, auditus, olfactus, gustus et tactus in corpore,
sed quod conclusiones inde de interioribus.

@1 i et$
@2 aliquod$
@3 i hanc enim videt et hanc sentit, non autem illud$

AC n. 5095 5095. `Qui regi Aegypti’: quod significet quae subordinata
interiori naturali, constat ex repraesentatione Pharaonis seu
`regis Aegypti’ in hoc capite quod sit status naturalis novus, de
qua n. 5079, 5080, consequenter interius naturale, nam hoc novum
factum; quid interius naturale, et exterius, mox supra n. 5094
videatur. Qualis sensus Verbi internus in historicis et in
propheticis{1} est, paucis dicendum: ubi in sensu historico
memorantur plures personae, sicut hic Josephus, Pharaoh, princeps
satellitum, pincerna, pistor, in sensu interno quidem significant
varia, sed solum in una persona; causa est quia `nomina’
significant res; sicut hic `Josephus’ repraesentat Dominum quoad
caeleste spirituale e rationali et quoque in naturali, `Pharaoh’
Ipsum quoad statum naturalis novum, seu quoad interius naturale,
`pincerna et pistor’ quoad illa quae sunt externi naturalis; talis
est sensus internus; similiter alibi, ut ubi nominantur Abrahamus,
Jishakus et Jacobus, in sensu litterae sunt tres personae, at in
sensu supremo omnes tres Dominum repraesentant, nempe `Abrahamus’
Ipsum Divinum, `Jishakus’ Divinum Intellectuale, et `Jacobus’
Divinum Naturale Ipsius; etiam apud Prophetas ubi quandoque locutio
fit per mera nomina, sive personarum, sive regnorum, sive urbium,
et usque simul unam rem sistunt et describunt in sensu interno; qui
hoc non novit, facile potest a sensu litterae auferri in varia, et
sic dissipari idea rei unius.

@1 propheticis ejus$

AC n. 5096 5096. `Qui vincti in domo carceris’: quod significet quae inter
falsa, constat ex significatione `vinctus esse in domo carceris’
quod sit esse inter falsa, de qua n. 4958, 5037, 5038, 5085; qui in
falsis sunt, et magis qui in malis, dicuntur `vincti’ et `in
carcere’, non quod in aliquo vinculo sint, sed quia non in libero,
qui enim non in libero sunt, ii sunt {1} interius vincti; nam qui
in falso se confirmaverunt, non amplius in aliquo libero sunt
eligendi et acceptandi verum, et qui multum se confirmaverunt, ne
quidem in libero sunt videndi illud, minus agnoscendi et credendi,
sunt enim in persuasione quod falsum sit verum et verum falsum;
persuasio talis est ut auferat omne liberum cogitandi aliud,
consequenter ut ipsam cogitationem in vinculo et quasi in carcere
teneat; hoc constare mihi potuit ex plure experientia apud illos in
altera vita qui in persuasione falsi fuerunt per confirmationes
apud se; sunt tales ut nequaquam admittant vera, reflectunt seu
repercutiunt illa, et hoc duriter secundum persuasionis gradum;
imprimis cum falsum est ex malo, seu cum malum persuasit; sunt illi
qui in parabola Domini intelliguntur apud Matthaeum,

Alia semina ceciderunt super viam duram, et venerunt
aves et comederunt ea, xiii 4;

`semina’ sunt vera Divina, `petra dura’ est persuasio, `aves’ sunt
principia falsi.(n) Qui tales sunt, ne quidem sciunt quod in
vinculo sint, seu in carcere, afficiuntur enim falso suo, et amant
illud propter malum ex quo; inde in libero se putant esse, quicquid
enim est affectionis seu amoris, apparet liberum. At qui non in
falso confirmato, hoc est, in persuasione falsi {2} sunt, illi
admittunt facile vera, et vident illa, et eligunt illa, et
afficiuntur illis, et dein vident falsa sicut infra se, et quoque
quomodo illi qui in persuasione falsi, vincti sunt; in tanto libero
sunt ut possint intuitione et cogitatione exspatiari quasi per
totum caelum, ad innumerabilia vera; sed in hoc libero nemo potest
esse nisi qui est {3} in bono; ex bono enim est in caelo, et ex
bono in caelo apparent vera.

@1 est, is est sicut$
@2 ejus$
@3 sit$

AC n. 5097 5097. `Et venit ad illos Joseph in matutino’: quod significet
revelatum et clarum caelesti spiritualis, constat ex
repraesentatione `Josephi’ quod sit caeleste spiritualis, de qua n.
4286, 4592, 4963; et ex significatione `mane’ quod sit status
illustrationis, de qua n. 3458, ita {1} revelatum et clarum;
(s)quod mane seu `matutinum’ illa significet, est quia omnia
tempora diei, sicut omnia tempora anni, varios status secundum
variationes lucis caeli significant; variationes lucis caeli non
sunt variationes sicut lucis in mundo quovis die et quovis anno,
sed sunt variationes intelligentiae et amoris; nam lux caeli non
aliud est quam Divina intelligentia a Domino, quae quoque coram
oculis lucet, et calor illius lucis est Divinus Domini Amor, qui
quoque coram sensu calet; (o)est illa lux quae facit intellectuale
hominis, et ille calor qui facit calidum ejus vitale et voluntarium
boni; mane seu matutinum ibi est status illustrationis, nempe quoad
illa quae sunt boni et veri, qui tunc existit cum agnoscitur et
magis cum percipitur {2} quod bonum sit bonum et verum sit verum;
perceptio est revelatio interna, inde per `mane’ significatur
revelatum, et quia tunc {3} clarum fit quod prius (o)fuit obscurum,
inde (t)quoque per `mane’ significatur clarum. [2] Praeterea per
`mane’ in supremo sensu significatur Ipse Dominus, ex causa quia
Dominus est sol ex quo omnis lux in caelo, et Ipse semper est in
ortivo, (o)ita in matutino; oritur etiam semper apud unumquemvis
qui verum quod est fidei et bonum quod est amoris, recipit, at
occidit apud unumquemvis qui non recipit; non quod sol ibi occidat
quia, ut dictum, semper est in ortivo, sed quod qui non recipit,
faciat apud se sicut occidat: comparari hoc aliquatenus potest cum
vicibus quas sol mundi respective ad incolas telluris facit, sol
ibi nec occidit, quia semper manet in suo loco et inde semper
lucet, sed apparet sicut occidat, quia tellus circum axem semel
quovis die volvitur, et tunc simul removet incolam ab aspectu solis
{4}, videatur n. 5084, p. I {5}; ita quoque non in sole est
occiduum, sed in remotione incolae telluris a luce ejus; hoc
comparativum illustrat, et quia repraesentativum regni Domini est
in singulis naturae, etiam instruit; quod privatio lucis caeli, hoc
est, intelligentiae et sapientiae, non sit ex eo quod Dominus Qui
est sol intelligentiae et sapientiae, apud aliquem occidat, sed
quod incola regni Ipsius semet ipsum removeat, hoc est, patiatur se
duci ab inferno a quo removetur.(s)

@1 3723, proinde$
@2 nam tunc lux oritur intus, nempe agnitio et quoque perceptio$
@3 i etiam$
@4 ejus$
@5 p: I means the first example of fallacia in n. 5084.$
@6 i quodammodo$

AC n. 5098 5098. `Et vidit illos’: quod significet perceptionem, constat ex significatione `videre’ quod sit intelligere et appercipere {1}, de qua n. 2150, 3764, 4567, 4723.

@1 percipere$

AC n. 5099 5099. `Et ecce illi perturbati’: quod significet quod in statu tristi, constat absque explicatione.

AC n. 5100 5100. `Et interrogabat ministros aulicos Pharaonis’: quod significet sensualia illa, constat ex significatione `ministrorum aulicorum Pharaonis’ quod sint sensualia utriusque generis, quae nempe subordinata sunt parti intellectuali et quae subordinata parti voluntariae, de qua supra n. 5083.

AC n. 5101 5101. `Qui cum eo in custodia domini sui’: quod significet quae rejecta, constat ex significatione `dari in custodiam’, ita esse in custodia quod sit in statu rejectionis, de qua etiam supra n. 5083.

AC n. 5102 5102. `Dicendo, Quare facies vestrae malae hodie?’: quod significet ex qua affectione tristitia, constat ex significatione `facierum’ quod sint interiora, de qua n. 358, 1999, 2434, 3527, 4066, 4796, 4797, ita affectiones, nam interiora hominis ex quibus cogitationes quae etiam sunt interiora, sunt affectiones, hae enim {1} quia sunt amoris, sunt ejus vitae; notum {2} est quod affectiones conspicuae sistantur in facie apud illos qui in innocentia sunt, et cum affectiones, etiam cogitationes in communi, nam hae sunt formae affectionum; inde facies in se spectata (o)non aliud est (o)quam interiorum imago repraesentativa; omnes facies non aliter apparent angelis, angeli enim {3} non vident facies hominis in forma materiali sed in forma spirituali, hoc est, in forma quam affectiones {4} et inde cogitationes sistunt, (t)hae quoque sunt quae faciunt ipsam faciem apud hominem, quod sciri potest ex eo quod facies illis privata sit nihil nisi quam mortuum quid, et quod facies vivat ex illis, et placeat secundum illas {5}: tristitia affectionis seu {6}ex qua affectione, significatur per quod dixerit `cur facies vestrae malae (o)hodie?’

@1 nam hae$
@2 i enim$
@3 nam angeli$
@4 i ibi$
@5 A is obscure but appears to be illis enim privata facies est
ligni aut lapidis instar mortua at secundum illas homo placet.
Except for first three lines this number is a mass of alterations.$
@6 i tristitia$

AC n. 5103 5103. `Et dixerunt ad eum’: quod significet perceptionem de illis, constat ex significatione `dicere’ in historicis Verbi quod sit perceptio, de qua saepius prius.

AC n. 5104 5104. Somnium somniavimus’: quod significet praedictionem, constat ex significatione `somnii’ quod sit praevidentia et inde praedictio, de qua supra n. 5091.

AC n. 5105 5105. `Et interpretator nullus illi’: quod significet quod nemo sciat quid in illis, constat ex significatione `interpretationis’ quod sit explicatio quid in se habeat, de qua (o)supra n. 5093, ita quid in illis.

AC n. 5106 5106. `Et dixit illis Joseph’: quod significet caeleste naturalis, constat ex repraesentatione `Josephi’ quod sit caeleste naturalis, de qua supra n. 5086.

AC n. 5107 5107. `Nonne Deo interpretationes?’: quod significet quod Divinum in illis, constat ex significatione `interpretationis’ cum praedicatur de somniis quod sit id quod in illis, ut mox supra n. 5105; Divinum significatur per `Deum’.

AC n. 5108 5108. `Narrate quaeso mihi’: quod significet quod sciretur, constat ex significatione `narrate quaeso’ quod involvat quod sciretur; ut quoque patet a sequentibus.

AC n. 5109 5109. Vers. 9-13. Et narravit princeps pincernarum somnium suam
Josepho, et dixit ei, In somnio meo, et ecce vitis coram me. Et in
vite tres propagines, et illa sicut germinans, ascendit flos
illius, et maturuerunt botri illius, uvas. Et scyphus Pharaonis in
manu mea, et accepi uvas, et expressi illas ad scyphum Pharaonis,
et dedi scyphum super volam Pharaonis. Et dixit illi Joseph, Haec
interpretatio illius; tres propagines tres dies illae. In adhuc
tribus diebus extollet Pharaoh caput tuum et reducet te super
stationem tuam, et dabis scyphum Pharaonis in manum illius,
secundum morem priorem, quo fuisti pincerna illius. `Et narravit
princeps pincernarum somnium suum Josepho’ significat quod caeleste
spiritualis apperciperet eventum de illis quae fuerunt sensualis
parti intellectuali subjecti, quae hactenus rejecta: `et dixit ei
significat revelationem ex perceptione: `In somnio meo’ significat
praedictionem `et ecce vitis coram me’ significat intellectuale:
`et in vite tres propagines’ significat derivationes inde usque ad
ultimam: `et illa sicut germinans’ significat influxum per quem
renascentia: `ascendit flos illius’ significat statum prope
regenerationem: `et maturuerunt botri illius, uvas’ significat
conjunctionem veri spiritualis cum bono caelesti: `et scyphus
Pharaonis in manu mea’ significat influxum interioris naturalis in
exterius, et receptionis initium: `et accepi uvas, et expressi
illas ad scyphum Pharaonis’ significat influxum reciprocum in bona
ex origine spirituali ibi: `et dedi scyphum super volam Pharaonis’
significat appropriationem ab interiore naturali: `et dixit illi
Josephi, Haec interpretatio illius’ significat revelationem a
perceptione a caelesti in naturali quid in se haberet: `tres
propagines tres dies illae’ significat derivationes continuas usque
ad ultimam: `in adhuc tribus diebus’ significat quod tunc novum:
extollet Pharaoh caput tuum’ significat provisum et inde conclusum:
`et reducet te super stationem tuam’ significat quod illa quae sunt
sensualis parti intellectuali subjecti, redigerentur in ordinem, ut
ultimo loco sint: `et dabis scyphum Pharaonis in manum illius’
significat ut inde inserviant interiori naturali: `secundum morem
priorem’ significat ex lege ordinis: `quo fuisti pincerna illius’
significat sicut sensualia illius generis solent.

AC n. 5110 5110. `Et narravit princeps pincernarum somnium suum Josepho’:
quod significet quod caeleste spiritualis apperciperet eventum de
illis quae fuerunt sensualis parti intellectuali subjecti, quae
hactenus rejecta, constat ex repraesentatione `Josephi’ quod sit
caeleste spiritualis, de qua n. 4286, 4585, 4592, 4594, 4963; ex
significatione `somnii’ quod sit praevidentia, et inde eventus, de
qua supra n. 5091, 5092, 5104, ita eventus praevisus seu
apperceptus; et ex significatione `principis pincernarum’ quod sit
sensuale parti intellectuali subjectum in genere, de qua n. 5077,
5082; quod rejectum, intelligitur per quod in custodia, n. 5083,
5101; ex his patet quod istorum verborum ille sensus internus sit;
quod etiam Josephus per quem caeleste spiritualis repraesentatur,
eventum apperceperit, a sequentibus constat. [2] Caeleste
spiritualis dicitur, et intelligitur Dominus, abstracte de Ipso
quoque dici potest, quia est Ipsum Caeleste ac Ipsum Spirituale,
hoc est, est Ipsum Bonum ac Ipsum Verum; quae quidem apud hominem
non concipi possunt abstracte a persona, quia naturale in singulis
cogitationis ejus adjunctum est at usque cum cogitatur quod omne
quod in Domino, Divinum sit, et quod Divinum sit supra omne
cogitationis, et prorsus incomprehensibile etiam angelis,
consequenter si tunc abstrahitur id quod comprehensibile est,
remanet Ipsum Esse et Existere, quod nempe sit Ipsum Caeleste ac
Ipsum Spirituale, hoc est, Ipsum Bonum et Ipsum Verum. [3] At
usque quia homo talis est ut prorsus nullam cogitationis ideam
habere possit de abstractis, nisi {1} adjungat aliquod naturale
quod intraverat e mundo per sensualia, absque tali enim cogitatio
ejus perit sicut in abysso et dissipatur, idcirco ne Divinum apud
hominem corporeis et terrestribus prorsus immersum periret, et apud
quem maneret, conspurcaretur idea immunda, et una omne caeleste et
spirituale quod a Divino, idcirco placuit Jehovae Se sistere
actualiter qualis est et qualis apparet in caelo, nempe sicut
Divinus Homo; omne enim caeli conspirat ad formam humanam, ut
constare potest ab illis quae ad finem capitum de correspondentia
omnium hominis cum Maximo Homine quod est caelum, ostensa sunt; Hoc
Divinum, seu Hoc Jehovae in caelo, est Dominus ab aeterno; idem
quoque suscepit Dominus cum glorificavit seu Divinum fecit in Se
Humanum; quod etiam manifeste patet ex forma in qua apparuit coram
Petro, Jacobo, et Johanne cum transformatus, Matth. xvii 1, 2; et
quoque in qua aliquoties apparuit prophetis; inde nunc est quod
unusquisque de Ipso Divino cogitare possit ut de Homine, et {2}
tunc de Domino, in Quo omne Divinum Trinum perfectum est {3}; in
Domino enim Ipsum Divinum est Pater, Divinum illud in caelo est
Filius, et Divinum inde procedens est Spiritus Sanctus, Qui quod
unum sint, ut Ipse docet, exinde constat.

@1 i simul$
@2 at$
@3 I has et between Divinum and Trinum. A had in Quo omne Divinum
perfectum est, et omne Trinum perfectum est; d 1st perfectum est
and 2nd omne. It is probable that et also should have been deleted, as only part of omne is. Text is then greatly simplified.$

AC n. 5111 5111. `Et dixit ei’: quod significet revelationem ex perceptione,
constat ex significatione `dicere’ in historicis Verbi quod sit
perceptio, de qua n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2080,
2619, 2862, 3395, 3509, ita quoque (o)est revelatio, nam haec est
interna perceptio et ex perceptione [illa].

AC n. 5112 5112. `In somnio meo’: quod significet praedictionem constat ex
significatione `somnii’ quod sit praevidentia, et ex illa
praedictio, de qua supra n. 5091, 5092, 5104.

AC n. 5113 5113. `Et ecce vitis coram me’: quod significet intellectuale,
constat ex significatione `vitis’ quod sit intellectuale quod
Ecclesiae spiritualis, de qua sequitur. Quia per `pincernam’
significatur sensuale parti intellectuali subjectum, et hic agitur
de influxu intellectualis in sensuale sibi subordinatum, ideo in
somnio apparuit vitis cum propaginibus, flore, botris, et uvis, per
quae influxus et {1} renascentia sensualis illius describitur.
Quod intellectuale Ecclesiae spiritualis attinet, sciendum quod in
Verbo ubi de illa Ecclesia, passim etiam de intellectuali ejus
agatur ex causa quia est pars intellectualis quae apud hominem
illius Ecclesiae regeneratur et fit Ecclesia; sunt enim binae
Ecclesiae in genere, nempe caelestis et spiritualis; Ecclesia
caelestis est apud hominem qui quoad partem voluntariam regenerari
potest seu fieri Ecclesia; at Ecclesia spiritualis apud hominem qui
solum quoad partem intellectualem, ut dictum, `regenerari potest’;
Antiquissima Ecclesia quae ante diluvium, fuit caelestis, quia apud
eos qui ab illa fuerunt, in parte voluntaria aliquid integrum fuit,
sed Antiqua Ecclesia quae post diluvium, spiritualis fuit quia apud
eos qui ab illa, non aliquid in parte voluntaria sed in parte
intellectuali, integrum fuit; inde nunc est quod in Verbo ubi de
Ecclesia spirituali, passim {2} etiam de intellectuali ejus agatur;
de his videantur n. 640, 641, 765, 863, 875, 895, 927, 928, 1023,
1043, 1044, 1555, 2124, 2256, 2669, 4328, 4493. Quod
intellectualis pars apud illos qui ab Ecclesia spirituali,
regeneretur, constare potest etiam ex eo quod homo Ecclesiae illius
nullam perceptionem veri ex bono habeat, prout habuerunt qui a
caelesti Ecclesia, sed verum quod fidei, primum addiscet, et imbuet
intellectuale, et sic ex vero cognoscet quid bonum, et postquam id
inde cognoverit, id cogitare potest, dein velle, et tandem facere,
et tunc nova voluntas apud illum in parte {3} intellectuali a
Domino formatur; per hanc a Domino elevatur spiritualis homo in
caelum, remanente usque malo in propria ejus voluntate, quae tunc
miraculose separatur, et hoc per vim superiorem, qua detinetur a
malo et tenetur in bono. [3] Caelestis autem Ecclesiae homo
regeneratus fuit quoad partem voluntariam, ab infantia imbuendo
bonum charitatis, et cum ejus perceptionem adeptus est, ducebatur
in perceptionem amoris in Dominum; inde omnia vera fidei ei in
intellectuali sicut in speculo apparuerunt; intellectus et voluntas
apud illum prorsus unam mentem fecerunt, nam perceptum illis {4} in
intellectu quod erat in voluntate; in his consistebat integritas
primi hominis, per quem Ecclesia caelestis significatur. [4] Quod
vitis sit intellectuale Ecclesiae spiritualis, ex Verbo pluries
alibi constat, ut apud Jeremiam,

Quid tibi cum via Aegypti ut bibas aquas Shihoris?
aut quid tibi cum via Assyriae ut bibas aquas fluvii?…
atqui Ego plantaveram te vitem nobilem totam, semen
veritatis; quomodo ergo conversa es Mihi in palmites
degeneres vitis alienae ? ii 18, 21;

ibi de Israele, per quem significatur Ecclesia spiritualis, n.
3654, 4286; `Aegyptus et aquae Shihoris’ pro scientificis quae
pervertunt, n. 1164, 1165, 1186, 1462; `Assyria et aquae fluvii’
pro ratiocinatione ex illis (o)nempe scientificis contra bonum
vitae et verum fidei, n. 119, 1186; `vitis nobilis’ pro Ecclesiae
spiritualis {5} homine, qui `vitis’ dicitur ex intellectuali;
`palmites degeneres vitis alienae’ pro Ecclesiae perversae homine:
[5] apud Ezechielem,

Aenigma et parabola de domo Israelis;… aquila
magna sumpsit de semine terrae, et posuit in agro
sementis,… germinavit et factum est in vitem
luxuriantem, humilem proceritate; ita ut respicerent
palmites ejus ad illam, et radices ejus sub illa essent;
sic facta est in vitem quae fecit palmites et emisit
propagines… ad aquilam {6} ; vitis haec applicuit
radices suas, et palmites suos misit ad illam,… in agro
bono aliud aquas multas; illa plantata ad faciendum
ramum,… ut esset in vitem magnificentiae, xvii [2,] 3,
5-8;

`aquila’ pro rationali, n. 3901; semen terrae’ pro vero Ecclesiae,
n. 1025, 1447, 1610, 1940, 2848, 3038, 3310, 3373; quod `factum in
vitem luxuriantem et in vitem magnificentiae’ pro in Ecclesiam
spiritualem, quae `vitis’ vocatur ex vino quod inde, quod
significat bonum spirituale seu bonum charitatis ex quo verum
fidei, implantatum parti intellectuali: [6] apud eundem,

Mater tua {4}, sicut vitis in similitudine {5} tui,
juxta aquas plantata, frugifera, et ramosa facta ab aquis
multis; unde fuerunt illi virgae roboris in sceptra
dominantium; et elevavit se statura ejus super inter
implexos ramos, ut apparuerit altitudine sua in
multitudine palmitum, xix 10, 11;

ibi etiam de Israele, per quem Ecclesia spiritualis significatur,
quae `viti’ comparatur ex simili causa de qua mox supra;
describuntur ibi ejus derivationes usque ad ultimas in naturali
homine, nempe ad scientifica ex sensualibus, quae sunt `implexi
rami’, n. 2831: [7] apud Hosheam,

Ero {9} sicut ros Israeli,… ibunt rami ejus, et
erit sicut olivae honor ejus, et odor {10} illi sicut
Libani, revertentur habitantes in umbra ejus,
vivificabunt frumentum, et efflorebunt sicut vitis,
memoria ejus sicut vinum Libani. Ephraim quid Mihi
amplius cum idolis? xiv 6-9 [A.I. 5-8];

`Israel’ pro Ecclesia spirituali cujus efflorescentia comparatur
`viti’, et memoria `vino Libani’, ex bono fidei implantato
intellectuali; `Ephraim’ est intellectuale Ecclesiae spiritualis,
n. 3969: [8] apud Zachariam,

Reliquiae populi,… semen pacis, vitis dabit
fructum suum et terra dabit proventum, et caeli dabunt
rorem suum, viii 11, 12;

`reliquiae populi’ pro veris reconditis a Domino in interiore
homine, n. 468, 530, 560, 561, 660, 798, 1050, 1738, 1906, 2284;
`semen pacis’ pro boni ibi; `vitis’ pro intellectuali: [9] apud
Malachiam,

Increpabo vobis absumentem, ut non corrumpat vobis
fructum terrae, nec orba erit vobis vitis in agro, iii
11, 12;

`vitis’ pro intellectuali; `vitis non orba’ dicitur quando
intellectuale non privatur veris et bonis fidei; (o)contra autem
`vitis vacua’ quando sunt falsa ibi et inde mala, apud Hosheam,

Vitis vacua Israel, fructum facit similem sibi, x 1:

[10] apud Mosen,

Ligabit ad vitem asininum pullum suum, et ad vitem
nobilem filium asinae suae, postquam laverit in vino
indumentum suum, et in sanguine uvarum velamen suum, Gen.
xlix 11;

prophetia Jacobi, tunc israelis, de duodecim filiis, ibi de
`Jehudah’ per quem repraesentatur Dominus, (o)n. 3881, `vitis’ ibi
pro intellectuali quod est Ecclesiae spiritualis, et `vitis
nobilis’ pro intellectuali quod est Ecclesiae caelestis: [11] apud
Davidem,

Jehovah, vitem ex Aegypto proficisci fecisti,
expulisti gentes, et plantasti illam, purgasti ante
illam, et radicari fecisti radices (c)illius, ut
impleverit terram, operti sunt montes umbra (c)illius, et
ramis cedri Dei, emisisti propagines (c)illius usque ad
mare, et ad Euphratem ramusculos (c)illius…. Conculcat
illam aper e silva, et fera agrorum depascit illam, Ps.
lxxx 9-12, 14 [A.V. 8-11, 13];

`vitis ex Aegypto’ in sensu supremo pro Domino; glorificatio Humani
Ipsius describitur per illam et illius propagines {11}; in sensu
interno est (o)vitis ibi Ecclesia spiritualis, ac homo illius
Ecclesiae, qualis cum quoad intellectuale et voluntarium a Domino
novus factus est seu regeneratus; `aper in silva’ est falsum, et
`fera agrorum’ est malum, quae Ecclesiam ac {12} fidem in Dominum
destruunt: [12] apud Johannem,

Misit angelus falcem suam in terram, et vindemiavit
vitem terrae, et conjecit in torcular irae Dei magnum;
(o)calcatum est torcular extra urbem, et exivit sanguis
e torculari usque ad frena equorum, Apoc. xiv 19, 20;

`vindemiare vitem terrae’ pro destruere intellectuale Ecclesiae;
(m)et quia per `vitem’ significatur intellectuale illud, etiam
dicitur quod sanguis exiverit e torculari usque ad frena equorum’,
per `equos’ enim significantur intellectualia, n. 2761, 2762, 3217:
apud Esaiam,

Fiet in die illo, erit omnis locus, in quo fuerint
mille vites pro mille argenti, erit in senticetum et
vepretum, vii 23:

apud eundem,

Exurentur habitatores terrae, et relictus erit homo
rarus, lugebit mustum, (o)et languescet vitis, xxiv 6, 7:

apud eundem,

Super ubera se pulsant {13} ob agros meri, ob vitem
frugiferam, super terra populi mei spina, sentis ascendit
{14}, xxxii 12-14;

in illis locis de vastatione Ecclesiae spiritualis quoad bonum et
verum fidei agitur, ita quoad intellectuale, nam verum et bonum
fidei est in parte intellectuali hominis illius Ecclesiae, ut supra
dictum; quisque videre potest quod ibi non per `vitem’ vitis
intelligatur, et non per `terram’ terra, sed quod tale quod est
Ecclesiae. [13] quia in genuino sensu `vitis’ significat bonum
intellectualis, et `ficus’ bonum naturalis, seu quod idem, `vitis’
bonum interioris hominis, et `ficus’ bonum exterioris, idcirco
pluries in Verbo ubi vitis etiam ficus nominatur; ut in his locis:
apud Jeremiam

Consumendo consumam eos,… non uvae in vite, neque
ficus in ficu, et folium defluit, viii 13:

apud eundem

Ego adducam super vos gentem e longinquo, domus
Israelis… qui comedet vitem tuam et ficum tuam, v 15,
17:

apud Hosheam

Devastabo vitem ejus et ficum ejus, ii 12:

apud Joelem,

Gens ascendit super terram,… redegit vitem Meam in
vastitatem, et ficum Meam in spumam, denudando denudavit
illam, et projecit, dealbati sunt palmites (c)illius;…
vitis exaruit, et ficus languet, i 6, 7, 12:

apud eundem,

Ne timete bestia agrorum Meorum, quia herbosa facta
sunt habitacula deserti; quia arbor feret {15} fructum
suum, et ficus et vitis dabunt vim suam, ii 22, 23:

apud Davidem,

Percussit vitem eorum, et ficum eorum, et confregit
arborem termini eorum, Ps. cv 33:

apud Habakkuk,

Ficus non florebit, nec proventus in vitibus, iii
17:

apud Micham,

E Zione exibit doctrina, et verbum Jehovae ex
Hierosolyma; sedebunt quisque sub vite sua, et sub ficu
sua, nec terrens, iv 2, 4:

apud Zachariam,

In die illo… clamabitis vir ad socium suum sub
vite et sub ficu, iii (x)10:

in Libro I Regum,

Tempore Shelomonis pax fuit ab omnibus transitibus
a circuitu, et habitavit Jehudah et Israel in
confidentia, quisque sub vite sua, et sub ficu sua, v 4,
5 [A.V. iv 24, 25];

quod `ficus’ sit bonum naturalis seu exterioris hominis, videatur
n. 217. [14] Quod `vitis’ sit intellectuale novum seu regeneratum
per bonum ex vero et per verum ex bono, constat ex Domini verbis ad
discipulos postquam instituit Sanctam Cenam, apud Matthaeum,

Dico vobis, quod non bibiturus sim a nunc ex hoc
genimine vitis, usque ad diem illum, quando id bibero
vobiscum novum in regno Patris Mei, xxvi 29;

bonum ex vero et verum ex bono per quae novum fit intellectuale
seu homo fit spiritualis, significatur per `genimen vitis,’
appropriatio ejus significatur per `bibere’; quod `bibere’ sit
appropriare, et quod praedicetur de vero, videatur n. 3, 168; quod
id non plene fiat quam in altera vita, significatur `per’ `usque ad
diem illum quando id bibero {16} vobiscum novum in regno Patris
Mei’; quod per `genimen vitis’ non mustum nec vinum intelligatur,
sed caeleste quid quod est regni Domini, manifeste patet. [15]
Quia intellectuale hominis spiritualis novum fit et regeneratur per
verum quod unice a Domino, ideo Dominus Se comparat `viti’, et
illos qui implantantur vero quod ab Ipso, consequenter Ipsi,
comparat `palmitibus’, et bonum quod inde, `fructui,’ apud
Johannem,

Sum Vitis vera, et Pater Meus Vinitor, omnem
palmitem in Me non ferentem fructum, tollit eum, Omnem
autem fructum ferentem putabit illum, ut plus fructus
ferat…. Manete in Me etiam Ego in vobis, quemadmodum
palmes non potest fructum ferre a seipso, nisi manserit
in vite, ita neque vos, nisi in Me manseritis. Ego sum
Vitis, vos palmites, qui manet in Me, et Ego in illo, hic
fert fructum multum, quia sine Me non potestis facere
quicquam:… hoc mandatum Meum, ut ametis vos mutuo,
sicut amavi vos, xv 1-5, 12.

[16] Quia `vitis’ in supremo sensu significat Dominum quoad Divinum
Verum, et inde in sensu interno hominem Ecclesiae spiritualis,
idcirco `vinea’ significat ipsam Ecclesiam spiritualem, n. 1069,
3220. [17] (t)Quia `Naziraeus’ repraesentabat caelestem hominem,
et ille regeneratur per bonum amoris, non autem per verum fidei
prout spiritualis homo, consequenter (o)caelestis homo non quoad
intellectuale sed quoad voluntarium, ut supra dictum videatur,
idcirco `prohibitum {17} Naziraeo fuit edere quicquam quod exiret
ex vite, ita nec bibere vinum’, Num. vi 3, 4; Jud. xiii 14; ex eo
quoque patet quod per `vitem’ significetur intellectuale quod est
spiritualis hominis, ut ostensum; quod `Naziraeus’ caelestem
hominem repraesentaverit, videatur n. 3301 inde etiam videri potest
quod nequaquam sciri queat quare Naziraeo prohibitum fuit {18} omne
quod exiret ex vite, praeter plura de illo, nisi sciretur quid
`vitis’ in proprio sensu significat, tum nisi sciretur quod sit
Ecclesia caelestis et Ecclesia spiritualis, et quod homo Ecclesiae
caelestis aliter regeneretur quam homo Ecclesiae spiritualis; ille
per semen implantatum parti voluntariae, hic per semen implantatum
parti intellectuali; talia arcana in sensu Verbi interno recondita
sunt.

@1 i inde$
@2 partim I$
@3 i ejus$
@4 i fuit$
@5 illius Ecclesiae$
@6 A I have emisit propagines ad aquilam but there is a long
omission after propagines, i.e., Fuit autem aquila una alia magna,
magna alis et plena plumis ad quam ecce. For all this S has ad
aquilam$
@7 sua I$
@8 So Sch, AV and RV here `in thy blood,’ but latter has in m `or,
in thy likeness.’$
@9 Ego AI, Heb = `I will be’ = Ero$
@10 honor I$
@11 per illam, et ejus propagationes describitur$
@12 ad I, quoad T$
@13 pulsantes$
@14 ascendet$
@15 fecit I$
@16 bibiturus I$
@17 ei$
@18 fuerit$

AC n. 5114 5114. `Et in vite tres propagines’: quod significet derivationes
inde usque ad ultimam, constat ex significatione `vitis’ quod sit
intellectuale, de qua mox supra n. 5113; ex significatione `trium’
quod sint completum et continuum usque ad finem, de qua n. 2788,
4495; et ex significatione `propaginum’ quod sint derivationes; cum
enim vitis est intellectuale, propagines non aliud sunt quam
derivationes inde, et quia tres significant continuum usque ad
finem, seu a primo usque ad ultimum, per `tres propagines’
significantur derivationes ab intellectuali ad ultimum quod est
sensuale; primum enim in ordine
est intellectuale, et ultimum est sensuale; intellectuale (t)in
communi est visuale interni hominis, quod a luce caeli quae a
Domino, videt, et quod videt, omne est spirituale et caeleste;
sensuale autem in communi est externi hominis, hic sensuale visus
quia hoc correspondet et subordinatum est intellectuali; illud
sensuale a luce mundi quae a sole, videt, et quod videt, omne est
mundanum, corporeum et terrestre. [2] Dantur in homine
derivationes ab intellectuali quod est in luce caeli, ad sensuale
quod est in luce mundi; nisi darentur, sensuale non potuisset ullam
vitam qualis est humana, habere; vita sensuali hominis {1}
non est ex eo quod videat ex luce mundi, nam lux mundi in se nullam
vitam habet, sed ex eo quod videat ex luce caeli, nam haec lux
vitam in se habet; cum haec lux incidit apud hominem in illa quae
sunt ex luce mundi, tunc vivificat illa, et facit ut videat objecta
intellectualiter, ita sicut homo; inde homini ex scientificis quae
enata sunt ex illis quae in mundo viderat et audiverat, proinde ex
illis quae intraverant per sensualia, intelligentia et sapientia,
et ex hac vita civilis, moralis, et spiritualis. [3] Quod in
specie derivationes attinet, sunt illae apud hominem tales ut
paucis exponi nequeant; sunt gradus sicut scalae inter intellectuale et sensuale, sed gradus illos nemo potest capere nisi sciat quomodo cum illis se habet, quod nempe inter se distinctissimi sint, et quod tam distincti ut interiores existere et subsistere possint absque exterioribus, non autem
exteriores absque interioribus; sicut pro exemplo: spiritus hominis
subsistere potest absque corpore materiali, et quoque actualiter
subsistit cum per mortem separatur a corpore; spiritus hominis in
gradu interiore est, et {2} corpus in exteriore; similiter etiam se
habet cum spiritu hominis
post mortem; si inter beatos est, in ultimo gradu ibi est cum in
primo caelo, in interiore gradu {3} cum in secundo, et in intimo
cum in tertio; et cum in hoc est, tunc quidem simul est in
reliquis, sed hi quiescunt apud illum, paene sicut corporeum apud
hominem quiescit in somno, at cum differentia quod interiora apud
angelos tunc in summa vigilia sint; totidem itaque distincti gradus
apud hominem dantur, quot sunt caeli, praeter ultimum, qui est
corpus cum sensualibus ejus. [4] Ex his aliquatenus constare
potest quomodo se habet cum derivationibus a primo ad ultimum, seu
ab intellectuali ad sensuale; vita hominis quae a Divino Domini,
transit per hos gradus ab intimo ad ultimum, et ubivis derivatur,
fitque communius et communius, et in{4} ultimo communissimum;
derivationes in gradibus inferioribus sunt modo compositiones, seu
aptius, conformationes singularium et particularium graduum
superiorum successive, cum adjectis talibus e puriore natura, et
dein ex crassiore quae pro vasis continentibus inservire possunt;
quibus vasis resolutis, singularia et {5} particularia interiorum
graduum, quae inibi conformata fuerunt, redeunt ad proxime
superiorem gradum: et quia apud hominem est nexus cum Divino, et
intimum ejus (t)est tale ut Divinum recipere possit, nec solum
recipere, sed etiam sibi appropriare per agnitionem et affectionem,
ita per reciprocum, idcirco homo quia ita implantatus est Divino,
nusquam mori potest, est enim in aeterno et infinito, {6} non modo
per influxum inde, sed etiam per receptionem; [5] inde videri
potest quam indocte et inaniter illi cogitant de homine qui
comparant illum animalibus brutis, et credunt non victurum illum
post mortem magis quam illa, non considerantes quod apud
(t)animalia bruta nulla receptio, et per aliquam agnitionem et
affectionem appropriatio reciproca Divini sit, et inde conjunctio;
et cum status illorum talis est, quod formae recipientes vitae
eorum non aliter possint quam dissipari; transit enim apud illa
influxus per organicas eorum formas usque in mundum, et ibi
terminatur et evanescit, nec usquam redit.

@1 homini$
@2 at$
@3 est$
@4 inque$
@5 seu$
@6 i hoc$

AC n. 5115 5115. `Et illa sicut germinans’: quod significet influxum per quem
renascentia, constat ex significatione `germinare’, seu producere
folia ut postea florem, quod sit primum renascentiae; quod sit
influxus, est quia cum renascitur homo, influit vita spiritualis in
illum, sicut cum arbor germinat, ejus vita per calorem a sole.
Homo qui nascitur, in Verbo passim comparatur subjectis regni
vegetabilis, imprimis arboribus, et hoc quia totum regnum
vegetabile sicut etiam regnum animale, repraesentat talia quae apud
hominem, consequenter quae in regno Domini; homo enim est caelum in
minima forma, ut constare potest ab illis quae ad finem capitum de
correspondentia hominis cum Maximo Homine seu caelo, ostensa sunt;
inde quoque antiqui hominem appellaverunt microcosmum; vocavissent
etiam exiguum caelum, si de statu caeli plura novissent; quod
universa natura sit theatrum repraesentativum regni Domini,
videatur n. 2758, 3483, 4939; sed imprimis est homo qui nascitur e
novo, hoc est, qui regeneratur a Domino, qui vocatur caelum, tunc
enim implantatur bono et vero Divino quod a Domino, consequenter
caelo; homo enim qui renascitur, similiter ac arbor, a semine
incipit, quapropter per `semen’ in Verbo significatur verum quod a
bono, tum similiter ac arbor producit folia, dein florem, et
denique fructum; producit enim talia quae sunt intelligentiae, quae
quoque in Verbo significantur per `folia’, dein talia quae sunt
sapientiae; haec sunt quae significantur per `flores’; et denique
talia quae sunt vitae, nempe bona amoris et charitatis actu, quae
in Verbo significantur per `fructus’; talis similitudo
repraesentativa est inter arborem frugiferam et inter hominem qui
regeneratur, adeo ut ex arbore disci queat quomodo se cum
regeneratione habet, modo aliquid de bono et vero spirituali prius
sciatur: inde constare potest quod in (t)hoc somnio per `vitem’
repraesentative describatur plene processus renascentiae hominis
quoad sensuale intellectuali subjectum per `tres propagines’, tum
per `germinationem’ dein postea per `maturationem botrorum in
uvas’, denique expresserit illas in scyphum pharaonis, et dederit
ei’. [3] Somnia quae influunt per caelum a Domino, nusquam aliter
apparent quam secundum repraesentativa; qui itaque non scit quid
hoc aut illud in natura repraesentat, et minus qui quod aliquid
repraesentet, is non aliter credere prorsus non scit quid hoc
aut scit quod aliquid repraesentet, is non aliter credere potest
quam quod solum comparationes sint, quales unicuique in
communi loquela; sunt etiam comparationes sed tales quae
correspondent et quae inde actualiter sistuntur in mundo spirituum,
quando apud angelos qui in interiore caelo sunt, est loquela de
spiritualibus et caelestibus regni Domini; de somniis videantur n.
1122, 1975, {2} 1977, 1979-1981.

@1 d actu$
@2 i 1976$

AC n. 5116 5116. `Et ascendit flos illius’; quod significet statum prope
regenerationem, constat ex significatione `floris’ qui egerminat ex
arbore ante fructum quod sit status ante regenerationem; arboris
germinatio et fructificatio repraesentat, ut mox supra n. 5115
dictum est, hominis renascentiam, virescentia ex foliis primum
statum, efflorescentia alterum, seu proximum ante regenerationem,
et fructificatio tertium, qui est ipse status regenerati; inde est
quod `folia’ significent illa quae sunt intelligentiae seu vera
fidei, n. 885, nam haec sunt prima renascentiae seu regenerationis,
`flores’ autem illa quae sunt sapientiae seu bona fidei, quia haec
proxime praecedunt ante renascentiam seu regenerationem, et
`fructus’ illa quae sunt vitae seu opera charitatis, quippe haec
sequuntur et constituunt ipsum statum regenerati. [2] Quod talia existant in regno vegetabili, est ex influxu mundi spiritualis; sed hoc nequaquam
credere possunt illi qui naturae omnia tribuunt, et nihil Divino;
at qui tribuunt omnia Divino et nihil naturae, illis datur videre
quod singula inde sint, nec solum quod inde sint, sed etiam quod
singula correspondeant et quia correspondent, quod repraesentent;
et denique datur eis videre quod universa natura sit theatrum
repraesentativum regni Domini, ita quod Divinum in singulis sit,
usque adeo ut quoque sit repraesentatio aeterni et infiniti,
aeterni ex propagatione usque in aeternum, infiniti ex
multiplicatione seminum in infinitum; tales conatus nusquam
inexistere potuissent singulis in regno vegetabili nisi continue
influeret Divinum; ex influxu est conatus, ex conatu est vis, et ex
vi effectus; [3] qui naturae tribuunt omnia, dicunt quod talia
fructibus et seminibus indita sint in prima creatione, et quod ex
vi inde accepta ex se {1} postea in talia ferantur, sed illi non
considerant quod subsistentia sit perpetua existentia, seu simile,
quod propagatio sit perpetua creatio; nec considerant quod effectus
sit continuum causae, et quod cessante causa (c)esset effectus, et
inde quod omnis effectus absque influxu causae continuo, momento
pereat; tum nec considerant quod inconnexum ab omnium primo,
consequenter a Divino, momento in nihilum cadat, prius enim
continue erit in posteriore, ut posterius sit; [4] si illi qui
naturae omnia tribuunt et Divino tam parum ut vix aliquid,
considerarent illa, potuissent etiam agnoscere quod omnia et
singula in natura repraesentent talia quae in spirituali mundo
sunt, proinde quae in regno Domini, ubi Divinum Domini proxime
repraesentatur; inde dictum est quod influxus sit ex spirituali
mundo, sed intelligitur quod influxus sit per spiritualem mundum a
Divino Domini; causa quod homines naturales talia non considerent,
est quia non volunt agnoscere, sunt enim {2} in terrestribus et
corporeis et inde in vita amorum sui et mundi, proinde in prorsus
inverso ordine respective ad illa quae sunt mundi spiritualis seu
caeli, et ex inverso statu videre talia, impossibile est, quae enim
infra sunt, vident ut superiora, et quae supra sunt, ut inferiora;
quapropter etiam tales in altera vita cum apparent in luce caeli,
apparent capite deorsum et pedibus sursum. [5] Quis eorum est qui
dum videt flores in arbore, et in reliquis germinibus, considerat
quod eorum quasi laetificatio sit, quod nunc fructus aut semina
producant? vident quod flores praecedant, et continuentur usque dum
initiamenta fructus vel seminis in suo sinu habent, ac sic
traducant succum suum in illa; si aliquid de renascentia seu
regeneratione hominis scirent, aut potius si scire vellent, ex
similitudine quoque repraesentativum status hominis ante
regenerationem (o)in floribus illis viderent, quod nempe homo tunc
ex bono intelligentiae et sapientiae similiter floreat, hoc est, in
interiore laetitia sit, inque pulchritudine, quia tunc in nisu
implantandi illa, nempe bona intelligentiae et sapientiae, vitae,
hoc est, faciendi fructus; quod ille status talis sit, nec sciri
potest quia quid interior laetitia et quid interior pulchritudo,
quae repraesentantur, prorsus non scitur ab illis qui solum in
laetis amoris mundi et in jucundis amoris sui sunt; illa laeta et
haec jucunda faciunt ut illa appareant illaeta et injucunda, usque
adeo ut aversentur illa, et cum aversantur illa, etiam rejiciunt
sicut quoddam nauci aut sicut quoddam nihili, consequenter negant
illa, et simul tunc {3} quod spirituale et caeleste sit aliquid;
inde nunc est insania saeculi quae creditur sapientia.

@1 i ita$
@2 i ipsi$
@3 i etiam negant$

AC n. 5117 5117. `Et maturuerunt botri illius uvas’: quod significet
conjunctionem veri spiritualis cum bono caelesti, constat ex
significatione `maturescere’ quod sit renascentiae seu
regenerationis progressus usque ad conjunctionem veri cum bono, ita
conjunctio; ex significatione `botrorum’ quod sint verum boni
spiritualis, et `uvarum’ quod sint bonum veri caelestis, hic
utrumque in sensuali quod per `pincernam’ repraesentatur,
conjunctio eorum in sensuali similiter se habet sicut maturitio
botrorum in uvas; in renascentia enim seu regeneratione tendit omne
verum ad conjunctionem cum bono; prius verum non vitam accipit {1},
proinde non {2} fructificatur; hoc repraesentatur in arborum
fructibus cum maturescunt; in immaturis qui hic sunt `botri’,
repraesentatur status cum (t)adhuc verum praedominatur, in maturis
autem qui hic sunt `uvae’, cum bonum praedominium habet,
praedominium boni etiam repraesentatur in sapore et dulcedine quae
in uvis maturis percipiuntur. Sed de conjunctione veri cum bono in
sensuali parti intellectuali subjecto non plura dici possunt, sunt
arcaniora quam ut capi queant; praecedent omnino cognitiones {3} de
statu caelestis spiritualis, et de sensuali hoc, tum de statu
naturalis in quo conjunctio illa existit. [2] Quod `uvae’
significent bonum spiritualis hominis, ita charitatem, constare
potest a pluribus locis in Verbo, ut apud Esaiam,

Vinea fuit dilecto Meo in cornu filii olei,…
exspectavit ut faceret uvas, sed fecit labruscas, v 1, 2,
4;

`vinea’ pro Ecclesia spirituali {4}; `exspectavit ut faceret uvas’
pro bona charitatis, `sed fecit labruscas’ pro mala odii et
vindictae: [3] apud eundem,

Sic dixit Jehovah, Quemadmodum invenitur mustum in
botro, et dicit, Ne corrumpe illud, quia benedictio in
illo, lxv 8;

`mustum in botro’ pro vero ex bono in naturali: [4] apud Jeremiam,

Colligendo colligam eos, dictum Jehovae, non uvae in
vite, et non ficus in ficu, viii 13;

`non uvae in vite’ pro quod non bonum interius seu rationale, `non
ficus in ficu’ pro quod non bonum exterius seu naturale; `vitis’
enim est intellectuale, ut mox supra n. 5113 ostensum; cum ibi
conjunctio veri et boni, est `vitis’ rationale, nam inde est
rationale;(n) (o)quod `ficus’ sit bonum naturalis seu exterioris
hominis, videatur n. 217: [5] apud Hosheam,

Sicut uvas in deserto inveni Israelem, sicut
primitivum in ficu in initio ejus vidi patres vestros, ix
10;

`uvae in deserto’ pro bono rationali nondum spirituali facto,
`primitivum in ficu’ pro bono naturali similiter; `Israel’ pro
Ecclesia spirituali Antiqua in suo initio, `patres’ hic et alibi
non sunt filii Jacobi, sed sunt illi apud quos Ecclesia Antiqua
primum instaurata fuit: [6] apud Micham,

Non {5} botrus ad comedendum, primitivum desideravit
anima mea; periit sanctus e terra, et rectus inter
hominem non, vii 1, [2];

`botrus ad comedendum’ pro bono charitatis in suo initio,
`primitivum’ pro vero fidei etiam tunc: apud Amos,

Ecce dies venientes,… ut attingat arans metentem,
et calcans uvas trahentem semen: [et stillabunt montes
mustum, et omnes colles diffluent:] et reducam
captivitatem populi Mei,… ut aedificent urbs devastata,
et sedeant et plantent vineas, et bibant vinum illarum,
et faciant hortos {6}, et comedant fructum eorum, ix 13,
14,;
agitur ibi de instauratione Ecclesiae spiritualis, quae ita
describitur, (m)conjunctio boni spiritualis cum vero ejus {7} per
quod `attinget arans metentem’, et conjunctio veri spiritualis cum
bono ejus per quod `attinget calcans uvas trahentem semen’; {8}
bona amoris et charitatis inde, significantur per quod `montes
stillabunt mustum et colles diffluent’ ;(n) `reducere captivitatem
populi’ pro liberare a falsis, `aedificare urbes devastatas’
pro doctrinalia veri falsificata rectificare, `sedere et plantare
vineas’ pro excolere illa quae sunt Ecclesiae spiritualis, `bibere
vinum earum’ pro appropriare vera illius Ecclesiae quae sunt
charitatis, et `facere {9}hortos et comedere fructum eorum’ pro
appropriare bona inde; (m)quisque videre potest quod aedificare
urbes, plantare vineas, bibere vinum, facere {9}hortos et comedere
fructum eorum, {10}sint mere naturalia, in quibus nisi sensus
spiritualis sit, nihil Divinum foret inibi:(n) apud Mosen,
[8] Lavit in vino indumentum, et in sanguine uvarum velamen
suum, Gen. xlix (x)11;
ibi de Domino, `vinum’ pro bono spirituali ex amore Divino,
`sanguis uvarum’ pro bono caelesti inde: apud eundem,
[9] Butyrum armenti, et lac gregis, cum adipe agnorum et
arietum filiorum Bashanis, et hircorum cum adipe renum
tritici, et sanguinem uvae bibis, merum, Deut. xxxii 14;
ibi de Ecclesia Antiqua cujus bona amoris et charitatis ita
describuntur; singula significant aliquod bonum in specie; `sanguis
uvae’ bonum spirituale caeleste, ita vocatur Divinum in caelo
procedens a Domino; vinum {11}appellatur `sanguis uvarum’ quia
utrumque significat sanctum verum procedens a Domino, at `vinum’
praedicatur de Ecclesia spirituali, et `sanguis’ de Ecclesia
caelesti; et quia ita, in Sancta Cena vinum mandatum est: apud
eundem,
De vite Sodomae vitis eorum, et de agris Amorrhae; uvae ejus
uvae fellis, botri amaritudinum illis, Deut. xxxii 32;
ibi de Ecclesia Judaica, `de vite Sodomae vitis eorum et de agris
Amorrhae’ pro quod intellectualis pars falsis ex amore infernali
obsessa; `uvae ejus uvae fellis, botri amaritudinum illis’ pro quod
voluntarium {12}ibi simile; `uva’ enim quia in bono sensu
significat charitatem, inde praedicatur de voluntario, sed de
voluntario {13} in parte intellectuali; in opposito sensu
similiter, nam omne verum est intellectus, et omne bonum est
voluntatis: [11] apud Johannem,
Angelus dixit, Mitte falcem acutam, et vindemia botros terrae,
quia maturuerunt uvae ejus, Apoc. xiv 18;
[12] `vindemiare botros terrae’ pro destruere omnia charitatis:
apud Matthaeum,
A fructibus eorum cognoscetis eos; numquid colligunt de spinis
uvas, et de tribulis ficus? vii 16:
et apud Lucam,
Omnis arbor ex proprio fructu cognoscitur, non enim ex spinis
colligunt ficus, neque ex rubo vindemiant uvam, vi 44;
quia ibi de charitate erga proximum agitur, dicitur quod `ex
fructibus’, qui sunt bona charitatis, cognoscentur; bona charitatis
interna sunt `uvae’, et externa sunt `ficus’ {14}. Quod lex in
Ecclesia Judaica lata sit,
Cum veneris in vineam socii tui, comedes uvas juxta animam
tuam, ad satietatem tuam, sed in vas tuum non dabis, Deut.
xxiii 25,
involvit quod quisque apud alios qui in alia doctrina et religione
sunt, addiscere et acceptare possit charitatis eorum bona, sed non
imbuere illa et conjungere suis veris; `vinea’ quia est Ecclesia,
est ubi doctrina seu religio; `uvae’ sunt bona charitatis; `vas’
est verum Ecclesiae.
@1 accepit$
@2 nec$
@3 cogitationes I$
@4 i n. 1069$
@5 Num AI$
@6 See p. 681, note 3$
@7 et veri cum bono$
@8 i ac$

@9 botros AI. Heb is (ganoth)=`gardens.’ S seems to have
misread hortos as botros.$
@10 sit mere naturale in quo$
@11 vocatur$
@12 inde$
@13 quod$
@14 i cum quibus fit comparatio, quia omnia comparativa in Verbo
sunt simul repraesentativa$

AC n. 5118 5118. `Et scyphus Pharaonis in manu mea’: quod significet
influxum interioris naturalis in exterius, et receptionis initium,
constat ex repraesentatione `Pharaonis’ quod sit interius naturale,
de qua supra n. 5080, 5095; ex repraesentatione `pincernae’ quod
sit exterius naturale, de qua n. 5077, 5082; `in manu mea’ est apud
eum; ex significatione `scyphi’ quod sit id quod continet, et
quoque simul id quod continetur, de qua in {1}sequente n. 5120;
inde et ex serie rerum in sensu interno, {2}per scyphum Pharaonis
in manu mea, significatur influxus interioris naturalis in
exterius, et receptionis initium {3}ibi. Quid naturale interius et
naturale exterius, prius dictum est, quod nempe naturale interius
sit id quod communicat cum rationali, et in quod rationale influit,
naturale autem exterius id quod communicat cum sensualibus, seu per
sensualia cum mundo, ita in quod mundus influit. {4}Quod influxum
attinet, is est continuus a Domino per rationale in naturale
interius et per hoc in exterius, sed quae influunt, mutantur et
vertuntur secundum receptionem; apud non regeneratos vertuntur ibi
bona in mala, et vera in falsa; at apud regeneratos sistuntur ibi
bona et vera sicut in speculo; naturale enim nihil aliud est quam
sicut facies repraesentativa spiritualium quae {5}interni hominis;
et tunc {6}facies illa fit repraesentativa {7}, cum exteriora
correspondent interioribus; inde aliquatenus constare potest quid
intelligitur per influxum interioris naturalis in exterius, et per
receptionis initium ibi.
@1 sequentibus$
@2 continens est$
@3 Before receptionis$
@4 influxus$
@5 interioris$
@6 fit facies$
@7 i interior; perhaps interioris was intended.$

AC n. 5119 5119. `Et accepi uvas et expressi illas in scyphum Pharaonis’:
quod significet influxum reciprocum in bona ex origine spirituali
ibi, constat ex significatione `uvarum’ quod sint bona charitatis,
de qua mox supra n. 5117, ita bona ex origine spirituali, omnia
enim bona genuinae charitatis inde sunt; et ex significatione
`exprimere in scyphum Pharaonis’ quod sit influxus reciprocus. Per
influxum reciprocum non intelligitur quod naturale exterius influat
in interius, quia hoc impossibile est; exteriora enim nequaquam
possunt influere in interiora, seu quod idem, inferiora aut
posteriora in superiora aut priora; sed a rationali evocantur illa
quae in interiore naturali sunt, et per hoc quae in exteriore {1};
non quod ipsa illa quae ibi sunt, evocentur, sed quae ab illis
concluduntur seu quasi extrahuntur; talis est influxus reciprocus.
[2] Apparet sicut illa quae in mundo sunt, influant per sensualia
versus interiora{2}, sed est fallacia sensus; est influxus
interiorum in exteriora, et per illum influxum apperceptio; de his
aliquoties cum spiritibus in sermone fui, et ostensum per vivas
experientias quod interior homo videat et appercipiat in exteriore
quid peragitur extra hunc, et quod non aliunde sit vita sensuali,
seu quod non aliunde sit facultas sentiendi, nec sensatio; sed haec
fallacia talis et tanta est ut nequaquam possit a naturali homine
discuti et ne quidem a rationali, nisi hic abstracte a sensuali
cogitare possit. Haec dicta sunt ut sciatur quid influxus
reciprocus.
@1 i sunt$
@2 i sic ut influxus sit exteriorum in interiora$

AC n. 5120 5120. `Et dedi scyphum super volam Pharaonis’: quod significet
appropriationem ab interiore naturali, constat ex significatione
`dare scyphum’ ita vinum ad bibendum,quod sit appropriare; quod
`bibere’ sit appropriato veri, videatur n. 3168; et ex
repraesentatione `Pharaonis’ quod sit interius naturale, de qua n.
5080, 5095, 5118. Agitur hic, ut ex praecedentibus patet, de
regeneratione sensualis parti intellectuali interioris
hominis subjecti quod per `pincernam’ significatur, consequenter de
veri et boni {1} influxu, et receptione in naturali exteriore; sed
quia haec remotiora sunt a captu eorum qui non distinctam aliquam
ideam habent de rationali et de naturali, nec aliquam de influxu,
idcirco ulterior explicatio supersedetur. [2] Praeterea in Verbo
pluries nominatur scyphus, seu poculum aut calix, et per illum
significatur in genuino sensu verum spirituale, hoc est, verum
fidei quod ex bono charitatis, simile quod per vinum; et in
opposito sensu falsum per quod malum, et quoque falsum ex malo;
quod `scyphus’ significet simile quod vinum, est quia scyphus est
continens et vinum est contentum, et inde unum constituunt, et sic
unum intelligitur per alterum: quod illa significentur per scyphum
in Verbo, patet ab his locis: apud Davidem,
[3] Jehovah, dispones ante me mensam coram inimicis, et
pinguefacies oleo caput meum, scyphus meus abundabit, Ps.
xxiii 5;
`disponere mensam et pinguefacere oleo caput’ pro donari bono
charitatis et amoris; `scyphus meus abundabit’ pro quod naturale
implebitur vero et bono spirituali inde: apud eundem,
Quid reddam Jehovae? … scyphum salutum accipiam, et nomen
Jehovae invocabo, Ps. cxvi 12, 13;
[4] `scyphum salutum accipere’ pro appropriatione bonorum fidei:
apud Marcum,
Quisquis potaverit vos poculo aquae in nomine Meo, eo quod
Christi sitis, amen dico vobis, non perdet mercedem suam, ix
41;
`potare poculo aquae in nomine Meo’ pro instruere in veris fidei ex
pusilla charitate: apud Matthaeum,
[5] Mox accipiens poculum, et gratias agens, dedit illis
dicens, Bibite ex eo omnes, hoc enim est sanguis Meus ille
Novi Testamenti, xxvi 27, 28; Marc. xiv 23, 24; Luc. xxii 20;
`poculum’ dicitur, non vinum, quia vinum praedicatur de Ecclesia
spirituali, at sanguis de Ecclesia caelesti, tametsi utrumque
significat sanctum verum procedens a Domino, sed in Ecclesia
spirituali sanctum fidei ex charitate erga proximum, at in Ecclesia
caelesti sanctum charitatis ex amore in Dominum; distinguitur
Ecclesia spiritualis a caelesti in eo quod illa sit in charitate
erga proximum, haec autem in amore in Dominum, et Sancta Cena
instituta est ut repraesentaret et significaret amorem Domini erga
universum genus humanum, et reciprocum hominis erga Ipsum. [6]
Quia per `poculum seu scyphum’ significabatur id quod contineretur,
et per `vinum’ id quod contineretur, consequenter per `poculum’
externum hominis, et per `vinum’ internum ejus, ideo a Domino
dictum,
Vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae, quia purgatis
exterius poculi et patinae, interiora vero plena sunt rapina
et intemperantia; Pharisaee caece, purga prius interius poculi
et patinae, et fiet etiam exterius mundum, Matth. xxiii 25,
26; Luc. xi 39;
per `poculum’ etiam hic in sensu interno intelligitur verum fidei;
hoc excolere absque bono ejus, est `purgare{2} exterius poculi’, et
magis cum interiora sunt hypocrisi, dolo, odio, vindicta,
crudelitate, {3}plena, tunc enim verum fidei solum in externo
homine est, et prorsus nihil ejus in interno, {4}et bonum fidei
excolere et imbuere, facit ut vera conjungantur bono in interiore
homine, etiam tunc fallacia acceptantur pro veris, quod
significatur per `purgare prius interius poculi, et fiet etiam
exterius mundum’. Similiter quae apud Marcum, 7
Alia multa sunt quae Pharisaei et Judaei acceperunt tenere,
baptizationes poculorum et testaceorum, et aeneorum, et
lectorum. …Deserentes mandatum Dei, tenetis traditionem
hominum, baptismos testaceorum et poculorum, et alia similia
multa facitis;… repudiatis mandatum Dei, ut traditionem
vestram teneatis, vii 4, 8, 9.
[8] Quod per poculum seu `scyphum’ significetur in opposito sensu
falsum ex quo malum, tum falsum quod ex malo, constat a
sequentibus: apud Jeremiam,
Ita dixit Jehovah Deus Israelis ad me, Sume scyphum vini irae
hunc e manu Mea, et bibere fac illum omnes gentes, ad quas Ego
mitto te, ut bibant et titubent, et insaniant propter gladium,
quem Ego missurus inter illos: accepi itaque scyphum e manu
Jehovae, et bibere feci omnes gentes ad quas misit me Jehovah,
xxv 15-I7, 28;
`scyphus vini irae’ pro falso per quod malum; quod falsum per quod
malum, significetur, est quia sicut vinum inebriat et insanum
facit, ita falsum; ebrietas spiritualis non aliud est quam insania
inducta per ratiocinia de credendis, cum nihil creditur quod non
capitur, inde falsa, et ex falsis mala, n. 1072; quare dicitur `ut
bibant et titubent, et insaniant propter gladium quem Ego
missurus’; `gladius’ est falsum pugnans contra verum, n. 2799,
4499: in Libro Threnorum,
[9] Gaude et laetare filia Edomi, habitans in terra Uz, etiam
ad te transibit scyphus, inebriaberis et revelaberis, iv 21;
`inebriari ex scypho’ pro insanire ex falsis; `revelari seu nudari
absque pudore’ pro malo inde, n. 213, 214: apud Ezechielem,
[10] In via sororis tuae ambulasti, ideo dabo scyphum ejus in
manum tuam; sic dixit Dominus Jehovih, Scyphum sororis tuae
bibes, profundum et latum, eris in risum et subsannationem,
ampla ad capiendum, ebrietate et dolore impleberis, scypho
devastationis et desolationis, scyphum sororis tuae Samariae
et bibes, et exprimes, et testas ejus comminues, xxiii 31-34;
de Hierosolyma, per quam significatur spirituale Ecclesiae
caelestis; `scyphus’ ibi pro falso ex malo; hoc quia vastat seu
destruit Ecclesiam, dicitur `scyphus devastationis et
desolationis’: apud Esaiam,
Excitare, excitare, surge Hierosolyma, quae bibisti e manu
Jehovae scyphum irae Ipsius, faeces scyphi trepidationis
bibisti, li 17:
apud Habakkuk,
Bibe etiam tu, ut praeputium tuum reveletur, circumibit ad te
scyphus dextrae Jehovae, ut vomitus ignominiosus super gloria
tua, ii 16:
apud Davidem,
Scyphus in manu Jehovae,’ et vino miscuit, implevit mixto, et
effudit inde; sed faeces ejus exsugent, bibent omnes impii
terrae, Ps. lxxv 9 [A.V. 8];
[11] `scyphus’ etiam in illis locis pro insania ex falsis et inde
malis; vocatur `scyphus irae Jehovae’, et quoque `dextrae Jehovae’,
ex causa quia Judaica gens, sicut etiam plebs, non aliunde mala et
poenas malorum et falsorum quam a Jehovah venire crediderat, cum
tamen sunt ex homine et ex infernali turba apud illum; ex
apparentia et inde fide ita pluries dicitur, sed sensus internus
docet quomodo intelligendum et quid credendum; de his videatur n.
245, 592, 696, 1093, 1683, 1874, 1875, 2335, 2447, 3605, 3607,
3614. [12] (s)Quia per `poculum’ sicut per vinum significantur in
opposito sensu falsa per quae mala, tum falsa ex malis, inde etiam
per `poculum’ significatur tentatio, quia haec fit cum falsum
pugnat contra verum, et inde malum contra bonum; pro tentatione et
de illa dicitur poculum, apud Lucam,
Jesus oravit, dicens, Si velis ut transeat poculum hoc a Me,
attamen non voluntas Mea sed Tua fiat, xxii 42; {5}Matth. xxvi
39, 42, 44; Marc. xiv 36;
`poculum’ hic pro tentatione; similiter apud Johannem,
Dixit Jesus Petro, Mitte gladium in vaginam, nonne poculum
quod dedit Mihi Pater, biberim illud? (x)xviii 11:
et quoque apud Marcum,
Jesus dixit Jacobo et Johanni, Non scitis quid petitis;
potestisne bibere poculum quod Ego bibo? et baptismate quo
Ego baptizor, baptizari? dixerunt, Possumus; sed Jesus dixit
illis, Poculum quidem quod Ego bibo, bibetis, et baptismate
quo Ego baptizor, baptizabimini, x 38, 39; Matth. xx 22, 23;
inde patet quod `poculum’ sit tentatio, quia illa existit {6}per
mala pugnantia per falsa contra bona et vera, nam `baptismus’
significat regenerationem quae quia fit per pugnas spirituales,
inde per illum simul significatur tentatio. [13] `Poculum seu
scyphus’ in prorsus opposito sensu significat falsum ex malo apud
illos qui {7}profani sunt, hoc est, qui intus in contrariis
charitati, et extus sanctitatem mentiuntur; in quo sensu(s) apud
Jeremiam,
Scyphus auri Babel in manu Jehovae, inebrians universam
terram, de vino ejus biberunt omnes gentes, ideo insaniunt
gentes, li 7;
`Babel’ pro illis qui in sancto externo {8}et in profano intus, n.
1182, 1326; falsum quod obvelant sanctitate, est `scyphus
auri’;`inebrians universam terram’ pro quod in errores et insanias
ducant illos qui ab Ecclesia, quae est `terra’; profana quae sub
externa sanctitate recondunt, sunt quod nihil aliud intendant quam
ut omnium maximi et opulentissimi fiant, et colantur ut {9}dii
possessores caeli et terrae, dominando sic super hominum animas et
super corpora, et hoc per Divina et sancta quae praetexunt; inde
quoad externum hominem apparent sicut angeli, sed quoad internum
sunt diaboli. [14] Similiter de Babele apud Johannem,
Erat mulier induta purpura et coccino, et inaurata auro, et
lapide pretioso et margaritis, habens aureum scyphum in manu
sua, plenum abominationibus et immunditie scortationis ejus,
Apoc. xvii 4:
apud eundem,
Cecidit cecidit Babylon magna, et facta habitaculum
daemonum,…quia ex vino furoris scortationes suae potavit
omnes gentes, et reges terrae cum ea scortati sunt….Audivi
vocem e caelo dicentem,… scypho quo miscuit, miscete illi
duplum, Apoc.xvii [2,] 3,4,6:
{10}apud eundem,
Facta est urbs magna in tres partes, et urbes gentium
corruerunt: Babylonis magnae memoria facta est coram Deo, ad
dandum illi poculum furoris irae Die, Apoc. xvi 19:
apud eundem,
Tertius angelus dixit voce magna, Si quis bestiam adorat, et
imaginem ejus,… ille bibet ex vino irae Die mixto mero in
scypho irae Ipsius, et cruciabitur igne et sulphure, Apoc. xiv
9, 10.
@1 spiritualis$
@2 i in I$
@3 plena before hypocrisi$
@4 at$
@5 A has Matthew ref. after Mark ref.$
@6 i per falsa pugnantia contra vera, per baptisma etiam
significatur tentatio, sed quae existit$
@7 intus prophani sunt $
@8 at$
@9 A d dii$
@10 A has et quoque Cap: xvi: 19; omitting actual verses.$

AC n. 5121 5121. `Et dixit illi Joseph, Haec interpretatio illius’: quod
significet revelationem a perceptione a caelesti in naturali quid
in se haberet, constat ex significatione `dicere’ in historicis
Verbi quod sit perceptio, de qua n. 1791,1815, 1822, 1898, 1919,
2080, 2619, 2862, 3509, (x)3395, hic revelatio ex perceptione quia
de somnio et ejus interpretatione agitur; omnis revelatio vel est
ex loquela cum angelis per quos Dominus loquitur, vel {1} ex
perceptione, de qua re sequitur; ex repraesentatione `Josephi’ quod
sit caeleste in naturali, de qua supra n. 5086, 5087, 5106; et ex
significatione `interpretationes quod sit quid in se haberet. [2]
Quod revelationes sint vel ex perceptione, vel ex loquela cum
angelis per quos Dominus loquitur, sciendum quod illi qui in bono
sunt et inde in vero, imprimis qui in bono amoris in dominum,
revelationem ex perceptione habeant; at qui non in bono et inde in
vero sunt, quod quidem revelationes habere possint, sed non ex
perceptione, verum per vivam vocem auditam in illis, ita per
angelos a Domino; haec revelatio est externa, illa autem interna;
revelationem ex perceptione, habent angeli imprimis caelestes,
etiam habuerunt homines ab Antiquissima Ecclesia, et aliqui etiam
ab Antiqua, sed hodie vix aliquis; at revelationes ex loquela
absque perceptione habuerunt perplures, etiam qui non in bono
fuerunt, pariter per visiones aut per somnia; [3] tales
revelationes fuerunt pleraeque prophetarum in Ecclesia Judaica;
audiverunt vocem, viderunt {2}visionem, et somniarunt somnium; sed
quia nullam perceptionem habuerunt, fuerunt revelationes mere
verbales vel visuales absque perceptione quid significarent;
perceptio enim genuina existit {3} per caelum a Domino, et afficit
intellectuale spiritualiter, et ducit id perceptibiliter ad
cogitandum sicut res se habet, cum assensu interno quem nescit
unde; putat quod insit ei, et quod fluat ex nexu rerum, at est
dictamen {4} per caelum a Domino in interiora cogitationis
influens, de talibus quae supra naturale et sensuale sunt, hoc est,
de talibus quae spiritualis mundi seu caeli sunt; ex his constare
potest quid revelatio ex perceptione sit. At revelatio ex
perceptione quae fuit Domino, Qui hic per `Josephum’ repraesentatur
et de qua hic in sensu interno agitur, fuit ex Divino in Ipso, ita
ab Ipso.
@1 i est$
@2 visiones$
@3 i ab influxu$
@4 internum$

AC n. 5122 5122. `Tres propagines tres dies illae’: quod significet
derivationes continuas usque ad ultimam, constat ex significatione
`trium’ quod sit una periodus et ejus continuum a principio ad
finem, de qua n. 2788, 4495; a significatione `propaginum’ quod
sint derivationes, de qua n. 5114; et a significatione `dierum’
quod sint status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, 3462,
3785, 4850; inde sequitur quod per `tres propagines tres dies
illae’ significetur status renascentiae sensualis hujus quod per
`pincernam’ repraesentatur, a primo ejus ad ultimum; ejus
derivationes successivae significantur per `propagines’. [2]
Status renascentiae cujusvis sensualis et cujusvis rei in naturali,
ut et in rationali, suas progressiones a principio ad finem habent,
et cum finem, tunc a quodam novo incohant, nempe a fine illo ad
quem in priore statu tetenderunt, ad finem ulteriorem, et sic
porro; et tandem invertitur ordo, et tunc quod fuit ultimum, fit
primum; sicut cum regeneratur homo tam quoad rationale quam quoad
naturale, tunc periodi primi status sunt a veris quae fidei ad bona
quae charitatis, et tunc vera fidei apparenter primas agunt, et
bona charitatis secundas, nam vera fidei spectant bonum charitatis
ut finem; hae periodi perstant usque dum homo regeneratus est;
postmodum charitas quae fuit finis, fit principium, et ab illa
status novi incohant, qui procedunt utrinque, nempe versus
interiora magis, ut et versus exteriora, versus interiora ad amorem
in Dominum, et versus exteriora ad vera naturalia, et quoque ad
vera sensualia, quae tunc successive ad correspondentiam cum bonis
charitatis et amoris in rationali rediguntur, ac ita in ordinem
caelestem; [3] haec sunt quae intelliguntur per progressiones et
derivationes continuas usque ad ultimam; {1} tales progressiones et
derivationes sunt perpetuae apud hominem qui regeneratur, ab
infantia ejus usque ad ultimum vitae ejus in mundo, et quoque
postea usque in aeternum, et tamen nusquam ita regenerari potest ut
aliquo modo dici queat perfectus; sunt enim innumerabilia, immo
numero indefinita quae regeneranda, tam in rationali quam in
naturali, et quodlibet (c)eorum (t)numero indefinitas propagines
habet, hoc est, progressiones et derivationes versus interiora et
versus exteriora; hoc homo prorsus nescit, sed Dominus Omnia et
singula novit, et unoquovis momento providet; si intermitteret
solummodo uno minutulo, turbarentur omnes progressiones; prius enim
spectat sequens in continua serie, et producit consequentiarum
series in aeternum; inde patet quod Divina {2}Praevidentia et
Providentia sit in singularissimis, et nisi foret, aut si foret
modo universalis, periret genus humanum.
@1 i et$
@2 Providentia I$

AC n. 5123 5123. `In adhuc tribus diebus’: quod significet quod tunc novum,
constat a significatione `trium’ quod sit continuum usque ad finem,
ita quoque completum, de qua n. 2788, 4495; et a significatione
`dierum’ quod sit status, de qua supra n. 5122; inde patet quod per
`tres dies’ significetur status completum; consequenter `in tribus
diebus seu post tres dies’ status novus, n. 490I, nam post statum
completum incohat novus.

AC n. 5124 5124. ` Extollat Pharaoh caput tuum’: quod significet provisum
et inde conclusum, constat ex significatione `extollere caput’ quod
sit concludere, et in supremo sensu providere, Divina enim
conclusio et rei conclusae executio est Providentia. `Extollere
caput’ fuit formula sollemnis judicii apud antiquos, cum vincti seu
qui in carcere, judicabantur vel ad vitam vel ad mortem; cum ad
vitam, dicebatur `extollere caput’, ut quoque in Libro 2 Regum,
Extulit Evilmerodachus rex Babelis, anno quo rex factus, caput
Jehoiachini regis Jehudae, e domo carceris, et locutus cum eo
bonum, et dedit thronum ejus supra thronum regum qui cum illo
in Babele, xxv 27, 28:
similiter apud Jeremiam,
Extulit Evilmerodachus rex Babelis in {1}anno regni sui caput
Jehoiachini regis Jehudae, et eduxit eum e domo carceris, lii
31;
cum autem judicarentur ad mortem, dicebatur `extollere caput e
super illum’, ut in sequentibus de pistore, `In adhuc tribus diebus
extollat Pharaoh caput tuum {2}e super te’, vers. 19. [2] Illa
judicii formula traxerat originem apud antiquos qui in
repraesentativis fuerunt, a repraesentatione illorum qui vincti in
carcere seu {3} fovea fuerunt, per quos quia repraesentabantur illi
qui in vastatione sub terra inferiore sunt, n. 4728, 4744, 5038,
ideo per `extollere caput’ significabatur eorum liberatio;
elevantur enim tunc {4}seu {5}attolluntur {6}e vastatione ad
societates caelestes, videatur n. 2699, 2701, 2704; attolli seu
elevari est progredi versus interiora, nam elevatum seu altum
praedicatur de interioribus, n. 2148, 4210, et quia versus
interiora, est versus caelum, nam caelum est in interioribus; hoc
significabatur per `attollere caput’; at per `attollere caput e
super aliquem’ significabatur judicari ad mortem, quia tunc illi
qui supra illos in fovea seu vastatione, elevabantur ad caelum, iis
ad inferiora demissis; {7}haec formula judicii, quia haec per illam
significata sunt, ideo recepta est in Verbo. Quod per `{8}attollere
caput’ significetur conclusum, inde patet; et quia conclusum, in
supremo sensu significatur provisum, quod enim Divinum concludit,
hoc providet.
@1 So Heb, but preceding quotation shows that primo anno is
understood.$
@2 a I$
@3 i in$
@4 et$
@5 Alters extolluntur to attolluntur$
@6 e fovea seu carcere illo$
@7 quia haec significata sunt per hanc formulam apud antiquos$
@8 extollere$

AC n. 5125 5125. `Et reducet te super stationem tuam’: quod significet quod
illa quae sunt sensualis parti intellectuali subjecti, redigerentur
in ordinem ut ultimo loco sint, constat ex {1}repraesentatione
`pincernae’, de quo haec dicuntur, quod sit sensuale parti
intellectuali subjectum, de qua n. 5077, 5082, proinde illa quae
sunt sensualis illius in externo naturali, ipsum enim sensuale non
redigitur in ordinem, sed illa quae per sensuale intrarunt in
phantasiam hominis; et ex significatione `reducere super stationem’
quod sit redigere in ordinem; et quia sensualia, hoc est, illa quae
e mundo per sensoria {2}externa intrarunt, ultimo loco sunt, et
tunc ultimo loco sunt cum {3}ministrant seu inserviunt
interioribus, {4}idcirco illa simul significantur; sensualia illa
apud regeneratos sunt quoque ultimo loco, sed apud non regeneratos
sunt primo loco, videatur n. 5077, 5081, 5081, 5089, 5094: [2] num
sensualia sint primo loco vel num sint ultimo, ab homine facile
potest appercipi, Si attendit; si is affirmat omne quod sensuale
suadet si appetit, ac infirmat omne quod intellectuale dictat, tunc
sensualia sunt primo loco, et tunc fertur homo per appetitus, et est
prorsus sensualis; at talis homo parum abest a sorte animalium
irrationalium, haec enim non aliter feruntur; immo in deteriore
sorte est, si abutitur intellectuali facultate seu rationali ad
confirmandum mala et falsa quae sensualia suadent et appetunt; at
si non affirmat, sed ab interiore videt deviationes eorum in falsa
et excitationes ad mala, et studet castigare illa, et sic redigere
ad obsequium, hoc est, subjicere parti intellectuali et voluntariae
quae sunt interioris hominis, tunc rediguntur sensualia in ordinem
ut sint ultimo loco; cum sensualia ultimo loco sunt, tunc influit
felix et beatum ab interiore homine in jucunda sensualium, et facit
ut jucunda illorum millies excedant jucunda priora; quod ita sit,
homo sensualis quia non capit nec credit et quia nihil aliud
jucundum sentit nec superius jucundum dari putat, felix {5} et
beatum intus in jucundis sensualium spectat ut nihili; quod ignotum
est alicui, hoc creditur non esse.
@1 significatione$
@2 extrema$
@3 subministrant (perhaps sub is d)$
@4 ideo etiam illud simul significatur$
@5 i illud$

AC n. 5126 5126. `Et dabis scyphum Pharaonis in manum illius’: quod
significet ut inde inserviant interiori naturali, constat a
significatione `dare scyphum ad bibendum’ quod sit appropriare, de
qua supra n. 5120; quod etiam sit inservire, patet; et ex
repraesentatione `Pharaonis’ quod sit interius naturale, de qua n.
5080, 5095, 5118. Quod sit naturale interius et naturale exterius
et quod naturale exterius constituatur ex illis quae immediate per
sensualia e mundo in mentem naturalem, nempe in ejus memoriam et
inde in imaginationem, intrant, videatur n. 5118. [2]Ut sciatur
quid exterius naturale et quid interius, quae sunt exterioris
hominis, et inde quid rationale quod est interioris hominis, paucis
dicendum, est: homo a sua infantia usque ad pueritiam est mere
sensualis, nam tunc terrestria, corporea et mundana, solum recipit
per sensualia corporis; ex illis etiam tunc ejus ideae et
cogitationes sunt; communicatio cum interiore homine nondum aperta
est, dumtaxat tantum ut capere illa possit et retinere; innocentia
quae tunc illi, est solum externa, non autem interna, nam vera
innocentia habitat in sapientia; per illam, nempe per innocentiam
externam, redigit Dominus in ordinem illa quae per sensualia
intrant; absque influxu innocentiae a Domino in prima illa aetate
nusquam aliquod (t)fundamentale existeret, super quo intellectuale
seu rationale quod homini proprium{1}, potuisset strui: [3] a
pueritia ad adolescentiam aperitur communicatio ad interius
naturale, per id quod discat decorum, civile et honestum, tam per
instructionem a parentibus et magistris quam per studia: ab
adolescentia autem ad juvenilem aetatem, aperitur communicatio
inter naturale et rationale, per id quod tunc discat vera et bona
vitae civilis et moralis, (c)et imprimis vera et bona vitae
spiritualis, per auditionem et lectionem Verbi; sed quantum tunc
imbuit bona per vera, hoc est, quantum facit vera quae discit,
tantum aperitur rationale, at quantum non imbuit bona per vera, seu
quantum non facit vera, tantum non aperitur rationale, at usque
manent cognitiones in naturali, nempe in ejus memoria, ita quasi
extra domum in limine; [4] quantum autem tunc et in sequente aetate
infirmat illa, {2}negat et facit contra illa, hoc est, loco illorum
credit falsa et agit mala, tantum occluditur rationale, et quoque
{3} interius naturale; at usque tantum communicationis ex Divina
Domini Providentia remanet ut aliquo intellectu capere illa possit,
sed usque non sibi appropriare nisi seriam paenitentiam agat, et
diu dein cum falsis et malis luctetur; apud illos autem qui se
regenerari patiuntur, contrarium evenit, per gradus seu successive
apud illos aperitur rationale, et illi subordinatur interius
naturale, et huic exterius; hoc fit {4}imprimis sin aetate juvenili
usque ad adultam, et progressive ad ultimam vitae eorum, et postea
in caelo in aeternum. Inde sciri potest quid interius et quid
exterius apud hominem.
@1 i est$
@2 i et$
@3 i tandem$
@4 ab$

AC n. 5127 5127. `Secundum morem priorem’: quod significet ex lege ordinis,
constat ex significatione `moris prioris’ quod sit lex ordinis; lex
ordinis enim est ut exteriora subjecta sint interioribus, seu quod
idem, inferiora superioribus, ac sicut famuli inserviant; sint enim
exteriora seu inferiora nihil nisi quam famulitia, interiora autem
seu superiora respective sunt dominia; quod [per] `secundum morem
priorem’ illa significatur, inde est quia pincerna ut servus prius
inserviverat Pharaoni ut suo domino, ex lege subordinationis, ita
sensuale quod per `pincernam’ repraesentatur, interiori naturali
quod per `Pharaonem’, ex lege ordinis. [2] Quod lex ordinis sit
quo inferiora seu exteriora inservire debeant superioribus seu
interioribus, homo sensualis prorsus nescit; qui enim mere
sensualis est, non sit quid interius, ita nec quid respective
exterius; novit quod cogitet et loquatur, et quod velit et faciat,
inde autumat quod cogitare et velle sit interius, et quod loqui et
facere sit exterius; sed non scit quo cogitare solum ex
sensualibus, et facere ex {1}appetitu, sit externi homini, et sic
quod cogitare et velle ejus sit solum exterioris naturalis, et magi
adhuc cum cogitat falsa et vult mala; et quia apud illos
communicatio clausa est cum interioribus, inde non scit quid
interior cogitatio et interior voluntas; si ei dicitur quod
interior cogitatio sit cogitare e vero, et interior voluntas sit
{2}facere ex bono, hoc prorsus non capit, minus quod interior homo
distinctus sit ab exteriore, ac ita distinctus ut interior homo
quasi e loco superiore videre possit quid peragitur in exteriore
homine, utque interior homo in facultate et potentia si castigandi
exteriorem, et non volendi et cogitandi quod exterior homo ex
phantasia videt, et ex cupiditate appetit; [3] haec quamdiu
externus ejus homo in dominio est et regnat, non videt, ast extra
illum statum, sicut dum in aliquo dolore est ex infortuniis aut
morbis videre potest et capere, nam tunc dominium externi hominis
cessat; facultas enim seu potentia intelligendi homini semper
conservatur Domino, sed obscurissima est illis qui in falsis et
malis sunt, et semper clarior prout falsa et mala sopiuntur;
influit {3} Divinum Domini continue apud hominem et illustrat, sed
ubi falsa (c)et mala sunt, hoc est, ubi contraria veris et bonis,
ibi Divina lux vel reflectitur vel suffocatur vel pervertitur, et
solum tantum ejus quasi per rimas recipitur quo sit in facultate
cogitandi et loquendi ex sensualibus, etiam {4}de spiritualibus ex
formulis impressis memoriae naturali seu corporeae.
@1 cupiditate$
@2 velle$
@3 i enim$
@4 At end of $

AC n. 5128 5128. `Quo fuisti pincerna illius’: quod significet sicut
sensuali illius generis solent, constat ex significatione
`pincernae’ quod sin sensualia, seu illa sensualium quae subjecta
sunt parti intellectuali de qua n. 5077, 5082; quod sint sicut
solent, significatur per `quo fuisti.’ Quod sensualia erunt et
subordinata rationalibus, in praecedentibus nunc actum est; et quia
de subjectione et subordinatione illa in sensu interno hic agitur,
adhuc dicendum quomodo cum illa re se habet: [2] homo apud quem
subjecta sunt sensualia, vocatur rationalis, at apud quem non
subjecta sunt, vocatur sensualis; sed num homo rationalis sit, vel
num sensualis, aegre discerni potest ab aliis, sed ab ipso si
explorat sua interiora, hoc est, suum velle et suum cogitare; num
homo sensualis sit vel rationalis ab aliis non sciri potest ex
loquela, nec ab actione, nam {1}vita cogitationis quae est in
loquela et vita voluntatis quae est in actione, non apparent ad
aliquem sensum corporis; auditur modo sonus et videtur gestus cum
affectione, quae num sit simulata vel num vera, non dignoscitur;
sed in altera vita ab illis qui in bono sunt, distincte percipitur
tam quid in loquela quam quid in actione, ita qualis vita, et
quoque unde vita in illis; at in mundo usque aliquot indicia
dantur, ex quibus aliquatenus concludi potest num sensualia
subjecta sint rationali, vel num rationale sensualibus, seu quod
idem, num homo rationalis sit, vel num solum sensualis; indicia
haec sunt: si animadvertitur quod homo in principiis falsi sit et
non patitur se illustrari, sed prorsus rejicit vera et absque
ratione contumaciter falsa defendit, indicium est quod sensualis
homo sit, et non rationalis; occlusum est illi rationale ut non
admittat lucem caeli. [3] Adhuc magis sensuales sunt qui in
persuasione falsi sunt, persuasio enim falsi prorsus occludit
rationale; aliud est in principiis falsi esse, et aliud in
persuasione falsi; qui in persuasione falsi sunt, habent in
naturali suo aliquam lucem, sed talem qualis est lux hiemalis; haec
lux apparet in altera vita apud illos nivea, sed ut primum lux
caelestis in illam incidit, obscuratur, et secundum persuasionis
gradum et {2} quale fit opaca instar noctis; hoc quoque patet ab
illis cum vivunt in mundo, tunc enim prorsus nihil veri possunt
videre, immo ex obscuro seu nocturno falsi eorum, vera illis sicut
nihili sunt, et quoque ea irrident; tales coram simplicibus
apparent quandoque sicut rationales, nam media luce illa nivea
hiemali per ratiocinia dextre confirmare possunt falsa usque ut
appareant sicut vera; in persuasione tali plus quam reliqui sunt
plures ex eruditis, confirmarunt enim apud se falsa per
syllogistica et {3} philosophica, et demum per plura scientifica;
tales apud antiquos dicti sunt serpentes arboris scientiae, n. 195-
197; sed hodie dici queunt interiores sensuales absque rationali.
[4] Indicium num homo solum sensualis sit, vel num rationalis, est
imprimis ex vita ejus; per vitam non intelligitur qualis illa
apparet in sermone et in operibus; sed qualis illa est in sermone
et in operibus; vita enim sermonis est a cogitatione, et vita
operum est a voluntate, utraque ab intentione seu fine; qualis
itaque intentio seu finis est in sermone et in operibus, talis est
vita, nam sermo absque interiore vita est modo sonus, et opera
absque interiore vita est solum motus, illa vita est quae
intelligitur cum dicitur quod vita maneat {4} post mortem; si homo
rationalis est, ex bene cogitare loquitur et ex bene velle agit,
hoc est, ex fide loquitur et ex charitate agit; at si homo non
rationalis est, tunc quidem potest simulate agere sicut rationalis
et similiter loqui, sed usque nihil vitae ex rationali inest; vita
mali enim occludit omnem viam seu communicationem cum rationali, et
facit ut mere naturalis et sensualis sit. [5] Sunt duo quae non
solum occludunt communicationis viam, sed etiam deprivant hominem
facultate ut usquam rationalis fieri possit, est dolus et est
profanatio; dolus est instar subtilis veneni quod infectat
interiora; et profanatio est quae commiscet falsa veris et mala
bonis; ex illis binis prorsus perit rationale; sunt {5} apud
unumquemvis hominem bona et vera a Domino recondita ab infantia,
quae bona et vera in Verbo `reliquiae’ vocantur, de quibus videatur
n. 468, 530, 560, 561, {6} 661, 1050, 1738, 1906, 2284, has {7}
infectat dolus et commiscet profanatio; quid profanatio, videatur
n. 593, 1008, 1010, 1059, 1327, 1328, 2051, 2426, 3398, 3402, 3489,
3898, 4289,4601. Ex his indiciis aliquatenus potest sciri quis
rationalis homo est et quis sensualis,{8}. [6] Cum sensualia
subjecta sunt rationali, tunc sensualia, ex quibus imaginatio prima
hominis, illustrantur a luce quae per caelum a Domino venit, et
quoque tunc sensualia disponuntur in ordinem, ut recipiant lucem
utque correspondeant; sensualia cum in illo statu sunt, non obstant
amplius quin vera et agnoscantur et videantur, removentur ilico
quae dissentiunt, et acceptantur quae consentiunt; quae
consentiunt, tunc quasi in centris sunt, et quae dissentiunt in
peripheriis; quae in centris, quasi attolluntur versus caelum, et
quae in peripheriis quasi dependent deorsum; quae in centris sunt,
recipiunt lucem per rationale, et apparent cum sistuntur ita
visibiles in altera vita, sicut stellulae quae coruscant, et lucem
circumquaque spargunt usque ad peripherias, cum diminutione lucis
secundum gradus; in talem formam disponuntur naturalia et sensualia
cum rationale dominium habet et sensualia subjecta sunt; hoc fit
cum homo regeneratur; inde ei status videndi et agnoscendi vera in
amplitudine; at cum {9}rationale subjectum est sensualibus; tunc
contrarium evenit; in medio enim tunc seu in centro sunt falsa et
in peripheriis sunt vera; quae in centro, in quodam lumine ibi
sunt, sed in lumine fatuo, seu tali quod a carbonario igne
exsurgit; in illud influit lumen undequaque ab inferno; hoc lumen
est quod vocatur tenebrae, nam utprimum aliquod lucis e caelo in
illud influit, vertitur in tenebras.
@1 vita quae est in loquela et in actione non apparet$
@2 i ejus$
@3 i per$
@4 i hominem$
@5 i enim$
@6 i 660$
@7 i reliquias$
@8 i seu num sensualia subjecta sint rationali vel num rationale
subjectum sit sensualibus$
@9 rationalia subjecta sunt$

AC n. 5129 5129. Vers. 14, 15. Verum memento mei tecum, quando bene est
tibi, et facias quaeso mecum misericordiam, et meminisse facias mei
ad Pharaonem, et educas me e domo hac. Quia furto auferendo ablatus
sum e terra Hebraeorum, et etiam hic non feci quicquam, quod
posuerint me in fovea. `Verum memento mei tecum’ significat fidei
receptionem: `quando bene est tibi’ significat cum
correspondentia: `et facias quaeso mecum misericordiam’ significat
charitatis receptionem: `et meminisse facias mei ad Pharaonem’
significat communicationem cum interiore naturali: `et educas me
e domo hac’ significat liberationem a malis: `quia furto auferendo
ablatus sum’ significat quod caelestia abalienata sint per malum:
`e terra Hebraeorum’ significat ab Ecclesia: `et etiam hic non
feci quicquam’ significat innocentiam: `quod posuerint me in
fovea’ significat rejectionem inter falsa.

AC n. 5130 5130. `Verum memento mei tecum’: quod significet fidei
receptionem, constat ex repraesentatione `Josephi’ qui haec de se
dicit, quod sit Dominus quoad caeleste in naturali, de qua n. 5086,
5087, 5106; et ex significatione `meminisse mei tecum’ quod sit
fidei receptio, meminisse enim et recordari Domini, non aliunde est
quam ex fide, inde `memento mei tecum’ est ut recipiat fidem. Cum
fide ita se habet: qui illam recipit et qui illam habet, continue
est in recordatione Domini, et hoc quoque cum de alia re cogitat
aut loquitur, et quoque cum officiis suis publicis aut privatis aut
domesticis fungitur, et tametsi nescit quod tunc recordetur Domini;
nam recordatio Domini ab illis qui in fide sunt, est universaliter
regnans, et quod universaliter regnat, hoc non appercipitur nisi
dum cogitatio illuc determinatur: [2] hoc illustrari potest a
pluribus apud hominem; qui in amore aliquo est, quicumque sit, is
continue cogitat de (e)iis quae amoris illius sunt et hoc tametsi
in aliis rebus cogitatione, loquela aut actione est; hoc patet
manifeste in altera vita (c)ex sphaeris spiritualibus quae circum
{1}unumquemque sunt; ex solum sphaeris cognoscuntur ibi omnes in
qua fide sunt, et in quo amore, et hoc tametsi prorsus aliud
cogitant {2}et loquuntur, n. 1048, 1053, 1316, 1504-1520, 2489,
4464; id enim quod universaliter regnat apud aliquem, hoc producit
illam sphaeram et manifestat ejus vitam coram aliis; inde constare
potest quid intelligitur per id quod continue cogitandum sit de
Domino, de salute, deque vita post mortem; omnes qui in fide sunt
ex charitate, hoc faciunt; inde est quod illi non male cogitent de
proximo, et quod illis justitia et aequitas in singulis
cogitationis, loquelae et actionis; quod enim universaliter regnat,
hoc influit in singula, et ducit illa et regit illa; Dominus enim
tenet mentem ejus in talibus quae charitatis et inde fidei sunt, et
disponit sic singula convenienter; sphaera fidei ex charitate, est
sphaera quae regnat in caelo; Dominus enim influit cum amore et per
amorem cum charitate, consequenter cum veris quae sunt fidei; inde
est quod illi qui in caelo sunt, dicantur in Domino esse. [3]
Agitur in his quae nunc sequuntur de renascentia sensualis parti
intellectuali subjecti, quod per `pincernam’ repraesentatur; et
quia de renascentia ejus, de fidei receptione agitur; nam sensuale
sicut rationale, per fidem renascitur, sed per fidem in quam
influit charitas; nisi charitas influat in fidem et det ei vitam,
nusquam fides universaliter regnare potest, nam quod homo amat, hoc
regnat, non autem quod solum scit et memoria tenet.
@1 unumquemvis$
@2 aut$

AC n. 5131 5131. `Quando bene est tibi’: quod significet cum
correspondentia, constat ex significatione `bene esse tibi’, cum
agitur de renascentia seu regeneratione exterioris naturalis seu
sensualis, quod sit correspondentia, prius enim non ei bene est
quam cum correspondet; quid correspondentia, ad finem capitum
videatur; est {1} correspondentia sensualium cum naturalibus, et
est correspondentia naturalium cum spiritualibus, et est
correspondentia spiritualium cum caelestibus, et denique est
correspondentia caelestium cum Divino Domino ita est successivum
correspondentiarum a Divino usque ad ultimum naturale. [2] Quia
aegre potest formari idea de correspondentiis quales sunt, ab illis
qui prius de correspondentiis nihil cogitaverunt, ideo paucis
dicendum: notum est ex {2}philosophia quod finis sit primum causae
et quod causa sit primum effectus; ut finis, causa et effectus
consequantur et unum agant, oportet ut effectus correspondeat
causae, et causa correspondeat fini; sed usque finis non apparet
sicut causa, nec causa sicut effectus; ut enim finis producat
causam, adsciscet ex regione ubi causa, media administra per quae
finis faciet causam; et ut causa producat effectum, adsciscet
quoque ex regione ubi effectus, media administra per quae causa
faciat effectum; haec media administra sunt quae correspondent; et
quia correspondent, potest finis esse in causa et agere causam, et
causa esse in effectu et agere effectum, consequenter finis per
causam agere effectum; aliter vero cum non correspondentia est,
tunc finis non habet causam in qua sit, minus effectum in quo sit,
sed mutatur et variatur finis in causa, et denique in effectu,
secundum formam quam faciunt media administra. [3] Omnia et
singula in homine, immo omnia et singula in natura, succedunt sibi
sicut finis, causa et effectus, et cum sibi ita correspondent, tunc
unum agunt, nam finis tunc est omne in omnibus causae, et per
causam omne in omnibus effectus: sicut pro exemplo, cum amor
caelestis est finis, voluntas causa, et actio effectus, si
correspondentia sit, tunc amor ille influit in voluntatem, et
voluntas in actionem, et ita unum agunt, ut actio per
correspondentiam sit quasi amor; vel sicut cum fides charitatis est
finis, cogitatio causa, et sermo effectus; si correspondentia sit,
tunc fides ex charitate influit in cogitationem, et haec in
sermonem, ac ita unum agunt, ut sermo per correspondentiam sit
quasi finis; ut aurem finis qui est amor aut fides, producat causam
quae est voluntas et cogitatio, adsciscet media administra in mente
rationali quae correspondebunt, nam absque mediis administris quae
correspondeant, non potest finis, {3}qui est amor aut fides,
utcumque a Domino per caelum influit recipi. Inde patet quod
interiora et exteriora hominis, hoc est, rationalia, naturalia et
sensualia ejus, in correspondentiam redigenda sint ut recipere
possit influxum Divinum, consequenter ut homo possit renasci, et
quod prius ei non bene sit. Inde nunc est quod hic per `quando bene
est tibi’ significatur correspondentia.
@1 i enim$
@2 philosophicis$
@3 hoc est, amor et fides$


AC n. 5132 5132. `Et facias quaeso mecum misericordiam’: quod significet
charitatis receptionem, constat ex significatione `misericordiae’
quod sit amor, de qua n. 3063, 3073, 3120, 5042, hic amor erga
proximum seu charitas quia supra n. 5130 de fidei receptione
dictum, fides enim et charitas unum facient in sensuali cum hoc
renascitur. Quod `misericordia’ charitatem significet, est quia
omnes qui in charitate, in misericordia sunt, seu qui amant
proximum, miserentur ejus quapropter exercitia charitatis per
misericordiae opera in Verbo describuntur, ut apud Matthaeum,
Esurivi et dedistis Mihi edere, sitivi et potastis Me,
peregrinus fui et collegistis Me, nudus et amicivistis Me,
aegrotus fui et visitastis Me, in carcere fui et venistis ad
Me, xxv 35, 36;
et alibi per quod pauperibus, afflictis, viduis, pupillis
benefaciendum. [2] Charitas in sua essentia est velle proximo bene
et affici bono et pro proximo agnoscere bonum consequenter illos
qui in bono sunt, cum differentia quantum in bono; inde charitas
quia afficitur bono, afficitur misericordia erga illos qui in
miseriis sunt; bonum charitatis hoc in se habet quia descendit ex
amore Domini erga universum genus humanum, qui amor est
`misericordia’ quia omne genus humanum in miseriis constitutum est;
apparet {1} misericordia quandoque apud malos qui in nulla
charitate sunt, sed est dolor propter quod ipse patitur, est enim
erga amicos qui unum secum faciunt, qui cum patiuntur, ipse
patitur; haec misericordia non est misericordia charitatis, sed est
misericordia amicitiae propter se, quae in se spectata est
immisericordia, nam contemnit vel odit omnes alios praeter semet,
ita praeter amicos qui unum faciunt secum.
@1 i etiam$

AC n. 5133 5133. `Et meminisse facias mei ad Pharaonem’: quod significet
communicationem cum interiore naturali, constat ex significatione
`meminisse facere ad aliquem’ quod sit communicare; et a
repraesentatione `Pharaonis’ quod sit interius naturale, de qua n.
5080, 5095 per communicationem cum interiore naturali intelligitur
conjunctio per correspondentiam; interius naturale est illud quod
recipit ideas veri et boni e rationali et recondit ad usum,
consequenter quod immediate cum rationali communicat; exterius
autem naturale est illud quod recipit imagines et inde ideas rerum
per sensualia e mundo; [2] hae ideae nisi illustrentur ab illis
quae in interiore naturali sunt, sistunt fallacias, quae fallaciae
sensuum vocantur; in quibus cum homo est, nihil credit {1} nisi
quod cum illis concordat, et nisi{2} quod illae confirmant, quod
fit si non correspondentia sit; et hoc nec fit nisi imbuatur homo
charitate, charitas enim est medium uniens quia in bono ejus est
vita a Domino, quae vita disponit in ordinem vera, ut forma
charitatis seu charitas in imagine existat; haec forma apparet
visibilis in altera vita et est ipsa angelica; omnes angeli inde
sunt formae charitatis, pulchritudo ejus est ex veris quae fidei,
et vita pulchritudinis est ex bono quod charitatis.
@1 creditur$
@2 ita$

AC n. 5134 5134. `Et educas me e domo hac’: quod significet liberationem a
malis, constat ex significatione `educere’ quod sit liberatio; et
a significatione `domus’ quod sit bonum, de qua n. 710, 1708, 2048,
2233, 3128, 3652, 3720, 4982, quare in opposito sensu est malum;
inde patet quod per `educas me e domo hac’ significetur liberatio
a malis; sequitur etiam hoc in suo ordine ab illis quae praecedunt;
quando in naturali exteriore, de quo hic agitur, recipitur fides,
n. 5130, fit correspondentia, n. 5131, et recipitur charitas, n.
5132, et sic communicatio fit cum interiore naturali, n. 5133, tunc
liberatur illud a malis, per quae caeleste quod per `Josephum’
repraesentatur, n. 5086, 5087, 5106, abalienatum est, quae
abalienatio significatur per quod `furto auferendo ablatus sit’, ut
mox sequitur; et quoque cum regeneratur naturale per charitatem et
fidem, tunc liberatur id’ a malis, mala enim tunc {1} separantur et
conjiciuntur e centro ubi prius fuerunt, ad peripherias quo lux
veri a bono non pertingit; apud hominem separantur ita mala sed
usque retinentur, nam prorsus deleri nequeunt; at apud Dominum Qui
naturale in Se Divinum fecit, mala et falsa prorsus ejecta et
deleta sunt, Divinum enim nihil commune potest habere cum malis
(o)et falsis, nec terminari in illis, sicut fit apud hominem, nam
Divinum est ipsum Esse boni et veri, quod infinite distat
abalienatum a malo et falso.
@1 i ibi$

AC n. 5135 5135. `Quia furto auferendo ablatus sum’: quod significet quod
caelestia abalienata sint per malum, constat a repraesentatione
`Josephi’ qui de se illa dicit, quod sit caeleste in naturali, de
qua n. 5086, 5087, 5106, consequenter caelestia ibi; et ex
significatione `furto auferri’ quod sit abalienari per malum;
`furari’ enim est abalienare, et `furtum’ est malum quod abalienat,
et quoque `furtum’ est malum quod vindicat sibi illa quae ibi;
furtum significat abalienationem respective ad sedem quam occupat
e qua ejicit bona et vera et implet malis et falsis, et furtum
significat vindicationem aliorum, cum bona et vera quae in sede
illa, sibi attribuit et sua facit, et quoque quando applicat illa
malis et falsis; ut sciatur, quid furtum in sensu spirituali,
dicendum quomodo se habet cum malis et falsis cum intrant et
occupant sedem, et quoque cum vindicant sibi bona et vera quae ibi:
[2] homo ab infantia usque ad pueritiam, et quandoque ad primam
adolescentiam imbuit bona et vera per instructionem a parentibus et
magistris, arripit enim tunc illa et simpliciter credit; status
innocentiae promovet, et inaptat illa memoriae, sed locat in primo
limine, nam innocentia infantilis et puerilis non est innocentia
interna quae afficit rationale, sed est innocentia externa quae
solum afficit naturale exterius, n. 2306, 3183, (x)3494, 4563,
4797; cum autem homo provehitur aetate, (c)et incipit cogitare non
sicut prius a parentibus et magistris sed a semet, tunc resumit et
quasi ruminat illa quae prius didicerat et crediderat, et illa vel
confirmat, vel de illis dubitat, vel illa negat; si illa confirmat,
indicium est quod in bono sit; si autem negat, indicium est quod in
malo sit; si autem de illis dubitat, indicium est quod succedente
aetate vel ad affirmativum vel ad negativum accedat; [3] quae homo
ut infans prima aetate arripit vel {1} credit, et quae dein vel
confirmat, vel de quibus dubitat, vel quae negat, sunt imprimis
quod Deus sit, et is unus {2}, quod Ille creaverat omnia, quod Ille
remuneret illos qui bene agunt et puniat illos qui mala faciunt,
quod vita sit post mortem, et quod mali veniant in infernum et boni
in caelum, ita quod infernum et caelum sint, quod vita post mortem
sit aeterna tum quod quotidie orandum, et hoc humiliter, quod dies
sabbati sancte habendi, parentes honorandi, non adulterandum, non
occidendum, non furandum, et plura similia; hac haurit et imbui
homo ab infantia, at cum incipit ex se cogitare et semet ducere, si
talia apud se confirmat, et superaddit plura quae adhuc interior
sunt, et vivit secundum illa, tunc bene cum illo est; ast si
incipit infringere illa, et tandem negare, utcumque secundum illa
propter leges civiles et propter societates in externis vivit, tunc
in malo est; [4] hoc malum est quod significatur per `furtum’,
quatenus id sicut fur occupat sedem ubi prius fuit bonum, et apud
plures quatenus id bona et vera quae prius ibi fuerant, aufert et
applicat ad confirmanda mala et falsa; Dominus quantum possibile
est, bona et vera infantiae tunc removet a sede illa et versus
interiora retrahit, ac illa in interiore naturali reponit in usum;
haec bona et vera in interiore naturali reposita in Verbo
significantur per reliquias {3}, de quibus n. 468, 530, 560, 561,
660, 661, 1050, 1738, 1906, 2284; at si malum furatur ibi bona et
vera et applicat illa ad confirmanda mala et falsa, imprimis si ex
dolo, tunc reliquias illas consumit, nam tunc commiscet mala bonis
et falsa veris, usque adeo ut separari nequeant, et tunc actum est
cum homine. [5] Quod per `furtum’ talia significentur, constare
potest ex sola applicatione furti ad illa quae vitae spiritualis
sunt; in vita {4} spirituali non aliae opes sunt quam cognitiones
boni et veri, nec aliae possessiones et hereditates quam
felicitates vitae quae ex bonis et inde veris, illa furari, sicut
supra dictum, est `furtum’ in sensu spirituali; quapropter per
furta in Verbo non aliud in sensu interno significatur, ut apud
Zachariam,

Sustuli oculos meos et vidi, cum ecce volumen
volans,… tum dixit ad me, Haec maledictio, exiens super
facies totius terrae, nam omnis furans hinc, sicut illa
innocens, et omnis pejerans sicut illa innocens: ejeci
illam,… ut ingrediatur in domum furis, et in domum
pejerantis per nomen Meum pro mendacio; et pernoctet in
domo ejus, et consumat eam, et ligna ejus et lapides
ejus, v 1-4;

malum quod aufert reliquias boni significatur per `furantem et per
domum furis’, et falsum quod aufert reliquias veri significatur per
`pejerantem et domum pejerantis’; `facies totius terrae’ pro
universa Ecclesia; ideo dicitur {5} quod `maledictio illa consumet
domum, et ligna ejus et lapides ejus’, `domus’ est mens naturalis
seu homo quoad illam, n. 3128, 3538, 4973, 5023; `ligna’ sunt bona
ibi, n. 2784, (x)2812, 3720, 4943; et `lapides’ sunt vera, n. 643,
1298, 3720. [6] Profanatio et inde ablatio boni et veri in
spirituali sensu significatur per factum Achanis, quod sumpserit de
devotis togam Shinearis, ducentos siclos argenti, et linguam auri,
et abscondiderit illa sub {6} terra in medio tentorii sui;
quapropter ille lapidatus, et omnia combusta {7}, de quibus ita {8}
apud Joshuam,

Jehovah ad Joshuam, Peccavit Israel, transgressi
sunt foedus Meum quod praecepi illis, et sumpserunt de
devotione, furati sunt, mentiti, et posuerunt inter vasa
sua, vii 11, 21, 25;

per `devota’ significabantur falsa et mala, quae nequaquam
commiscenda essent sanctis; `toga Shinearis, sicli argenti et
lingua auri’ (o)in sensu spirituali sunt species falsi; `recondere
illa sub terra in medio tentorii’ significabat commixtionem cum
sanctis; quod `tentorium’ sit sanctum videatur n. 414, 1102, 1566,
2145, 2152, 3312, {9} 4128, 4391, 4599; haec significata sunt per
quod `furati sint mentiti, et posuerint inter vasa sua’, `vasa’
enim sunt (o)sancta ver n. 3068, 3079, 3316, 3318: [7] apud
Jeremiam,

{10}Exitum Esavi adducam super eum, tempus visitabo
eum; si vindemiatores venerint tibi, nonne relinquent
racemationes? si fures in nocte, corrumpentne
sufficientiam? Ego denudat Esavum, revelabo occulta ejus,
et abscondi non poterit; devastatum est semen ejus, et
fratres ejus, et vicini ejus, et non ille, xlix 8-10;

`Esau’ pro malo amoris sui cui falsa adjuncta, n. 3322; quod id
malum consumat reliquias boni et veri, significatur per quod `fures
in nocte corrumpant sufficientiam’ et quod `devastatum sit semen
ejus, fratre ejus, et vicini ejus, (o)et non ille’; `semen’ pro
veris quae sunt fide ex charitate, n. 1025, 1447, 1610, 1940, 2848,
3038, 3310, 3373, `fratre’ pro bonis quae charitatis, n. 367, 2508,
2524, 2360, 3160, 3303, 3459, 3815, 4121, 4191, `vicini’ pro
adjunctis et affinibus veris et boni quae ejus. [8] Similiter de
Esavo apud Obadiam,

Si fures venerint tibi, si eversores noctu, quomodo
excisus eris; nonne furabuntur quod illis satis? si
vindemiatores venerint tibi, nonne relinquent racemos?
vers. 5;

`vindemiatores’ pro falsis quae non ex malo, per illa falsa non
consumuntur bona et vera [in] interiore naturali apud hominem a
Domino reposita, hoc est, `reliquiae’, sed per falsa ex malis, quae
{11} furantur vera et bona, et (o)quoque ad confirmanda mala et
falsa per applicatione sinistras adhibentur: apud Joelem,

Populus magnus [et] validus,… sicut heroes
current, sicut viri belli, conscendent murum, ac quilibet
in viis suis pergent;… in urbe discurrent, in muro
current, in domos ascendent, per fenestras ingredientur
sicut fur, ii 7, 9;

`populus magnus et validus’ pro falsis pugnantibus contra vera, n.
1259 1260, et quia pugnant valide destruendo vera, dicuntur `heroes
et sicut viri belli’; `urbs per quam dicuntur discurrere’ pro
doctrinalibus veri, n. 402, 2268, (x)2449, 2712, 2943, 3216; `domus
in quas ascendent’ pro bonis quae destruunt, n. 710, 1708, 2048,
2233, 3128, 3652, 3720, 4982; `fenestrae per quas ingredientur’ pro
intellectualibus et inde ratiociniis, n. 655, 658, 3391, inde
comparantur `furi’ quia occupant sedem ubi prius vera et bona: [10]
apud Davidem,

Cum tu oderis disciplinam, et rejicis verba Mea post
te, si videris furem curris cum eo, et cum adulteris pars
tua; os tuum aperis {12} ad malum, et lingua tua nectis
dolum, Ps. l 17-19;

ibi de impio, `currere cum fure’ pro abalienare a se verum per
falsum: [11] in Apocalypsi,

Non egerunt paenitentiam ex homicidiis suis, neque
ex incantationibus suis, neque ex scortationibus suis,
neque ex scortationibus suis, ix 21;

`homicidia’ pro malis quae destruunt bona, `incantationes’ pro
falsis inde quae destruunt vera, `scortationes’ pro falsificatis
veris, `furta’ pro abalienatis inde bonis: [12] apud Johannem,

Amen, amen, dico vobis, qui non est ingrediens per
januam in caulam ovium, sed ascendit aliunde, is est fur
et latro; qui vero ingreditur {13} per januam, pastor est
ovium…. Ego sum ostium, per Me si quis introiverit,
salvabitur, et ingredietur et egredietur, et pascuum
inveniet; fur non velint nisi ut furetur, et mactet et
perdat, x 1, 2, 8-10;

`fur’ hic etiam pro malo meriti, nam qui aufert Domino quod {14}
Ipsius est, et sibi vindicat, `fur’ dicitur; hoc malum quia claudit
viam, ne bonum et verum a Domino influat, dicitur `mactare et
perdere’: simile per non furaberis in decalogo, Deut. v 17 [A.V.
19], significatur, n. 4174. Ex his constare potest quod per leges
de furtis in Ecclesia Judaica latis, in sensu spirituali
significatur, ut Exod. xxi 16, xxi 37 [A.V. xxii 1]; xxii 1-3 [A.V.
2-4]; Deut. xxiv 7; omnes enim leges ibi e mundo spirituali quia
traxerunt {15} originem, correspondent legibus ordinis quae in
caelo.

@1 et$
@2 unus sit$
@3 vocantur reliquiae$
@4 i enim$
@5 dicit I$
@6 in$
@7 i sunt$
@8 quo$
@9 AI i 3391, perhaps 3439 was meant$
@10 Exitium$
@11 haec$
@12 operis I$
@13 ingrediens est$
@14 quae I$
@15 A d trahunt, i traxerunt$

AC n. 5136 5136. `E terra Hebraeorum’: quod significet ab Ecclesia, quod
nempe caelestia abalienata sint per malum, constat a significatione
terrae Hebraeorum’ quod sit Ecclesia; terra Hebraeorum hic est
terra Canaan, nam inde Josephum ablatus est. Quod per `terram
Canaanem’ in Verbo significetur Ecclesia, est quia ibi ab
antiquissimo tempore fuerat Ecclesia, primum Ecclesia Antiquissima
quae (o)fuit ante diluvium, dein Ecclesia Antiqua quae (o)fuit post
diluvium, postea Ecclesia Judaica; utque Ecclesia Judaica ibi
institueretur, mandatum est Abramo ut illuc ex Syria se conferret,
et ibi promissum quod posteritati ejus daretur illa terra in
hereditatem; inde est quod per `terram’ in Verbo significetur
Ecclesia, et per `universam terram ut passim legitur, universa
Ecclesia, et quoque per `novum caelum
et novam terram’ Ecclesia nova interna et externa: [2] causa quod
ibi Ecclesia continuata ab antiquissimo tempore fuerit, erat quia
homo Antiquissimae Ecclesiae qui caelestis, talis erat ut in
omnibus singulis quae in mundo et super terra, viderit
repraesentativum regni Domini; objecta mundi et telluris erant ei
media cogitandi de caelestibus, inde omnia repraesentativa et
significativa quae postea in Ecclesia Antiqua nota fuerunt, ortum
duxerunt, collecta enim fuerunt ab illis qui intelliguntur per
Hanoch, et conservata in usum posteritatum, n. 519, 521, 2896, inde
factum quod singula loca et quoque singuli montes et fluvii in
terra Canaane ubi habitabant antiquissimi, repraesentativi facti
sint, et quoque omnia regna circumcirca; et quia Verbum non potuit
aliter conscribi quam [per] repraesentativa et significativa, etiam
locorum, ideo propter illum finem Ecclesia successive conservata est
in terra Canaane; at post Adventum Domini aliunde translata et quia
tunc repraesentativa abolita sunt; ex his patet quod per terram
(o)Canaanem, quae hi vocatur terra Hebraeorum, significetur
Ecclesia. [3] Sed videantur qua de his prius allata sunt, nempe
quod Ecclesia Antiquissima quae fuit ante diluvium, in terra
Canaane fuerit, n. 567, 3686, 4447, 4454: quod pars Antiquae
Ecclesiae quae post diluvium, ibi fuerit, n. 3686, 4447 quod etiam
(o)Altera Antiqua Ecclesia quae dicta Hebraea n. 4516, 4517 quod
Abram ideo illuc ire jussus sit, et data posteri ejus, n. 3686,
4447: quod ex eo terra Canaan repraesentaverit regnum Domini, p.
1607, 3038, 3481, 3705, 4240, 4447 et quod inde sit quod per terram
in Verbo significetur Ecclesia, n. 566, 662, 1066, 1067, 1261,
1413, 1607, 1733, 1850, 2117, 2118 f, 3355, 4447, 4535.

AC n. 5137 5137. `Et etiam hic non feci quicquam’: quod significet
innocentiam, constare potest absque explicatione, nam `non facere
aliquid mali’ est innocentiae.

AC n. 5138 5138. `Quod posuerint me in fovea’: quod significet rejectionem
inter falsa, constat ex significatione `foveae’ quod sit falsum, de
qua n. 4728, 4744, 5038: supra de malo actum, quod nempe caelestia
abalienata sint per malum, n. 5134, 5135; hic agitur de falso, ubi
enim in Verbo dicitur de uno, etiam dicitur de altero, nempe ubi de
malo etiam de falso, quia ubi de bono ibi de vero, ex causa ut
conjugium sit in singulis Verbi; conjugium enim caeleste est boni
et veri, at conjugium infernale est mali et falsi; ubi enim {1}
malum est, ibi est falsum; se adjungit falsum malo sicut uxor
marito; et ubi bonum est, ibi est verum, quia (t)se conjungit verum
bono sicut uxor marito; inde ex vita sciri potest qualis est fides,
nam bonum est vitae et verum est fidei, et {2} vicissim malum et
falsum; quod conjugium sit in singulis Verbi, videatur n. 683, 793,
801, 2173, 2516, 2712, 4138 f.

@1 etiam$
@2 ita$

AC n. 5139 5139. Vers. 16-19. Et vidit princeps pistorum, quod bonum
interpretatus, et dixit ad Josephum, Etiam ego in somnio meo, et
ecce tria canistra perforata super capite meo. Et in canistro
supremo ab omni cibo Pharaonis, opere pistoris, et avis edens ea e
canistro desuper capite meo. Et respondit Joseph, et dixit, Haec
interpretatio ejus, tria canistra tres dies illa. In adhuc tribus
diebus, extollet Pharaoh caput tuum e super te, et suspendet temet
super ligno, et edet avis carnem tuam e super te. `Et vidit
princeps pistorum’ significat apperceptionem sensualis parti
voluntariae subjecti: `quod bonum interpretatus’ significat quid
contingeret: `et dixit ad Josephum’ significat perceptionem
caelestis in naturali: `Etiam ego in somnio meo’ significat
praedictionem: `et ecce tria canistra’ significat voluntariorum
successiva: `perforata super capite meo’ significat absque
terminatione alicubi in medio: `et in canistro supremo’ significat
voluntarii intimum: `ab omni cibo Pharaonis’ significat plenum bono
caelesti pro nutriendo naturali: `opere pistoris’ significat
secundum omnem usum sensualis: `et avis edens ea e canistro desuper
capite meo’ significat falsum ex malo quod consumeret illud: `et
respondit Joseph, et dixit’ significat revelationem a perceptione
a caelesti in naturali: `Haec interpretatio ejus’ significat quid
in se haberet: `tria canistra’ significat voluntariorum successiva:
`tres dies illa’ significat usque ad ultimum: `in adhuc tribus
diebus’ significat quod in ultimo: `extollet Pharaoh caput tuum e
super te’ significat conclusum ex praeviso: `et suspendet te super
ligno’ significat rejectionem et damnationem: `et edet avis carnem
tuam e super te’ significat quod falsum mali consumet illa quae
sunt istorum sensualium.

AC n. 5140 5140. `Et vidit princeps pistorum’: quod significet
apperceptionem sensualis parti voluntariae subjecti, constat ex
significatione `videre’ quod sit intelligere et appercipere, de qua
n. 2150, 2807 3764, 4723; et a significatione `principis pistorum’
quod sit in generi sensuale parti voluntariae subjectum, ita
sensualia illa, de qua n. 5078, 5082.

AC n. 5141 5141. `Quod bonum interpretatus’: quod significet quid
contingeret, constat ex significatione `interpretari’ quod sit quid
in se haberet, seu quid inesset, de qua supra n. 5093, 5105, 5107,
5121, ita quoque quid contingeret; `quod bene contingeret’, est
apperceptio ex sensuali, quae apperceptio est respective obscura;
datur actualiter apperceptio ex sensuali seu exteriore naturali, et
apperceptio ex interiore naturali, et apperceptio ex rationali; cum
enim homo in interiore cogitatione ex affectione est et abducit
mentem a sensualibus et corpore, tunc est in apperceptione {2}
rationali, quiescunt enim tunc quae infra sunt, seu quae externi
hominis, et homo tunc paene in suo spiritu est; cum autem homo in
exteriore cogitatione est, ex causis quae in mundo existunt, tunc
apperceptio ejus est ex naturali interiore rationale quidem
influit, sed non cum aliqua affectionis vita; at cum homo in
voluptatibus est inque jucundis amoris mundi et quoque amoris sui,
tunc apperceptio ex sensuali est; vita ejus tunc in externi seu in
corpore est, et non `admittit plus’ ab interioribus quam quantum
moderetur eruptiones in inhonesta et indecora; sed quo exterior est
apperceptio, eo obscurior est, nam exteriora sunt communia
respective, innumerabilia enim interiora apparent ut unum in
exteriore.

@1 quod quia bene contingeret sensuali parti intellectuali
subjecto, etiam bene sibi foret, appercepit,$
@2 perceptione$

AC n. 5142 5142. `Et dixit ad Josephum’: quod significet perceptionem,
caelestis in naturali, constat a significatione `dicere’ in
historicis Verbi quod sit perceptio, de qua saepius prius; et ex
repraesentatione `Joseph quod sit caeleste in naturali, de qua n.
5086, 5087, 5106.

AC n. 5143 5143. `Etiam ego in somnio meo’: quod significet praedictionem
constat ex significatione `somnii’ quod sit praedictio de eventu,
de qua n. 5092, 5104, 5112.

AC n. 5144 5144. `Et ecce tria canistra’: quod significet voluntariorum
successiva, constat ex significatione `trium’ quod sint completum
et continuum usque ad finem, de qua n. 2788, 4495, 5114, 5122, ita
successivum; et ex significatione `canistrorum’ quod sint
voluntaria; quod `canistra’ sint voluntaria, est quia sunt vasa
continentia ciborum et quia `cibi’ significant bona caelestia et
spiritualia, et haec sunt voluntatis; omne enim bonum pertinet ad
voluntatem, et omne verum ad intellectum; ut primum {1} aliquid ex
voluntate procedit, percipitur ut bonum: in praecedentibus actum
est de sensuali parti intellectuali subjecto quod repraesentatum
est per `pincernam’; hic nunc agitur de sensuali parti voluntariae
subjecto’ quod repraesentatur per `pistorem’, videatur {2} n. 5077,
5078, 5082; [2] intellectualium successivum seu continuum
repraesentatum est per `vitem, ejus tres propagines, flores,
botros, uvas’, et tandem verum quod intellectualis per `scyphum’,
n. 5120; voluntariorum autem successivum repraesentatur per `tria
canistra super capite, in quorum supremo ab omni cibo Pharaonis,
opere pistoris’: per voluntariorum successivum intelligitur
successivum ab intimis apud hominem usque ad extimum ejus, in quo
est sensuale; sunt enim gradus quasi scalae ab intimis ad extima,
n. 5114, in intimum influit bonum a Domino, et hoc per rationale in
naturale interius, et inde in naturale exterius seu sensuale,
distincte quasi per gradus scalae et in quovis gradu qualificatur
secundum receptionem; sed quomodo ulterius cum hoc influxu et ejus
successivo se habet, in sequentibus dicetur. [3] `Canistra’ seu
corbes significant voluntaria, quatenus ibi sunt bona, etiam alibi
in Verbo; ut apud Jeremiam,

Ostendit mihi Jehovah, cum ecce duo corbes ficuum,
constituti coram templo Jehovae;… in uno corbe ficus
bonae valde, sicut ficus primitias ferentium; at in
altero corbe ficus malae valde, quae comedi non poterant
prae malitia, xxiv 1-3;

hic corbis alia voce in lingua originali significans voluntarium in
naturali, `ficus quae in (o)uno corbe’ sunt bona naturalia, quae
autem in altero sunt {3} mala naturalia: apud Mosen,

Cum veneris in terram, quam Jehovah Deus tuus
daturus tibi,… sumes de primitiis omnis fructus terrae,
quas adduces de terra tua,… et pones in calatho, et
ibis ad locum quem elegerit Jehovah;… tunc accipiet
sacerdos calathum e manu tua {4}, et statuet illum ante
altare Jehovae Dei tui, Deut. xxvi 1-4;

`calathus’ etiam alia voce significans voluntarium novum in parte
intellectuali; `primitiae fructus terrae’ sunt bona quae inde: [5]
apud eundem,

Ad sanctificandum Aharonem et filios ejus, acciperet
Moses panem azymorum et placentas azymorum mixtas oleo,
et lagana azymorum, uncta oleo, similam triticorum
faceret ea; et poneret ea super canistro uno, et
appropinquare faciet {5} ea in canistro. Comedet Aharon
et filii ejus carnem arietis et panem in canistro ad
ostium tentorii conventus, Exod. xxix 2, 3, 32;

`canistrum’ ibi eadem voce qua canistrum in hoc capite significans
voluntarium, in quo bona quae significantur per `panem, placentas,
oleum, lagana, similam, (o)tritica’; per voluntarium intelligitur
continens, nam bona a Domino influunt in formas interiores hominis,
sicut in sua vasa, quae (o)formae si dispositae sint {6} ad
receptionem, sunt `canistra’ in quibus illa bona: [6] apud eundem,

Cum inauguraretur Naziraeus, accipiet canistrum
azymorum ex similagine, placentas mixtas oleo, ac lagana
azymorum uncta oleo, cum minhah eorum et libaminibus
eorum;… arietem etiam faciet sacrificium pacificorum
Jehovae, praeter canistrum azymorum;… et accipiet
sacerdos armum coctum de ariete, et placentam unam azymam
e canistro, et laganum azymi unum, et dabit super manum
Naziraei,… et agitabit ea agitatione coram Jehovah,
Num. vi 15, 17, 19 [20];

ibi etiam `canistrum’ pro voluntario ut continente; `placentae,
lagana, oleum, minhah, armus coctus de ariete’ sunt bona caelestia
quae repraesentabantur; `Naziraeus’ enim repraesentabat caelestem
hominem, n. 3301. [7] Eo tempore {7} similia quae ad cultum,
portabantur in canistris seu calathis, sicut etiam haedus caprarum
a Gideone quem eduxit ad angelum sub quercu, Jud. vi 19; et hoc ex
causa quia `canistra et calathi’ repraesentabant continentia, et
quae in illis erant, contenta.

@1 i enim$
@2 i supra$
@3 n. 217, 5113, et in opposito sensu$
@4 ejus AI$
@5 appropinquaret I, appropinquabit A: see no. 9986$
@6 sunt$
@7 Tunc temporis$

AC n. 5145 5145. `Perforata {4} super capite meo’: quod significet absque
terminatione alicubi in medio, constat ex significatione
`perforati’ quod sit apertum a summo ad imum, ita non clausum,
proinde absque terminatione alicubi in medio; et ex significatione
`capitis’ quod sint interiora imprimis voluntariorum; `in capite’
enim sunt omnes substantiae et formae in principiis, quapropter
illuc tendunt et ibi se sistunt omnes sensationes, (c)et inde
descendunt et se derivant omnes actus; quod facultates mentis ibi
sint, quae nempe sunt intellectus et voluntatis, patet; quapropter
per `caput’ interiora significantur; canistra illa’ repraesentabant
illa quae in capite. [2] Agitur hic nunc de sensualibus parti
voluntariae subjectis, et significatur per `canistra perforata
super capite’ quod interiora absque terminatione alicubi in medio
essent, quapropter etiam sensualia illa rejecta et damnata sunt, ut
sequitur; sed dicendum quid intelligitur per absque terminatione
alicubi in medio; interiora apud hominem sunt distincta in gradus
et in quodlibet gradu sunt terminata et per terminationem separata
ab inferiore gradu, sic ab intimo ad extimum; primum gradum
constituit interius rationale, in eo {2} sunt angeli caelestes, seu
in eo {2} est caelum intimum aut {3} tertium; alterum gradum facit
rationale exterius, in eo {2} sunt angeli spirituales, seu in eo
{2} est caelum medium aut {3} secundum; tertium gradum facit
naturale interius, in eo {2} sunt spiritus boni, seu caelum ultimum
aut primum; quartum gradum facit naturale exterius seu sensuale; in
eo {2} est homo; [3] hi gradus apud hominem distinctissimi sunt;
inde est quod homo quoad interiora, (o)si in bono vivit, sit caelum
in minima forma, seu quod interiora ejus correspondeant tribus
caelis; et inde est quod (o)homo post mortem, si vitam charitatis
et amoris vixerit, possit transferri usque in tertium caelum; sed
ut talis sit, necessum est ut omnes gradus apud illum bene
terminati sint, ac ita per terminationes inter se distincti; et tum
terminati sunt seu per terminationes inter se distincti {4}, tunc
unusquisque gradus planum est {5} in quo quiescit, et ubi recipitur
bonum quod a Domino influit, absque (o)illis ut planis bonum non
recipitur, sed transfluit sicut per cribrum aut sicut per
`canistrum perforatum’, usque ad sensuale, et ibi quia absque
aliqua directione in via, vertitur in (o)spurcum, quod apparet
illis qui in eo sunt ut bonum, nempe in jucundum amoris sui et
mundi, consequenter in jucundum odii, vindictae, crudelitatis,
adulterii, avaritiae, aut in merum voluptuosum et luxuriosum; hoc
fit si voluntaria apud hominem sunt {6} absque terminatione alicubi
in medio, aut si sunt {6} perforata. [4] Num terminationes sint,
et inde plana, etiam sciri potest; perceptiones boni et veri, ac
conscientiae id indicant; apud illos qui perceptiones boni et veri
habent, sicut angeli caelestes, terminationes sunt a primo gradu ad
ultimum; absque terminationibus singulorum graduum tales
perceptiones dari nequeunt; de perceptionibus illis videatur n.
125, 202, 495, 503, 511, 536, 597, 607, 784, 865, 895, 1121, 1383,
1384, 1387, 1919, 2144, 2145, 2171, 2515, 2831; apud illos qui
conscientiam habent, sicut angeli spirituales, etiam terminationes
sunt, sed ab altero gradu, seu {7} a tertio ad ultimum; primus
gradus illis est clausus; ab altero gradu aut {8} tertio dicitur
quia conscientia est duplex, interior et exterior; conscientia
interior est boni et veri spiritualis, conscientia exterior est
justi et aequi, ipsa conscientia est planum interius, in quo
terminatur influxus Divini Boni; at qui non conscientiam habent,
illi non habent aliquod planum interius quod recipit influxum;
bonum apud illos transfluit usque ad exterius naturale seu naturale
sensuale, et ibi vertitur, ut dictum, in spurca jucunda; apparet
his quandoque dolor sicut conscientiae, sed non est conscientia,
est dolor ex privatione jucundi sui, sicut honoris, lucri, famae,
vitae, voluptatum, amicitiae talium, et hoc est inde quia
terminationes sunt in talibus jucundis; ex his constare potest quid
in sensu spirituali significatur per canistra perforata’. [5] In
altera vita imprimis dignoscitur num apud hominem voluntaria
terminata fuerint vel non terminata; apud quem terminata fuerunt,
est zelus pro bono et vero spirituali, vel pro justo et aequo, illi
enim bonum fecerant propter bonum vel propter verum, et justum
egerant propter justum aut aequum, non propter lucrum, honorem, et
similia; omnes illi apud quos voluntaria interiora terminata
fuerunt, elevantur ad caelum, nam Divinum influens (c)eos ducere
potest; at omnes illi apud quos voluntaria interiora non terminata
fuerunt, se ferunt in infernum, nam transfluit Divinum et vertitur
in infernale, sicut cum {9} solis calor incidit in foeda
excrementa, unde putor graveolens; consequenter omnes illi qui
conscientiam habuerunt, salvantur, at qui nullam habuerunt, non
salvari possunt. [6] Tunc perforata seu non terminata dicuntur
voluntaria, cum nulla est affectio boni et veri, aut {10} justi et
aequi, sed cum haec pro vili aut pro nihilo habentur respective,
(o)aut aestimantur solum captandi lucri aut honoris causa;
affectiones sunt quae terminant et quae claudunt, quapropter etiam
vocantur vincula, affectiones boni et veri vincula interna, et
affectiones mali et falsi vincula externa, (o)n. 3835; nisi
affectiones mali et falsi forent vincula, insaniret homo, (o)n.
4217, insaniae enim non aliud sunt quam solutiones talium
vinculorum, ita non terminationes in illis; sed quia his non sunt
vincula interna, ideo insaniunt intus quoad cogitationes et
affectiones, moderantibus vinculis externis quae sunt affectiones
lucri, honoris, famae (o)propter illa, et inde timores legis et
vitae, ne erumpant; hoc repraesentatum fuit in Ecclesia Judaica per
quod

In domo mortui {11} omne vas apertum, super quo non
operculum panniculus, immundum esset, Num. xix 15;

[7] similia etiam per {12} opera foraminosa significantur apud
Esaiam,

Erubescent facientes linum sericorum, et texentes
foraminosa opera; et erunt fundamenta ejus contusa; omnes
facientes mercedem stagna animae, xix 9, 10:

et per foramina apud Ezechielem,

Spiritus introduxit prophetam ad portam atrii, ubi
vidit {13}, cum ecce foramen unum in pariete; et dixit ad
illum {14}, [Fili hominis] perfora age parietem,
perforavit itaque parietem, cum ecce ostium unum; tunc
dixit ad illum, Intra et vide abominationes quas illi
faciunt hic; cum intravit et vidit, ecce omnis effigies
reptilis et bestiae, abominatio, et omnia idola domus
Israelis depicta super pariete circumcirca seq. viii 7-
10.

@1 AV has `white baskets’; in m `or full of holes’; RV has `baskets
of white bread’, Sch corbes similagineorum (panum). Heb is [ ]
(hori), either from [ ] (hawar) = `to be white’, [ ] (hur) = `to
bore’, or [ ] (harar) = `to burn or roast’.$
@2 quo$
@3 seu$
@4 i sunt$
@5 habet$
@6 sint$
@7 aut$
@8 i a$
@9 dum$
@10 tum$
@11 Apud mortuum$
@12 i foramina et$
@13 vidi$
@14 me and first person for third in rest of quotation.$

AC n. 5146 5146. `Et in canistro supremo: quod significet voluntarii
intimum, constat ex significatione `canistri’ quod sit voluntarium,
de qua supra n. 5144; et ex significatione `supremi’ quod sit
intimum, de qua n. 2148, 3084, 4599: quod supremum sit intimum, est
quia interiora apud hominem qui in spatio est, apparent ut
superiora, et exteriora ut inferiora; at cum exuitur idea spatii,
ut fit in caelo et quoque in interiore cogitatione hominis, tunc
exuitur idea alti et profundi, nam altum et profundum est ex idea
spatii; immo in interiore caelo nec est idea interiorum et
exteriorum, quia huic ideae etiam aliquid spatii adhaeret, sed est
idea status perfectioris et imperfectioris interiora enim in statu
perfectiore sunt quam exteriora, quia interiora propiora sunt
Divino, et exteriora remotiora inde; haec causa est quod supremum
significet intimum. Sed usque nullus, capere potest quid interius
respective ad exterius nisi sciat quomodo se habet cum gradibus, de
quibus videatur n. 3691, 4154, 5114, 5145; homo de interiore et
inde perfectiore non alium conceptum habet quam qualem de puriore
in continua diminutione; sed purius et crassius datur in uno et
eodem gradu, tam secundum extensionem et compressionem quam
secundum determinationes et quoque secundum insertiones
homogeneorum aut heterogeneorum; quia talis idea est de
interioribus hominis, nequaquam aliter capi potest quam quod
exteriora cohaereant interioribus continenter, et sic prorsus unum
agant; at si genuina idea de gradibus formatur, tunc capi potest
quomodo interiora et exteriora inter se distincta sunt, (c)et quod
ita distincta ut interiora existere et subsistere possint absque
exterioribus, at exteriora nullatenus absque interioribus; tum capi
potest quomodo se habet cum correspondentia interiorum in
exterioribus, ut et quomodo exteriora repraesentare possunt
interiora: illa causa {1} est quod eruditi non nisi quam
hypothetice de commercio animae et corporis disserere possint, immo
etiam quod plures eorum credant in corpore vitam esse et sic
moriente corpore etiam quoad interiora propter cohaerentiam
morituros, cum tamen solum exterior gradus est qui moritur,
interiore tunc superstite et vivente.

@1 i quoque$

AC n. 5147 5147. `Ab omni cibo Pharaonis’: quod significet plenum bono
caelesti pro nutriendo naturali, constat ex significatione `cibi’
quod sit bonum caeleste, de qua sequitur; et ex repraesentatione
`Pharaonis’ quod sit interius naturale, de qua n. 5080, 5095, et
quoque naturale in communi, nam interius {1} et exterius naturale
unum faciunt cum correspondent; et quia cibus est pro nutritione,
significatur per `ab omni cibo Pharaonis’ plenum bono caelesti pro
nutriendo naturali. Dicitur quod in canistro supremo ille cibus
esset, et per id significatur quod voluntarii intimum bono caelesti
plenum esset; influit enim bonum a Domino per intimum hominis, et
inde per gradus sicut scalae ad exteriora; intimum enim in
perfectissimo statu est respective, quapropter illud immediate
recipere potest bonum a Domino, non ita inferiora; si inferiora
reciperent bonum a Domino immediate, vel obscurarent illud, vel
perverterent, nam imperfectiora sunt respective. [2] Quod influxum
boni caelestis a Domino et ejus receptionem attinet, sciendum quod
voluntarium hominis recipiat bonum, et intellectuale ejus recipiat
verum, et quod intellectuale nequaquam recipere verum possit ut ei
approprietur, nisi simul voluntarium recipiat bonum, ita quoque
vicissim; unum enim influit sic in alterum, et disponit alterum ad
recipiendum; intellectualia comparari possunt formis quae continue
variantur, et voluntaria harmoniis resultantibus ex variatione,
consequenter vera possunt comparari variationibus et bona jucundis
inde; et quia cum veris et bonis eminenter ita quoque se habet,
constare potest quod unum dari absque altero nequeat, tum quod
[non] produci unum nisi per alterum possit. [3] Quod cibus
significet bonum caeleste, est quia angelorum cibi non aliud sunt
quam bona amoris et charitatis, ex (c)iis non modo vivificantur sed
etiam recreantur; bona illa actu seu exercitia imprimis sunt illis
recreationi, sunt enim desideria eorum; quod desideria quae actu
obtinentur, recreationi et vitae sint, notum est. Quod talia
cedant nutritioni spiritui hominis, quando cibi materiales
nutritioni ejus corpori, etiam constare potest ex eo quod cibi
absque jucundis parum conducant, sed cum jucundis nutriant; jucunda
sunt quae aperiunt meatus seu ductus qui recipiunt et devehunt in
sanguinem, injucunda autem claudunt; jucunda illa apud angelos sunt
bona amoris et charitatis, quae quod sint cibi spirituales, qui
correspondent cibis terrestribus, inde concludi potest; sicut
`cibi’ sunt bona, ita `potus’ sunt vera. In Verbo multis in locis
nominantur cibi; [4] qui sensum internum non novit, non aliter
scire potest quam quod ibi cibi vulgares
intelligantur, sed sunt ibi spirituales; ut apud Jeremiam,

Omnis populus gementes, quaerentes panem, dederunt
desiderabilia sua pro cibo, ad recreandum animam, Thren.
i 11:

apud Esaiam,

Omnis sitiens ite ad aquas, et cui non argentum,
ite, emite, et comedite, et ite, emite sine argento et
sine pretio vinum et lac, lv 1:

apud Joelem,

Propinquus dies Jehovae, et sicut devastatio a
fulminatore veniet; nonne coram oculis nostris cibus
excisus est? e domo Dei nostri laetitia et gaudium?
putrefacta sunt grana sub glebis suis, devastata sunt
horrea, destructa sunt granaria, quia exaruit frumentum,
i 15-17:

apud Davidem,

Horrea {2} nostra plena, depromentia de cibo ad
cibum, greges nostri milleni, et decies milleni in
plateis nostris,… non clamor in vicis nostris; beatus
populus cui sic, Ps. cxliv 13-15:

apud eundem,

Omnia {3} Te exspectant, ut des cibum eorum tempore
suo, das illis colligunt, aperis manum Tuam, saturantur
bono, Ps. civ 27, 28;

[5] in his locis cibus caelestis et spiritualis in sensu interno
intelligitur, cum in sensu litterae cibus materialis; inde patet
quomodo sibi correspondent interiora et exteriora Verbi, seu quae
inibi sunt spiritus et quae sunt litterae, ut {4} quod dum homo
intelligit illa secundum sensum litterae, angeli apud illum
intelligant eadem secundum sensum {5} spiritualem; ita Verbum
conscriptum est ut non modo generi humano sed etiam caelo
inserviat, quapropter omnes voces ibi sunt significativae rerum
caelestium, et omnes res repraesentativae earum, et hoc usque
ad minimam iotam. [6] Quod `cibus’ in sensu spirituali sit bonum,
etiam Dominus manifeste docet, apud Johannem,

Operamini cibum, non qui perit, sed cibum qui manet
in vitam aeternam, quem Filius hominis vobis dabit, vi
27:

apud eundem,

Caro Mea est vere cibus, et sanguis Meus est vere
potus, vi 55;

`caro’ est Divinum Bonum, n. 3813, et `sanguis’ est Divinum Verum,
n. 4735 et apud eundem,

Jesus dixit discipulis, Ego cibum habeo quem edam,
quem vos nescitis; dicebant discipuli ad se invicem, Num
quis attulit Ipsi quod comederet? Dixit illis Jesus,
Cibus Meus est ut faciam voluntatem Ipsius Qui misit Me,
et perficiam Ipsius opus, iv 32-34;

`facere voluntatem Patris, et perficere Ipsius opus’ est Divinum
Bonum actu seu exercitio, quod in genuino sensu est `cibus’, ut
supra dictum.

@1 interius enim$
@2 A transposes this and following reference$
@3 See note p. 715$
@4 et$
@5 A d internum, i spiritualem$

AC n. 5148 5148. `Opere pistoris’: quod significet secundum omnem usum
sensualis, constat a significatione `operis’ quod sit secundum
omnem usum, de qua sequitur; et ex significatione `pistoris’ quod
sit sensuali parti voluntariae subjectum, de qua n. 5078, 5082:
quod `opus’ sit usus, est quia praedicatur de voluntario, seu de
sensuali parti voluntariae subjecto; quicquid per id fit et vocari
potest `opus’, erit usus; omni opera charitatis nec aliud sunt, nam
opera charitatis sunt opera ex voluntate, (o)quae usus.

AC n. 5149 5149. `Et avis edens ea e canistro desuper capite’: quod
significet falsum ex malo quod consumeret, constat ex
significatione `avis’ quod sint intellectualia et quoque
cogitationes, proinde quae inde sunt, nempe in genuino sensu vera
cujusvis generis, et {1} in opposito (o)sensu falsa, de qua n. 40,
745, 776, 778, 866, 988, 3219; ex significatione `edere’ quod sit
consumere; vox etiam edere in lingua originali denotat consumere;
et ex significatione `canistri’ quod sit voluntarium, de qua n.
5144, 5146, hic malum ex voluntario quia `canistrum perforatum’, n.
5145; inde sequitur quod per `avis edens {2} e canistro desuper
capite’ significetur falsum ex malo quod consumeret. [2] Est {3}
falsum duplicis originis, nempe falsum doctrinae, et falsum mali;
falsum doctrinae non consumit bona, nam homo in falso doctrinae
potest esse et tamen in bono; inde est quod salventur ab omni
doctrina, etiam gentiles; at falsum mali {4} est quod consumit
bona; ipsum malum est oppositum bono, at per se non consumit bona
sed per falsum, nam falsum impugnat vera quae sunt boni, vera enim
sunt quasi antemuralia intra quae bonum; per falsum antemuralia
oppugnantur, quibus oppugnatis bonum devotioni datur. [3] Qui non
novit quod `aves’ significent intellectualia, non scire aliter
potest quam quod ubi aves nominantur in Verbo, sint vel aves quae
intelliguntur, vel quod per aves fiant comparativa qualia in
communi sermone; quod `aves’ sint illa quae intellectualium sunt,
sicut cogitationes, ideae, (o)ratiocinia, principia, proinde vera
vel {5} falsa, nemo scire potest {6}quam ex sensu interno; sicut
apud Lucam,

Regnum Dei simile est grano sinapis, quod accipiens
homo projecit in hortum suum, et crevit, et factum est in
arborem magnam, ut aves caeli habitaverint in ramis ejus,
xiii 19;

`aves {7} caeli’ ibi pro veris: [4] apud {8} Ezechielem,

Evadet in cedrum magnificam, et habitabunt sub illa
omnes avis cujuscumque alae, in umbra ramorum illius
habitabunt,xvii 23;

`avis cujuscumque alae’ pro veris (o)omnis generis: apud eundem,

Asshur cedrus in Libano, in ramis ejus nidificarunt
omnes aves caelorum, et sub ramis ejus pepererunt omnis
bestia agri, ac in umbra ejus habitarunt omnes gentes
magnae, xxxi 6;

`aves caelorum’ (o)similiter pro veris: [5] apud eundem,

Super ruina ejus habitabunt omnis avis caelorum, et
super ramis ejus erunt omnis fera agri, xxxi 13;

`avis caelorum’ pro falsis: apud Danielem,

Nebuchadnezzar videns in somnio, ecce arbor in medio
terrae,… sub illa umbram habebat bestia agri, et in
ramis ejus habitabant aves caeli, iv 7, 9, 11, 18 [A.V.
10, 12, 14, 21];

[6] `aves caeli’ (o)etiam ibi pro falsis: apud Jeremiam,

Vidi, cum ecce non homo, et omnis avis caeli
avolarunt, iv 25;

`non homo’ pro non bonum, n. 4287, `aves caeli quae avolarunt’ pro
veris quod dissipata: apud eundem,

Ab ave caelorum usque ad bestiam, avolarunt,
abiverunt, ix 9 [A.V. 10];

similiter: apud Matthaeum,

Exivit seminans ad seminandum, et alia ceciderunt
super viam duram, et venerunt aves et comederunt [ea],
xiii 3, 4;

ibi `aves caeli’ pro (o)ratiociniis, et quoque pro falsis:
similiter in pluribus aliis locis.

@1 at$
@2 i ea$
@3 This sentence is written at end of number in A, but marked for insertion here.$
@4 ex malo$
@5 aut$
@6 nisi$
@7 avis I$
@8 A i here ref. from Matth. and then the two from Jer. as below.$

AC n. 5150 5150. `Et respondit Joseph et dixit’ quod significet revelationem
a perceptione a caelesti in naturali, constat ex significatione
`respondere et dicere’ quod sit revelatio ex perceptione, de qua
supra n. 5121 et ex repraesentatione `Josephi’ quod sit caeleste in
naturali, de qua n. 5086, 5087, 5106; quod `Josephus’ hic sit
caeleste in naturali, est quia de naturali agitur. Cum caelesti et
spirituali ita se habet: ipsum caeleste et ipsum spirituale quod in
caelum a Divino Domini influit habitat principaliter in interiore
rationali, ibi enim formae perfectiores sunt et ad receptionem
accommodatae; at usque caeleste et spirituale a Divino Domini
influit etiam in exterius rationale et quoque In naturale, et hoc
tam mediate quam immediate, mediate per interius rationale, et
immediate ab ipso Divino Domini; quod immediate influit, hoc
disponit, et quod mediate influit, hoc disponitur; ita in exteriore
rationali, ac ita in naturali; inde constare potest quid sit
caeleste in naturali: caeleste est a Divino Bono et spirituale est
a Divino Vero, utrumque a Domino, quae cum in rationali sunt,
dicuntur
caeleste et spirituale in rationali, et cum in naturali, dicuntur
caeleste et spirituale in naturali. [2] Per rationale et naturale
intelligitur ipse homo quatenus formatus ad recipiendum caeleste et
spirituale, sed per rationale intelligitur internum ejus, et per
naturale externum; per influxum et secundum receptionem vocatur
homo {1} caelestis aut spiritualis, caelestis si Divinum Domini
Bonum recipitur in parte voluntaria, spiritualis si in parte
intellectuali.

@1 is$

AC n. 5151 5151. `Haec interpretatio ejus’: quod significet quid in se
haberet, constat ex significatione `interpretationis’ quod sit quid
in se habeat, seu quid insit, de qua supra n. 5093, 5105, 5107.

AC n. 5152 5152. `Tria canistra’: quod significet voluntariorum successiva,
constat ex significatione `trium canistrorum’ quod sint
voluntariorum successiva, de qua supra n. 5144.

AC n. 5153 5153. `Tres dies illa’: quod significet usque ad ultimum, constat
a significatione `trium’ quod sit una periodus et ejus continuum a
principio ad finem, ita usque ad ultimum, de qua n. 2788, 4495,
5122.

AC n. 5154 5154. `In adhuc tribus diebus’: quod significet quod in ultimo,
constat ex illis quae de significatione `trium’ mox supra n. 5152
dicta sunt.

AC n. 5155 5155. `Extollet Pharaoh caput tuum e super te quod significet
conclusum ex praeviso, constat ex significatione `extollere caput
quod sit provisum et inde conclusum, seu conclusum ex proviso, de
qua supra n. 5124, hic autem ex praeviso quia sequitur quod
`suspenderetur super ligno’, per quod significatur rejectio et
damnatio; causa quod (o)conclusum ex praeviso, non autem ex
proviso, significetur, est quia providentia praedicatur de bono, at
praevidentia de malo; omne enim bonum influit a Domino, quapropter
id providetur, at omne malum ab inferno seu a proprio hominis quod
unum facit cum inferno, quapropter id praevidetur; providentia
circa malum non aliud est quam directio seu determinatio mali ad
minus malum et quantum possibile ad bonum, at ipsum malum
praevidetur; hic itaque quia agitur de sensuali parti voluntariae
subjecto et ejus rejectione propter malum, est praevidentia quae
significatur.

AC n. 5156 5156. `Et suspendet te super ligno’: quod significet rejectionem
et damnationem, constat ex significatione `suspendi super ligno’
quod sit rejectio et damnatio; suspensio enim super ligno fuit
maledictio, et maledictio est rejectio a Divino, consequenter
damnatio; quod suspensio super ligno fuerit maledictio, constat
apud Mosen,

Cum fuerit in viro crimen judicii mortis, et occisus
fuerit, ita ut suspendas eum super ligno, non pernoctabit
cadaver ejus super ligno, sed sepeliendo sepelies eum in
die eodem, nam maledictio Dei suspensus: quia {1} non
pollues terram, quam Jehovah Deus tuus daturus tibi
hereditatem. Deut. xxi 22, 23;

quod `non pernoctaret super ligno’ significabat perpetuam
rejectionem; in vespera enim incohabat e novo dies, quapropter nisi
ante vesperam rejecti fuissent qui suspensi, repraesentabatur quod
malum non rejectum esset, consequenter quod terra non liberata ab
illo sed quod polluta, quapropter additur `non pollues terram quam
Jehovah Deus tuus daturus tibi hereditatem’; quod suspensi fuerint
ad vesperam et non ultra, videatur Jos. viii 29; x 26. Apud gentem
Judaicam binae poenae principales fuerunt, {2} lapidatio et
suspensio; lapidatio fuit propter falsum, et suspensio super ligno
propter malum, et hoc quia `lapis’ est verum, n. 643, 1298, 3720,
et in sensu opposito falsum, (c)ac `lignum’ est bonum, n. 2784,
2812, 3720, et in opposito sensu malum; quare in Verbo prophetico
aliquoties dicitur `moechari cum lapide et ligno’, et per id
significatur perversio veri seu falsum, et adulteratio boni, seu
malum.

@1 nam$
@2 i nempe$

AC n. 5157 5157. `Et edet avis carnem tuam e super te’: quod significet quod
falsum mali consumet illa quae sunt istorum sensualium, constat ex
significatione `edere’ quod sit consumere, de qua supra n. 5149; ex
significatione `avis’ quod sit falsum, de qua etiam supra n. 5149;
ex significatione `carnis’ quod sit bonum, de qua n. 3812, 3813,
inde in opposito sensu malum; pleraque in Verbo etiam oppositum
sensum habent, qui cognoscitur ex significatione eorum in sensu
genuino; et ex significatione `[e] super te’, quod sit ex
sensualibus parti voluntariae subjectis, nam haec per `pistorem’
repraesentantur, n. 5078, 5082, quae quod mala fuerint, et ideo
rejicienda, ex illis quae praecedunt, constat. [2] Quomodo cum his
se habet, nempe quod sensualia parti intellectuali subjecta quae
per `pincernam’ repraesentantur, retenta fuerint, et quod sensualia
parti voluntariae subjecta quae per `pistorem’ repraesentantur,
rejecta fuerint, est arcanum quod absque illustratione non
comprehendi potest; sint autem alicui elucidationi haec: per
sensualia intelliguntur illa scientifica et illa jucunda quae
insinuata sunt per quinque sensus externos seu corporis, in hominis
memoriam et in ejus concupiscentias, et quae simul constituunt
naturale exterius, ex quo homo appellatur homo sensualis;
scientifica illa subjecta sunt parti intellectuali, at jucunda
parti voluntariae, se quoque scientifica illa referunt ad vera quae
intellectus, et jucunda illa ad bona quae voluntatis; illa sunt
quae per `pincernam’ repraesentantur et retenta sunt, haec autem
quae per `pistorem’ et rejecta sunt; quod illa retenta fuerint, est
quia ad tempus concordare potuerunt 3 cum intellectualibus, at quod
haec rejecta fuerint, est quia nullatenus concordare potuerunt cum
voluntario; voluntarium enim in Domino, de Quo {1} sensu interno
supremo agitur, a conceptione fuit Divinum, et fuit ipsum Divinum
Bonum, voluntarium autem per nativitatem a matre fuit malum,
quapropter hoc rejiciendum erat, et novum loco ejus comparandum ex
Divino Voluntario per Intellectuale, seu ex Divino Bono per Divinum
Verum, ita ex propria potentia; hoc arcanum est quod in sensu
interno hic describitur.
@1 i hic$

AC n. 5158 5158. Vers. 20-23. Et factum in die tertio, die nasci Pharaonis,
et fecit convivium omnibus servis suis, et extulit caput principis
pincernarum, et caput principis pistorum, in medio servorum suorum.
Et reduxit principem pincernarum super propinationem suam, et dedit
scyphum super volam Pharaonis. Et principem pistorum suspendit,
quemadmodum interpretatus illis Joseph. Et non recordatus princeps
pincernarum Josephi, et oblitus ejus. `Et factum in die tertio’
significat in ultimo: `die nasci Pharaonis’ significat cum
regeneraretur naturale: `et fecit convivium omnibus servis suis’
significat initiationem et conjunctionem cum exteriore naturali:
`et extulit caput’ significat secundum provisum et praevisum:
`principis pincernarum et caput principis pistorum significat de
sensualibus utrique parti, intellectualis et voluntariae,
subjectis: `in medio servorum suorum’ significat quae inter illa
quae in exteriore naturali; `et reduxit principem pincernarum super
propinationem suam’ significat quod sensualia partis intellectualis
recepta et subordinata sint: `et dedit scyphum super volam
Pharaonis’ significat et inservientia interiori naturali: `et
principem pistorum suspendit’ significat quod sensualia partis
voluntariae rejecta: `quemadmodum interpretatus illis Joseph’
significat praedictionem a caelesti in naturali: et non recordatus
princeps pincernarum Josephi’ significat quod nondum omnimoda
conjunctio cum caelesti naturalis: `et oblitus ejus’ significat
remotionem.

AC n. 5159 5159. `Et factum in die tertio’: quod significet in ultimo,
constat ex significatione `diei tertii’ quod sit status ultimum,
`dies’ enim est status, n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, 3462,
3785, 4850, et `tertius’ est completum, ita ultimum, n. 1825, 2788,
4495; per status ultimum intelligitur cum prior status desinit, et
novus incohat; novus status apud hominem qui regeneratur, incohat
cum vertitur ordo, quod tunc fit quando interiora dominium
accipiunt super exteriora, et exteriora servire interioribus
incipiunt, tam quoad intellectualia quam quoad voluntaria; hoc
apud illos qui regenerantur, appercipitur ex eo quod aliquid intus
dissuadeat ne sensuales jucunditates et voluptates corporeae aut
terrestres regnent et in suas partes ad confirmandum trahant
intellectualia; cum hoc fit, est status prior in suo ultimo et
status novus in suo primo; tale significatur per `in die tertio’.

2 Apud unumquemvis hominem, sive regeneratur sive non
regeneratur, existunt status mutationes et quoque inversiones, sed
aliter apud illos qui regenerantur et aliter apud illos qui non
regenerantur; apud illos qui non regenerantur, fiunt mutationes seu
inversiones illae ex causis in Corpore et propter causas in vita
civili; causae in corpore sunt cupiditates quae aetate accedunt et
aetate decedunt, tum reflexiones super sanitatem corporis et vitam
in mundo longaevam; causae in vita civili sunt refraenationes
cupiditatum apparentes extremae, imprimis ad captandum famam ut
videatur sapiens et amans justi et boni, sed propter finem
aucupandi honores et lucra: at apud illos qui regenerantur, fiunt
mutationes {1}aut inversiones illae propter causas spirituales quae

procedunt ex ipso bono et justo, quibus cum homo 3 incipit
affici, tunc in fine prioris status est, et in principio novi. Sed
pauci scire possunt quomodo cum his se habet, quapropter
illustrandum exemplo: qui non regenerari se patitur, is amat illa
quae corporis sunt propter corpus, non autem propter alium finem;
et quoque mundum propter mundum; non altius vadit, quia illa quae
altiora seu {2} interiora sunt, corde negat; at qui regeneratur, is
quoque amat illa quae corporis sunt, ut et quae mundi. sunt
pariter, sed propter finem altiorem seu interiorem, amat {3} enim
illa quae corporis sunt, propter finem ut mens sana sit in corpore
sano, et amat mentem suam et ejus sanitatem propter finem adhuc
interiorem, ut nempe sapiat bonum et intelligat verum; amat etiam
illa quae mundi sunt pariter ac alii, sed propter finem ut per
mundum, ejus opes, possessiones, honores, sit in mediis exercendi
bonum et verum ac justum et aequum; ab hoc exemplo 4 sciri potest
qualis unus et qualis alter, et quod in externa forma similes
appareant, sed quod in interna prorsus dissimiles sint; ex his
etiam constare potest quaenam et quales causae sunt, quae faciunt
(t)status mutationes et inversiones apud illos qui non regenerantur
et apud illos qui regenerantur; et inde quoque sciri potest quod
apud regeneratos interiora dominentur super exteriora, at apud non
regeneratos exteriora super interiora; fines qui apud hominem, sunt
qui dominantur, nam fines sibi subordinant et subjiciunt omnia quae
in homine; ipsissima ejus vita non aliunde est quam ex fine quia
finis est semper ejus amor.
@1 seu $
@2 i quae$
@3 nempe$

AC n. 5160 5160. `In die nasci Pharaonis’: quod significet cum regeneraretur
naturale, constat ex significatione `nasci’ quod sit regenerari, de
qua sequitur; et ex repraesentatione `Pharaonis’ quod sit interius
naturale, de qua n. 5080, 5095, hic naturale in communi quia
interius naturale et exterius unum agunt per correspondentiam apud
regeneratos. Quod nasci sit regenerari, est quia in sensu interno
spiritualia intelliguntur, et spiritualis nascentia est
regeneratio, quae etiam renascentia dicitur; quapropter cum in
Verbo dicitur nativitas, in caelo non alia nativitas intelligitur
quam quae fit per aquam et spiritum, hoc est, per fidem et
charitatem, nam per id quod renascatur seu regeneretur, homo fit
homo et prorsus distinguitur a brutis, tunc enim fit filius et
heres regni Domini: quod per nativitates quae (t)memorantur in
Verbo’, significentur nativitates spirituales, videatur n. 1145,
1255, 3860, 3868, 4070, 4668.

AC n. 5161 5161. `Et fecit convivium omnibus servis suis’: quod significet
initiationem et conjunctionem cum exteriore naturali, constat ex
significatione `convivii’ quod sit initiatio ad conjunctionem, de
qua n. 3832, et quod quoque {1} conjunctio per amorem et
appropriatio, n. 3596; et ex significatione `servorum’ quod sint
illa quae exterioris naturalis sunt; nam cum regeneratur homo, tunc
inferiora subordinantur et subjiciuntur superioribus, seu exteriora
interioribus; {2} exteriora tunc fiunt servi, et interiora domini;
talia per `servos’ in Verbo significantur, videatur n. 2541, 3019,
3020; sed tales `servi’ fiunt quales amantur a Domino, est enim
mutuus amor qui conjungit, qui facit ut non appercipiatur ut
servitus sed sicut obsequium ex corde, influit enim bonum ab
interiore, quod facit ibi tale jucundum. Convivia olim fiebant ob
varias causas: significabatur{3} per illa initiatio in amorem
mutuum, et sic conjunctio; etiam fiebant diebus nativitatis et per
illa tunc repraesentabatur nascentia e novo seu regeneratio, quae
est conjunctio interiorum cum exterioribus apud hominem per amorem,
consequenter conjunctio caeli cum mundo apud illum, nam mundanum
seu naturale apud hominem conjungitur tunc cum spirituali et
caelesti.
@1 i sit $
@2 i et$
@3 i enim$

AC n. 5162 5162. `Et extulit caput’: quod significet provisum et praevisum,
constat ex significatione `extollere caput’ quod sit conclusum ex
proviso, et quoque ex praeviso, de qua supra n. 5124, 5155,
provisum respective ad sensuale parti intellectuali subjectum, et
retentum ut bonum, quod per `pincernam’ repraesentatur, et
praevisum respective ad sensuale parti voluntariae subjectum, et
rejectum ut malum, quod per `pistorem’ repraesentatur; bonum enim
providetur et malum praevidetur, quia omne bonum est a Domino et
omne malum ab inferno seu a proprio hominis; quod proprium hominis
non nisi quam malum sit, videatur n. 210, 215, 694, 874-876, 987,
1023, 1044, 1047 1581, 3812 f, 4328.

AC n. 5163 5163. `Principis pincernarum, et caput principis pistorum’: quod
significet de sensualibus utrique parti, intellectuali et
voluntariae, subjectis, constat ex repraesentatione `pincernae’
quod sit sensuale parti intellectuali subjectum, de qua n. 5077,
5082; et a repraesentatione `pistoris’ quod sit sensuale parti
voluntariae subjectum, de qua n. 5078, 5082.

AC n. 5164 5164. `In medio servorum suorum’: quod significet quae inter illa
quae in exteriore naturali, constat ex significatione `in medio’
quod sit inter illa; et ex significatione `servorum’ quod sint illa
quae in exteriore naturali, de qua mox supra n. 5161; `servi’ in
Verbo vocantur omnia quae infra sunt, et inde subordinata et
subjecta superioribus, sicut illa quae sunt naturalis exterioris,
seu sensualia ibi, respective ad interius naturale, etiam ea quae
sunt hujus naturalis dicuntur `servi’ respective ad rationale; et
consequenter omnia et singula apud hominem, aeque ejus intima quam
extima, respective ad Divinum, nam hoc supremum est. (m)Servi hic
in quorum medio 2 Pharaoh rex judicium fecit super pincernam et
pistorem, fuerunt principes aulici et magnates; quod hi similiter
ac alii subditi, ex quacumque conditione, respective ad regem
dicantur servi, sicut fit in omni regno etiam hodie,(n) est causa
quia `regium’ repraesentat Dominum quod Divinum Verum, n.
2015,2069, 3009, 3670, 4581, 4966, 5068, ad Quem respective, ex
quacumque conditione sint, omnes aeque servi sunt; immo in regno
Domini seu caelo illi qui ibi maximi sunt, hoc est, qui intimi,
sunt servi prae aliis quia illi in maxima oboedientia sunt, et prae
reliquis in humiliatione; sunt enim illi qui intelliguntur per
minimos qui maximi, et per novissimos qui primi,
Primi erunt novissimi, et novissimi erunt primi, Matth.
xix 30; xx 16; Marc. x 31; Luc. xiii 30:
Qui minimus inter omnes vos existit, {2}is erit magnus,
Luc. ix 48:
{3}tum per magnos qui ministri, et per primos qui servi,
Quisquis voluerit esse magnus inter vos, erit minister
vester; et quicumque voluerit vestrum esse primus, erit omnium
servus, Marc. x 44; Matth. xx 26, 27;
`servi’ dicuntur respective ad Divinum Verum quod a Domino, et 3
`ministri’ respective ad Divinum Bonum ab Ipso; causa quod
`novissimi qui primi’ sint servi prae aliis, est quia sciunt,
agnoscunt, et percipiunt quod omne vitae, proinde quod omne
potestatis quae illis, sit a Domino, et prorsus nihil a semet; at
qui hoc non percipiunt quia non ita agnoscunt, sunt quoque `servi’,
sed plus agnitione oris quam cordis; qui autem in contrario sunt,
illi se quoque servos seu famulos respective ad Divinum vocant, sed
usque volunt esse domini; indignantur enim et irascuntur si
Divinum illis non favet et quasi oboedit, et tandem contra Divinum
sunt, et tunc Divino omnem potentiam derogant et sibi omnia
tribuunt plerique tales sunt intra Ecclesiam, qui negant Dominum et
dicunt se agnoscere unum ens supremum.
@1 i in$
@2 hic$
@3 et per servos et ministros$

AC n. 5165 5165. `Et reduxit principem pincernarum super propinationem
suam’: quod significet quod sensualia partis intellectualis recepta
et subordinata sint, constat ex repraesentatione `principis
pincernarum’ quod sint in genere sensualia parti intellectuali
subjecta, de qua supra; et a significatione `reducere super
propinationem suam’ quod sit redigere in ordinem sub intellectuali;
quod `reducere super stationem’ sit redigere in ordinem ut ultimo
loco sint, videatur n. 5125, hic propinationem, quia `propinatio’
et `quae propinationis’ sunt, sicut vinum, mustum, sicera, aqua,
prae dicantur de illis quae sunt intellectus, ut quoque potatio et
bibitio, n. 3069, 3168, 3772, 4017; exinde patet quod {1} `reducere
principem pincernarum super propinationem suam’ sit sensualia partis
intellectualis redigere in ordinem, ita recipere et 2 subordinare.
Recipiuntur et subordinantur sensualia illa cum ministrant et pro
mediis inserviunt interioribus,{2}tam ad producendum in actum quam
ad videndum intus; homo {3}enim in sensualibus quae exterioris
naturalis sunt, videt interiora paene quemadmodum videt affectiones
in facie et interiores adhuc in oculis; absque interiore tali
facie, seu absque tali plano, homo in corpore nullatenus de illis
quae supra sensualia sunt, cogitare potest, videt enim illa ibi,
sicut cum homo in alterius facie videt affectiones et cogitationes
{4}, non attendendo ad ipsam faciem; et quoque sicut cum audit
alterum loquentem non attendens ad voces sed ad sensum loquelae,
ipsa loquela vocum est planum in quo ille sensus est: similiter se
habet cum exteriore naturali; nisi hoc inserviret interioribus pro
plano, in quo sicut in speculo interiora se videant, nullatenus
homo cogitare posset; quapropter hoc planum primum formatur, nempe
ab infantia; sed {5}haec ignota sunt quia illa quae interius apud
hominem existunt, absque 3 interiore reflexione non patent. Quale
exterius naturale est, hoc patet manifeste in altera vita; nam
facies spirituum et angelorum formata est ex illo et secundum
illud; in luce caeli per illam faciem elucent interiora, imprimis
intentiones seu fines; si amor in Dominum et charitas erga proximum
formaverant interiora, tunc inde est splendor in facie, et ipsa
facies est amor et charitas in forma; at si amor sui et mundi ac
inde odia, vindictae, crudelitates et similia formaverant
interiora, tunc inde est diabolicum in, facie, et ipsa facies est
odium vindicta et crudelitas in forma; inde constare potest quid et
cui usui est exterius naturale, et quale est cum subjectum est
interioribus, et quale cum interiora et subjecta sunt.
@1 i per AI$
@2 tam ad producendum illa in actum, quam ad interius videndum
illa, ib sicut in se$
@3 etiam$
@4 i ejus$
@5 hoc ignotum est$

AC n. 5166 5166. `Et dedit scyphum super volam Pharaonis’: quod significet
et inservientia interiori naturali, constat ex illis quae supra n.
5126 dicta sunt, ubi similia verba.

AC n. 5167 5167. `Et principem pistorum suspendit’: quod significet quod
sensualia partis voluntariae rejecta, constat etiam ex illis quae
supra n. 5156 explicata sunt, ubi quoque similia.

AC n. 5168 5168. `Quemadmodum interpretatus illis Josephus’: quod
significet praedictionem a caelesti in naturali, constat ex
significatione `interpretari’ quod sit dicere quid in se habeat seu
quid insit, tum quid contingeret, de qua n. 5093, 5105, 5107, 5141,
ita praedicere; et ex repraesentatione `Josephi’ quod sit caeleste
in naturali, de qua n. 5086, 5087, 5106. Quomodo cum his se habeat,
quod nempe sensualia partis intellectualis retenta sint et
sensualia partis voluntariae rejecta, videatur supra n. 5157.
Agitur in hoc capite in sensu interno de 2 subordinatione
exterioris naturalis, quod subordinandum ob causam ut inserviat
interiori naturali pro plano, n. 5165; nisi enim id subordinatur,
interiora vera et bona non habent ubi repraesentari possunt,
consequenter non cogitationes interiores quae spirituale et
caeleste in se habent, nam ea sistuntur ibi sicut in sua facie aut
sicut in speculo; quare cum nulla subordinatio est, homo nullam
cogitationem interiorem potest habere; immo nec ullam fidem, est
enim nulla comprehensio remota seu eminens, et inde nulla
apperceptio talium; quod naturale subordinat et ad correspondentiam
redigit, est unice bonum in quo innocentia, quod bonum in Verbo
(t)vocatur charitas; sensualia et scientifica sunt solum media in
quae bonum illud influat, et se sistat in forma, seque ad omnem
usum explicet; at scientifica, etiamsi {1}forent ipsa vera fidei,
absque bono illo in illis, non aliud sunt quam squamae inter
sordes, quae decidunt; sed quomodo exteriora in ordinem et ad 3
correspondentiam cum interioribus per bonum mediis scientificis et
veris fidei rediguntur, est hodie remotius a captu quam fuerat
olim, et hoc ex pluribus causis, imprimis ex eo quod hodie intra
Ecclesiam nulla amplius sit charitas; est enim ultimum Ecclesiae
tempus, proinde nec ulla est affectio sciendi talia; quapropter
aversationis quid ilico obvenit, cum aliquid dicitur quod intra seu
supra sensualia est, consequenter cum aliquid ex talibus quae
angelicae sapientiae sunt, depromitur; sed quia in sensu interno
talia sunt, quae enim in sensu interno sunt, adaequata sunt
angelicae sapientiae, et quia Verbum quoad sensum internum nunc
explicatur, usque dicenda sunt utcumque apparitura sint a sensuali
remota.
@1 sint$

AC n. 5169 5169. `Et non recordatus princeps pincernarum Josephi’ quod
significet quod nondum omnimoda conjunctio cum caelesti naturalis,
constat ex significatione `recordari’ seu `meminisse Josephi’ quod
sit fidei receptio, de qua supra n. 5130, consequenter etiam
conjunctio quia media fide fit conjunctio; hic itaque `non
recordatus’ est quod nondum omnimoda conjunctio; et ex
repraesentatione `principis {1}pincernarum’ quod sit sensuale
partis intellectualis; et ex repraesentatione `Josephi’ quod sit
caeleste naturalis, de quibus supra.
@1 pincernae$

AC n. 5170 5170. `Et oblitus ejus’: quod significet remotionem, constat ex
significatione `oblivisci’, cum `non recordari’ est non conjunctio,
quod sit remotio, nam secundum non conjunctionem, fit remotio; quod
oblivioni datur, hoc etiam removetur; se quoque ita cum sensualibus
parti intellectuali subjectis habet, quae retinentur, non {1}ideo
conjunguntur, nam nondum pura sunt a fallaciis, sed sicut
purificantur ita conjungantur. Ast de his in capite sequente, ubi
de pincerna quod recordatus sit Josephi.
@1 illico$

AC n. 5171 5171. Continuatio de Correspondentia cum Maximo Homine, hic de Correspondentia Viscerum interiorum cum illo

Ad quas provincias pertinent societates angelicae,
sciri potest in altera vita ex situ (e)illarum respective ad
humanum corpus, tum quoque et operatione et influxu (e)illarum, nam
influunt et operantur in id organum et in id membrum in quo sunt;
at influxus et operatio (e)illarum non percipi potes ab aliis quam
qui in altera vita sunt, et non ab homine nisi apud quem aperta
sunt interiora eo usque, et ne quidem ei, nisi a Domino detur
reflexio sensitiva cui adjuncta sit perceptio.

AC n. 5172 5172. Sunt quidam spiritus probi qui cogitant non per meditationem et inde cito et quasi ex non praemeditato enuntiant quae cogitationi obveniunt est illis perceptio interior, quae non ita visualis facta est per meditationes et cogitationes sicut apud alios, nam in progressu vitae instructi sunt quasi semet de bonitate rerum, et non ita de veritate earum. Quod tales ad provinciam Glandulae Thema pertineant, mihi indicatum est; thymus enim est glandula, quae imprimis inservit infantibus, et in aetate illa mollis est; apud tales etiam est molle infantile remanens, in quod influit perceptio boni, ex qua elucet communiter {2}verum; hi in magnis turbis possunt esse, et usque non turbari, sicut etiam glandula illa.
@1 corporis$
@2 A d num quod conatus ille, but alters to quod vis et conatus ille$

AC n. 5173 5173. Sunt in altera vita perplures modi vexationum, et quoque
perplures modi inaugurationum in gyros; vexationes illas
repraesentant sanguinis, tum seri {1}aut lymphae, ut et chyli
purificationes in corpore, quae quoque fiunt per varias
castigationes; et inaugurationes illas in gyros repraesentant
introductiones illorum fluidorum postea ad usus communissimum est
in altera vita quod postquam vexati sunt spiritus, dein in statum
tranquillum et jucundum mittantur, proinde in societates, quibus
inaugurandi et adjungendi. Quod 2 castigationes et purificationes
sanguinis, seri et chyli, tum quoque alimentorum in ventriculo,
correspondeant talibus in spirituali mundo, non potest non apparere
sicut alienum illis qui nihil aliud quam naturale in naturalibus
cogitant, et magis qui id credunt, sic negantes quod aliquid
spirituale insit vel inesse possit quod agit et regit; cum tamen
ita se res habet, quod in omnibus et singulis quae in natura et
tribus ejus regnis sunt, intrinsecus sit agens ex spirituali mundo;
tale nisi inde inesset, nihil prorsus in naturali mundo ageret {3}
causam et effectum; proinde nec aliquid produceret; id quod e
spirituali mundo in naturalibus inest, vocatur vis insita a prima
creatione, at est conatus, quo cessante cessat actio seu motus;
inde est quod universus mundus aspectabilis sit theatrum
repraesentativum mundi spiritualis. Similiter se (t)habet hoc
sicuti 3 motu musculorum unde actio; nisi ei insit conatus ex
cogitatione et voluntate hominis, momento cessaret, (m)nam secundum
regulas in orbe erudito notas est quod cessante conatu cesset
motus, tum quod in conatu sit omne determinationis, ut et quod in
motu nihil reale existat quam conatus(n); quod {3}vis illa seu
conatus ille in actione seu motu spirituale sit in naturali,
liquet, nam cogitare et velle est spirituale, at agere et moveri
est naturale; qui non ultra naturam cogitant, hoc ne quidem
capiunt, sed usque non negare possunt; ast id quod in voluntate et
inde in cogitatione est quod producit, non est simile in forma cum
actione quae producitur, actio enim solum repraesentat id quod mens
vult et cogitat.
@1 seu$
@2 i aliquam$
@3 A had quod conatus ille, but alters to quod vis et conatus ille$

AC n. 5174 5174. Quod alimenta seu cibi in ventriculo multis modis vexentur,
ut eliciantur eorum interiora, quae cedant usui, nempe quae abeant
in chylum, et dein in sanguinem, notum est, etiam quod dein in
intestinis tales vexationes repraesentantur per primas vexationes
spirituum, quae omnes fiunt secundum vitam eorum in mundo, ut
separentur mala et colligantur bona quae cedant usui; quapropter de
animabus seu spiritibus, aliquantum post decessum seu solutionem a
corpore, dici potest quod quasi primum in regionem ventriculi
veniant et ibi vexentur et purificentur; apud quos mala
praedominium obtinuerunt, illi postquam incassum vexati sunt, per
ventriculum feruntur in intestina, et usque ad ultima, nempe ad
colon et rectum, et inde excernuntur in latrinam, hoc est, in
infernum; at apud quos bona praedominium habuerunt, illi post
aliquot vexationes et purificationes fiunt chylus, et abeunt in
sanguinem {1}, quidam per longiorem viam, quidam per breviorem, et
quidam vexantur ruditer, quidam leniter, et quidam vix quicquam; hi
qui vix quicquam, repraesentantur in ciborum succis, qui statim
imbibuntur a venis, et feruntur in circulum, usque in cerebrum, et
sic porro.
@1 i et sic usum praestant$

AC n. 5175 5175. Cum enim homo moritur, et in alteram vitam ingreditur, se
habet vita ejus sicut cibus qui a labiis molliter excipitur, et
dein per os, fauces, oesophagum, in ventriculum derivatur, et hoc
secundum indolem tractam in vita corporis per actualitates;
plerique principio leniter tractantur, nam tenentur in consortio
angelorum et spirituum bonorum, quod repraesentatur in cibis quod
a labiis (t)primum molliter tangantur, et dein gustentur a lingua
quales sunt; cibi qui molles sunt, in quibus dulce, oleosum et
spirituosum statim excipiuntur a venis, et deferuntur in circulum;
at cibi qui duri, in quibus amarum, tetrum, parum nutritivum,
domantur durius, demittuntur per oesophagum in ventriculum, ubi
variis modis et torturis castigantur; quid adhuc duriores,
tetriores et steriliores sunt, detruduntur in intestina, et tandem
in rectum, ubi primum infernum, et demum ejiciuntur et fiunt
excrementa; convenienter se habet vita hominis post mortem; primum
tenetur homo in externis, et quia in externis vitam civilem et
moratam egerat, cum angelis et spiritibus probis est, at postea
externa ei auferuntur, {1} tunc patet qualis fuerat intus quoad
cogitationes et quoad affectiones. et tandem quoad fines, secundum
hos manet vita ejus.
@1 i et per gradus ad interiora perducitur$

AC n. 5176 5176. Quamdiu in illo statu sunt, in quo sicut sunt alimenta seu
cibi in ventriculo, tamdiu non sunt in Maximo Homine, sed
introducuntur, at cum repraesentative in sanguine sunt, tunc in
Maximo Homine sunt.

AC n. 5177 5177. Illi qui multum solliciti fuerunt de futuris, et magis qui
ideo tenaces et avari facti sunt, apparent {1}in regione ubi
ventriculus; plures apparuerunt mihi ibi; sphaera vitae eorum
comparari potest nidori {2} nauseabundo qui exhalatur e ventriculo,
et quoque gravedini ex indigestione; qui tales fuerunt, diu
morantur in hac regione, nam sollicitudo de futuris actu confirmata
influxum vitae spiritualis multum hebetat et retardat, sibi enim
tribuunt quod Divinae Providentiae est, et qui hoc faciunt,
{3}obstant influxui, et removent a se vitam boni et veri.
@1 First had sicut in ventriculo, then d sicut and wrote in regione above$
@2 i illi$
@3 et obstant influxui at end of $

AC n. 5178 5178. Quia sollicitudo de futuris est quae anxietates apud
hominem facit, et quia tales spiritus apparent in regione
ventriculi, inde est quod anxietates prae ceteris visceribus
afficiant ventriculum; {1} et quoque datum appercipere quomodo
anxietates illae auctae et diminutae {2}fuerunt secundum illorum
spirituum praesentiam et remotionem; quaedam anxietates perceptae
sunt interius, quaedam magis exterius, quaedam superius et quaedam
inferius, secundum differentiam talium sollicitudinum quoad
origines, derivationes et determinationes. Inde quoque est cum
tales anxietates occupant animum, quod regio circum ventriculum
constringatur, et quandoque dolor ibi appercipiatur, tum quod
anxietates inde appareant assurgere; et inde quoque est, cum homo
non amplius sollicitus est de futuris aut cum omnia ei bene cedunt
ut amplius non timeat alicujus infortunii, quod regio circum
ventriculum libera sit et expansa, et quod ei jucundum.
@1 multoties cum illis qui ibi fuerunt loquutus sum, is possibly an
accidental omission.$
@2 fuerint$

AC n. 5179 5179. Quondam anxium appercepi in inferiore parte ventriculi, ex
quo mihi constabat quod adessent tales spiritus; locutus cum illis,
{1}dicendo quod praestet ut recedant, quia sphaera illorum quae
inducit anxietatem, non convenit sphaeris illorum spirituum qui
apud me sunt; tunc sermo fuit cum illis de sphaeris, quod nempe
sphaerae spirituales quamplurimae circum hominem sint, et quod
homines non sciant nec scire velint quod sint, ex causa quia negant
omne id quod vocatur spirituale, et quidam quicquid non videtur et
tangitur; ita {2} quod sphaerae aliquae e spirituali mundo sint
circum hominem ejus vitae convenientes, et quod homo per sphaeras
illas in societate sit cum spiritibus similis affectionis, et quod
inde plurima existant, quae homo qui naturae omnia tribuit, vel
negat, vel occultiori naturae adscribit; sicut pro exemplo, id quod
fortunae adscribitur, quidam enim per experientiam prorsus persuasi
sunt quod aliquid occulte operans sit, quod vocatur fortuna, sed
non sciunt unde; quod tale sit ex sphaera spirituali, et quod sit
ultimum Providentiae, alibi, ex Divina Domini Misericordia, ex
testato per experientiam {3}dicetur.
@1 dicens$
@2 i quoque$
@3 A d ostendetur, i dicetur$

AC n. 5180 5180. Sunt genii et spiritus qui capiti inducunt speciem
suctionis seu attractionis, taliter ut locus ubi talis attractio
seu suctio existit, doleat; {1}sensus manifestus suctionis
apperceptus est, sicut assugeretur membrana ad plenum sensum, alii
num potuerint sustinere prae dolore, ambigo, sed quia assuefactus
hoc tandem absque dolore saepius sustinui; praecipuus suctionis
locus fuit in vertice capitis, et inde se propagavit versus
regionem auris sinistrae, tum versus regionem oculi sinistri; quae
versus oculum, fuit a spiritibus; quae versus aurem, fuit a geniis;
hi et illi sunt qui ad provinciam cisternae et ductuum chyli
pertinent, quo etiam chylus ab undequaque attrahitur, tametsi etiam
simul impellitur. Praeterea alii erant qui agebant intus in capite,
paene similiter, sed non cum tali suctionis vi; dictum quod illi
sint, quibus correspondet `chylus subtilis’, qui adducitur versus
cerebrum, et {2}ibi commiscetur novo spiritui animali, ut
demandetur versus cor. Qui extrinsecus agebant, mihi primum visi
sunt a parte anteriore paulo sinistrorsum, postea ibi superius, sic
ut regio eorum observata sit a plano septi narium versus planum
auris sinistrae assurgendo. Qui illam provinciam constituunt, sunt
duplicis generis, quidam satis modesti sunt, quidam petulantes; {3}
modesti sunt qui desideraverunt scire cogitata hominum, ob finem
{4} alliciendi et devinciendi’ illos sibi, qui enim cogitata
alterius scit, is arcana ejus et interiora, quae faciunt ut
conjungantur; finis est conversatio et amicitia; hi solum bona
desiderant scire, et explorant, et reliqua bene interpretantur: at
petulantes cupiunt et student pluribus modis expiscari aliorum
cogitata, fine vel lucrandi vel nocendi, et quia in tali cupiditate
et studio sunt, alterius mentem detinent in re quam scire volunt
non recedendo, {5}adjungendo etiam assensus ex affectione, sic
attrahentes cogitationes etiam arcanas; similiter agunt in altera
vita in societatibus ibi, et adhuc solertius, ibi nec sinunt
divagari {6}alterum a sua idea, quam etiam accendunt, et sic
eliciunt; inde postea tenent illos quasi in vinculis, et sub
arbitrio, quia conscii malorum: sed hi spiritus sunt inter
vagabundos, et saepius castigantur.
@1 sensu I$
@2 ubi$
@3 i qui$
@4 ut allicerent et devincirent$
@5 adjungunt$
@6 alios$

AC n. 5181 5181. Ex gyris etiam aliquantum cognosci potest, ad quamnam
provinciam in Maximo Homine, et correspondenter in corpore,
spiritus et angeli pertinent; gyri eorum qui ad provinciam
lymphaticorum pertinent, sunt tenues et citi, sicut aqueum leniter
fluens, sic ut vix aliqua gyratio appercipi queat. Qui ad
lymphatica pertinent, postea feruntur in loca, quae dixerunt
referre mesenterium; dictum mihi quod ibi sint quasi labyrinthi; es
quod inde dein auferantur ad varia loca in Maximo Homine ut
inserviant usui, sicut chylus in corpore.

AC n. 5182 5182. Sunt gyri in quos spiritus recentes inaugurari debent, ob
causam ut interesse queant aliorum consortiis, et cum illis simul
et loqui et cogitare, omnium concordia et unanimitas erit in altera
vita ut unum sint, sicut omnia et singula in homine, quae tametsi
varia sunt ubivis, usque tamen per unanimum faciunt unum, similiter
in Maximo Homine, ob illum finem concordabit unius cogitatio et
loquela cum aliorum; fundamentale {1} est ut cogitatio et loquela
{2}in se apud unumquemvis in societate concordet, alioquin
appercipitur discors sicut molestus stridor, qui mentes aliorum
ferit; omne etiam discors est disuniens, et est impurum, quod
rejiciendum; hoc impurum ex discordia repraesentatur per impurum
apud sanguinem et in sanguine, a quo defecandus; defecatio illa fit
per vexationes, quae non aliud sunt quam tentationes varii generis,
et postea per introductiones in gyros; prima introductio in gyros,
est {3} ut accommodari possint simul; altera est ut cogitatio et
loquela concordent; tertia est ut conveniant mutuo inter se quoad
cogitationes et quoad affectiones; quarta est ut conveniant in
veris et bonis.
@1 i itaque$
@2 After societate$
@3 i solum$

AC n. 5183 5183. Datum est appercipere gyros illorum qui ad provinciam
hepatis pertinent, et hoc per tempus horarium; gyri erant lenes,
circumfluendo varie secundum illius visceris {1} operationem,
afficiebant me multa delectatione; operatio eorum est diversa, sed
est communiter orbicularis; quod operatio eorum sit diversa, {2}
repraesentatur quoque in functionibus hepatis, quod diversae sint,
hepar enim adducit sanguinem et illum separat; meliorem infundit
venis, mediae sortis amandat in ductum hepaticum, et vilem
relinquit vesicae fellis; ita in adultis; sed in embryonibus
recipit hepar sanguinem ab utero matris ac purificat; puriorem
insinuat venis ut per viam {3}breviorem influat in cor, agit tunc
custodias ante cor.
@1 operationes$
@2 est causa quia functiones ejus tales sunt, nam hepar$
@3 brevem$

AC n. 5184 5184. Qui ad pancreatem pertinent, agunt per modum acutiorem, et
quasi per modum serrationis, etiam cum tali murmure; ipsum murmur
sonore ad aures spirituum pervenit, non autem ad hominis nisi is in
spiritu sit cum in corpore; regio eorum est inter regionem lienis
et hepatis, sinistrorsum magis. Qui in provincia lienis sunt, paene
directe supra caput sunt, sed operatio eorum cadit illuc.

AC n. 5185 5185. Sunt spiritus qui referunt ductum pancreaticum, hepaticum,
et cysticum, consequenter biles quae in illis, quas intestina
ejiciunt; sunt spiritus illi distincti inter se, sed in consortio
agunt secundum statum corum ad quos determinatur operatio; illi
imprimis adsistunt castigationibus et punitionibus, quas volunt
dirigere; qui eorum pessimi sunt, tam contumaces sunt, ut nusquam
velint desistere nisi per timores et minas deterreantur, timent
enim supplicia, et tunc promittunt omnia. Sunt illi qui in vita
corporis tenaciter inhaeserant suis opinionibus, non ita ex malo
vitae, quam ex pravitate naturali; eunt in statu suo naturali sunt,
tunc nihil cogitant, nihil cogitare est obscure de pluribus simul,
et nihil distincte de aliquo; delectationes eorum sunt castigare,
et sic bonum facere; nec abstinent a sordidis.

AC n. 5186 5186. Qui constituunt provinciam vesicae {1}felleae, a tergo
sunt; sunt qui in vita corporis contempserunt probum, et quodammodo
pium; et quoque qui affecerunt illa probro.
@1 fellis$

AC n. 5187 5187. Quidam spiritus ad me venit, quaerens num scirem ubi is
morari posset; existimavi quod esset probus, cumque ei dicerem quod
hic fortassis posset, venerunt spiritus vexatores hujus provinciae
et eum misere vexabant, quod dolui, et incassum volui inhibere;
animadverti tunc quod essem in provincia vesicae fellis; spiritus
vexatores fuerunt cx illis qui contempserunt probum et pium. Unum
genus vexationis ibi observare datum est, erat coactio ad loquendum
citius quam cogitatur, quod faciebant per abstractionem loquelae a
cogitatione, et tunc per coactionem sequendi (c)eorum loquelam,
quod fit cum dolore; per talem vexationem inaugurantur tardi ad
citius cogitandum et {1}loquendum.
@1 volendum$

AC n. 5188 5188. Sunt quidam in mundo qui per artificia et mendacia
agunt unde mala; ostensum mihi quales sunt et quomodo agunt, per
quod innocuos adhiberent pro ministeriis persuadendi, tum per quod
inducerent personas quod ita dixerint, cum tamen de illa re nihil
dixerunt; verbo malis mediis utuntur ad finem quemcumque
perveniendi; media sunt dolosa, mendacia et artificiosa; tales
referunt vitia, quae vocantur spuria tubercula, quae innasci solent
pleurae ac aliis membranis; quae ubi irradicantur, vitia late
spargunt, ita ut tandem totam membranam labefactent. Tales spiritus
severe puniuntur; 2 poena eorum est diversa a poenis aliorum; fit
per circum rotationes; circumrotantur a sinistro ad dextrum, sicut
orbita primum plana, quae circumrotando extuberat, dein apparet
tuberositas deprimi et cava fieri, augetur tunc celeritas; {1}mirum
quod hoc ad formam et imitamen talium tuberositatum seu apostematum.
Observatum est quod in circumrotatione conati sint attrahe in suam
rotam, ita in perniciem, alios, utplurimum insontes, ita quod illis
nihil curae {2}fuerit quemcumque in perditionem trahere, dum ii
perire sibi 3 videntur. Observatum etiam quod intensissimum visum
habeant, in instar quasi pervidendo, et sic arripiendo pro mediis
quae favent, ita quod sint acutiores reliquis; possunt etiam vocari
ulcera mortifera, ubicumque {3}sunt in camera pectoris, ibi vel in
pleura, vel in pericardio, vel in mediastino, vel in pulmone.
Ostensum quod tales post poenam rejiciantur ad tergum in profundum,
et quod ibi jaceant facie et ventre deorsum, cum pauco vitae humana
perspicacia sua, quae fuit vitae ferinae, sic privati; infernum
eorum est in profundo loco sub pede dextro paulo antrorsum.
@1 et quod mirum$
@2 sit$
@3 sint$

AC n. 5189 5189. Venerunt spiritus antrorsum, et ante adventum eorum
appercepta est sphaera ex malis; putabam inde quod venturi spiritus
mali, sed erant eorum hostes; quod hostes eorum essent, comperiebam
ex molesto et inimico quod inspirabant contra illos; cum veniebant,
ponebant se super caput, alloquebantur me, dicendo quod homines
sint; respondebam quod non homines sint praediti corpore quali
homines in mundo, qui se solent ex corporis forma homines
appellare; at usque quod homines sint quia spiritus hominis est
vere homo; ad haec non appercepi renuentiam, quia confirmabant;
dicebant pori quod homines sint dissimiles, {1}hoc quia mihi
impossibile visum, quod nempe societas dissimilium in altera vita
detur, quare loquebar cum illis de eo, dicendo si causa communis
ageret eos ad unum, quod usque consociari possent, quia sic unus
omnibus finis: dixerunt quod tales sint ut quisque loquatur alite
et tamen omnes simile cogitent; quod etiam illustrabant per
exempla, per quae apparuit quod omnium perceptio esset una, sed
loquelae diversa 2 Applicabant se dein auri meae sinistrae, et
dicebant quod boni spiritus essent et quod eorum {2} sit ita
loquendi; dicebatur de illis quod congregatim veniant, et quod non
sciatur unde sunt. Sphaeram malorum spirituum percepi illis maxime
infestam, mali enim sunt subjecta, quos vexant. Societas eorum
quae vagabunda, repraesentata est per virum et feminam in camera,
in vestit qui vertebatur in togam caerulei coloris. Perceptum quod
illi referrent isthmum in cerebro qui inter cerebrum et cerebellum
est, per quem fibrae transeunt et inde varie effunduntur, et
quocumque vadunt aliter in externis agunt; tum quod referant
ganglia in corpore, in quae influit nervus, {3}et inde in plures
fibras divaricatur, quarum quaedam feruntur huc quaedam illuc, et
in ultimis dissimiliter agunt, at usque ab uno principio, ita in
ultimis dissimiliter quod apparentiam, tametsi similiter quoad
finem; notum etiam est quod una vis agens in extremis multifariam
{4}variari possit, et hoc secundum formam ibi. Fines repraesentantur
quoque per principia ex quibus fibrae, qualia sunt in cerebro;
cogitationes inde repraesentantur per fibras ex principiis illis;
et actiones inde per nervos qui ex fibris.
@1 i seu societas in qua nullus alteri similis, possibly an
accidental omission.$
@2 i mos$
@3 qui$
@4 varietur$

AC n. 5190 5190. Continuatio de correspondentia cum Maximo Homine, ad
finem capitis sequentis.
_________________________________________________________________
FINIS PARTIS QUARTAE
AC n. 5191 5191. IN hoc capite in sensu interno agitur de altero statu caelestis spiritualis quod est `Josephus’, nempe de ejus exaltatione super illa quae sunt naturalis seu externi hominis, ita super omnia scientifica ibi, quae sunt `Aegyptus’.

AC n. 5192 5192. `Pharaoh’ est naturale in genere quod nunc quievit, et reliquit omnia caelesti {1}spiritualis quod est `Josephus’. `Septem anni abundantiae annonae in terra Aegypti’ sunt scientifica quibus bonum a caelesti {1}spiritualis applicari possit: `septem anni famis’ sunt status sequentis cum nihil bonum in scientificis nisi quod a Divino caelesti {2}spiritualis, quod a Divino Humano Domini. De his in sequentibus agitur in specie.
@1 spirituali$
@2 altered to spiritualis$

AC n. 5193 5193. SENSUS INTERNUS

Vers. 1-4. Et factum a fine biennii dierum, et Pharaoh somnians, et ecce stans juxta fluvium. Et ecce e fluvio ascendentes septem vaccae, pulchrae aspectu et pingues carne, et pascebant in ulva. Et ecce septem vaccae aliae, ascendentes post eas e fluvio, malae aspectu et graciles carne, et steterunt juxta vaccas super ripa fluvii. Et comederunt vaccae malae aspectu et graciles carne, septem vaccas pulchras aspectu et pingues; et expergefactus Pharaoh. `Et factum a fine biennii dierum’ significat post statum conjunctionis: `et Pharaoh somnians’ significat provisum de naturali: `et ecce stans juxta fluvium’ significat a termino ad terminum: `et ecce e fluvio’ significat quod in termino: `ascendentes septem vaccae’ significat vera naturalis: `pulchrae aspectu’ significat quae fidei: `et pingues carne’ significat quae charitatis: `et pascebant in ulva’ significat instructionem: `et ecce septem vaccae aliae ascendentes post eas e fluvio’ significat falsa quae naturalis etiam in termino: `malae aspectu’ significat quae non fidei: `et graciles carne’ significat nec charitatis: `et steterunt juxta vaccas super ripa fluvii’ significat quod in terminis ubi vera: `et comederunt vaccae malae aspectu et graciles carne’ significat quod falsa quae non fidei et non charitatis, exterminarent: `septem vaccas pulchras aspectu et pingues’ significat vera naturalis quae fidei et charitatis: `et expergefactus Pharaoh’ significat illustrationis statum.

AC n. 5194

5194. `Et factum a fine biennii dierum’: quod significet post statum conjunctionis, nempe sensualium quae sunt naturalis exterioris cum illis quae sunt naturalis interioris, de quibus in capite praecedente actum est, constat a significatione `biennii dierum,’ seu temporis duorum annorum, quod sint status conjunctionis, `binum’ enim seu `duo’ significant conjunctionem, n. 1686, 3519, et `anni’, tum quoque `dies’, significant {1}status; quod anni, videatur n. 487, 488, 493, 893; quod dies, n. 23, 487, 488, 493, 2788, 3462, 3785, 4850. Quod `duo’ significent conjunctionem est quia omnia et singula quae in spirituali mundo, et inde quae in naturali, se referunt ad duo, nempe ad bonum et verum, ad bonum ut ad agens et influens, et ad verum ut ad patiens et recipiens, et quia se referunt ad illa duo, et nihil usquam producitur nisi duo illa unum fiunt per quoddam instar conjugii, inde est quod per duo significetur conjunctio; [2] tale instar conjugii est in omnibus et singulis naturae ac trium ejus regnorum; absque illo nihil quicquam existit; ut enim aliquid existat in natura, erit calor et lux; calor in naturali mundo correspondet bono amoris in spirituali mundo, et lux correspondet vero fidei; illa duo, nempe calor et lux, unum agent si aliquid producendum; at si non unum agunt, ut fit tempore hiemis, nihil prorsus producitur; quod spiritualiter se quoque ita habeat, patet manifeste apud hominem; sunt duae facultates apud hominem, nempe voluntas et intellectus; voluntas formata est ad recipiendum calorem spiritualem, hoc est, bonum amoris et charitatis; et intellectus ad recipiendum lucem spiritualem, hoc est, verum fidei; illa duo apud hominem nisi {2}unum faciant, nihil producitur, bonum enim amoris absque vero fidei non aliquid determinat et qualificat, et verum fidei absque bono amoris non aliquid efficit; quapropter, ut in homine sit conjugium caeleste, seu is in conjugio caelesti, duo illa facient unum apud illum; inde est quod antiqui omnia et singula in mundo, et omnia et singula apud hominem, assimilaverint conjugiis, n. 54, 55, 568, 718, 747, 917, 1432, 2173, 2516, 2731, 2739, 2758, 3132, 4434, (x)4835, 5138. Ex his constare potest unde est quod `duo’ significent conjunctionem.
@1 statum$
@2 duo I$

AC n. 5195 5195. `Et Pharaoh somnians’: quod significet {1}praevisum de naturali, constat ex repraesentatione `Pharaonis’ quod sit naturale, de qua n. 5079, 5080, 5095, 5160; et ex significatione `somniare’ quod sit praedictio futurorum, ita in supremo sensu Praevidentia, de qua n. 3698, 4682, 5091, 5092, 5104; et quia est Praevidentia seu praevisum, est quoque Providentia seu provisum, nam unum absque altero non datur; Providentia enim spectat statum successivum in aeternum, qui nisi praevidetur, non provideri potest; providere praesentia et non simul praevidere futura, et sic non in praesentibus haec simul providere, foret absque fine, absque ordine et consequenter absque sapientia et intelligentia, ita non ex Divino{2}; sed de bono praedicatur Providentia et de non bono Praevidentia, n. 5155; de bono non praedicari potest Praevidentia, quia bonum est in Divino et existit ab Ipso Divino et secundum Divinum, sed de non bono et de malo, nam hoc existit extra Divinum ab aliis qui contra Divinum {3}; ita quia de bono dicitur Providentia, dicitur quoque de conjunctione naturalis cum caelesti spiritualis, de qua in hoc capite agitur, quapropter per `somniare’ hic significatur provisum.
@1 I has praevisum here, provisum seems more correct, see 5193, 5211. From 5226 to 5282 A I have praevisum repeatedly in connection with somnium, but where Deus faciens occurs, provisum.$
@2 i agere$
@3 i sunt$

AC n. 5196

5196. `Et ecce stans juxta fluvium’: quod significet a termino ad terminum, constat ex significatione `fluvii’, hic fluvii Aegypti seu Nili, quod sit terminus; quod `fluvius’ sit terminus, est quia fluvii magni, nempe Euphrates, Jordanes et Nilus, ac insuper mare, erant termini ultimi terrae Canaanis, et quia ipsa terra Canaan repraesentabat regnum Domini, et inde omnia loca ibi repraesentabant varia in illo regno, {1}consequenter `fluvii’ repraesentabant ultima seu terminos ibi, videatur n. 1866, 4116, 4240; `Nilus’ seu fluvius Aegypti repraesentabat sensualia parti intellectuali subjecta, ita scientifica quae ex illis, nam haec sunt ultima spiritualium regni Domini. Quod a termino ad terminum significetur, est quia dicitur de Pharaone quod `is stans juxta fluvium’; per `Pharaonem’ enim repraesentatur naturale in communi, n. 5160; prospicere aliquid ab interiore usque ad ultimum repraesentatur per `stare juxta ultimum’, ita fit in mundo spirituali; et quia tunc a termino ad terminum prospicitur, idcirco id per illa verba in sensu interno significatur.
@1 ita$

AC n. 5197 5197. `Et ecce e fluvio’: quod significet quod in termino, constat ex significatione `fluvii’ quod sit terminus, de qua mox supra n. 5196; quod `e fluvio’ sit in termino, est quia ibi apparebant.

AC n. 5198

5198. `Ascendentes septem vaccae’: quod significet vera naturalis, constat a significatione `vaccarum’ quod sint vera naturalis, de qua sequitur; quod septem fuerint, est quia `septem’ significant sanctum, n. 395, 433, 716, et {1}inde numerus ille adjicit sanctitatem rei, de qua agitur n. 881; res etiam de qua hic agitur, est sancta, agitur enim de ulteriore renascentia naturalis per conjunctionem ejus cum caelesti spiritualis. Quod `vaccae’ seu juvencae significent vera naturalis, constare potest ex eo quod `boves et juvenci’ significent bona naturalis, n. 2180, 2566, 2781, 2830; in Verbo enim ubi masculus significat bonum, ibi femina verum, (c)ac vice versa ubi masculus significat verum, ibi femina bonum; inde est quod `vacca’ significet verum naturalis, quia `bos’ significat bonum ejus; [2] quod omnes bestiae quaecumque in Verbo nominantur, significent affectiones, bestiae malae et inutiles affectiones malas, at bestiae mites et utiles affectiones bonas, videatur n. 45, 46, 142, 143, 246, 714, 715, 719, 776, 1823, 2179, 2180, 3218, 3519; causa quod significent, est ex repraesentativis in mundo spirituum, cum enim sermo est in caelo de affectionibus, tunc repraesentantur in mundo spirituum bestiae quae correspondent illius generis affectionibus de quibus sermo est, quod etiam saepius mihi videre datum est; et aliquoties miratus sum unde id, at perceptum quod bestiarum vitae non aliud sint quam affectiones, sequuntur enim affectionem suam ex instinctu absque ratione et sic feruntur quaelibet ad suum usum; affectionibus illis absque ratione non aliae formae corporum competunt quam quales sunt in quibus apparent super terra; inde est, cum de solis affectionibus est sermo, quod formae earum ultimae similes formis corporum talium bestiarum appareant, nam aliis indui nequeunt affectiones illae quam quae correspondent; visae quoque mihi sunt bestiae peregrinae quae in mundo nullibi existunt; fuerunt ex affectionibus ignotis et ex affectionibus mixtis; [3] inde nunc est quod in Verbo per `bestias’ significentur affectiones, sed quaenam affectiones non aliunde patet quam ex sensu interno; quod per `boves’ significetur bonum naturalis, videatur in locis supra citatis, et quod per `vaccas’ vera naturalis, constare potest ab illis locis ubi nominantur, {2}ut apud Esaiam xi 7, Hos. iv 16, Amos iv 1; tum quoque

Ex aqua separationis qua mundarentur, quae parata fuit ex vacca rufa combusta in cinerem extra castra, cui admiscebatur lignum cedri, hyssopus et dibaphum coccineum, Num. xix (x)2-10;
is processus cum recluditur per sensum internum, indicat quod per `vaccam rufam’ significetur verum naturalis immundum quod mundum factum per combustionem, tum quoque per talia quae significantur per `lignum cedri, hyssopum et dibaphum coccineum’; aqua inde repraesentabat medium purificationis.
@1 praeterea$
@2 sicut$

AC n. 5199 5199. `Pulchrae aspectu’: quod significet quae fidei, constat ex significatione `pulchritudinis’ et `aspectus’; pulchritudo spiritualis est affectio veri interioris, et aspectus spiritualis est fides; inde per `pulchras aspectu’ significatur affectio veri fidei, videatur n. 553, 3080, 3821, 4985; quod pulchritudo spiritualis sit affectio veri interioris, est inde quia verum est forma boni; ipsum bonum quod a Divino in caelo, est a quo vita est angelis, sed forma vitae illorum est per vera quae a bono illo; (m){1}ast verum fidei non facit pulchritudinem sed ipsa affectio quae inest veris fidei quae est a bono; pulchritudo ex solo vero fidei se habet sicut pulchritudo faciei pictae vel sculptae; sed pulchritudo ex affectione veri quae ex bono, se habet sicut pulchritudo faciei vivae animatae (c)ab amore caelesti, nam qualis {2}amor seu qualis affectio elucet ex forma faciei, talis est pulchritudo(n); inde est quod angeli appareant pulchritudine ineffabili; ex faciebus illorum elucet bonum amoris per verum fidei quae non solum coram visu apparent sed etiam percipiuntur a sphaeris quae ex illis; [2] causa quod inde pulchritudo, est quia universum caelum est Maximus Homo et correspondet omnibus et singulis apud hominem; qui itaque in bono amoris et inde in vero fidei est, in forma caeli est, consequenter in pulchritudine in qua caelum ubi Divinum a Domino est Omne in omnibus; inde quoque est quod qui in inferno sunt, quia contra bonum et verum, sint deformitate horrenda, et quod in luce caeli non appareant sicut homines sed sicut monstra. Quod aspectus spiritualis sit fides, est quia `aspicere et videre’ in sensu interno est intelligere, ac in sensu adhuc interiore, fidem habere, videatur n. 897, 2150, 2325, 2807, 3863, 3869, 4403-4421.
@1 at$
@2 affectio seu amor$

AC n. 5200 5200. `Et pingues carne’: quod significet quae charitatis, constat ex significatione `pinguis seu pinguedinis’ quod sit caeleste et praedicetur de bono quod est amoris et charitatis, de qua n. 353; et ex significatione `carnis’ quod sit voluntarium vivificatum per bonum a Domino, de qua n. 148, 149, 780, 999, 3812, 3813, ita quoque bonum quod amoris et charitatis; inde sequitur quod per `pingues carne’ significentur quae charitatis, cum per `pulchras aspectu’ quae fidei; ita describuntur vera naturalis quae {1}significantur per `vaccas’, per suum formale et per suum essentiale; formale constituunt illa quae sunt fidei, et essentiale illa quae sunt charitatis; quod ita sit, non apparet ex sensu litterae.
@1 sunt vaccae$

AC n. 5201

5201. `Et pascebant in ulva’: quod significet instructionem, constat ex significatione `pascere’ quod sit instrui, de qua sequitur; et ex significatione `ulvae’ seu graminis majusculi quod prope fluvios, quod sint scientifica quae naturalis hominis; quod `gramen’ seu `herba’ sint scientifica, ex Verbo liquet; `pascere’ itaque `in ulva’ est instrui in scientificis, et per scientifica de veris et bonis; scientifica enim sunt media et sunt quasi specula in quibus imago interiorum se sistit, et in hac imagine sicut iterum in speculo se sistunt et repraesentant vera et bona fidei, proinde illa quae sunt caeli ac spiritualia vocantur; sed haec imago quia interior, non aliis apparet quam qui in fide ex charitate sunt; {1}hoc in genuino sensu significatur per `pascere in ulva’. [2] Quod `pascere’ sit instrui, patet ab illis locis in Verbo ubi legitur, ut apud Esaiam,

Tum dabit pluviam seminis tui, quo conseris terram; et panem proventus terrae, et erit pingue et opulentum; pascent pecora tua die illo prato lato, xxx 23;
`pecora’ pro illis qui in bono et vero sunt, `pascere prato lato’ pro instrui abunde: [3] apud eundem,

Dedi Te in foedus populi ad restituendum terram, ad {2}partiendum hereditates devastatas; ad dicendum vinctis, Exite; eis qui in tenebris, Revelamini; super viis pascent, et in omnibus clivis pascuum eorum, xlix 8, 9;
ibi de Adventu Domini; `super viis pascere’ pro instrui in veris; quod `viae’ sint vera, videatur n. 627, 2333; `pascuum’ pro ipsa instructione: apud Jeremiam,
Vae pastoribus perdentibus et dispergentibus gregem pascui Mei;. . . propterea dixit Jehovah Deus Israelis contra pastores pascentes populum Meum, xxiii 1, 2;
`pastores’ pro illis qui instruunt, et `grex’ pro illis qui instruuntur, n. 343, 3795, ita `pascere’ pro instruere; [4] quia sollemne factum docentes vocare `pastores’, et discentes `gregem’, ideo {3}quoque inter formulas loquendi receptum est dicere pascere, cum sermo est de praedicatione, seu de instructione ex doctrina aut Verbo; sed hoc fit comparative, non autem significative sicut in Verbo; quod `pascere’ in Verbo dicatur significative, est causa quia cum sermo est in caelo de instructione et de doctrina ex Verbo, tunc in mundo spirituum, ubi spiritualia apparent naturaliter, repraesentantur ad visum prata virentia graminibus, herbis, floribus, et quoque greges ibi, et hoc cum omni varietate secundum quale sermonis in caelo de instructione et doctrina: [5] apud eundem,
Reducam Israelem ad habitaculum illius ut pascat in Carmele et Bashane, ac in monte Ephraimi, et Gileade saturetur anima illius, l 19;
`pascere in Carmele et Bashane’ pro instrui in bonis fidei et charitatis: apud eundem,
Exivit e filia Zionis omnis honor illius; facti sunt principes illius sicut cervi, non invenerunt pascuum, Thren. 1, 6:
apud Ezechielem,
In pascuo bono pascam eos, et in montibus celsitudinis Israelis erit caula eorum; et cubabunt in caula bona, et pascuum pingue depascent super montibus Israelis, xxxiv 14:
[6] apud Hosheam,
Nunc pascet eos Jehovah sicut ovem in latitudine, iv 16;
`pascere in latitudine’ pro instruere in veris; quod `latitudo’ sit verum, videatur n. 1613, 3433, 3434, 4482: apud Micham,
Tu Bethlehem Ephrataea, . . . ex te Mihi exibit qui erit Dominator in Israele, . . . stabit et pascet in robore Jehovae, v 1, 3 [A.V. 2, 4]:
apud eundem,
Pasce populum tuum virga tua, gregem hereditatis tuae habitantem solum, . . . pascant Bashane et Gileade juxta dies saeculi, vii 14:
apud Zephaniam,
Reliquiae Israelis . . . pascent et requiescent, nec terrefaciens, iii 13:
[7] apud Davidem,
Jehovah Pastor meus, . . . in pascuis herbae cubare faciet me, ad aquas quietum deducet me, Ps. xxiii 1, 2:
apud eundem,
Ipse fecit nos, et non nos; populum Suum, et gregem pascui Sui, {4}ideo Ipsius nos, populus Ipsius et grex pascui Ipsius, Ps. c 3:
in Apocalypsi,
Agnus qui in medio throni, pascet eos, et ducet ad vivos fontes aquarum, vii 17:
apud Johannem,
Ego sum ostium, per Me si quis introiverit, salvabitur, et ingredietur et egredietur et pascuum inveniet, x 9:
apud eundem,
Jesus dixit ad Petrum, Pasce agnos Meos; et secundo. . . Pasce oves Meas; et tertio. . . Pasce oves Meas, xxi 15-17.

@1 A d this, but has in m, partly illegible, ut vero speculum hoc, in quo illa quae caeli sunt se sistant videnda, fiat, necessum est ut continua receptio veri sit ex affectione, ex veris enim (about six words illegible) quasi modificationem habent, lux enim caelestis in illa influit, et inibi modificatur, ac simul tunc illustrat scientifica, et convocat ad se quae favent, et rejicit quae non favent, haec mittit in umbras et illa trahit in lucem; ita actualiter fit, tametsi nihil eorum apparet homini. $
@2 dividendum$
@3 etiam$
@4 Sch has here (vel juxta Keri) = (or according to the margin of Hebrew Massoretic Text). This A I omit, but T restores. Two alternative readings of the same text are thus given here.$

AC n. 5202

5202. `Et ecce septem vaccae aliae ascendentes post eas e fluvio’: quod significet falsa quae naturalis etiam in termino, constat ex significatione `vaccarum’ quod sint vera naturalis, de qua mox supra n. 5198; inde est quod `vaccae’ in opposito sensu sint falsa; pleraque enim in Verbo oppositum sensum habent qui cognoscitur ex genuino, consequenter quia `vaccae’ in genuino sensu sunt vera naturalis, in opposito sunt ejusdem generis falsa, ita falsa {1}in naturali; et ex significatione `fluvii’ quod sit terminus, de qua etiam supra n. 5196, 5197; quod in termino, patet {2}etiam ex eo quod dicatur quod `ascenderint e fluvio’, ascendere enim praedicatur de progressione ab exteriore versus interiora, n. 3084, 4539, 4969. [2] Quomodo cum hac re se habet{3}, quia in sequentibus de illa agitur, dicendum: in capite praecedente actum est de exteriore naturali, deque illis ibi quae ad classem intellectualem pertinebant, et de illis quae ad classem voluntariam, et quod illa recepta sint et haec rejecta; quae ad classem intellectualem pertinebant, repraesentabantur per `pincernam’, et quae ad voluntariam per `pistorem’; et quia illa quae ad classem intellectualem pertinebant, recepta sunt, etiam subordinata sunt naturali interiori; de his in capite praecedente actum est, et hoc erat primum renascentiae naturalis; [3] in hoc autem capite agitur de influxu caelestis spiritualis in illa naturalis quae retenta fuerunt, nempe in illa quae partis intellectualis ibi erant; ea sunt quae significantur per `vaccas pulchras aspectu et pingues carne’; sed quia naturale quoad intellectualia sola non renasci potest, erunt quoque voluntaria, in singulis enim erit ex intellectuali et simul ex voluntario, ut sit aliquid; et quia prius voluntarium rejectum est, idcirco novum loco ejus influet; hoc novum est ex caelesti spiritualis, de quo et de cujus influxu in naturale in hoc capite agitur; quomodo cum naturali in hoc statu se habeat, in sensu interno {4}describitur, quod nempe vera ibi exterminata sint per falsa, et sic naturale relictum caelesti spiritualis, quae significantur per quod `vaccae bonae comestae sint a malis’, et quod `aristae plenae absorptae sint a vacuis’, et dein per quod `Joseph prospexerit toti Aegypto’; sed de his in sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, plura dicenda; [4] sunt insuper talia quae in lucem intellectus humani aegre cadunt, sunt enim arcana regenerationis quae in se innumerabilia sunt, homo vix aliqua eorum scit; renascitur enim homo qui in bono est unoquovis momento a prima infantia {5} ad ultimum vitae in mundo et dein in aeternum, non solum quoad interiora sed etiam quoad exteriora, et hoc per processus stupendos; hi sunt qui quoad multam partem faciunt sapientiam angelicam, quae quod ineffabilis sit et contineat talia quae auris non audivit, {6}et oculus non vidit, {7}nec usquam pervenerunt in cogitationem hominis, notum est; sensus internus Verbi de talibus agit, ita adaequatus est sapientiae angelicae, qui cum inde influit in sensum litterae, fit adaequatus sapientiae humanae, {8}et afficit inde latenter illos qui ex bono in desiderio sunt sciendi vera ex Verbo.
@1 A alters in naturali to naturalis$
@2 quoque$
@3 i paucis dicendum$
@4 i hic$
@5 i usque$
@6 nec$
@7 et nusquam$
@8 afficit enim$

AC n. 5203 5203. `Malae aspectu’: quod significet quae non fidei, constat ex significatione `pulchrarum aspectu’ quod sint quae fidei, de qua mox supra n. 5199, inde hic `malae aspectu’ sunt quae non fidei.

AC n. 5204 5204. `Et graciles carne’: quod significet nec charitatis, constat ex significatione `pinguium carne’ quod sint quae charitatis, de qua etiam supra n. 5200, inde hic `graciles carne’ sunt quae non charitatis, nam in opposito sunt.

AC n. 5205 5205. `Et steterunt juxta vaccas super ripa fluvii’: quod significet quod in terminis ubi vera, constat ex significatione `stare juxta {1} super ripa fluvii’ quod sit in terminis; quod `fluvius’ sit terminus, videatur n. 5196, 5197; et ex significatione `vaccarum’ quod sint vera naturalis, de qua supra n. 5198. Quomodo cum his se habet, nempe quod falsa steterint in terminis ubi vera, ex sequentibus patebit, in specie ubi explicandum venit quid in sensu interno significatur per `septem annorum famem in terra Aegypti’, quae praedicta et significata fuit per `septem vaccas malas aspectu et graciles carne’, tum per `septem aristas graciles et exustas euro’.
@1 i et$

AC n. 5206 5206. `Et comederunt vaccae malae aspectu et graciles carne’: quod significet quod falsa quae non fidei et non charitatis exterminarent, constat ex significatione `comedere’ quod sit consumere, de qua n. 5149, 5157, hic autem exterminare, quia vera quae in naturali, antequam vivificata sunt per caeleste spiritualis, proinde regenerata, quasi exterminata sunt per falsa; ex significatione `vaccarum malarum aspectu’ quod sint quae non fidei, de qua mox supra n. 5203; et ex significatione `gracilium carne’ quod sint quae non charitatis, de qua etiam supra n. 5204.

AC n. 5207 5207. `Septem vaccas pulchras aspectu et pingues’: quod significet vera naturalis quae fidei et charitatis, constat a significatione `vaccarum’ quod sint vera naturalis, de qua supra n. 5198; ex significatione `pulchrarum aspectu’ quod sint quae fidei, de qua n. 5199; et ex significatione `pinguium’ quod sint quae charitatis, de qua n. 5200. Quod ipsam rem attinet, quod nempe vera exterminata sint e naturali per falsa in terminis, sciendum quod hoc fiat in principio in omni regeneratione, vera enim quae principio insinuantur apud hominem, sunt quidem in se vera, sed non sunt vera apud illum priusquam illis adjunctum est bonum; bonum adjunctum facit quod vera sint vera, bonum {1} est essentiale, et vera sunt ejus formalia, quapropter in principio prope vera sunt falsa, seu in terminis ubi vera, etiam sunt falsa; [2] sed sicut bonum conjungitur veris ita aufugiunt falsa; hoc quoque actualiter se ita habet in altera vita, ibi sphaera falsi applicat se veris secundum influxum boni in vera, cum parum boni influit, sphaera falsi prope est, cum plus boni influit, sphaera falsi removet se, et cum bonum prorsus adjunctum est veris tunc sphaera falsi quoque prorsus dissipatur; cum sphaera falsi prope adest, ut fit in principio, prout dictum, tunc quasi exterminantur vera, sed reconduntur interea in interiore et ibi implentur bono, ac inde successive remittuntur; haec sunt quae per `septem vaccas et septem aristas’, et in sequentibus per `septem annos abundantiae annonae et per septem annos famis’ significantur. Sed qui nihil scit de regeneratione, et qui nihil de statu interno hominis, illa non capit.
@1 i enim$

AC n. 5208 5208. `Et expergefactus Pharaoh’: quod significet illustrationis statum, constat (c)ex significatione `expergisci’ quod sit illustrari, de qua n. 3715; et ex repraesentatione Pharaonis quod sit naturale, de qua prius; exinde patet quod per `expergefactus Pharaoh’ significetur illustrationis status in naturali. Per illustrationem hic intelligitur illustratio communis a caelesti spiritualis, ita ab interiore; illustratio quae venit seu influit ab interiore est communis in inferiore, sed fit successive minus communis et tandem particularis sicut insinuantur ibi vera ex bono, unumquodvis enim verum ex bono lucet et quoque illustrat; inde nunc est quod mox supra n. 5206 dictum quod vera e naturali exterminata sint, quod fit ob finem ut naturale communiter illustretur ab interiore, et dein in communi illustratione seu in communi luce reponantur ibi vera in suo ordine, inde naturale illustratur particulariter; [2] correspondentia inter spirituale et naturale apud hominem, seu inter internum et externum ejus, fit eo modo; vera enim primum comparantur, dein illa vera quasi exterminantur; at non exterminantur sed reconduntur, et tunc inferius a superiore seu exterius ab interiore communiter illustratur, et in luce illa reponuntur vera suo ordine; inde omnia ibi vera fiunt imagines sui communis et correspondent. Etiam in omnibus et singulis quae existunt, non modo in spirituali mundo sed etiam in naturali, commune praecedit, et ei dein successive inseruntur minus communia et denique particularia; absque tali insertione seu inaptatione nihil prorsus inhaeret, nam quicquid non in aliquo communi est, et ab aliquo communi pendet, hoc dissipatur, videatur n. (x)917, 3057, 4269, 4325 fin., 4329 med., 4345, 4383.

AC n. 5209 5209. Vers. 5-7. Et obdormivit et somniavit secundo, et ecce septem aristae ascendentes in calamo uno, pingues et bonae. Et ecce septem aristae graciles et exustae euro, germinantes post illas. Et absorbebant aristae graciles septem aristas pingues et plenas; et expergefactus Pharaoh, et ecce somnium. `Et obdormivit’ significat statum obscurum: `et somniavit secundo’ significat provisum: `et ecce septem aristae ascendentes in calamo uno’ significat scientifica quae naturalis, conjuncta; `pingues et bonae’ significat quibus illa quae fidei et charitatis inapplicari possent: `et ecce septem aristae graciles’ significat scientifica nullius usus: `et exustae euro’ significat plena cupiditatum: `germinantes post illas’ significat apparentes juxta: `et absorbebant aristae graciles septem aristas pingues et plenas’ significat quod scientifica nullius usus exterminarent scientifica bona: `et expergefactus Pharaoh’ significat communem illustrationis statum: `et ecce somnium’ significat in obscuro illo.

AC n. 5210 5210. `Et obdormivit’: quod significet statum obscurum, constat a significatione `dormire’ quod sit status obscurus, etiam somnus in spirituali sensu non aliud est, sicut vigilia nec aliud quam status clarus; somnus enim spiritualis est cum vera in obscuro sunt, et vigilia spiritualis cum vera in claro; tantum etiam vigiliae spiritibus est et vicissim illis tantum somni; inde patet quod `obdormire’ sit status obscurus.

AC n. 5211 5211. `Et somniavit secundo’: quod significet provisum, constat ex significatione `somniare’ quod sit provisum, de qua n. 5195.

AC n. 5212 5212. `Et ecce septem aristae ascendentes in calamo uno’: quod significet scientifica quae naturalis, conjuncta, constat a significatione `aristarum’ seu spicarum quod sint scientifica naturalis, de qua sequitur, et ex significatione `in calamo uno’ quod sint conjuncta, quae enim in uno calamo sunt, illa quoad originem conjuncta sunt. Quod `aristae’ seu spicae significent scientifica, est quia `frumentum’ significat bonum naturalis, n. 3580, sunt enim scientifica continentia boni naturalis, sicut sunt aristae frumenti; in genere enim omnia vera sunt vasa boni, ita quoque scientifica, nam haec sunt vera infima; vera infima seu vera exterioris naturalis vocantur scientifica quia sunt in memoria naturali seu externa hominis, et quia participant quoad plurimam partem de luce mundi, et inde sisti et repraesentari possunt coram aliis per formas vocum, seu per ideas formatas in voces per talia quae sunt mundi et ejus lucis; quae autem sunt in memoria interiore, non vocantur scientifica sed vera, quatenus participant de luce caeli, nec nisi quam per illam lucem intelligibilia sunt, et per formas vocum seu per ideas formatas in voces per talia quae sunt caeli et ejus lucis enuntiabilia. Scientifica quae hic per `aristas’ seu spicas significantur, sunt scientifica Ecclesiae, de quibus videatur n. 4749, 4844, 4964, 4965. [2] Quod duo somnia essent, unum de septem vaccis, alterum de septem aristis, erat quia in sensu interno agitur de utroque naturali, interiore et exteriore, et in sequentibus de utriusque renascentia; per `septem vaccas’ significata sunt illa quae interioris naturalis sunt, et appellata sunt vera naturalis, n. 5198, et per `septem aristas’ vera exterioris naturalis, et appellantur scientifica. [3] Scientifica interiora et exteriora {1}significantur per `spicas fluvii Euphratis usque ad fluvium Aegypti’ apud Esaiam,
Erit porro in die illo, excutiet Jehovah de spica fluvii usque ad fluvium Aegypti, et vos colligemini alteri unus, filii Israelis: erit porro in die illo, clangetur buccina magna, et venient pereuntes in terra Asshuris, et expulsi in terra Aegypti, et incurvabunt se Jehovae in monte sanctitatis, in Hierosolyma, xxvii 12, 13;
pereuntes in terra Asshuris’ pro veris interioribus, et `expulsi in terra Aegypti’ pro veris exterioribus seu scientificis. [4] Comparatio cum gramine, spica, frumento involvit quoque renascentiam hominis per scientifica, vera fidei et bona charitatis, apud Marcum,
Jesus dixit, Ita se habet regnum Dei, quemadmodum cum homo projicit semen super terram, dormit dein, et surgit noctu et die, semen vero germinat et crescit, dum nescit ipse; ultronea enim terra fructum fert, primo gramen, dein spicam, deinde frumentum in spica; cum autem productus fuerit fructus, statim {2}immittet falcem quia institit messis, iv 26-29;

`regnum Dei’ quod comparatur gramini, spicae et frumento, est caelum apud hominem per regenerationem; qui enim regeneratus est, in se habet regnum Dei et fit in imagine regnum Dei seu caelum; `gramen’ est primum scientificum, `spica’ est inde scientificum veri, `frumentum’ est inde bonum. Etiam leges latae de `spicilegiis’, Lev. xix 9, xxiii 22; tum de `libertate avellendi spicas e segete socii’, Deut. xxiii 26 [A.V. 25]; et quoque de `non edendo pane, spica tosta, nec virente, antequam munus Dei attulerint’, Lev. xxiii 14, repraesentabant talia quae significantur per `spicas’.
@1 after Aegypti$
@2 immittit$

AC n. 5213

5213. `Pingues et bonae’: quod significet quibus illa quae fidei et charitatis, inapplicari possent, constat ex significatione `pinguium’ cum praedicatur de scientificis quae per `aristas’ significantur, quod sint receptibilia boni fidei, proinde quibus illa quae fidei, inapplicari possunt; scientifica enim sunt vasa, de quibus cum praedicatur `pinguedo’, significatur aptitudo recipiendi talia quae sunt fidei ex charitate; et ex significatione `bonarum’ cum praedicatur de scientificis quae per `aristas’ significantur, quod sint receptibilia boni charitatis, proinde quibus illa quae sunt charitatis, inapplicari possunt; quod `pingues’ spectent illa quae (t)sunt fidei, et `bonae’ illa quae sunt charitatis, est ex more ubivis in Verbo; ubi enim bina adjectiva uni rei applicantur, ibi unum involvit illa quae fidei sunt et alterum illa quae charitatis, et hoc propter conjugium veri et boni in singulis Verbi, n. 683, 793, 801, 2173, 2516, 2712, {x}4137 fin., 5138; (m)quod `pingues’ significent illa quae sunt fidei, et `bonae’ illa quae sunt charitatis, etiam patet {1}a parallelis quae praecedunt de vaccis, n. 5199, 5200(n). [2] Scientifica quibus inapplicari possunt illa quae sunt fidei et charitatis, sunt perplura, sicut omnia scientifica Ecclesiae quae per `Aegyptum’ in bono sensu significantur,. de quibus n. 4749, 4844, 4964, 4965, consequenter omnia scientifica quae vera de correspondentiis, de repraesentativis, de significativis, de influxu, de ordine, de intelligentia et sapientia, de affectionibus, immo omnia vera interioris et exterioris naturae tam visibilia quam invisibilia, quia haec correspondent veris spiritualibus.
@1 ab illis$

AC n. 5214 5214. `Et ecce septem aristae graciles’: quod significet scientifica nullius usus, constat ex significatione `aristarum’ quod sint scientifica, de qua supra n. 5212; et ex significatione `gracilium’ quod sint quae nullius usus; gracile enim opponitur pleno, et plenum dicitur in quo usus, seu quod idem, in quo bonum, omne enim bonum est usus; quapropter `gracile’ est quod nullius usus. Scientifica nullius usus sunt quae non alium finem habent quam gloriam et voluptatem; illi fines sunt nullius usus quia non conducunt proximo.

AC n. 5215 5215. `Et exustae euro’ quod significet plena cupiditatum, constat ex significatione `exuri euro’ quod sit consumi ab igne cupiditatum; `eurus’ enim et `oriens’ in genuino sensu est amor in Dominum et amor erga proximum, n. 101, 1250, 3249, 3708, (x)3762; inde in opposito est amor sui et amor mundi, proinde{1} concupiscentiae (c)et cupiditates, nam hae sunt amorum illorum; de his praedicatur `ignis’ ex causa de qua n. 5071, consequenter `exuri’. [2] Sunt enim binae origines caloris, sicut quoque sunt binae origines lucis, una origo caloris est ex sole mundi, altera origo caloris est ex sole caeli, qui est Dominus; quod sol mundi calorem effundat in suum mundum et in omnia quae ibi sunt, notum est; quod autem sol caeli calorem infundat in universum caelum, non ita notum est; {2}at usque notum esse potest si modo reflectatur super calorem qui intrinsecus in homine est, et non commune habet cum calore mundi, hoc est, super calorem qui vitalis vocatur; inde sciri posset quod hic calor alius indolis sit quam calor mundi, quod nempe ille sit vivus, hic autem prorsus non vivus, et quod ille calor, quia vivus, accendat interiora hominis, nempe ejus voluntatem et intellectum, et quod det desiderare et amare, tum affici; inde quoque desideria, amores, affectiones sunt calores spirituales, et quoque ita vocantur; quod calores sint, manifeste patet, ex corporibus enim vivis ab undique exspirat calor, etiam in maximo frigore; et quoque cum increscunt desideria {3}et affectiones, hoc est, amores, tunc in eo gradu incalescit corpus; hic calor est qui in Verbo intelligitur per aestum, ignem, flammam, et {4}est in genuino sensu amor caelestis et spiritualis, ac in opposito sensu amor corporeus et terrestris; inde constare potest quod hic per `exuri euro’ significetur consumi igne cupiditatum, et cum praedicatur de scientificis quae {5}sunt `aristae graciles’, quod significetur quod plena sint cupiditatum. [3] Quod per `eurum’ seu ventum orientis significentur illa quae cupiditatum et inde phantasiarum sunt, constat a locis in Verbo ubi nominatur, sicut apud Davidem,

Proficisci fecit eurum in caelis, et produxit virtute Sua austrum; ac depluere fecit super illos sicut pulverem carnem, sicut arenam maris avem alae, Ps. lxxviii 26, 27;
quod per `carnem quam ventus ille adduxit’ significatae sint concupiscentiae, et per `avem alae’ phantasiae inde, patet apud Mosen, Num. xi 31-35, quod ubi plaga populi propter esum carnis, vocatum nomen loci illius `sepulcra concupiscentiae, quia ibi sepeliverunt populum concupiscentes’: [4] apud Ezechielem,
Ecce vitis plantata num prosperabitur? nonne cum attigerit (c)illam ventus orientalis (eurus) exarescet exarescendo? super areolis germinis illius exarescet, xvii 10:
et apud eundem,
Vitis evulsa est in ira, in terram projecta est, et ventus orientis arefecit fructum ejus; divulsae sunt et exaruerunt unaquaevis {6}virga roboris ejus; ignis comedit unamquamque, . . . exivit enim ignis e virga ramorum ejus, comedit fructum ejus, ut non sit in ea virga roboris, . . . sceptrum ad dominandum, xix 12, 14;
ibi `ventus orientalis’ seu eurus pro illis quae sunt cupiditatum: apud Esaiam,
Meditatus est de vento suo duro, in die euri, xxvii 8:
[5] apud Hosheam,
Veniet eurus, ventus Jehovae a deserto ascendens, et exarescet scaturigo ejus, et exsiccabitur fons ejus, ille depraedabitur thesaurum omnis vasis desiderii, xiii 15;
ibi quoque `ventus orientis’ seu `eurus’ pro illis quae sunt cupiditatum: similiter apud Jeremiam,
Sicut ventus orientalis dispergam eos coram hoste, xviii 17:
[6] apud Davidem,
Per ventum orientalem confringes naves Tarshish, Ps. xlviii 8 [A.V. 7]:
apud Esaiam,
Deseruisti populum Tuum, domum Jacobi, quia repleti sunt {7}euro, et divinatores {8}sicut Philistaei, ii 6:
apud Hosheam,

Ephraim pascens ventum, et persequitur eurum, omni die mendacium et vastationem multiplicat, xii 2 [A.V. 1];
`ventus’ hic pro phantasiis, et `eurus’ pro cupiditatibus: simile etiam per `ventum orientalem’ in sensu interno intelligitur, per quem `productae sunt locustae’, et per {9}quem `locustae conjectae in mare’, Exod. X 13, 19; et quoque per quem `divisae sunt aquae maris Suph, Exod. xiv 21.
@1 i affectiones illorum$
@2 sed$
@3 vel$
@4 consequenter$
@5 per aristas graciles significantur$
@6 (virga) A, Sch$
@7 i ab$
@8 sunt I$
@9 But see n. 7702$

AC n. 5216 5216. `Germinantes post illas’: quod significet apparentes juxta, constat a significatione `germinare’ hic quod sit apparere; et ex significatione `post eas’ quod sit juxta seu in termino, sicut per vaccas malas et graciles ascendentes `post eas’, {1}nempe post vaccas pulchras et pingues, significatur, n. 5202; quod `post eas’ sit juxta, est quia `post’ est successivum temporis, et in spirituali mundo, consequenter in spirituali sensu, notio temporis nulla est sed loco ejus tale status quod correspondet.
@1 seu$

AC n. 5217 5217. `Et absorbebant aristae graciles septem aristas pingues et plenas’: quod significet quod scientifica nullius usus exterminarent scientifica bona, constat ex significatione `aristarum gracilium’ quod sint scientifica nullius usus, de qua supra n. 5214; ex significatione `aristarum pinguium et plenarum’ quod sint scientifica quibus illa quae fidei et charitatis, inapplicari possent, de qua n. 5213, consequenter scientifica bona; et ex significatione `absorbere’ quod sit exterminare, similiter ac `comedere’, ut de vaccis dicitur supra n. 5206; quod scientifica bona exterminentur per scientifica nullius usus, seu quod vera per falsa, videatur n. 5207; [2] ita quoque in spirituali mundo se habet; ubi falsa sunt, ibi vera subsistere non possunt, et vice versa ubi vera, ibi non falsa; unum exterminat alterum, sunt enim opposita; causa est quia falsa sunt ex inferno et vera sunt ex caelo; apparet quandoque sicut falsa et vera in uno subjecto sint, at non sunt falsa quae opposita sunt veris ibi, sed quae associantur per applicationes; subjectum ubi vera et simul falsa quae opposita, subsistunt, vocatur tepidum, et subjectum in quo falsa et vera commixta sunt, vocatur profanum.

AC n. 5218 5218. `Et expergefactus Pharaoh’: quod significet communem illustrationis statum, constat ex illis quae supra n. 5208 explicata sunt, ubi eadem verba.

AC n. 5219

5219. `Et ecce somnium’: quod significet in obscuro illo, constat ex significatione `somnii’ quod sit status obscurus, de qua n. 1838, 2514, 2528, 5210. Obscurum dicitur quia vera exterminata sunt, ubi enim non vera, ibi est obscurum, lux enim caeli solum in vera influit, nam lux caeli est Divinum Verum a Domino, inde vera apud angelos et apud spiritus, et quoque apud homines; sunt luces succenturiatae, sed lucem suam a Divino Vero habent per bonum in veris; nisi enim vera sint ex bono, hoc est, nisi vera bonum in se habeant, non recipere possunt aliquam lucem a Divino; per bonum recipiunt, bonum enim est sicut ignis seu flamma, et vera sunt sicut luces inde. Etiam vera absque bono in altera vita lucent, sed lucent luce hiemali, quae lux fit caligo ad lucem caeli; [2] ex his constare potest quid per obscurum hic intelligitur, quod nempe status naturalis cum scientifica bona per scientifica nullius usus exterminata sunt; tale obscurum est quod communiter illustrari potest, n. 5208, 5218; at obscurum ex falsis nullatenus potest, falsa enim sunt totidem tenebrositates quae lucem caeli exstinguunt, et faciunt inde obscurum quod illustrari nequit priusquam falsa remota sunt.

AC n. 5220

5220. Vers 8. Et factum in matutino agitatus spiritus illius, et misit et vocavit omnes magos Aegypti, et omnes sapientes illius, et narrabat Pharaoh illis somnium suum, et nemo interpretans illa Pharaoni. `Et factum in matutino’ significat in novo illo statu: `agitatus spiritus illius’ significat turbam: `et misit et vocavit omnes magos Aegypti, et {1} sapientes illius’ significat in consultando scientifica interiora tum exteriora: `et narrabat Pharaoh illis somnium{2} significat de futuris: `et nemo interpretans illa Pharaoni’ significat quod nesciretur quid contingeret.
@1 A I, here and 5223, o omnes; cp above.$
@2 A I here and 5224 o suum; cp above.$

AC n. 5221 5221. `Et factum in matutino’: quod significet in novo illo statu, constat a significatione `factum’ seu fuit quod involvat novum, de qua n. 4979, 4987; et ex significatione `matutini’ seu mane quod sit illustrationis status, de qua n. 3458, 3723, hic status est ille novus qui intelligitur, de quo videatur mox supra n. 5218; agitur hic de illo statu et ejus quali, quod nempe turba ibi propter obscurum de contingentibus; sed de quali illius status vix aliquis scire quid potest, nisi sit in sphaera spirituali, et tunc simul in attentione ad illa quae intus peraguntur; [2] alioquin ne quidem sciri potest quid sit communiter illustrari, et particulariter illustrari, et ne quidem quid sit illustrari, minus quod in {1}communi illustrationis statu principio sit turba, et quod non prius tranquillum quam cum vera ex bono reposita sunt in suo ordine; quomodo haec se habent, clare percipitur ab angelis, etiam a spiritibus bonis, quia hi in sphaera spirituali sunt; talia sapere et cogitare illis deliciae sunt, at homini qui in sphaera naturali est, et magis qui in sphaera sensuali, et adhuc magis qui in crasse sensuali ex (x)corporeis et terrestribus, talia taedia sunt.
@1 communis$

AC n. 5222 5222. `Agitatus spiritus illius’: quod significet turbam, constat ex significatione `agitari spiritu’ quod sit turbari: per `spiritum’ hic, ut quoque aliquoties alibi in Verbo, intelligitur interior affectio et cogitatio quae quoque sunt spiritus hominis; antiqui vocarunt illa spiritum, {1}sed per spiritum in specie intellexerunt interiorem hominem qui victurus post mortem corporis; at hodie per spiritum ubi in tali sensu legitur, solum intelligitur cogitativum, et hoc absque {2}alio subjecto quam corpore in quo sit; [2] ex causa quia non amplius creditur quod interior homo sit ipse homo, sed quod interior homo, qui vulgo anima aut spiritus vocatur, sit modo cogitatio absque subjecto adaequato; consequenter quia cogitatio absque subjecto in quo, quod post mortem corporis sicut aethereum aut flammeum quid dissipabitur; tale intelligitur hodie per spiritum, ut cum dicitur agitari spiritu, contristari spiritu, laetari spiritu, ovare spiritu, cum tamen est ipse interior homo qui spiritus vocatur, qui agitatur, contristatur, laetatur, ovat, qui {3} est homo in forma prorsus humana, sed invisibili oculis corporis, apud quem cogitatio.
@1 at$
@2 aliquo$
@3 i homo$

AC n. 5223 5223. `Et misit et vocavit omnes magos Aegypti et {1}omnes sapientes illius’: quod significet in consultando scientifica interiora tum exteriora, constat ex significatione `magorum’ quod in (t)bono sensu sint scientifica interiora, de qua sequitur; et a significatione `sapientum’ quod sint scientifica exteriora, de qua etiam sequitur. Quod per `magos et sapientes Aegypti’ significentur scientifica, est quia Aegyptus fuerat inter illa regna ubi Ecclesia Antiqua repraesentativa fuit, n. 1238, 2385; sed in Aegypto scientifica (t)illius Ecclesiae imprimis excolebantur, quae fuerunt de correspondentiis, repraesentativis et significativis, per quae scientifica explicabantur illa quae in libris {2}Ecclesiae scripta {3}erant, et quae in cultu eorum sancto fiebant, n. 4749, 4964, 4966; inde obtinuit quod per `Aegyptum’ significata sint in genere scientifica, n. 1164, 1165, 1186, 1462, et quoque per `Pharaonem’ regem ejus; primarii apud illos qui scientifica illa callebant et docebant, vocabantur `magi et sapientes’, qui scientifica mystica `magi’, qui scientifica non mystica `sapientes’, consequenter qui scientifica interiora `magi’, et qui scientifica exteriora `sapientes’; inde est quod (t)per illos talia in Verbo significentur; at postquam scientificis Ecclesiae interioribus coeperunt abuti ac illa in magica vertere, tunc per `Aegyptum’ quoque coeptum significari scientificum quod pervertit, et pariter per `magos Aegypti, et sapientes illius’. [2] Magi illius temporis noverunt talia quae spiritualis mundi sunt, didicerunt illa ex correspondentiis et repraesentativis Ecclesiae, quapropter etiam multi eorum communicabant cum spiritibus et inde didicerunt artes illusorias per quas miracula magica fecerunt; sed qui `sapientes’ dicebantur, non talia curabant, verum aenigmatica solvebant et causas rerum naturalium docebant; in talibus imprimis constabat illius temporis sapientia, et talia posse vocabatur sapientia; ut constare potest ex illis quae de Salomone memorantur in Libro Primo Regum,
Multiplicata est sapientia Salomonis prae sapientia omnium filiorum orientis, et prae omni sapientia Aegyptiorum, adeo ut sapiens fuerit prae omnibus hominibus, prae Ethane Ezrahita, et Hemane, et Kalkole, et Dardao, filiis Maholis, locutus est tria millia proverbiorum, et fuit canticum ejus quinque et millia. Insuper locutus est de lignis, a cedris quae in Libano usque ad hyssopum quae exiens e pariete; locutus etiam est de bestia, et de ave, et de reptili, et de piscibus. Ideo venerunt ex omnibus populis ad audiendum sapientiam Salomonis, a cum omnibus regibus terrae qui audiverunt de sapientia ejus, v 10-14 [A.V. iv 30-34]:
et quae de regina Shebae memorantur in eodem Libro,
Quod venerit ad tentandum eum aenigmatibus, . . . et indicavit ei Salomo omnia verba ejus, non fuit verbum occultum a rege quod non indicaret illi, x 1 seq.:
[3] inde patet quid illo tempore dicebatur sapientia, et quinam non solum in Aegypto sed etiam alibi, ut in Syria, Arabia, Babele vocabantur sapientes; sed in sensu interno per `sapientiam Aegyptiacam’ non aliud significatur quam scientia rerum naturalium, et per `magiam’ scientia rerum spiritualium, ita per `sapientes’ scientifica exteriora, et per `magos’ scientifica interiora, et per `Aegyptum’ in genere scientia, n. 1164, 1165, 1186, 1462, 4749, 4964, 4966; (m)per Aegyptum et ejus sapientes non aliud intellectum fuit apud Esaiam,

Stulti sunt principes Zoanis, sapientum consiliariorum Pharaonis consilium obbrutuit, quomodo dicitur ad Pharaonem, Filius sapientum ego, filius regum antiquitatis? ubi nunc sapientes tui? xix 11, 12.(n)
[4] Quod `magi’ dicerentur, qui in scientia spiritualium essent, et quoque {4}inde in revelationibus, constat a
Magis qui ab orientalibus venerunt Hierosolymam, quaerentes ubi esset natus Rex Judaeorum, dicentesque quod viderint Ipsius stellam in oriente, et venerint ad adorandum Ipsum, Matth. ii 1, 2:
et quoque constat a Daniele, qui {5}vocatur princeps magorum, Dan. iv 6 (A.V. 9): et alibi
Regina dixit ad regem Belshazzar, Est vir in regno tuo in quo spiritus deorum sanctorum; et in diebus patris tui lux et intelligentia et sapientia, sicut sapientia deorum, inventa est in eo; ideo rex Nebuchadnezzar pater tuus, principem magorum divinatorum, Chaldaeorum, decisorum constituit eum, Dan. v 11:
et {6}adhuc,
Non inventus est de omnibus sicut Daniel, Hananiah, Mishael, et Azariah; cum namque starent coram rege, omne verbum sapientiae intelligentiae quod quaesivit ex iis rex, deprehendit eos decem vicibus supra omnes magos, divinatores qui in regno illius, Dan. i 19, 20.
[5]Quod per `magos’ in opposito sensu intelligantur qui perverterunt spiritualia et inde magica exercuerunt, notum est, sicut qui memorantur Exod. vii 9-12, viii 3, (x)15 (A.V. 7, 19), ix 11; magia enim non aliud erat quam perversio, et perversa applicatio talium quae sunt ordinis in mundo spirituali, inde magia descendit; sed magia illa hodie naturalis vocatur, ex causa quia non aliquid supra aut ultra naturam amplius agnoscitur; {7}spirituale, nisi per id intelligatur interius naturale, negatur.
@1 A I o$
@2 i eorum$
@3 sunt$
@4 i qui$
@5 vocatus est$
@6 alibi$
@7 spirituali$

AC n. 5224 5224. `Et narrabat Pharaoh illis somnium {1}: {2}quod significet de futuris, constat ex significatione `somnii’ quod sit praevidentia, praedictio, eventus, de qua n. 5091, 5092, 5104, ita futura; quomodo haec in sensu interno se habent, constat a serie rerum; agitur{3} in hoc versu de novo statu naturalis cum in obscuro est propter vera inde exterminata, et quod tunc ibi turba in consultando scientifica de futuris; cum enim tale obscurum contingit, tunc incidit ilico cogitatio quid eventurum; hoc quia commune est in omni tali statu cum regeneratur homo, ideo hic in sensu interno ille status describitur; sed tales status hodie ignoti sunt, [2]tam quia pauci regenerantur quam quia illi qui regenerantur, non reflectunt super talia; quae interius apud hominem peraguntur, hodie non curat homo quia externa occupant totum, et ei apud quem externa occupant totum, hoc est, ubi externa sunt fines vitae, interna nihili sunt; de obscuro{4} illo’ dicerent, Quid mihi illa, cum nihil lucri inde, nec aliquid honoris? quare cogitandum de statu animae, seu de statu interni hominis, num is in obscuro sit cum vera exterminata, vel num in claro cum vera ibi reposita? ad quid conducit id scire? Num internus aliquis homo sit, et num alius status animae sit quam qui corporis, in dubio sum; immo num aliqua anima sit quae vivit post mortem. Quis redierat ex mortuis, et indicaverat?. Ita loquitur hodie secum homo Ecclesiae, et ita cogitat cum audit aut legit aliquid de statu interni hominis; inde patet unde est quod illa quae intus apud hominem peraguntur, [3]hodie in occulto sint et plane nesciantur; {5}tale obscurum intellectus nusquam fuerat apud antiquos, sapientia eorum {6}fuerat excolere interiora et sic utramque facultatem tam intellectualem quam voluntariam perficere, et {7}per id prospicere animae suae; quod antiquis talia curae fuerint, liquet ab eorum scriptis quae etiam hodie exstant, et quoque ex desiderio omnium audiendi Salomonem, nam
Ideo venerunt ex omnibus populis ad audiendum sapientiam Salomonis, a cum omnibus regibus terrae qui audiverunt de sapientia ejus, 1 Reg. v 14 (A.V. iv 34);
et ideo venit regina Shebae; et ex beatitudine in quam venit ex sapientia Salomonis, dixit
Beati viri tui, beati servi tui hi, qui stant coram te jugiter, ac audiunt sapientiam tuam, 1 Reg. x 8;
quis hodie `se beatum’ dicturus ex eo?
@1 see p. 24, ft 1$
@2 A I o but see 5220$
@3 i enim$
@4 hoc$
@5 aliud quam cogitare, ita nescit (poss. d.)$
@6 fuit$
@7 sic$

AC n. 5225

5225. `Et nemo interpretans illa Pharaoni’: quod significet quod nesciretur quid contingeret, constat ex significatione `interpretari’ quod sit scire quid contingeret, de qua n. 5141, inde `nemo interpretans’ est nescire {1}, `nemo’ enim in sensu interno est negativum rei, ita `non’, nam idea personae vertitur in ideam rei in sensu interno, sicut idea viri, mariti, feminae, uxoris, filii, filiae, pueri, virginis, in ideam veri aut boni, et sicut supra n. 5223, idea magi et sapientis in ideam scientificorum interiorum et exteriorum; causa est quia in mundo spirituali, seu in caelo, non personae sed res sub intuitionem veniunt, personae enim limitant ideam et concentrant ad finitum quoddam, at res non limitant et concentrant sed extendunt ad Infinitum, ita ad Dominum; inde quoque est quod nusquam aliqua persona quae in Verbo nominatur, in caelo percipiatur, sed loco ejus res quae per illam personam repraesentatur, ita quoque nec aliquis populus aut gens, sed quale ejus; immo etiam prorsus nescitur aliquod historicum Verbi de persona, gente ac populo, in caelo, consequenter {2}nec scitur quis Abraham, quis Jishak, quis Jacob, quis populus Israeliticus, et quae gens Judaica, sed percipitur ibi quid Abraham, quid Jishak, quid Jacob, quid populus Israeliticus, {3}quid gens Judaica{4}, ita in omnibus reliquis; inde est loquela angelica illimitata et quoque universalis respective.
@1 i id$
@2 A is much altered but appears to have been nescitur quis Abraham etc., then changed the several quis to de with ablative, later restored to quis.$
@3 i et$
@4 A i but d hoc est, quid per illos repraesentatur$

AC n. 5226 5226. Vers. 9-13. Et locutus princeps pincernarum cum Pharaone, dicendo, Peccatorum meorum ego recordor hodie. Pharaoh succensuit super servos suos, et dedit me in custodiam domo principis satellitum, me et principem pistorum. Et somniavimus somnium in nocte una, ego et is, quisque secundum interpretationem somnii sui somniavimus. Et ibi cum nobis puer Hebraeus servus {1}principis satellitum, et narravimus ei, et interpretatus nobis somnia nostra, cuique secundum somnium (x)suum interpretatus. Et factum, quemadmodum interpretatus nobis, ita fuit, me reduxit super stationem meam, et eum suspendit. `Et locutus princeps pincernarum cum Pharaone’ significat cogitationem ex sensuali parti intellectuali subjecto: `dicendo’ significat perceptionem inde: `Peccatorum meorum {2} recordor hodie’ significat de disjunctionis statu: `Pharaoh succensuit super servos suos’ significat cum naturale se averteret: `et dedit me in custodiam domo principis satellitum’ significat rejectionem ab illis quae primaria interpretationi: `me et principem pistorum’ significat utrumque sensuale: `et somniavimus somnium in nocte una’ significat praevisum in obscuro: `ego et is’ significat de utroque sensuali: `quisque secundum interpretationem somnii sui somniavimus’ significat quid eveniret utrique: `et ibi cum nobis puer Hebraeus’ significat quod tentationis causa illuc rejectum insons Ecclesiae: `servus principis satellitum’ significat in quo verum quod primario inserviret interpretationi: `et narravimus ei’ significat quod inde perceptio: `et interpretatus nobis somnia nostra’ significat quid inesset praevisis in obscuro: `cuique secundum somnium suum interpretatus’ significat ex vero: `et factum, quemadmodum interpretatus nobis, ita fuit’ significat quod sic eveniret: `me reduxit super stationem meam’ significat quod sensuale partis intellectualis reciperetur: `et eum suspendit’ significat quod sensuale partis voluntariae rejiceretur.
@1 Thus A I here and 5237, but see p. 4$
@2 A I o ego here and 5229; cp above$

AC n. 5227 5227. `Et locutus princeps pincernarum cum Pharaone’: quod significet cogitationem ex sensuali parti intellectuali subjecto, constat ex significatione `loqui’ quod sit cogitare, de qua n. 2271, 2287, 2619; et ex repraesentatione `principis pincernarum’ quod sit sensuale parti intellectuali subjectum, de qua n. 5077, 5082; quid cogitatio ex sensuali, videatur n. 5141.

AC n. 5228 5228. `Dicendo’: quod significet perceptionem inde, constat ex significatione `dicere’ quod sit percipere, de qua n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2080, 2619, 2862, 3395, 3509; quid perceptio inde, seu perceptio ex cogitatione, non ad captum explicari potest quia hodie prorsus ignotum est quid perceptio spiritualis, et quod ignotum est, hoc non intrat in sensum, utcumque describitur; perceptio enim non aliud est quam loquela aut cogitatio angelorum qui apud hominem; illa loquela aut cogitatio cum influit, fit perceptio quod ita sit vel {1}non ita sit, sed non apud alios quam qui in bono amoris et charitatis sunt, nam per bonum influit; apud illos perceptio illa producit cogitationes, nam perceptivum illis est commune cogitationis; at perceptio ex cogitatione actualiter non datur sed apparenter; {2}verum de hoc arcano non plus dici potest quia, ut dictum, hodie ignotum est quid perceptio.
@1 quod$
@2 sed$

AC n. 5229 5229. `Peccatorum meorum {1} recordor hodie’: quod significet de disjunctionis statu, constat a significatione `peccatorum’ quod sint quae inversi ordinis, de qua n. 5076; et ex significatione `recordari’ quod sit conjunctio, de qua n. 5169, ita `peccatorum recordari’ est {2}conjungi cum illis quae inversi ordinis sunt, consequenter {3}disjungi a naturali quod per Pharaonem repraesentatur; quod enim conjungitur cum illis quae in inverso ordine sunt, disjungitur ab illis quae in ordine; quod `recordari’ sit conjunctio, est quia recordatio alicujus in altera vita conjungit; ut primum enim aliquis spiritus recordatur alterius, sistitur {4}is praesens, et quoque ita praesens ut colloquantur; inde est quod angeli et spiritus, omnes quos cognoverunt {5}, et de quibus audiverunt, possint offendere, eos praesentes videre, et cum iis loqui, cum Dominus concedit ut illorum recordentur, n. 1114.
@1 see p. 29, ft 5.$
@2 A had conjunctio cum illis; note conjunctio below.$
@3 d disjunctio, rewrites it$
@4 A d is, i hic$
@5 i in mundo$

AC n. 5230 5230. `Pharaoh succensuit super servos suos’: quod significet cum naturale se averteret, constat ex illis quae supra n. 5080, 5081 explicata sunt, ubi similia verba.

AC n. 5231 5231. `Et dedit me in custodiam domo principis satellitum’: quod significet rejectionem ab illis quae primaria interpretationi, constat etiam ab illis quae supra n. 5083, 5084 explicata sunt, ubi similia verba.

AC n. 5232 5232. `Me et principem pistorum’: quod significet utrumque sensuale, constat a repraesentatione `principis pincernarum’, qui hic intelligitur per `me’, quod sit sensuale parti intellectuali subjectum in genere, de qua n. 5077, 5082; et ex repraesentatione `principis pistorum’ quod sit sensuale parti voluntariae subjectum in genere, de qua n. 5078, 5082; ita per `me et principem pistorum’ significatur utrumque sensuale; dicitur utrumque sensuale quia in homine, quae vitam ejus faciunt, sunt binae facultates, nempe voluntas et intellectus, ad quas se referunt omnia et singula quae in homine; quod binae facultates in homine sint quae constituunt vitam ejus, est quia duo sunt quae faciunt vitam in caelo, nempe bonum et verum; bonum se refert ad voluntatem, verum ad intellectum; inde patet quod duo sint quae faciunt hominem spiritualem, et consequenter illum beatum in altera vita, nempe charitas et fides; charitas enim est bonum, et fides est verum; et charitas se refert ad voluntatem, et fides ad intellectum; [2]ad illa bina, nempe ad bonum et verum, etiam se referunt omnia et singula in natura, inde existunt et inde subsistunt; quod ad illa bina se referant, patet manifeste ex calore et luce; calor se refert ad bonum et lux ad verum, quapropter etiam calor spiritualis est bonum amoris, et lux spiritualis est verum fidei; cum omnia et singula in universa natura ad illa bina, nempe ad bonum et verum, se {1}referunt, et bonum repraesentatur in calore, et fides in luce, judicet quisque qualis homo est ex sola fide absque charitate, seu quod idem, ex solo intelligere verum absque velle bonum; annon similis est statui hiemis, quando lux splendet et usque omnia et singula torpent quia absque calore? Talis status est hominis qui in sola fide est et non in bono amoris; est in gelu et in tenebris, in gelu quia est contra bonum, in tenebris quia ex eo est contra verum; qui enim est contra bonum {2}, is quoque contra verum est, utcumque videatur sibi quod non sit, nam unum trahit in suam partem alterum; talis fit ejus status post mortem.
@1 referant$
@2 i est$

AC n. 5233

5233. `Et somniavimus somnium in nocte una’: quod significet praevisum in obscuro constat a significatione `somnii’ quod sit praevisum, de qua n. 3698, 5091; et ex significatione `noctis’ quod sit status umbrae, de qua n. 1712, ita obscurum.

AC n. 5234 5234. `Ego et is’: quod significet de utroque sensuali, constat ex repraesentatione `pincernae’, qui hic est `ego’, quod sit unum sensuale, et ex repraesentatione `pistoris’, qui hic est `is’, quod sit alterum sensuale, de quibus mox supra n. 5232.

AC n. 5235

5235. `Quisque secundum interpretationem somnii sui somniavimus’: quod significet quid eveniret utrique, constat ex significatione `interpretationis’ quod sit quid in se haberet et quid contingeret, de qua n. 5093, {1}5105, 5107, 5141, ita quid eveniret, nempe ex praeviso, quod significatur per `somnium’, n. 5233.
@1 I has 5705, 5707, 5741. S wrote 51 rather like 57$

AC n. 5236

5236. `Et ibi cum nobis puer Hebraeus’: quod significet quod tentationis causa illuc rejectum insons Ecclesiae, constat ex significatione `pueri’ quod sit insons, de qua sequitur; et ex significatione `Hebraei’ quod sit qui ab Ecclesia, de qua n. 5136, ita quod est Ecclesiae; quod tentationis causa illuc {1}rejectus, significatur per quod `ibi esset’, nempe in custodia; nam per custodiam in quam missus Josephus, significatur status tentationis, n. 5036, 5037, 5039, 5044, 5045, de quo statu in cap. xxxix et xl actum est. [2]Quod `puer’ sit insons, est quia infans in sensu interno est innocens; in Verbo enim memoratur lactens, infans, puer, et per illos significantur tres gradus innocentiae, primus gradus per `lactentem’, alter per `infantem’, et tertius per `puerum’; sed quia apud puerum exui incipit innocentia, ideo per `puerum’ significatur id innocens quod vocatur insons; quia innocentiae tres gradus per illos, etiam amoris et charitatis tres gradus per eosdem significantur, ex causa quia amor caelestis et spiritualis, hoc est, amor in Dominum et charitas erga proximum, non dari possunt nisi quam in innocentia; sed sciendum quod innocentia lactentium, infantum et puerorum sit modo externa, et quod non detur apud hominem innocentia interna quam postquam is e novo natus est, hoc est, e novo (t)quasi factus lactens, infans et puer; hi status sunt qui per illos significantur in Verbo, nam in sensu interno Verbi non nisi quam spirituale intelligitur, proinde spiritualis nascentia quae renascentia et quoque regeneratio vocatur. [3]Quod innocens quod insons dicitur, significetur per `puerum’, constat apud Lucam,
Jesus dixit, Quicumque non recipit regnum Dei ut {2}puer, non ingredietur in illud, xviii 17;
`recipere regnum Dei ut puer’ est charitatem et fidem ex innocentia: apud Marcum,
Jesus accepit {2}puerum, statuit illum in medio eorum inque ulnas suscepit illum; dixit illis, Quisquis unum ex talibus pueris suscipit in nomine Meo, Me suscipit, ix 36, 37, Luc. ix 47, 48;

per `puerum’ hic repraesentata est innocentia quam qui suscipit, Dominum suscipit, quia Ipse est ex Quo omne innocentiae; quod `suscipere puerum in nomine Domini’ non {3} sit {4}puerum suscipere, quisque videre potest, {5}ita quod caeleste per id repraesentatum sit: [4]apud Matthaeum, {6}Pueri in templo clamarunt, Osanna filio Davidis: indignati sunt, …{7}quare Jesus dixit illis, Anne legistis quod ex ore infantum et lactentium perfecisti laudem? xxi 15; 16, Ps. viii 3 (A. V. 2);
quod `pueri clamarent, Osanna filio Davidis’ erat ut repraesentaretur quod innocentia solum agnoscat et recipiat Dominum, hoc est, illi {8}quibus innocentia est; per quod `ex ore infantum et lactentium perfecisti laudem’ significatur quod non per aliam viam laus ad Dominum venire queat quam per innocentiam; per hanc solam fit omnis communicatio, et omnis influxus, proinde accessus; (m)inde est quod Dominus dicat, apud {9}eundem,
Nisi conversi fueritis, et fiatis sicut {10}pueri, non ingrediemini in regnum caelorum, xviii 3.(n)
[5]Etiam in (t)sequentibus his locis per `puerum’ significatur {11}innocentia: apud Zachariam,
{12)Implebuntur plateae urbis pueris et puellis, ludentibus in plateis ejus, viii 5;
ibi de nova Hierosolyma, seu regno Domini: apud Davidem,
Laudate Jehovam …juvenes et etiam virgines, senes cum pueris, Ps. cxlviii 12:
apud eundem,

Jehovah renovat e fovea vitam tuam, …saturat bono os tuum ut renoveris sicut aquila pueritia tua, Ps. ciii 4, 5:
apud Joelem,

Super populum Meum jecerunt sortem, quia dederunt puerum pro scorto, et puellam vendiderunt vino quod biberunt, iv 3 (A.V. iii 3):
apud Jeremiam,
Dispergam per te virum et feminam, et dispergam per te senem et puerum, et dispergam per te juvenem et virginem, ii 22:
apud Esaiam,
Puer natus est nobis, filius datus est nobis, super cujus humero principatus, et vocabit nomen Ipsius, Mirabilis, Consiliarius, Deus, Heros, Pater aeternitatis, Princeps pacis, ix 5 (A. V. 6).
@1 rejectum$
@2 Gk “paidion”$
@3 i ideo$
@4 Dominum$
@5 d consequenter, i sed$
@6 Gk “paidas”$
@7 sed$
@8 qui innocentes sunt$
@9 Matthaeum$
@10 Gk “paidia”$
@11 innocens$
@12 Implebantur A I, but see 2336, 2348, 10416.$

AC n. 5237 5237. `Servus principis satellitum’: quod significet in quo verum quod primario inserviret interpretationi, constat a praedicatione `servi’ quod sit de vero, de qua n. 2567, 3409; et ex significatione `principis satellitum’ quod sint primaria interpretationi, de qua n. 4790, 4966, 5084; et quia verum inservit interpretationi, nempe Verbi, per servum principis satellitum’ significatur hic verum inserviens.

AC n. 5238 5238. `Et narravimus ei’: quod significet quod inde perceptio, constat a significatione `narrare’ quod sit perceptio, de qua n. 3209.

AC n. 5239 5239. `Et interpretatus nobis somnia nostra’: quod significet quid inesset praevisis in obscuro, constat a significatione `interpretari’ quod sit quid inesset, de qua n. 5093, 5105, 5107; et ex significatione `somniorum’ quod sint praevisa in obscuro, de qua supra n. 5233.

AC n. 5240 5240. `Cuique secundum somnium suum interpretatus’: quod significet ex vero; `et factum quemadmodum interpretatus nobis, ita fuit’: quod significet quod sic eveniret, constare potest ex eo quod per illa verba significetur eventus rei, qui ex vero talis fuit sicut praedixit.

AC n. 5241 5241. `Me reduxit super stationem meam’: quod significet quod sensuale partis intellectualis reciperetur, constat ex significatione `pincernae’, qui hic intelligitur per `me’, quod sit sensuale partis intellectualis, de qua supra; et ex significatione `reducere super stationem’ quod sit redigere in ordinem et subordinare, de qua n. 5125, 5165, ita quoque recipere.
AC n. 5242 5242. `Et eum suspendit’: quod significet quod sensuale partis voluntariae rejiceretur, constat ex significatione `pistoris’, qui hic intelligitur per `eum’, quod sit sensuale partis voluntariae, de qua supra; et ex significatione `suspendere’ quod sit rejicere, de qua n. 5156, 5167. Haec ulterius explicare non opus est quia prius explicata sunt, sunt enim talia quae iterum dicta sunt propter seriem.

AC n. 5243 5243. Vers. 14. Et misit Pharaoh, et vocavit Josephum, et acceleraverunt eum e fovea, et totondit, et mutavit vestes suas, et venit ad Pharaonem. `Et misit Pharaoh’ significat naturalis novi propensionem: `et vocavit Josephum’ significat ad recipiendum caeleste spiritualis: `et acceleraverunt eum e fovea’ significat festinam rejectionem talium quae impediverunt ex statu tentationis, et inde mutationem: `et totondit’ significat rejectionem et mutationem quoad illa quae sunt exterioris naturalis: `et mutavit vestes suas’ significat quoad illa quae sunt interioris naturalis, induendo convenientia: et venit ad Pharaonem’ significat sic communicationem cum novo naturali.

AC n. 5244 5244. `Et misit Pharaoh’: quod significet naturalis novi propensionem, constat ex repraesentatione `Pharaonis’ quod sit naturalis homo novus, de qua n. 5079, 5080; propensio ad recipiendum caeleste spiritualis significatur per quod `miserit et vocaverit Josephum’; ipsa propensio patet a sequentibus, quod dederit eum super {1}domum suam et super omnem terram Aegypti, et dixerit quod super ore ejus oscularetur omnis populus ejus, vers. 40-43. Cum his ita se habet: cum status plenus est, hoc est, cum omnia parata sunt in naturali ad recipiendum influxum ab interiore seu superiore, et ad sibi applicandum illa quae influunt, tunc quoque naturale in propensione est, hoc est, in affectione recipiendi, ita accommodatur unum alteri cum homo renovatur a Domino.
@1 A had domum suam, but altered to domo sua; see verse 40$

AC n. 5245 5245. `Et vocavit Josephum’: quod significet ad recipiendum caeleste spiritualis, constat ex repraesentatione `Josephi’ quod sit caeleste spiritualis, de qua n. 4286, 4585, 4592, 4594, 4963; quod ad recipiendum illud significetur per quod `vocaverit’, videatur mox supra n. 5244.

AC n. 5246

5246. `Et acceleraverunt eum e fovea’: quod significet festinam rejectionem talium quae impediverunt ex statu tentationis, et inde mutationem, constat ex significatione `foveae’ quod sit status vastationis et quoque tentationis, de qua n. 4728, 4744, 5038; et ex significatione `accelerare eum ex (c)illa’ quod sit festina rejectio talium quae inde, nempe ex statu tentationis; cum enim `fovea’ est status tentationis, tunc `accelerare aliquem ex illa’ est removere talia quae ex illo statu, consequenter rejicere, ut quoque a nunc sequentibus patet, illa enim quae erant foveae rejecit, totondit enim se, et mutavit vestes; [2]status tentationis {1} respective ad statum post illum, {2}est quoque sicut status foveae seu carceris, squalidus et immundus; cum enim tentatur homo, tunc immundi spiritus prope {3}illum sunt, et circumcingunt, et excitant (t)mala et falsa quae apud illum, et quoque detinent illum in illis et exaggerant usque ad desperationem; inde est quod homo tunc in immundo et squalido sit {4}; etiam status ille cum sistitur videndus in altera vita, (status omnes spirituales ad visum ibi exhiberi possunt) tunc apparet ille sicut nimbus exhalatus e locis sordidis, et quoque fetor inde percipitur; talis apparet sphaera qua circumcingitur is qui in tentatione est, et quoque qui in vastatione, hoc est, qui in fovea {5} in terra inferiore, de qua n. 4728. [3]At cum status tentationis cessat, tunc dissipatur ille nimbus et fit serenum; causa est quia falsa et mala apud hominem per tentationes aperiuntur et removentur; cum aperiuntur apparet illud nimbosum, et cum removentur, apparet serenum; status illius mutatio etiam significatur per quod `Josephus totonderit’, et quod `mutaverit vestes’. [4]Comparari etiam status tentationis potest cum illo statu in quo homo est cum inter latrones, a quo cum venit, est horridus quoad comas, asper quoad faciem, et ruptus quoad vestes; si in tentatione succumbit, manet in tali statu, at si in tentatione vincit, tunc postquam reposuit faciem, pectinavit comas et mutavit vestes, in statum hilarem et serenum venit; sunt quoque spiritus et genii infernales qui instar latronum tunc circumdant et aggrediuntur, et inducunt tentationes. Ex his nunc patet quod per `acceleraverunt eum e fovea’ significetur festina rejectio talium quae impediverunt ex statu tentationis, et inde mutatio.
@1 i etiam talis est$
@2 quod sit$
@3 A d illum$
@4 i sicut qui in fovea$
@5 i quae$

AC n. 5247 5247. `Et totondit’: quod significet rejectionem et mutationem quoad illa quae sunt exterioris naturalis, constat ex significatione `tondere’, nempe caput et barbam, quod sit rejicere talia quae sunt exterioris naturalis; `capillus’ enim seu pilus, qui tondebatur, significat id naturale, videatur n. 3301; etiam pilus tam capitis quam barbae correspondet in Maximo Homine exteriori naturali, quapropter etiam sensuales homines, hoc est, illi qui nihil nisi quam naturale crediderant nec intelligere voluerunt aliquid interius {1}seu purius dari quam quod sensibus capere possunt, illi in altera vita in luce caeli apparent pilosi, adeo ut facies vix aliud sit quam pilus barbae; pilosae tales facies multoties mihi visae sunt; qui autem rationales homines fuerunt, hoc est, spirituales, apud quos naturale rite subordinatum fuerat, illi apparent decenter comati; immo ex coma in altera vita cognosci potest quales sunt quoad naturale; quod spiritus in coma appareant, est quia in altera vita spiritus prorsus apparent sicut homines in terra; inde etiam est quod visi angeli in Verbo describantur etiam quandoque quoad comas. [2]Ex his constare potest quid `tondere’ significat; ut apud Ezechielem,
Sacerdotes Levitae, filii Zadoki, …exuent vestes suas in quibus ministrantes, et reponent illas in cubiculis sanctitatis, et induent vestes alias, nec sanctificabunt populum vestibus suis; et caput suum non radent, et comam non demittent, tondendo tondebunt capita sua, xliv (15), 19, 20;
ibi de novo Templo, et de novo sacerdotio agitur, hoc est, de nova Ecclesia, ubi `induere vestes alias’ significat sancta vera, `caput non radere, {2} comam non demittere, sed tondendo tondere capita’ significat non rejicere naturale sed accommodare ut concordet, ita subordinare; quisque qui sanctum credit Verbum, videre potest quod haec et reliqua de nova terra, nova civitate, (c)ac de novo Templo et novo sacerdotio, apud Prophetam, prorsus se non habitura sint sicut ibi in littera memorantur, ut quod `sacerdotes Levitae, filii Zadoki, ministrabunt ibi’, et quod tunc `exuent vestes ministerii et induent alias’, quodque `tondebunt capita’, sed quod omnia et singula ibi significent talia quae sunt novae Ecclesiae. [3]Quae de sacerdote magno, {3}filiis Aharonis, et de Levitis statuta sunt, apud Mosen,
Sacerdos magnus ex fratribus suis, super cujus est effusum caput oleum unctionis, et implevit manum suam ad induendum vestes, caput suum non radet, et vestes suas non dissuet, Lev. xxi 10:
Filii Aharonis non inducent calvitiem capiti suo, nec angulum barbae suae radent; …sancti erunt Deo suo, nec profanabunt nomen Dei sui, Lev. xxi 5, 6:
Purifices ita Levitas; asperge super illos aquas expiationis, et transire facient novaculam super carnem suam, et lavabunt vestes suas, et puri erunt, Num. viii 7;
nec mandata fuissent nisi sancta in se habuissent; quod `sacerdos magnus non caput suum raderet et non vestes suas dissueret’, quod `filii Aharonis non capiti suo’ calvitiem inducerent, nec angulum barbae raderent’, et quod `Levitae cum purificarentur, raderentur novacula super carnem’, quid sancti in his, et quid Ecclesiae in his? sed habere externum seu naturalem hominem subordinatum interno seu spirituali, et sic utrumque subordinatum Divino, hoc sanctum est quod {4}etiam percipiunt angeli cum illa Verbi leguntur ab homine: [4]similiter quod
Naziraeus, qui sanctus esset Jehovae, si mortuus fuerit juxta illum forte subito, et polluerit caput naziraeatus sui, quod tonderet caput suum in die munditiae suae, in die septimo tonderet illud. …Tum quod Naziraeus in die quo implentur dies naziraeatus ejus, …tonderet ad ostium tentorii conventus caput naziraeatus sui, et acciperet crinem capitis sui, …et daret super ignem qui sub sacrificio pacificorum, Num. vi (x)8, 9, 13, 18;

quid Naziraeus, et quid sancti repraesentabat, videatur n. 3301; {5}quod sanctum in crinibus ejus constaret, nusquam comprehendi potest nisi sciatur quid `crinis’ est per correspondentiam, ita cui sancto crinis naziraei correspondebat; pariter nec {6}comprehendi potest unde robur Simsoni ex crinibus, de quibus ille ita ad Delilam,

Novacula non ascendit super caput meum, quia naziraeus Dei ego ab utero matris meae; si radar, recedet a me robur, et reddar infirmus, et ero sicut quivis homo: …et Delilah vocavit virum qui rasit septem cincinnos capitis ejus, …et recessit robur ejus a super eo. …Et dein cum incepit capillus capitis ejus crescere, sicut abrasus erat, rediit robur ei, Jud. xvi 17, 19 (22, 28);

quis absque cognitione ex correspondentia nosse potest quod Dominus quoad Divinum Naturale repraesentaretur per `naziraeum’, et quod `naziraeatus’ non aliud fuerit, et quod robur Simsoni ex repraesentativo illo? [5]qui non scit, et magis qui non credit, quod sensus internus Verbi sit, et quod sensus litterae sit repraesentativus rerum quae in sensu interno, vix aliquid sancti in his {7}agnoscet, cum tamen sanctissimum inest. Qui non scit, et magis qui non credit, quod sensus internus Verbi sit, qui {8} sanctus, nec {9}scire potest quid sequentia haec in sinu gerunt; ut quae apud Jeremiam,
Periit veritas, et excisa est ex ore eorum, abscinde crines tui naziraeatus, et abjice, vii 28, 29:
apud Esaiam,
In die illo detondebit Dominus per novaculam mercenariam in transitibus fluvii, per regem Asshuris, caput et pilos pedum, et etiam barbam consumet, (x)vii 20:
apud Micham,
Calvitiem induc, et tonde te propter filios deliciarum tuarum, dilata calvitiem tuam, sicut aquila, quia migrarunt a te, i 16;
et praeterea nec sciet quid sancti involvit quod {10}memoratur de Elia quod esset
Vir pilosus, et cingulo corii cinctus circa lumbos suos, 2 Reg. i 8:
Et cur pueri qui vocabant Elisaeum calvum, discerpti essent ab ursis e silva, 2 Reg. ii (x)23, 24;
[6]per `Eliam’ et per `Elisaeum’ repraesentabatur Dominus quoad verbum; ita per (c)eos repraesentabatur Verbum, in specie propheticum, videatur Praef. ad Gen. xviii et n. 2762; `pilosum’ et `cingulum corii’ significabat sensum litteralem, `vir pilosus’ illum quoad vera, `cingulum corii circa lumbos’ illum quoad bona, sensus enim litteralis est sensus naturalis ejus, nam (t)est ex illis quae in mundo et sensus internus est sensus spiritualis quia (t)est ex illis quae in caelo; hi bini sensus se habent sicut internum et externum apud hominem, et quia internum non est absque {11}externo, nam externum est ultimum ordinis in quo subsistit internum, ideo ignominiosum contra Verbum erat `vocare Elisaeum calvum’, quasi esset absque {12} externo, ita Verbum absque sensu adaequato captui hominis. [7]Ex his constare potest quod singula Verbi sancta sint; at sanctitas quae inibi, non apparet ad intellectum nisi ei qui novit sensum ejus internum, {13}usque tamen ad apperceptionem per influxum e caelo ei qui Verbum sanctum credit; influxus ille fit per sensum internum in quo sunt angeli, qui sensus, quamvis non intelligitur ab homine, usque afficit, quia affectio angelorum qui in illo sunt, communicatur; inde quoque patet quod Verbum datum sit homini ut communicatio ei sit cum caelo, utque Divinum Verum quod in caelo, per influxum afficiat.
@1 aut$
@2 i et$
@3 filius I$
@4 significatur, hoc sanctum quoque est, quod$
@5 naziraeatus erat crinis, quod sanctum ejus$
@6 sciri$
@7 agnosceret$
@8 i respective$
@9 sciet$
@10 dicitur$
@11 interno I$
@12 i omni$
@13 at vero$

AC n. 5248

5248. `Et mutavit vestes {1}’: quod significet quoad illa quae sunt interioris naturalis, induendo convenientia, constat a significatione `mutare’ quod sit removere et rejicere; et ex significatione `vestium’ quod sint illa quae sunt interioris naturalis, de qua sequitur; quod induerit convenientia, quae per `novas vestes’ significantur, inde fluit. Vestes memorantur saepius in Verbo et per illas intelliguntur ea quae infra seu extra sunt ac tegunt ea quae supra seu intra sunt; quapropter per `vestes’ significatur externum hominis, proinde naturale, nam hoc tegit internum ejus et spirituale; in specie per `vestes’ significantur vera quae fidei, quia haec tegunt bona quae charitatis; hoc significativum habet originem suam ex vestibus quibus spiritus et angeli apparent induti; spiritus apparent in vestibus absque splendore, angeli autem in vestibus cum splendore, et quasi a splendore, nam ipse splendor circum illos apparet sicut vestis, ad instar sicut vestimenta {2}Domini cum transformatus, {3}quae fuerunt sicut lux, Matth. xvii 2, et sicut album fulgurans, Luc. ix 29; ex vestibus etiam spiritus et angeli cognosci possunt quales sunt quoad vera fidei, quia haec per `vestes’ repraesentantur, sed vera fidei qualia sunt in naturali; qualia autem in rationali apparet ex facie et ejus pulchritudine; splendor qui vestibus (c)eorum, est ex bono amoris et charitatis; hoc bonum per translucentiam dat splendorem; ex his constare potest {4}quid per vestes repraesentatur in spirituali mundo, consequenter quid vestes sunt in spirituali sensu. [2]Vestes autem quas Josephus mutavit, nempe quas exuit, fuerunt vestes foveae seu carceris, per quas significantur fallacia et falsa quae in tentationum statu a malis geniis et spiritibus excitantur, quapropter per `mutavit vestes’ significatur rejectio et mutatio quoad illa quae interioris naturalis; et vestes quas induit, fuerunt talia quae convenirent, quapropter etiam significatur induitio convenientium. Videantur quae prius de vestibus dicta et ostensa sunt, nempe, quod caelestia non vestiantur, sed spiritualia et naturalia, n. 297: quod `vestes’ sint vera inferiora respective, n. 1073, 2576: quod `mutare vestes’ fuerit repraesentativum quod induerentur sancta vera, inde quoque `vestes mutatoriae’, n. 4545: quod `discindere vestes’ fuerit repraesentativum luctus super verum amissum et deperditum, n. 4763: quid significatur per `illum qui intravit non veste nuptiali indutus’, n. 2132.
@1 A I here o suas; cp 5243$
@2 Domino I$
@3 cujus vestimenta$
@4 A reverses, thus quid …sensu, hoc est, quid …mundo; I has consequenter for hoc est$

AC n. 5249 5249. `Et venit ad Pharaonem’: quod significet communicationem cum novo naturali, constat a significatione `venire’ {1}quod sit communicatio hic per influxum; et ex repraesentatione `Pharaonis’ quod sit novum naturale, de qua n. 5079, 5080, 5244. Quid {2}haec quae in hoc versu, involvunt, patet ab illis quae explicata sunt; agitur enim de Josepho quomodo is ex fovea {3}liberatus est et ad Pharaonem venit; per `Josephum’ in sensu interno repraesentatur Dominus {4}quoad caeleste spiritualis, et per `Pharaonem’ repraesentatur {5}naturalis seu externus homo; per `foveam in qua Josephus’, repraesentatur status tentationis Domini quoad caeleste spiritualis, et per `vocationem e fovea a Pharaone’ significatur status liberationis a tentationibus, et porro status influxus et communicationis dein cum novo naturali; ex his patet quod in sensu interno describatur hic quomodo Dominus Naturale Suum novum fecit, et tandem Divinum; [2] haec sunt quae angeli caelestes cogitant cum historica haec leguntur ab homine; talia cogitare etiam illis jucundissimum est, nam sunt in sphaera Divina Domini, ita quasi in Domino, et tunc in perceptione intimi gaudii sunt cum in cogitatione de Domino et de salvatione generis humani, per quod Dominus Humanum in Se Divinum fecerit; utque angeli in caelestissimo illo gaudio detinerentur et simul in sapientia, ideo Divinus ille processus in sensu interno Verbi plene descriptus est; et simul in illo processus regenerationis hominis, regeneratio enim hominis est imago glorificationis Domini, n. “x”3138, 3212, 3296, 3490, 4402. Plures fortassis miraturi sunt quid inter se loquuntur angeli, consequenter quid inter se homines post mortem qui fiunt angeli; sed sciant quod talia sint quae in sensu interno Verbi continentur, nempe de glorificatione Domini, de regno Ipsius, de Ecclesia, de regeneratione hominis per bonum amoris et verum fidei, {6}sed de his per arcana quae quoad perplurimam partem ineffabilia sunt.
@1 ad aliquem quod sit influere, et per influxum communicare$
@2 i tunc$
@3 emersit$
@4 i et quidem$
@5 Naturale$
@6 et$

AC n. 5250 5250. Vers. 15, 16. {1}Et dixit Pharaoh ad Josephum, Somnium somniavi, et interpretans nemo illud, et ego audivi super te, dicendo, audias somnium ad interpretandum illud. Et respondit Joseph Pharaoni, dicendo, Non ad me, Deus respondebit pacem, Pharaoh. `Et dixit Pharaoh ad Josephum’ significat perceptionem caelestis spiritualis e naturali: `Somnium somniavi’ significat praedictionem: `et interpretans nemo illud’ significat ignorationem quid inesset: `et ego audivi super te’ significat facultatem caelestis spiritualis: `dicendo, audias somnium ad interpretandum illud’ significat appercipiendi quid praevisis inest: `et respondit Joseph Pharaoni’ significat cognitionem: `dicendo, Non ad me’ significat quod non ex humano solo: `Deus respondebit pacem, Pharaoh’ significat ex Divino Humano per conjunctionem.
@1 A first copied vv. 15-24 followed by `Et dixit Pharaoh ad Josephum, significat’, but d all after v. 16.$

AC n. 5251 5251. `Et dixit Pharaoh ad Josephum’: quod significet perceptionem caelestis spiritualis e naturali, constat ex significatione `dicere’ in historicis Verbi quod sit percipere, de qua saepius prius; ex repraesentatione `Pharaonis’ quod sit naturale, de qua n. 5079, 5080, 5095, 5160; et ex repraesentatione `Josephi’ quod sit caeleste spiritualis, de qua n. 4286, 4592, 4594,4963, 5086, 5087, 5106, 5249; quod perceptio caelestis spiritualis e naturali significetur, est quia Dominus per utrumque, nempe per `Josephum’ et per `Pharaonem’ repraesentatur; per `Josephum’ quoad caeleste spiritualis et per `Pharaonem’ quoad naturale, inde per `dixit Pharaoh ad Josephum’ significatur perceptio Domini ex caelesti spiritualis in naturali; sed quid et qualis perceptio illa est, non ad captum dici potest nisi prius formatum sit aliquid ideae de perceptione spirituali, deque caelesti spiritualis, et quoque de naturali qualiter distinctum est a spirituali; de illis quidem aliqua prius dicta sunt, sed revocanda forent.

AC n. 5252 5252. `Somnium somniavi’: quod significet praedictionem, constat ex significatione `somnii’ quod sit praevidentia, et inde praedictio, de qua n. 3698, 5091, 5092, 5104, 5233; quod somnium hic {1}praedictio sit, etiam a sequentibus patet, {2}in somnio enim praedictum est de septem annis abundantiae annonae et de septem annis famis.
@1 praedicatio I$
@2 ex$

AC n. 5253 5253. `Et interpretans nemo illud’: quod significet ignorationem quid inesset, constat ex significatione `interpretari’ quod sit quid inesset, de qua n. 5093, 5105, 5107, 5141, inde ignoratio quid inesset, significatur per quod `nemo interpretans illud’. `Nemo’ in sensu interno non est nemo aut nullus sed est mere negativum, hic ideo `non’, ita quod non sciatur seu quod ignoretur; causa est quia in sensu interno non aliqua persona, et ne quidem aliquid determinatum ad personam, spectatur, videatur n. 5225, et in voce `nemo’ aut `nullus’ aliquid personae in communi involvitur; sunt tria in genere quae ex sensu litterae Verbi pereunt dum fit sensus internus, nempe id quod est temporis, id quod est spatii, et id quod est personae; [2] causa est quia in mundo spirituali non est tempus, nec est spatium, haec bina {1}sunt propria naturae, quapropter etiam de morientibus dicitur quod e tempore excedant, et quod relinquant illa quae temporis sunt; quod in mundo spirituali non spectatur aliquid {2}determinatum ad personam, est causa quia intuitio personae in loquela contrahit ideam et limitat, non autem extendit et illimitatam reddit; extensum et illimitatum in loquela facit {3}quod universalis sit, et {4}quod innumerabilia et quoque ineffabilia comprehendat et exprimere possit; loquela angelorum inde talis est, imprimis loquela angelorum caelestium quae (t)est illimitata respective; inde omne sermonis eorum influit in infinitum et in aeternum, consequenter in Divinum Domini.
@1 enim propria naturae sunt$
@2 personae, causa est$
@3 universalis ejus$
@4 i consequenter$

AC n. 5254 5254. `Et ego audivi super te’: quod significet facultatem caelestis spiritualis; `dicendo, audias somnium ad interpretandum illud’: quod significet appercipiendi quid praevisis inest, constat ex significatione `audire super te’ quod sit appercipere et nosse quod talis sit, proinde quod facultas; ex repraesentatione `Josephi’ ad quem illa dicuntur, quod sit caeleste spiritualis, de qua n. 4286, 4592, 4594, 4963, 5086, 5087, 5106; ex significatione `audire’ quod sit appercipere, de qua n. 5017; ex significatione `somnii’ quod sit praevisum, de qua mox supra n. 5252; et ex significatione `interpretari’ quod sit quid inesset, de qua etiam supra n. 5253; inde patet quod per `ego audivi super te, dicendo, audias somnium ad interpretandum illud’ significetur facultas caelestis spiritualis appercipiendi quid praevisis inest.

AC n. 5255 5255. `Et respondit Joseph Pharaoni’: quod significet cognitionem, constat ex significatione `respondere ad aliquid’ cum interrogatur, quod sit dare novisse quomodo se habet, proinde cognitio.

AC n. 5256 5256. `Dicendo, Non ad me’: quod significet quod non ex
humano solo, constare potest ex significatione `non ad me’, seu non pertinens ad se, cum agitur de Domino, Qui repraesentatur per Josephum, quod sit non ex humano solo sed ex Divino, nam Divinum praevidet, proinde novit quid inest; Domino enim (t)praevidentia et providentia fuit cum in mundo, {1}quidem in humano, sed ex Divino; at dein cum glorificatus, est ex solo Divino, nam humanum glorificatum est Divinum; humanum in se spectatum non est nisi quam forma recipiens vitae a Divino, at Humanum glorificatum Domini, seu Divinum Humanum Ipsius, non est forma recipiens vitae a Divino sed est Ipsum Esse vitae, et quod inde procedit, est vita; talem ideam de Domino habent angeli; at qui ab Ecclesia Christiana hodie in alteram vitam veniunt, paene omnes ideam de Domino sicut de alio homine habent, non modo separatam a Divino, tametsi Ipsi Divinum quoque adjungunt, sed etiam separatam a Jehovah, et quod magis, separatam etiam a sancto quod procedit ab Ipso; unum quidem Deum dicunt sed usque cogitant tres, et actualiter Divinum inter tres partiuntur; distinguunt enim in personas, et quamlibet Deum vocant, {2}et cuique proprium distinctum tribuunt; inde de Christianis dicitur in altera vita quod tres Deos colant, quia tres cogitant utcumque unum dicunt. [2] Qui autem gentiles fuerunt et conversi ad Christianismum, illi in altera vita Dominum solum adorant, et hoc ex causa quia crediderunt quod non potuerit aliud esse quam quod supremus Deus se manifestaverit in terra sicut homo, et quod supremus Deus sit Divinus Homo; et si de supremo Deo non illam ideam haberent quod nullam possent habere, sic nec cogitare de Deo, consequenter non cognoscere Illum, minus amare Illum.
@1 non ex$
@2 cui$

AC n. 5257 5257. `Deus respondebit pacem, Pharaoh’: quod significet ex Divino Humano per conjunctionem, constare potest ab illis quae mox supra n. 5256 dicta sunt; et {3}ex significatione `pacis quam Deus respondebit’ quod sit ex Divino Humano Domini; quod `Deus’ sit Divinum, constat absque explicatione, et quod `pax’ in supremo sensu sit Dominus, videatur n. 3780, 4681; quod per conjunctionem, nempe cum caelesti spiritualis, et per id cum naturali, est quia de conjunctione illa hic agitur.
@1 i quoque$

AC n. 5258 5258. Vers. 17-24. Et locutus Pharaoh ad Josephum, In somnio meo, ecce me stantem juxta ripam fluvii. Et ecce e fluvio ascendentes septem vaccae pingues carne et pulchrae forma, et pascebant in ulva. Et ecce septem vaccae aliae ascendentes post eas, tenues et malae forma valde, et macilentae carne; non vidi sicut eas in omni terra Aegypti quoad malignitatem. Et comederunt vaccae macilentae et malae septem vaccas priores pingues. Et venerunt ad viscera earum, et non cognitum quod venerint ad viscera earum, et aspectus earum malignus quemadmodum in initio; et expergefactus sum. Et vidi in somnio meo, et ecce septem aristae ascendentes in calamo uno, plenae et bonae. Et ecce septem aristae aridae, graciles et exustae euro, germinantes post illas. Et absorpserunt aristae graciles septem aristas bonas: et dixi ad magos, et nemo indicans mihi. `Et locutus Pharaoh ad Josephum’ significat {1}cogitationem caelestis spiritualis e naturali: `In somnio meo’ significat praevisum in obscuro: `ecce me stantem juxta ripam fluvii’ significat a termino ad terminum: `et ecce e fluvio’ significat quod in termino: `ascendentes septem vaccae’ significat vera naturalis: `pingues carne’ significat quae charitatis: `et pulchrae forma’ significat quae fidei inde: `et pascebant in ulva’ significat instructionem: `et ecce septem vaccae aliae ascendentes post eas’ significat falsa quae naturalis juxta: `tenues et malae forma valde’ significat quae vana et nullius fidei: `et macilentae carne’ significat quae nec charitatis: `non vidi sicut eas in omni terra Aegypti quoad malignitatem’ significat talia quae nullo modo cum veris et bonis conjungi possent: `et comederunt vaccae macilentae et malae’ significat quod falsa quae non charitatis et non fidei exterminarent: `septem vaccas priores pingues’ significat vera quae fidei ex charitate: `et venerunt ad viscera earum’ significat exterminationem interiorem: `et non cognitum quod venerint ad viscera earum’ significat quod vera boni non amplius appercepta: et aspectus earum malignus quemadmodum in initio’ significat quod nihil communicationis et conjunctionis: `et expergefactus sum’ significat illustrationis statum: `et vidi in somnio meo’ significat adhuc praevisum in obscuro: `et ecce septem aristae ascendentes in calamo uno’ significat scientifica quae naturalis, conjuncta: `plenae et bonae’ significat quibus illa quae fidei et charitatis inapplicari possent: `et ecce septem aristae aridae, graciles, et exustae euro’ significat scientifica nullius usus et plena cupiditatum: `germinantes post illas’ significat apparentes juxta: `et absorpserunt aristae graciles septem aristas bonas’ significat quod scientifica nullius usus exterminarent scientifica usus: `et dixi ad magos’ significat consultationem cum scientificis interioribus: `et nemo indicans mihi’ significat quod ex illis nihil apperceptum.
@1 cognitionem I$

AC n. 5259 5259. `Et locutus Pharaoh ad Josephum’: quod significet cogitationem caelestis spiritualis e naturali, constat ex illis quae supra n. 5251 dicta sunt, ubi similia, praeter solum quod ibi {1}dicatur, `dixit Pharaot ad Josephum’, hic autem {2}`locutus ad illum’, `dixit’ enim significah perceptionem, `locutus’ autem cogitationem, n. 2271, 2287, 2619. Quod per `locutus Pharaoh ad Josephum’ significetur cogitatio caelestis spiritualis e naturali, et non vicissim, est quia id quod exterius est, nusquam cogitat ex se, sed ex interiore, seu quod idem, id quod inferius est, non nisi quam a superiore, tametsi dum interius seu superius cogitat in exteriore seu inferiore, apparet sicut exterius seu inferius ex se cogitaret, sed est fallacia; (m t)se habet hoc sicut qui videt aliquid in speculo et non scit quod ibi speculum sit, {3}is putat quod ibi sit ubi apparet, cum tamen non ibi sit; [2] quia nunc caeleste spiritualis est interius seu superius, et naturale est exterius seu inferius, inde per `locutus Pharaoh ad Josephum’ in sensu interno significatur cogitatio caelestis spiritualis e naturali.(n) Verbo, nihil quod infra est, potest quicquam ex se, sed quod potest, hoc habet a superiore, et quia ita, sequitur evidenter quod a Supremo sit omne, hoc est, a Divino; consequenter quod homo ex intellectu cogitet, et ex voluntate agat, id a Supremo seu a Divino habeat, {4}at quod false cogitet et male agat, est ex forma quam sibi ipsi impressit; {5}sed quod vere cogitet et bene agat, est ex forma quam receperat a Domino; notum enim est quod una eademque potentia et vis (t)producat motus diversos secundum constructiones in mediis et extremis, ita in homine vita ex Divino diversas cogitationes et diversas actiones, secundum formas.
@1 dicitur quod,$
@2 i quod$
@3 tunc$
@4 sed$
@5 at$

AC n. 5260 5260. Sequentia in hoc serie sunt paene eadem quae prius in hoc capite a n. 5195 ad 5217 explicata sunt, quapropter supersedetur illa ulterius explicare.

AC n. 5261 5261. Vers. 25-27. Et dixit Joseph ad Pharaonem, Somnium Pharaonis unum illud, quod Deus faciens indicavit Pharaoni. Septem vaccae bonae septem anni eae, et septem aristae bonae septem anni illae; somnium unum illud. Et septem vaccae graciles et malae ascendentes post eas, septem anni eae; et septem aristae vacuae, exustae euro, erunt septem anni famis. `Et dixit Joseph ad Pharaonem’ significat perceptionem naturalis e caelesti spiritualis: `somnium Pharaonis unum illud’ significat simile in utroque {1}quod praevisum: `quod Deus faciens indicavit Pharaoni’ significat quid {2}provisum quod appercipere datum naturali: `septem vaccae bonae septem anni eae’ significat status multiplicationis veri in interiore naturali: `et septem aristae bonae septem anni illae’ significat status multiplicationis veri in exteriore naturali: `somnium unum illud’ significat quod utrumque erit per conjunctionem: `et septem vaccae graciles et malae ascendentes post eas, septem anni eae’ significat status multiplicationis falsi infestantis interius naturale: `et septem aristae vacuae, exustae euro’ significat status multiplicationis falsi infestantis exterius naturale: `erunt septem anni famis’ significat inde defectum et privationem veri apparentem.
@1 quoad I$
@2 praevisum I$

AC n. 5262 5262. `Dixit Joseph ad Pharaonem’: quod significet perceptionem naturalis e caelesti spiritualis, constat ex significatione `dicere’ in historicis Verbi quod sit {1}percipere; ex repraesentatione `Josephi’ quod sit caeleste spiritualis; et ex repraesentatione `Pharaonis’ quod sit naturale, de quibus singulis saepe prius.
@1 perceptio$

AC n. 5263 5263. `Somnium Pharaonis unum illud’: quod significet simile in utroque quod praevisum, constat ex significatione `somnii’ quod sit praevisum, de qua n. 3698, 5091, 5092, 5104, 5233; ex repraesentatione `Pharaonis’ quod sit naturale, de qua n. 5079, 5080, 5095, 5160; et ex significatione `unum illud’ quod hic sit simile in utroque, nempe naturali, interiore et exteriore; quod naturale binum sit, videatur n. 5118, 5126; {1}nam quod Pharaoh somniavit de vaccis, praevisum fuit de interiore naturali, et quod somniavit de aristis, praevisum fuit de exteriore; et quia utrumque naturale unum agent per conjunctionem, significatur simile in utroque.
@1 quod enim$

AC n. 5264 5264. `Quod Deus faciens indicavit Pharaoni’: quod significet quid provisum, quod appercipere datum naturali, constat ex significatione `quod Deus faciens’ quod sit provisum, de qua sequitur; ex significatione `indicare’ quod sit communicare et dare appercipere, de qua n. 3608, 4856; et ex repraesentatione `Pharaonis’ quod sit naturale, de qua {1}supra n. 5263; inde patet quod per `quod Deus faciens indicavit Pharaoni’ significetur quid provisum, quod appercipere datum naturali. [2] `Quod Deus faciens’ quod sit provisum, {2}est quia omne quod Deus, hoc est, Dominus facit, est Providentia, quod enim Providentiae est, Divinum est, nam hoc in se Aeternum et Infinitum habet; aeternum quia non spectat aliquem terminum a quo, nec terminum ad quem; infinitum quia spectat simul in omni singulari universale, et in universali omne singulare; hoc vocatur Providentia; et quia in omnibus et singulis quae Dominus facit, tale inest, ideo Ipsius `facere’ non per aliam vocem quam per vocem Providentiae, exprimi potest. Quod in omnibus et singulis quae Dominus facit, insit infinitum et aeternum, per exempla alibi, ex Divina Domini Misericordia, illustrabitur.
@1 i mox$
@2 As A; I has hoc est, Dominus facit, est Providentia, quae qui est ex Divino, in se habeat, est quia omne, quod Deus, Aeternum et Infinitum.$

AC n. 5265 5265. `Septem vaccae bonae septem anni eae’: quod significet status multiplicationis veri in interiore naturali, constat ex significatione `vaccarum’ quod in bono sensu sint vera interioris naturalis, de qua n. 5198; et ex significatione `annorum’ quod sint status, de qua n. 482, 487, 488, 493, 893; quod septem fuerint, est quia `septem’ significant sanctum et inde adjiciunt sanctitatem rei de qua agitur, n. 395, 433, 716, 881; et quoque involvunt integram periodum a principio ad finem, n. 728; inde est quod septem vaccae et septem aristae in somnio visae sint, et dein quod septem anni abundantiae annonae, et septem anni famis fuerint; inde quoque est quod septimus dies sanctificatus sit, et quod septimus annus in Ecclesia repraesentativa fuerit annus sabbatarius, et quod post septies septem annos Jubilaeum; [2] quod `septem’ significent sancta est ex {1}significatione numerorum in mundo {2}spirituum; unusquisque numerus ibi aliquam rem involvit; aliquoties mihi ad visum apparuerunt numeri, simplices et compositi, semel etiam in longa serie, et miratus quid significarent; et dictum quod existerent ex loquela angelica, et quod res quoque per numeros quandoque soleant exprimi; qui numeri non apparent in caelo sed in mundo spirituum, ubi talia ad visum sistuntur; hoc antiquissimi qui caelestes homines fuerunt et cum angelis locuti sunt, norunt, et inde computum ecclesiasticum per numeros formarunt, per quos exprimebant universaliter illa quae per voces singulariter; sed quid unusquisque numerus involverat, non mansit apud posteros, solum quid significarent numeri simplices, nempe duo, tria, sex, septem, octo, duodecim, et inde viginti quatuor, septuaginta duo, et septuaginta septem; imprimis quod per `septem’ significaretur sanctissimum, nempe in supremo sensu Ipsum Divinum, et in sensu repraesentativo caeleste amoris; inde est quod status hominis caelestis significatus sit per diem septimum, n. 84-87. [3] (m)Quod numeri significent res, patet manifeste a numeris quamplurimis {3}in Verbo, ut ab his apud Johannem,
Qui habet intelligentiam, computato numerum bestiae, numerus enim hominis est, nempe, numerus ejus est sexcenta sexaginta sex, Apoc. xiii 18:
et alibi apud eundem,
Angelus mensus est murum {4}sanctae Hierosolymae centum quadraginta quatuor cubitorum, quae est mensura hominis, hoc est, angeli, Apoc. xxi 17;
numerus centum quadraginta quatuor est ex duodecim in se multiplicatis, et ex {5}bis septuaginta duo.(n)
@1 significativo$
@2 spirituali$
@3 i qui$
@4 civitatis sanctae$
@5 his I$

AC n. 5266 5266. `Et septem aristae bonae septem anni illae’: quod significet status multiplicationis veri in exteriore naturali, constat ex significatione `aristarum’ quod in bono sensu sint scientifica, de qua n. 5212, proinde vera exterioris naturalis, nam haec vocantur scientifica; et ex significatione `annorum’ quod sint status, de qua mox supra n. 5265: quid `septem’, etiam ibi videatur.

AC n. 5267 5267. `Somnium unum illud’: quod significet quod utrumque
erit per conjunctionem, constat ex illis quae supra n. 5263 {1}dicta’ sunt.
@1 A d explicata, i dicta$

AC n. 5268 5268. `Et septem vaccae graciles et malae ascendentes post eas, septem anni eae’: quod significet status multiplicationis falsi infestantis interius naturale, constat ex significatione `vaccarum’ quod in genuino sensu sint vera in interiore naturali, de qua n. 5198, 5265, in opposito autem falsa ibi, de qua n. 5202, quapropter illae vocantur `vaccae bonae’, hae autem `graciles et malae’; ex significatione `ascendere’ quod sit progressivum versus interiora, de qua n. 5202; et ex significatione `annorum’ quod sint status, de qua mox supra n. 5265. Sicut `septem’ significant sanctum, ita quoque in opposito sensu significant profanum; pleraque enim in Verbo etiam oppositum sensum habent, et hoc ex causa quia eadem quae in caelo fiunt, cum defluunt versus infernum, vertuntur in opposita et fiunt actualiter opposita; inde sancta quae per `septem’ significantur, fiunt ibi profana; [2] quod per `septem’ significentur et sancta et profana, licet ex septem (t)solum nominatis in Apocalypsi confirmare; quod sancta ibi,
Johannes septem Ecclesiis; Gratia et pax ab Illo, Qui est, et Qui erat, et Qui venturus est, et a septem spiritibus qui sunt coram throno Ipsius, i 4:
Haec dicit, Qui habet septem spiritus, . . . et septem stellas, iii I
E throno exibant . . . septem lampades ignis ardentes coram throno, quae sunt septem spiritus Dei, iv 5:
Vidi super dextra sedentis super throno librum scriptum intus et a tergo, obsignatum septem sigillis, v 1:
Vidi cum ecce in medio throni . . . Agnus stans tanquam mactatus, habens cornua septem, et oculos septem, qui sunt septem Dei spiritus emissi in omnem terram, v 6:
Septem angelis datae sunt septem tubae, viii 2:
In diebus vocis septimi angeli . . . consummandum erat mysterium Dei, x 7:
Exiverunt septem angeli habentes septem plagas e templo, induti linteo albo et splendido, et circumcincti circa pectora cingulis aureis; tunc unum ex quatuor animalibus dedit septem angelis septem phialas aureas, xv 6,7.
[3] Quod `septem’ in opposito sensu significent profana, patet ab his etiam in Apocalypsi,
Ecce draco magnus rufus habens capita septem, et cornua decem, et super capitibus ejus diademata septem, xii 3:
Vidi e mari bestiam ascendentem, quae habebat capita septem, et cornua decem, et super cornibus suis decem diademata, super capitibus autem suis nomen blasphemiae, xiii 1:
Vidi mulierem sedentem super bestia coccinea, plenam nominibus blasphemiae, et habebat capita septem, et cornua decem. . . . Hic intelligentia, si quis habet sapientiam, septem capita sunt montes septem, ubi mulier sedet super illis, et reges septem sunt. . . . Bestia quae erat, et non est, ille rex octavus est, et ex septem, et in perditionem abit, xvii 3, 7, 9, 11.

AC n. 5269 5269. `Et septem aristae vacuae, exustae euro’: quod significet status multiplicationis falsi infestantis exterius naturale, constat ex significatione `aristarum’ quod sint scientifica quae sunt vera exterioris naturalis, de qua supra n. 5266, ita in opposito sensu falsa ibi, n. 5202-5204; quid `vacuae et exustae euro’, videatur supra.

AC n. 5270 5270. `Erunt septem anni famis’: quod significet inde defectum et privationem veri apparentem, constat ex significatione `famis’ quod sit defectus cognitionum, de qua n. 1460, 3364, ita quoque privatio veri; quod enim falsa exterminarent vera sic ut appareret quasi (t)non amplius essent, significatur per quod `comederunt vaccae macilentae et malae septem vaccas pingues, et venerunt ad viscera earum, et non cognitum quod venerint ad viscera earum’; tum per quod `aristae graciles absorpserint septem aristas bonas’, vers. 4, 7, 20, 21, 24, n. 5206, 5207, 5217. Quomodo haec se habent, quod nempe in initio multiplicabitur verum in utroque naturali, et quod postea deficiet ita ut vix appareat, est arcanum quod nemo scire potest nisi cui datum scire quomodo cum reformatione et regeneratione hominis se habet; quia in sequentibus de hac re in sensu interno agitur, hic in antecessum paucis de illa dicendum: [2] {1}homo cum reformatur, primum addiscit {2}vera ex Verbo seu doctrina, et reponit illa in memoria; qui non reformari potest, credit cum didicerat vera et reposuerat in memoria, quod satis sit, sed multum fallitur; vera quae hauserat, initianda et conjungenda sunt bono, nec possunt initiari et conjungi bono, quamdiu in naturali homine manent mala amoris sui et {3}mundi’; hi amores fuerunt primi introductores cum quibus nequaquam vera conjungi possunt; quapropter ut fiat conjunctio {4}, exterminanda prius sunt vera per amores illos introducta et retenta, tametsi non exterminantur sed intrahuntur ut non appareant, quapropter dicitur privatio veri apparens; cum hoc factum est, tunc naturale illuminatur ab interiore, et tunc mala amorum sui et mundi cedunt, et ad gradum quo cedunt, reponuntur vera et conjunguntur bono. Status cum homo apparenter privatur veris, in Verbo vocatur desolatio, et quoque comparatur vesperae in qua homo est antequam venit in mane; quapropter in Ecclesia repraesentativa dies incohabantur a vespera{5}.
@1 cum reformatur homo, tunc$
@2 i ille$
@3 i amoris$
@4 i cum bono$
@5 i n. 883$

AC n. 5271 5271. Vers. 28-32. Hoc verbum quod locutus sum ad Pharaonem, quod Deus faciens, videre fecit Pharaonem. Ecce septem anni veniunt, abundantia annonae magna in omni terra Aegypti. Et surgent septem anni famis post eos, et oblivioni dabitur omnis abundantia annonae in terra Aegypti, et consumet fames terram. Et non cognoscetur abundantia annonae in terra a coram fame illa posthac, quia gravis ea valde. Et super iterari somnium ad Pharaonem duabus vicibus, quia stabilitum verbum a cum Deo, et festinans Deus facere illud. `Hoc verbum quod locutus sum ad Pharaonem’ significat quod cogitavit naturale e caelesti spiritualis: `quod Deus faciens’ significat de proviso: `videre fecit Pharaonem’ significat apperceptionem naturalis: `ecce septem anni veniunt’ significat status providentiae: `abundantia annonae magna in omni terra Aegypti’ significat multiplicationem veri in utroque naturali: `et surgent septem anni famis post eos’ significat status sequentes cum defectus veri: `et oblivioni dabitur omnis abundantia annonae in terra Aegypti’ significat remotionem veri et privationem ejus apparentem in utroque naturali: `et consumet fames terram’ significat usque ad desperationem: `et non cognoscetur abundantia annonae in terra’ significat quod nihil de vero quod prius, appercipietur ibi: `a coram fame illa posthac, quia gravis ea valde’ significat ob defectum talem: `et super iterari somnium ad Pharaonem duabus vicibus’ significat quia {1}provisum de utroque naturali: `quia stabilitum verbum a cum Deo’ significat quod sit Divinum: `et festinans Deus facere illud’ significat cum omni eventu.
@1 Note provisum here A I, but in 5282 praevisum$

AC n. 5272 5272. `Hoc verbum quod locutus sum ad Pharaonem’: quod significet quod {1}cogitavit naturale e caelesti spiritualis, constat (e)ex significatione `verbi’ quod sit res, de qua sequitur; (m)ex significatione `loqui’ quod sit cogitare, de qua n. (x)2271, 2287, 2619, 5259; ex repraesentatione `Josephi’ qui hic loquitur, quod sit caeleste spiritualis; et ex repraesentatione `Pharaonis’ quod sit naturale, de quibus supra; ex {2}his patet quod per `hoc verbum quod locutus sum ad Pharaonem’ significetur illa res, vel illud quod cogitavit naturale e caelesti spiritualis; videatur etiam n. 5262. Quod verbum attinet,(n) in lingua originali res per `verbum’ exprimitur, inde quoque revelatio Divina vocatur Verbum, et quoque Dominus in (t)supremo sensu; et per Verbum cum praedicatur de Domino, et quoque de revelatione ab Ipso, in proximo sensu significatur Divinum Verum ex quo omnia quae res sunt, existunt; [2] quod omnia quae res sunt, per Divinum Verum quod a Domino, ita per Verbum, exstiterint et existant, est arcanum quod nondum est detectum; creditur quod per id intelligatur quod omnia creata fuerint per quod Deus dixerit et mandaverit, sicut rex in suo regno, sed hoc non intelligitur per quod omnia per Verbum facta et creata sint, sed est Divinum Verum quod procedit (e)ex Divino Bono, hoc est, quod procedit a Domino, a Quo omnia {3}exstiterunt et existunt; Divinum Verum procedens a Divino Bono est ipsissimum reale et ipsissimum essentiale quod in universo; hoc facit et creat; de Divino Vero vix aliquis aliam ideam habet quam sicut de verbo quod fluit ex ore loquentis et dissipatur in aere; haec idea de Divino Vero produxit eam opinionem quod per Verbum intelligatur modo mandatum, et sic quod solum ex mandato omnia facta sint, ita non ex aliquo reali quod processit ex Divino Domini; sed ut dictum, est Divinum Verum procedens a Domino ipsissimum reale et essentiale, ex quo omnia; formae boni et veri sunt ex illo; at de hoc arcano plura, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.
@1 Here and in 5271 S first wrote Cogitavit caeleste spiritualis e naturali but altered as above.$
@2 quibus$
@3 existunt et fiunt$

AC n. 5273 5273. `Quod Deus faciens’: quod significet de proviso, constat ex significatione `quod Deus faciens’ quod sit provisum, de qua supra n. 5264.

AC n. 5274 5274. `Videre fecit Pharaonem’: quod significet apperceptionem naturalis, constat ex significatione `videre’ quod sit intelligere et appercipere, de qua n. 2150, 2325, 2807, 3764, 4567, 4723; et a repraesentatione `Pharaonis’ quod sit naturale, de qua prius.

AC n. 5275 5275. `Ecce septem anni veniunt’: quod significet status providentiae, constat ex significatione `annorum’ quod sint status, de qua n. 487, 488, 493, 893; et ex significatione `venire’ quod sit providentiae, venire enim ac fieri, cum praedicatur de Divino seu de eo quod Deus facit, est id quod evenit ex providentia, {1}proinde est providentiae; quod id quod Deus facit, sit providentia, videatur supra n. 5264, 5273. De septem annis abundantiae annonae et septem annis famis agitur in sequentibus, et ibi per `annos’ significantur status, per `annos abundantiae annonae’ status multiplicationis veri in naturali, et per `annos famis’ status defectus et privationis veri in naturali; in genere per `septem annos abundantiae annonae et septem annos famis in terra Aegypti’ in sensu interno describuntur status reformationis et regenerationis hominis, et in sensu supremo status glorificationis Humani Domini; ut illa repraesentarentur, evenerunt talia in terra Aegypti; quod ibi, erat quia per `terram Aegypti’ et per `Pharaonem’ in sensu interno intelligitur naturale, de cujus glorificatione in Domino ibi agitur. [2] Sciendum quod illa quae eo tempore fiebant et in Verbo descripta sunt, repraesentativa fuerint {2}Ipsius Domini, Humani Ipsius glorificationis, et in sensu repraesentativo Ipsius regni, consequenter Ecclesiae in communi et Ecclesiae in singulari, ita regenerationis hominis, nam per regenerationem fit homo Ecclesia in singulari; quod repraesentativa talium essent quae eo tempore fiebant, erat imprimis propter Verbum ut hoc conscriberetur, et sic Verbum contineret talia quae repraesentarent Divina, caelestia et spiritualia in continua serie, et ita inserviret non solum homini Ecclesiae sed etiam angelis in caelo; angeli enim inde Divina percipiunt, et sic afficiuntur sanctis quae communicantur homini qui ex affectione legit Verbum, unde (e)ei quoque sanctum; haec causa est quod talia evenerint in terra Aegypti.
@1 hoc est,$
@2 i in supremo sensu$

AC n. 5276 5276. `Abundantia annonae magna in omni terra Aegypti’: quod significet multiplicationem veri in utroque naturali, constat ex significatione `abundantiae annonae’ quod sit multiplicatio veri, de qua sequitur; et ex significatione `terrae Aegypti’ quod sit utrumque naturale, per `Aegyptum’ enim significatur scientia, videatur n. 1164, 1165, 1186, 1462, 4749, 4964, 4966, et quia scientia, etiam significatur naturale, ex causa quia scientificum dicitur id quod in naturali, est itaque `terra Aegypti’ mens naturalis in qua scientificum; inde per ‘omnem terram Aegypti’ significatur utrumque naturale, nempe interius et exterius; quod naturale interius et exterius sit, videatur n. 5118, 5126. Quod `abundantia annonae’ significet multiplicationem veri, est quia opponitur `fami’ quae significat defectum veri; vox per quam in lingua originali exprimitur `abundantia annonae’, est cui opponitur `fames’, et significat in sensu interno plenam copiam et sufficientiam cognitionum, quia `fames’ defectum (e)earum. Cognitiones non aliud sunt quam vera naturalis hominis, sed quae nondum ei appropriata sunt; talium verorum multiplicatio hic intelligitur; cognitiones non fiunt vera apud hominem priusquam agnoscuntur intellectu, quod fit cum ab ipso confirmantur; et haec vera non appropriantur ei priusquam is vivit secundum illa; nihil enim appropriatur homini quam quod fit vitae, sic enim ipse, quia vita ejus, illis inest.

AC n. 5277 5277. `Et surgent septem anni famis post eos’: quod significet status sequentes cum defectus veri, constat ex significatione `annorum’ quod sint status, de qua n. 482, 487, 488, 493, 893; ex significatione `famis’ quod sit defectus cognitionum, de qua n. 1460, 3364; et ex significatione `post eos’ quod sint sequentes.

AC n. 5278 5278. `Et oblivioni dabitur omnis abundantia annonae in terra Aegypti’: quod significet remotionem veri et privationem ejus apparentem in utroque naturali, constat ex significatione oblivisci seu `oblivioni dari’ quod sit remotio et inde privatio apparens; ex significatione `abundantiae annonae’ quod sit multiplicatio veri seu multiplicatum verum, de qua mox supra n. 5276; et ex significatione ‘terrae Aegypti’ quod sit mens naturalis seu naturale hominis, hic utrumque, ut mox supra n. 5276. [2] Quod oblivisci seu `oblivioni dari’ sit remotio et privatio apparens, est quia ita se habet cum memoria et
inde cogitatione; illa de quibus homo cogitat, sunt immediate sub ejus intuitu, et quae ei rei affinia sunt, se sistunt ordine circum, usque ad non affinia quae sunt remotissima, et tunc in oblivione; quae opposita sunt, inde separantur, et pendent deorsum, et se sistunt subter, et aequilibrant illa quae supra sunt; ordinatio haec fit per bonum quod influit; ita se habet cum omni cogitatione hominis; quod ita se habeat, ex cogitationibus in altera vita apparet, cogitationes enim ibi in luce caeli solent quandoque visibiles sisti, et tunc apparet talis earum dispositionis forma; inde constare potest quod `oblivisci’ in sensu interno non aliud sit quam remotio, et privatio apparens.

AC n. 5279 5279. `Et consumet fames terram’: quod significet usque ad desperationem, constat ex significatione `famis’ quod sit defectus cognitionum, et inde privatio veri, de qua supra n. 5277, 5278; et ex significatione `terrae’, hic Aegypti, quod sit mens naturalis, de qua etiam supra n. 5276, 5278; quod usque ad desperationem, est quia dicitur `consumet fames terram’; cum enim per `terram’ significatur mens naturalis, et per `famem’ privatio veri, {1}non aliud significatur quam desperatio, nam tunc spirituali modo fit consumptio. Describitur hic desolationis status per privationem veri; ultimum illius status est desperatio; quod desperatio sit ultimum illius status, est quia per illam removetur jucundum amoris sui et mundi, et loco ejus insinuatur jucundum amoris boni et veri; desperatio enim apud {2}regenerandos est de vita spirituali, proinde de privatione veri et boni, {3}nam cum ii privantur vero et bono, desperant de vita spirituali; inde eis jucundum et beatum cum ex desperatione emergunt.
@1 i per consumtionem inde in sensu interno$
@2 A has singular here and in rest of

$
@2 cum enim$

AC n. 5280 5280. `Et non cognoscetur abundantia annonae in terra’: quod significet quod nihil de vero quod prius, appercipietur ibi, constat ex significatione `cognosci’ quod sit appercipi; ex significatione `abundantiae annonae’ quod sit verum multiplicatum, de qua supra n. 5276, 5278; et ex significatione `terrae’ hic terrae Aegypti, quod sit mens naturalis, de qua etiam supra n. 5276, 5278, 5279; inde patet quod per `non cognoscetur abundantia annonae in terra’ significetur quod nihil de vero quod prius, appercipietur in naturali. [2] In hoc versu agitur de statu desolationis ultimo cum desperatio quae proxime praecedit ante regenerationem, et quia de hac re in hoc versu agitur, dicendum quomodo se habet: omnis homo reformari debet, ac e novo nasci seu regenerari, ut possit venire in caelum,
Nemo enim nisi generetur denuo, potest videre regnum Dei, Joh. iii 3, 5, 6;
homo natus est in peccatum, quod auctum est longa serie a parentibus, avis et atavis, et hereditarium factum, et sic translatum in proles; {1}homo qui nascitur, in tot mala hereditaria quae successive ita succreverunt, nascitur, {2}inde est quod non sit nisi peccatum; quapropter nisi regeneretur, in peccato totus quantus manet; ut autem regeneretur, primo debet reformari et hoc per vera fidei; addiscet enim ex Verbo et ex doctrina inde, quid bonum; cognitiones boni ex Verbo seu doctrina inde vocantur vera fidei, nam omnia vera fidei scaturiunt ex bono et fluunt ad bonum, spectant enim bonum ut finem; [3] hic status est primus, et vocatur status reformationis; in hunc statum introducuntur plerique qui in Ecclesia ab infantia usque ad adolescentiam, at usque pauci regenerantur, vera enim fidei seu cognitiones boni discunt plerique in Ecclesia ob finem famae et honoris et ob finem lucri; cum itaque vera fidei per illos amores introducta sunt, non potest homo e novo nasci seu regenerari priusquam illi amores remoti fuerint; ut itaque removeantur, mittitur homo in statum tentationis, quod fit hoc modo: excitantur amores illi a turba infernali, nam haec turba in illis vivere vult, at tunc ab angelis excitantur affectiones veri et boni quae ab infantia in statu innocentiae insinuatae sunt, et dein interius reconditae et ad hunc usum conservatae; inde pugna inter spiritus malos et {3}angelos, quae pugna apud hominem sentitur ut tentatio; et quia tunc agitur de veris et bonis, ipsa vera quae prius insinuata sunt, per falsa a malis spiritibus injecta quasi exterminantur ita ut non appareant, de qua re supra n. 5268-5270; et sicut tunc homo patitur se regenerari, insinuatur a Domino per viam internam lux veri a bono in naturale, in quam lucem remittuntur ordine vera. [4] Ita se habet cum homine qui regeneratur, sed pauci hodie in illum statum admittuntur, omnes quidem quantum sinunt, incipiunt reformari per instructionem in veris et bonis vitae spiritualis, sed ut primum ad aetatem adolescentiae veniunt, auferri se a mundo patiuntur, ac ita ad partes spirituum infernalium abeunt per quos abalienantur a caelo per gradus ita ut vix credant amplius quod caelum sit, inde nec in aliquam tentationem spiritualem mitti possunt, nam si mitterentur, ilico succumberent, et tunc status eorum posterior fieret pejor statu priore, Matth. xii 45. Ex his constare potest quomodo se habet cum his quae hic in sensu interno continentur, nempe cum statu reformationis et cum statu regenerationis; in hoc autem versu describitur status tentationis ultimus, qui est status desperationis; de quo mox supra n. 5279.
@1 i inde$
@2 ut$
@3 i inter$

AC n. 5281 5281. `{1}A coram fame illa posthac, quia gravis ea valde’: quod significet ob defectum talem, constat a significatione `famis’ quod sit defectus cognitionum boni, proinde defectus veri, de qua supra n. 5277, 5278, et ob defectum talem ultimo desperatio, n. 5279; et a significatione `gravis valde’ quod sit ingens. Continuatur hic de statu desolationis ultimo, qui est desperationis, et de ejus accrescente gravitate, de qua supra n. 5279.
@1 Et A I$

AC n. 5282 5282. `Et super iterari somnium ad Pharaonem duabus vicibus’: quod significet quia praevisum de utroque naturali, constat ex significatione `somnii’ quod sit praevisum, de qua n. 3698, 5091, 5092, 5104; ex repraesentatione `Pharaonis’ quod sit naturale, de qua n. 5079, 5080, 5095, 5160; et ex significatione `iterari duabus vicibus’ quod sit de utroque {1}naturali, nempe interiore et exteriore; quod naturale sit binum, interius et exterius, videatur n. 5118, 5126; de interiore naturali praevisum est in primo somnio ubi de vaccis, n. 5198, 5202, de exteriore in altero somnio ubi de aristis, n. 5212; inde est quod `iterari duabus vicibus’ sit de utroque.
@1 , nempe de naturali$

AC n. 5283 5283. `Quia stabilitum verbum a cum Deo’: quod significet quod sit Divinum, constare potest absque explicatione, nam verbum cum praedicatur de Deo, est Divinum Verum, hoc cum `stabilitum esse a Deo’ dicitur, significat quod omnino eventurum.

AC n. 5284 5284. `Et festinans Deus facere illud’: quod significet cum omni eventu, constat ex significatione `facere’ cum praedicatur de Deo, quod sit providentia, de qua n. 5264, inde etiam est eventus, nam quod Providentiae Divinae est, hoc certo evenit; et ex significatione `festinare facere’ quod sit omnis eventus; `festinare’ seu festinum in sensu interno non est cito sed est certum, et quoque plenum, ita cum omni eventu; festinum enim involvit tempus, et in mundo spirituali non est tempus, (m)sed pro tempore est status, ita festinum temporis se refert ibi ad tale status quod correspondet; quale status quod correspondet, est quod simul plura sint quae efficiunt, a quibus certus et plenus eventus.(n)

AC n. 5285 5285. Vers. 33-36. Et nunc videat Pharaoh virum intelligentem et sapientem, et constituat illum super terram Aegypti Faciat Pharaoh, et praeficiat praefectos super terram, et quintet terram Aegypti in septem annis abundantiae annonae. Et congregent omnem cibum annorum bonorum venientium illorum, et congerant frumentum sub manum Pharaonis, cibum in urbibus, et custodiant. Et sit cibus ad depositum terrae, ad septem annos famis, qui erunt in terra Aegypti, et non exscindetur terra in fame. `Et nunc videat Pharaoh’ significat prospectionem naturalis: `virum intelligentem et sapientem’ significat de influente vero et bono: `et constituat illum super terram Aegypti’ significat quae ordinabunt in mente naturali omnia: `faciat Pharaoh’ significat ulteriorem prospectionem: `et praeficiat praefectos super terram’ significat ordinationem communium in naturali: `et quintet terram Aegypti’ significat quae conservanda et dein recondenda: `in septem annis abundantiae annonae’ significat quae insinuata sunt illis temporibus cum multiplicata vera cum bonis: `et congregent omnem cibum’ significat omnia quae usus: `annorum bonorum venientium illorum’ significat quae haurienda temporibus illis: `et congerant frumentum’ significat omne bonum veri simul: `sub manum Pharaonis’ significat ad necessitatem et inde dispositionem in naturali: `cibum in urbibus’ significat talia in {1}interioribus mentis naturalis: `et custodiant’ significat ibi recondenda: `et sit cibus ad depositum terrae’ significat quod ibi ad omnem usum naturalis: `ad septem annos famis’ significat secundum necessitatem in defectibus: `qui erunt in terra Aegypti’ significat qui in naturali: `et non exscindetur terra in fame’ significat ne pereat homo.
@1 temporibus I$

AC n. 5286 5286. `Et nunc videat Pharaoh’: quod significet prospectionem naturalis, constat a significatione `videre’ quod sit prospicere, nam `videre’ hic activum involvit, nempe ut faciat; cum autem videre non involvit faciendum, significat intelligere et appercipere, ut n. 2150, 2325, 2807, 3764, 3863, 4403-4421, 4567, 4723, 5114 ostensum est. Cum prospectione naturalis ita se habet: naturale hominis seu mens ejus naturalis quae infra mentem ejus rationalem est, non quicquam prospicit ex se, apparet tamen usque sicut a se sed prospectio ejus est ab interiore; hoc prospicit in exteriore, paene sicut homo semet in speculo in quo imago apparet tanquam ibi; hoc quoque sistitur {1}in sensu interno per id quod Josephus id loquatur ad Pharaonem, et per `Josephum’ repraesentatur caeleste spiritualis quod est interius, et per `Pharaonem’ naturale quod est exterius, et Josephus visus est {2}Pharaoni ille ipse vir intelligens et sapiens, {3}de quo.
@1 i hic$
@2 a Pharaone$
@3 A had de quo lo- but d; probably lo- would have become locutus if finished.$

AC n. 5287 5287. `Virum intelligentem et sapientem’: quod significet de influente vero et bono, constat ex significatione `viri intelligentis’ quod sit verum, et `viri sapientis’ quod sit bonum ejus; sciendum quod in sensu interno per `virum intelligentem et sapientem’ non intelligatur aliquis vir talis sed, abstracte a persona, id quod est intelligentis et sapientis, inde verum et bonum; in altera vita, imprimis in caelis, omnis cogitatio et inde omnis loquela fit per abstracta a personis, {1}ideo cogitatio et loquela ibi est universalis et respective illimitata; quantum enim cogitatio et loquela determinatur ad personas, ad earum qualitates in specie, et quantum ad nomina, ut et ad voces, tantum fit minus universalis, et tantum quoque determinatur in rem et inibi manet; at quantum non ad illa sed ad res abstracte ab illis, tantum determinatur a re et extenditur extra se, {2}et fit intuitio superior, proinde universalior; [2] hoc apparet manifeste (e)a cogitatione hominis, quantum illa spectat voces loquentis, tantum non spectat sensum ejus; et quantum apud se spectat particularia memoriae et inibi manet, tantum non percipit qualia rerum; et adhuc magis, quantum in singulis spectat semet, tantum contrahit cogitationes et se removet ab intuitione rei in universali; inde est quod quantum quis {3}se amat prae aliis, tantum minus sapiens sit; inde nunc patet cur abstracta a personis {4}significantur in sensu interno per illa quae determinata sunt ad personas in sensu litterae, videatur etiam n. 5225. In Verbo passim distinguitur inter sapientiam, intelligentiam et scientiam, et per sapientiam intelligitur id quod ex bono, per intelligentiam id quod ex vero, et per scientiam utrumque id in naturali hominis; sicut apud Mosen,
Implevi Bezaleelem spiritu Dei quoad sapientiam, et quoad intelligentiam, et quoad scientiam, et quoad omne opus, Exod. xxxi 2, 3, xxxv 30, 31:
et apud eundem,
Date vobis viros sapientes, et intelligentes et scientes, juxta tribus vestras, ut ponam illos in capita vestra, Deut. i 13.
@1 inde$
@2 et sub intuitionem superiorem, proinde universaliorem. These words were first inserted above the line and over the words re, et to manifeste, but without directions as to place in text, Later after some alteration of the clause, it was placed between extra se and hoc apparet, thus becoming finally no. 1 of text.$
@3 semet$
@4 significentur I$

AC n. 5288 5288. `Et constituat illum super terram Aegypti’: quod significet quae ordinabunt in mente naturali omnia, constat ex significatione `constituere super aliquid’ quod sit praeficere qui ordinet, ita quoque ordinare; et ex significatione `terrae Aegypti’ quod sit mens naturalis, ut supra n. 5276, 5278, 5279; per `illum’ hic intelligitur vir intelligens et sapiens, per quem significatur verum et bonum; inde patet quod per illa verba significetur quod verum et bonum ordinabunt in naturali omnia; est etiam bonum et verum quae ordinant omnia et singula in mente naturali, influunt enim illa ab interiore et sic disponunt; [2] qui non novit quomodo se habet cum facultate hominis intellectuali, et quomodo homo intueri res queat, percipere {1}illas, analytice cogitare, inde concludere, et demum referre ad voluntatem et per voluntatem in actum, is nihil in his miratur, putat quod omnia sic naturaliter fluant, prorsus non {2}sciens quod omnia et singula sint ex influxu per caelum a Domino, et quod homo absque influxu illo ne hilum possit cogitare, et quod cessante influxu cesset omne cogitationis; inde nec scit quod bonum per caelum (t)influens a Domino ordinet omnia,et formet ad instar caeli quantum sinit homo, et quod inde cogitatio fluat formae caelesti convenienter; forma caelestis est illa forma in quam societates caelestes sunt ordinatae, et societates caelestes ordinatae sunt secundum formam quam inducit bonum et verum quod a Domino procedit.
@1 illos I$
@2 scit$

AC n. 5289 5289. `Faciat Pharaoh’: quod significet ulteriorem prospectionem, constat ex illis quae supra n. 5286 explicata sunt.

AC n. 5290 5290. `Et praeficiat praefectos super terram’: quod significet ordinationem communium in naturali, constat ex significatione `praeficere’ quod sit ordinare; ex significatione `praefectorum’ quod sint communia, de qua sequitur; et ex significatione `terrae’ hic terrae Aegypti, quod sit mens naturalis, ut mox supra n. 5288; quod `praefecti’ sint communia, est quia communia sunt in quibus et sub quibus sunt particularia, videatur n. (x)917, 4269, 4325 fin., 4329, 4345, 4383, 5208; per `principes’ autem significantur primaria, n. 1482, 2089, 5044.

AC n. 5291 5291. `Et quintet terram {1}Aegypti’: quod significet quae conservanda et dein recondenda, constat a significatione `quintare’ quod simile hic involvat quod decimare; `decimare’ in Verbo significat reliquias facere, et reliquias facere est vera et bona colligere et dein recondere; quod `reliquiae’ sint bona et vera recondita a Domino in interiore homine, videatur n. 468, 530, 560, 561, 661, 1050, 1906, 2284, 5135; et quod per `decimas’ in {2}Verbo significentur reliquiae, n. 576, 1738, 2280; similiter per `decem’, n. 1906, 2284; inde quoque per `quinque’, qui numerus est dimidius numeri decem; dimidium et duplum quoad numeros in Verbo simile involvunt, sicut viginti simile cum decem, et quatuor simile cum duobus, sex cum tribus, viginti quatuor cum duodecim, et sic porro; et quoque simile numeri adhuc {3} multiplicati, sicut centum et quoque mille {4} cum decem, septuaginta duo, et quoque centum quadraginta quatuor simile cum duodecim; quid itaque numeri compositi involvunt, sciri potest a numeris simplicibus a quibus et cum quibus multiplicati sunt; quid etiam numeri magis simplices involvunt, sciri potest ab integris, sicut quid quinque a decem, et quid duo cum dimidio a quinque, et sic porro; in genere sciendum quod numeri multiplicati involvant simile sed plenius, et quod numeri divisi involvant simile sed non ita plenum. [2] Quod `quinque’ in specie attinet, is numerus duplicem significationem habet, significat parum et inde aliquid, et significat reliquias; quod significet parum, est ex relatione ad illos numeros qui significant multum, nempe ad mille et ad centum, et inde quoque ad decem; quod `mille’ et `centum’ significent multum, videatur n. 2575, 2636; quod inde quoque `decem’, n. 3107, 4638; ex eo est quod `quinque’ significent parum et quoque aliquid, n. 649, 4638; quod `quinque’ significent reliquias, est cum se refert ad decem, et decem significant reliquias, ut supra dictum; quod omnes numeri in Verbo significent res, videatur n. 575, 647, 648, 755, 813, 1963, 1988, 2075, 2252, 3252, 4264, 4495, 4670, 5265. [3] Qui non novit quod aliquis sensus internus Verbi sit qui non apparet in littera, is omnino mirabitur quod numeri in Verbo etiam significent res, ex causa imprimis quia non aliquam ideam spiritualem ex numeris formare potest, sed quod usque numeri ex spirituali idea quae angelis, fluant, videatur n. 5265; verum quaenam ideae sunt, seu quaenam res sunt, quibus numeri correspondent quidem sciri potest, at unde correspondentia illa, adhuc latet; sicut unde correspondentia `duodecim’ cum omnibus fidei, et correspondentia `septem’ cum sanctis, tum correspondentia `decem’, ut et `quinque’, cum bonis et veris in interiore homine a Domino reconditis, et sic porro; sed usque satis est scire quod correspondentia sit, et quod ex correspondentia illa omnes numeri in Verbo significent aliquid in spirituali mundo, consequenter quod Divinum etiam in illis inspiratum lateat reconditum; sicut pro exemplo in his sequentibus locis ubi quinque nominantur; ut in parabola Domini [4]
De homine qui peregre abiit, . . . et tradidit servis suis facultates suas, uni quinque talenta, alteri duo, et tertio unum. . . et qui quinque talenta accepit, negotiatus est cum illis et lucratus alia quinque talenta; similiter qui duo, lucratus est alia duo: at qui unum accepit, . . .abscondidit argentum domini sui in terra, Matth. xxv 14 seq.:
qui non ultra sensum litteralem cogitat, is non aliter scire potest quam quod numeri hi, nempe quinque, duo et unum, sint modo assumpti ad concinnandum parabolae historicum, et quod {5}praeterea non amplius quid’ involvant, cum tamen ipsis his (t)numeris etiam inest arcanum; per `servum enim qui quinque talenta accepit’ significantur qui bona et vera a Domino admiserunt, ita qui reliquias acceperunt; per illum qui `duo accepit’ significantur qui in aetate provecta charitatem fidei adjunxerunt; et per illum `qui unum’, qui solam fidem absque charitate; de hoc dicitur quod argentum domini sui abscondiderit in terra, (m)per argentum enim quod de illo praedicatur, (t)in sensu interno significatur verum quod fidei, n. 1551, 2954,(n) nam lucrum facere seu ferre fructum nequit fides absque charitate; {6}talia numeris illis insunt. Similiter in aliis parabolis, sicut [5]
De homine in regionem longinquam profecto ad accipiendum sibi regnum, . . . quod dederit servis suis decem minas, et dixit illis ut negotiarentur cum illis usque dum venerit;. . . cum rediit, dixit primus, Domine, mina tua lucrata est decem minas, cui dixit, Euge bone serve, quia super minimo fidelis fuisti, esto super decem urbes: dixit secundus, Domine, mina tua fecit quinque minas, cui etiam dixit, Tu quoque esto super quinque urbes: tertius reposuerat minam in sudario, . . sed dixit Dominus, Tollite ab illo minam et date ei qui decem minas habet, Luc. xix 12 seq.;
hic similiter decem et quinque significant reliquias, `decem’ plures, `quinque’ pauciores; {7} `qui reposuit minam in sudario’ {8}sunt qui fidei vera sibi {8}comparant, nec illa bonis charitatis {8}conjungunt, quibus sic nihil lucri vel fructus; [6] pariter ubi numeri illi alibi a Domino nominantur; ut de uno qui vocatus ad cenam, quod dixerit,
Juga boum quinque emi, et abeo ad probandum ea, Luc. xiv 19:
de divite, quod dixerit ad Abrahamum,
Habeo quinque fratres; ut mittatur qui dicat illis, ne veniant in locum hunc cruciatus, Luc. xvi 28:
(m)De decem virginibus, quarum quinque prudentes, et quinque stultae, Matth. xxv 1-13 :(n)
similiter in his Domini verbis,
Num putatis quod ad pacem venerim dandam in terra? non, dico vobis, sed divisionem; erunt namque ex nunc quinque in domo una divisi, tres contra duos, et duo contra tres, Luc. xii 51 [52]:
et quoque in ipsis his historicis,
Quod Dominus cibaverit quinque mille homines, quinque panibus et duobus piscibus; quodque tunc jusserit ut discumberent centeni et quinquageni; et postquam comederunt quod collegerint fragmentorum duodecim cophinos, Matth. xiv 15-21, Marc. vi 38 seq., Luc. ix 12-17, Joh. vi 5-13;
[7] {9}in his quia historica sunt, vix potest credi quod {10}numeri significent, sicut quod numerus quinque mille qui fuit hominum, {11}tum numerus quinque qui fuit panum, et duo qui fuit piscium, ut et {12}numerus centum, ut et quinquaginta, qui {13}fuit discubituum, et denique duodecim, qui fuit cophinorum in quibus fragmenta, {14}cum tamen in singulis arcanum sit; singula enim contigerunt ex Providentia, ob finem ut Divina repraesentarentur{15}. [8] In sequentibus his locis etiam `quinque’ significant talia in spirituali mundo, {16}quibus correspondent in utroque sensu, genuino et opposito: apud Esaiam,
Relinquentur in eo racemationes sicut in decussione {17}olivae, duae tres baccae in capite rami, quatuor quinque in ramis fructiferae, xvii 6, 7:
apud eundem,
In die illo erunt quinque urbes in terra Aegypti loquentes labiis Canaanis, et jurantes Jehovae Zebaoth, xix 18:
apud eundem,
Unum {18}mille coram increpatione unius, coram increpatione quinorum {19}fugientes, donec supereritis sicut malus in capite montis, et sicut signum super colle, xxx 17:
apud Johannem,
Quintus angelus clanxit, tunc vidi stellam e caelo lapsam in terram, cui data est clavis putei abyssi; . . . locustis quae inde exibant, . . . datum . . . ut non occiderent homines qui non haberent sigillum Dei super frontibus, sed torquerentur menses quinque, Apoc. ix [1,] 5, 10:
apud eundem,
Hic intelligentia; si quis habet sapientiam, septem capita sunt montes septem, ubi mulier {20}sedet super illis, et reges septem sunt; quinque ceciderunt, et unus est, alter nondum venit, et quando veniat, brevi (t)oportet illum manere, Apoc. xvii 9, 10:
[9] similiter repraesentativum {21}fuit in numero quinque in his,
Quod nempe aestimatio viri et feminae esset secundum annos a mense ad quinque annos, et a quinque annis ad viginti, Lev. xxvii 1-9:
tum,
Si redimeretur ager, quod adderetur quinta, Lev. xxvii 19:
{22} Si redimerentur decimae, {23}quod etiam adderetur quinta, Lev. xxvii 31:
{22} Superflui primogeniti quod redimerentur, quinque siclis, Num. iii 46 ad fin.:
{22}Primogenitum bestiae immundae quod redimeretur adjecta quinta, Lev. xxvii 27:
Quod in quibusdam praevaricationibus pro mulcta adderetur quinta, Lev. xxii 14, xxvii 13, 15, Num. v 6-8:
et quod
Qui furatus bovem aut pecudem, et id mactaverit vel vendiderit, quinque boves {24}restituet pro bove, et quatuor pecudes pro pecude, Exod. xxi 37 [A.V. xxii 1].
[10] Quod numerus quinque in se contineat arcanum caeleste, et simile cum decem, patet a cherubis de quibus in Libro 1 Regum,
Salomo fecit in adyto duos cherubos ex ligno olei, decem cubiti altitudo cujusque; quinque cubiti ala cherubi unius, et quinque cubiti ala cherubi alterius; decem cubiti a finibus alarum illius usque ad fines alarum illius; sic decem cubiti cherubus, mensura una et proportio una ambobus cherubis, vi (x)23-25;
{25}et patet quoque a labris circa templum, tum a candelabris, de quibus in eodem Libro,
Quod positae fuerint bases labrorum quinque juxta humerum domus ad dextrum, et quinque juxta humerum domus ad sinistrum: . . . {26}tum quod posita candelabra quinque a dextra, et quinque a sinistra coram adyto, {27}vii 39, 49:

Quod mare aeneum fuerit decem ulnarum a labro ad labrum, . . . et quinque ulnarum altitudine, et triginta ulnarum circumferentia, {28} vii 23;
erat ut significarentur sancta tam per numeros decem et quinque, quam per triginta, qui numerus {29} circumferentiae (t)quidem non geometrice respondet diametro, sed usque spiritualiter involvit id quod per {30}ambitum illius vasis significatur. [11] Quod omnes numeri in Verbo significent res in spirituali mundo, patet manifeste (e)a numeris apud Ezechielem, ubi agitur de nova terra, de nova civitate, et de novo templo, quae angelus quoad singula mensus, videantur capita ibi xl-xliii; xlv-xlix; descriptio sanctorum ibi paene omnium exhibetur per numeros, quare qui non scit quid numeri illi involvunt, vix aliquid de arcanis quae ibi, scire potest; (m)numerus decem {31}et numerus quinque, ibi occurrunt xl 7, 11, 48, xli 2, 9, 11, 12, xlii 4, xlv 11, 14, praeter numeros multiplicatos, nempe viginti quinque, quinquaginta, quingenta, quinque millia;(n) quod nova terra, nova civitas, et novum templum ibi, significent regnum Domini in caelis, et inde Ecclesiam Ipsius in terris, ex singulis ibi constat. [12] Haec de `quinque’ collata sunt ob causam quia hic et in sequentibus agitur de terra Aegypti, quod ibi in septem annis abundantiae `quinta’ pars annonae colligenda sit et conservanda in usum annorum famis sequentium; inde ostensum est quod per `quintam partem’ significentur bona et vera a Domino apud hominem recondita et reservata ad usum quando fames erit, hoc est, quando defectus et privatio boni et veri; nam nisi talia a Domino apud hominem reconduntur, nihil foret quod illum in statu tentationis et vastationis elevaret, consequenter per quod regenerari posset, ita foret is absque medio salutis in altera vita.
@1 A I o Aegypti$
@2 sensu interno$
@3 i plus$
@4 i simile$
@5 nihil praeterea$
@6 haec numeris ibi$
@7 i et$
@8 A wrote singular, altered to plural$
@9 haec$
@10 sicut cibatio et collectio fragmentorum, etiam ipsi numeri involvant arcana, cum tamen non modo$
@11 sed etiam$
@12 numeri$
@13 fuerunt$
@14 in historicis enim Verbi aeque numeri significativi sunt, sicut in non historicis,$
@15 non modo in communi sed in singulis, ita quoque in numeris, (m)sicut etiam in parvo illo quod de Davide memoratur, quod cum contra Goliathum iret, elegerit sibi quinque lapides e fluvio, 1 Sam. xvii 40; talia propter historicum, nec apparet quod aliquid arcani involvant, cum tamen in illis sicut in reliquis inest, nam nulla vocum in Verbo est vanum.(n)$
@16 qualibus$
@17 A I ficus, but olivae n. 649, oleae most other places; Sch ficus, van den Hooght oleae$
@18 mitte I$
@19 A I fugientes, Sch fugientes (eritis), n. 390 and most other places; van den Hooght fugietis$
@20 sedit I$
@21 inest in eo$
@22 i quod$
@23 adjiceretur$
@24 restituerit$
@25 similiter$
@26 et$
@27 i ibid$
@28 i ibid$
@29 i qui erat$
@30 A has mare aeneum altered to maris aenei and ambitum written above$
@31 ut et$

AC n. 5292 5292. `In septem annis abundantiae annonae’: quod significet quae insinuata sunt illis temporibus cum multiplicata vera cum bonis, constat ex significatione `annorum’ quod sint status, et inde quoque tempora, de qua sequitur; et ex significatione `abundantiae annonae’ quod sit multiplicatio veri, seu multiplicatum verum, de qua supra n. 5276, 5278, 5280; hic itaque multiplicata vera cum bonis, quia vera non sunt aliquid nisi cum bonis, et vera non reconduntur in interiore homine, {1}de qua re mox supra n. 5291, nisi quae conjuncta bonis. Quod `anni’ significent non solum status sed etiam tempora, est quia `anni’ in sensu interno significant integros status, hoc est, integras periodos a status principio ad finem; hae periodi non aliter exprimi possunt quam per tempora, nec aliter capi ab illis qui in tempore sunt quam sicut tempora; quod anni et dies sint et status et tempora, videatur n. 23, 487, 488, 493, 893, 2906.
@1 after conjuncta bonis$

AC n. 5293 5293. `Et {1}congregent’ omnem cibum’: quod significet omnia quae usus, constat ex significatione `congregare’ quod sit conferre et conservare; et ex significatione `cibi’ quod sint illa quae usus; cibus in sensu interno proprie significat illa quae nutriunt animam hominis, hoc est, quae nutriunt illum post vitam {2}corporis, nam (t)is tunc vivit anima seu spiritus, et non amplius opus habet cibo materiali sicut in mundo, sed cibo spirituali, qui cibus est omne id quod est usus et omne id quod conducit ad usum; quod conducit ad usum, est scire quid bonum et verum; {3} quod est usus, est velle et facere illa; haec sunt quibus nutriuntur angeli, et quae ideo dicuntur cibi spirituales et caelestes; mens hominis, ubi ejus interior intellectus et interior voluntas, seu ubi {4}intentiones aut fines, nec nutritur alio cibo, etiam cum vivit in corpore; cibus materialis non illuc penetrat sed solum ad illa quae corporis sunt, quae cibus ille sustentat ob finem ut mens illa {5}suo cibo frui queat cum corpus suo, hoc est, ut mens illa sana sit in corpore sano; [2] quod cibus in spirituali sensu sit omne quod usus, est quia omne scire hominis, ac omne ejus intelligere ac sapere, et sic omne ejus velle, pro fine habebit usum, inde secundum quale usus est quale vitae ejus. Quod cibus in sensu interno sit omne quod est usus, patet ab his Domini verbis,
Jesus dixit discipulis, Ego cibum habeo quem edam, quem vos nescitis: dicebant {6} discipuli ad se invicem, Num quis attulit Ipsi quod comederet? dicit illis Jesus, Cibus Meus est ut faciam voluntatem Ipsius Qui misit Me, et perficiam Ipsius opus, Joh. iv 32-34:
et alibi,
Operamini cibum (x)non qui perit, sed cibum qui manet in vitam aeternam, quem Filius hominis vobis dabit, hunc Pater obsignavit Deus, Joh. vi 27.
@1 congregavit I$
@2 in corpore$
@3 i et$
@4 ejus intentiones seu$
@5 sua I$
@6 i ergo$

AC n. 5294 5294. `Annorum bonorum venientium illorum’: quod significet quae haurienda temporibus illis, constat ex significatione `annorum’ quod sint status et quoque tempora, de qua mox supra n. 5292; `anni boni venientes’ sunt itaque illa tempora quando multiplicantur vera cum bonis, quae significantur per `septem annos abundantiae annonae’.

AC n. 5295 5295. `Et congerant frumentum’: quod significet omne bonum veri simul, constat ex significatione `congerere’ quod sit colligere simul et conservare; et ex significatione `frumenti’ quod sit bonum {1}naturalis, de qua n. 3580, hic bonum veri quod in naturali; bonum veri est verum voluntate et actu. Quod `frumentum’ sit bonum, est quia `ager’ in spirituali sensu est Ecclesia, inde quae sunt agri, sicut semen, sementis, messis, seges, frumentum, et quoque spica seu arista, praeter in specie triticum, hordeum, et plura, sunt talia quae sunt Ecclesiae; et quae sunt Ecclesiae se referunt omnia ad bonum et verum.
@1 naturale$

AC n. 5296 5296. `Sub manum Pharaonis’: quod significet ad necessitatem et inde dispositionem in naturali, constat ex significatione `manus’ quod sit potentia, de qua n. 878, 3387, 4931-4937; inde `sub manum’ est ad dispositionem in omni necessitate, nam quod est in alicujus potentia, hoc {1}est ad dispositionem; et ex repraesentatione `Pharaonis’ quod sit naturale, de qua prius.
@1 ad ejus dispositionem est$

AC n. 5297 5297. `Cibum in urbibus’: quod significet talia in interioribus mentis naturalis, constat ex significatione `cibi’ quod sint omnia quae usus, ita vera et bona, de qua mox supra n. 5293; et (e)ex significatione `urbium’ quod sint interiora mentis naturalis; `urbes’ in universali sensu significant doctrinalia Ecclesiae, videatur n. 402, 2268, (x)2449, 2451, 2712, 2943, 3216, 4492, 4493, in singulari autem significant interiora hominis ubi doctrinalia sunt, seu potius ubi vera conjuncta {1}bono; quod vera et bona apud hominem forment quasi civitatem, videatur n. 3584, inde ipse homo in quo Ecclesia, vocatur civitas Dei; significatio `urbis’ se habet sicut significatio domus, `domus’ in universali sensu significat bonum, in singulari autem hominem, n. 3128, et in specie mentem ejus quoad bonum et verum ibi conjunctum, n. 3538, 4973, 5023, et domus cum suis conclavibus, aedificiis circum, et atriis, est civitas in minima forma. [2] Interiora mentis naturalis {2} significantur per `urbes’ apud Esaiam,
In die illo erunt quinque urbes in terra Aegypti, loquentes labiis Canaanis, et jurantes Jehovae Zebaoth, xix 18; et bona et vera quae in interioribus, significantur per `urbes’ in parabola Domini apud Lucam,
Dixit ei qui per minam lucratus est decem minas, Euge bone serve, quia super minimo fidelis fuisti, esto super decem urbes; et dixit alteri qui quinque minas lucratus, Tu quoque esto super quinque urbes, xix 12 seq.
(m)Hic itaque per quod {3}congerant cibum in urbibus et custodiant, significantur vera conjuncta bono, quod recondenda in interioribus mentis naturalis, quae vera et bona cum ibi recondita sunt, vocantur reliquiae, in quibus ipsissima vita spiritualis hominis consistit, et ex quibus homo spiritualiter nutritur in omni necessitate et indigentia, hoc est, in omni fame spirituali.(n)
@1 bonis$
@2 i etiam$
@3 congerent A I$

AC n. 5298 5298. `Et custodiant’: quod significet ibi recondenda, constat a significatione `custodire’ quod sit recondere, nempe in interioribus mentis naturalis, quae significantur per `urbes’, de quibus mox supra n. (x)5297.

AC n. 5299 5299. `Sit cibus ad depositum terrae’: quod significet quod ibi ad omnem usum naturalis, constat ex significatione `cibi’ quod sint bona et vera, de qua supra n. 5293; ex significatione `ad depositum’ quod sit reconditum ad omnem usum, quia ad usum annorum famis sequentium; et ex significatione `terrae’, hic terrae Aegypti, quod sit mens naturalis, de qua etiam supra n. 5276, 5278, 5279, 5288.

AC n. 5300 5300. `Ad septem annos famis’: quod significet secundum necessitatem in defectibus, constat ex significatione `famis’ quod sit defectus veri, de qua supra n. 5277, 5278; quod tunc ad necessitatem, patet, nam `anni’ in sensu interno sunt status, ut supra aliquoties ostensum, hic itaque `ad illos annos’ est ad illos status cum necessitas.

AC n. 5301 5301. `Qui erunt in terra Aegypti’: quod significet qui in naturali, constat (e)ex significatione `terrae Aegypti’ quod sit mens naturalis, de qua n. 5276, 5278, 5279, 5288. Dicitur hic et alibi naturale, et intelligitur mens naturalis; sunt enim binae mentes apud hominem, nempe mens rationalis et mens naturalis; mens rationalis est interni hominis, mens autem naturalis est externi hominis; haec mens seu hic homo est qui intelligitur per naturale simpliciter dictum; quod mens sit ipse homo, videbitur in his quae {1}nunc sequuntur.
@1 immediate$

AC n. 5302 5302. `Et non exscindetur terra in fame’: quod significet ne pereat homo, nempe per defectum veri, constat ex significatione `exscindi’ quod sit perire; et a significatione `terrae’ hic terrae Aegypti, quod sit mens naturalis, de qua mox supra n. 5301, et quia est mens naturalis, est ipse homo, nam homo est homo ex sua mente, ipsa enim mens constituit hominem, {1}et qualis illa est talis est homo; per mentem significatur hominis {2} intellectuale et voluntarium, consequenter ipsissima vita ejus; qui stupidi sunt, putant quod homo sit homo ex forma externa, quod nempe facies ei sit qualis hominis; qui minus stupidi sunt, dicunt quod homo sit homo ex eo quod loqui possit; et qui adhuc minus stupidi, quod homo sit homo {3}ex eo quod cogitare possit; sed homo non est homo ex illis sed ex eo quod cogitare verum et velle bonum queat, et quod tunc cum cogitat verum et vult bonum, possit intueri Divinum, et {4}illud perceptibiliter recipere; [2] in hoc distinguitur homo a brutis animalibus; alioquin quod appareat sicut homo, quod loqui queat, et quod cogitare, hoc non facit quod sit homo, nam si cogitat falsum et vult malum, facit ut sit non solum sicut animal brutum sed etiam pejus illo, nam per {5}ipsas illas facultates destruit humanum apud se et se facit feram; quod imprimis constare potest a talibus in altera vita, tales enim cum apparent in luce caeli, ut et cum inspiciuntur ab angelis, apparent eo momento sicut monstra, et quidam sicut ferae, dolosi sicut serpentes, et alii aliter; at cum removentur a luce illa et remittuntur in lumen suum quod habent in inferno, apparent inter se sicut homines. Quomodo autem cum hoc se habet, nempe quod periturus homo in defectibus veri, si non habuerit bona et vera in interioribus a Domino recondita, quae {6}significantur per `cibum ad depositum terrae, ad septem annos famis, ne {7}exscindatur terra in fame’, in sequentibus hujus capitis dicetur.
@1 nam$
@2 i et$
@3 per id$
@4 illud after recipere$
@5 facultates illas$
@6 significabantur$
@7 exscindaretur$

AC n. 5303 5303. Vers. 37-40. Et bonum fuit {1}verbum in oculis Pharaonis, et in oculis omnium servorum illius. Et dixit Pharaoh ad servos suos, Num inveniemus sicut hunc virum, in quo spiritus Dei? Et dixit Pharaoh ad Josephum, Postquam cognoscere fecit Deus tibimet omne hoc, nemo intelligens et sapiens sicut tu. Tu eris super domo mea, et super ore tuo osculabitur omnis populus meus, tantum solio magnus ero prae te. `Et bonum fuit verbum in oculis Pharaonis’ significat complacentiam naturalis: `et in oculis omnium servorum illius’ significat complacentiam omnibus in naturali: `et dixit Pharaoh ad servos suos’ significat perceptionem naturalis cum omnibus ibi: `Num inveniemus sicut hunc virum, in quo spiritus Dei?’ significat de influxu veri in quo bonum ab interiore, ita caeleste spiritualis: `et dixit Pharaoh ad Josephum’ significat perceptionem naturalis e caelesti spiritualis: `Postquam cognoscere fecit Deus tibimet omne hoc’ significat quia Praevidentia et Providentia illi: `nemo intelligens et sapiens sicut tu’ significat quod inde solum verum et bonum: `tu eris super domo mea’ significat quod ei mens naturalis subordinata et submissa erit: `et super ore tuo osculabitur omnis populus meus’ significat quod omne ibi sub oboedientia illius erit: `tantum solio magnus ero prae te’ significat quod apparebit usque sicut e naturali, quia a caelesti spiritualis per illud.
@1 A here o verbum$

AC n. 5304 5304. `Et bonum fuit verbum in oculis Pharaonis’: quod significet complacentiam naturalis, constat ex significatione `bonum esse verbum’ quod sit placere; `in oculis’ dicitur ex sollemni loquendi formula, quia `oculus’ significat visum interiorem, ita intellectum, perceptionem, advertentiam, et plura quae illius visus sunt, n. 2701, 2789, 2829, 3198, 3202, 3820, 4083, 4086, 4339, 4403-4421, 4523-4534; inde per `bonum fuit verbum in oculis’ significatur complacentia; et ex repraesentatione `Pharaonis’ quod sit naturale, de qua saepe
prius.

AC n. 5305 5305. `Et in oculis omnium servorum illius’: quod significet complacentiam omnibus in naturali, constat ex significatione `{1}bonum esse verbum in oculis’ quod sit complacentia, de qua mox supra n. 5304; et ex significatione `servorum’ quod sint illa quae in naturali sunt, imprimis quae {2} in naturali exteriore; in Verbo passim dicitur ‘servus’, et per illum in sensu interno intelligitur id quod inservit alteri, in genere omne quod infra est respective ad illud quod supra, nam ex ordine est ut {3}inferius inserviat superiori, et quatenus inservit, vocatur `servus’; hic autem sunt illa quae in naturali, quae vocantur `servi’; est enim naturale in communi quod repraesentatur per `Pharaonem’; ipsum commune est cui singula inservitura sunt, sicut communi bono in regnis; quod `Pharaoh’ sit naturale in communi, videatur n. 5160.
@1 in oculis, nempe quod bonum fuit verbum$
@2 i sunt$
@3 A had this but altered to illud inserviat huic$

AC n. 5306 5306. `Et dixit Pharaoh ad servos suos’: quod significet perceptionem naturalis cum omnibus ibi, constat ex significatione `dicere’ in historicis Verbi quod sit percipere, de qua n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2080, 2061, 2238, 2619, 2862, 3395, 3509; ex repraesentatione `Pharaonis’ quod sit naturale, de qua n. 5079, 5080, 5095, 5160; et ex significatione `servorum illius’ quod sint omnia in naturali, de qua mox supra n. 5305.

AC n. 5307 5307. `Num inveniemus sicut hunc virum, in quo spiritus Dei?`: quod significet de influxu veri in quo bonum ab interiore, ita caeleste spiritualis, constat ex significatione `viri’ quod sit verum, de qua n. 3134, 3309, 3459; et ex significatione `spiritus Dei’ quod sit bonum ab interiore, ita a Divino; spiritus enim Dei est quod procedit a Divino, ita ab Ipso Bono, nam Divinum est Ipsum Bonum; quod ex eo procedit, est verum in quo bonum, et hoc est quod per `spiritum Dei’ in Verbo significatur; ipse enim spiritus non procedit sed ipsum verum in quo bonum, seu sanctum verum; spiritus est instrumentale per quod producitur. Hoc verum in quo bonum, est {1} caeleste spiritualis quod per `Josephum’ repraesentatur. [2] In Ecclesia notum est quod {2}Josephus in spirituali sensu {3}sit Dominus, quare etiam Dominus vocatur caelestis Josephus, sed non scitur quid Domini `Josephus’ repraesentat; Dominus enim repraesentatur per Abrahamum, et quoque per {4}Jishakum, ut et per Jacobum; repraesentatur etiam per Mosen et {5}Eliam, perque Aharonem, et quoque’ per Davidem, praeter per plures alios in Verbo, sed usque dissimiliter per unum quam per alterum; per `Abrahamum’ repraesentatur Dominus quoad Ipsum Divinum, per `Jishakum’ quoad Divinum Rationale, per `Jacobum’ quoad Divinum Naturale, per `Mosen’ quoad Legem seu Verbum historicum, per `Eliam’ quoad Verbum propheticum, per `Aharonem’ quoad sacerdotium{6}, et per `Davidem’ quoad regium; quid autem per Josephum repraesentatur, videatur n. 3969, 4286, 4585, 4592, 4594, 4669, 4723, 4727, 4963, 5249; hoc quod `Josephus’ repraesentat, vocatur caeleste spiritualis e {7}rationali; non alia voce id dari potest, caeleste enim est bonum ex Divino, spirituale est verum ex illo bono, ita est verum boni ex Divino Humano Ipsius; Hoc fuit Dominus cum vixit in mundo, at cum Se glorificavit, tunc transcendit supra illud, et factus est ipsum Divinum Bonum, seu Jehovah etiam quoad Humanum; [3] non plura dici possunt in specie de hoc arcano, solum quod Josephus ideo Aegyptum venerit, ac primum serviverit in domo Potipharis principis satellitum, et dein in custodia detentus, (e)ac postea factus dominator super Aegyptum, ut repraesentaret quomodo Dominus in Se Humanum progressive Divinum {8}fecit, {9}de quo conscriberetur Verbum quod Divina contineret in sensu interno, qui sensus imprimis inserviret angelis, quorum sapientia quae incomprehensibilis et ineffabilis {10}est respective ad sapientiam humanam, in talibus est, et simul inserviret hominibus qui historica amant prae reliquis, et talia tunc mente volvunt in quibus angeli Divina per influxum a Domino percipiunt.
@1 I i haec, A o, T hic$
@2 per Josephum$
@3 intelligatur$
@4 Isacum$
@5 Aharonem et quoque per Eliam$
@6 i Ipsius$
@7 naturali I, but cf. 4585 fin, 4963, also 5086, 5095, 5805$
@8 A d fecit and i faceret. The insertion is indistinct; it was probably intended to express the futurity of this event, as compared with the Joseph story.$
@9 et de hoc ut$
@10 est after humanam$

AC n. 5308 5308. `Et dixit Pharaoh ad Josephum’: quod significet perceptionem naturalis e caelesti spiritualis, constat a significatione `dicere’ in historicis Verbi quod sit perceptio, de qua mox supra n. 5306; ex repraesentatione `Pharaonis’ quod sit naturale, et ex repraesentatione `Josephi’ quod sit caeleste spiritualis, de quibus saepius prius.

AC n. 5309 5309. `Postquam cognoscere fecit Deus tibimet omne hoc’: quod significet quia Praevidentia et Providentia illi, constat ex significatione `cognoscere’ cum praedicatur de Deo, quod sit praevidentia et providentia; de Deo enim non dici potest quod cognoscat, nam {1}ex Se novit omnia, et facultas cognoscendi apud hominem est ex Ipso, quare `cognoscere’ est in Deo praevidere et providere; praevidere est cognoscere ab aeterno in aeternum, et providere est facere illud; quod praevidentia et providentia sit illi, nempe caelesti spiritualis, est quia in sensu interno hic de Domino agitur, Qui est caeleste spiritualis quod per `Josephum’ repraesentatur.
@1 A d in se habet, i ex se scit, d scit, i novit$

AC n. 5310 5310. `Nemo intelligens et sapiens sicut tu’: quod significet quod inde solum verum et bonum, constat ex significatione `intelligentis’ quod sit verum, et ex significatione `sapientis’ quod sit bonum, de quibus supra n. 5287; quod non ex alio {1}quam ex illo solo, significatur per `nemo’ quia nemo seu nullus in sensu interno est negativum, ita exclusivum ab omni alio, videatur n. 5225, 5253.
@1 sed inde solo$

AC n. 5311 5311. `Tu eris super domo mea’: quod significet quod ei mens naturalis subordinata et submissa erit, constat ex significatione `domus’ quod sit mens, de qua n. 3538, 4973, 5023, hic mens naturalis, quia dicitur `domus mea’ a Pharaone per quem repraesentatur naturale; quod subordinata et submissa erit, significatur per quod `erit super illa’; qui super alicujus domo est, reipsa dominatur, et omnes qui ibi, subordinati et submissi sunt, domino domus usque retinente nomen et dignitatem quoad apparentiam.

AC n. 5312 5312. `Et super ore tuo osculabitur omnis populus meus’: quod significet quod omne ibi sub oboedientia illius erit, constat a significatione `super ore osculari’ quod sit agnoscere et facere quod jubet, ita oboedire; et ex significatione `omnis populi mei’ quod sit omne in naturali; per `populum’ significantur vera, videatur n. 1259, 1260, 3581, 4619, ita in naturali cognitiones boni et veri, ac scientifica, nam haec sunt vera naturalis, n. 5276.

AC n. 5313 5313. `Tantum solio magnus ero prae te’: quod significet quod apparebit usque sicut e naturali, quia a caelesti spiritualis per illud, constat ex significatione `magnus esse prae {1}altero’ quod sit major esse, hic quoad apparentiam seu {2}quoad conspectum; et ex significatione `solii’ seu throni, quod hic sit naturale; naturale enim intelligitur per `solium’ quando caeleste spiritualis per `sedentem super illo’, (m)naturale enim instar solii est spirituali, hic caelesti spiritualis; in genere id quod inferius, est instar solii {3} superiori, {4}superius enim inibi est et agit, et quidem per {5}inferius, et quod agitur, apparet sicut {6}ab inferiore, quia, ut dictum, per (e)id; hoc intelligitur per quod Pharaoh dixit ad Josephum `tantum solio magnus ero prae te’.(n) [2] In Verbo pluries nominatur solium ubi agitur de Divino Vero et de judicio ex illo, et per `solium’ ibi in sensu interno significatur {7}id quod est Divini regii, (e)et per `sedentem super illo’ Ipse Dominus sicut Rex aut sicut Judex; sed significatio solii, sicut significatio plurium aliarum rerum, se habet respective: cum Ipsum Divinum et Divinum Humanum Domini intelligitur per `sedentem super solio’, tunc Divinum Verum quod procedit ab Ipso, intelligitur per `solium’: cum autem Divinum Verum quod procedit a Domino, intelligitur per `sedentem super solio’, tunc universum caelum, quod Divinum Verum implet, intelligitur per `solium’: cum autem Dominus quoad Divinum Verum in superioribus caelis intelligitur per `sedentem super solio’, tunc Divinum Verum quod {8} in infimo caelo, et quoque quod est in Ecclesia, intelligitur per `solium’ {9}; ita significationes `solii’ se habent respective. Quod per `solium’ significetur id quod est Divini Veri, est causa quia per `regem’ in Verbo significatur verum, et quoque per `regnum’; quod per regem, videatur n. 1672, 1728, 2015, 2069, 3009, 3670, 4581, 4966, 5044, 5068; et quod per regnum, n. 1672, 2547, 4691: [3] quid {10}autem per solium seu thronum in Verbo intelligitur in specie, patet ibi ex serie; ut apud Matthaeum,
Ego dico vobis, Non jurabitis omnino, neque per caelum, quia thronus Dei est, neque per terram, quia scabellum pedum Ipsius; neque per Hierosolymam, quia urbs magni regis, v 34, 35:
et alibi apud eundem,
Qui juraverit per caelum, jurat per thronum Dei, et per Ipsum Qui sedet super illo, xxiii 22;
ibi aperte dicitur quod caelum sit `thronus Dei’; per terram quae vocatur `scabellum pedum’, significatur id quod infra caelum est, ita Ecclesia; {11}quod terra sit Ecclesia, videatur n. 566, 662, 1066, 1067, 1262, 1413, 1607, 1733, 1850, 2117, 2118, 2928, 3355, 4447, 4535: (m)similiter {12} apud Esaiam,
Sic dixit Jehovah, caeli thronus Meus, et terra scabellum pedum Meorum, lxvi 1:
et apud Davidem,
Jehovah in caelis firmavit thronum Suum, Ps. (x)ciii 19:(n)
apud Matthaeum,
Quando venerit Filius hominis in gloria Sua, et omnes sancti angeli cum Ipso, tunc sedebit super throno gloriae Suae, xxv 31;
ibi agitur de ultimo judicio, et `sedens super throno’ vocatur rex, ibi vers. 34, 40; `thronus gloriae’ in sensu interno ibi est Divinum Verum quod ex Divino Bono in caelo, `sedens super throno illo’ est Dominus, qui quatenus judex ex Divino Vero, vocatur ibi Rex: [4] apud Lucam,
Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit Illi Dominus Deus thronum Davidis patris Ipsius, i 32;
haec angelus ad Mariam; quod ibi `thronus Davidis’ non sit regnum {13}quod habuit David, seu regnum in terra sed regnum in caelo, cuivis constat, quare nec per `Davidem’ significatur David, sed regium Divinum Domini, {15}et per thronum significatur’ Divinum Verum quod procedit, et quod facit regnum Domini: apud Johannem,
Fui in spiritu, cum ecce thronus positus in caelo, et super throno sedens, et qui sedens erat similis aspectu lapidi jaspidi et {15}sardio: iris autem circa thronum similis aspectu smaragdino: circa thronum throni viginti quatuor, et super thronis vidi viginti et quatuor seniores sedentes: . . . e throno exibant fulmina et tonitrua et voces, item septem lampades ignis ardentes coram throno, quae sunt septem spiritus Dei. Insuper ante thronum mare vitreum, simile crystallo; in medio tandem throni, et circa thronum quatuor animalia plena oculis ante et retro. . . . Ceterum quando dederunt animalia gloriam, et honorem, et gratiarum actionem sedenti, super throno viventi in saecula saeculorum, cadent viginti quatuor seniores ante sedentem super throno, et adorabunt viventem in saecula saeculorum, et {16}projicient coronas suas ante thronum, Apoc. iv 2 ad fin.;
[5] ibi describitur thronus gloriae Domini, et per illum Divinum Verum quod procedit ab Ipso, at per repraesentativa quae quid significant si quis non novit, vix scire poterit quicquam {17}quid his propheticis inest, sed credet omnia talia esse absque altiore Divino; qui non aliud novit, {18}non potest aliter quam de regno caelesti similem regno mundano capere ideam; cum tamen per `thronum positum in caelo’ significatur Divinum Verum ibi, ita caelum quoad Divinum Verum; per `sedentem super throno’ intelligitur Dominus, quod Is apparuit similis aspectu `lapidi jaspidi et {15}sardio’ est quia per lapides illos, ut per omnes (t)lapides pretiosos in Verbo, significatur Divinum Verum, n. 114, 3858, 3862, et per lapides in genere vera fidei, n. 643, 1298, 3720, 3769, 3771, 3773, 3789, 3798; [6] per `iridem circa thronum’ significantur vera pellucentia a bono, et hoc quia colores in altera vita sunt ex luce caeli, et lux caeli est Divinum Verum; de iridibus in altera vita, videatur n. 1042, 1043, 1053, 1623-1625; de coloribus ibi, n. 1053, 1624, 3993, 4530, 4922, 4677, 4741, 4742; per `thronos viginti quatuor circa (x)thronum’ significantur omnia veri in uno complexu, similia quae significantur per `duodecim’; quod `duodecim’ sint omnia veri in uno complexu, videatur n. 577, 2089, 2129, 2130, 3272, 3858, 3913; `fulmina, tonitrua et voces quae exibant ex throno’ significant terrores qui ex Divino Vero illis qui non in bono sunt; `septem lampades ignis ardentes’ sunt affectiones veri ex bono, quae etiam illis qui non in bono damna inferunt, quapropter vocantur `septem spiritus Dei’, qui quod damna intulerint, patet a sequentibus ibi; [7] `mare vitreum ante thronum’ est omne verum in naturali, ita sunt cognitiones et scientifica; quod `mare’ illa sint, videatur n.28, (x)2850; `quatuor animalia in medio throni et circa thronum plena oculis ante et retro’ sunt intellectualia a Divino in caelis, `quatuor’ significant conjunctionem (e)eorum cum voluntariis, vera enim sunt partis intellectualis, et bona sunt partis voluntariae hominis; inde dicitur quod `plena essent oculis ante et retro’, quia `oculi’ significant intellectualia, et inde in sensu superiore illa quae sunt fidei, n. 2701, 3820, 4403-4421, 4523-4534; quod `quatuor’ sint conjunctio, simile ac `duo’, n. 1686, 3519, 5194; sanctitas Divini Veri procedentis a Domino in sequentibus {19} describitur. [8] Quia per `viginti quatuor thronos et viginti quatuor seniores’ significantur omnia veri seu omnia fidei in uno complexu, et per ‘duodecim’ similia, ut mox dictum, inde patet quid per `duodecim thronos super quibus sedebunt duodecim apostoli’ in sensu interno intelligitur, quod nempe omnia veri, ex quibus et secundum quae fit judicium; de quibus ita apud Matthaeum,
Jesus dixit discipulis, Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis Me, in regeneratione, quando sedebit Filius hominis super throno gloriae Suae, sedebitis etiam vos super duodecim thronis, judicantes duodecim tribus Israelis, xix 28:
et apud Lucam,
Ego dispono vobis, sicut disposuit Mihi Pater Meus regnum, ut comedatis et {20}bibatis super mensa Mea in regno Meo, et sedeatis super thronis, judicantes duodecim tribus Israelis, xxii 29, 30;
quod `duodecim apostoli’ sint omnia veri, videatur n. 2129, 2553, 3354, 3488, 3858; {21}quodque `duodecim filii Jacobi’ et inde `duodecim tribus Israelis’, n. 3858, 3921, 3926, 3939, 4060, (x)4603, et quod apostoli ne quidem unum judicare queant, {22} n. 2129, 2553: [9] similiter apud Johannem,
Vidi thronos, et consederunt super illis, et judicium datum est illis, Apoc. xx 4;
per `thronos’ ibi etiam significantur omnia veri ex quibus et secundum quae judicium; simile etiam per `angelos’ intelligitur cum quibus `venturus Dominus ad judicium’, Matth. xxv 31; quod per `angelos’ in Verbo significetur aliquid Domini, videatur n. 1705, 1925, (x)2320, 2821, 3039, 4085, {23}ibi vera quae ex Divino; quae vera etiam in Verbo judicia vocantur, n. 2235. [10] Alibi etiam plurimis in locis tribuitur Jehovae seu Domino thronus, et hoc quia in thronis est repraesentativum regni; cum {24} in superiore caelo sermo est de Divino Vero et de judicio, tunc in ultimo caelo {25}apparet thronus; inde est quod, ut dictum, thronus repraesentativum sit, et quod ideo toties in Verbo prophetico thronus nominetur, et quoque quod ab antiquissimis temporibus thronus factus sit insigne regis, et quod sicut insigne {26}significet regium{27}; ut quoque in {28} sequentibus locis: apud Mosen,
Aedificavit Moses altare, et vocavit nomen ejus Jehovah Nissi: praeterea dixit, Quia manus super throno Jah, bellum erit Jehovae contra Amalekum a generatione in generationem, Exod. xvii 15, 16;
quid `manus super throno Jah’, et {29}quid `Jehovae bellum contra Amalekum a generatione in generationem’, nemo scire potest nisi ex sensu interno, ita nisi sciatur quid thronus, et quid Amalek; per `Amalekum’ in Verbo significantur falsa quae oppugnant vera, n. 1679, et per `thronum{30}’ ipsum Divinum Verum quod oppugnatur: [11] apud Davidem,
Jehovah fecisti judicium meum, et causam meam, sedisti super throno Judex justitiae, . . . Jehovah in aeternum manebit, praeparavit ad judicium thronum Suum, Ps. ix 5, 8 [A.V. 4, 7]:
apud eundem,
Thronus Tuus Deus in saeculum et aeternum, sceptrum rectitudinis sceptrum regni Tui, Ps. xlv 7 [A.V. 6]:
apud eundem,
Nubes et caligo circum Ipsum, justitia et judicium fulcrum throni Ipsius, Ps. xcvii 2:
apud Jeremiam,
In tempore illo vocabunt Hierosolymam thronum Jehovae, et congregabuntur ad illam omnes gentes, iii 17;
[12] `Hierosolyma’ pro regno spirituali Domini. Hoc regnum etiam per novam Hierosolymam apud Ezechielem intelligitur, et quoque per `sanctam Hierosolymam descendentem e caelo’ in Apocalypsi. Regnum spirituale Domini est {31} ubi {32}principale est Divinum Verum in quo {33}Bonum, at regnum caeleste{34}, ubi {35}principale est Divinum Bonum (e)a quo Divinum Verum; inde patet cur Hierosolyma dicitur `thronus Jehovae’: et apud Davidem,
In Hierosolyma sedent throni ad judicium, Ps. cxxii 5:
Zion autem {36}dicitur thronus gloriae Jehovae apud Jeremiam,
Num reprobando reprobasti Jehudam, num Zionem fastidivit anima tua? Ne spernito propter nomen Tuum, ne deturpes thronum gloriae Tuae, xiv [19,] 21;
per `Zionem’ intelligitur regnum caeleste Domini. [13] Quomodo repraesentatur Dominus quoad judicium in caelo, ubi ad oculos sistuntur videnda talia quae passim apud Prophetas memorantur, patet apud Danielem,
Videns fui usque dum throni projecti sunt, et Antiquus dierum (x)sedit; vestis Ipsius sicut nix alba, et crinis capitis Ipsius sicut lana munda; thronus Ipsius flamma ignis, rotae ejus ignis ardens; flumen ignis emanans et exiens coram Ipso, mille millia ministrabant Ipsi, et myrias myriadum coram Ipso stabant; judicium consedit, et libri aperti sunt, vii (x)9, 10;
talia visa perpetua sunt in caelo, omnia repraesentativa, apparent ex sermone angelorum in superioribus caelis, qui delapsus sistit talia videnda; spiritus angelici quibus datur perceptio a Domino {37} sciunt quid significant, sicut quid `Antiquus dierum’, quid `vestis quae sicut nix alba’, `crinis capitis qui sicut lana munda’, `thronus qui sicut flamma ignis’, `rotae quae ignis ardens’, `flumen ignis ab Ipso emanans’; per `flammam ignis’ et per `flumen ignis’ repraesentatur ibi {38}Bonum Divini Amoris, n. 934, 4906, 5071, 5215: [14] similiter quae apud Ezechielem,
Supra expansum quod super capite cheruborum quasi aspectus lapidis sapphiri, similitudo throni; et super simili tudine throni similitudo quasi aspectus hominis super illo superius, i 26, x 1:
pariter quae in Libro 1 Regum,
Vidi, dixit Micah propheta, {39}Jehovam sedentem super throno Suo, et universum exercitum caelorum stantem juxta Ipsum, a dextra Ipsius, et a sinistra Ipsius, xxii 19;
qui non scit quid singula repraesentant, et inde significant, non aliter credere potest quam quod thronus sit Domino, sicut regibus in terra, et quod talia quae ibi memorantur; sed non sunt talia in caelis, verum sistuntur ita videnda coram illis qui in ultimo caelo sunt, ex quibus sicut ex imaginibus vident arcana Divina. [15] Regium Domini, per quod significatur Divinum Verum quod procedit ab Ipso, repraesentatum quoque fuit per solium a Salomone constructum, de quo ita in Libro 1 Regum,
Fecit Salomo solium eboris magnum, et obtexit illud auro depurato; sex gradus ad solium, et caput rotundum solio a post illud; manus hinc et illinc ad locum sedis, et bini leones stantes juxta manus, et duodecim leones stantes ibi supra sex gradus hinc et illinc, x 18-20;
fuit thronus gloriae ita repraesentatus; `leones’ sunt Divina Vera pugnantia et vincentia, `duodecim leones’ sunt omnia illa vera in uno complexu. [16] Quia paene omnia in Verbo etiam oppositum sensum habent, ita quoque solium seu thronus, et in eo sensu significat regnum falsi, ut apud Johannem,
(x)Angelo Ecclesiae quae in Pergamo, Novi opera tua, et ubi habitas, ubi thronus Satanae est, Apoc. ii [12,] 13:
apud eundem,
Draco dedit bestiae ascendenti ex mari virtutem suam, et thronum suum, et potestatem magnam, Apoc. xiii 2:
apud eundem,
Quintus angelus effudit phialam suam super thronum bestiae, et factum est regnum ejus obscuratum, Apoc. xvi 10:
apud Esaiam,
Tu dixisti in corde tuo, In {40}caelos ascendam, supra stellas {41}Dei exaltabo thronum meum, xiv 13;
ibi de Babele.
@1 altera I$
@2 ad$
@3 i est$
@4 inibi enim$
@5 naturale$
@6 e naturali$
@7 i in genere$
@8 i est$
@9 i ita naturale$
@10 itaque$
@11 quod Ecclesia dicatur terra in Verbo$
@12 i ac$
@13 terrae$
@14 thronus ejus est$
@15 As A E and A R; A I sardino; Gk$
@16 projiciunt$
@17 quod$
@18 i is$
@19 i ibi$
@20 libatis I$
@21 difficult to read, probably quod etiam 12 filii Jacobi et inde duodecim tribus$
@22 i videatur$
@23 after Domini$
@24 i enim$
@25 apparent sicut throni$
@26 i etiam$
@27 i et inde est, quod thronus toties in Verbo prophetico nominetur$
@28 i his$
@29 cur$
@30 i Jah$
@31 i caelum Ipsius$
@32 after Bonum$
@33 i Divinum$
@34 i est$
@35 after Verum$
@36 vocatur$
@37 i inde$
@38 Divinum bonum$
@39 i vidi$
@40 coelis I$
@41 ibi I, caeli A, Sch; also Heb, incl. Dead Sea Scrolls, Dei$

AC n. 5314 5314. Vers. 41-44. Et dixit Pharaoh ad Josephum, Vide, dedi te super omnem terram Aegypti. Et removit Pharaoh annulum suum a super manu sua, et dedit illum super manum Josephi, et vestivit eum vestibus byssi, et posuit torquem auri super collum ejus. Et vehi fecit eum in curru secundario qui sibi, et clamaverunt ante eum, Abrech, et dando eum super omnem terram Aegypti. Et dixit Pharaoh ad Josephum, Ego Pharaoh, et praeter te non extollet vir manum suam et pedem suum, in omni terra Aegypti. `Et dixit Pharaoh ad Josephum’ significat ulteriorem perceptionem naturalis e caelesti spiritualis: `Vide, dedi te super omnem terram Aegypti’ significat dominium super utrumque naturale: `et removit Pharaoh annulum suum a super manu sua’ significat confirmativum de potentia quae prius ei: `et dedit illum super manum Josephi’ significat quod illam cesserit omnem caelesti spiritualis: `et vestivit eum vestibus byssi’ significat significativum externum caelestis spiritualis; `vestes byssi’ sunt vera ex Divino: ‘et posuit torquem auri super collum ejus’ significat significativum conjunctionis interiorum cum exterioribus, efficiente bono: `et vehi fecit eum in curru secundario’ significat significativum quod ab illo omnis doctrina boni et veri: `qui sibi’ significat quae per naturale: `et clamaverunt ante eum, Abrech’ significat agnitionem per fidem et adorationem: `et dando eum super omnem terram Aegypti’ significat potestatem illius quod talis: `et dixit Pharaoh ad Josephum’ significat perceptionem adhuc ulteriorem: `Ego Pharaoh’ significat quod inde naturale: `et praeter te non extollet vir manum suam’ significat quod a caelesti spiritualis omne potentiae in spirituali: `et pedem suum’ significat quod omne potentiae in naturali: `in omni terra Aegypti’ significat in utroque naturali.

AC n. 5315 5315. `Et dixit Pharaoh ad Josephum’: quod significet perceptionem naturalis e caelesti spiritualis, constat ex significatione `dicere’ in historicis Verbi quod sit percipere, de qua saepius prius; ex repraesentatione `Pharaonis’ quod sit naturale, et ex repraesentatione `Josephi’ quod sit caeleste spiritualis, de quibus etiam prius; quod sit perceptio naturalis e caelesti spiritualis quae significatur, est quia naturale omnem suam perceptionem habet ex superiore se, hic ex caelesti spiritualis, quod est superius.

AC n. 5316 5316. `Vide, dedi te super omnem terram Aegypti’: quod significet dominium super utrumque naturale, constat (e)ex significatione `dare aliquem super’ quod sit dominium; et ex significatione `omnis terrae Aegypti’ quod sit utrumque naturale, de qua supra n. 5276. Agitur {1} adhuc amplius de {2}dominio quod Pharaoh tradidit Josepho super terram Aegypti, quod nempe Pharaoh semet potestate sua deprivaverit, et totam Aegyptum Josepho submiserit; quae ita ex Providentia Divina facta sunt ut `Josephus’ indueret repraesentationem caelestis spiritualis quod Domino cum in mundo fuit, et per quod Dominus naturale Suum et quoque sensuale, disposuit, ut utrumque successive Divinum faceret; hoc factum est ob finem ut Verbum quod de Josepho scriberetur, contineret Divina, ita talia quae in caelis sanctissima sunt et quae angelis qui in caelis, conveniunt; sunt enim angeli ibi in Domino, quia in sphaera Divini Veri procedentis a Domino, quapropter Divina quae de Domino et de Ipsius Humani glorificatione in sensu interno Verbi sunt, illos afficiunt in tantum ut (t)inde percipiant omne beatum sapientiae et intelligentiae suae.
@1 i nunc$
@2 domino I$

AC n. 5317 5317. `Et removit Pharaoh annulum suum a super manu sua’: quod significet confirmativum de potentia quae prius ei, constat ex repraesentatione `Pharaonis’ quod sit naturale, de qua prius; ex significatione `annuli’ quod sit confirmativum, de qua sequitur; et ex significatione `manus’ quod sit potentia, de qua n. 878, 3091, 3387, 4931-4937, 5296; inde patet quod per `removit {1}annulum a super manu sua’ significetur quod potentiam quae prius sibi, abdicaverit, et quod per `dedit illum super manum Josephi’, ut sequitur, significetur quod potentiam cesserit omnem caelesti spiritualis. Quod `annulus’ super manu sit confirmativum potentiae, non ita constare potest ex locis in Verbo parallelis, quia annuli qui super manu, {2}non alibi nominantur, praeter modo apud Lucam,
Ubi pater filii qui prodegerat omnia, {3}dixit ad servos, Efferte stolam primariam et induite illum; et date annulum super manum ejus, et calceos super pedes, (x)xv 22,
ubi etiam per `annulum’ significatur confirmativum potentiae in domo, sicut filii, ut prius; at usque patet ex ritualibus quae ab antiquis temporibus apud nos sunt, ut ex ritualibus desponsationum et copulationum, ut et inaugurationum, in quibus annuli dantur super manum, per quos etiam confirmativum potentiae significatur; praeterea quod sigilla quae quoque erant super manu, Jer. xxii 24, significent consensum et confirmationem, videatur n. 4874.
@1 illum$
@2 nullibi$
@3 after Ubi$

AC n. 5318 5318. `Et dedit illum super manum Josephi’: quod significet quod illam cesserit omnem caelesti spiritualis, constat ex significatione `dare annulum super manum alterius’ quod sit confirmativum quod cedat alteri potentiam quae sibi, n. (x)5317; et ex repraesentatione `Josephi’ quod sit caeleste spiritualis, de qua saepe prius.

AC n. 5319 5319. `Et vestivit eum vestibus byssi’: quod significet significativum externum caelestis spiritualis, et quod `vestes byssi’ sint vera ex Divino, constat a significatione `vestium’ quod sint vera, de qua n. 1073, 2576, 4545, 4763, 5248; quod `vestes byssi’ sint vera ex Divino, est quia vestis ex bysso erat candidissima et simul splendens, et verum ex Divino repraesentatur per vestes talis candoris et talis splendoris; causa est quia candor et splendor caeli est ex luce quae a Domino, et lux quae a Domino, est ipsum Divinum Verum, n. 1053, 1521-1533, 1619-1632, 2776, 3195, (x)3222, 3339, 3485, 3636, 3643, 3862, 4415, 4419 ,4526, 5219; quapropter cum Dominus transformatus est coram Petro, Jacobo, et Johanne,
Apparuerunt vestimenta Ipsius sicut lux, Matth. xvii 2; {1}Splendentia, candida valde sicut nix, cujusmodi fullo super terra non potest dealbare, Marc. ix 3;
Et fulgurantia, Luc. ix 29;
fuit ipsum Divinum Verum quod a Divino Humano Domini, quod ita repraesentabatur; at sunt vera exteriora quae per candorem vestium in caelis repraesentantur; vera autem interiora per candorem et splendorem faciei; inde est quod `vestiri vestibus byssi’ sit significativum externum hic, nempe veri procedentis ex caelesti spiritualis, hoc enim fuit in quo tunc Divinum Domini. [2] Per `byssum’ et per `vestes byssi’ etiam alibi in Verbo significatur verum quod ex Divino, ut apud Ezechielem,
Vestivi te acupicto, et calceavi te taxo, et accinxi te bysso, et obtexi te serico. . . . Sic ornata es auro et argento, et vestes tuae byssus et sericum et acupictum, xvi 10, 13;
ibi de Hierosolyma, per quam in his versibus intelligitur Ecclesia Antiqua; vera illius Ecclesiae per `vestes ex acupicto, bysso, serico’ et per ‘ornatum ex auro et argento’ describuntur; per `acupictum’ significantur vera scientifica, per `byssum’ vera naturalia, et per `sericum’ vera spiritualia: [3] apud eundem,
Byssus in acupictura ex Aegypto fuit expansio tua, ut esset tibi in signum: hyacinthinum et purpura ex insulis Elisha fuit tegumentum tuum, xxvii 7;
ibi de Tyro, per quam etiam Ecclesia Antiqua intelligitur, sed quoad cognitiones boni et veri, et per `byssum in acupictura ex Aegypto {2}quae expansio ejus’ significatur verum ex scientificis, {3}ut signum seu significativum externum illius Ecclesiae: [4] apud Johannem,
Mercatores terrae flebunt, et plangent super Babylone, quod merces eorum nemo {4}emat amplius; merces auri et argenti, et lapidis pretiosi, et margaritae, et byssi, et purpurae, et serici, et coccini, et omne lignum thyinum, et omne vas elephantinum, et omne vas ex ligno pretiosissimo, et aere, et ferro, et marmore, Apoc. xviii 11, 12;
ibi omnia et singula significant talia quae sunt {5}Ecclesiae, ita quae sunt veri et boni, hic autem in opposito sensu, quia dicuntur de Babylone {6}; quisque videre potest quod talia nusquam in Verbo quod de caelo descendit, recenserentur nisi aliquid caeleste in singulis foret; quid recensio mercium mundanarum ubi agitur de Babylone, per quam significatur Ecclesia profana: similiter {7} apud eundem,
Vae vae, urbs magna, quae induta byssino, et {8}purpura et coccineo, inaurata auro, et lapide pretioso, et margaritis, Apoc. xviii (x)16.
[5] Quod singula {9}aliquod caeleste Divinum significent, patet manifeste apud eundem ubi dicitur {10}quid byssinum, quod nempe sint justitiae sanctorum,
Venit tempus nuptiarum Agni, et uxor Illius paravit se; tunc datum est illi ut indueretur byssino mundo et splendido; byssinum enim, sunt justitiae sanctorum, xix [7,] 8;
quod `byssinum sint justitiae sanctorum’ est quia omnes illi qui in vero sunt ex Divino, justitiam Domini induunt; vestes enim eorum candidae et splendidae sunt ex luce quae a Domino; ipsum verum ideo in caelo repraesentatur per `candidum’, n. 3301, 3993, 4007; inde quoque est quod illi qui ex statu vastationis elevantur in caelum, appareant induti candido, quia tunc exuunt id quod justitiae propriae est et induunt id quod justitiae Domini est. [6] Ut repraesentaretur verum a Divino in Ecclesia Judaica, mandatum est ut xylinum seu byssinum quoque {11} esset in vestibus Aharonis, ut et in aulaeis quae circum arcam, de quibus apud Mosen,
Pro Aharone {12}tessellabis tunicam xylini, et facies cidarim xylini, Exod. xxviii 39:
Fecerunt tunicas xylini, opus textoris, pro Aharone et filiis ejus, Exod. xxxix 27:
Habitaculum facies decem aulaea, xylinum intertextum, et hyacinthinum, et purpuram, et coccineum dibaphum, Exod. xxvi 1, xxxvi 8:
Facies atrium habitaculi, . . . tapetes erunt pro atrio ex xylino intertexto, Exod. xxvii 9, 18, xxxviii 9:
Velum portae atrii, opus acupictoris, hyacinthinum, et purpura, et coccineum dibaphum, et xylinum intertextum, Exod. xxxviii 18;
xylinum est byssinum, quod ideo mandatum quia singula quae in arca et circum arcam, tum singula quae super vestibus Aharonis, repraesentativa spiritualium et caelestium erant; inde constare potest quam parum {13}intelligitur Verbum, nisi sciatur quid talia repraesentant, et quod vix aliquid, si credatur quod sanctum non aliud in Verbo sit quam quod exstat in littera. [7] Quod angeli qui in vero ex Divino sunt, appareant induti quasi byssino, hoc est, in candido splendente, patet apud Johannem ubi agitur de equo albo,
Sedens super equo albo, . . . indutus erat vestimento tincto sanguine, et vocatur nomen Ejus Verbum. . . exercitus Ejus in caelo sequebantur Ipsum super equis albis, induti byssinum album et mundum, Apoc. xix 13, 14;
ex his manifeste patet quod `byssinum’ sit significativum externum veri a Divino, nam `sedens super equo albo’ est Dominus quoad Verbum; quod sit Verbum, aperte ibi dicitur; Verbum est ipsum verum a Divino; `equus albus’ quod sit sensus internus Verbi, videatur n. 2760-2762, {14}inde ‘equi albi’ sunt vera ex Divino, nam omnia sensus interni Verbi sunt vera ex Divino, quapropter visi sunt exercitus Illius `super equis albis, et induti byssinum album et mundum’.
@1 i et$
@2 quod fuerit$
@3 quod fuit$
@4 emit$
@5 veri, sed$
@6 i quae sunt falsi ex malo$
@7 i alibi$
@8 purpureo$
@9 aliquid in caelo quod ex Divino$
@10 quod byssinum$
@11 i intertextum$

@12 A I have tesselabis. Tessella is a diminutive of tessera (=a square stone or piece of wood). Latin verb from it, late, tessello = to make chequer work. Heb is (shabats) = to interweave, to make chequer work. A V has `embroider’ but RV `weave in chequer work’.$
@13 in Verbo intelligitur$
@14 proinde$

AC n. 5320 5320. `Et posuit torquem auri super collum ejus’: quod significet significativum conjunctionis interiorum cum exterioribus, efficiente bono, constat ex significatione `colli’ quod sit influxus, tum communicatio superiorum cum inferioribus, seu quod idem, interiorum cum exterioribus, de qua n. 3542, inde est `torques’ quia cingit collum, significativum conjunctionis illorum; `torques auri’ significat conjunctionem per bonum, seu efficiente bono, {1}quia’ `aurum’ est bonum, n. 113, 1551, 1552: signum conjunctionis veri interioris cum vero exteriore significatur per `torquem super guttur’ apud Ezechielem,
Ornavi te ornatu, et dedi armillas super manus tuas, et torquem super guttur tuum, xvi 11.
@1 nam$

AC n. 5321 5321. `Et vehi fecit eum in curru secundario’: quod significet significativum quod ab illo omnis doctrina boni et veri, constat ex significatione `currus’ quod sit doctrina boni et veri, de qua sequitur; inde ‘vehi facere eum in curru’ est significativum quod ab illo doctrina illa; haec se referunt ad illa quae prius a Pharaone dicta sunt, `Tu eris super domo mea, et super ore tuo osculabitur omnis populus meus, tantum solio magnus ero prae te’, vers. 40. Quod ab ipso doctrina boni et veri significetur, est quia per `Josephum’ repraesentatur Dominus quoad Divinum spirituale, n. 3971,4669, ita quoad Divinum Verum ex Divino Humano Domini, n. 4723, 4727, a quo Divino Vero est caeleste spiritualis; quod omne doctrinae boni et veri sit inde, est quia Dominus est ipsa doctrina, nam omne doctrinae ab Ipso procedit, et omne doctrinae de Ipso agit; omne enim doctrinae agit de bono amoris et vero fidei; a Domino sunt illa, {1}quare Dominus non solum est in illis sed etiam est utrumque; inde constat quod doctrina quae agit de bono et vero, agat de solo Domino, et quod procedat {2}ex Divino Humano Ipsius; [2] ex Ipso Divino nequaquam {3}aliquod doctrinae procedere potest nisi per Divinum Humanum, hoc est, per Verbum, quod in sensu supremo est Divinum Verum a Divino Humano Domini; quod procedit (e)ab Ipso Divino immediate, hoc ne quidem angeli in intimo caelo possunt capere; causa est quia id (t)est infinitum et sic transcendit omnem captum, etiam angelicum; at quod procedit ex Divino Humano Domini, hoc possunt capere, {4}nam agit de Deo ut de Divino Homine, de quo ex Humano aliqua idea formari potest, et idea quae {5}formata de Humano, acceptatur qualiscumque sit, modo ex bono innocentiae fluat et in bono charitatis sit; hoc est quod intelligitur per Domini verba apud Johannem,
Deum nemo vidit unquam, Unigenitus Filius, Qui in sinu Patris est, {6}Ipse exposuit, i 18:
apud eundem,
Neque vocem Patris audivistis unquam, neque speciem Ipsius vidistis, v 37:
et apud Matthaeum,
{7}Non Patrem quisquam cognoscit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare, xi 27.
[3] Currus in Verbo plurimis in locis memorantur et vix aliquis scit quod per illos ibi significentur doctrinalia boni et veri, ut et scientifica quae sunt doctrinalium; causa est quia non aliquod spirituale intrat ideam sed solum naturale historicum cum nominatur `currus’, sicut etiam cum `equi qui ante currum’, cum tamen per `equos’ significantur in Verbo intellectualia, n. 2760-2762, 3217, et inde per `currum’ doctrinalia et eorum scientifica. [4] Quod `currus’ sint Ecclesiae doctrinalia et quoque scientifica, constare mihi potuit ex curribus toties visis in altera vita; est quoque locus ad dextrum circa terram inferiorem ubi apparent currus et equi cum stabulis in ordine positis; ambulant ibi et confabulantur {8} qui in mundo eruditi fuerunt et pro fine eruditionis habuerunt vitam; talia apparent illis ex angelis in superioribus caelis, {9}quibus cum sermo est de intellectualibus, deque doctrinalibus et scientificis, tunc spiritibus {10}ibi apparent talia. [5] Quod talia per currus et equos significentur, {11}admodum manifeste patet ex eo quod Elias apparuerit in caelum vectus curru ignis et equis ignis, et quod {12}ille ut et Elisha appellati sint `currus Israelis et equites ejus’, de quibus ita in Libro 2 Regum,
Ecce currus ignis et equi ignis intervenerunt inter illos, et ascendit Elias in turbine in caelum, et Elisha videns et clamans, Pater mi, pater mi, currus Israelis et equites ejus, ii 11, 12:
et de Elisha in eodem Libro,
Cum Elisha aegrotabat morbo suo quo mortuus est, descendit ad eum Joash, rex Israelis, et flevit ante facies ejus, et dixit, Pater mi, pater mi, currus Israelis et equites ejus, xiii 14;
causa quod illi sic appellati sint, est quia per utrumque, tam Eliam quam Elisham, repraesentatus est Dominus quoad Verbum, videatur Praef. ad Gen. xviii, et n. 2762, 5247 fin.; ipsum Verbum principaliter est doctrina boni et veri, nam inde est omne doctrinae; (m)ex eadem (t)causa etiam erat quod circum Elisham visus sit puero, cujus oculos aperuit Jehovah,
Mons plenus equis et curribus ignis, 2 Reg. vi (x)17 {13}:(n)
[6] quod `currus’ sit doctrinale, et `equus’ {14}intellectuale, constat quoque ex aliis locis in Verbo, ut apud Ezechielem,
Satiabimini super mensa Mea equo et curru, forti et omni viro belli; sic dabo gloriam Meam gentibus, xxxix 20 [21]; Apoc. xix 18;
ibi agitur de Adventu Domini; quod ibi per `equum et currum’ non significetur equus et currus, cuivis patet, his enim `super mensa Domini non satiandi erunt’ sed talibus quae per equum et currum significantur, nempe intellectualibus et doctrinalibus boni et veri. [7] Similia per equos et currus significantur in sequentibus his locis: apud Davidem,
Currus Dei sunt binae myriades, milleni pacificorum, Dominus in illis, Sinai in sanctuario, Ps. lxviii 18 [A.V. 17]:
apud eundem,
Jehovah operit Se luce quasi veste, extendit caelos sicut cortinam, contignans aquis triclinia Sua, ponit nubes currus Suos, ambulat super alis venti, Ps. civ 2, 3:
apud Esaiam,
Propheticum deserti maris: . . . Sic dixit ad me Dominus, Constitue speculatorem qui spectet, nuntiet; vidit ergo currum, par equitum, {15}currum asini, currum cameli, et auscultavit auscultationem, magna auscultatio; clamavit enim leo super specula, Domine, ego stans jugiter interdiu, et super custodia mea ego constitutus omnibus noctibus; tum vero ecce currus viri, par equitum; . . . et dixit, Cecidit, cecidit Babel, xxi [1,] 6-9:
[8] apud eundem,
Tunc adducent omnes fratres vestros in omnibus gentibus munus Jehovae super equis, et super curru, et super redis cameratis, et super mulis, et super veredariis, ad montem sanctitatis Meae, Hierosolymam, lxvi 20:
apud eundem,
Ecce Jehovah in igne veniet, et sicut procella currus Ipsius, lxvi 15:
apud Habakkuk,
Num fluviis succensuit Jehovah? num contra fluvios ira Tua? num contra mare excandescentia Tua? quod equitas super equis Tuis, currus Tui salus? iii 8:
apud Zachariam,
Sustuli oculos meos et vidi, cum ecce quatuor currus, exeuntes ab inter duos montes, montes autem montes aeris; ad currum primum equi rufi, ad currum secundum equi nigri, ad currum tertium equi albi, et ad currum quartum equi grandinati, vi 1-3:
[9] et apud Jeremiam,
Intrabunt per portas civitatis hujus reges et principes, sedentes super throno Davidis, equitantes in curru et equis, ipsi et principes eorum, vir Jehudae, et habitatores Hierosolymae, et habitabitur civitas haec in saeculum, xvii 25, xxii 4;
`civitas quae habitabitur in saeculum’ non est Hierosolyma sed Ecclesia Domini quae per `Hierosolymam’ significatur, n. 402, 2117, 3654; ‘reges qui per portas civitatis illius intrabunt’ non sunt reges sed Ecclesiae vera, n. 1672, 1728, 2015, 2069, 3009, 3670, 4575, 4581, 4966, 5044, 5068; ita `principes’ nec sunt principes sed primaria veri, n. 1482, 2089, 5044; `sedentes super throno Davidis’ sunt Divina Vera quae procedunt a Domino, n. 5313; `equitantes in curru et equis’ sunt inde intellectualia et doctrinalia. Currus etiam in historicis Verbi multoties {16}memorantur, et quia historica Verbi omnia repraesentant, et voces significant, talia quae in regno Domini et in Ecclesia, ibi quoque `currus’ similia {16}significant. [10] {17} Quia pleraque in Verbo etiam oppositum sensum habent, ita quoque `currus’, et in illo sensu significant doctrinalia mali et falsi, {18}tum scientifica illa confirmantia; ut in his locis: apud Esaiam,
Vae descendentibus in Aegyptum pro auxilio, et super equo innituntur, et confidunt super curru quod multus, et super equitibus quod validi sint valde, sed non respiciunt ad Sanctum Israelis, xxxi 1:
apud eundem,
Per manum servorum {19}tuorum blasphemasti Dominum, et dixisti, Per multitudinem currus mei ego ascendi altitudinem montium, latera Libani, ubi exscindam proceritatem cedrorum ejus, electionem abietum ejus, xxxvii 24;
ibi responsum propheticum ad verba elata Rabshakes ducis regis Asshuris: apud Jeremiam,
Ecce aquae ascendentes a septentrione, quae fient in flumen inundans, et inundabunt terram et plenitudinem ejus, urbem et habitantes in illa; . . . et ejulabit omnis habitator terrae a voce plausus equorum ungularum fortium ejus, a tumultu currus ejus, strepitu rotarum ejus, xlvii 2, 3:
[11] apud Ezechielem,
Prae abundantia equorum ejus obteget te pulvis eorum, prae voce equitis et rotae, et currus, commovebuntur muri tui, quando venerit in portas tuas, juxta introitus urbis perruptae; per ungulas equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas, xxvi 10, 11:
apud Haggaeum,
Evertam thronum regnorum, et perdam robur regnorum gentium, evertam etiam currum, et equitantes eo, et descendent equi et equites eorum, ii 22:
apud Zachariam,
Exscindam currum ex Ephraimo, et equum ex Hierosolyma, exscindam arcum belli; contra loquetur pacem gentibus, ix (x)10:
apud Jeremiam,
Aegyptus sicut flumen ascendit, et sicut flumina commoventur aquae ejus, dixit enim, Ascendam, obtegam terram, perdam urbem, et habitantes in illa; ascendite equi, insanite currus, xlvi 8, 9.
[12] Per `equos’ et `currus’ quibus Aegyptii persecuti filios Israelis, et cum quibus Pharaoh intravit mare Suph, ubi rotae curruum dimovebantur, et per plura de equis et curribus, quae maximam partem descriptionis illius faciunt, Exod. xiv, {20}versibus 6, 7, 9, 17, 23, 25, 26; et xv 4, 19, significantur intellectualia, doctrinalia et scientifica falsi, et inde ratiocinia quae pervertunt et exstinguunt vera Ecclesiae; talium pernicies et mors ibi describitur.
@1 et$
@2 de$
@3 aliquid$
@4 quia de Humano aliquam ideam (m’s in last two words d later) formare (altered to formari) possunt d and followed by potest. Above de Humano is written qui accipit doctrinam. A marginal note without marks for insertion reads hoc enim sistit Deum, de quo doctrina agit, ut Divinum Hominem, ita de quo aliqua idea ex similitudine cum homine (last four words d)$
@5 formatur$
@6 Ille$
@7 Nemo cognoscit Filium nisi Pater, neque$
@8 i illi$
@9 quia ibi$
@10 circa inferiorem terram$
@11 constare potest$
@12 is tum$
@13 i quia Elisaeus repraesentabat Dominum quoad Verbum, ideo apparuerunt talia circum illum$
@14 d scientificum, i intellectuale$

@15 Heb (recheb) = `chariot,’ but also `a troop of chariots, or waggons and applies both to the men in them and to the beasts drawing then. Cp English ‘cavalry’. RV has chariot or troop.$
@16 in the singular$
@17 i E$
@18 et$
@19 meorum A I$
@20 i de quibus$

AC n. 5322 5322. `Qui sibi’: quod significet quae per naturale, nempe doctrina boni et veri, constat ex serie rerum in sensu interno, tum ex illis quae supra n. 5313 explicata sunt.

AC n. 5323 5323. `Et clamaverunt ante eum, Abrech’: quod significet agnitionem per fidem et adorationem, constat ex significatione `clamare’ quod sit agnitio per fidem, de qua sequitur; et (e)a significatione `abrech’ quod sit adoratio; abrech enim in lingua originali {1}est `flecte genua’, et flexio genuum est adoratio; omnes enim conatus interni qui sunt voluntatis, ita qui sunt amoris aut affectionis, proinde qui sunt vitae, habent actus {2}seu gestus externos sibi correspondentes; actus hi aut gestus fluunt ex ipsa correspondentia {3}exteriorum cum interioribus; timor sanctus, et inde humiliatio, proinde adoratio, habet actus seu gestus sibi correspondentes, nempe flexionem genuum, procumbentiam super genubus, et quoque prostrationem corporis usque ad terram; in statu illo, si adoratio est ex genuina humiliatione, {4}aut si humiliatio ex genuino timore sancto, est deficientia spirituum, inde concidentia artuum in confinio seu intermedio ubi spirituale conjungitur naturali, ita ubi genua; nam quae infra sunt, correspondentiam habent cum naturalibus, et quae supra, cum spiritualibus; inde est quod flexio genuum sit signum repraesentativum adorationis; apud caelestes homines est hic actus spontaneus, sed apud spirituales est voluntarius. [2] Ante reges olim cum vehebantur curru, flectebantur genua ob causam quia `reges’ repraesentabant Dominum quoad Divinum Verum, et `currus’ significabat Verbum; ritus hujus adorationis inceptus fuit cum notum erat quid repraesentaretur, et tunc reges adorationem non sibi sed ipsi regio a se separato tametsi adjuncto, attribuerunt; regium illis fuit lex quae, quia a Divino Vero, adoranda erat in rege quatenus custos ejus, ita ipse rex nihil sibi de regio tribuebat praeter custodiam legis, a qua quantum recessit tantum a regio, sciens quod adoratio aliunde quam a lege, hoc est, alia quam legis in se, esset idololatria; quod `regium’ sit Divinum Verum, videatur n. 1672, 1728, 2015, 2069, 3009, 3670, 4581, 4966, 5044, 5068, proinde (t)regium est {5} lex, quae in se est verum regni{6}, secundum quod victuri qui ibi; ex his constare potest quod `Abrech seu flecte genua’ significet adorationem. [3] Quia clamor etiam est actus qui correspondet confessioni vivae seu agnitioni ex fide, ideo quoque apud antiquos rituale clamandi receptum fuit, cum tale significaretur; ac ideo {7} in Verbo passim dicitur `clamare’ cum agitur de confessione et agnitione ex fide, sicut de Johanne Baptista apud Johannem,
Quod testatus de Jesu, et clamaverit dicens, Hic erat Quem dixi, Qui post me veniens, ante me fuit, quia prior me fuit: . . . ego vox clamantis in deserto, Rectam facite viam Domini, i 15, 23:
apud eundem,
Sumpserunt termites palmarum, et iverunt obviam Jesu, et clamaverunt, Osanna, benedictus qui venit in nomine Domini, Rex Israelis, xii 13:
(m)apud Lucam,
Jesus dixit Pharisaeis, quod si tacuerint, lapides clamaturi sint, xix 40.(n)
Quia `clamare’ significabat agnitionem ex fide {8}et inde receptionem ex agnitione illa, idcirco aliquoties legitur de Domino quod clamaverit, ut apud Johannem vii 28, 37, xii 44, 45; et quoque apud Esaiam,
Jehovah sicut heros exibit, sicut vir bellorum excitabit zelum, vociferabitur, etiamque clamabit, xlii 13.
Quod clamare in sensu opposito sit non agnitio, ita aversatio, videatur n. 5016, 5018, 5027, et quod praedicetur de falso, n. 2240.
@1 significat$
@2 aut$
@3 interiorum cum exterioribus$
@4 et$
@5 i tunc$
@6 i quod a Divino Vero$
@7 i etiam$
@8 proinde$

AC n. 5324 5324. `Et dando eum super omnem terram Aegypti’: quod significet potestatem illius quod talis, constat (c)ex significatione `dare eum super omnem terram Aegypti’ quod sit dominium super utrumque naturale, de qua supra n. 5316, hic autem quod dominium ejus tale sit sicut in mox praecedentibus descriptum {1} ita potestas ejus quod talis.
@1 i est$

AC n. 5325 5325. `Et dixit Pharaoh ad Josephum’: quod significet perceptionem adhuc ulteriorem, constat ex significatione `dicere’, ex repraesentatione `Pharaonis’, et ex repraesentatione `Josephi’ quod sit perceptio naturalis e caelesti spiritualis, de qua n. 5315, hic ulterior perceptio quia iterum dicitur.

AC n. 5326 5326. `Ego Pharaoh’: quod significet quod inde naturale, constat a repraesentatione `Pharaonis’ quod sit naturale, de qua n. 5079, 5080, 5095, 5160; quod per `ego Pharaoh’ significetur quod inde naturale, ex mox sequentibus patet; dicitur enim `praeter te non extollet vir manum suam et pedem suum in omni terra Aegypti’, per quae significatur quod omne potentiae ab illo in utroque naturali, et quia {1}illa quae in naturali per sequentia illa verba intelliguntur, idcirco primum dicitur `ego Pharaoh’, per inde naturale intelligitur quod ex caelesti spiritualis sit naturale; cum hoc ita se habet: naturale apud hominem qui e novo creatur, hoc est, qui regeneratur, prorsus aliud est quam apud hominem qui non regeneratur; naturale apud hominem qui non regeneratur, est omne; inde cogitat homo, et inde desiderat, non autem ex rationali, minus ex spirituali, quia haec (m)occlusa sunt, et quoad {2}maximam partem exstincta(n); [2] at apud hominem qui regeneratur, fit spirituale omne, hoc non modo disponit naturale ad cogitandum et ad desiderandum, sed etiam constituit naturale, prorsus sicut causa constituit effectum, in omni enim effectu nihil est quod agit quam causa; ita fit naturale sicut spirituale, naturalia enim quae ibi sunt, sicut scientifica et cognitiones quae ex naturali mundo aliquid trahunt, nihil ex se agunt, modo adstipulantur ut spirituale agat in naturali, et per illud, ac ita naturaliter; similiter ut {3}in effectu, in effectu sunt plura quam in causa, sed talia quae solum faciunt ut causa agere possit in effectu ipsum effectum, et se {4}in illo gradu actualiter producere; ex his paucis videri potest quomodo se habet cum naturali apud hominem qui e novo creatus est, hoc est, qui regeneratus; tale intelligitur per inde naturale, quod significatur per `ego Pharaoh’.
@1 de illis$
@2 plurimam$
@3 effectus$
@4 actu$

AC n. 5327 5327. `Et praeter te non extollet vir manum suam’: quod significet quod a caelesti spiritualis omne potentiae in spirituali, constat ex significatione `manus’ quod sit potentia, de qua n. 878, 3387, 4931-4937, 5296; inde `non extollere vir manum suam praeter te’ est quod nihil potentiae illis nisi ab eo solo, ita quod ei, nempe caelesti spiritualis, omne potentiae. Quod potentia in spirituali per ‘manum’ significetur, videbitur in nunc sequentibus.

AC n. 5328 5328. `Et pedem suum’: quod significet quod omne potentiae in naturali, constat a significatione `pedis’ quod sit naturale, de qua n. 2162, 3147, 3761, 3986, 4280, 4938-4952, hic potentia in naturali, nam per `extollere pedem’, sicut per `extollere manum’, significatur potentia, sed per `extollere manum’ potentia in spirituali, et per `extollere pedem’ potentia in naturali, quae enim supra pedes sunt in corpore, se referunt ad spiritualia; hoc imprimis patet a Maximo Homine seu a tribus caelis; [2] cum totum caelum sicut unus homo sistitur coram visu, tunc intimum seu tertium caelum refert caput, medium seu secundum caelum refert corpus, et ultimum seu primum pedes; quod intimum seu tertium caelum referat caput, est quia est caeleste, et quod medium seu secundum referat corpus, est quia est spirituale, et quod (t)ultimum seu primum referat pedes, est quia est naturale; idcirco per `collum’, quia intermedium, significatur influxus et communicatio caelestium cum spiritualibus; et per `genua’, quia etiam intermedia, influxus et communicatio spiritualium cum naturalibus; inde patet quod per `extollere manum’ significetur potentia in spirituali, et per `extollere pedem’ potentia in naturali; et {1}ideo (m)potentia quae per `manum’ significatur, praedicatur de spirituali, nempe de vero ex bono, n. 3091, 3563, (x)4932. Per spirituale intelligitur id in naturali quod est lucis caeli, et per naturale id in naturali quod est lucis mundi, nam omne illud vocatur spirituale, et omne hoc naturale.(n)
@1 praeterea$

AC n. 5329 5329. `In omni terra Aegypti’: quod significet in utroque naturali, constat ex significatione `omnis terrae Aegypti’ quod sit utrumque naturale, de qua supra n. 5276. Talia nunc sunt quae angeli percipiunt cum homo (m)legit quod {1}’Pharaoh removerit annulum suum a super manu sua, et dederit illum super manum Josephi, et vestiverit eum vestibus byssi, et posuerit torquem auri super collum ejus; et vehi fecerit eum in curru secundario, qui sibi, et clamaverint ante eum Abrech, dando eum super omnem terram Aegypti’;(n) [2] angeli enim ipsa historica nequaquam possunt percipere quia sunt talia quae sunt mundi, non autem quae sunt caeli; quae mundi sunt, illis non apparent; at quia correspondentia est omnium quae in mundo cum illis quae in caelo, ideo angeli caelestia percipiunt cum homo mundana; {2} nisi ita foret, nequaquam aliquis angelus e caelo apud hominem potuisset esse; ut autem possit, datum est {3}Verbum, in quo angeli percipiant sanctum Divinum quod {4}possint communicare homini apud quem {5}adsunt.
@1 A has `removit Pharaoh —- vers’, evidently a reminder to quote vv. 42, 43 in full when writing final draft$
@2 et$
@3 homini Verbum, ex quo percipere potest$
@4 ibi, et id$
@5 adest$

AC n. 5330 5330. Vers. 45. Et vocavit Pharaoh nomen Josephi Zaphenath Paneah; et dedit ei Asenath filiam Potipherae sacerdotis On in mulierem; et exivit Joseph super terram Aegypti. `Et vocavit Pharaoh nomen Josephi Zaphenath Paneah’ significat quale caelestis spiritualis tunc: `et dedit ei Asenath filiam Potipherae sacerdotis On in mulierem’ significat quale conjugii veri cum bono (c)et boni cum vero: `et exivit Joseph super terram Aegypti’ significat cum ipsius fuit utrumque naturale.

AC n. 5331 5331. `Et vocavit Pharaoh nomen Josephi Zaphenath Paneah’: quod significet quale caelestis spiritualis tunc, constat ex significatione `nominis’ et `vocare nomen’ quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2628, 2724, 3006, 3237, 3421; Zaphenath Paneah in lingua sua originali significat revelatorem occultorum et aperitorem futurorum, quae in sensu caelesti {1}significant Divinum in illo, nam revelare {2}occulta et aperire futura est solius Dei; hoc quale est quod nomen illud involvit, et hoc quale est quale caelestis spiritualis, {3}nam caeleste spiritualis est bonum veri in quo Divinum, seu quod immediate a Divino; hoc, nempe caeleste spiritualis in quo Divinum, fuit soli Domino cum fuit in mundo, et fuit Humanum in quo ipsum Divinum potuit esse, et quod potuit exui cum Dominus omne Humanum in Se Divinum fecit.
@1 significat$
@2 arcana$
@3 caeleste enim$

AC n. 5332 5332. `Et dedit ei Asenath filiam Potipherae sacerdotis On in mulierem’: quod significet quale conjugii veri cum bono, ac boni cum vero, constat ex significatione `dare in mulierem’ quod sit conjugium; quod sit conjugium boni cum vero, et veri cum bono, est quia non aliud per conjugia in sensu spirituali intelligitur, et inde nec aliud per `conjugia’ in Verbo. Per `filiam sacerdotis On’ significatur verum boni, `filia’ enim est affectio veri, et `sacerdos’ est bonum, {1}’Josephus’ autem est bonum veri in quo Divinum, quod idem est cum caelesti spiritualis; inde patet quod significetur conjugium veri cum bono, (c)ac boni cum vero. Quale hujus conjugii est quod significatur, sed quale hoc non potest amplius exponi quia quale quod fuit Domino in mundo non potest comprehendi, ne quidem ab angelis, solum aliqua idea umbratilis de eo formari (c)ex talibus quae in caelo sunt, ut a Maximo Homine, et a caelesti spiritualis quod ibi ex influxu Divini Domini; sed usque idea illa est sicut crassa umbra ad ipsam lucem, nam est communissima, ita vix aliquid respective.
@1 per Josephum repraesentatur$

AC n. 5333 5333. `Et exivit Joseph super terram Aegypti’: quod significet cum Ipsius fuit utrumque naturale, constat ex significatione `exire’ quod hic sit influere; et ex significatione `terrae Aegypti’ quod sit mens naturalis, de qua saepe prius, ita utrumque naturale; et quia `exire’ significat influere, et `terra Aegypti’ utrumque naturale, per illa verba cum praecedentibus significatur quale caelestis spiritualis, et quale conjugii boni cum vero et veri cum bono, cum caeleste spiritualis per influxum, suum {1}faceret utrumque naturale; quid sit suum facere naturale, videatur mox supra n. 5326.
@1 fecerat$

AC n. 5334 5334. Vers. 46-49. Et Joseph filius triginta annorum in stando eo coram Pharaone rege Aegypti, et exivit Joseph a coram Pharaone, et transivit in omnem terram Aegypti. Et fecit terra in septem annis abundantiae annonae collectiones. Et congregavit omnem cibum septem annorum, qui fuerunt in terra Aegypti, et dedit cibum in urbibus, cibum agri urbis quae circumcirca illam, dedit in medio illius. Et congessit Joseph frumentum sicut arenam maris multum valde, usque quod cessavit ad numerandum, quia nullus numerus. `Et Joseph filius triginta annorum’ significat statum plenum reliquiarum: `in stando eo coram Pharaone rege Aegypti’ significat cum praesentia ejus in naturali: `et exivit Joseph a coram Pharaone’ significat cum ipsius esset naturale in communi: `et transivit in omnem terram Aegypti’ significat cum subordinaret et submitteret singula ibi: `et fecit terra in septem annis abundantiae annonae collectiones’ significat primos status cum multiplicata vera in series: `et congregavit omnem cibum septem annorum’ significat conservationem veri bono adjuncti, multiplicati primis temporibus: `qui fuerunt in terra Aegypti’ significat quod in naturali: `et dedit cibum in urbibus’ significat quod reposuerit in interioribus: `cibum agri urbis’ significat quae propria eis et convenientia: `quae circumcirca illam dedit in medio illius’ significat quae prius in exteriore naturali fuerunt, recondit in interioribus interioris naturalis: `et congessit Joseph frumentum sicut arenam maris multum valde’ significat multiplicationem veri a bono: `usque quod cessavit ad numerandum, quia nullus numerus’ significat tale in quo caeleste a Divino.

AC n. 5335 5335. `Et Joseph filius triginta annorum’: quod significet statum plenum reliquiarum, constat ex significatione `triginta’ quod sit plenum reliquiarum, de qua sequitur; et ex significatione `annorum’ quod sint status, de qua n. 482, 487, 488, 493, 893; numerus `triginta’ significat in Verbo aliquid pugnae, et quoque significat plenum reliquiarum; quod duplex ei significatio sit, causa est quia componitur ex quinque et sex in se multiplicatis, et quoque componitur ex tribus et decem in se {1}etiam multiplicatis; ex quinque in sex ductis, significat aliquid pugnae, n. 2276, quia `quinque’ significant aliquid, n. 649, 4638, 5291, et `sex’ pugnam, n. 720, 737, 900, 1709; at ex tribus in decem ductis significat plenum reliquiarum quia `tria’ significant plenum, n. 2788, 4495, et `decem’ reliquias, n. 576, 1906, 2284; quod numerus compositus simile involvat cum simplicibus ex quibus, n. 5291; `reliquiae’ quod sint vera {2}juncta bono in interioribus apud hominem a Domino recondita, videatur n. 468, 530, 560, 561, 576, 660, 1050, 1738, 1906, 2284, 5135. [2] Plenitudo reliquiarum etiam significatur per triginta, et quoque per sexaginta, {3}ut et per centum, apud Marcum,
Semen quod cecidit in terram bonam, dedit fructum ascendentem et crescentem, et tulit unum triginta, et alterum sexaginta, et alterum centum, iv 8, 20;
omnes hi tres numeri, quia per multiplicationem assurgunt a decem, significant plenitudinem reliquiarum. Et quia homo non prius regenerari potest, hoc est, admitti in pugnas spirituales per quas fit regeneratio quam cum reliquias ad plenum acceperit, idcirco statutum quod Levitae non prius facerent opus in tentorio conventus quam cum impleverint triginta annos; opus illorum seu functio vocatur quoque `militia’; de quibus ita apud Mosen,
Tolle summam filiorum Kehathi e medio filiorum Levi, . . . a filio triginta annorum et supra, ad filium quinquaginta annorum, omnem venientem ad militiam, ad faciendum opus in tentorio conventus, Num. iv (x)2, 3;
similiter dicitur de filiis Gershonis, et similiter de filiis Merari, ibid. vers. 22, 23, 29, 30, ac iterum, vers. 35, 39, 43. (m)Simile {4} involvit quod
David, cum filius triginta annorum esset, regnare ceperit, 2 Sam. v (x)4.(n)
[3] Ex his nunc patet cur Dominus non prius quam cum esset triginta annorum, se manifestaverit, Luc. iii (x)23,
tunc enim in plenitudine reliquiarum fuit, at reliquiae quas Dominus habuit, Ipse Sibi comparaverat, et fuerunt {5}Divinae, per quas univit Essentiam Humanam Divinae, et illam Divinam fecit, n. 1906; ex Ipso {6}nunc est quod `triginta anni’ significent statum plenum quoad reliquias, et quod sacerdotes Levitae functiones suas ingressi cum fuerunt aetate triginta annorum, et quia David repraesentaturus erat Dominum quoad regium, quod ille nec prius regnare ceperit; omne enim repraesentativum ducitur a Domino, et inde omne repraesentativum spectat Dominum.
@1 quoque$
@2 juxta bono I$
@3 et ut I$
@4 i etiam$
@5 Divino I$
@6 etiam$

AC n. 5336 5336. `In stando eo coram Pharaone rege Aegypti’: quod significet cum praesentia ejus in naturali, constat (c)ex significatione ‘stare coram aliquo’ quod sit praesentia; et a repraesentatione `Pharaonis regis Aegypti’ quod sit status naturalis novus, seu naturalis homo novus, de qua n. 5079, 5080, ita naturale in quo nunc caeleste spiritualis, et quod caeleste spiritualis nunc suum fecit, quod quoque significatur per verba mox sequentia `et exivit Joseph a coram Pharaone’.

AC n. 5337 5337. `Et exivit Joseph a coram Pharaone’: quod significet cum ipsius esset naturale in communi, constat a significatione `exire’ quod sit ipsius esse, de qua sequitur; ex repraesentatione `Josephi’ quod sit caeleste spiritualis, et `Pharaonis’ quod sit naturale, de quibus supra; quod `exire’ sit ipsius esse, vel suum esse, patet (m)ab illis quae praecedunt et quae sequuntur,(n) et quoque a sensu spirituali illius vocis, `exire’ enim seu procedere in illo sensu, est se sistere praesentem coram alio {1} in forma ei accommodata, {2}ita se eundem modo in alia forma; in hoc sensu dicitur `exire’ de Domino, apud Johannem,
Jesus dixit de Se, Ego ex Deo exivi et venio, viii 42;
Pater amat vos, quod vos Me amastis et credidistis quod Ego a Deo exiverim: exivi a Patre, et veni in mundum; iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. Dixerunt discipuli, {3} . . . credimus quod a Deo exiveris, xvi 27, 28, 30;
Illi{4} cognoverunt vere quod a Deo exiverim, xvii 8;
[2] ut illustretur quid intelligitur per `exire’ aut procedere, sint exempla: de vero dicitur quod exeat seu procedat ex bono quando verum est forma boni, seu quando verum est bonum in forma quam capere potest intellectus: de intellectu etiam dici potest quod exeat seu procedat ex voluntate quando intellectus est formata voluntas, seu quando est voluntas in forma {5}apperceptibili visui interno: similiter de cogitatione quae intellectus dici potest exire seu procedere, cum fit loquela, et de voluntate cum fit actio; cogitatio se induit alia forma cum fit loquela, sed usque est cogitatio quae ita edit aut procedit, verba enim et soni quae induuntur, non sunt nisi quam adjecta quae faciunt ut cogitatio appercipiatur accommodate: similiter voluntas fit alia forma cum fit actio, sed usque est voluntas quae in tali forma sistitur; {6}gestus et motus qui induuntur, non sunt nisi quam adjecta, quae faciunt ut voluntas appareat et {7} afficiat accommodate: de externo etiam homine dici potest quod exeat seu procedat ab interno, immo substantialiter, quia externus homo nihil aliud est quam internus formatus ita ut agat convenienter in mundo in quo est: {8}ex his constare potest quid `exire’ seu `procedere’ in sensu spirituali sit; quod nempe per exire {9}aut procedere cum praedicatur de Domino, sit Divinum formatum ut homo, ita accommodatum ad perceptionem credentium; utrumque tamen unum.
@1 i sed$
@2 estque idem$
@3 i In hoc$
@4 i acceperunt et$
@5 perceptibili$
@6 ad gestus et ad motus, qui induuntur, nihil attenditur, nam illi sunt adjecta$
@7 i simul$
@8 inde$
@9 et$

AC n. 5338 5338. `Et transivit in omnem terram Aegypti’: quod significet cum subordinaret et submitteret singula ibi, nempe in naturali, constat ex significatione `omnis terrae Aegypti’ quod sit utrumque naturale, de qua n. 5276, 5278, 5280, 5288, 5301; quod `transire illam terram’ sit subordinare et submittere singula in naturali, ex illis quae praecedunt, sequitur.

AC n. 5339 5339. `Et fecit terra in septem annis abundantiae annonae collectiones’: quod significet primos status cum multiplicata vera in series, constat ex significatione `septem annorum’ quod sint primi status, septem enim anni praecesserunt in quibus fuit abundantia annonae, et septem anni secuti in quibus fuit fames; quod `anni’ sint status, videatur n. 482, 487, 488, 493, 893; ex significatione `abundantiae annonae’ quod sit multiplicatio veri, de qua n. 5276, 5280, 5292, per quod `fecit terra’ significatur quod haec multiplicatio facta sit in naturali, `terra’ enim hic est naturale, ut mox supra n. 5338; et ex significatione `collectionum’ quod sint series; cum seriebus quae significantur per `collectiones’, ita se habet: apud hominem qui {1}reformatur, primum insinuantur vera communia, dein communium particularia, et demum particularium singularia; particularia disponuntur sub communibus, et singularia sub particularibus, n. 2384, 3057, 4269, 4325 fin., 4329 med., 4345, 4383, 5208, [2] dispositiones seu ordinationes illae in Verbo significantur per fasciculos, hic per manipulos seu `collectiones’, et non sunt nisi quam series in quas multiplicata vera disponuntur seu ordinantur. Hae series apud regeneratos se habent secundum ordinationes societatum in caelis, at apud non regeneratos, qui nec regenerari possunt, secundum ordinationes societatum in infernis; inde homo qui in malo est et inde in falso, est infernum in minima forma, et homo qui in bono est et inde in vero, est caelum in minima forma; sed de his seriebus alibi, ex Divina Domini Misericordia, plura dicentur.
@1 regeneratur $

AC n. 5340 5340. `Et congregavit omnem cibum septem annorum’: quod significet conservationem veri bono adjuncti, multiplicati primis temporibus, constat ex significatione `congregare’ quod hic sit conservare, nam `congregavit illum et dedit in urbibus et in medio’, per quae significatur quod recondiderit in interioribus, ita quod conservaverit, cessit enim usui in annis famis; ex significatione `cibi’ quod sit omne id quo internus homo nutritur; quod id sit bonum et verum, constare potest ex correspondentia cibi terrestris quo nutritur externus homo, cum cibo spirituali quo nutritur {1}internus; hic itaque est verum bono adjunctum, nam hoc est quod conservatur et reconditur in interioribus; per `septem annos’ significantur primi status cum multiplicata vera, n. 5339; inde patet quod per `congregavit omnem cibum septem annorum’ significetur conservatio veri bono adjuncti, multiplicati primis temporibus. [2] Dicitur conservatio veri bono adjuncti, sed quia pauci sciunt quid sit verum bono adjunctum, et minus quomodo et quando verum bono adjungitur, quapropter dicendum: verum conjungitur bono quando homo jucundum percipit in benefaciendo proximo propter verum et bonum, non autem propter se {2}aut mundum; cum homo est in illa affectione, vera quae tunc audit, vel legit, vel cogitat, conjunguntur bono; quod etiam appercipi solet ab affectione veri propter illum finem.
@1 infernus I$
@2 et $

AC n. 5341 5341. `Qui fuerunt in terra Aegypti’: quod significet quod in naturali, constat ex significatione `terrae Aegypti’ quod sit mens naturalis, de qua n. 5276, 5278, 5280, 5288, 5301, ita naturale.

AC n. 5342 5342. `Et dedit cibum in urbibus’: quod significet quod reposuerit in interioribus nempe {1}vera bono adjuncta, constat ex significatione `dare’ hic quod sit reponere; a significatione `cibi’ quod sit verum bono adjunctum, de qua mox supra n. (x)5340; et a significatione `urbium’ quod sint interiora mentis naturalis, de qua supra n. 5297. Quod vera bono adjuncta reponantur in interioribus mentis naturalis, et ibi {2} ad usum sequentis vitae conserventur, imprimis ad usum in tentationibus quando regeneratur homo, est arcanum quod pauci hodie sciunt, quare dicendum quomodo se habet: per `septem enim annos abundantiae annonae’ significantur vera primum multiplicata, et per `quod in urbibus et in medio repositum sit frumentum’ significatur quod vera illa bono adjuncta recondita sint in interioribus hominis; et per `septem annos famis’ (c)ac per sustentationem tunc a collectionibus’ significatur status regenerationis per vera bono adjuncta in interioribus recondita; [2] arcanum hoc est: homo a prima infantia usque ad primam pueritiam introducitur a Domino in caelum, et quidem inter angelos caelestes per quos tenetur in statu innocentiae, qui status quod sit infantibus usque ad primum pueritiae, notum est; cum aetas pueritiae incipit, tunc per gradus exuit statum innocentiae, at usque tenetur in statu charitatis per affectionem charitatis mutuae erga similes sui, qui status apud plures perseverat usque ad adolescentiam; (t)est tunc ille inter angelos spirituales; tunc quia incipit (a) se cogitare, et secundum id agere, non amplius teneri potest in charitate, ut prius, hereditaria enim mala tunc evocat, a quibus se duci patitur; cum hic status venit, tunc bona charitatis et innocentiae quae prius acceperat, secundum gradus sicut cogitat mala et actu confirmat illa, exterminantur, {3}at usque non exterminantur sed versus interiora a Domino deducuntur et ibi reconduntur; [3] sed quia nondum vera novit, ideo bona innocentiae et charitatis quae acceperat in binis illis statibus, nondum qualificata sunt, vera enim dant qualitatem bono, et bonum dat essentiam veris, idcirco ab illa aetate per instructiones, et imprimis per proprias cogitationes et inde confirmationes, imbuitur veris; quantum itaque tunc in affectione boni est, tantum conjunguntur a Domino vera bono apud illum, n. (x)5340, et reconduntur ad usus; hic status est qui significatur per `septem annos abundantiae annonae’; vera illa {4}bono adjuncta sunt quae in proprio sensu vocantur reliquiae; quantum itaque homo patitur se regenerari, tantum reliquiae inserviunt usui, nam tantum ex illis a Domino depromitur, et in naturale remittitur, ut producatur correspondentia exteriorum cum interioribus, seu naturalium cum spiritualibus; hoc fit in statu qui significatur per `septem annos famis’; hoc est arcanum. [4] Homo Ecclesiae credit hodie quod qualiscumque alicui vita sit, usque ex misericordia in caelum recipi queat et ibi beatitudine aeterna frui, putat enim quod solum sit admissio; sed multum fallitur, nemo enim in caelum admitti et recipi potest nisi acceperit vitam spiritualem, et nemo vitam spiritualem accipere potest nisi regeneretur, et nemo regenerari potest nisi per bonum vitae conjunctum vero doctrinae; inde ei vita spiritualis; quod nemo in caelum venire possit nisi acceperit vitam spiritualem per regenerationem, manifeste dicit Dominus apud Johannem,
Amen, amen dico tibi, Nisi quis generetur denuo, non potest videre regnum Dei, iii 3;
et mox,
Amen, amen dico tibi, Nisi quis generatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest ingredi in regnum Dei, ibid. vers. 5;
`aqua’ est verum doctrinae, n. 2702, 3058, 3424, 4976, et `spiritus’ est bonum vitae; per baptismum nemo ingreditur, sed baptismus est significativum regenerationis cujus recordari debet homo Ecclesiae. {5}
@1 verum bono adjunctum$
@2 i a Domino$
@3 sed$
@4 conjuncta bono$
@5 i n. 4255, 5120 f.$

AC n. 5343 5343. `Cibum agri urbis’: quod significet quae propria eis et convenientia, nempe vera bono adjuncta in interioribus, constat ex significatione `cibi’ quod sint vera bono adjuncta, de qua n. (x)5340, 5342; vera quae propria interioribus et convenientia significantur per `cibum agri urbis’ ex causa quia ager pertinebat ad urbem, et ambitum ejus faciebat; quae ambitum faciunt, in sensu interno significant convenientia et propria, idcirco etiam mox dicitur `quae circumcirca illam, dedit in medio illius’. Quod illa quae ambitum faciunt, significent propria et convenientia, est quia omnia vera juncta bono sunt in series disposita, ac series tales sunt ut in medio seu in intimo cujusvis sit verum junctum bono, et circumcirca hoc medium seu intimum sunt vera propria ei et convenientia, et sic ordine usque ad {1}extimum, ubi evanescit; [2] ipsae series etiam inter se similiter dispositae sunt, at variantur secundum status mutationes; quod tales dispositiones {2} verorum bono junctorum sint, ad ipsum visum sisti solet in altera vita, in luce enim caeli in qua est intelligentia et sapientia, talia possunt exhiberi videnda, non autem in luce mundi, nec in luce caeli apud hominem apud quem interiora non aperta sunt, at usque possunt ab illo ex intuitione rationali agnosci, et sic rationaliter ex luce caeli {3} videri; dispositiones hae originem suam trahunt ex dispositionibus societatum angelicarum in caelo, nam sicut {4}hae dispositae sunt, ita quoque dispositae sunt series verorum bono junctorum apud regeneratos, cum illis enim hae correspondent.
@1 intimum I$
@2 i seu ordinationes$
@3 i apud illum$
@4 illae$

AC n. 5344 5344. `Quae circumcirca illam, dedit in medio illius’: quod significet quae prius in exteriore naturali recondit in interioribus interioris naturalis, constat ex significatione `circumcirca’ quod sint quae extra, ita quae in exteriore naturali; et ex significatione `medii’ quod sint quae intra, de qua n. 1074, 2940, 2973, ita quae in interiore naturali; quod `in medio illius’ seu urbis sit in interioribus {1}interioris naturalis, est quia per `urbem’ significantur interiora, n. 5297, 5342. Interiora interioris naturalis sunt illa ibi quae spiritualia vocantur, et spiritualia ibi sunt quae a luce caeli sunt, ex qua illuminantur illa ibi quae a luce mundi sunt, quae proprie naturalia dicuntur; in spiritualibus ibi recondita sunt vera bono adjuncta; [2] spiritualia ibi sunt quae correspondent societatibus angelicis quae in secundo caelo, cum hoc caelo communicat homo per reliquias; hoc caelum est quod aperitur cum homo regeneratur, et hoc caelum est quod clauditur cum homo non patitur se regenerari; reliquiae enim seu vera et bona in interioribus recondita non sunt aliud quam correspondentiae cum societatibus illius caeli.
@1 naturalibus interioribus$

AC n. 5345 5345. `Et congessit Joseph frumentum sicut arenam maris multum valde’: quod significet multiplicationem veri a bono, constat ex significatione `congerere’ quod hic sit multiplicare; ex significatione `frumenti’ quod sit verum voluntate et actu, de qua n. 5295, cujus multiplicatio cum comparatur `arenae maris’, significat quod sit ex bono, hic (c)ex bono caelestis spiritualis per influxum, verum enim in interioribus nusquam aliunde quam ex bono multiplicatur; multiplicatio veri quod non ex bono, non est multiplicatio veri, quia non est verum, {1}utcumque in externa forma apparet ut verum; est quoddam simulacrum in quo non vita; hoc quia mortuum, ad verum non accedit, nam verum ut verum sit apud hominem, vivet a bono, hoc est, per bonum a Domino, et cum ita vivit, tunc de illo praedicari potest multiplicatio in sensu spirituali. Quod multiplicatio veri sit solum ex bono, constare potest ex eo quod nihil multiplicari possit nisi ex quodam simili conjugii; verum cum alio quam cum bono conjugium inire non potest; si cum alio, non est conjugium sed est adulterium; quod itaque multiplicatur ex conjugio, hoc est legitimum, ita verum, quod autem ex adulterio, non est legitimum sed spurium, ita non verum{2}.
@1 utrumque I$
@2 i de quo praedicari potest multiplicatio$

AC n. 5346 5346. `Usque quod cessavit ad numerandum quia nullus numerus’: quod significet tale in quo caeleste a Divino, constare potest ex eo quod verum in quo caeleste a Divino, sit indefinitum, ita absque numero; tale verum fuerat solum Domino cum fuit in mundo, Qui per `Josephum’ hic repraesentatur, et de Cujus Naturalis glorificatione in (t)supremo sensu hic agitur.

AC n. 5347 5347. Vers. 50-52. Et Josepho natum duo filii, antequam venit annus famis, quos peperit ei Asenath filia Potipherae sacerdotis On. Et vocavit Joseph nomen primogeniti Menasheh, quia oblivisci (t)me fecit Deus omnis laboris mei, et omnis domus patris mei. Et nomen secundi vocavit Ephraim, quia fructificari fecit me Deus in terra afflictionis meae. `Et Josepho natum duo filii’ significat inde bonum et verum: `antequam venit annus famis’ significat quae per naturale: `quos peperit ei Asenath filia Potipherae sacerdotis On’ significat quae ex conjugio: ‘et vocavit Joseph nomen primogeniti Menasheh’ significat novum voluntarium in naturali, et quale ejus: `quia oblivisci (t)me fecit Deus omnis laboris mei’ significat remotionem post tentationes: `et omnis domus patris mei’ significat remotionem malorum hereditariorum: `et nomen secundi vocavit Ephraim’ significat novum intellectuale in naturali, et quale ejus: `quia fructificari fecit me Deus’ significat inde multiplicationem veri ex bono: `in terra afflictionis meae’ significat ubi passus tentationes.

AC n. 5348 5348. `Et Josepho natum duo filii’: quod significet inde bonum et verum, nempe ex influxu caelestis spiritualis in naturale, constat ex significatione `nasci’ quod sit renasci, ita {1} nascentia veri (c)ex bono seu fidei a charitate, de qua n. 4070, 4668, 5160; quod nativitates de quibus in Verbo, sint nativitates spirituales, videatur n. 1145, 1255, 1330, 3263, 3279, 3860, 3866; et ex significatione `filiorum’, hic Menasheh et Ephraim, quod sint bonum et verum, de quibus mox infra; per `Menashen’ enim significatur voluntarium novi naturalis, et per `Ephraimum’ intellectuale ejus seu, quod idem, per `Menashen’ significatur bonum novi naturalis, quia bonum praedicatur ex voluntate, et per `Ephraimum’ verum ejus, quia verum praedicatur ex intellectuali; alibi etiam ubi legitur quod duo filii nati, per unum {2}significatur bonum, et per alterum verum, sicut per Esavum et Jacobum; quod per `Esavum’ bonum, videatur n. 3302, 3322, 3494, 3504, 3576, 3599; {3} quod per `Jacobum’ verum, n. 3305, 3509, 3525, (x)3546, 3576; pariter per binos filios Jehudae ex Tamare, Perezum et Zerahum, n. 4927, 4928, 4929; ita hic per Menashen et Ephraimum; de horum nativitate hic nunc agitur, quia in mox praecedentibus actum est de influxu caelestis spiritualis in naturale, et inde de hujus renascentia, quae unice fit per bonum et verum.
@1 i quod sit$
@2 significatum est$
@3 i et$

AC n. 5349 5349. `Antequam venit annus famis’: quod significet quae per naturale, constat ex significatione `antequam venit annus famis’ quod sit cum perstitit status multiplicationis veri a bono, qui status significatur per `annos abundantiae annonae’, et sic ante statum desolationis qui significatur per `annos famis’; in priore statu quia multiplicatum est verum a bono in naturali, et sic natum caelesti spiritualis bonum et verum per naturale, idcirco per illa verba hoc consequens significatur.

AC n. 5350 5350. `Quos peperit ei Asenath filia Potipherae sacerdotis On’: quod significet quae ex conjugio, constare potest ex illis quae supra n. 5332 dicta sunt.

AC n. 5351 5351. `Et vocavit Joseph nomen primogeniti Menasheh’: quod significet novum voluntarium in naturali, et quale ejus, constat ex repraesentatione `Menashes’ in Verbo quod sit bonum spirituale in naturali, ita novum voluntarium {1}, de qua sequitur; nomen {2}id etiam ipsum quale istius boni seu istius novi voluntarii involvit; quod nomen illud quale involvat, constare potest ex nominibus quae aliis quoque indita sunt, et {3}simul explicantur quoad quale, {4}sicut nomen Menasheh his verbis `quia oblivisci fecit me Deus omnis laboris mei, et omnis domus patris mei’; ita describitur quale quod per Menashen significatur; praeterea cum dicitur `vocavit nomen’, etiam significatur quod ipsum nomen quale contineat, `nomen’ enim et `vocare nomen’ significat quale, videatur n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724, 3006, 3421. [2] Quod primogenitus qui nominatus Menasheh significet bonum spirituale in naturali, seu novum voluntarium ibi, est quia bonum actualiter primogenitum est in Ecclesia, seu apud hominem qui fit Ecclesia, verum autem {5}non est primogenitum, sed usque apparet sicut sit, videatur n. 352, 367, 2435, 3325, 3494, 4925, 4926, 4928, 4930, quod etiam constare potest ex eo quod apud hominem voluntas praecedat, nam velle hominis est primum ejus vitae, et intelligere ejus succedit, et se applicat secundum ejus velle; quod ex voluntate procedit, hoc vocatur bonum, apud illos qui novum voluntarium per regenerationem a Domino acceperunt, at malum apud illos qui non {6}accipere voluerunt; quod autem ex intellectuali procedit, hoc vocatur verum apud regeneratos, at falsum apud non regeneratos, sed quia voluntarium hominis non apparet ad sensum nisi per intellectuale, est enim intellectus voluntas in forma seu voluntas formata ad sensum, idcirco putatur quod verum quod procedit ab intellectuali, sit primogenitum, cum tamen id non sit nisi apparentia ex dicta causa; [3] inde est quod olim controversum fuerit, num verum quod fidei, esset primogenitum Ecclesiae, vel num bonum quod charitatis; qui ex apparentia concluserunt, dixerunt esse verum; qui autem non ex apparentia, agnoverunt quod esset bonum; inde quoque est quod hodie fidem faciant primum et ipsum essentiale Ecclesiae, charitatem autem secundarium et non essentialem; sed prae antiquis processerunt in errorem multo latius, statuendo quod sola fides salvet; per fidem in Ecclesia intelligitur omne verum doctrinae, per charitatem autem omne bonum vitae; charitatem et ejus opera quidem vocant fructus fidei, sed quis credit quod fructus aliquid faciant ad salutem, cum creditur quod salvetur homo per fidem in ultima vitae suae hora, utcumque prius vixerit, et adhuc cum per doctrinale separant opera quae sunt charitatis, a fide, dicendo quod sola fides salvet absque bonis operibus, aut quod opera quae sunt vitae, nihil faciant ad salutem; O qualis fides, et O qualis Ecclesia, fidem mortuam adorant, et fidem vivam rejiciunt, cum tamen fides absque charitate est sicut corpus absque anima; quod corpus absque anima removeatur a conspectu et rejiciatur quia putet, notum est; similiter etiam fides (t)absque charitate in altera vita; omnes in inferno sunt qui in fide sic dicta absque charitate {7}fuerunt, at omnes in caelo sunt qui in charitate; vita enim unumquemque manet, doctrina autem non plus quam quantum ex vita trahit. [4] Quod per `Menashen’ significetur novum voluntarium in naturali seu, quod idem, bonum spirituale ibi, non ita ex Verbo alibi constare potest, sicut quod per `Ephraimum’ significetur novum intellectuale in naturali, seu verum spirituale ibi; sed usque de Menashe concludi potest ex Ephraimo; in Verbo enim ubi duo ita memorantur, per unum significatur bonum et per alterum verum, quapropter quod per Menashen significetur bonum spirituale in naturali, quod est novi voluntarii {8}, videbitur in mox sequentibus ubi de Ephraimo.
@1 i ibi$
@2 ejus$
@3 quae$
@4 sicut hic de Menascheh quod nomen explicatur$
@5 apparenter$
@6 acceperunt$
@7 sunt$
@8 i ibi$

AC n. 5352 5352. `Quia oblivisci fecit me Deus omnis laboris mei’: quod significet remotionem post tentationes, constat ex significatione `oblivisci’ quod sit remotio, de qua n. 5170, 5278; et ex significatione `laboris’ quod sint pugnae, ita tentationes; inde est quod per `oblivisci fecit me Deus omnis laboris mei’ significetur remotio post tentationes, nempe remotio malorum quae dolorem fecerunt; quod illa significentur, patet quoque ab illis quae de Josepho memorantur in terra Canaan apud fratres, et dein quae in Aegypto, {1}in terra Canaan quod conjectus in foveam, et venditus, in Aegypto quod serviverit, et in carcere per aliquot annos detentus fuerit, per quae quod tentationes significatae sint, prius ostensum est; et quod illa sint quae per laborem intelliguntur, patet.
@1 quod nempe serviverit in domo Potipharis principis satellitum et quod$

AC n. 5353 5353. `Et omnis domus patris mei’: quod significet remotionem malorum hereditariorum, constat ex significatione `domus patris’ quod hic sint mala hereditaria; per `domum’ enim in sensu interno significatur homo, et quidem ejus mens aut rationalis aut naturalis, in specie autem voluntarium ibi, consequenter bonum aut malum quia haec praedicantur de voluntate, videatur n. 710, 2233, 2234, 3128, 4973, 4982, 5023, et quia ita, per `domum patris’ hic significantur mala hereditaria. Quale quod per Menashen significatur, in his et mox praecedentibus verbis continetur; Menasheh {1} in lingua originali significat oblivionem, ita in sensu interno remotionem, nempe malorum tam actualium quam hereditariorum, his enim remotis novum voluntarium assurgit; novum enim voluntarium existit per influxum boni a Domino; influxus boni a Domino est continuus apud hominem, sed sunt mala tam actualia quam hereditaria quae inhibent et obstant ne recipiatur, quapropter illis remotis voluntarium novum existit; quod tunc existat, manifeste patet apud illos qui in infortuniis, miseriis ac in morbis sunt; in his, quia removentur amores sui et mundi a quibus sunt omnia mala, homo cogitat bene de Deo et de proximo, et quoque huic bene vult; similiter in tentationibus, quae sunt dolores spirituales, ac inde miseriae interiores, (c)ac desperationes; per has praecipue removentur mala, quae postquam remota sunt, influit bonum caeleste a Domino, inde novum voluntarium in naturali, quod est Menasheh in sensu repraesentativo.
@1 i enim$

AC n. 5354 5354. `Et nomen secundi vocavit Ephraim’: quod significet novum intellectuale in naturali, et quale ejus, constat a significatione `nominis’ et `vocare nomen’ quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724, 3006, 3421; et ex repraesentatione `Ephraim’ quod sit intellectuale {1}in naturali, de qua sequitur; quid novum intellectuale et quid novum voluntarium, quae significantur per Ephraim et Menashen, primum dicendum: in Ecclesia quidem notum est quod homo denuo generandus sit, hoc est, regenerandus, ut ingredi queat in regnum Dei; hoc notum est quia Dominus apertis verbis id dixerat apud Johannem iii 3, 5; quid autem sit denuo generari, usque paucis notum est; causa est quia pauci sciunt quid bonum et malum; quod non sciant quid bonum et malum, causa est quia non sciunt quid charitas erga proximum; si hanc scirent, etiam scirent quid bonum, et ex bono quid malum, omne enim id bonum est quod ex genuina charitate erga proximum venit; [2] sed in hoc bono nemo potest esse ex se, est enim ipsum caeleste quod influit a Domino; hoc caeleste continue influit, sed obstant mala et falsa (x)quin possit recipi; ut itaque recipiatur, necessum est ut homo removeat mala et quantum potest, etiam falsa, et sic se disponat ad recipiendum influxum; quando remotis malis homo recipit influxum, tunc accipit novam voluntatem et novum intellectuale; ex nova voluntate sentit jucundum in benefaciendo proximo ex nullo fine sui, et ex novo intellectuali appercipit jucundum in discendo quid bonum et verum propter illa et propter vitam; quia novum hoc intellectuale et novum voluntarium existit per influxum a Domino, idcirco is qui regeneratus est, agnoscit et credit quod bonum et verum quibus afficitur, non sit ex se sed ex Domino, tum quod quicquid ex se seu (c)ex proprio, non sit nisi malum; [3] ex his patet quid sit denuo generari, tum quid sit novum voluntarium et novum intellectuale; sed regeneratio, per quam novum intellectuale et novum voluntarium, non fit uno momento, sed fit a prima {2} infantia usque ad ultimum {2} vitae, et postea in altera vita in aeternum, et hoc per media Divina innumerabilia et ineffabilia; homo enim ex se non est nisi malum quod continue sicut ex fornace exhalat, ac continue bonum nascens exstinguere conatur; ad removendum tale malum et loco ejus irradicandum bonum, non potest fieri nisi per omnem vitae cursum, et per Divina media quae innumerabilia et ineffabilia sunt; {3}horum mediorum vix aliqua nota sunt hoc tempore, ex causa quia homo regenerari se non patitur, nec credit regenerationem aliquid esse, quia non credit vitam post mortem; processus regenerationis, {4}qui ineffabilia continet, quoad plurimam partem facit sapientiam angelicam, et est talis ut a nullo angelo in aeternum plene exhauriri queat; inde est quod in sensu interno Verbi de eo praecipue agatur. [4] Quod `Ephraim’ sit novum intellectuale {5}in naturali, ex plurimis locis in Verbo patet, praecipue apud Prophetam Hosheam, qui de Ephraimo multum agit, apud quem haec:
Ego novi Ephraimum, et Israel non latet Me, quod omnino scortatus sis Ephraim, pollutus sit Israel. . . . Israel et Ephraim corruent per iniquitatem suam, corruet etiam Jehudah cum illis. . . . Ephraim in solitudinem erit in die {6}correctionis. . . Et Ego sicut tinea Ephraimo, et sicut teredo domui Jehudae.Et vidit Ephraim morbum suum, et Jehudah vulnus suum, et ivit Ephraim ad Assyrium, et misit ad regem Jareb, et hic non potuit sanare vos, v 3, 5, 9, 11-13:
adhuc apud eundem,
Quando sanavi Israelem, tunc revelata est iniquitas Ephraimi, et mala Samariae, quia fecerunt mendacium, et fur venit, diffundit se turma foris. . . . Et fuit Ephraim sicut columba stulta, non cor, Aegyptum vocarunt, Assyriam abiverunt; cum ibunt, expandam super eos rete Meum, vii [1,] 11, 12 seq.:
[5] porro
Deglutitus est Israel, nunc futuri sunt inter gentes, sicut vas in quo non desiderium, quando illi ascenderunt Assyriam, onager solitarius; sibi Ephraim mercede meretricia conciliat amores, viii 8, 9:
Israel non habitabunt in terra Jehovae, et revertetur Ephraim Aegyptum, et in Assyria immundum comedent, ix 3.
Circumdederunt Me mendacio Ephraim, et dolo domus Israelis; et Jehudah adhuc dominatur cum Deo et cum sanctis {7}fidelis: Ephraim pascens ventum, et persequitur eurum, omni die mendacium et vastationem multiplicat, et foedus cum Assyrio pangunt, et oleum in Aegyptum defertur, xii 1, 2 [A.V. xi 12, xii 1];
praeter {8} de Ephraim pluries alibi apud eundem, ut iv 16-18, v 3, 5, 9, 11-13, vii 8, 9,ix 8, 11,(x)13, 16, x 6, 11, xi 3, 8, 9, xii 9, 15 [A.V. 8, 14], xiii 1, 12, xiv 9 [A.V. 8]; [6] in his omnibus locis per `Ephraim’ intelligitur intellectuale Ecclesiae, per `Israel’ spirituale ejus, et per `Jehudam’ caeleste ejusdem; et quia intellectuale Ecclesiae per Ephraimum significatur, ideo saepe dicitur de Ephraim quod abeat in Aegyptum, et in Assyriam, per `Aegyptum’ enim significantur scientifica, et per `Assyriam’ ratiocinia ex illis; illa et haec praedicantur de intellectuali; quod `Aegyptus’ sit scientificum, videatur n. 1164, 1165, 1186, 1462, 2588, 3325, 4749, 4964, 4966, et quod `Asshur seu Assyria’ sit ratio et ratiocinatio, n. 119, 1186; [7] similiter in sequentibus locis per Ephraimum significatur intellectuale Ecclesiae; apud Zachariam,
Exsulta valde, filia Zionis, clange filia Hierosolymae, ecce rex tuus venit tibi: . . . exscindam currum ex Ephraimo, et equum ex Hierosolyma; et exscindam arcum belli, contra loquetur pacem gentibus; et erit dominari ipsius a mari usque ad mare, et a fluvio usque ad fines terrae. . . . Tendam Mihi Jehudam, arcu implebo Ephraimum, et excitabo filios tuos Zion, cum filiis tuis Javan, ix 9, 10, 13;
ibi de Adventu Domini, et Ecclesia gentium; `exscindere currum ex Ephraimo et equum ex Hierosolyma’ pro omne intellectuale Ecclesiae; `arcu implere Ephraimum’ pro dare novum intellectuale; quod `currus’ sit doctrinale, videatur n. 5321; {9} `equus’ intellectuale, n. 2760-2762, 3217, 5321; et quod `arcus’ etiam doctrinale, n. (x)2685, 2686, 2709; (m)doctrinale enim ab intellectuali {10}dependet, nam sicut id intelligitur, ita creditur; [8] intellectus doctrinalis facit quale fidei;(n) inde etiam filii Ephraimi vocantur jaculatores arcu apud Davidem,
Filii Ephraimi qui armati, jaculatores arcu, averterunt se in die praelii, Ps. lxxviii 9:
apud Ezechielem,
(x)Fili hominis, sume tibi lignum unum, et scribe super illud Jehudae et filiis Israelis sociis ejus; deinde sume lignum unum et scribe super illud Josephi lignum Ephraimi et omnis domus Israelis sociorum ejus; postea conjunge illa, unum cum altero tibi in lignum unum, ut sint unum ambo in manu {11}Mea… . Ecce Ego accepturus lignum Josephi, quod in manibus Ephraimi et tribuum Israelis sociorum ejus, et addam eos qui super illo cum ligno Jehudae, et faciam eos in lignum unum, ut sint unum in manu Mea, xxxvii 16, 17, 19;
ibi etiam per `Jehudam’ intelligitur Ecclesiae caeleste, per `Israelem’ ejus spirituale, et per `Ephraimum’ ejusdem intellectuale, quae quod unum fient per charitatis bonum, significatur per quod unum lignum fiet ex duobus; lignum quod sit bonum quod charitatis et inde operum, videatur n. 1110, 2784, 2812, 3720, 4943: [9] apud Jeremiam,
Dies est, clamabunt custodes ex monte Ephraimi, Surgite, ascendamus Zionem ad Jehovam Deum nostrum. . . . Ero Israeli in patrem, et Ephraim primogenitus Meus ille, xxxi 6, 9:
apud eundem,
Audiendo audivi Ephraimum lugentem, Castigasti me et castigatus sum, sicut vitulus non consuetus; converte me, ut convertar;. . .{12}nonne filius pretiosus Mihi Ephraim? {12}nonne natus deliciarum? nam postquam locutus fuero contra illum, recordando recordabor illius iterum, xxxi 18, 20:
apud eundem,
Reducam Israelem ad habitaculum suum, ut pascat in Carmele et Bashane, ac in monte Ephraimi et Gileade saturetur anima ejus, 1 19:
apud Esaiam,
Vae coronae superbiae, ebriis Ephraimi, et flori decidenti et gloriae decoris illius, qui super capite vallis pinguium perturbatorum vino, xxviii 1;
[10] in his quoque locis per `Ephraimum’ significatur intellectuale Ecclesiae; intellectuale Ecclesiae est intellectus apud homines Ecclesiae de veris et bonis, hoc est, de doctrinalibus fidei et charitatis, ita notio, conceptus seu idea de illis; ipsum verum est Ecclesiae spirituale, et bonum est ejus caeleste, at verum et bonum {13} aliter intelligitur apud unum quam apud alterum, qualis itaque intellectus veri est, tale est verum apud unumquemvis; similiter se habet cum intellectu boni. [11] Quid voluntarium Ecclesiae quod per `Menashen’ {14}significatur, ex intellectuali quod est `Ephraim’, sciri potest; voluntarium Ecclesiae similiter se habet sicut ejus intellectuale, quod nempe apud unumquemvis varietur; `Menasheh’ id voluntarium significat apud Esaiam,
In excandescentia Jehovae Zebaoth obscurata est terra, factusque est populus sicut cibus ignis; vir fratri suo non parcent, . . . vir carnem brachii sui comedent, Menasheh Ephraimum, et Ephraimus Menashen, una illi sunt contra Jehudam, ix 18-20 [A.V. 19-21];
`vir carnem brachii sui comedent, Menasheh Ephraimum, et Ephraimus Menashen’ pro quod velle hominis Ecclesiae erit contra ejus intelligere, et intelligere contra ejus velle: [12] apud Davidem,
Deus locutus est per sanctitatem Suam, exsultabo, dividam Shechemum, et vallem Succoth dimetiar, Mihi Gilead, et Mihi Menasheh, et Ephraim robur capitis Mei, Ps. lx 8, 9 [A.V. 6, 7]:
apud eundem,
Pastor Israelis adverte aurem, qui ducit sicut gregem Josephum, qui sedes super cherubim, effulge, coram Ephraimo et Benjamine, et Menashe, excita potentiam Tuam, Ps. lxxx 2, 3 [A.V. 1, 2];
etiam ibi `Ephraim’ pro Ecclesiae intellectuali, et `Menasheh’ pro (t)ejus voluntario; idem etiam patet ex benedictione Ephraimi et Menashis a Jacobo ante mortem, de qua Gen. xlviii; et quoque ex eo quod Jacob acceptaverit Ephraimum loco Reubenis, et Menashen loco Shimeonis, ibid. vers. 3, 5; per Reubenem enim repraesentatum fuit intellectuale Ecclesiae, seu fides intellectu {15}et doctrina, n. 3861, 3866, et per `Shimeonem’ fides actu, seu oboedientia et voluntas faciendi verum, ex qua et per quam charitas, ita verum actu, quod est bonum novi voluntarii, n. 3869-3872. [13] Quod Jacob `tunc Israel’ Ephraimo benedixerit prae Menashe, ponendo dextram manum super illum, et sinistram super hunc, ibid. vers. 13-20, causa fuit eadem quae fuit Jacobo, quod primogenituram Esavi in se derivaverit; et eadem quae fuit filiis Jehudae ex Tamare Perezo et Zeraho, quod Zerah qui primogenitus, usque post Perezum exiverit, Gen. xxxviii 28-30; causa nempe erat quod verum fidei quod intellectualis, primo loco sit apparenter cum regeneratur homo, et tunc bonum charitatis quod voluntarii apparenter secundo loco, {16}cum tamen bonum actualiter est primo, et manifeste cum homo regeneratus est, de qua re videatur n. 3324, 3539, 3548, 3556, 3563, 3570, (m)3576, 3603, 3701, 4243, 4244, 4247, 4337,(n) 4925, 4926, 4928, 4930, 4977.
@1 Ecclesiae, ita novum intellectuale$
@2 i ejus$
@3 quorum$
@4 quia$
@5 A d$
@6 correptionis n. 4592 and Sch$
@7 Israelis A I but Heb=fidelis$
@8 i ubi$
@9 i quod$
@10 pendet, sicut enim illud$
@11 Heb = tua$
@12 numne$
@13 i prorsus$
@14 significetur voluntarium Ecclesiae, ex Ephraimo, quod sit ejus intellectuale patet,$
@15 aut$
@16 at quod bonum charitatis quod voluntarii, actualiter primo loco sit, sed non manifeste priusquam regeneratus est homo,$

AC n. 5355 5355. `Quia fructificari fecit me Deus’: quod significet inde multiplicationem veri ex bono, constat ex significatione `fructificari facere’ quod sit multiplicatio, nempe veri ex bono, fructificatio enim praedicatur ex bono, et multiplicatio de vero, n. 43, 55, 913, 983, 1940, 2846, 2847; Ephraim inde in lingua originali nominatus est a fructificatione, cujus quale continetur in (t)his verbis `quia fructificari fecit me Deus in terra afflictionis meae’; quale est quod multiplicatum sit verum ex bono in naturali post tentationes quas ibi passus. Quid multiplicatio veri a bono, paucis dicendum: cum homo in bono est, hoc est, in amore erga proximum, tunc etiam in amore veri est, inde quantum in bono illo est, tantum vero afficitur, nam bonum {1}est in vero sicut anima in suo corpore; [2] {2}sicut itaque bonum multiplicat verum, ita se propagat, sique genuinae charitatis bonum est, propagat se in vero {3}et per verum in indefinitum, nam non datur finis neque bono neque vero, {4}Infinitum est in omnibus et singulis, quia omnia et singula ex Infinito sunt; at usque indefinitum {5}illud nusquam aliquo modo pertingere ad Infinitum potest, quia ratio {6}finiti nulla datur cum Infinito; in Ecclesia hodie raro datur multiplicatio veri; causa est quia hodie non est bonum genuinae charitatis; creditur satis esse scire dogmata fidei quae sunt Ecclesiae in qua natus est, et illa variis confirmare; at qui in bono genuinae charitatis est et inde in affectione veri, {7} non contentus est eo, sed vult illustrari ex Verbo quid verum, et videre illud priusquam confirmat; videt etiam ex bono, nam apperceptio veri est ex bono, Dominus enim est in bono et dat apperceptionem; cum inde accipit verum, tunc crescit id in {8}indefinitum; {9} se habet hoc sicut seminulum quod crescit in arborem, et producit seminula, et haec dein hortum, et sic porro.
@1 se format in vero, et ibi est$
@2 tunc bonum sicut$
@3 immensum$
@4 indefinitum$
@5 hoc$
@6 non datur aliqua alicujus$
@7 i is$
@8 immensum$
@9 i nam sicut verum multiplicatur ita extendit se bonum, et sicut extendit se bonum, ita multiplicat verum, bonum enim ad infinitum vult,$

AC n. 5356 5356. `In terra afflictionis meae’: quod significet ubi passus tentationes, constat ex significatione `terrae’, hic terrae Aegypti, quod sit naturale, de qua n. 5276, 5278, 5280, 5288, 5301; et ex significatione `afflictionis’ quod sit tentatio, de qua n. 1846; inde patet quod per `in terra afflictionis meae’ significetur in naturali ubi passus tentationes, proinde quod ibi multiplicatum verum ex bono sit; quia fructificatio illa, seu multiplicatio veri ex bono, imprimis fit per tentationes, idcirco ita dictum est. Quod fructificatio illa imprimis fiat per tentationes, causae sunt quia tentationes removent {1}amores sui et mundi, ita mala, quibus remotis influit affectio boni et veri a Domino, videatur mox supra n. 5354; [2] tentationes etiam dant quale apperceptionis boni et veri per opposita quae mali spiritus tunc infundunt; ex oppositis apperceptis comparantur relativa, ex quibus omne quale; nemo enim scit quid bonum nisi {2}etiam sciat quid non bonum, nec quid verum nisi {3}sciat quid non verum. Tentationes etiam confirmant bona et vera, pugnat enim tunc homo contra mala et falsa, et per quod vincit, in fortius affirmativum venit; praeterea etiam per tentationes domantur mala et falsa, ut amplius non hiscant exsurgere; ita rejiciuntur mala cum falsis ad latera, et ibi pendent, sed flaccide, deorsum; bona autem cum veris in medio sunt, et secundum affectionis zelum elevantur sursum, ita ad caelum versus Dominum, a Quo elevatio.
@1 jucunda amoris$
@2 ex non bono$
@3 ex non vero, imo nec quid felix nisi ex non felice$

AC n. 5357 5357. Vers. 53-57. Et absoluti septem anni abundantiae annonae, quae fuit in terra Aegypti. Et inceperunt septem anni famis venire, quemadmodum dixit Joseph; et fuit fames in omnibus terris, et in omni terra Aegypti fuit panis. Et famem passa omnis terra Aegypti, et clamavit populus ad Pharaonem pro pane, et dixit Pharaoh omni Aegypto, Ite ad Josephum, quod dicit vobis, faciatis. Et fames fuit super omnibus faciebus terrae, et aperuit Joseph omnia in quibus, et vendidit Aegypto; et invalescebat fames in terra Aegypti. Et omnis terra venerunt Aegyptum ad emendum ad Josephum, quia invaluit fames in omni terra. `Et absoluti septem anni abundantiae annonae’ significat post status multiplicationis veri: ‘quae fuit in terra Aegypti’ significat in naturali: `et inceperunt septem anni famis venire’ significat status sequentes desolationis: `quemadmodum dixit Joseph’ significat sicut praevisum a caelesti spiritualis: `et fuit fames in omnibus terris’ significat desolationem ubivis in naturali: `et in omni terra Aegypti fuit panis’ significat reliquias ex multiplicatis veris ex bono: `et famem passa omnis terra Aegypti’ significat desolationem in naturali utroque: `et clamavit populus ad Pharaonem pro pane’ significat indigentiam boni pro vero: `et dixit Pharaoh omni Aegypto’ significat apperceptionem: `Ite ad Josephum’ significat quod ex caelesti spiritualis: `quod dicit vobis, faciatis’ significat modo sit oboedientia: `et fames fuit super omnibus faciebus terrae’ significat cum desolatio usque ad desperationem: `et aperuit Joseph omnia in quibus’ significat communicationem ex reliquiis: `et vendidit Aegypto’ significat appropriationem: `et invalescebat fames in terra Aegypti’ significat gravitatem increscentem: `et omnis terra venerunt Aegyptum’ significat quod vera et bona collata in scientifica quae Ecclesiae: `ad emendum’ significat appropriationem inde: `ad Josephum’ significat ubi caeleste spiritualis: `quia invaluit fames in omni terra’ significat quod ubivis praeter ibi desolatio in naturali. {1}
@1 A has here (de desolatione excerpta) $

AC n. 5358 5358. `Et absoluti septem anni abundantiae annonae’: quod
significet post status multiplicationis veri, constat ex illis quae supra n. 5276, 5292, 5339 explicata sunt, ubi similia verba.

AC n. 5359 5359. `Quae fuit in terra Aegypti’: quod significet in naturali, constat ex significatione `terrae Aegypti’ quod sit naturale, de qua n. 5080, 5095, 5276, 5278, 5280, 5288.

AC n. 5360 5360. `Et inceperunt septem anni famis venire’: quod significet status sequentes desolationis, constat a significatione `annorum’ quod sint status, de qua n. 482, 487, 488, 493, 893; et a significatione `famis’ quod sit defectus cognitionum veri et boni, de qua n. 1460, 3364, proinde desolatio. Quod `fames’ sit ille defectus, seu {1} desolatio, est quia non aliud est cibus caelestis et spiritualis quam bonum et verum; haec sunt quibus angeli et spiritus nutriuntur, et quae in fame esuriunt inque siti sitiunt, quapropter etiam illis cibis cibi materiales correspondent, sicut `panis’ amori caelesti, `vinum’ amori spirituali, et praeterea omnia et singula quae panis seu cibi ac vini seu potus sunt; cum itaque deficiunt talia, est fames, et vocatur in Verbo desolatio et vastatio, desolatio cum deficiunt vera, et vastatio cum deficiunt bona; multis in locis in Verbo de desolatione et vastatione illa agitur, et ibi describitur per desolationem terrae, regnorum, urbium, gentium, populorum, ac nuncupatur quoque exinanitio, excisio, consummatio, {2}desertum, vacuum, [2] ac ipse ille status vocatur dies magnus Jehovae, dies excandescentiae et vindictae Ipsius, dies tenebrarum et caliginis, nubis et obscuritatis, dies visitationis, etiam dies quando peritura terra, ita dies ultimus ac dies judicii; et quia non intellexerunt sensum internum Verbi, putarunt hactenus quod sit dies quando peritura terra, et quod tunc primum resurrectio (c)et judicium, non scientes quod per `diem’ ibi significetur status, et per `terram’ Ecclesia; ita per `diem quando peritura terra’ status quando Ecclesia interitura; quapropter {3} in Verbo, cum de interitu hoc agitur, etiam de nova terra agitur, per quam Ecclesia nova intelligitur; de nova terra et de novo caelo, videatur n. 1733, 1850, 2117, 2118 fin., 3355 fin., 4535; ultimus ille status Ecclesiae qui praecedit statum novae Ecclesiae, in Verbo proprie per vastationem et desolationem intelligitur et describitur; per desolationem et vastationem in Verbo describitur etiam status qui praecedit regenerationem hominis, qui status hic significatur per `septem annos famis’.
@1 i sit$
@2 defectum$
@3 i etiam$

AC n. 5361 5361. `Quemadmodum dixit Joseph’: quod significet sicut praevisum a caelesti spiritualis, constat ex significatione `dicere’ in historicis Verbi quod sit percipere, de qua saepius in antecedentibus, quare cum praedicatur de Domino, Qui hic est `Joseph’, est percipere ex Se, ita praevidere; et ex repraesentatione `Josephi’ quod sit caeleste spiritualis, de qua n. 5249, 5307, 5331, 5332.

AC n. 5362 5362. `Et fuit fames in omnibus terris’: quod significet desolationem ubivis in naturali, constat ex significatione `famis’ quod sit desolatio, de qua supra n. 5360; et ex significatione `omnium terrarum’ quod sit ubivis in naturali; quod `terra’ sit mens naturalis, ita naturale, videatur n. 5276, 5278, 5280, 5288, 5301.

AC n. 5363 5363. `Et in omni terra Aegypti fuit panis’: quod significet reliquias ex multiplicatis veris ex bono, constat ex eo quod per `panem in omni terra Aegypti’ intelligatur frumentum in septem annis abundantiae annonae collectum et in urbibus repositum, per quod quod significatae sint reliquiae in interioribus mentis {1}naturalis reconditae, supra passim dictum et ostensum est, inde per `panem in omni terra Aegypti’ significantur reliquiae ex multiplicatis veris ex bono; quod reliquiae hic sint `panis in terra Aegypti’, patet quoque ex eo quod {2}jamdum inceperint anni famis, {3}in quibus terra Aegypti aeque passa famem ac reliquae terrae, praeter quod haberet deposita {4}quae reliquae terrae non haberent, quare etiam nunc sequitur `Et famem passa omnis terra Aegypti’.
@1 naturalibus$
@2 nunc$
@3 et quam passa terra Aegypti aeque$
@4 prae reliquis$

AC n. 5364 5364. `Et famem passa omnis terra Aegypti’: quod significet desolationem in naturali utroque, constat ex significatione `famis’ quod sit desolatio, de qua supra n. 5360, 5362; et ex significatione `omnis terrae Aegypti’ quod sit naturale utrumque, de qua n. 5276.

AC n. 5365 5365. `Et clamavit populus ad Pharaonem pro pane’: quod significet indigentiam boni pro vero, constat ex significatione `clamare’ quod sit dolentis ac lugentis, ita quod sit indigentis; ex significatione `populi’ quod sit verum, de qua n. 1259, 1260, 3295, 3581; ex repraesentatione `Pharaonis’ quod sit naturale, de qua n. 5079, 5080, 5095, 5160; et ex significatione `panis’ quod sit caeleste amoris, ita bonum, de qua n. 276, 680, 2165, 2177, 3464, 3478, 3735, 3813, 4211, 4217,4735, 4976; inde sequitur quod per `clamavit populus ad Pharaonem pro pane’ significetur indigentia boni pro vero in naturali; hic sensus quidem apparet remotus a sensu litterae historico, at usque cum illi qui in sensu interno sunt, non aliud per clamare, per populum, per Pharaonem, et per panem intelligunt quam quae dicta sunt, sequitur quod ille sensus inde resultet. [2] Quomodo se habet cum indigentia boni pro vero, dicendum: verum indiget boni, et bonum indiget veri, cumque verum indiget boni, conjungitur verum bono, et cum bonum indiget veri, conjungitur bonum vero; conjunctio enim boni et veri reciproca, nempe veri cum bono, et boni cum vero, est conjugium caeleste; primis temporibus cum homo regeneratur, tunc verum multiplicatur, non autem ita bonum, et quia tunc verum non habet bonum cum quo conjungatur, ideo verum intrahitur et reponitur in interioribus naturalis ut inde evocetur secundum incrementa boni; in hoc statu verum est in indigentia boni, et quoque secundum (t)boni influxum in naturale fit conjunctio veri cum bono; sed usque ex hac conjunctione non fit aliqua fructificatio; cum autem homo regeneratus est, tunc bonum crescit, et sicut crescit, in indigentia veri est, et quoque verum sibi comparat cum quo conjungatur; inde conjunctio boni cum vero; cum hoc fit, tunc fructificatur verum ex bono, et bonum ex vero; [3] quod ita fiat, ignotissimum est in mundo, sed notissimum in caelo; at si in mundo notum foret, non modo scientia sed etiam perceptione, quid amor caelestis seu amor in Dominum, ac quid amor spiritualis seu charitas erga proximum, etiam notum foret quid bonum, nam omne bonum est amorum illorum, (c)ac insuper notum foret quod {1}bonum desideret verum, et {2}verum bonum, et quod secundum desiderium et ejus quale, conjungantur; pateret hoc ex eo quod cum cogitatur verum, sistatur una bonum ei adjunctum, et cum excitatur bonum, sistatur una verum ei adjunctum, utrumque cum affectione, desiderio, jucundo aut sancto suspirio, ac inde nosceretur quale conjunctionis; sed quia non scitur ex aliqua sensatione interna seu perceptione quid bonum, etiam talia ad cognitionem venire non possunt, quod enim ignoratur, hoc non intelligitur, etiamsi obveniat; [4] et quia ignoratur quid bonum spirituale, quod nempe sit charitas erga proximum, ideo in mundo imprimis inter eruditos controvertitur quid summum bonum; et vix aliquis {3}dixit quod sit jucundum, faustum, beatum et felix illud quod percipitur ab amore mutuo absque fine propter se et propter mundum, et quod facit ipsum caelum {4}; exinde etiam patet quod hodie in mundo prorsus non sciatur quid bonum spirituale, et minus quod bonum et verum forment inter se conjugium, et quod in hoc sit caelum, et quod qui in illo sunt, in sapientia et {5} intelligentia sint, et quod fausta et felicia habeant cum (t)indefinita et ineffabili varietate, quorum ne (t)quidem unum novit mundus, inde nec agnoscit nec credit quod sit, cum tamen est ipsum caelum seu ipsum gaudium caeleste, de quo tam multum Ecclesia loquitur.
@1 hoc$
@2 quod verum desideret$
@3 dicit$
@4 i in homine, perhaps deleted$
@5 i in$

AC n. 5366 5366. `Et dixit Pharaoh omni Aegypto’: quod significet apperceptionem, constat ex significatione `dicere’ in historicis Verbi quod sit percipere, de qua n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2061, 2080, 2862, 3395, 3509; ex repraesentatione `Pharaonis’ quod sit naturale in communi, de qua n. 5160; et ex significatione `omnis Aegypti’ quod sit utrumque naturale, de qua n. 5276, 5364; inde patet quod per `dixit Pharaoh omni Aegypto’ significetur apperceptio in utroque naturali, in communi et in particulari.

AC n. 5367 5367. `Ite ad Josephum’: quod significet quod ex caelesti spiritualis, constat ex repraesentatione `Josephi’ quod sit caeleste spiritualis, de qua saepe prius; `ire ad illum’ significat quod ab illo, nempe bonum pro vero, quod significatur per `panem pro quo populus clamavit ad Pharaonem’, n. 5365.

AC n. 5368 5368. `Quod dicit vobis, faciatis’: quod significet modo sit oboedientia, constat ex significatione `facere quod aliquis dicit’ quod sit oboedire; per hoc significatur quod bonum vero adjungatur in naturali, modo naturale se applicet {1}et oboediat; de applicatione et oboedientia naturalis etiam aliquid dicetur: qui in solis mundanis, et magis qui in corporeis {2}, et adhuc magis qui in terrestribus sunt, non capere possunt quid sit quod naturale se applicare ac oboedire debeat; putant quod non nisi quam unum sit quod agit in homine, et sic quod non detur aliud quod in illo jubet et aliud quod oboedit, [2] cum tamen {3}internus homo sit qui jubere et externus qui oboedire debet, et tunc oboedit cum non pro fine habet mundum sed caelum, non semet sed proximum, consequenter cum spectat corporea et mundana pro mediis, non autem pro fine; et tunc spectat illa pro mediis et non pro fine, cum amat proximum prae semet, et illa quae caeli sunt prae illis quae mundi; cum ita est, tunc naturale oboedit; naturale est idem cum externo homine.
@1 applicatio est obedientia, quae significatur per facere quod dicit$
@2 i sunt$
@3 res ita se habet, quod homo sit internus, et sit externus, homo internus est ejus spiritus, qui vivit post mortem, et homo externus est in quo vivit internus, et per quem internus agit functiones in mundo, externus hic homo est, qui applicare se debet interno, hoc est, obedire, et tunc se applicat, seu obedit$

AC n. 5369 5369. `Et fames fuit super omnibus faciebus terrae’: quod significet cum desolatio usque ad desperationem, constat ex significatione `famis’ quod sit desolatio, de qua supra n. 5360, 5362, 5364; et ex significatione `terrae’ quod sit naturale; super cujus omnibus faciebus cum dicitur fames esse, significatur desperatio, quia tunc desolatio ubivis; summum enim ac ultimum desolationis est desperatio, n. 5279, 5280.

AC n. 5370 5370. `Et aperuit Joseph omnia in quibus’: quod significet communicationem ex reliquiis, constat ex significatione `aperire’ quod hic sit communicare; `omnia in quibus’ sunt repositoria ubi frumentum, per quae quod reliquiae significatae sint, supra aliquoties dictum; quod reliquiae sint bona et vera in interioribus a Domino recondita, videatur n. 468, 530, 560, 561, 660, 661, 798, 1050, 1738, 1906, 2284, 5135, 5342, 5344.

AC n. 5371 5371. `Et vendidit Aegypto’: quod significet appropriationem, constat ex significatione `vendere’ quod sit appropriare alicui, nam quod venditur, fit ejus qui emit; quod `vendere’ et `emere’ sit appropriatio, videbitur infra n. 5374.

AC n. 5372 5372. `Et invalescebat fames in terra Aegypti’: quod significet gravitatem increscentem, nempe desolationis, constat (c)ex significatione `famis’ et `terrae Aegypti’ quod sit desolatio in naturali, cujus gravitas increscens significatur per quod `invalesceret’.

AC n. 5373 5373. `Et omnis terra venerunt Aegyptum’: quod significet quod (t)bona et vera collata in scientifica quae Ecclesiae, constat ex significatione `terrae’; terrae significatio in Verbo est varia, in genere significat Ecclesiam, inde etiam illa quae sunt Ecclesiae, nempe bona et vera; et quia significat Ecclesiam, etiam significat hominem Ecclesiae, nam is est Ecclesia in particulari; et quia significat hominem Ecclesiae, significat id quod {1}homo est in illo, nempe mentem, inde est quod per `terram Aegypti’ {2}supra passim significata sit mens naturalis {3}; hic autem non intelligitur terra Aegypti, sed terra in genere, proinde illa quae sunt Ecclesiae, quae sunt bona et vera; quod terrae significatio sit varia, videatur n. 620, 636, 2571; quod in genere significet Ecclesiam, n. 566, 662, 1067, 1262, 1413, 1607, 1733, 1850, 2117, 2118 fin., 2928, 3355, 3404, 4447, 4535; [2] quod per `{4}omnis terra venerunt Aegyptum’ significetur quod bona et vera collata sint in scientifica, constat ex significatione Aegypti in proprio sensu quod sit scientia, proinde scientifica, videatur n. 1164, 1165, 1186, 1462; et quod scientifica quae per Aegyptum significentur in bono sensu, sint scientifica Ecclesiae, n. 4749, 4964, 4966; quod hic sensus internus horum verborum sit, patet non modo a significatione vocum, nempe terrae cum non intelligitur terra Aegypti, et quoque Aegypti in proprio sensu, tum {5}quia dicitur in plurali, nempe `omnis terra venerunt’, sed etiam ab ipso nexu rerum in sensu interno; in nexu enim nunc sequitur quod vera et bona reliquiarum conferantur in scientifica. [3] Res enim ita se habet: cum regeneratur homo quoad naturale, bona et vera omnia et singula conferuntur in scientifica {6}; quae non in scientificis ibi sunt, non in naturali sunt, nam mens naturalis quoad illam partem quae subjecta est intellectuali, consistit solum ex scientificis; scientifica quae naturalis, sunt ultima ordinis; priora erunt in ultimis ut existant et appareant in illa sphaera; et praeterea (t)priora omnia tendunt {7} ad {8} ultima, ut ad suos terminos aut fines, et inibi simul existunt, sicut causae in suis effectibus, aut sicut superiora in {9}inferioribus, ut in suis vasibus; scientifica quae naturalis, talia ultima sunt{10}, inde est quod spiritualis mundus terminetur in naturali hominis, in quo illa quae spiritualis mundi sunt, repraesentative sistuntur; spiritualia nisi in naturali sisterentur repraesentative, ita per talia quae in mundo, nullatenus caperentur; ex his constare potest quod cum regeneratur naturale, omnia vera et bona interiora quae ex spirituali mundo sunt, conferantur in scientifica ut appareant.
@1 hominis est$
@2 significetur$
@3 i ut supra passim$
@4 i quod$
@5 cum$
@6 i ibi$
@7 i usque$
@8 i sua$
@9 suis basibus$
@10 i in Regno spirituali$

AC n. 5374 5374. `Ad emendum’: quod significet appropriationem, constat ex significatione `emere’ quod sit comparare sibi, et sic appropriare; comparatio et appropriatio spiritualiter fit per bonum et verum; huic correspondet comparatio et appropriatio quae in mundo fit per argentum et aurum, `argentum’ enim est verum, et `aurum’ est bonum in spirituali sensu; inde `emptio’ significat appropriationem; ut quoque in his locis in Verbo: apud Esaiam,
Omnis sitiens ite ad aquas, et cui non argentum, ite, emite, et comedite, et ite, emite sine argento, et sine pretio, vinum et lac, lv 1:
etiam apud Jeremiam, xiii 1, 2, 11: apud Matthaeum,
Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro, quem repertum homo abscondit, et prae gaudio suo abit, et omnia quaecumque habet, vendit, et emit agrum illum. Rursus simile est regnum caelorum homini negotiatori quaerenti pulchras margaritas, qui cum invenit unam pretiosam margaritam, abiit et {1} vendidit omnia quae habuit, et emit illam, xiii 44-46;
et apud eundem,
Virgines prudentes dixerunt ad stultas, Ite ad vendentes, et emite vobis oleum; abeuntibus illis ad emendum venit Sponsus, xxv 9, 10;
[2] quia `emere’ significabat appropriationem, ideo in Verbo {2} illa quae empta sunt argento, probe distinguuntur ab illis quae aliter comparata sunt; servi etiam qui empti argento {3}, erant sicut proprii, ac in inferiore gradu sicut nati domus; quapropter etiam passim una memorantur, ut Gen. xvii 13,
Circumcidendo circumcidetur natus domus tuae, et emptio argenti tui {4}:
et (x)Lev. xxii 11,
Si sacerdos emerit animam emptione argenti, et natus domus ejus, hi comedent de pane ejus {5};
inde constare potest quid significatur per `redemptos Jehovae’ in Verbo, quod nempe illi qui receperunt bonum et verum, ita quibus appropriata sunt illa quae sunt Domini.

1 abiens
2 quoque
3 i fuerunt
4 i vers. 13
5 i vers. 11

AC n. 5375 5375. `Ad Josephum’: quod significet ubi caeleste spiritualis, constat a repraesentatione `Josephi’ quod sit caeleste spiritualis, de qua saepe prius; caeleste spiritualis est bonum veri a Divino.

AC n. 5376 5376. `Quia invaluit fames in omni terra’: quod significet quod ubivis praeter ibi desolatio in naturali, constat a significatione `famis’ quod sit desolatio, de qua prius; et a significatione `terrae’ quod sit naturale, de qua etiam prius; quod ubivis praeter ibi, nempe in scientificis {1} ubi caeleste spiritualis, sequitur ab illis quae praecedunt. Quomodo se habet cum desolatione naturalis, seu cum privatione veri ibi, prius dictum est; at quia de illa re in sequentibus adhuc agitur, iterum dicendum est: homo qui intra Ecclesiam natus est, a prima pueritia discit ex Verbo et ex doctrinalibus Ecclesiae, quid serum fidei, etiam quid bonum charitatis; sed cum adolescit aetate, incipit ille vera fidei quae didicerat, vel apud se confirmare, vel apud se negare, proprio enim visu tunc illa intuetur, per quod facit ut vera illa vel sibi approprientur, vel rejiciantur; nihil enim appropriari alicui potest, quod non ex propria intuitione agnoscitur, hoc est, quod quis ex se, non ex alio, scit quod ita sit; vera itaque quae a pueritia hauserat, non penitius in vitam ejus intrare potuerunt, quam ad primum introitum, a quo admitti interius possunt, vel quoque projici foras; [2] apud illos qui regenerantur, hoc est, quos Dominus praevidet quod regenerari se patiantur, vera illa {2} valde multiplicantur,nam sunt in affectione sciendi vera, at cum propius accedunt ad ipsum actum regenerationis, quasi deprivantur illis veris, nam introrsum trahuntur, et tunc apparet homo in desolatione at usque vera illa successive remittuntur in naturale {3}, et ibi conjunguntur bono, cum regeneratur homo; sed {4} apud illos qui non regenerantur, hoc est, quos Dominus praevidet quod regenerari se non patiantur, vera quidem multiplicari solent, nam sunt in affectione sciendi talia {5} propter famam, honorem et lucrum; at cum procedunt aetate ac vera illa proprio visui submittunt, tunc illa vel non credunt, vel negant, vel in falsa vertunt; ita vera apud hos non interius trahuntur sed foras projiciuntur,at usque remanent in memoria ob fines in mundo, absque vita; hic status etiam in Verbo dicitur desolatio, seu vastatio, sed differt a priore quod desolatio prioris status sit apparens, at desolatio hujus status sit absoluta; in priore enim statu homo non privatur veris, at in hoc statu prorsus illis privatur; de desolatione prioris status in sensu interno actum est in hoc capite, et agitur adhuc in sequente, et est quae significatur per `famem septem annorum’; [3] de eadem hac desolatione agitur pluries alibi in Verbo, ut apud Esaiam,
Excitare, excitare, {6} Hierosolyma, quae bibisti e manu Jehovae calicem irae Ipsius;… duo obvenerunt tibi, quis condolet tibi? vastitas et confractio, fames et gladius, quis ut consoler te? filii tui defecerunt, jacuerunt in capite omnium platearum;… propterea audi, age hoc, afflicta, et ebria sed non a vino;… ecce sumpsi e manu tua calicem trepidationis, feces calicis excandescentiae Meae, non addes bibere eum amplius, sed ponam illum in manu contristantium te, li 17 ad fin.;
describitur hic status desolationis in quo homo Ecclesiae qui fit Ecclesia, seu qui regeneratur; desolatio illa vocatur `vastitas, confractio, fames, gladius’, tum `calix irae et excandescentiae Jehovae, calix trepidationis’; vera quibus tunc privatur, sunt `filii qui deficiunt et jacent in capite omnium platearum’; quod `filii’ sint vera, videatur n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 2803, 2813, 3373; `plateae’ quod sint ,ubi vera, n. 2336; inde `jacere in capite omnium platearum’ est {7} quod vera appareant dispersa; quod desolatio apparens sit, et per illam, sicut per tentationes, regeneratio, patet, nam dicitur quod `non amplius bibet’ sed quod `ponet calicem in manu contristantium (x)illorum: [4] apud Ezechielem,
Sic dixit Dominus Jehovih, Propterea quod devastant et absorbent vos a circuitu, ut sitis vos hereditas reliquiis gentium,… ideo montes Israelis, audite verbum Domini Jehovih; sic dixit Dominus Jehovih montibus et collibus, rivis et vallibus, et vastitatibus desolatis, et urbibus desertis, quae factae sunt in praedam, et in subsannationem reliquiis gentium quae in circuitu; … Ego in zelo Meo, et in excandescentia Mea locutus sum, propter ignominiam gentium tulistis,… si non gentes quae vobis a circuitu, hae ignominiam suam portabunt; vos autem montes Israelis, dabitis ramum vestrum, et fructum vestrum feretis populo Meo Israeli; nam… ecce Ego apud vos, et respiciam ad vos, ut excolamini et conseramini; tum multiplicabo super vobis hominem, universam domum Israelis; et habitabuntur urbes, et vastitates aedificabuntur;… habitare faciam vos juxta antiquitates vestras, et bonum faciam prae initiis vestris, xxxvi [3,] 4-12;
hic quoque agitur de desolatione quae praecedit regenerationem; desolatio significatur per `vastitates desolatas et urbes desertas, quae factae in praedam et in subsannationem’, at regeneratio per `dare ramum et ferre fructum, respicere ad illos ut excolantur et conserantur, ut multiplicetur homo, habitentur urbes, et aedificentur vastitates’, perque `habitare facere juxta antiquitates, et bonum facere prae initiis’; [5] qualiter se habet cum desolatione, ex illis qui in desolatione sunt in altera vita, patet; qui in desolatione sunt ibi, a malis spiritibus et geniis vexantur, infundunt enim hi persuasiones mali et falsi usque paene ut inundentur; inde vera non apparent, at sicut tempus desolationis finitur, ita illustrantur a luce e caelo, (c)ac ita mali spiritus et genii abiguntur quisque in infernum suum, ubi luunt poenas; haec sunt quae significantur per `quod urbes factae in praedam et in subsannationem reliquiis gentium quae in circuitu’, et quod gentes quae a circuitu ignominiam suam portabunt’; et supra apud Esaiam per quod `calix ponetur in manu contristantium’, et quoque alibi {8} apud Esaiam, quod `vastans vastabitur’, xxxiii 1 {9}: et apud Jeremiam,
Visitabo super vastatores {10}, et ponam eos in desolationes saeculi, xxv 12 {11}:
apud Esaiam,
Festinabunt filios tuos destructores tui, et vastatores tui a te abibunt; tolle circumcirca oculos tuos, et vide, omnes congregantur, veniunt tibi,… nam quod ad vastationes tuas et desolationes tuas, et terram destructionis tuae, angustior eris quam {12} pro habitatore, procul aberunt absorptores tui, xlix 17-19;
[6] ibi etiam et in toto illo capite agitur de desolatione eorum qui regenerantur, deque regeneratione et fructificatione post desolationem,et tandem de punitione illorum qui oppresserunt, vers. (t)26 ibi: apud eundem,
Vae vastanti cum [non] vastatus,… quando absolveris vastare, vastaberis, xxxiii 1;
ibi quod puniantur qui vastant {13}, ut supra: apud eundem, Commorentur in te expulsi Mei; Moabe, esto latibulum illis coram vastatore, nam cessavit oppressor, finita est vastatio, xvi 13 [A.V.4]:
apud eundem,
Propinquus est dies Jehovae, sicut vastatio a Shaddai veniet, xiii 6;
`vastatio a Shaddai’ pro vastatione in tentationibus; quod Deus quoad tentationes antiquis (t) dictus sit Shaddai, videatur n. 1992, 3667, 4572: [7] apud eundem,
Tunc non sitient, in vastitatibus ducet eos, aquas e petra effluere faciet illis, et findet petram ut effluant aquae, xlviii 21;
de statu post desolationem: apud eundem,
Consolabitur Jehovah Zionem, consolabitur omnes vastitates ejus, adeo ut ponat desertum ejus sicut Eden, et solitudinem ejus sicut hortum Jehovae; laetitia et gaudium invenietur in ea, confessio et vox cantus, li 3;
similiter, nam ut supra dictum, desolatio {14} est propter finem ut homo regeneretur {15}, hoc est, ut separatis malis et falsis {16} conjungantur vera bonis, et bona veris; homo regeneratus quoad bonum est qui comparatur Edeni, et quoad vera horto Jehovae: (m)apud Davidem,
Jehovah fecit ascendere me e fovea devastationis, e caeno luti, et constituit super petra pedes meos, Ps. xl 3 [A. V. 2].(n)
[8] Vastatio ac desolatio hominis Ecclesiae seu Ecclesiae apud hominem, repraesentata fuit per captivitatem populi Judaici in Babele, et Ecclesiae exsuscitatio per reditionem ex captivitate illa, de qua apud Jeremiam passim, cumprimis xxxii 37 ad fin.; desolatio enim est captivitas, tunc enim tenetur homo quasi vinctus, quapropter etiam per vinctos, in carcere, {17} in fovea, significantur illi qui in desolatione sunt, videatur n. 4728, 4744, 5037, 5038, 5085, 5096. [9] De statu desolationis et vastationis apud illos qui non regenerantur, etiam passim agitur in Verbo, in hoc statu sunt qui vera prorsus negant, vel in falsa vertunt; hic status est Ecclesiae circa finem, cum amplius non fides nec charitas: apud Esaiam,
(m)Notum faciam vobis id quod Ego facturus vineae Meae, removendo sepem ejus, ut sit ad depascendum, perrumpendo maceriem ejus, ut sit in conculcationem, ponam deinde in desolationem, non putabitur, nec {18} sarrietur, ut ascendat vepris et virgultum, immo nubibus praecipiam ut non faciant pluere super illam pluviam, v 5-7: (n)
(s)apud eundem,
Dic populo huic, Audite audiendo, sed non intelligite, et videte videndo, sed non cognoscite; impingua cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus obline, ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et cor ejus intelligat, et convertatur, ut sanetur sibi; tum dixi, Quousque Domine? Qui dixit, Usque dum devastabuntur urbes, ut sint sine habitatore, et domus ut non sit in iis (homo), et terra redigatur in solitudinem, removebit hominem; et multiplicabitur deserta in medio terrae, vix amplius in ea pars decima, et tamen erit ad exterminandum, vi 9 ad fin.(s):
[10] apud eundem,
Reliquiae revertentur, reliquiae Jacobi ad Deum potentem,… nam consummatio definita, inundata justitia, nam consummationem et definitionem Dominus Jehovih Zebaoth faciens in tota terra, x 21-23:
apud eundem,
Jehovah evacuans terram, et exinaniens illam, et evertet facies ejus;… evacuando evacuabitur terra,… lugebit, confundetur terra habitabilis, languescet et confundetur orbis, maledictio comedet terram,… lugebit mustum, languescet vitis,… reliquum in urbe vastitas, usque ad devastationem confundetur porta,… confringendo confracta est terra, disrumpendo disrupta est terra, commovendo commota est terra, titubando titubat terra sicut ebrius, xxiv 1 ad fin.:
apud eundem,
Devastatae sunt semitae, cessavit transiens viam,… luget, languescit terra; erubuit Libanus, emarcuit, factus est Sharon sicut desertum, xxxiii 8,9:
apud eundem,
Desolabo et absorbebo simul, vastabo montes et colles, et omnem herbam eorum arefaciam, xlii 14, 15:
[11] apud Jeremiam,
Devotioni dabo omnes gentes circumcirca, et ponam eas in desolationem, et in derisionem, et in vastitates saeculi, et abrogabo ex illis vocem gaudii, et vocem laetitiae, vocem sponsi et vocem sponsae, vocem molarum et lucem lucernae, ut sit tota terra in desolationem et devastationem:… fiet {19} cum impleti fuerint septuaginta anni, visitabo super regem Babelis, et super gentem hanc… iniquitatem eorum, et super terram Chaldaeorum, et ponam eum in desolationes saeculi, xxv 9-12 seq.:
apud eundem,
In desolationem, in opprobrium, in vastationem, et in maledictionem, futura est Bozrah, et omnes urbes ejus futurae in vastitates saeculi. {20} Erit Edomus in desolationem, omnis qui transibit praeter eam, obstupescet, et sibilabit super omnibus plagis ejus, xlix 13-18:
apud Ezechielem,
Sic dixit Dominus habitatoribus Hierosolymae super terra Israelis, Panem suum cum sollicitudine comedent, et aquas suas cum stupore bibent, ut devastetur terra ejus a plenitudine sua, propter violentiam omnium habitatorum in illa, urbes habitatae devastabuntur, et terra desolabitur, iii 19, 20:
[12] apud eundem,
Cum dedero te urbem desolatam, sicut urbes quae non habitantur, cum ascendere fecero contra te abyssum, obtexerint te aquae multae, et fecero descendere te cum descendentibus foveam, ad populum saeculi, et habitare fecero te in terra inferiorum, in desolationem ab aeterno cum descendentibus foveam, xxvi 18-22;
ubi de Tyro: apud Joelem,
Dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et obscuritatis,… ante eum comedit ignis, et post eum inflammat flamma, sicut hortus Eden terra ante eum, sed post eum desertum vastitatis, ii 2, 3:
apud Zephaniam,
Propinquus est dies Jehovae,… dies excandescentiae dies hic, dies angustiae et coarctationis, dies vastitatis et devastationis, dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et obnubilationis,… igne zeli Jehovae comedetur tota terra, quia consummationem et quidem festinatam faciam cum omnibus habitatoribus terrae, i 14 ad fin.:
apud Matthaeum,
Cum videritis abominationem desolationis praedictam a Daniele propheta, stantem in loco sancto, tunc qui in Judaea fugiant in montes, xxiv (x)15, Marc. xiii 14, Dan. ix 27, xii 10-12.
Ex his constat quod `desolatio’ sit privatio veri apparens apud illos qui regenerantur, at absoluta apud illos qui non regenerantur.

@1 after spiritualis$
@2 i primum$
@3 illa vera before in naturale$
@4 at$
@5 vera$
@6 i surge$
@7 pro$
@8 infra$
@9 before quod$
@10 eos$
@11 after Jeremiam$
@12 quae A I$
@13 de illis qui vastant, quod punientur$
@14 i apud illos$
@15 regenerentur A, homo regeneratur I$
@16 apud illos in naturali$
@17 i aut$
@18 neque$
@19 i enim$
@20 i famam audivi a cum Jehovah, et legatum inter gentes missum, Congregamini, et venite contra illam, ac surgite ad bellum.$

AC n. 5377 5377. Continuatio de Correspondentia cum Maximo Homine,
hic etiam de Correspondentia Viscerum interiorum cum illo {1}

@1 A d Renum, Ureterum, Vesicae et Intestinorum, i Viscerum$

Actum est ad finem praecedentis capitis de correspondentia viscerum quorundam interiorum corporis cum Maximo Homine, nempe hepatis, pancreatis, ventriculi, et quorundam aliorum; hic autem continuabitur de correspondentia peritonaei, renum, ureterum, vesicae, tum intestinorum cum illo. Quicquid enim in homine est, tam quod in externo {1} homine quam quod in interno, correspondentiam habet cum Maximo Homine; absque correspondentia cum illo, hoc est, cum caelo, aut quod idem, cum spirituali mundo, nihil usquam existit ac subsistit, ex causa quia non aliquem nexum habet cum priore se, consequenter nec cum Primo, hoc est, cum Domino; quod inconnexum est et sic independens, ne quidem uno momento subsistere potest; quod enim subsistat, est a nexu et dependentia ab illo a quo omne existentiae, nam subsistentia est perpetua existentia {2}. [2] Inde est quod non solum omnia et singula apud hominem correspondeant, sed etiam omnia et singula in universo; ipse sol correspondet, et quoque luna, nam in caelo est Dominus Sol et quoque Luna; solis flamma et calor, ut et lux, correspondent {3}, est enim amor Domini erga universum geniis humanum cui flamma et calor, et Divinum {4} verum cui lux, correspondet; ipsa sidera correspondent, sunt societates caeli et habitacula eorum, cum quibus siderum est correspondentia, non quod ibi sint, sed quod in tali ordine; quicquid apparet sub sole, correspondet, sicut omnia et singula subjecta in regno {5} animali, et quoque omnia et singula subjecta in regno {5} vegetabili, in quae omnia et singula nisi influxus foret ex spirituali mundo, {6} momento occumberent et collaberentur; [3] quod etiam ab experientia multa mihi scire datum est, nam ostensum cum quibus in spirituali mundo corresponderent plura quae in regno animali, et adhuc plura quae in regno vegetabili, et quoque quod absque influxu nullatenus subsistant, (m)nam dempto priore necessario cadit posterius, similiter separato priore a posteriore. Quia correspondentia est cumprimis hominis cum caelo, et per caelum cum Domino, inde est quod qualiter correspondet homo, taliter appareat in altera vita in luce caeli, inde angeli in candore et pulchritudine ineffabili, infernales autem in nigrore et deformitate inexpressibili.

@1 i ejus$
@2 i et existentia est talis ut nihil subsistat ex se sed ex alio, ita demum ex Divino, a quo si quid avellitur, fit nihil$
@3 flamma seu calor solis etiam lux ejus correspondet$
@4 sanctum$
@5 mundo$
@6 i etiam$

AC n. 5378 5378. Spiritus quidam ad me venerunt, at erant taciti, postea tamen locuti sunt, sed non ut plures, verum omnes ut unus; appercepi ex sermone eorum quod tales essent ut omnia scire vellent, et omnia cuperent explicare, ac ita se confirmare {1} quod ita sit; modesti erant et dicebant quod nihil agant ex se sed ab aliis, tametsi appareat quod {2} sit (c)ex iis: infestabantur tunc ab aliis; dicebatur quod ab illis qui renum, ureterum, et vesicae provinciam constituunt, sed modeste illis respondebant, at usque illi hos infestabant et lacessebant, talis enim natura est renalibus; quapropter quia nihil per modestiam potuerunt adversus illos obtinere, ad tale quod indoli eorum conforme erat, confugiebant, nempe ad amplificandum se, et sic ad terrificandum; inde {3} visi magni fieri, sed modo sicut unus qui ita tumescebat corpore, ut sicut Atlas videretur attingere caelum; hasta apparebat {4} in manu at usque praeter quod terrificaret, nihil damni inferre volebat; inde renales aufugiebant; apparebat tunc quidam qui fugientes insecutus, et alius qui inter pedes magni istius ab anteriore pervolabat; et quoque magnus ille visus habere calceamenta lignea quae projecit versus renales. [2] Dicebatur mihi ab angelis quod spiritus illi modesti qui se magnifaciebant, essent qui Peritonaeum referunt; est peritonaeum membrana communis quae circumcingit et includit viscera omnia abdominis, sicut pleura viscera omnia thoracis; et quia illa tam extensa est, et respective magna, et quoque tumescibilis, ideo licet illis cum ab aliis infestantur, ita magnum ad apparentiam se sistere, et simul tunc terrorem incutere, cumprimis erga illos qui provinciam renum, ureterum et vesicae constituunt; haec enim viscera seu vasa in duplicatura peritonaei jacent, et ab eo coercentur; per calceamenta lignea repraesentabantur infima naturalia qualia sunt quae renes, ureteres et vesica absorbent et deferunt; quod calcei sint infima naturalia, videatur n. 259, 4938-4952; quod dicerent se nihil ex se agere sed ab aliis, in hoc quoque referebant peritonaeum, quod etiam tale est.

@1 confirmarent$
@2 quasi$
@3 ideo$
@4 erat$

AC n. 5379 5379. Repraesentative quoque ostensum est quomodo se habet, quando {1} illi qui intestinum colon constituunt, illos qui in peritonaei provincia sunt, infestant; qui intestinum colon constituunt {2}, sunt tumidi, sicut colon suo vento, cum hi insultare illos vellent, apparebat sicut paries objici; cumque evertere parietem conarentur, semper novus paries exsurgebat; ita ab illis arcebantur.

@1 cum$
@2 referunt$

AC n. 5380 5380. Notum est quod secretiones et excretiones sint, et illae in serie, a renibus usque in vesicam; in primo seriei sunt renes, in medio ejus ureteres,et in ultimo vesica; illi qui in Maximo Homine provincias illas constituunt, {1} similiter sunt in serie, et tametsi unius generis sunt, usque sicut species illius generis differunt; {2} loquuntur voce rauca sicut bifida, et inferre se cupiunt in corpus {3}, verum est modo conatus; situs eorum respective ad humanum corpus est talis: qui renes referunt, a latere sinistro proxime ad corpus sunt sub ulna; qui ureteres, sunt versus sinistrum abinde a corpore longius; qui vesicam adhuc longius, formant simul a latere sinistro versus anteriora paene parabolam, nam sic se projiciunt versus anteriora a sinistris, ita satis longo tractu; haec via communis una est versus inferna, altera est per intestina, nam terminatur utrobivis in infernis; correspondent (t)enim illi qui in infernis talibus quae excernuntur per intestina et per vesicam {4}; falsa enim et mala in quibus sunt, non sunt, nisi quam lotium {5} et excrementa in sensu spirituali.
@1 before illi$
@2 qui mediam secretionem referunt, sunt, infra ulnam prope ad latus$
@3 intus$
@4 sunt excrementa, sicca quae intestinorum, et liquida quae vesicae, quibus etiam correspondent, nempe falsa ibi excrementis liquidis seu urinis, et mala excrementis siccis, in talibus etiam degere sibi videatur quia talia in altera vita amant, et illa amant quia correspondent, nam quae correspondent etiam concordant sicut id quod in effectu est ex causa, inde$
@5 faeces$

AC n. 5381 5381. Qui provinciam renum, ureterum et vesicae in Maximo Homine constituunt, sunt tali genio ut nihil potius velint quam explorare et {1} scrutari quales alii sunt, et sunt quoque qui cupiunt castigare et punire, modo aliquid justitiae in causa sit. Munia etiam renum, ureterum et vesicae talia sunt, nam sanguinem in {2} se prolectum {3} explorant si quid seri inutilis et damnosi ibi sit, et quoque separant ab utili, et dein castigant, nam versus inferiora detrudunt, et in via et dein variis modis vexant; haec munia sunt illorum qui provinciam illarum partium constituunt. At spiritus et spirituum societates quibus ipsa urina, imprimis urina fetida, correspondet, sunt infernales; ut primum enim urina separata est a sanguine, tametsi est in tubulis renum, aut intus in vesica, usque est extra corpus, nam quod separatum est, non magis aliquem circulum in corpore facit, proinde non ad ejus partium existentiam et subsistentiam aliquid contribuit.

@1 seu$
@2 ad$
@3 protectum I, protectum T$

AC n. 5382 5382. Quod qui renum et ureterum provinciam constituunt, praesto sint ad explorandum seu scrutandum quales alii sunt, quid cogitant et quid volunt, et quod in cupiditate sint inveniendi causas et reos alicujus culpae faciendi, ob finem imprimis ut castigare queant, multoties expertus sum, ac de cupiditate illa et fine illo cum illis locutus; plures illius generis in mundo cum ibi vixerunt, fuerant judices, et tunc gavisi ex corde cum invenerint causam quam crediderant justam, mulctandi, castigandi, puniendique. Operatio {1} talium appercipitur in regione ad tergum ubi renes, ureteres et vesica; qui ad vesicam pertinent, se extendunt versus gehennam, ubi etiam aliqui eorum sedent quasi judicium.

@1 i etiam$

AC n. 5383 5383. Modi quibus explorant aut scrutantur aliorum animos, sunt perplures; sed licet solum hunc afferre: adducunt alios spiritus ad loquendum, quod fit in altera vita per influxum, qui non {1} describi ad captum potest; si tunc facilis est sequela loquelae inductae, inde judicant quod tales sint; inducunt etiam statum affectionis, at qui ita explorant, sunt inter crassiores; alii vero aliter; sunt qui ilico dum adveniunt, appercipiunt alterius cogitata, desideria et acta, tum {2} quid ei dolori est quod egerat {3}; hoc arripiunt, et si causam autumant justam, quoque damnant. Mirabile est in altera vita quod vix {4} aliquis in mundo credere potest, ut primum aliquis spiritus ad alterum venit, et magis cum ad hominem, quod ilico noverit ejus cogitationes et ejus affectiones, et quid tunc egerat, ita omnem ejus statum praesentem, prorsus sicut diu apud illum fuisset; talis communicatio est, sed apperceptionum illarum sunt differentiae, sunt qui percipiunt interiora, et sunt qui solum percipiunt exteriora, hi {5} in cupiditate sciendi sint {6}, explorant interiora aliorum variis modis.
@1 i ita$
@2 et tunc$
@3 sit, quod egerit$
@4 nusquam$
@5 illi$
@6 explorandi sunt$

AC n. 5384 5384. Modi quibus illi qui renum, ureterum, et vesicae provinciam in Maximo Homine constituunt, castigant, sunt quoque varii, utplurimum amovent jucunda et laeta, ac inducunt injucunda et tristia; per hanc cupiditatem communicant spiritus illi cum infernis, at per justitiam causae quam inquirunt antequam castigant, communicant cum caelo, quapropter tenentur in illa provincia.

AC n. 5385 5385. Ex his constare potest quid significat quod in Verbo dicatur `quod Jehovah probet et scrutetur renes et cor’, tum `quod renes castigent’, ut apud Jeremiam,
Jehovah probans renes et cor, xi 20:
apud eundem,
Jehovah probans justum, videns renes et cor, xx 12:
apud Davidem,
Probas corda et renes Deus justus, Ps. vii 10 (A. V. 9):
apud eundem,
Jehovah explora renes meos et cor meum, Ps. xxvi 2:
apud eundem,
Jehovah Tu possides renes meos, Ps. cxxxix 13:
apud Johannem,
Ego sum Qui scrutatus renes et cor, Apoc. ii 23;
per `renes’ ibi significantur spiritualia, et per `cor’ caelestia, hoc est, per `renes’ significantur illa quae sunt veri, et per `cor’ illa quae sunt boni; causa est quia renes purificant serum, et cor ipsum sanguinem, inde significatur per `probare, explorare et scrutari renes’ probare, explorare et scrutari quantum et quale veri, seu quantum et quale fidei est {1} apud hominem; quod id significetur, etiam patet {2} apud Jeremiam,
Jehovah propinquus Tu in ore eorum, sed longinquus a renibus eorum, xii 2:
et apud Davidem,
Jehovah ecce veritatem desideras in renibus, Ps. li 8 (A. V. 6):
quod etiam castigatio tribuatur renibus, etiam liquet apud Davidem, Noctibus castigant me renes mei, Ps. xvi 7.

@1 sit$
@2 ita sit patet quoque$

AC n. 5386 5386. Sunt etiam alibi in corpore secretoria et excretoria, in cerebro sunt ventriculi et processus mamillares, qui abducunt pituitosa ibi; et praeterea glandulae ubivis, {1} mucosae et salivales in capite, et perplures in corpore, ac myriades juxta cuticulas, per quas sudores et obsoleta subtiliora excernuntur; illis correspondent in mundo spirituali in genere tenacitates opinionum, tum quoque conscientiosa in rebus non necessariis; apparent aliqui eorum supra caput ad mediam distantiam, qui tales sunt ut scrupulos moveant in rebus in quibus nihil scrupuli esse debet; inde quia gravant conscientias simplicium, vocantur conscientiosi, {2} quid vera conscientia, non sciunt, nam {3} in omni quod obvenit, ponunt conscientiam; posito enim aliquo scrupulo aut dubio, si anxia mens sit et inhaeret, nusquam desunt confirmantia et sic gravantia; tales cum adsunt, etiam inducunt anxietatem sensibilem parti abdominis proxime sub diaphragmate; adsunt quoque in tentationibus apud hominem; locutus sum cum illis, et appercepi quod illis non sit aliqua cogitationum extensio ut acquiescant in utilioribus et necessariis, nam non potuerunt ad rationes attendere quia tenaciter permanebant in sua opinione.

@1 i sicut$
@2 i nam$
@3 verum$

AC n. 5387 5387. Qui autem ipsi urinae correspondent, sunt infernales, nam urina, ut supra dictum, est extra corpus quia separata jamdum a sanguine, ac in se non nisi quam serum immundum et obsoletum {1} quod dejectum; de illis sequentia licet referre: quidam spiritus perceptus primum sicut intus in corpore sed mox extra
{2} ad dextrum, ubi cum sistebatur, erat inconspicuus, potuit {3} se arte inconspicuum facere; cum interrogabatur, nihil quicquam tunc respondebat; dicebatur ab aliis quod piratica exercuerit in vita corporis, appercipitur enim manifeste in altera vita a sphaera vitae affectionum et cogitationum {4}, quis et qualis fuerat, quia cujusvis vita manet; [2] is variabat locum nunc apparendo ad dextrum nunc ad sinistrum; percepi quod id {5} faceret ex timore ne sciretur quis esset et ne cogeretur aliquid fateri; dicebatur ab aliis spiritibus quod tales ad minimum periculi timidissimi sint, et cum nihil periculi animosissimi; et quod tales in opposito sint ad illos quibus ejectio urinae correspondet; damnum ei inferre quocumque modo student; et ne dubitarem, per experientiam id ostensum erat; cum illi qui urinae ejectioni correspondebant, se paulo retraherent et ille pirata adesset, sistebatur prorsus urinae emissio et quoque revolvebatur cum discrimine, at cum revocabantur, urinae emissio secundum praesentiam intendebatur; [3] quod is pirata fuerit, postea fassus est, dicens quod se dextre occultare potuerit ac versute et industrie fallere insequentes; et quod nunc amet foeda urinosa multum prae aquis limpidis, et quod nidor urinae {6} fetidus sit quo maxime delectatur, adeo ut in stagnis, immo in cadis urinae fetidae velit domicilium habere. Ostensum quoque quali facie erat, non erat ei facies sed aliquid {7} nigre barbatum loco faciei. [4] Postea etiam alii piratae non ita industrii arcessebantur, illi quoque parum loquebantur, et quod mirum, frendebant dentibus; dicebant etiam illi quod urinas prae omnibus liquidis ament, et faeculentas prae aliis; sed his non pro facie erat barbatum quid ut priori, sed dira quaedam dentium crates; barba enim et dentes significant infima naturalia; quod absque facie, significat quod {8} nihil vitae rationalis; nam quod non (t)aliqua facies appareat, est signum quod nulla correspondentia sit interiorum cum Maximo Homine, quisque enim apparet in luce caeli in altera vita secundum correspondentiam, inde infernales in horrenda deformitate.

@1 obsoletum serum et immundum$
@2 infra T, intra I$
@3 i enim$
@4 et cogitationis$
@5 hoc$
@6 ille$
@7 aliquod$
@8 nihil interius seu quod$

AC n. 5388 5388. Quidam spiritus apud me fuit, mecum locutus, qui in vita corporis nullam fidem habuerat {1}, nec vitam aliquam post mortem crediderat; fuit etiam inter industrios unus; captare potuerat animos loquendo ad favorem et assentiendo, quapropter quod talis fuerit, non patuit primum et sermone ejus; potuit etiam {2} loqui volubiliter, fluvii instar, sicut bonus spiritus; at inde noscebatur primum quod non amaret loqui de illis quae sunt fidei et charitatis, tunc enim non potuit sequi cogitatione, sed se retraxit; et deinde perceptum ex singulis quod assentator fuerit fallendi causa; differunt enim assentationes secundum fines; si enim finis sit amicitia, aut voluptas conversationis, aliave similis, et quoque {3} lucrum licitum, non est ita male, at si finis sit arcana eliciendi et sic devinciendi alterum ad officia mala, in genere si finis nocendi, tunc male; talis finis fuerat huic; hic spiritus etiam in opposito erat contra illos qui in provincia renum et ureterum {4}; dicebat etiam ille quod amaret nidorem urinae prae omnibus odoribus; injecit etiam contractionem seu angustiam dolorificam in regionem inferiorem ventris {5}.

@1 nulla fide imbutus fuerat$
@2 enim$
@3 si$
@4 i sunt$
@5 ventris inferioris$

AC n. 5389 5389. Sunt cohortes spirituum qui circumvagantur et per vices ad eadem loca redeunt; illos mali spiritus multum timent, nam certo torturae genere eos cruciant; dictum quod illi correspondeant fundo seu superiori parti vesicae in communi, ac ligamentis muscularibus inde concentrantibus se versus sphincterem, ubi per contorsionis modum extruditur urina; spiritus illi se applicant tergali parti ubi cauda equina; modus operandi illorum fit per reciprocationes citas, quas nemo potest inhibere; est modus constrictorius et restrictorius directus versus superiora, et acuminatus in forma coni; mali spiritus qui conjiciuntur intra conum illum imprimis a superiore; per distorsiones reciprocas miserabiliter cruciantur.

AC n. 5390 5390. Excretionibus immundis correspondent etiam {1} alii spiritus, nempe {2} tales qui in mundo {3} vindictae tenaces fuerunt; apparuerunt hi mihi antrorsum {4} versus sinistrum; {5} excretionibus illis immundis etiam correspondent qui spiritualia ad terrestria immunda deducunt; adveniebant etiam tales, et secum ferebant cogitationes spurcas, ex quibus {6} etiam spurca loquebantur, tum quoque quae munda fuerunt, ad immunda flectebant, et in talia vertebant; ejus generis plures fuerunt et infima plebe, etiam ex aliis qui in mundo inter digniores; hi quidem in vita corporis non ita locuti sunt in consortiis, sed usque ita cogitarunt, inhibuerunt enim se loqui sicut cogitarunt {7} ne sic in infamiam venirent, et perderent amicitias, lucra et honores, at usque inter similes sui, cum in libero, loquela fuerat qualis infimae plebis, et adhuc foedior, quia facultate quadam intellectuali {8} praediti sunt, qua abusi {9} ad conspurcandum etiam sancta Verbi et doctrinae.

@1 quoque$
@2 sicut$
@3 vita corporis$
@4 i paulo$
@5 i quoque$
@6 et ex illis$
@7 loqui enim sicut cogitarunt, se inhibuerunt per decora externa$
@8 i sua$
@9 i sunt$

AC n. 5391 5391. Sunt quoque renes qui Renes succenturiati et quoque Capsulae renales vocantur; illorum munus est non ita secernere serum sed ipsum sanguinem, et puriorem per brevem circulum transmittere versus cor, ita quoque praecavere ne vasa spermatica quae vicina sunt, omnem sanguinem puriorem auferant; sed praecipuam operam praestant in embryonibus, et quoque in infantibus recens natis. Sunt castae virgines quae illam provinciam in Maximo Homine constituunt, ad anxietates faciles et timidae ne turbentur, jacent quietae a sinistra lateris parte inferius; si quid de caelo cogitatur, et si quid de status earum mutatione, anxiae fiunt et suspirant, quod aliquoties manifeste sentire datum; cum cogitationes meae ducebantur ad infantes, tunc illae sentiebant insigne solatium et gaudium internum quod etiam aperte fassae sunt; cum quoque cogitabatur aliquid in quo non caeleste, etiam angebantur; anxietas earum inde praecipue venit quod illa indole sint, ut cogitationes inhaerenter in una re teneant, nec varietate discutiant anxia; quod ad provinciam illam pertineant, est quia sic quoque detinent animum alterius constanter in cogitationibus certis, inde exsurgunt et manifestant se talia quae in serie cohaerent {1}, quae abstrahenda seu a quibus purificandus homo; sic etiam patent interiora melius angelis, nam amotis talibus quae obscurant et avertunt, fit intuitio clarior et influxus.

@1 sunt$

AC n. 5392 5392. Quinam sunt qui Intestinorum provinciam in Maximo Homine constituunt, constare aliquatenus potest ab illis qui ventriculum referunt, nam intestina continuantur ventriculo, et munia ventriculi ibi crescunt et exacerbantur usque ad intestina ultima, quae sunt colon et rectum; quapropter qui in his sunt, prope sunt ad inferna quae excrementitia vocantur. In regione ventriculi et intestinorum sunt illi qui in inferiore {1} terra; qui quia secum e mundo traxerunt immunda quae inhaerent cogitationibus et affectionibus eorum, eapropter tenentur ibi ad aliquod tempus, usque dum talia abstersa sunt, hoc est, ad latus conjecta; his itaque ad latus conjectis {2}, ad caelum elevari possunt; qui ibi sunt, nondum sunt in Maximo Homine, sunt enim sicut alimenta in ventriculum demissa, quae non nisi quam cum defaecata sunt, in sanguinem, ita in corpus intromittuntur; qui terrestrioribus faecibus inquinati sunt, illi sunt sub illis in regione intestinorum, at ipsa excrementa quae exonerantur {3}, correspondent infernis quae inferna excrementitia vocantur.

@1 inferiorum I$
@2 enim abstersis$
@3 excernuntur$

AC n. 5393 5393. Notum est quod intestinum colon se late extendat, ita quoque qui in provincia illa {1}; se extendunt antrorsum sinistrum versus in linea curva, pergendo ad infernum; in inferno illo sunt qui nulla misericordia praediti fuerunt, et absque conscientia genus humanum perdere voluerunt, nempe interficere et spoliare absque respectu et delectu sive resistant sive non resistant, sive viri sint sive feminae; tali feroci animo est {2} multa pars militum et eorum praefectorum, qui non in pugnis sed post pugnas cum ferocitate contra victos et inermes grassantur, et cum furore occidunt et spoliant; cum angelis de talibus locutus sum, quales sunt homines sibi relicti, et cum absque lege et {3} ex libero permittitur illis agere, quod multo feriores sint feris pessimis quae non ita ad internecionem speciei suae ruunt, modo quod se defendant, et se satient illis quae ad victum illis dicata sunt, at cum satiati non talia faciunt; aliter homo, qui ex crudelitate et feritate; angeli horruerunt quod genus humanum tale sit; [2] tunc primum gaudent ex corde, et superbiunt animo, cum strata agmina et rivos sanguinis vident per totum campum, absque gaudio quod patria liberata sit, modo quod illi audiant magni et heroes; et tamen se Christianos vocant, et usque credunt se venturos in caelum ubi tamen non nisi quam pax, misericordia, charitas; tales in inferno coli et recti sunt. At vero illi quibus aliquid humani inerat, apparent {4} versus sinistrum antrorsum in linea curva, intra quendam parietem; at usque illis multum amoris sui inest; in quibus respectus inest pro bono, hoc repraesentatur quandoque per stellulas paene igneas, non candidas. Apparuit mihi paries quasi gypseus cum sculpturis, prope ad sinistram ulnam, qui paries extensior factus et simul altior, colore superius vergente ad caeruleum; dictum quod repraesentativum esset quorundam ex illo genere qui meliores fuerunt.

@1 i sunt$
@2 sunt$
@3 aut$
@4 i ut supra dictum$

AC n. 5394 5394. Qui crudeles et adulteri fuerunt, in altera vita nihil plus amant quam sordes et excrementa; fetores ex talibus (t)sunt illis suavissimi et jucundissimi, ac illos {1} praeferunt omnibus jucundis; causa est quia correspondent; inferna illa sunt partim sub natibus, partim sub pede dextro, et partim antrorsum profunde; illa sunt in quae ducit via per intestinum rectum. Quidam illuc translatus, et inde mecum locutus; dicebat quod ibi solum latrinae appareant; loquebantur cum illo qui ibi, et ducebant ad {2} varias latrinas quae ibi perplures; postea ducebatur ad alium locum paulo ad sinistrum, et cum ibi esset, dicebat quod nidor teterrimus ex cavernis ibi exhalaret, et quod non movere pedem posset quin paene in aliquam cavernam decidat; ex cavernis etiam fetor cadaverosus exhalatus est; causa erat quia crudeles et dolosi erant qui ibi, quibus {3} cadaverosus fetor est jucundissimus. Sed de his in sequentibus agendum, ubi {4} de infernis, et in specie de infernis excrementitiis et cadaverosis.

@1 ibi$
@2 in$
@3 is enim$
@4 i in genere$

AC n. 5395 5395. Sunt qui non propter aliquem usum patriae nec societatum ibi, sed propter sibi, nihil jucundi habentes in officiis sed solum in honorari et coli, propter quem finem etiam officia ambiunt, et praeterea in edere, bibere, ludere, conversari, ob nullum alium quam voluptatis finem; illi in altera vita nullatenus interesse possunt consortiis bonorum spirituum, minus angelorum; apud hos enim usus facit jucundum, et secundum usus quoque est eis quantum et quale {1} jucundi; regnum enim Domini non est nisi quam regnum usuum; cum in regno terrestri quisque aestimatur {2} et honoratur secundum usum, quid non in regno caelesti? Illi qui vixerunt {3} solum sibi et voluptati, absque fine alius usus, etiam sub natibus sunt, et secundum voluptatum species et fines, degunt in sordibus.

@1 i eorum$
@2 existimatur$
@3 i absque fine usus$

AC n. 5396 5396. Appendicis loco licet referre: circum me erat turba spirituum multa, audita sicut quoddam inordinatum fluens; conquerebantur, dicendo quod nunc pereat totum, nam in turba illa nihil apparebat {1} consociatum,quod faciebat ut timerent interitum; putabant etiam {2} esse totum, ut fit cum talia contingunt. Sed in medio eorum appercepi {3} sonum mollem, {4} angelicum dulcem, cui nihil nisi quam ordinatum inerat; angelici chori ibi erant intra, et {5} turba spirituum cui inordinatum, extra; hic fluvius angelicus perstabat diu; et dicebatur quod per id repraesentaretur quomodo Dominus regit inconcinna et inordinata quae extra sunt, ex pacifico in medio, per quod inordinata in peripheriis in ordinem, quodlibet a suae naturae errore, rediguntur.

@1 i conjunctum, et nihil$
@2 i se$
@3 i et audiv$
@4 i et$
@5 at$

GENESEOS CAPUT QUADRAGESIMUM SECUNDUM

1. Et vidit Jacob, quod esset annona in Aegypto, et dixit Jacob filiis suis, Quare aspicitis vos?
2. Et dixit, Ecce audivi quod sit annona in Aegypto; descendite illuc, et emite nobis inde, et vivamus, et non moriamur.
3. Et descenderunt fratres Josephi decem ad emendum frumentum ex Aegypto.
4. Et Benjaminem fratrem Josephi non misit Jacob cum fratribus ejus, quia dixit, Forte obveniat illi damnum.
5. Et venerunt filii Israelis ad emendum in medio venientium, quia fuit fames in terra Canaan.
6. Et Joseph is dominator super terram, his vendens omni populo terrae: et venerunt fratres Josephi, et incurvaverunt se ei facies ad terram.
7. Et vidit Joseph fratres suos, et agnovit illos, et gessit se alienum ad illos, et locutus cum illis dura, et dixit ad illos, Unde venistis et dixerunt, E terra Canaan, ad emendum cibum.
8. Et agnovit Joseph fratres suos, et illi non agnoverunt eum.

9. Et recordatus Joseph somniorum quae somniavit illis, et dixit ad illos, Exploratores vos, ad videndum nuditatem terrae venistis. 10. Et dixerunt ad eum, Non domine mi, et servi tui veniunt ad emendum cibum.
11. Omnes nos filii viri unius nos, recti nos, non sunt servi tui exploratores.
12. Et dixit ad illos, Non, quod nuditatem terrae venistis ad videndum.
13. Et dixerunt, Duodecim servi tui fratres nos, filii viri unius in terra Canaan, et ecce minimus cum patre nostro hodie, et unus non est.
14. Et dixit ad illos Joseph, Hoc quod locutus ad vos, dicendo, exploratores vos.
15.In hoc probabimini, vivat Pharaoh, si exibitis exhinc nisi in venire frater vester minimus huc.
16. Mittite e vobis unum, et accipiat fratrem vestrum, et vos vinciemini, et probabuntur verba vestra, an veritas cum vobis, et si non, vivat Pharaoh, quod exploratores vos.
17. Et conclusit illos ad custodiam tribus diebus.
18. Et dixit ad illos Joseph in die tertio, Hoc facite, et vivetis, DEUM ego timeo.
19. Si recti vos, frater vester unus vinciatur in domo custodiae vestrae, et vos ite, adducite annonam famis domorum vestrarum.
20. Et fratrem vestrum minimum adducatis ad me, et
verificabuntur verba vestra, et non moriamini; et fecerunt ita.
21. Et dixerunt vir ad fratrem suum, Profecto, rei sumus nos super fratrem nostrum, cujus vidimus angustiam animae in deprecando illo ad nos, et non audivimus, propterea venit ad nos angustia haec.
22. Et respondit Reuben illis, dicendo, Nonne dixi ad vos dicendo, ne peccetis in natum? et non auscultavistis; et etiam sanguis ejus ecce inquiritur.
23. Et illi non sciverunt, quod audiens Joseph, quia interpres inter illos.
24. Et conversus a super illis, et flevit, et rediit ad illos, et locutus ad illos, et accepit ex illis Shimeonem, et vincivit illum ad oculos illorum.
25. Et praecepit Joseph, et impleverunt vasa illorum frumento, et ad reducendum argentum illorum, cujuslibet in saccum illius, et ad dandum illis viaticum ad viam; et fecit illis ita.

26. Et sustulerunt annonam suam super asinos suos, et iverunt inde.
27. Et aperuit unus saccum suum, ad dandum pabulum asino suo in diversorio, et vidit argentum suum, et ecce illud in ore manticae illius.
28. Et dixit ad fratres suos, Reductum argentum meum, et etiam ecce in mantica mea; et exivit cor illorum, et intremuerunt vir ad fratrem suum, dicendo, Quid hoc fecit DEUS nobis?
29. Et venerunt ad Jacobum patrem suum, terram Canaan, et indicabant ei omnia obvenientia illis, dicendo.
30. Locutus vir dominus terrae cum nobis dura, et dedit nos sicut explorantes terram.
31. Et diximus ad eum, Recti nos, non sumus exploratores.
32. Duodecim nos fratres filii patris nostri, unus non est, et minimus hodie cum patre nostro in terra Canaan.
33. Et dixit ad nos vir dominus terrae, In hoc sciam quod recti vos, fratrem vestrum unum manere facite mecum, et famem domorum vestrarum accipite, et ite.
34. Et adducite fratrem vestrum minimum ad me, et sciam quod non exploratores vos, quod recti vos; fratrem vestrum dabo vobis, et terram negotiando pervagabimini.
35. Et fuit, illi evacuantes saccos suos, et ecce cuivis colligatio argenti sui in sacco suo, et videbant colligationes argenti illorum, illi et pater illorum, et timuerunt.
36. Et dixit ad illos Jacob pater illorum, Me orbavistis, Joseph non est; et Shimeon non est, et Benjaminem sumitis; super me erunt omnia haec.
37. Et dixit Reuben ad patrem suum, dicendo, Duos filios meos mori facias, nisi adduxero illum ad te, da illum super manum meam, et ego reducam illum ad te.
38. Et dixit, Non descendet filius meus vobiscum, quia frater illius mortuus, et ille solus is relictus, et obveniat illi damnum in via qua ibitis in illa, et descendere facietis canitiem meam in maerore sepulcrum.

CONTENTA

5396a. In priore capite ad finem actum est de influxu et conjunctione caelestis spiritualis cum scientificis in naturali; {1} nunc agitur de influxu et conjunctione caelestis spiritualis cum veris fidei quae sunt Ecclesiae ibi.

@1 hic$

AC n. 5397 5397. Agitur primum de conatu appropriandi haec vera per scientifica Ecclesiae quae `Aegyptus’, et absque medio quod {1} `Benjamin’ cum vero ex Divino quod `Joseph’, sed hoc incassum, quare remissa et aliquod bonum veri naturalis {2}gratis datum.

@1 i est$
@2 naturale$

AC n. 5398 5398. In hoc capite et in illis quae sequuntur {1} de filiis Jacobi et Josepho, in sensu interno agitur de regeneratione naturalis quoad vera et bona Ecclesiae, quod nempe per scientifica non fiat sed per influxum a Divino. Qui hodie ab Ecclesia sunt, tam parum aliquid de regeneratione sciunt ut vix aliquid; ne quidem hoc sciunt {2} quod regeneratio perstet per totum cursum vitae illius qui regeneratur, et quod continuetur in altera vita; tum {3} quod arcana regenerationis sint tam innumerabilia {4} ut vix quoad unam myriadis partem sciri queant ab angelis, et quod illa quae sciunt angeli, sint quae faciunt intelligentiam et sapientiam eorum {5}; quod qui hodie ab Ecclesia sunt, tam parum de regeneratione sciant, est causa quia tam multa loquuntur de remissione peccatorum et de justificatione, et quia credunt quod peccata momento remittantur, et quidam quod abstergantur sicut sordes e corpore per aquas, et quod per solam fidem seu per unius momenti confidentiam justificetur homo; {6} quod (t)homines Ecclesiae ita credant, est causa quia non sciunt quid peccatum seu {7} malum, si illud {8} nossent, scirent quod peccata alicui nequaquam abstergi queant, sed quod separentur seu rejiciantur {9} ad latera ne exsurgant, quando homo in bono tenetur a Domino; tum quod hoc fieri nequeat nisi malum continue ejiciatur, et hoc per media quae indefinita numero et quoad plurem partem ineffabilia; [2] qui in altera vita secum illam opinionem traxerunt quod homo momento per fidem justificetur, et prorsus abluatur a peccatis, cum appercipiunt quod regeneratio fiat per media {10} indefinita numero et ineffabilia, stupescunt, et inscitiam suam, quam etiam insaniam vocant, quam in mundo habuerunt de momentanea remissione peccatorum et de justificatione, rident; dicitur illis quandoque quod Dominus nulli non qui desiderat ex corde, remittat peccata, sed usque non ideo separantur illi a turba diabolica cui alligati sunt per mala quae {11} sequuntur vitam quam omnem secum habent; discunt dein ab experientia quod ab infernis {12} separari sit a peccatis, et quod id {13} nequaquam fieri queat nisi per mille et mille modos soli Domino notos, et hoc continua successione, si velis credere, in aeternum; nam homo tantum malum est ut ne quidem ab uno peccato plene in aeternum liberari queat, at solum ex misericordia Domini si (c)eam receperit, a peccato detineri et in bono teneri. [3] Quomodo itaque homo novam vitam accipit et regeneratur, {14} continetur in sanctuario Verbi, hoc est, in sensu ejus interno, ob causam imprimis ut angeli ex Verbo cum legitur ab homine, in suo felici sapientiae sint, et quoque tunc in jucundo inserviendi pro mediis. In hoc capite et in sequentibus, ubi de fratribus Josephi, agitur in sensu interno supremo de glorificatione naturalis Domini, et in sensu repraesentativo de regeneratione naturalis apud hominem a Domino, hic quoad vera quae Ecclesiae ibi.

@1 i ubi$
@2 norunt$
@3 et$
@4 innumera$
@5 angelicam$
@6 i et$
@7 i quid$
@8 illa$
@9 separari seu rejici$
@10 i tam$
@11 i adhaerent et quae$
@12 illis$
@13 hoc$
@14 i hoc$

AC n. 5399 5399. Vers. 1-5. Et vidit Jacob quod esset annona in Aegypto, et dixit Jacob filiis suis, Quare aspicitis vos? Et dixit, Ecce audivi quod sit annona in Aegypto, descendite illuc, et emite nobis in de, et vivamus et non moriamur. Et descenderunt fratres Josephi decem, ad emendum frumentum ex Aegypto. Et Benjaminem fratrem Josephi non misit Jacob cum fratribus ejus, quia dixit, Forte obveniat illi damnum. Et venerunt filii Israelis ad emendum in medio venientium, quia fuit fames in terra Canaan. `Et vidit’ significat illa quae fidei: `Jacob’ significat naturale quoad verum quod Ecclesiae: `quod esset annona in Aegypto’ significat animum comparandi sibi vera per scientifica quae sunt `Aegyptus’: `et dixit Jacob filiis suis’ significat perceptionem de veris in communi: `Quare aspicitis vos?’ significat cur haererent: `et dixit, Ecce audivi quod sit annona in Aegypto’ significat quod comparari queant vera per scientifica: `descendite illuc et emite nobis inde’ significat appropriationem per illa: `et vivamus et non moriamur’ significat inde vitam spiritualem: `et descenderunt’ significat conatum et actum: `fratres ,Josephi decem’ significat talia vera Ecclesiae quae corresponderent: `ad emendum frumentum ex Aegypto’ significat ad appropriandum sibi bonum veri per scientifica: `et Benjaminem fratrem Josephi’ significat spirituale caelestis quod medium: `non misit Jacob cum fratribus ejus’ significat quod absque illo medio: `quia dixit, Forte obveniat illi damnum’ significat quod id absque caelesti spiritualis quod `Josephus’, periturum: `et venerunt filii Israelis ad emendum in medio venientium’ significat quod vellet ut spiritualia vera aeque compararentur per scientifica, sicut reliqua: `quia fuit fames in terra Canaan’ significat quod desolatio quoad illa quae sunt Ecclesiae in naturali.

AC n. 5400 5400. `Et vidit’: quod significet illa quae fidei, constat ex significatione `videre’ quod sint illa quae fidei, de qua n. 897, 2325, 2807, 3863, 3869, 4403-4421; visus enim abstractus a talibus quae sunt mundi, hoc est, visus spiritualis non aliud est quam perceptio veri, hoc est, talium quae sunt fidei, quapropter per `videre’ in sensu interno non aliud significatur; sensus enim internus prodit cum abstrahuntur illa quae sunt mundi, nam sensus internus est talium quae sunt caeli; lux caeli per quam visus ibi, est Divinum Verum a Domino; [2]hoc apparet coram oculis angelorum sicut lux millies candidior luce meridiana in mundo, quae lux quia vitam in se habet, idcirco simul ac visum oculi {1}angelorum etiam visum intellectus eorum illuminat, et facit apperceptionem veri secundum quantum et quale boni in quo sunt. Quia in hoc capite in sensu interno agitur de illis quae sunt fidei, seu de veris Ecclesiae, idcirco in ipso initio hujus capitis dicitur `vidit’, et per `vidit’ significantur illa quae sunt fidei.
@1 eorum$

AC n. 5401 5401. `Jacob’: quod significet naturale quoad verum quod Ecclesiae, constat ex repraesentatione `Jacobi’ quod sit doctrina veri in naturali, et in (t)sensu supremo Domini naturale quoad verum, de qua n. 3305, 3509, 3525, (x)3546, 3599, 4009, 4538.

AC n. 5402 5402. `Quod esset annona in Aegypto’: quod significet animum comparandi sibi vera per scientifica quae `Aegyptus’, constat ex significatione `annonae’ quod sint vera Ecclesiae, seu vera quae fidei; quod `abundantia annonae’ sit multiplicatio veri, videatur n. 5276, 5280, 5292; et ex significatione `Aegypti’ quod sint scientifica, de qua n. 1164, 1165, 1186, 1462; et quod in genuino sensu sint scientifica Ecclesiae, videatur n. 4749, 4964, 4966; quod significetur animus comparandi sibi illa {1}, involvitur, ut patet, a mox sequentibus. Per scientifica quae Ecclesiae, quae hic sunt `Aegyptus’, intelliguntur omnes cognitiones veri et boni antequam conjunctae sunt cum interiore homine, seu per interiorem hominem cum caelo, ac ita per caelum cum Domino; doctrinalia Ecclesiae (m)et ejus ritualia, ut et cognitiones quid et quomodo haec repraesentant spiritualia, ac similia,(n) non sunt nisi quam {2} scientifica antequam homo ex Verbo viderit num vera sint, [2]et inde {3}appropriavit illa sibi. Sunt binae viae comparandi vera quae sunt fidei, nempe per doctrinalia, et per Verbum; cum homo solum comparat illa sibi per doctrinalia, tunc fidem habet illis qui ex Verbo illa concluserunt, ac apud se confirmat quod vera sint quia alii sic dixerunt, ita non credit illa ex sua {4} sed ex aliorum fide; at cum comparat sibi illa ex Verbo, et inde apud se confirmat quod vera sint, tunc credit illa quia ex Divino sunt, ita ex fide a Divino. Unusquisque qui intra Ecclesiam est, primum comparat sibi vera quae fidei ex doctrinalibus, et quoque inde comparare debet, quia nondum tali judicio pollet ut ipse videre illa ex Verbo queat, sed tunc vera illa non aliud ei sunt quam scientifica; at cum ex suomet judicio intueri illa potest, si tunc non consulit Verbum fine ut inde videat num vera sint, manent apud illum ut scientifica; at si tunc consulit Verbum ex affectione et fine sciendi vera, et cum (t)invenerit illa’, {5} tunc comparat sibi illa quae fidei sunt ex genuino fonte, et tunc a Divino ei appropriantur; haec et similia sunt de quibus in sensu interno hic agitur, `Aegyptus’ enim sunt illa scientifica, `Josephus’ est verum a Divino, ita verum e Verbo.
@1 i ibi$
@2 i talia$
@3 appropriaverit$
@4 i fide$
@5 i doctrinalibus vel conformia vel non confirma, postmodum confirmat illa apud se$

AC n. 5403 5403. `Et dixit Jacob filiis suis’: quod significet perceptionem de veris in communi, constat ex significatione `dicere’ in historicis Verbi quod sit perceptio, de qua n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2080, 2619, 2862, 3509, 3395; et a significatione `filiorum’ quod sint vera quae fidei, de qua n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 3373, 4257; et quia fuerunt filii Jacobi, significantur vera in communi, nam per `duodecim filios Jacobi’, sicut per duodecim tribus, significata sunt omnia fidei, ita vera in communi, videatur n. 2129, 2130, 3858, 3862, 3926, 3939, 4060.

AC n. 5404 5404. `Quare aspicitis vos ?’: quod significet cur haererent, constare potest absque explicatione.

AC n. 5405 5405. `Et dixit, Ecce audivi quod sit annona in Aegypto’: quod significet quod comparari queant vera per scientifica, constare potest ab illis quae mox supra n. 5402 explicata sunt, ubi per `quod esset annona in Aegypto’ significatur animus comparandi sibi vera per scientifica quae `Aegyptus’; quid per scientifica quae `Aegyptus’, intelligitur, ibi etiam videatur. `Annona’ hic in lingua originali exprimitur per vocem quae significat fractionem, per similem vocem {1}etiam emere et vendere, ubi dicitur quod filii Jacobi emerent illud in Aegypto, et quod ibi Josephus venderet illud; causa est quia in Antiqua Ecclesia {2}frangebatur panis cum daretur alteri, et per id significabatur communicare ex suo, et appropriare bonum, ex suo, ac ita mutuum facere amorem; cum enim frangitur panis et datur alteri, tunc communicatur ex suo; aut cum inter plures frangitur panis, tunc unus panis fit mutuus, consequenter conjunctio per charitatem; inde patet quod fractio panis fuerit significativum mutui amoris; [2]ritus ille quia receptus fuit, et sollemnis in Ecclesia Antiqua, ideo quoque per ipsam fractionem {3}intelligebatur annona quae communis fiebat; quod `panis’ sit bonum amoris, videatur n. 276, 680, 1798, 2165, 2177, 3464, 3478, 3735, 3813, 4211, 4217, 4735, 4976; inde est quod Dominus cum panem daret, eum fregerit, ut apud Matthaeum,
Jesus sumens quinque panes et duos pisces, suspiciens in caelum, benedixit, et frangens dedit discipulis panem, xiv 19, Marc. vi 41, Luc. ix 16:
apud eundem,
Jesus sumens septem panes et pisces, gratias agens, fregit et dedit discipulis suis, et discipuli turbae, xv 36, Marc. viii 6:
apud eundem,
Accipiens Jesus panem, benedicens, fregit et dedit discipulis, et dixit, Accipite, comedite, hoc est corpus Meum, xxvi 26, Marc. xiv 22, Luc. xxii 19:
apud Lucam,
Factum est cum Dominus accumberet cum illis, accipiens panem benedixit, et frangens tradidit illis; et illorum aperti sunt oculi et agnoverunt Ipsum. . . . Narrarunt discipuli, quomodo Dominus agnitus esset illis in fractione panis, xxiv 30, 31, 35:
apud Esaiam,
Hoc jejunium est quod eligo, . . . frangere esurienti panem tuum, lviii 6,7.
@1 quoque$
@2 dicebatur frangere panem$
@3 intellectum est$

AC n. 5406 5406. `Descendite illuc, et emite nobis inde’: quod significet appropriationem per illa, constat ex significatione `descendere’ quod praedicetur versus exteriora, de qua sequitur; et ex significatione `emere’ quod sit appropriatio, de qua n. 4397, 5374; quod sit per illa, nempe per scientifica, significatur per `inde’, nempe ex Aegypto; quod `Aegyptus’ sint scientifica, supra ostensum est. In Verbo passim dicitur ascendere et descendere, cum ab uno loco in alterum, non ex causa quod unus locus editior fuerit altero, sed quia `ascendere’ praedicatur versus interiora seu superiora, et `descendere’ versus exteriora seu inferiora, hoc est, quod `ascendere’ praedicetur versus spiritualia et caelestia, haec enim interiora sunt, et quoque creduntur superiora, et `descendere’ versus naturalia et terrestria, haec enim exteriora sunt, et quoque ad apparentiam inferiora; inde est quod non {1}solum hic sed etiam ubivis alibi in Verbo, dicatur a terra Canaan ad Aegyptum descendere, et ab Aegypto ad terram Canaan ascendere; per `terram Canaan’ enim significatur caeleste, et per `Aegyptum’ naturale, nam terra Canaan in sensu repraesentativo est regnum caeleste, consequenter bona et vera caelestia et spiritualia, quae quoque sunt interius apud hominem qui est regnum Domini, at `Aegyptus’ in sensu repraesentativo est regnum naturale, consequenter bona et vera {2}quae sunt Ecclesiae externae, et quoad plurem partem sunt scientifica; quod ascendere praedicetur versus interiora, videatur n. 4539.
@1 modo$
@2 naturalia quae una voce dicuntur$

AC n. 5407 5407. `Et vivamus et non moriamur’: quod significet vitam spiritualem, constat ex significatione `vivere et non mori’ quod sit vita spiritualis, nam non aliud per `vivere et non mori’ in sensu interno significatur; in altera enim vita per `vitam’ significatur in genere caelum, in specie felicitas aeterna {1}, et per `mortem’ significatur in genere infernum, et in specie infelicitas aeterna ibi, quod etiam a pluribus locis in Verbo patet; quod caelum in genere, et felicitas aeterna {2}in specie dicatur vita, est quia ibi est sapientia boni et intelligentia veri, et sapientiae boni ac intelligentiae veri inest vita a Domino, a Quo omne vitae; at quia in inferno est contrarium, nempe loco boni {3} malum et loco veri falsum, et sic exstincta vita spiritualis, idcirco ibi respective est mors, nam mors spiritualis {4}est malum et falsum, ac apud hominem est velle malum, et inde cogitare falsum. (m)Mali genii et spiritus non volunt audire quod de illis dicatur quod non vivant, seu quod mortui sint; dicunt enim quod vitam habeant quia possunt velle et possunt cogitare, sed illis dicitur, cum in bono et vero {5}est vita, quod nequaquam possit esse in malo et falso, {6}sunt enim contraria.(n)
@1 i ibi$
@2 ibi$
@3 i est$
@4 non aliud est quam$
@5 sit$
@6 est enim contrarium$

AC n. 5408 5408. `Et descenderunt’: quod significet conatum et actum, nempe ad comparanda et approprianda sibi vera per scientifica, patet ex significatione `descendere’, nempe ad Aegyptum, quod sit et conatus et actus.


AC n. 5409 5409. `Fratres Josephi decem’: quod significet talia vera Ecclesiae quae corresponderent, constat ex significatione `fratrum’ quod sint vera quae Ecclesiae; haec dicuntur `fratres Josephi’ qui est verum a Divino, ex correspondentia; correspondentia enim facit ut conjuncta sint sicut frater fratri; per (t)filios Jacobi significantur omnia fidei, seu vera Ecclesiae in communi, n. 5403, similiter per `fratres Josephi’, sed ex correspondentia; (m)per {1}decem filios Jacobi ex Leah significantur vera quae sunt Ecclesiae externae, {2}et per binos filios Jacobi ex Rachel significantur vera quae sunt Ecclesiae internae, ut patet ab illis quae de Leah et Rachele ostensa sunt, quod nempe `Leah’ sit affectio veri exterioris et `Rachel’ affectio veri interioris, de quibus n. 3758, 3782, 3793, 3819;(n) quod Ecclesiae internum et externum sint fratres, videatur n. 1222; {3}Ipse Dominus inde vera et inde bona per charitatem et fidem correspondentia vocat `fratres’, hoc est, illos qui in veris et inde bono sunt{4}; apud Matthaeum,
Rex dicet illis, Amen dico vobis, in quantum fecistis uni ex his fratribus meis minimis, Mihi fecistis, xxv 40:
et alibi
Respondit illis Jesus, dicens, Quae est mater Mea, aut fratres Mei? et circumspiciens circumcirca, . . . dixit, Ecce mater Mea et fratres Mei; {5}quisque namque fecerit voluntatem Dei, hic frater Meus, et soror Mea, et mater Mea, Marc. iii 33-35, Matth. xii 49, Luc. viii 21.
@1 the maidservants’ children were considered to be children also of the mistress$
@2 at$
@3 Ipse etiam Dominus vocat ipsa vera et inde bona fratres$
@4 i quatenus in correspondentia$
@5quisquis$

AC n. 5410 5410. `Ad emendum frumentum ex Aegypto’: quod significet ad appropriandum sibi bonum veri per scientifica, constat ex significatione `emere’ quod sit appropriare, de qua n. 4397, 5374, 5406; ex significatione `frumenti’ quod sit bonum veri, de qua n. 5295; et ex significatione `Aegypti’ quod sint scientifica, de qua supra n. (x)5402.

AC n. 5411 5411. `Et Benjaminem fratrem (x)Josephi’: quod significet spirituale caelestis quod medium, constat ex repraesentatione `Benjaminis’ quod sit spirituale caelestis, de qua n. 4592; quod spirituale caelestis sit medium, etiam ibi videatur. In genere sciendum quod internum non possit communicationem habere cum externo, et vicissim, nisi sit medium, consequenter {1}quod non communicationem habere possit verum a Divino quod est `Josephus’, cum veris in communi in naturali quae sunt `filii Jacobi’, absque medio quod repraesentatur per`Benjaminem’, et vocatur spirituale caelestis; medium ut sit medium, participare debet ab utroque, nempe ab interno et ab externo; causa quod medium erit, est quia internum et externum distinctissima inter se sunt, ac ita distincta ut separari queant, sicut separatur externum ultimum hominis quod est corpus, cum moritur, ab ejus interno quod est ejus spiritus; tunc moritur externum cum rumpitur medium, et tunc vivit externum cum interest medium; et tantum et taliter vivit externum quantum et qualiter medium interest. Quia filii Jacobi absque Benjamine fuerunt, hoc est, absque medio, ideo Josephus se non manifestare potuit fratribus suis, et ideo locutus cum illis dura, vocando {2} exploratores, et dando in custodiam,{3} et quoque ideo illi non agnoverunt Josephum. [2]Sed quale medium hoc sit, quod repraesentatur per `Benjaminem’, et vocatur spirituale caelestis, ad captum non describi potest; desunt enim notiones de caelesti spiritualis quod est `Josephus’, {3} et de veris Ecclesiae, quatenus modo sunt scientifica quae sunt `filii Jacobi’, inde quoque de {4}`spirituali caelestis’ quod est`Benjamin’; at in caelo quale id medium sit, apparet sicut in clara die; exhibetur ibi quale ejus per repraesentativa ineffabilia in luce caeli, in qua simul est perceptio; nam lux caeli est ipsa intelligentia a Divino, inde perceptivum {5} est in singulis quae per lucem illam repraesentantur; hoc non datur in luce mundi, nam haec lux nihil intelligentiae in se habet, sed intellectus per illam fit per influxum lucis caeli in eam, et simul tunc per influxum perceptivi quod est in luce caeli; inde est quod homo tantum in luce caeli sit quantum est in intelligentia, et quod tantum in intelligentia quantum in veris fidei, et quod tantum in veris fidei quantum in bono amoris, consequenter quod homo tantum in luce caeli sit quantum in bono amoris.
@1 non caeleste spiritualis quod est internum, cum naturali quod est externum, seu quod hic repraesentatur Josephus qui est caeleste spirituale, cum filiis Jacobi, qui sunt vera in communi in naturali, nisi per medium$
@2 i illos$
@3 i ut$
@4 caelesti spiritualis A I$
@5 i simul$

AC n. 5412 5412. `Non misit Jacob cum fratribus ejus’: quod significet quod absque illo medio, constare potest ab illis quae nunc supra dicta sunt.

AC n. 5413 5413. `Quia dixit, Forte obveniat illi damnum’: quod significet quod id absque caelesti spiritualis quod `Josephus’, periturum, constat ex significatione `obvenire damnum’ quod hic sit perire; haec dicta sunt a patre, quia amavit illum et timuit ne periret inter fratres sicut Josephus; at eadem haec allata sunt et recepta {1} in Verbo ob sensum internum, qui est quod medium cum solis externis absque interno, periturum, medium enim est Benjamin, externa sunt filii Jacobi, et internum est Josephus; quod medium est, {2}hoc quoque cum solis externis absque interno, perit, nam ita se habet cum medio: hoc existit ab interno, inde etiam subsistit ab illo, existit enim per intuitionem interni in externum, ex affectione et fine sibi externum associandi; ita quod medium est, id conjunctum est interno, et (c)ab interno cum externo, non autem absque interno cum externo; inde patet quod id quod medium est, cum solo externo absque interno periturum. {3} Praeterea lex communis est, tam in illis quae mundi spiritualis sunt quam in illis quae mundi naturalis, quod prius subsistere possit cum suo priore, non autem absque illo cum posteriore, et si cum hoc solo, quod periturum; causa est quia omne absque connexione cum priore se est absque connexione cum Primo, a Quo omne
existentiae et subsistentiae.
@1 i sunt$
@2 etiam$
@3 i ita spirituale caelestis quod Benjamin, cum veris externis, quae filii Jacobi, absque caelesti spiritualis, quod Josephus. Et$

AC n. 5414 5414. `Et venerunt filii Israelis ad emendum in medio
venientium’: quod significet quod vellet ut spiritualia vera aeque compararentur per scientifica, sicut reliqua, constat ex significatione `filiorum Israelis’ quod sint vera spiritualia; `filii’ enim sunt vera, videatur supra n. 5403, et `Israel’ est caelestis spiritualis homo ex naturali, n. 4286, 4570, 4598; ita `filii Israelis’ sunt spiritualia vera in naturali; ex significatione `emere’ quod sit comparari; et ex significatione `in medio venientium’ quod sit sicut reliqua, quae nempe per scientifica comparantur.

AC n. 5415 5415. `Quia fuit fames in terra Canaan’: quod significet quod desolatio quoad illa quae sunt Ecclesiae in naturali, constat ex significatione `famis’ quod sit defectus cognitionum, et inde desolatio, de qua n. 3364, 5277, 5279, 5281, 5300, (x)5349, 5360, 5376; et ex significatione `terrae Canaan’ quod sit Ecclesia, de qua n. 3686, 3705, 4447; et quia est Ecclesia, est quoque id quod est Ecclesiae; inde est quod per `fuit fames in terra Canaan’ significetur desolatio quoad illa quae sunt Ecclesiae; quod in naturali, est quia praedicantur de filiis Jacobi, per quos illa quae sunt Ecclesiae externae significantur, n. 5409, consequenter {1} quae Ecclesiae sunt in naturali.
@1 i talia$

AC n. 5416 5416. Vers. 6-8. Et Joseph is dominator super terram, is vendens omni populo terrae; et venerunt fratres Josephi, et incurvarunt se ei facies ad terram. Et vidit Joseph fratres suos, et agnovit illos, et gessit se alienum ad illos, et locutus cum illis aura, et dixit ad illos, Unde venistis? et dixerunt, E terra Canaan, ad emendum cibum. Et agnovit Joseph fratres suos, et illi non agnoverunt eum. `Et Joseph is dominator super terram’ significat quod caeleste spiritualis seu verum a Divino regnaret in naturali ubi scientifica: `is vendens omni populo terrae’ significat quod ex illo omnis appropriatio: `et venerunt fratres Josephi’ significat communia vera Ecclesiae absque mediatione: `et incurvarunt se ei facies ad terram’ significat humiliationem: `et vidit Joseph fratres suos et agnovit illos’ significat perceptionem et agnitionem a caelesti spiritualis: `et gessit se alienum ad illos’ significat non conjunctionem quia absque medio: `et locutus cum illis dura’ significat inde quoque non correspondentiam: `et dixit ad illos, Unde venistis’ significat explorationem: `et dixerunt, E terra Canaan’ significat quod ab Ecclesia: `ad emendum cibum’ significat ad appropriandum verum boni: `et agnovit Joseph fratres suos’ significat quod vera illa Ecclesiae caelesti spiritualis ex luce ejus apparerent: `et illi non agnoverunt eum’ significat quod verum a Divino non appareret in luce naturali nondum a luce caelesti illuminata.

AC n. 5417 5417. `Et Joseph is dominator super terram’: quod significet quod caeleste spiritualis, seu verum a Divino, regnaret in naturali ubi scientifica, constat a repraesentatione `Josephi’ quod sit caeleste spiritualis, de qua n. 4286, 4963, 5249, 5307, 5331, 5332; caeleste spiritualis quod sit verum a Divino, videbitur infra; ex significatione `dominatoris’ quod sit qui regnaret; et ex significatione `terrae’, hic terrae Aegypti, quod sit mens naturalis, ita naturale, de qua n. 5276, 5278, 5280, 5288, 5301; quod caeleste {1}spiritualis (t)regnaret in naturali ubi scientifica, videatur {2} n. (x)5313; {3}quod `Aegyptus’ in sensu interno sit scientificum, videatur n. 1164, 1165, 1186, 1462, 4749, 4964, 4966. Quod caeleste spiritualis sit verum a Divino, est quia Internum Humanum Domini antequam plene glorificatum, quoniam fuit
receptaculum Ipsius Divini, erat caeleste spiritualis, ita dicendum, quia aliis {4}vocibus seu cogitationis formis exprimi nequit; hoc receptaculum seu recipiens Divini, est idem cum vero ex Divino; quod `Josephus’ sit verum illud, videatur n. 4723,4727.
@1 spirituale I$
@2 i caput praecedens$
@3 Aegyptus enim in sensu interno est$
@4 vocum$

AC n. 5418 5418. `Is vendens omni populo terrae’: quod significet quod ab illo omnis appropriatio, constat ex significatione `vendere’ quod sit appropriatio, de qua n. 5371, 5374; et ex significatione `populi terrae’ quod sint vera quae Ecclesiae, de qua n. 2928, hic in naturali, n. 5409.

AC n. 5419 5419. `Et venerunt fratres Josephi’: quod significet communia vera Ecclesiae absque mediatione, constat a significatione `fratrum Josephi’ quod sint communia vera Ecclesiae, de qua supra n. 5409; quod absque mediatione, est quia absque Benjamine qui medium; quod `Benjamin’ sit medium, videatur supra n. 5411, 5413.

AC n. 5420 5420. `Et incurvarunt se ei facies ad terram’: quod significet humiliationem, constat ex significatione `incurvare se’ quod sit humiliatio, de qua n. 2153, et `facies ad terram’ quod sit {1}humiliatio adorationis, n. 1999; per humiliationem hic non intelligitur humiliatio ex agnitione, et inde humiliatio interna, sed humiliatio externa, quia erat coram dominatore terrae ex more recepto; quod non humiliatio interna sed externa intelligatur, est quia nondum erat correspondentia, et per correspondentiam conjunctio {2}; cum naturale in eo statu est, tunc quidem humiliare se potest, et quoque in summo gradu, sed solum ex assumpto per usum; {3} est gestus absque affectione genuina producente illum, ita est corporeum quid absque sua anima; talis humiliatio hic intelligitur.
@1 humiliationis adoratio$
@2 i quoniam absque medio$
@3 i et$

AC n. 5421 5421. `Et vidit Joseph fratres suos, et agnovit illos’: quod significet perceptionem et agnitionem a caelesti spiritualis, constat ex significatione `videre’ quod sit perceptio, de qua n. 2150, 3764, 4567, 4723; a repraesentatione `Josephi’ quod sit caeleste spiritualis, de qua supra n. 5417; ex significatione `fratrum ejus’ quod sint communia vera Ecclesiae, de qua etiam supra n. 5419; et ex significatione `agnoscere’ quod sit agnitio ex perceptione; de agnitione hac a parte Josephi, et de non agnitione a parte fratrum ejus, videatur infra n. 5422, 5427, 5428.

AC n. 5422

5422. `Et gessit se alienum ad illos’: quod significet non conjunctionem quia absque medio, constat a significatione `gerere se alienum’ quod hic sit non conjunctio quia absque medio; qui enim (t)non in conjunctione reciproca est quia absque medio, is apparet alienus, prout {1}verum internum seu verum immediate a Divino, illis qui in veris externis sunt {2}; inde nunc est quod Josephus se alienum gesserit ad fratres suos, non quod is alienus fuerit, amavit enim illos, nam conversus ab illis flevit, vers. 24, sed alienum a parte illorum ob non conjunctionem, repraesentatur per quod {3}ipse se ita gesserit; {4} sicut pro exemplo: ubi dicitur in Verbo quod Jehovah seu Dominus alienum se gerat populo, opponat se illis, rejiciat illos, damnet, mittat in infernum, puniat, delectetur ut talia fiant, intelligitur in sensu interno quod illi se alienos Jehovae seu Domino gerant, opponant se Ipsi, in malis sint quae rejiciunt illos a facie Ipsius, quae damnant illos, quae mittunt {5} in infernum, et quae puniunt, et quod ex Jehovah seu Domino nusquam talia procedant; sed ita dicitur in Verbo propter apparentiam, simplicibus enim sic apparet. [2]Similiter se habet cum veris internis, cum ea spectantur a veris externis absque conjunctione per medium, tunc apparent illa vera ab his prorsus aliena, immo quandoque opposita, cum tamen oppositio non est in veris internis sed apud vera externa; haec enim absque conjunctione per medium non spectare possunt illa aliter quam a luce mundi separata a luce caeli, consequenter aliena a se; sed de hac re plura in sequentibus.
@1 A alters these to plurals$
@2 i non conjunctio per medium intercedat$
@3 ita se gesserit$
@4 i at in sensu interno intelligitur alienum apud illos qui spectant a nulla conjunctione$
@5 i illos$

AC n. 5423 5423. `Et locutus cum illis dura’: quod significet inde quoque non correspondentiam, constat ex eadem explicatione quae {1}supra de eo quod `gesserit se alienum’; gerere se alienum spectat affectionem quae est voluntatis, et `loqui dura’ spectat cogitationem quae {2} intellectus; `loqui’ enim in sensu interno est cogitare, n. 2271, 2287, 2619; tunc enim internum alienum apparet externo, cum nulla affectio, et tunc internum dura loqui apparet, cum nulla correspondentia; correspondentia enim est apparitio interni in externo, et ibi ejus repraesentatio, quare ubi non correspondentia, est nulla apparitio interni in externo, proinde in hoc non illius repraesentatio, inde durum {3}.
@1 mox supra de ea re$ @2i est$ @3i quod ibi$

AC n. 5424 5424. `Et dixit ad illos, Unde venistis?’: quod significet explorationem, constat absque explicatione.

AC n. 5425 5425. `Et dixerunt, E terra Canaan’: quod significet quod ab Ecclesia, constat a significatione `terrae Canaan’ quod sit {1}Ecclesia, de qua n. 3705,3686,4447.
@1 Ecclesiae I$

AC n. 5426 5426. `Ad emendum cibum’: quod significet ad appropriandum verum boni, constat a significatione `emere’ quod sit appropriare sibi, de qua n. 4397, 5374, 5406, 5410; et a significatione `cibi’ quod sit verum boni, de qua n. 5293,5340,5342.

AC n. 5427 5427. `Et agnovit Joseph fratres suos’: quod significet quod vera illa Ecclesiae, caelesti spiritualis ex luce ejus apparerent, constat ex significatione `agnoscere’ quod sit percipere, videre, ita apparere; ex repraesentatione `Josephi’ quod sit caeleste spiritualis, de qua prius; et ex significatione `fratrum ejus’ quod sint vera communia Ecclesiae, de qua supra n. 5409, 5419; et quia per `agnovit Joseph fratres suos’ illa significantur, nempe quod vera communia Ecclesiae caelesti spiritualis apparerent, sequitur quod ex luce in qua caeleste spiritualis, ita ex luce caelesti spiritualis; ex hac luce quae est verum a Divino, n. 5417, apparent omnia et singula vera quae infra sunt, seu quae in naturali, non autem vicissim si non medium, {1} minus si non correspondentia, et per correspondentiam conjunctio; quod manifeste constare potest ex eo quod angeli qui in caelis, {2}ita in luce caeli, videre possint omnia et singula quae fiunt in mundo spirituum, qui mundus proxime infra caelos est, tum omnia et singula quae in terra inferiorum, immo quae in infernis, non autem vicissim; [2]etiam ita se res habet quod angeli superioris caeli videre queant omnia quae fiunt sub illis in caelo inferiore, non autem vicissim nisi sit medium; sunt etiam spiritus medii per quos communicatio fit cis et retro; quapropter qui infra sunt, quibus non medium, et magis quibus non correspondentia, cum spectant in lucem caeli, nihil prorsus vident, apparet omne quod ibi, prorsus in obscuro; cum tamen illi qui ibi, in clarissima die sunt; {3}hoc illustrari potest unica hac experientia: apparuit mihi magna civitas, ubi mille et mille varia quae delectabilia et pulchra; vidi illa quia datum erat medium, at spiritus qui apud me erant, quid absque medio, ne minimum ibi videre potuerunt; et dictum quod qui non in correspondentia sunt, tametsi ibi, usque tamen ne hilum quod ibi, appercipiant. [3]Se quoque (t)hoc habet sicut interior homo seu spiritus ejus, qui etiam anima vocatur, ille videre potest omnia et singula quae sunt et fiunt in exteriore homine, non autem vicissim nisi sit correspondentia et medium; inde est quod exteriori homini qui non in correspondentia, appareat interior sicut nihil, usque adeo ut {4}dum aliquid de interiore homine dicitur, exteriori appareat vel ita obscurum ut ne quidem (t)visum illuc vertere velit, vel sicut nullum, cui non fides; at cum correspondentia est, tunc etiam exterior homo videt {5}per medium, quid {6}agitur in interiore; lux enim quae est interiori homini per medium influit in lucem quae est exteriori, hoc est, lux caelestis in lucem naturalem, et hanc illuminat, ex qua illuminatione apparet id quod apud interiorem hominem existit; inde intelligentia et sapientia exteriori seu naturali homini; at si non medium est, et magis si non correspondentia, tunc interior homo videt et percipit quid agitur in exteriore, et quodammodo etiam ducit, sed non vicissim; si {7}autem contrarietas {8}est, quod nempe exterior homo prorsus pervertat aut exstinguat quod influit per interiorem, tunc privatur interior homo sua luce {9} quae e caelo, et clauditur ei versus caelum, at aperitur communicatio ad exteriorem hominem ab inferno; plura de his videas in nunc sequentibus.
@1 i et$
@2 seu$
@3 quod illustrare licet$
@4 cum$
@5 after interiore$
@6 peragitur$
@7 vero$
@8 sit$
@9 i nempe luce$

AC n. 5428 5428. `Et illi non agnoverunt eum’: quod significet quod verum a Divino non appareret in luce naturali nondum a luce caelesti illuminata, constare potest ex illis quae mox praecedunt, cum enim per `agnovit Joseph fratres suos’ significatur quod communia vera Ecclesiae caelesti spiritualis ex luce ejus apparerent, sequitur quod per `illi non agnoverunt eum’ significetur quod caeleste spiritualis, seu verum a Divino, non appareret veris communibus Ecclesiae in luce naturali nondum a luce caelesti illuminata. Quomodo hoc se habet, ab illis quae mox supra dicta sunt, quidem patet, sed quia est inter arcana, licet illustrare id per exempla; sit gloria caeli pro exemplo: qui e luce naturali non a luce caeli illuminata, quia absque medio, et magis si non correspondentia, cogitant de gloria caeli, non aliam ideam de illa quam qualem de gloria mundi habere possunt, sicut, dum revelationes propheticae imprimis Johannis in Apocalypsi legunt, quod ibi magnificentissima sint omnia; at cum eis dicitur quod gloria caeli excedat omnem magnificentiam mundi, adeo ut haec illi vix comparari queat, et quod tamen hoc non sit gloria caeli, sed quod gloria caeli sit Divinum quod elucet e singulis quae apparent ibi, ac Divinorum perceptio, et inde sapientia; {1}sed haec gloria est solum illis ibi qui magnificentiam illam respective ad sapientiam nihili faciunt, et omnem sapientiam Domino et {2}sibi prorsus nullam tribuunt: haec gloria caeli cum spectatur a luce naturali absque medio, et magis si non correspondentia, nullatenus agnoscitur. [2]Sit quoque pro exemplo potentia angelica: qui e luce naturali a luce caeli non illuminata quia absque medio, et magis si non correspondentia, cogitant de potentia angelica, cumprimis de {3}archangelorum quorum mentio fit in Verbo, non aliam ideam de ea habere possunt quam sicut de potentia potentium in mundo, quod nempe millenos et millenos habeant se minores quibus imperent, et quod eminentiae in caelo in tali imperio consistant; at cum illis dicitur quod quidem potentia angelica excedat omnem potentiam potentium in mundo, et quod {4}tanta sit ut unus inter minores angelos myriades infernalium abigere, ac in inferna sua detrudere queat, et quod inde quoque in Verbo potentiae, ut et dominatus, dicantur, sed usque minimus eorum (t)maximus est, hoc est, {5}qui omne potentiae a Domino et nihil ex se credit, vult et percipit, is maxime potens est; quapropter qui potentiae ibi sunt, omnem potentiam ex se plane aversantur; hoc quoque cum spectatur a luce naturali absque medio, et magis si non correspondentia, nec agnoscitur. [3]Sit adhuc pro exemplo: qui e naturali absque medio, et magis si non correspondentia, spectat liberum, non aliter scire potest quam quod liberum sit cogitare et velle ex se, et posse agere absque fraeno sicut cogitat et vult; quare etiam naturalis homo, ut habere possit omnia quae cogitat et vult, opulentissimus vult esse, utque agere possit omnia quae cogitat et vult, potentissimus vult esse, et tunc credit ille se in summo libero esse, (c)et inde in ipso felici; si autem illis {6}dicitur quod ipsum liberum, quod liberum caeleste vocatur, prorsus non tale sit,sed quod sit nihil velle ex se sed a Domino, immo nec cogitare ex se sed (c)a caelo, et inde quod prorsus in maerore sint et in dolore, si illis ex se cogitare et ex se velle permittitur, hoc non agnoscitur. Ex his aliquatenus patere potest quomodo se habet cum hoc quod verum a Divino non appareat in luce naturali nondum a luce caelesti illuminata, quae significantur per `quod fratres Josephi non agnoverint eum’.
@1 et (x)quod omnia illis (? illa) sint iis$
@2 nullam sibi$
@3 archangelis$
@4 talis$
@5 qui minime ex se posse credit et percipit et vult, et maxime potens sit, et quod ex potentia sit, quae vocatur potentia angelica, hi enim omnem potentiam ex se, prorsus nihil faciunt ac aversantur, et quantum hoc faciunt, ac unice pro fine habent usum, hunc desiderant, et de hoc gaudent, tantum in potentia angelica sunt, et vice versa, quantum pro fine habent ipsam potentiam, ita se et dignitatem, tantum in nulla potentia sunt;$
@6 dicetur$

AC n. 5429 5429. Vers. 9-16. Et recordatus Joseph somniorum quae somniavit illis, et dixit ad illos, Exploratores vos, ad videndum nuditatem terrae venistis. Et dixerunt ad eum, Non domine mi, et servi tui veniunt ad emendum cibum. Omnes nos filii viri unius nos, recti nos, non sunt servi tui exploratores. Et dixit ad illos, Non, quod nuditatem terrae venistis ad videndum. Et dixerunt, Duodecim servi tui fratres nos, filii viri unius in terra Canaan, et ecce minimus cum patre nostro hodie, et unus non est. Et dixit ad illos Joseph, Hoc quod locutus ad vos, dicendo, exploratores vos. In hoc probabimini, vivat Pharaoh, si exibitis exhinc nisi in venire frater vester, minimus huc. Mittite e vobis unum, et accipiat fratrem vestrum, et vos vinciemini, et probabuntur verba vestra, an veritas cum vobis, et si non, vivat Pharaoh, quod exploratores vos. `Et recordatus Joseph somniorum quae somniavit illis’ significat quod caeleste spiritualis praevideret quid contingeret de veris communibus Ecclesiae in naturali: `et dixit ad illos’ significat perceptionem inde: `exploratores vos’ significat quod solum ad captandum lucrum: `ad videndum nuditatem terrae venistis’ significat quod nihil potius illis quam sibi scire quod non vera sint: `et dixerunt ad eum, Non domine {1}mi’ significat quod vera sint in se: `et servi tui veniunt ad emendum cibum’ significat quod sit ad appropriandum naturali per bonum: omnes nos filii viri unius nos’ significat quod vera illa ex una origine sint: `recti nos’ significat quod ita vera in se: `non sunt servi tui exploratores’ significat quod sic non propter lucrum: `et dixit ad illos, Non, quod nuditatem terrae venistis ad videndum’ significat quod illis non curae num vera sint: `et dixerunt, Duodecim servi tui fratres nos’ significat quod omnia fidei simul {2}ita conjuncta: `filii viri unius’ significat ex una origine: `in terra Canaan’ significat in Ecclesia: `et ecce minimus cum patre nostro hodie’ significat quod etiam conjunctio cum bono spirituali: `et unus non est’ significat quod Divinum spirituale, a quo non appareat: `et dixit ad illos Joseph’ significat perceptionem de illa re: `Hoc quod locutus ad vos’ significat quod verum sit sicut cogitavi: `dicendo, exploratores vos’ significat quod in Ecclesiae veris propter lucrum: `in hoc probabimini’ significat num ita sit, videbitur: `vivat Pharaoh’ significat certum: `si exibitis exhinc nisi in venire frater vester minimus huc’ significat quod non possit aliter quam quod vera apud vos sint talia, nisi conjuncta sint bono spirituali: `mittite e vobis unum, et accipiat fratrem vestrum’ significat si modo conjunctio sit aliqua cum bono illo: `et vos vinciemini’ significat tametsi in ceteris adhuc separatio: `et probabuntur verba vestra, an veritas cum vobis’ significat quod tunc ita existet: `et si non, vivat Pharaoh, quod exploratores vos’ significat alias certum, quod vera vobis solum lucri causa.

@1 A o mi here only; A I recti nos here and 5434$
@2 sic I, here only$

AC n. 5430 5430. `Et recordatus Joseph somniorum quae somniavit illis’: quod significet quod caeleste spiritualis praevideret quid contingeret de veris communibus Ecclesiae in naturali, constat ex significatione`recordari’ quod sit praesentia, nam res cujus fit recordatio, praesens sistitur; quod `recordari’ praedicetur de praevidentia, videatur n. 3966; ex repraesentatione `Josephi’ quod sit caeleste spiritualis, de qua saepe prius; et ex significatione `somniorum’ quod sit praevidentia, praedictio, eventus, de qua n. 3698, 5091, 5092, 5104, hic itaque praevidentia quid contingeret veris communibus Ecclesiae in naturali, nam illa per `filios Jacobi’ significantur, n. 5409, 5419; quare etiam dicitur `quae somniavit illis’.

AC n. 5431 5431. `Et dixit ad illos’: quod significet perceptionem constat ex significatione `dicere’ quod sit perceptio, de qua n. 1791,1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2080, 2619, 2862, 3509.

AC n. 5432 5432. `Exploratores vos’: quod significet quod solum ad captandum lucrum, constat (c)ex significatione `exploratorum’ quod hic sit ad captandum lucrum; quod nihil aliud {1} in sensu interno per `exploratores’ significetur, constat ex serie; agitur enim in sensu interno de veris Ecclesiae quod approprianda naturali, et quod appropriari ei nequeant nisi per influxum a caelesti spiritualis per medium; vera illa Ecclesiae sunt `filii Jacobi’, seu `fratres Josephi’, caeleste spiritualis est `Josephus’, et medium est `Benjamin’. Quomodo se res habet {2} n. 5402 dictum est, quod nempe vera fidei Ecclesiae, quae doctrinalia vocantur, in prima aetate cum addiscuntur, non aliter capiantur (c)et memoriae mandentur quam sicut alia scientifica, et tamdiu manent ut scientifica, usque dum homo incipit ex suo visu intueri illa et videre num vera sint, et cum viderit quod vera sint, quod agere secundum illa velit; illa intuitio et haec voluntas faciunt ut non amplius scientifica sint sed praecepta vitae, et denique vita; ita enim intrant in vitam, cui {3} appropriantur. [2]Qui ad aetatem adultam {4}pervenerunt, et magis qui ad senilem, et vera Ecclesiae quae vocantur doctrinalia, non ex suo visu {4}intuiti sunt, et {4}viderunt num vera sint, et dein non secundum illa vivere {4}voluerunt, {4}illi nec aliter {4}retinent illa apud se quam sicut reliqua scientifica; sunt modo in naturali {4}eorum memoria, et inde in ore; cumque illa {4}loquuntur, non {4}loquuntur illa ex interiore suo homine seu ex corde sed modo ab exteriore homine, et ex ore; in hoc statu cum est homo, nequaquam potest credere quod vera Ecclesiae vera sint, utcumque sibi videretur quod credat; quod sibi videatur quod credat illa vera esse, est quia fidit aliis, et quae aliorum sunt, apud se confirmavit; {5} confirmare quae ab aliis, sive vera sint sive falsa, perfacile est, id enim est opus solius ingenii; [3]haec vera Ecclesiae, seu illi qui taliter in veris Ecclesiae sunt, significantur per `exploratores venientes ad videndum nuditatem terrae’; doctrinalia enim suae Ecclesiae non credunt ex aliqua affectione veri sed ex affectione aucupandi honores vel captandi lucrum, quapropter apud se vix aliquid credunt utplurimum corde negant, {6}considerantes doctrinalia illa sicut mercator suas merces; et tunc sibi docti et sapientes apparent quando ex se vident quod non vera sint, et usque persuadere queant vulgo quod vera sint; quod perplures antistites Ecclesiae tales sint, patet manifeste ab illis in altera vita; (m)ibi enim in sphaera suarum affectionum et inde cogitationum sunt, ubicumque vadunt, quae sphaera manifeste percipitur ab aliis, inde qualis affectio veri eis fuerit, et qualis fides, ad apertum sensum noscitur; in mundo hoc non manifestatur, nam {7}talium perceptio spiritualis ibi non est, et quia ita, non ipsa manifestant, privarentur enim suo lucro. [4]Quod exploratores sint, satis constare potest ex eo quod tales apud illos qui in veris ex bono sunt, nihil aliud quaerant quam naevos, ut incusent et damnent; tales sive sint ex ita dictis Papistis, sive ex Reformatis, sive ex Quakeris, sive ex Socinianis, sive ex Judaeis, cum semel confirmarunt apud se doctrinalia suae Ecclesiae, anne {8}alii sunt quam exploratores, nam ipsissima vera, si alicubi sunt, rident et damnant, {9}vera enim quod vera sint, non capiunt; causa est quia illis non est affectio veri propter verum, minus propter vitam, sed propter lucrum; tales etiam cum legunt Verbum, scrutantur Verbum solum fine confirmandi doctrinalia scientifica propter lucrum, ac {10}plures eorum scrutantur Verbum ut videant nuditatem terrae, hoc est, ut videant quod Ecclesiae vera non sint vera, sed modo inserviant ad persuadendum aliis quod vera sint, lucrandi causa. [5]Qui autem in affectione veri sunt propter verum et propter vitam, consequenter propter regnum Domini, illi quidem fidem habent doctrinalibus Ecclesiae, sed usque scrutantur Verbum non propter alium finem quam propter verum, inde illis sua fides et sua conscientia; si quis eis dicit quod manendum in doctrinalibus Ecclesiae ubi nati, cogitant, si nati fuissent in Judaismo, si in Socinianismo, Quaquerismo, Gentilismo Christiano, aut etiam extra Ecclesiam, quod similiter ab illis qui ibi, ita dictum fuisset, et quod ubivis dicatur, hic Ecclesia, hic Ecclesia, hic vera et non alibi; et cum ita, quod scrutandum Verbum cum devota prece ad Dominum, ut illustratio; tales non perturbant aliquem intra Ecclesiam, nec {11}unquam damnant alios, scientes quod usque unusquisque, qui Ecclesia, vivat ex sua fide.
@1 i hic$
@2 i supra$
@3 i vera$
@4 in singular or altered into singular$
@5 i et$
@6 et modo considerant$
@7 si manifestaretur$
@8 solum exploratores sunt, etiam$
@9 nam vera$
@10 utplurimum$
@11 usquam$

AC n. 5433 5433. `Ad videndum nuditatem terrae venistis’: quod significet quod nihil potius illis quam sibi scire, quod non vera sint, constat a significatione `venire ad videndum’ quod sit cupere scire quod ita sit, proinde nihil potius illis quam scire; ex significatione `nuditatis’ quod sit absque veris, ita quod non vera sint, de qua sequitur; et ex significatione `terrae'{1}, hic ideo `nuditas terrae’ sunt non vera Ecclesiae; quod `terra’ sit Ecclesia, videatur n. 566, 662, 1067, 1262, 1733, 1850, 2117, 2118 fin., 3355, 4447, 4535. Quod `nuditas’ significet {2}deprivatum veris seu absque veris, est quia `vestes’ in genere significant vera, et unaquaevis in specie vestis aliquod verum singulare, videatur n. 2576, 3301, 4545, 4677, 4741, 4742, 4763, 5248, 5319, inde `nuditas’ significat quod absque veris; {3}ut quoque a locis e Verbo infra videbitur. [2]Quomodo cum his se habet, patet ab illis quae mox supra n. (x)5432 dicta sunt, quod nempe illi qui vera (t)discunt non propter verum ac propter vitam sed propter lucrum, nequaquam aliter possint quam {4}apud se cogitare quod vera Ecclesiae non sint vera; causa est quia affectio lucri est affectio terrestris, et affectio veri est affectio spiritualis; una aut altera dominium habebit, {5} nemo potest servire duobus dominis; quapropter ubi una affectio est, altera non est, ita ubi affectio veri,ibi non affectio lucri, et ubi affectio lucri, ibi non affectio veri; inde est quod si affectio lucri dominium habet, nequaquam possit aliter esse quam quod nihil potius sit quam quod vera non sint vera, at usque nihil potius {6} quam quod vera credantur vera ab aliis; si enim homo internus spectat deorsum, nempe ad terrestria, et ibi ponit omne, nequaquam potest spectare sursum et ibi ponere aliquid, nam terrena prorsus absorbent et suffocant; causa est quia angeli caeli apud hominem non possunt esse in terrestribus, quapropter illi recedunt, et tunc accedunt spiritus infernales, qui apud hominem non possunt esse in caelestibus, inde caelestia ei nauci sunt, et terrestria ei omne; et cum (t)terrestria ei sunt omne, tunc doctiorem et sapientiorem reliquis se credit, in eo quod Ecclesiae vera sibi negat, dicens corde quod simplicibus sint illa; erit itaque vel in affectione terrestri vel in affectione caelesti, non enim potest esse {7} cum angelis caeli et simul cum infernalibus, penderet enim tunc inter caelum et infernum; at cum in affectione veri est propter verum, hoc est, propter regnum Domini, ibi enim est Divinum Verum, ita propter Ipsum Dominum, tunc inter angelos est, et tunc nec vilipendit lucrum, quatenus id conducit ei ad vitam in mundo, sed non pro fine habet lucrum, verum usus inde quos spectat ut fines medios ad finem ultimum caelestem; ita nullatenus ponit cor in lucro. [3]Quod nuditas significet absque veris, constare etiam potest ab aliis locis in Verbo, ut apud Johannem,
Angelo Ecclesiae Laodicensium scribe, Quia dicis quod dives sim, et ditatus sim, ut nullius opus habeam, cum non scias quod tu sis miser et miserabilis, et egenus, et caecus et nudus, Apoc. iii 17;
{8}ibi `nudus’ pro in veri penuria: apud eundem,
Consulo te ut emas a Me aurum igne purificatum, . . . et vestimenta alba ut induaris, et non manifestetur pudor nuditatis tuae, Apoc. iii 18;
`emere aurum’ pro comparare et appropriare sibi bonum; `ut ditescas’ pro ut in bono caelesti et spirituali {9}sit; `vestimenta alba’ pro vera spiritualia; `pudor nuditatis’ pro quod absque bonis et veris; quod `emere’ sit sibi comparare et appropriare, videatur n. 5374; quod `aurum’ sit bonum caeleste et spirituale, n. 1551, 1552; `vestimenta’ quod sint vera, n. 1073, 2576, 4545, 4763, 5248, 5319; quod `album’ praedicetur de vero, quia {10}ex luce caeli, n. 3301, 3993, 4007, 5319: apud eundem
[4]Ecce venio sicut fur, beatus qui vigilat et servat vestimenta sua, ut non nudus ambulet, Apoc. xvi 15;
`qui servat vestimenta sua’ pro qui vera; {11}`ne nudus ambulet’ pro ne absque veris: apud Matthaeum,
Rex dicet illis a dextris, Nudus fui et circuminduistis Me: . . . et illis a sinistris, Nudus et non circuminduistis Me, xxv 36, 43;
`nudus {12}’ pro bonis qui agnoscunt nihil boni et veri in se esse, n. 4958: apud Esaiam,
[5]Nonne hoc jejunium … frangere famelico panem tuum, et ut afflictos exules introducas in domum, cum videris nudum et obtexeris illum, lviii 7;
similiter: apud Jeremiam,
Peccatum peccavit Hierosolyma, ideo in menstruam facta, omnes qui honoraverunt eam, vilipenderunt eam, quia viderunt nuditatem ejus, Thren. i 8;
ubi `nuditas’ pro absque veris: apud Ezechielem,
Venisti in decora decorum, ubera solidata sunt, et crinis tuus crevit, eras tamen nuda et nudata…. Expandi alam Meam super te, et operui nuditatem tuam. . . Non recordata es dierum juventutis tuae, cum esses nuda et denudata, xvi 7,8,22;
{13}ibi de Hierosolyma, [6]per quam intelligitur Ecclesia Antiqua qualis cum instaurata, et qualis dein facta, quod nempe primum absque veris {14}sed dein instructa in veris, {15}et quod demum ea rejecerit: apud eundem,
Si vir justus qui fecerit judicium et justitiam, . . . panem suum famelico det, et nudum contegat veste, xviii (5,) 7;
`nudum contegere veste’ pro instruere in veris illos qui desiderant vera: apud Hosheam,
Ne forte exuam eam nudam, sistam eam secundum diem pari ejus, et ponam eam sicut desertum, et disponam eam sicut terram siccitatis, et occidam eam per sitim, ii 3;
`exuere nudam’ pro ut sit absque veris: apud Nahum,
Ostendam gentibus nuditatem tuam, et regnis ignominiam tuam, iii 5;
`ostendere gentibus nuditatem’ pro turpitudinem; omnis turpitudo est a non veris, et omnis pulchritudo a veris, n. 4985, 5199.
@1 i quod sit Ecclesia$
@2 quod$
@3 n. 1073$
@4 velle$
@5 i nam$
@6 i ei$
@7 i in una et simul in altera, hoc est,$
@8 ubi$
@9 sis, et$
@10 in$
@11 ,ut mox supra, inde nudus pro absque veris$
@12 i fui$
@13 ubi$
@14 ac$
@15 quae dein rejecerat$

AC n. 5434 5434. `Et dixerunt ad eum, Non domine {1}mi’: quod significet quod vera sint in se, constat ex significatione `dicere ad eum non domine’ quod sit quod non ad captandum lucrum, quae significantur per Josephi verba `Exploratores vos’, n. 5432; et quod non sit quod illis nihil potius {2} quam sibi scire quod non vera sint, quae significantur per Josephi verba `ad videndum nuditatem terrae venistis’, n. 5433; et a significatione `recti nos’ quod sit quod vera sint in se; `rectum’ enim significat verum in sensu interno, hic ut multoties in Verbo alibi. Hic sensus, nempe quod vera sint in se, sequitur ex serie, nam apud illos qui vera Ecclesiae sibi compararunt lucri causa, vera non quidem illis vera sunt, ut supra n. 5433 ostensum, sed usque in se vera possunt esse, ipsa enim vera Ecclesiae {3}in communi significantur per `filios Jacobi’. Quod `recti’ sint vera abstracte, est quia in, sensu interno abstrahuntur omnia a personis; quod idea personae vertatur in ideam rei, videatur n. 5225, 5287; causa est quia cogitatio et inde loquela (m)alioquin non potest quam distrahi et dilabi a re et ejus intuitione ad talia quae personae sunt(n), et praeterea cogitatio et inde loquela nec aliter {4} potest universalis fieri, et comprehendere simul multa, minus indefinita et ineffabilia, ut apud angelos {5}; usque tamen abstractum illud involvit personas, nempe illos qui in illis sunt; inde est quod `recti’ significent vera.
@1 A I o mi and i recti nos. Hence recti nos is here explained, instead of in n. 5437.@
@2 i sit@
@3 communia@
@4 i non$
@5 i nisi omnes ideae cogitationis vertuntur a personis ad res$

AC n. 5435 5435. `Et servi tui veniunt ad emendum cibum’: quod significet quod sint ad appropriandum naturali per bonum, nempe vera illa, constat ex significatione `servorum’ quod sint inferiora, et naturalia respective, de qua n. 2541, 3019, 3020, 5161, 5164, 5305, inde etiam vera, n. 3409, nam vera subjecta sunt bono et quae subjecta sunt, vocantur in Verbo `servi’, hic itaque vera {1}in naturali respective ad caeleste spiritualis {2}; ex significatione `emere’ quod sit appropriari, de qua n. 4397, 5374, (x)5406, 5410; et ex significatione `cibi’ quod sit bonum caeleste et spirituale, de qua n. 5147, {3}tum verum bono adjunctum, n. 5340, 5342, hic itaque verum adjungendum naturali per bonum, ita appropriandum; [2]verum nusquam aliter appropriatur homini quam per bonum, at cum appropriatum est per bonum, tunc verum fit bonum, nam {4}tunc unum agit cum illo; faciunt enim simul {5}sicut unum corpus, cujus anima est bonum; vera in bono illo sunt quasi fibrae spirituales quae formant corpus; quapropter etiam per fibras significantur intimae formae procedentes ex bono, et per nervos vera, n. 4303,5189 fin.
@1 quae repraesentantur per filios Jacobi$
@2 i quod repraesentatur per Josephum$
@3 et quod sit$
@4 quia implantatum est bono,$
@5 A d sicut$

AC n. 5436 5436. `Omnes nos filii viri unius {1}’: quod significet quod vera illa ex una origine sint, constat ex significatione `filiorum’, hic filiorum Jacobi, quod sint vera in communi, de qua saepe prius; {2}quod `viri unius’ sit quod sint ex una origine, patet absque explicatione.
@1 A I here o nos, see n. 5429$
@2 et `viri unius’, quod$

AC n. 5437 5437. `Recti nos’: quod significet quod ita vera in se, constat ex significatione `recti nos’ quod sint vera in se, de qua mox supra n. 5434.


AC n. 5438 5438. `Non sunt servi tui exploratores’: quod significet quod non propter lucrum, constat (c)ex significatione `exploratorum’ quod sint in Ecclesiae veris propter lucrum, de qua supra n. 5432, hic quod non sint.

AC n. 5439 5439. `Et dixit ad illos, Non, quod nuditatem terrae venistis ad videndum’: quod significet quod illis non curae num vera sint, constat ex significatione `venire ad videndum nuditatem terrae’ quod sit quod nihil potius illis quam sibi scire quod non vera sint, de qua n. 5433, {1}hic simile, quod illis non curae num vera sint {2}.
@1 hic itaque quia est responsum$
@2 i sunt quoque haec similia$

AC n. 5440 5440. `Et dixerunt, Duodecim servi tui fratres nos’: quod significet quod omnia fidei simul ita conjuncta, constat ex significatione `duodecim’ quod sint omnia, et cum praedicantur de filiis Jacobi, ut hic, seu de tribubus ab illis nominatis, et quoque de apostolis, sunt omnia fidei in uno complexu, de qua n. 577, 2089, 2129, 2130, 2553, 3272, 3488, 3858, 3862, 3913, 3926, 3939, 4060; et ex significatione `fratrum’ quod sit conjunctio per bonum, nam vera cum conjunguntur per bonum, induunt inter se quasi fraternitatem; si absque bono conjuncta appareant, usque tamen non conjuncta sunt; falsa mali semper intrant et disjungunt; causa est quia non habent unam originem ex qua, nec habent unum finem ad quem; primum et ultimum conjungent, ut sit conjunctio, primum erit bonum a quo, et ultimum erit bonum ad quod; et praeterea ut conjuncta sint vera, erit bonum universaliter regnans; {1} quod universaliter regnat, hoc conjungit. Quod `frater’ sit affectio boni, ita bonum, videatur n. 2524, 2360, 3303, 3459, 3803, 3815, 4121.
@1 i nam $

AC n. 5441 5441. `Filii viri unius’: quod significet ex una origine, constat ex illis quae mox supra n. 5436 dicta sunt, ubi similia verba.

AC n. 5442 5442. `In terra Canaan’: quod significet in Ecclesia, constat ex significatione `terrae Canaan’ quod sit regnum Domini et Ecclesia, de qua n. 1413, 1437, 1607, 3038, 3481, 3686, 3705, 4447.

AC n. 5443 5443. `Et ecce minimus cum patre nostro hodie’: quod significet quod etiam conjunctio cum bono spirituali, constat ex repraesentatione `Benjaminis’ qui hic {1} `minimus’, quod sit medium conjungens, de qua sequitur; et ex repraesentatione `Jacobi’ hic Israelis, qui hic `pater’, quod sit bonum spirituale, de qua n. 3654, (x)4598. Quod Benjamin sit spirituale caelestis quod medium, videatur n. 4592, 5411, 5413, 5419, nempe medium naturalis seu illorum quae naturalis, cum caelesti spiritualis quod `Josephus’; et quia Benjamin est medium et Israel {2} bonum spirituale, ideo per illa verba `ecce minimus cum patre nostro hodie’ significatur conjunctio cum bono spirituali.
@1 i est$
@2 i est$

AC n. 5444 5444. `Et unus non est’: quod significet quod Divinum spirituale a quo, non appareat, constat ex repraesentatione `Josephi’ qui hic est `unus’, quod sit caeleste spiritualis, seu quod idem, Divinum spirituale, seu verum a Divino, de qua n. 3969, 4286, 4592, 4723, 4727, 4963, 5249, 5307, 5331, 5332, 5417; et quia omnis conjunctio veri in naturali {1}a Divino spirituali procedit, dicitur Divinum spirituale a quo; et ex significatione `non est’ quod sit quod non appareat; erat enim, sed illis non apparuit, quia non erat ibi medium quod {2}Benjamin.
@1 inde$
@2 i est$

AC n. 5445 5445. `Et dixit ad illos Joseph’: quod significet perceptionem de illa re, nempe de illis quae locuti fratres ejus, constat a significatione `dicere’ in historicis Verbi quod sit perceptio, de qua n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2080, 2619, 3509.

AC n. 5446 5446. `Hoc quod locutus ad vos’: quod significet quod verum sit sicut cogitavi, constat ex significatione `loqui’ quod sit cogitare, de qua n. 2271, 2287, 2619; quod significetur verum esse id, {1}patet absque explicatione.
@1 constat$

AC n. 5447 5447. `Dicendo, Exploratores vos’: quod significet quod in Ecclesiae veris propter lucrum, constat ex significatione `exploratorum’ quod sint qui in Ecclesiae veris solum ad captandum lucrum, de qua n. 5432, 5438.

AC n. 5448 5448. `In hoc probabimini’: quod significet num ita sit, videbitur, constat absque explicatione.


AC n. 5449 5449. `Vivat Pharaoh’: quod significet certum, constat ex eo quod `vivat Pharaoh’ sit formula asseverandi, ita quod certum sit; novit quidem Joseph quod non exploratores essent, et quod non venerint ad videndum nuditatem terrae, at usque ita {1}asseveravit quia certum quod in sensu interno, nempe quod vera Ecclesiae absque conjunctione per bonum cum interiore homine, non aliud pro fine habeant quam lucrum apud quemcumque sint; at cum conjuncta sunt per bonum cum interiore homine, quod pro fine habeant ipsum bonum et verum, ita Ecclesiam, regnum Domini et Ipsum Dominum; et cum haec pro fine habent, tunc etiam cedit illis lucrum quanto opus, secundum Domini verba apud Matthaeum,
Quaerite {2}primum regnum Dei et justitiam {3}Ipsius, et omnia adjicientur vobis, vi 33.
@1 dixit$
@2 primo$
@3 ejus$

AC n. 5450 5450. `Si exibitis exhinc nisi in venire frater vester minimus huc’: quod significet quod non possit aliter quam quod vera apud vos sint talia nisi conjuncta sint bono spirituali, non ita {1}explicari potest secundum significationes ipsarum vocum, {2}at hic sensus inde redundat; per `fratrem enim minimum,’ significatur hic conjunctio cum bono spirituali1 videatur n. 5443.
@1 explicare I$
@2 et I$

AC n. 5451 5451. `Mittite {1}e vobis unum, et accipiat fratrem vestrum’: quod significet si modo conjunctio sit aliqua cum bono illo, constat a significatione `fratris vestri’ nempe `minimi’, quod sit conjunctio cum bono spirituali, ut mox supra n. 5450; et ex significatione `mittere unum et accipiat illum’ quod sit si modo sit aliqua, nempe conjunctio; est enim dubitativum, quod exponitur.
@1 A I here omit e$

AC n. 5452 5452. `Et vos vinciemini’ quod significet tametsi in ceteris adhuc separatio, constat ex significatione `vinciri’ quod hic sit separari; nam qui vinctus tenetur, is separatur, nempe a bono spirituali quod per `patrem Israelem’ significatur.

AC n. 5453 5453. `Et probabuntur verba vestra, an veritas cum vobis’: quod significet quod tunc ita existet, constat ex significatione `probari verba’ et `an veritas’ quod sit certum quod tunc ita existet, nempe sicut ab illis dictum; certum se refert ad illa quae ab illis dicta sunt, et in sensu interno continentur, de quibus supra n. {1} 5434-5444.
@1 A 5434-5442,5444$

AC n. 5454 5454. `Et si non, vivat Pharaoh, quod exploratores vos’: quod significet alias certum quod vera, vobis solum lucri causa, constat ex significatione `vivat Pharaoh’ quod sit certum, de qua n. (x)5449; et ex significatione `exploratorum’ quod sint in Ecclesiae veris solum ad captandum lucrum, de qua n. 5432, 5438, (x)5447. Haec et quae proxime praecedunt ulterius {1}explicari supersedentur, quia in antecedentibus in communi explicata sunt, et praeterea sunt talia quae non distincte in intellectum cadere possunt; communia enim prius in intellectu erunt, et tunc primum subintrant particularia qualia continentur in {2}his antecedentibus; communia si non recepta fuerint prius, particularia nequaquam admittuntur, immo faciunt taedium, nam nulla affectio particularium datur nisi prius communia intrarunt cum affectione.
@1 explicare supersedetur$
@2 mox$

AC n. 5455 5455. Vers. 17-20. Et conclusit illos ad custodiam tribus diebus. Et dixit ad illos Joseph in die tertio, Hoc facite, et vivetis, Deum ego, timeo. Si recti vos, frater vester unus vinciatur in domo custodiae vestrae, et vos ite, adducite annonam famis domorum vestrarum. Et fratrem vestrum minimum adducatis ad me, et verificabuntur verba vestra, et non moriamini; et fecerunt ita. `Et conclusit illos ad custodiam’ significat separationem a se: `tribus diebus’ significat ad plenum: `et dixit ad illos Joseph {1}in die tertio’ significat perceptionem caelestis spiritualis de veris illis a se separatis, cum impletum: `Hoc facite, et vivetis, Deum ego timeo’ significat quod ita erit si vita illis a Divino: `si recti {2}estis’ significat si vera in se sint: `frater vester unus {3}vincietur in domo custodiae vestrae’ significat quod fides voluntate separabitur: `(x)et vos ite, adducite annonam famis domuum vestrarum’ significat quod illis interea liberum ut sibi consulant: `et fratrem vestrum minimum adducatis ad me’ significat usque dum medium adsit: `et verificabuntur verba vestra’ significat quod tunc erit cum veris sicut pronuntiatum: et non moriamini’ significat quod sic veris vita: `et fecerunt ita’ significat finem hujus status.
@1 A o in here and 5458$
@2 Thus A I here and 5460; but cp above$
@3 Thus A I here and 5461; but cp above$

AC n. 5456 5456. `Et conclusit illos ad custodiam’: quod significet separationem a se, constat ex significatione `dare vel concludere in custodiam’ quod sit rejectio, ita separatio, de qua n. 5083, 5101.

AC n. 5457 5457. `Tribus diebus’: quod significet ad plenum, constat (c)ex significatione `trium dierum’ quod sit {1} a principio ad finem, ita plenum, de qua n. 2788, 4495; est enim novus status qui hic nunc describitur; integer ille status significatur per `tres dies’; ac ultimum ejus, et sic novum, per `in die tertio’, ut mox sequitur.
@1 i completum$

AC n. 5458 5458. `Et dixit ad illos Joseph in die tertio’: quod significet perceptionem caelestis spiritualis de veris illis a se separatis, cum impletum, constat a significatione `dicere’ quod sit perceptio, de qua n.1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2619, 3509; ex repraesentatione `filiorum Jacobi’ quod sint vera Ecclesiae in communi, de qua prius, hic vera illa a caelesti spiritualis separata, n. (x)5436; a repraesentatione `Josephi’ quod sit caeleste spiritualis, de qua etiam prius; et a significatione `in die tertio’ quod sit ultimum cum novum, de qua n. 5159, 5457, ita cum impletum; inde patet quod per `dixit ad illos Joseph in die tertio’ significetur perceptio caelestis spiritualis de veris illis a se separatis, cum impletum.

AC n. 5459 5459. `Hoc facite, et vivetis, Deum ego timeo’: quod significet quod ita erit si vita illis a Divino, constat ex significatione `hoc facite’ quod sit quod ita erit; ex significatione `vivetis’ quod sit quod vita illis, nempe veris, quae per `Jacobi filios’ hic significantur; et ex significatione `Deum ego timeo’ quod sit a Divino; per `Josephum’ enim repraesentatur Dominus quoad verum a Divino, quod idem est cum caelesti spiritualis, quare per `ego’ hic in sensu supremo significatur verum a Divino, et per `Deum’ Ipsum Divinum quod in caelesti spiritualis, seu Divinum quod in vero; per `timere’ in sensu supremo, cum praedicatur de Domino, non significatur timor sed amor; etiam`timor Dei’ passim in Verbo significat amorem in Deum; se habet enim amor in Deum secundum subjecta, amor ille fit timor apud illos qui in {1} cultu externo sunt absque interno; et amor ille fit timor sanctus apud illos qui in cultu spirituali sunt; {2}at fit amor in quo {3} reverentia sancta, apud illos qui in cultu caelesti sunt; {4}sed in Domino non {5}erat timor sed purus amor; inde constare potest quod per `Deum ego timeo’, cum praedicatur de Domino, significetur Divinus Amor, ita Divinum.
@1 i naturali cultu sunt et magis apud illos qui in$
@2 et$
@3 i est$
@4 at$
@5 est $

AC n. 5460 5460. `Si recti {1}estis’: quod significet si vera in se sint, constat a significatione `recti esse’ {2}quod sit quod vera in se sint, de qua supra n. 5434, 5437.
@1 see p. 165, ft 2$
@2 sic$

AC n. 5461 5461. `Frater vester unus {1}vincietur in domo custodiae vestrae’: quod significet quod fides voluntate separabitur, constat ex repraesentatione `Shimeonis’ qui hic est `frater unus qui vinciebatur’, vers. 24, quod sit fides voluntate, de qua n. 3869-3872, 4497, 4502, 4503; et a significatione `vinciri in domo custodiae’ quod sit separari, de qua n. 5083, 5101, 5452, 5456. Cum hoc ita se habet: cum fides voluntate, seu voluntas faciendi verum quod fidei, separatur ab illis qui in Ecclesiae veris sunt, tunc nexus cum Divino est tam levis ut vix magis sit quam agnitio; [2]influxus enim {2}Divini a Domino’ apud hominem regeneratum est in bonum et inde in verum, seu quod idem, in voluntatem et inde in intellectum; quantum itaque homo qui in veris fidei est, recipit bonum a Domino, tantum format Dominus apud illum novam voluntatem in parte ejus intellectuali, quod in parte intellectuali, videatur {3} 927, 1023, 1043, 1044, 2256, 4328, 4493, 5113, et tantum (t)influit Dominus, et facit affectionem bonum faciendi, hoc est, exercendi charitatem erga proximum; ex his constare potest quid intelligitur per quod fides voluntate separabitur, quae per `Shimeonem’ repraesentatur, antequam medium quod erat
`Benjamin’, sisteretur praesens.
@1 see p. 165,ft 3$
@2 Domini$
@3 i 863, 875, 895$

AC n. 5462 5462. `(x)Et vos ite, adducite annonam famis domuum vestrarum’: quod significet quod illis interea liberum ut sibi consulant, constat (c)ex significatione `vos ite’, postquam vincti fuerunt, et `loco illorum unus detentus’ quod sit quod illis interea liberum; ex significatione annonae’ quod sit verum, de qua n. 5276, 5280, 5292; ex significatione `famis’ quod sit defectus cognitionum et desolatio, de qua n. 5360, 5376; et ex significatione `domuum vestrarum’ quod sint habitationes ubi in specie cujus vis vera, ita mens naturalis; quod `domus’ sit mens naturalis, videatur n. 4973, 5023, et quod vera quae per `filios Jacobi’ hic repraesentantur, sint Ecclesiae externae, ita in naturali, n. 5401, 5415, 5428; ex his simul sumptis constare potest quod per `adducite annonam famis domuum vestrarum’ significetur ut in desolatione veri in qua sunt, sibi et suis consulant.

AC n. 5463 5463. `Et fratrem vestrum minimum adducatis ad me’: quod significet usque dum medium adsit, constat ex repraesentatione `Benjaminis’ quod sit medium, nempe inter caeleste spiritualis et naturale, de qua supra n. 5411, 5443.

AC n. 5464 5464. `Et verificabuntur verba vestra’: quod significet quod tunc erit cum veris sicut pronuntiatum est, constare potest absque explicatione; quomodo illi pronuntiarunt de se, consequenter de Ecclesiae veris quae repraesentabant, videatur supra n. 5434-5456. Cum hoc ita se habet: qui in veris Ecclesiae modo sunt propter lucrum, illi aeque ac alii possunt pronuntiare quomodo se habet cum veris, {1}ut, pro exemplo, quod vera non approprientur alicui nisi conjuncta sint cum interiore homine, immo quod ei non conjungi queant nisi per bonum, tum quod non prius sit vita veris; haec {2}et similia quandoque vident illi peraeque ac alii, et quandoque ad apparentiam perspicacius, sed {3}modo tunc quando de illis cum aliis loquuntur; quando autem loquuntur secum, ita cum interiore suo homine, {4}hoc est, cum cogitant, tunc illi qui in veris Ecclesiae sunt modo propter lucrum, vident contraria, et tametsi vident contraria et corde vera negant, usque persuadere possunt aliis quod ita se res habeat, immo quod ipsi taliter in veris sint; [2]cupiditas lucri, honoris et famae propter illa, haurit omnia media persuadendi et nihil lubentius quam talia quae in se vera sunt, haec enim absconditam in se vim attrahendi animos habent; tali facultate, nempe facultate {5}intelligendi num vera sint, praeditus est homo, qualiscumque sit, {6}modo non fatue stupidus, ex causa ut per intellectualem partem possit reformari et regenerari; sed cum in perversa abivit et prorsus illa quae fidei Ecclesiae sunt, {7} rejecit, tunc quidem in simili facultate intelligendi vera est sed non amplius vult intelligere illa, aversatur illa ad primam auditionem.
@1 quod nempe$
@2 enim$
@3 hoc$
@4 seu$
@5 A d appercipiendi i intelligendi$
@6 si$
@7 i a se$

AC n. 5465 5465. `Et non moriamini’: quod significet quod sic veris vita, nempe cum vera erunt sicut pronuntiatum, constat ex significatione`non moriamini’ quod sit quod vivatis, ita quod vita veris quae per illos repraesentantur.


AC n. 5466 5466. `Et fecerunt ita’: quod significet finem hujus status, constat ex significatione `facere’ seu factum quod sit finis prioris status, et quod involvat {1}principium sequentis, de qua n. 4979, 4987, 4999, 5074. Haec fusius explicare supersedetur, etiam ex causa de qua supra n. 5454; sciendum usque quod ineffabilia arcana in se contineant quae (c)ex singulis verbis effulgent in caelis, tametsi ne hilum eorum coram homine appareat; sanctum quod quandoque appercipitur apud hominem, cum legit Verbum, talia arcana in se plura habet, nam in sancto quo afficitur homo, latent abscondita innumerabilia quae coram ipso non patent.
@1 novum$

AC n. 5467 5467. Vers. 21-24. Et dixerunt vir ad fratrem suum, Profecto rei sumus nos super fratrem nostrum, cujus vidimus angustiam animae in deprecando illo ad nos, et non audivimus, propterea venit ad nos angustia haec. Et respondit Reuben illis, dicendo, Nonne dixi ad vos dicendo, Ne peccetis in natum? et non auscultavistis, et etiam sanguis ejus ecce inquiritur. Et illi non sciverunt quod audiens Joseph, quia interpres inter illos. Et conversus a super illis, et flevit, et rediit ad illos, et locutus ad illos; et accepit ex illis Shimeonem, et vincivit illum ad oculos illorum. `Et dixerunt vir ad fratrem suum’ significat perceptionem de causa: `Profecto rei sumus nos super fratrem nostrum’ significat quod in culpa sint quia abalienaverunt internum per non receptionem boni: `cujus vidimus angustiam animae’ significat statum interni in bono cum abalienatum : `in deprecando illo ad nos, et non audivimus’ significat ejus continuam sollicitationem absque receptione: {1} `et respondit Reuben illis dicendo’ significat usque perceptionem ex fide doctrina et intellectu: `Nonne dixi ad vos dicendo’ significat perceptionis gradum inde: `Ne peccetis in natum’ significat ne sejungantur: et non auscultavistis’ significat non receptionem: `et etiam sanguis ejus ecce inquiritur’ significat conscientiae morsus inde: `et illi non sciverunt quod audiens Joseph’ significat quod e naturali luce, in qua vera illa, non credatur quod e spirituali luce omnia appareant: quia interpres inter illos’ significat quod tunc spiritualia prorsus aliter capiantur: `et conversus a super illis’ significat aliquid retractionis: `et flevit’ significat misericordiam: `et rediit ad illos, et locutus ad illos’ significat influxum: `et accepit ex illis Shimeonem’ significat fidem voluntate: `et vincivit illum’ significat separationem: `ad oculos illorum’ significat ad apperceptionem.
@1 S omits propterea venit ad nos angustia haec$

AC n. 5468 5468. `Et dixerunt vir ad fratrem suum’: quod significet perceptionem de causa, constat ex significatione `dicere’ in historicis Verbi quod sit perceptio, de qua n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2080, 2619, 3509; et ex significatione `vir ad fratrem’ quod sit mutuo, de qua n. 4725; hic quod `dixerunt vir ad fratrem suum’ {1}significet perceptio de causa, nempe cur `Josephus dura locutus’, `vocando illos exploratores’, et quod `in custodia detinueritt ribus diebus’, est quia in nunc sequentibus sermocinatio eorum mutua {2}agit de causa; quare de hac perceptio significatur.
@1 sit A, significetur I$
@2 est$

AC n. 5469 5469. `Profecto rei sumus nos super fratrem nostrum’: quod significet quod in culpa sint quia abalienaverunt internum per non receptionem boni, constat ex significatione `{1}reus esse’ quod sit in culpa esse, et in imputatione propter rejectionem boni et veri, de qua n. 3400; et ex repraesentatione `Josephi’ qui hic est frater super quem rei, quod sit internum quod rejecerunt seu abalienaverunt; per `Josephum’ enim et `Benjaminem’ repraesentatur internum Ecclesiae, at per `decem reliquos filios Jacobi’ externum ejus; `Rachel’ enim, ex qua Josephus et Benjamin, est affectio veri interioris, et `Leah’ affectio veri exterioris, n. 3758, 3782, 3793, 3819; [2]in hoc capite per `Josephum’ repraesentatur caeleste spiritualis seu verum a Divino quod est internum, per `Benjamin’ spirituale caelestis quod est medium procedens inde, et per `decem filios Jacobi reliquos’ repraesentantur vera Ecclesiae externae, ita in naturali, ut pluries supra dictum; agitur etiam de conjunctione interni Ecclesiae cum externo ejus in communi et {2} particulari, unusquisque enim homo erit Ecclesia in particulari ut sit pars Ecclesiae communis; in supremo autem sensu agitur de Domino quomodo Ipse univerat Internum cum Externo in Humano Suo ut id Divinum faceret.
@1 rei$
@2 i in $

AC n. 5470 5470. `{1}Cujus vidimus angustiam animae’: quod significet statum interni interea cum abalienatum, constat ex significatione `angustiae animae’ quod sit status in quo internum cum abalienatur ab externo. Cum hoc statu ita se habet: Dominus continue influit apud hominem cum bono, et in bono cum vero; at homo id vel recipit vel non recipit; si recipit, bene cum illo est, si autem non recipit, male cum illo est; cum non recipit, si tunc sentit aliquid anxii, quod hic est `angustiae animae’, spes est quod reformari queat; at si non aliquid anxii sentit, spes evanescit; sunt enim apud hominem quemcumque bini spiritus ab inferno et bini angeli e caelo; nam homo, quia in peccatis natus {2}, nequaquam potest vivere nisi ab una parte communicet cum inferno et ab altera cum caelo; vita ejus omnis inde est; cum adolescit homo, et {3}semet ex se regere incipit, hoc est, cum videtur sibi velle et agere ex suo judicio, et de rebus fidei cogitare et concludere ex suo intellectu, tunc si ad mala se confert, spiritus bini ab inferno appropinquant et bini angeli e caelo paulo se removent; si autem ad bonum se confert, bini angeli e caelo appropinquant et bini spiritus ab inferno removentur; [2]cum itaque homo ad mala se confert, quod {4}fit apud plerosque in adolescentia, si anxium quid sentitur cum reflectit super id quod malum egerit, indicium est quod usque {5}recepturus influxum per angelos e caelo, {6}ut quoque indicium est quod postea se reformari {7}passurus; at si nihil anxii sentitur cum reflectit super id quod malum egerit, indicium est quod non amplius {8}recipere velit influxum per angelos e caelo, et quoque indicium quod postea se reformari non {9}passurus; hic itaque ubi agitur de veris Ecclesiae externae quae per `decem filios Jacobi’ repraesentantur, memoratur de `angustia animae’ in qua fuit Josephus cum abalienatus a fratribus, et quoque dein quod Reuben admonuerit illos, per quae significatur quod cum ille status praecesserit, postea reformatio, {10}seu conjunctio interni cum externo existeret, de qua conjunctione in sequentibus agitur; est enim apud illos qui in anxietate tunc, agnitio interna mali, quae cum revocatur a Domino, fit confessio et denique paenitentia.
@1 Cum I$
@2 i est$
@3 semel I$
@4 sit I$
@5 recipiat$
@6 et$
@7 patiatur$
@8 recipiat$
@9 patiatur$
@10 hoc est$

AC n. 5471 5471. `In deprecando illo ad nos, et non audivimus’: quod significet ejus continuam sollicitationem absque receptione, constat ex significatione `deprecari’ quod sit sollicitatio; deprecatio enim ne abalienetur, cum agitur de influxu boni a Divino, est sollicitatio ut recipiatur; bonum enim quod a Domino influit, continue instat et quasi sollicitat, sed est apud hominem ut recipiatur; inde est quod `deprecatio ne abalienetur’ significet continuam sollicitationem; inde sequitur quod `non audire’ significet non recipi. In sensu litterae agitur de pluribus, ut de decem filiis Jacobi et de Josepho, sed in sensu interno agitur de illis in uno subjecto; vera Ecclesiae externae seu in naturali, quae repraesentantur per `decem filios Jacobi’, sunt vera quae in externo {1}homine, et caeleste spiritualis quod repraesentatur per `Josephum’ est verum a Divino in interno homine; similiter se habet alibi in historicis Verbi, sunt enim res quae significantur per personas, et ipsae illae res spectant unum subjectum.
@1 i ejus$

AC n. 5472 5472. {1}`Et respondit Reuben illis, dicendo’: quod significet usque perceptionem ex fide doctrina et intellectu, constat (c)ex significatione `respondere’ seu `dicere ad fratres suos’ quod sit perceptio; quod `dicere’ sit perceptio, videatur supra n. 5468; et ex repraesentatione `Reubenis’ quod sit fides doctrina et intellectu, seu verum doctrinae per quod ad bonum vitae perveniri possit, de qua n. 3861, 3866. Hic quia agitur de sollicitatione boni, seu Divini in bono, ut recipiatur, memoratur de fide qualiter illa de receptione boni docet; homo enim quando recedit a bono, cum sentit aliquid anxii, non est ex aliquo dictamine innato sed est ex fide quam ab infantia hauserat, {2}haec dictat tunc et facit id anxium; haec causa est quod Reuben per quem fides illa repraesentatur, hic loquatur. Dicitur fides doctrina et intellectu, ut distinguatur a fide vita et voluntate, quae fides (t)per Shimeonem repraesentatur.
@1 See p. 169, ft 1$
@2 hoc I$

AC n. 5473 5473. `Nonne dixi ad vos dicendo’: quod significet perceptionis gradum inde, constat ex significatione `dicere’ in historicis Verbi quod sit perceptio, de qua n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2080, 2619, 3509; et quia `dicere’ hic bis dicitur, et quoque mox prius, est perceptionis gradus qui significatur.

AC n. 5474 5474. `Ne peccetis in natum’: quod significet ne sejungantur, nempe externum ab interno, constat ex significatione `peccare’ quod sit disjunctio, de qua n. 5229; omne enim peccatum sejungit; et ex repraesentatione `Josephi’ qui hic est `natus’, quod sit internum, ut supra n. 5469.

AC n. 5475 5475. `Et non auscultavistis’: quod significet non receptionem, constat ex significatione audire seu `auscultare’ quod sit oboedire, de qua n. 2542, 3869, 4652-4660, 5017; et quia est oboedire, etiam est {1}recipere, ut supra n. 5471, qui enim oboedit quae fides dictat, is recipit; hic non {1}receptio, quia dicitur non `auscultavistis’.
@1 recipi$

AC n. 5476 5476. `Et etiam sanguis ejus ecce inquiritur’: quod significet conscientiae morsus inde, constat ex significatione `sanguinis’ quod sit violentia illata bono seu charitati, de qua n. 374, 1005; haec violentia seu hic sanguis, cum inquiritur, facit anxium internum quod vocatur conscientiae morsus, sed modo apud illos qui in anxio fuerunt cum peccarunt, videatur n. 5470.

AC n. 5477 5477. `Et illi non sciverunt quod audiens Joseph’: quod significet quod e naturali luce in qua vera illa, non credatur quod (c)a spirituali luce omnia appareant, constat ex repraesentatione `filiorum Jacobi qui non sciverunt’ quod sint vera Ecclesiae externae, ita in naturali, de qua saepe prius; inde est quod significetur quod e naturali luce in qua vera illa, non credatur; et ex repraesentatione `Josephi’ quod sit caeleste spiritualis, quod in spirituali luce est; quod ex illa luce appareant vera in naturali, significatur per quod `audiens Joseph’, `audire’ enim significat et oboedire et appercipere, n. 5017; ita quod vera in naturali {1}e luce spirituali apparuerint, non autem vicissim. [2]Cum luce naturali et luce spirituali ita se habet: lux naturalis est a sole mundi, et lux spiritualis est a Sole caeli, Qui est Dominus; omnia vera fidei quae homo ab infantia haurit, capiuntur per talia objecta et inde ideas, quae sunt a luce mundi, ita omnia et singula naturaliter; omnes enim ideae cogitationis hominis, quamdiu is vivit in mundo, fundantur {2}super talibus quae sunt in mundo, quapropter si haec illi auferrentur, periret prorsus ejus cogitatio; homo qui non regeneratus est, prorsus nescit quod lux spiritualis detur, ne quidem quod in caelo detur lux quae nihil commune habet cum luce mundi; minus scit quod illa lux sit quae illustrat ideas et objecta quae sunt a luce mundi, et facit ut homo possit cogitare, concludere, reflectere; quod spiritualis haec lux id facere possit, est quia lux illa est ipsa sapientia quae procedit a Domino; {3}illa ut lux sistitur coram visu angelorum in caelo; ex hac luce apparent omnia et singula quae infra sunt, seu quae ex naturali luce apud hominem sunt, non autem vicissim nisi homo regeneratus sit; tunc illa quae caeli sunt, hoc est, quae boni et veri, ex illustratione a luce spirituali apparent in naturali sicut in speculo repraesentativo; inde evidens est quod Dominus, [3]Qui est ipsa Lux, videat omnia et singula, quae in {4} cogitatione et voluntate hominis, immo quae in universa natura, et quod nihil prorsus Ipsum lateat; ex his tunc constare potest quomodo cum hoc se habet, quod nempe e naturali luce in qua vera illa, non credatur quod e spirituali luce omnia appareant, quae significantur per quod `illi non sciverunt quod audiens Joseph’. Quod `agnoverit Joseph fratres suos et illi non agnoverint illum’ supra vers. 8 simile involvit; per illa enim significatur quod vera illa Ecclesiae, caelesti spiritualis ex luce ejus apparerent, et quod verum a Divino non appareret in luce naturali nondum a luce caelesti illuminata, de quibus videatur n. 5427, 5428.
@1 ei$
@2 in$
@3 haec$
@4 i natura et quae in$

AC n. 5478 5478. `Quia interpres inter illos’: quod significet quod tunc spiritualia prorsus aliter capiantur, constat ex significatione `interpretis inter illos’ quod sit quod spiritualia aliter capiantur, interpres enim linguam unius transfert in linguam alterius, ita alterius sensa exponit ad captum alterius; inde est quod per `interpretem inter illos’ significetur quod tunc spiritualia prorsus aliter capiantur, nempe ab illis qui sunt in Ecclesiae veris nondum per bonum conjunctis interno homini. Quod vera Ecclesiae prorsus aliter capiantur ab illis qui in bono sunt, hoc est, apud quos vera illa conjuncta sunt bono, quam ab illis qui non in bono sunt, hoc apparet quidem sicut paradoxon sed usque est verum; vera enim ab illis qui in bono sunt, spiritualiter capiuntur quia in spirituali luce sunt; at vera ab illis qui non in bono sunt, naturaliter capiuntur quia in naturali luce sunt; inde vera ab illis qui in bono sunt, sibi conjuncta habent vera continue, sed ab illis qui non in bono sunt, sibi conjuncta habent perplura fallacia et quoque falsa; causa est quia vera apud illos qui in bono sunt, se extendunt in caelum, at vera apud illos qui non in bono sunt, se non extendunt in caelum; sunt inde vera apud illos qui in bono sunt, plena, at apud illos qui non in bono sunt, paene vacua; plenitudo illa et vacuitas illa non apparent coram homine quamdiu in mundo vivit, at coram angelis; si homo sciret quantum caeleste (t)esset in veris conjunctis bono, prorsus aliter de fide sentiret.

AC n. 5479 5479. `Et conversus a super illis’: quod significet aliquid retractionis, constat a significatione `converti a super illis’ cum praedicatur de influxu boni a Divino seu Domino, quod sit aliquid retractionis; Dominus enim nusquam (t)convertit Se ab aliquo, sed moderatur influxum boni secundum statum hominis seu angeli; haec moderatio est quae intelligitur per retractionem.

AC n. 5480 5480. `Et flevit’: quod significet misericordiam, constat ex significatione `flere’ cum praedicatur de Domino, Qui hic per `Josephum’ {1} repraesentatur, quod sit misereri; quod fletus sit doloris et amoris, notum est, consequenter est misericordiae, nam misericordia est amor dolens; amor Divinus ideo vocatur misericordia quia genus humanum ex se in inferno est; et cum hoc appercipit in se homo, misericordiam implorat. Quia `fletus’ {1}etiam est misericordia in sensu interno, idcirco aliquoties in Verbo praedicatur fletus de Jehovah seu Domino, ut apud Esaiam,
Deflebo fletu Jaeserem, vitem Sibmae, rigabo te lacrima Mea Hesbon et Elealeh, xvi 18 (A.V. 9):
et apud Jeremiam,
Ego scio, dictum Jehovae, indignationem Moabi, quod non rectus; . . . propterea super Moabo ejulabo, et ob Moabum totum clamabo, . . . supra fletum Jaeseris flebo ob te, vitis Sibmae, xlviii (30,) 31,32;
`Moabus’ pro illis qui in bono naturali sunt, et se seduci patiuntur, et cum seducti {3}, adulterant bona, n. 2468; `ejulare, clamare, flere super illum’ pro misereri et dolere: similiter apud Lucam,
Jesus cum appropinquavit aspiciens urbem, flevit super illa, xix 41;
Hierosolyma super qua Jesus flevit, seu cujus misertus et super qua doluit {4}, non solum fuit urbs Hierosolyma, sed Ecclesia {5}, cujus ultimus dies cum nulla charitas et inde nulla fides amplius futura, in sensu interno intelligitur; {6}inde ex miseratione et dolore flevit; quod `Hierosolyma’ sit Ecclesia, videatur n. 2117, 3654.
@1 i in supremo sensu$
@2 etiam after idcirco$
@3 i sunt, tunc$
@4 i Dominus$
@5 i spiritualis$
@6 i praevidit enim Dominus tempus illud,$

AC n. 5481 5481. `Et rediit ad illos, et locutus ad illos’: quod significet influxum, constat ex significatione `redire ad illos, et loqui ad illos’ postquam `se converterat a super illis’ quod sit influxus; caeleste enim spiritualis seu verum a Divino quod repraesentatur per `Josephum’, influit in vera quae in naturali; hoc in sensu litterae exprimitur per {1} redire ad illos et loqui ad illos; quod `loqui’ etiam sit influere, videatur n. 2951.
@1 i loqui ad illos, tum quando se retraxerat per$

AC n. 5482 5482. `Et accepit ex illis Shimeonem’: quod significet fidem voluntate, constat ex repraesentatione `Shimeonis’ quod sit fides voluntate, de qua n. 3869-3872, 4497, 4502, 4503; quod fides voluntate ab illis separata sit, est quia nondum aderat medium quod repraesentatur per `Benjaminem’; influit enim verum a Divino quod repraesentatur per `Josephum’, per medium in bonum fidei, et per hoc in verum ejus, seu quod idem, in velle verum, et per hoc in intelligere verum, seu quod adhuc idem, in charitatem erga proximum, et per hanc in fidem; alia via influxus apud hominem qui regeneratus est, non datur, nec alia via influxus apud angelos; [2]se habet hoc comparative sicut influxus solis in subjecta telluris; dum ex semine producit illa ac renovat illa, tunc influit cum calore, ut fit tempore veris et aestatis, et simul {1}cum luce, et sic producit; per solam lucem nihil prorsus producit, ut patet a subjectis illis tempore hiemis; calor spiritualis est bonum amoris, et lux spiritualis est verum fidei; etiam calor spiritualis in subjectis regni animalis producit calorem vitalem, et lux spiritualis producit vitam inde.
@1 per lucem$

AC n. 5483 5483. `Et vincivit illum’: quod significet separationem, constat (c)ex significatione `vincire’ quod sit separatio, de qua n. 5083, 5101, 5452, 5456.

AC n. 5484 5484. `Ad oculos illorum’: quod significet ad apperceptionem, constat ex significatione `oculorum’ quod sit intellectus et apperceptio, de qua n. 2701, 4083, {1} 4403-4421, 4523-4534.
@1 i 4339$

AC n. 5485 5485. Vers. 25-28. Et praecepit Joseph, et impleverunt vasa illorum frumento, et ad reducendum argentum illorum, cujuslibet in saccum illius, (x)et ad dandum illis viaticum ad viam; et fecit illis ita. Et sustulerunt annonam suam super asinos suos, et iverunt inde. Et aperuit unus saccum suum, ad dandum pabulum asino suo, in diversorio, et vidit argentum suum, et ecce illud in ore manticae illius. Et dixit ad fratres suos, Reductum argentum meum, et etiam ecce in mantica mea, et exivit cor illorum, et intremuerunt vir ad fratrem suum, dicendo, Quid hoc fecit Deus nobis? `Et praecepit Joseph’ significat influxum a caelesti spiritualis: `et impleverunt vasa illorum frumento’ significat scientifica quod bono a vero sint donata: `et ad reducendum argentum illorum’ significat absque illorum ulla potentia: `cujuslibet in saccum {1}suum’ significat ubicumque receptaculum in naturali: `et ad dandum illis viaticum {2}in viam’ significat et quod sustentaret vera quae illis: `et fecit {3} ita’ significat effectum: `et sustulerunt annonam (x)suam super asinos suos’ significat vera collata in scientifica: `et iverunt inde’ significat inde vitam: `et aperuit unus saccum suum’ significat observationem: `ad dandum pabulum asino suo, in diversorio’ significat cum reflecteret super scientifica in naturali exteriore: `et vidit argentum suum’ significat apperceptionem quod absque ulla potentia propria: `et {4}illud’ in ore manticae {5}suae’ significat quod donata, et reposita in limine naturalis exterioris: `et dixit ad fratres suos’ significat perceptionem communem: `Reductum argentum meum’ significat quod nihil opis ab illis: `et etiam ecce in mantica mea’ significat quod in naturali exteriore: `et exivit cor illorum’ significat timorem: `et intremuerunt vir ad fratrem {6}’ significat terrorem communem: `dicendo, Quid hoc fecit Deus nobis?’ significat ob tantum providentiae.
@1 Thus A I here and 5489.$
@2 Thus A I here and 5490; cp above$
@3 A I 0 illis here and 5491; cp above$
@4 A I 0 ecce here and 5497; cp above $
@5 Thus A I here and 5497; cp above$
@6 A I 0 suum here and 5502; cp above$

AC n. 5486 5486. `Et praecepit Joseph’: quod significet influxum a caelesti spiritualis, constat a significatione `praecipere’ cum praedicatur de caelesti spiritualis seu de interno respective ad externum, quod sit influxus; internum non aliter `praecipit’ quam per influxum, et tunc dispositionem {1}ad usum; et a repraesentatione `Josephi’ quod sit caeleste spiritualis, de qua saepe prius.
@1 secundum$

AC n. 5487 5487. `Et impleverunt vasa illorum frumento’: quod significet scientifica quod bono a vero sint donata, constat (c)ex significatione `implere’ quia gratis, quod sit donari; a significatione `vasorum’ quod sint scientifica, de qua n. 3068, 3079; et a significatione `frumenti’ quod sit bonum a vero, seu bonum veri, de qua n. 5295.

AC n. 5488 5488. `(x)Et ad reducendum argentum illorum’: quod significet absque illorum ulla potentia, constat ex significatione `emere argento’ quod sit comparare sibi ex suo, hic itaque `reducere argentum’ est donare gratis, seu absque illorum ulla potentia; sicut etiam apud Esaiam,
{1}Omnis sitiens, ite ad aquas, et cui non argentum, ite, emite, et comedite; et ite, emite sine argento, et sine pretio, vinum et lac, lv 1.
@1 Omnes I$

AC n. 5489 5489. `Cujuslibet in saccum {1}suum’: quod significet ubicumque receptaculum in naturali, constat ex significatione `sacci’ quod sit receptaculum, de qua sequitur; quod in naturali, est quia de veris ac scientificis quae in naturali agitur. `Saccus’ hic in specie significat scientificum, ex causa quia sicut saccus est receptaculum frumenti, ita scientificum est receptaculum boni, hic boni quod a vero, ut supra n. (x)5487. Quod scientificum sit receptaculum boni, pauci sciunt quia pauci reflectunt super talia; sciri tamen potest ex his: scientifica quae intrant in memoriam, semper introducuntur per aliquam affectionem; quae non per aliquam affectionem introducuntur, (t)ibi non haerent sed praeterlabuntur; causa est quia affectioni inest vita, non autem scientificis nisi per affectionem; inde patet quod scientifica sibi semper conjuncta habeant talia quae sunt affectionis, seu quod idem, quae sunt amoris alicujus, consequenter aliquod bonum, nam omne quod est amoris, vocatur bonum sive sit bonum sive putetur esse bonum; formant itaque scientifica cum bonis illis sicut conjugium; inde est quod cum bonum illud excitatur, etiam ilico excitetur scientificum cum quo illud conjunctum est; ut et vicissim, cum scientificum revocatur, etiam bonum ei conjunctum prodeat; hoc unusquisque apud se, si libet, experiri potest. [2]Inde nunc est quod apud non regeneratos qui bonum charitatis rejecerunt, scientifica quae sunt vera Ecclesiae, adjuncta sibi habeant talia quae sunt amoris sui et mundi, ita mala quae ob jucundum quod inest, vocant bona, et quoque per sinistras interpretationes faciunt bona; haec scientifica prodeunt ad apparentiam concinne, cum amores illi universaliter regnant, et secundum gradum quo regnant; at apud regeneratos {2}, scientifica quae sunt vera Ecclesiae, adjuncta sibi habent talia quae sunt amoris erga proximum et amoris in Deum, ita genuina bona; haec a Domino reponuntur in veris Ecclesiae apud omnes qui regenerantur; quapropter cum Dominus apud hos insinuat zelum pro bono, vera illa tunc suo ordine prodeunt, et quando zelum pro vero, bonum illud adest et accendit eum. Ex his constare potest quomodo se habet cum scientificis et cum veris, quod sint receptacula boni.
@1 see p. 176, ft 2$
@2 i qui bonum charitatis receperunt a Domino$

AC n. 5490 5490. `Et ad dandum illis viaticum {1}in viam’: quod significet et quod sustentaret vera quae illis, constat ex significatione `dare viaticum’ quod sit sustentatio; et ex significatione `viae’ quod sit verum, de qua n. 627, 2333, hic autem `in via’ est quamdiu in statu illo, nam `esse in via’ significat statum {2}veri conjuncti bono, n. 3123. Per `viaticum’ etiam sustentatio a vero et bono significatur apud Davidem,
Depluere fecit super eos man in cibum, et frumentum caelorum dedit illis: panem robustorum comedit vir; viaticum misit illis ad satietatem, Ps. lxxviii 24, 25.
@1 see p. 176, ft 3$
@2 ut$

AC n. 5491 5491. `Et fecit {1} ita’: quod significet effectum, constat absque explicatione.
@1see p. 176, ft 4$


AC n. 5492 5492. `Et sustulerunt annonam suam super asinos suos’: quod significet vera collata in scientifica, constat ex significatione `annonae’ quod sit verum, de qua n. 5276, 5280, 5292, 5402; et ex significatione `asini’ quod sit scientificum, de qua n. 2781; inde sequitur quod per `sustulerunt annonam suam super asinos suos’ significetur quod vera collata in scientifica. Quod significatio horum verborum haec sit, apparet alienum ei qui mentem in sensu litterae historico tenet, et magis {1}si sensum alium internum quam qui proxime elucet ex littera, dari non credit; dicet enim secum, Quomodo `tollere annonam super asinos suos’ potest significare vera collata in scientifica? sed sciat quod sensus litterae Verbi in sensum talem spiritualem transeat cum ab homine ad angelos seu in caelum, immo in magis adhuc alienum cum in caelum intimum, ubi omnia et singula Verbi in affectiones quae sunt amoris et charitatis, transeunt, cui pro plano inservit sensus internus; [2]quod historica Verbi in alium sensum abeant cum elevantur in caelum, constare potest ei qui ex ratione concludit, et qui aliquid novit de naturali et de spirituali; is videre potest quod `tollere annonam super asinos suos’ sit pure naturale, et quod prorsus non ibi sit aliquid spirituale; et quoque videre potest quod angeli qui in caelo seu qui in spirituali mundo sunt, non possint aliter capere illa verba quam spiritualiter, et quod spiritualiter capiantur cum correspondentiae loco illorum intelliguntur, nempe verum Ecclesiae pro `annona’, et scientifica quae in naturali pro `asinis’; quod per `asinos’ in Verbo significentur servitia, (2)ita scientifica, nam haec sunt servitia respective ad spiritualia et quoque ad rationalia, ostensum, videatur n. 2781; inde patet quoque qualis est cogitatio et loquela angelica respective ad cogitationem et loquelam humanam, nempe quod illa cogitatio et loquela sit spiritualis, haec autem naturalis; et quod illa in hanc cadat cum descendit, et quod haec in illam vertatur cum ascendit; nisi ita foret, nullatenus aliqua communicatio foret hominis cum angelis, seu mundi cum caelo.
@1 qui$
@2 ita quae, in naturali homine sunt, proinde scientifica, respective ad illa quae in spirituali,$

AC n. 5493 5493. `Et iverunt inde’: quod significet inde vitam, constat ex significatione `ire’ quod sit vivere, de qua n. 3335, 3690, 4882; similiter se habet cum `ire’ quod in spirituali sensu sit vivere, sicut cum illis quae mox supra n. 5492 dicta sunt.

AC n. 5494 5494. `Et aperuit unus saccum suum’: quod significet
observationem, constat a significatione `sacci’ quod sit receptaculum in naturali, de qua supra n. 5489 {1}, quod id bono a vero donatum, n. 5487; `aperire illud’ quod sit observare, (c)ex serie patet, nam per verba quae sequuntur `ad dandum pabulum asino suo in diversorio’ significatur cum reflecterent super scientifica in naturali exteriore.
@1 I i 5494; see n. 5497$

AC n. 5495 5495. `Ad dandum pabulum asino suo, in diversorio’: quod significet cum reflecterent super scientifica in naturali exteriore, constat ex significatione `dare pabulum asino suo’ quod sit reflectere per scientifica; pabulum enim est cibus quo pascuntur asini, {1}et sunt stramen et palea; {2}inde est omnis reflexio super scientifica, nam reflexio imprimis pascit illa; quod `asinus’ sint scientifica, videatur mox supra n. 5492; et ex significatione `diversorii’ quod sit naturale exterius; quod `diversorium’ hic sit naturale exterius, non quidem (c)a parallelis locis in Verbo alibi confirmari potest, sed usque ex eo quod scientifica sint quasi `in suo diversorio’ quando in naturali exteriore; quod naturale {3}duplex sit, exterius et interius, videatur n. 5118; scientifica cum in naturali exteriore sunt, communicant immediate cum sensibus externis corporis, ac ibi super his se reponunt et quasi requiescunt; inde est quod naturale hoc sit `diversorium’ seu locus requietis aut pernoctationis scientificis.
@1 sunt enim$
@2 ideo$
@3 exterius et interius detur$

AC n. 5496 5496. `Et vidit argentum suum’: quod significet (x)apperceptionem quod absque ulla potentia propria, constat ex significatione `videre’ quod sit intelligere et appercipere, de qua n. 2150, 2325, 2807, 3764, 3863, 4403-4421, 4567, 4723, 5400; et ex significatione `argentum quod reductum’ quod sit absque illorum ulla potentia, de qua n. 5488.

AC n. 5497 5497. `Et {1} illud in ore manticae {2}suae’: quod significet quod donata et reposita in limine naturalis exterioris, constat ex significatione `oris manticae’ quod sit limen naturalis exterioris; quod ibi reposita, involvitur; et quod donata, sequitur ex {3}antecedentibus his’ quod absque ulla potentia propria; `mantica’ quia erat (x)anterior pars sacci, ideo per illam nec aliud significatur quam receptaculi pars anterior, ita naturale exterius, nam hoc etiam anterius est; quod `saccus’ sit receptaculum, videatur {4} n. 5489, 5494. Ut sciatur quid naturale exterius et naturale interius, iterum paucis dicendum est: puer qui in ephebis adhuc est, non cogitare ex altiore potest quam ex naturali exteriore, ex sensualibus enim componit suas ideas; [2]ut vero adolescit et ex sensualibus concludit ad causas, ita incipit cogitare ex naturali interiore, ex sensualibus enim tunc aliqua vera format quae supra sensualia vadunt, at usque manent intra illa quae sunt in natura; cum autem juvenis fit, sicut tunc adolescit, si rationale suum excolit, ita ex illis quae in naturali interiore sunt, format rationes quae sunt vera adhuc sublimiora, et quasi extracta ab illis quae in naturali interiore, ideae cogitationis ex {5}his vocantur in mundo erudito ideae intellectuales et immateriales; at ideae ex scientificis utriusque naturalis, quatenus trahunt a mundo ex sensibus, vocantur ideae materiales; ita scandit homo intellectu a mundo versus caelum; sed usque non intellectu in caelum venit nisi recipit bonum a Domino, quod {6} continue adest et influit; et si recipit bonum, etiam donatur veris, in bono enim omnia vera hospitantur; et sicut donatur veris, ita donatur intellectu ex quo in caelo est.
@1 see p. 176, ft. 5 $
@2 see p. 176, ft. 6$
@3 mox$
@4 i supra$
@5 illis$
@4 quod per caelum a Domino$

AC n. 5498 5498. `Et dixit ad fratres suos’: quod significet perceptionem communem, constat ex significatione `dicere’ in historicis Verbi quod sit perceptio, de qua saepius prius; et ex significatione `ad fratres’ quod sit communis, nam quod ad omnes dicitur, hoc fit commune.

AC n. 5499 5499. `Reductum argentum meum’: quod significet qu