CANONES NOVAE ECCLESIAE

Can n. 1 1. CANONES NOVAE ECCLESIAE.

{1} PROLOGUS.
@1 Quatuor paragraphi, nunc sequentes, exemplari Scarensi desunt.$

Quod hodie non aliud quam {1} suisona ratio amoris
instaurabit, quia lapsi sunt.
Quod hodierna ecclesia erret de Deo, quod erret de fide, quod erret de charitate, et quod nihil sciat de vita aeterna; ita quod sit in caligine.
Quod super idea Dei tota religio fundetur, et quod haec {2} sequatur secundum illam.
Quod haec ecclesia sit ad quam sicut {3} collinearunt omnes ecclesiae a prima in ordine; de qua Daniel prophetavit.
@1 “suisona”:–sic N.$
@2 sequatur pro “sequitur”$
@3 collinearunt pro “collinuarunt”$

{1} Nova Ecclesia non potuit instaurari antequam ultimum judicium peractum erat, ex causa ne profanentur sancta. Tunc promissum quod sensus spiritualis Verbi detegendus, et [quod detegendum] quod solus Dominus [sit] Verbum, cujus adventus tunc fit.
Quod apud paucos hodie sit religio, est ex causa,–(1.) Quod non sciatur de Domino quod sit solus Deus persona et essentia, in quo Trinitas; cum tamen omnis religio fundatur super cognitione Dei, ac Ipsius adoratione et cultu: (2.) Quod non sciatur quod fides non aliud sit quam veritas, et quod non sciatur num hoc quod vocant fidem sit veritas vel non: (3.) Quod non sciatur quid charitas, nec quid malum et bonum: (4.) Quod non sciatur quid sit vita aeterna.
Quantum vera vitae fiunt vitae, tantum vera fidei fiunt fidei, et ne hilum plus aut minus. Quaedam sunt scientiae, et non fidei.
@1 Hujus opusculi pro “exordio, in exemplo Scarensi sistuntur tres paragraphi, nunc sequentes; exemplo Nordenscoeldii desunt.$

Can n. 2 2. {1} IN HOC OPERE CONTINETUR UNIVERSA THEOLOGIA NOVAE ECCLESIAE QUAE PER “NOVAM HIEROSOLYMAM” IN APOCALYPSI INTELLIGITUR.
@1 Sc. exemplo haec verba desunt.$

Can n. 3

3. [I.] DE DEO.

SUMMARIA.
I.QUOD SIT UNUS DEUS.
II.QUOD UNUS ILLE DEUS SIT IPSUM ESSE, QUOD EST JEHOVAH.
III.QUOD IPSE ILLE DEUS SIT AB AETERNO, ET INDE IPSA AETERNITAS.
IV.QUOD DEUS, QUIA EST IPSUM ESSE, ET AB AETERNO, SIT CREATOR UNIVERSI.
V.QUOD UNICUS ILLE DEUS SIT IPSE AMOR ET IPSA SAPIENTIA, ITA IPSA VITA.
VI.QUOD CREAVERIT UNIVERSUM EX DIVINO AMORE PER DIVINAM SAPIENTIAM; SEU QUOD IDEM, EX DIVINO BONO PER DIVINUM VERUM.

VII.QUOD APUD IPSUM CREATIO UNIVERSI PRO FINE HABUERIT CAELUM ANGELICUM EX HUMANO GENERE :-
VIII.PROINDE COMMUNICATIONEM ET CONJUNCTIONEM SUI AMORIS ET SUAE
SAPIENTIAE CUM HOMINIBUS ET ANGELIS, ET INDE BEATITUDINEM ET FELICITATEM ILLORUM IN AETERNUM.
IX.QUOD ILLE FINIS IN DEO CREATORE AB AETERNO FUERIT, AC IN AETERNUM SIT; ET QUOD INDE AB IPSO SIT CONSERVATIO UNIVERSI CREATI.
X.QUOD DEO PER SUUM DIVINUM PROCEDENS SIT OMNIPOTENTIA, OMNIPRAESENTIA, ET OMNISCIENTIA. ([Videatur] Apoc. Rev., n. 31.){1}
@1 [ANNOTATIONES E MARGINE:-]Quod Theologica supremam regionem mentis humanae teneant; quae innumerabilia sunt
Quod in medio illorum sit Deus.

Quod influxus ab Illo sit in omnia et singula {2} infra, sicut a sole.

Quod ideo oratio , {3} ut cognitio de Illo pervadat et impleat omnia illa.
Quod conjunctio cum Ipso faciat {4} hominem Ipsius imaginem.
Quod conjunctio fiat per amorem et sapientiam.$
@2 infra pro “et infra”$
@3 ut pro “et”$
@4 hominem pro “homini”$

Can n. 4

4. [I. DE DEO.] CAPUT PRIMUM.
DE UNITATE DEI SEU QUOD UNUS DEUS SIT.
1. Quod supremum et intimum omnium doctrinalium ecclesiae, et inde universale illorum, sit cognitio et agnitio quod Deus unus sit.
2. Quod nisi unus Deus foret, non potuisset universum creari et conservari.
3. Quod in homine qui non agnoscit Deum, non sit
ecclesia, ita non caelum.
4. Quod in homine qui non agnoscit unum Deum, sed
plures, nihil ecclesiae cohaereat.
5. Quod universalis influxus a Deo et e caelo angelico in animam hominis sit, quod Deus sit, et quod unus sit.
6. Quod ratio humana ex multis in mundo percipere
possit, si vult, quod Deus sit, et quoque quod unus.
7. Inde est quod in universo mundo non detur gens, cui est religio et sana ratio, quae non agnoscit et fatetur unum Deum.
8. Quod Scriptura, et inde doctrinae ecclesiarum in Christiano orbe, doceant quod unus Deus sit.
9. Sed quod qualis unus ille Deus est, populi et gentes abiverint et {1} abeant in diversum.
@1 abeant pro “abeunt”$
10. Quod abiverint et abeant in diversum de Deo, et de unitate Ejus, sint plures causae.

Can n. 5 5. [I. DE DEO.] CAPUT SECUNDUM.
QUOD UNUS ILLE DEUS SIT IPSUM ESSE, QUOD EST JEHOVAH:-
seu,
DE ESSENTIA ET EXISTENTIA DEI, IN SE IPSO.
1. Quod unus ille Deus dicatur “Jehovah” ex Esse; ita ex eo, quod sit
“Qui est, fuit, et venturus,”-
seu quod idem, quod sit
“Primus et Ultimus,” “Principium et Finis,” “Alpha et Omega” (Apoc. i. 8, 11; xxii. 13: Esai. xliv. 6).
2. Proinde quod unicus ille Deus sit ipsa Essentia, Substantia, et Forma; et quod homines et angeli sint spirituales essentiae, substantiae, et formae, seu imagines et similitudines, quantum ex ipsa et unica illa Divina trahunt.
3. Quod hoc Divinum Esse sit Esse in se.
4. Quod Divinum Esse in se simul sit Divinum Existere in se.
5. Quod Divinum Esse et Existere in se non possit producere aliud Divinum quod est Esse et Existere in se.
6. Consequenter, quod Deus alius, ejusdem Essentiae cum Deo uno, non detur.
7. Quod pluralitas deorum in saeculis antiquis, et quoad partem in hodiernis, non aliunde duxerit originem quam ex non intellecta Divina Essentia.

Can n. 6

6. [I. DE DEO.] CAPUT TERTIUM.
DE INFINITATE DEI.
1. Quod Deus, quoniam ante mundum fuit, ita antequam spatia et tempora fuerunt, sit infinitus.
2. Quod Deus, quoniam est et existit in Se, et omnia in mundo sunt et existunt ab Ipso, infinitus sit.
3. Quod Deus, quoniam postquam mundus factus est
in spatio est absque spatio, et in tempore absque tempore, infinitus sit.
4. Quod Deus, quoniam est omne in omnibus mundi, et in specie omne in omnibus caeli et ecclesiae, infinitus sit.
5. Quod Infinitas Dei correspondenter ad spatia dicatur Immensitas; et quod {1} Infinitas Ipsius correspondenter ad tempora dicatur Aeternitas.
@1 Infinitas pro “Infinitum”$
6. Quod tametsi Dei Immensitas est correspondenter ad spatia, ac Aeternitas correspondenter ad tempora, usque nihil spatii in Ejus Immensitate, et nihil temporis in Ejus Aeternitate sit.
7. Quod per Immensitatem Dei intelligatur Divinitas Ipsius quoad Esse; et per Aeternitatem, Divinitas Ipsius quoad Existere; utrumque in se, seu in Ipso.
8. Quod omne creatum sit finitum; et quod Infinitum sit in finitis, ut in suis receptaculis.
9. Quod angeli et homines, quia sunt creati et inde finiti, non comprehendere {1} possint Infinitatem Dei, et non Ipsius Immensitatem et Aeternitatem, quales in se sunt.
@1 possint pro “possunt”$
10. Quod tamen usque illustrati a Deo, sicut per transennam, videre possint quod Deus infinitus sit.
11. Quod etiam imago Infiniti impressa sit varietatibus et propagationibus in mundo: varietatibus, quod non {1} detur aliquod idem; et propagationibus animatis et inanimatis, quod multiplicatio unius seminis sit in infinitum, et prolificatio in aeternum: praeter multa alia.{2}
@1 “detur”–sic ex. Sc.; N. legit “datur”.$
@2 [ANNOTATIONES E MARGINE:-]DE ESSENTIA ET EXISTENTIA DEI; DE IMMENSITATE ET AETERNITATE DEI: -seu imprimis tali [illustrent]{3} :-
{4} Quod quaedam formae sint,-quadratura circuli, hyperbola, series numerorum,- in infinitum; faciei humanae diversitates , etiam animorum; tum[quod] caelum angelicum {5} lucis infinite augeri possit; ex caelo astrifero, etc.$
@3 N. legit, “seu de imprimis tali.” Scarensi exemplo haec annotatio deest.$
@4 Linea calami per hanc annotationem ducta est.$
@5 “lucis”:–sic N. Forte est delendum.$
12. Quod quantum et qualiter homo et angelus agnoscit Unitatem et Infinitatem Dei, tantum et taliter, si bene vivit, fiat receptaculum et imago Dei.
13. Quod vanum sit cogitare quid fuit ante mundum, tum quid {1} est extra mundum; quoniam ante mundum non fuit tempus, et extra mundum non est spatium.
@1 est pro “fuit”$

14. Quod homo ex cogitatione de illis possit in delirium cadere, nisi quoad partem a Deo abstrahatur ab idea spatii et temporis; quae omnibus et singulis cogitationis humanae inhaeret, et angelicae adhaeret.

Can n. 7

7. [I. DE DEO.] CAPUT QUARTUM.
DE CREATIONE UNIVERSI A DEO UNO ET INFINITO.{1}
@1 [NOTA E MARGINE:–]Videatur supra de Jehovah, seu de Esse Dei; etiam n. 1; et exsumantur inde quae hic desunt.$
1. Quod nemo possit concipere idea et percipere quod Deus creaverit universum, nisi prius aliquid sciat de mundo spirituali et ejus Sole; ut et de correspondentia et inde conjunctione spiritualium cum naturalibus.
2. Quod duo mundi sint; mundus spiritualis ubi sunt spiritus et angeli, et mundus naturalis ubi sunt homines.
3. Quod alius sol in mundo spirituali sit, et alius in mundo naturali; et quod mundus spiritualis exstiterit et subsistat ex suo Sole, et quod mundus naturalis per suum.
4. Quod Sol mundi spiritualis sit purus amor a Jehovah Deo, qui in medio ejus est; et quod sol mundi naturalis sit purus ignis.
5. Quod omne quod ex Sole mundi spiritualis procedit, sit vivum; et quod omne quod ex sole mundi naturalis, sit mortuum.
6. Quod inde omne quod ex Sole mundi spiritualis
procedit, sit spirituale; et omne quod ex sole mundi naturalis, sit naturale.
7. Quod Jehovah Deus, per Solem in cujus medio est, creaverit mundum spiritualem; et per hunc, mediate, mundum naturalem.
8. Quod spiritualia sint substantialia, et quod naturalia sint materialia; et quod haec exstiterint et subsistant ex illis, sicut posterius a priore, seu exterius ab interiori.
9. Quod inde omnia quae in mundo spirituali sunt, etiam in mundo naturali sint; ac vicissim; cum discrimine perfectionis.
10. Quod {1} quia naturale oritur ex spirituali, sicut materiale a substantiali, ubivis simul sint; et quod sic spirituale per naturale suas activitates exerceat, et functiones {2} operetur.
@1 quia naturale pro “naturale quia”$
@2 “operetur”–sic Sc.; N. legit “operatur”.$
11. Quod idea creationis perpetuo existat in mundo spirituali; quoniam omnia quae ibi existunt et fiunt, a Jehovah Deo momento creantur.
12. Quod circum unumquemvis angelum in caelo sit idea creationis.{1}
@1 [ANNOTATIO E MARGINE:-]Quod in mundo spirituali ad oculum videri possit creatio:-Ibi omnia creantur a Domino, ut momento: domus creantur, utensilia domus creantur, cibi creantur, vestes creantur; agri, horti, campi creantur, pecudes et armenta creantur. Illa et innumera alia creantur secundum affectiones et inde perceptiones angelorum, et apparent circum illos, et perdurant quamdiu in {2} affectionibus illis sunt, et removentur ut primum illae cessant. In infernis etiam creantur serpentes, et bestiae et aves noxiae; non quod {3} creentur a Domino, sed quod vertantur bona in mala. Inde patet quod omnia in mundo {3} creentur a Domino, et {4} figantur per naturalia quae circumdant.$
@2 affectionibus illis pro “affectione illa”$
@3 creentur pro “creantur”$
@4 figantur pro “figentur”$
13. Quod inter illa quae mundi spiritualis sunt, et illa quae mundi naturalis, sit correspondentia; et per correspondentiam, utriusque conjunctio.
14. Ex his patet quod creatio universi a Deo uno et infinito, sine praevia cognitione de mundo spirituali et ejus Sole, et de correspondentia, nequaquam concipi possit; et quod propterea, de creatione universi prodierunt hypotheses fundatae super naturalismo, quae fatuae.

Can n. 8

8. [I. DE DEO.] CAPUT QUINTUM.
DE DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA IN DEO.
1. Quod Amor et Sapientia sint duo essentialia et universalia Vitae; Amor Esse Vitae, et Sapientia Existere Vitae ab illo Esse.
2. Quod Deus sit ipse Amor et ipsa Sapientia; quia est ipsum Esse et Existere in se.
3. Quod nisi Deus esset ipse Amor et ipsa Sapientia, non foret aliquid amoris et aliquid sapientiae apud angelos in caelo et apud homines in mundo.
4. Quod quantum angeli et homines uniuntur Deo per sapientiam et amorem, tantum in vero amore et in vera sapientia sint.
5. Quod duo procedant a Jehovah Deo, per Solem in cujus medio est,-calor et lux; et quod calor inde procedens sit amor, et lux sapientia.
6. Quod lux exinde procedens sit splendor amoris, qui in Verbo intelligitur per “gloriam.”
7. Quod lux illa sit ipsa vita.
8. Quod angeli et homines tantum vivi sint, quantum in sapientia ex amore sunt a Deo.
9. Quod simile sit, si dicatur quod Deus sit ipsum Bonum et ipsum Verum, sive ipse Amor et ipsa Sapientia; quoniam omne bonum est amoris, et omne verum est sapientiae.
10. Quod amor et sapientia sint inseparabiles ac individui; similiter bonum et verum: quapropter, qualis est amor apud angelos et homines, talis est sapientia apud illos; seu quod idem, quale est bonum tale est verum; non autem vicissim.

Can n. 9

9. [I. DE DEO.] CAPUT SEXTUM.
DE CREATIONE UNIVERSI A DEO UNO ET INFINITO, EX DIVINO AMORE, PER DIVINAM SAPIENTIAM.
1. Quod ratio illustrata videat quod omnium prima Origo mundi sit Amor, et quod Mundus creatus sit ex illo per Sapientiam. Inde et non aliunde est quod mundus, a primis suis ad ultima sua, sit opus in aeternum cohaerens.
2. Quod Mundus creatus sit ex Amore per Sapientiam,–ita per Solem, qui est purus Amor, in cujus medio est Jehovah Deus,–videri potest ex correspondentia amoris cum calore, ac sapientiae cum luce. Quod per haec duo, calorem et lucem, subsistat mundus, et quotannis {1} creentur omnia super ejus superficie; et quod si duo illa subtraherentur, caderet mundus in chaos, et sic in nihilum.
@1 creentur pro “creantur”$
3. Quod sint tria quae sequuntur ordine, et procedunt comitatu individuo, videlicet, Amor, Sapientia, et Usus.
4. Quod Amor per Sapientiam existat et subsistat in Usu.
5. Quod tria illa sint in Deo, et quod tria illa procedant ex Deo.
6. Quod Universum creatum consistat ex infinitis receptaculis trium illorum.
7. Quia Amor et Sapientia existunt et subsistunt in Usu, quod Universum creatum sit Receptaculum usuum, qui, ex origine sua, infiniti sunt.
8. Quoniam omne Bonum est a Deo, ac Bonum et Usus unum sunt, ac Universum creatum est Plenitudo usuum in formis, sequitur quod Universum creatum sit Plenitudo Dei.
9. Quod Creatio facta sit ex Divino Amore per Divinam Sapientiam, intelligitur per haec apud Johannem,
In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum…Omnia per Ipsum facta sunt:….et mundus per Ipsum factus est (i. 1, 3, 10).
Per “Deum” ibi intelligitur Divinum Bonum Amoris; et per “Verbum,” quod etiam erat Deus, Divinum Verum Sapientiae.
10. Quod Mala, seu mali Usus, non exstiterint quam post Creationem.

Can n. 10

10. [I. DE DEO.] CAPUT SEPTIMUM.
DE IPSO FINE CREATIONIS; QUOD SIT CAELUM ANGELICUM EX HUMANO GENERE.
1. Quod in mundo creato sint perpetuae progressiones Finium; hoc est, ex Finibus primis, per Fines medios, ad Fines ultimos.
2. Quod Fines primi sint Amoris, aut relationes ad Amorem; quod Fines medii sint Sapientiae, aut relationes ad Sapientiam; quod Fines ultimi sint Usus, aut relationes ad Usum. Quod haec sint, quia {1} infinita omnia in Deo et a Deo sunt Amoris, Sapientiae, et Usus.
@1 infinita pro “infinite”$
3. Quod progressiones illae finium vadant a primis ad ultima, et redeant ab ultimis ad prima; et quod vadant et redeant per periodos, quae vocantur circuli rerum.
4. Quod progressiones illae finium sint universales plus et minus; et quod hae sint complexus finium singularium.
5. Quod finis universalissimus, qui est finis finium, sit in Deo: et quod ille procedat ex Deo, a primis mundi spiritualis ad ultima mundi naturalis; et quod ex his ultimis redeat ad illa prima, et sic ad Deum.
6. Quod finis ille universalissimus, seu finis finium a Deo, sit caelum angelicum ex humano genere.
7. Quod finis ille universalissimus sit complexus omnium finium et horum progressionum in utroque mundo, spirituali et naturali.
{1} 8. Quod finis ille universalissimus sit intime, et sicut vita et anima, vis et conatus, in omnibus et singulis creatis.
@1 [In autographo, tres paragraphi nunc sequentes linea transversa ab auctore sunt deleti. Sic dicit Nordenskold,–Conferatur articulus subsequens, n. 11, p. 19.]$
9. Quod inde sit nexus concatenatus omnium in universo creato, a primis ad ultima, et ab ultimis ad prima.
10. Quod ex hoc fine insito creatis, in communi et in parte, sit conservatio universi.

Can n. 11

11. [I. DE DEO. CAPUT SEPTIMUM.] ALITER.
1. Quod amor sit conjunctio spiritualis.
2. Quod verus amor non possit quiescere in se, ac intra proprii limites coerceri; sed quod velit exire, et alios amore complecti.
3. Quod verus amor velit conjungi aliis, ac illis communicare et dare sua.
4. Quod verus amor velit habitare in aliis, et in se ex aliis.
5. Quod Divinus Amor, qui est ipse Amor et Ipse Deus, velit ut sit in subjecto quod est imago et similitudo ipsius; consequenter, quod velit ut sit in homine, et homo in ipso.
6. Ut hoc fiat, sequitur ex ipsa essentia Amoris qui in Deo est, et inde ex urgente causa, quod a Deo universum creandum sit, in quo sint tellures, et super quibus homines, ac in hominibus mentes et animae, cum quibus Amor Divinus conjungi potest.
7. Quod ideo omnia quae creata sunt spectent hominem ut finem.
8. Quia caelum angelicum formatur ex hominibus, ex illorum spiritibus et animabus, quod omnia quae creata sunt spectent caelum angelicum ut finem.
9. Quod caelum angelicum sit ipsum habitaculum Dei cum hominibus, et hominum cum Deo.
10. Quod beatitudines, felicitates, et jucunditates aeternae, simul sint fines creationis; quia sunt amoris.
11. Quod hic finis sit intimus; ita sicut vita et anima, ac ut vis et conatus, in omnibus et singulis creatis.
12. Quod ille finis sit Deus in illis.
13. Quod hic finis insitus creatis in communi et in parte faciat ut conservetur universum in statu creato, quantum fines amoris oppositi non obstant et labefactant.
14. Quod Deus, ex Divina sua omnipotentia, omnipraesentia, et omniscientia, continue provideat ne fines oppositi ex amoribus oppositis praevaleant, et creationis opus labefactent usque ad internecionem.
15. Quod conservatio sit perpetua creatio, sicut subsistentia est perpetua existentia.

Can n. 12

12. [I. DE DEO.] CAPUT OCTAVUM.
DE DEI OMNIPOTENTIA, OMNISCIENTIA, ET OMNIPRAESENTIA.
1. Quod Dei omnipotentia, omniscientia, et omnipraesentia non cadant in intellectum humanum, quia Dei omnipotentia est infinita potentia, Dei omniscientia est infinita sapientia, et omnipraesentia est infinita praesentia, in omnibus quae
exiverunt et quae exeunt ab Ipso; ac Divinum Infinitum non cadit in intellectum finitum.{1}
@1 [ANNOTATIO E MARGINE:-]Quod procedant omnia secundum ordinem, Quod Deus sit Ordo.$

2. Quod Deus sit omnipotens, omniscius et omnipraesens, absque rationali scrutinio agnoscitur; quoniam hoc a Deo influit in superiorem partem mentis humanae, et inde in agnitionem apud omnes apud quos est religio et sana ratio. Quod etiam influat apud illos apud quos non est religio, sed quod apud hos non sit receptio, et inde non agnitio.
3. Quod Deus sit omnipotens, omniscius, et omnipraesens, homo se confirmare potest ex innumeralibus quae rationis et simul religionis sunt, ut ex sequentibus his:-
4. Primum, Quod solus Deus sit et existat in Se; et quod omnis alius et omne aliud ex Ipso.
5. Secundum, Quod solus Deus amet, sapiat, et vivat, et agat a Se; et quod omnis alius et omne aliud ex Ipso.
6. Tertium Quod solus Deus possit a Se; et quod omnis alius et omne aliud ab Ipso.
7. Consequentur, Quod Deus sit anima totius; ex qua omnes et omnia sunt, vivunt, et moventur.
8. Quod nisi omnia et singula in mundo et caelo se referrent ad Unum, qui est, vivit, et potest a Se, universum momento dissiparetur.
9. Quod inde universum a Deo creatum sit plenitudo
Dei. Quare Ipse dicit quod sit
“Primus et Ultimus,” “Principium et Finis,” “Alpha et Omega,” “Qui fuit, est, et erit, Omnipotens” ([Apoc. i. 8, 11]).
10. Quod conservatio universi, quae est perpetua creatio, sit plenum testimonium quod Deus sit omnipotens, omniscius, et omnipraesens.
11. Quod opposita, quae sunt mala, non {1} tollantur quia Deus sit omnipotens, omniscius, et omnipraesens; quia mala sunt extra subjecta, et extra creata, et non penetrant ad Divina quae sunt intra.
@1 “tollantur quia”:–sic c.; N. legit “tolluntur quia”. Fortasse legeris tollant quin.$
12. Quod mala, ex Divina Providentia quae etiam est universalis in singularissimis, plus et plus ab interioribus removeantur et ejiciantur ad extra, et sic abalienentur et separentur ne aliquam noxam inferant internis quae sunt Divina.{1}
@1 [ANNOTATIONES E MARGINE:-]Quod omnipotentia Divina sit per Humanum Ipsius. Quod hoc sit “sedere ad dextram,” et esse “Primus et Ultimus,” ut dicitur de Filio Hominis in Apocalypsi; et ibi[dicitur] quod sit “omnipotens.” Causa [est] quia Deus agit a primis per ultima , et sic continet omnia.
Dominus agit a primis per ultima apud homines; non per aliquid hominis, sed per suum in illo. Apud Judaeos egit per Verbum apud illos, ita per suum; per id etiam fecit miracula per Eliam et Elisaeum; sed quia Judaei perverterunt Verbum, venit Ipse Deus, et “Ultimum” Se fecit. Ita tunc ex Se fecit miracula.
Quod sit Ordo primum creatus, secundum quem aget Deus. Quare Ipse Deus Se fecit Ordinem.$

Can n. 13 13. [II.] DE DEO REDEMPTORE JESU CHRISTO, ET DE REDEMPTIONE.
[DE DEO REDEMPTORE JESU CHRISTO.]

SUMMARIA.
[Ex Indice Communium allata.]
[I.QUOD IN DEO SIT AMOR ET SAPIENTIA, SEU DIVINUM BONUM ET DIVINUM VERUM.
II.QUOD DESCENDERIT QUOAD DIVINUM VERUM.
III.QUOD ILLUD VERUM SIT VERBUM.
IV.QUID SPIRITUS SANCTUS, ET VIRTUS ALTISSIMI.
V.QUOD HUMANUM DOMINI SIT FILIUS DEI.
VI.DE STATU EXINANITIONIS DOMINI, DUM IN MUNDO.
VII.DE UNITIONE DIVINI VERI ET BONI IN HUMANO.
VIII.QUOD POST UNITIONEM REDIERIT AD PATREM.
IX.QUOD SUCCESSIVE SE GLORIFICAVERIT.
X.QUOD UNIO SIT SICUT ANIMAE ET CORPORIS.]

Can n. 14 14. [DE DEO REDEMPTORE JESU CHRISTO.] CAPUT PRIMUM.
QUOD IN JEHOVAH DEO SINT DUO, EJUSDEM ESSENTIAE,–DIVINUS AMOR ET DIVINA SAPIENTIA, SEU DIVINUM BONUM ET DIVINUM VERUM.
1. Quod universaliter et singulariter omnia in utroque mundo, spirituali et naturali, se referant ad amorem et sapientiam, seu ad bonum et verum, quoniam Deus Creator et Stator universi est ipse Amor et ipsa Sapientia, seu ipsum Bonum et ipsum Verum.
2. Prorsus sicut universaliter et singulariter omnia in homine se referunt ad voluntatem et intellectum; quoniam voluntas est receptaculum boni seu amoris, ac intellectus est receptaculum sapientiae et veri.
3. Et prorsus sicut omnia universi quoad existentiam et subsistentiam se referunt ad calorem et lucem: et calor in spirituali mundo in essentia sua est amor, ac lux ibi in essentia sua est sapientia; et calor et lux in naturali mundo correspondent amori et sapientiae in spirituali.
4. Inde est quod omnia in ecclesia se referant ad charitatem et fidem; quoniam charitas est bonum, et fides est verum.
5. Quod ideo in Verbo prophetico sint binae expressiones, quarum una se refert ad bonum, altera ad verum; et sic ad Jehovam Deum, qui est {1} Ipse Bonum et {1} Ipse Verum.
@1 “Ipse”:–sic in utroque exemplo. Forte ab auctore scriptum est ipsum.$
6. Quod in Verbo Veteris Testamenti “Jehovah” significet Divinum Esse, quod est Divinum Bonum, ac “Deus” Divinum Existere quod est Divinum Verum; et quod “Jehovah Deus” significet
utrumque, similiter “Jesus Christus.”
7. Quod bonum sit bonum, ac verum sit verum, quantum et qualiter conjuncta sunt.
8. Quod bonum existat per verum; consequenter quod verum sit forma boni, et inde quale boni.

Can n. 15 15. [DE DEO REDEMPTORE JESU CHRISTO.] CAPUT SECUNDUM.
QUOD JEHOVAH DEUS QUOAD DIVINAM SAPIENTIAM SEU DIVINUM VERUM DESCENDERIT, ET IN MARIA VIRGINE ASSUMPSERIT HUMANUM.
1. Quod Jehovah Deus assumpserit Humanum, ut in temporis plenitudine fieret Redemptor et Salvator.
2. Quod Redemptor et Salvator factus sit per Justitiam quam tunc, quoad Humanum, induit.
3. {1} Quod non fieri potuerit Justitia et sic Redemptor et Salvator quoad Humanum, nisi per Divinum Verum: quoniam per Divinum Verum a principio omnia facta sunt quae facta.
@1 Distibutio et notae numerales, in paragraphis subsequentibus (n. 3-7), sequuntur ordinem exempli Scarensis.$
4. Quod Divinum Verum potuerit pugnare contra inferna, quodque potuerit tentari, blasphemari, reprobari, pati.
5. Non autem Divinum Bonum; nec Deus, nisi in humano secundum Divinum ordinem concepto et nato.
6. Quod Jehovah Deus ideo descenderit quoad Divinum Verum, et assumpserit humanum.
7. Quod hoc sit secundum Scripturam Sacram, et secundum rationem illustratam ibi et inde.

Can n. 16 16. [DE DEO REDEMPTORE JESU CHRISTO.] CAPUT TERTIUM.
QUOD DIVINUM HOC VERUM INTELLIGATUR PER “VERBUM” QUOD “CARO FACTUM EST” (Joh. i.).{1}
@1 [ANNOTATIONES E MARGINE:-]VERBUM HYPOSTATICON:-
Quod non potuerit Filius vocare Se Deum, ita Se Patrem. Quod non potuerit aliquis “Filius Dei ab aeterno” descendere, secundum effatum doctrinae hodiernae ecclesiae; quoniam [patet],
(1.) Quod non [potuerit] vocare Illum suum Patrem:-
(2.) Quod nec dicere quod omnia Patris, Sui sint;-
(3.) Quod qui videt Ipsum videat Patrem:-
(4.) Quod in Baptismo et in Transformatione non potuerit Deus Pater dicere
“Hic est Filius meus” dilectus [(Matth. iii. xvii. 5)].
(Praeter plura loca ex Verbo Veteris Testamenti de Adventu Domini, collecta in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino, n. 6; et ibi, quod Jehovah venturus.)$
1. Quod “verbum” in Scriptura Sacra significet varia; ut quod significet rem quae realiter existit; tum cogitationem mentis, et inde sermonem.
2. Quod primario significet omne quod ex Dei ore
existit, et exit, ita Divinum Verum; proinde Scripturam Sacram, quoniam ibi est Divinum Verum in sua essentia et forma; ex eo est quod illa, una voce, dicatur “Verbum.”
3. Quod “Decem Verba” Decalogi significent omnia
Divina vera in summa.
4. Quod “Verbum” inde significet Dominum Redemptorem et Salvatorem; quoniam omnia ibi sunt ex Ipso, ita Ipse.
5. Quod ex his videri possit quod per “Verbum” quod “in principio fuit apud Deum,” et quod “fuit Deus,” et quod “fuit apud Deum ante mundum,” intelligatur Divinum Verum quod fuit ante creationem in Jehovah, et post creationem a Jehovah; et denique Divinum Humanum, quod Jehovah in tempore assumpsit; nam dicitur quod “Verbum Caro factum sit,” hoc est, Homo.
6. Quod Verbum Hypostaticon nec aliud sit quam Divinum Verum.

Can n. 17 17. [DE DEO REDEMPTORE JESU CHRISTO.] CAPUT QUARTUM.
QUOD “SPIRITUS SANCTUS,” QUI MARIAM SUPERVENIT, SIGNIFICET DIVINUM VERUM: ET QUOD “VIRTUS ALTISSIMI,” QUAE OBUMBRAVIT, SIGNIFICET DIVINUM BONUM, EX QUO ILLUD.
1. Quod Spiritus Sanctus sit Divinum procedens, ita Divinum docens, reformans, regenerans, et vivificans.
2. Quod hoc sit Divinum Verum, quod Jehovah Deus locutus est per prophetas, et quod Ipse Dominus ex ore suo locutus est dum fuit in mundo.
3. Quod hoc Divinum Verum, quod etiam est Verbum, fuerit in Domino a nativitate ex conceptione; et quod postea ultra omnem modum, hoc est, infinite, auctum fuerit; quod intelligitur per quod Spiritus {1} Jehovae datus sit super Illum.
@ Jehovae pro “Jehovah”$
4. Quod Spiritus {1} Jehovae dicatur “Spiritus Sanctus,” quoniam “Sanctum” in Verbo dicitur de Divino Vero. Inde est quod Humanum Domini in Maria natum dicatur “Sanctum” (Luc. i. [35]); et quod Ipse Dominus dicatur “Solus Sanctus” (Apoc. xv. 4); et quod alii dicantur “sancti,” non a se, sed ab Ipso.
@1 Jehovae pro “Jehovah”$
5. Quod “Altissimum” in Verbo dicatur de Divino Bono; quare “Virtus Altissimi” significat Potentiam ex Divino Bono procedentem.
6. Quod ideo duo illa, “Spiritus Sanctus superveniens” et “Virtus Altissimi obumbrans,” significent utrumque, videlicet, Divinum Verum et Divinum Bonum,-hoc faciens animam, et illud corpus,-et communicationem.
7. Consequenter, quod duo illa in Domino recens nato distincta fuerint, sicut sunt anima et corpus; at postea, unita.
8. Similiter ut fit in homine, qui nascitur et postea regeneratur.

Can n. 18 18. [DE DEO REDEMPTORE JESU CHRISTO.] CAPUT QUINTUM.
QUOD HUMANUM DOMINI {1} JEHOVAE SIT “FILIUS DEI IN MUNDUM MISSUS.”
@1 JEHOVAE pro “Jehovah”$
1. Quod Jehovah Deus Se miserit in mundum, per quod assumpserit Humanum.
2. Quod hoc Humanum, conceptum a Jehovah Deo, dicatur “Filius Dei,” qui missus est in mundum.”
3. Quod Humanum hoc dicatur “Filius Dei,” et “Filius Hominis;” “Filius Dei” a Divino Vero et Divino Bono in illo, quod est Verbum; et “Filius Hominis” a Divino Vero et Bono ex Ipso, quod est doctrinae ecclesiae ex Verbo inde.
4. Quod non alius Filius Dei intelligatur in Verbo quam qui natus est in mundo.
5. Quod “Filius Dei natus ab aeterno,” qui Deus per Se, non sit ex Scriptura Sacra; et quod contrarietur rationi etiam a Deo illustratae.
6. Quod hoc a Concilio Nicaeno inventum et factum sit, sicut asylum, in quod se reciperent illi qui vellent scandala de Humano Domini ab Ario et ejus asseclis disseminata evitare.
7. Quod primitiva ecclesia, quae vocabatur Apostolica, de nativitate alicujus Filii Dei ab aeterno nihil sciverit.

Can n. 19 19. [DE DEO REDEMPTORE JESU CHRISTO.] CAPUT SEXTUM.
QUOD DOMINUS, QUANTUM FUIT IN DIVINO VERO QUOAD HUMANUM, SEORSUM, TANTUM FUERIT IN STATU EXINANITIONIS; ET QUANTUM FUIT CUM DIVINO BONO, CONJUNCTIM, TANTUM FUERIT IN STATU GLORIFICATIONIS.
1. Quod Domino fuerint bini status, unus qui vocatur status exinanitionis, alter qui glorificationis.
2. Quod status exinanitionis etiam fuerit status humiliationis coram Patre, et quod status glorificationis fuerit status unitionis cum Patre.
3. Quod Dominus, cum fuit in statu exinanitionis seu humiliationis, oraverit ad Patrem sicut absentem seu remotum; at quod cum fuit in statu glorificationis seu unitionis locutus sit cum Se Ipso, dum cum Patre; prorsus sicut apud hominem sunt animae et corporis status, ante et post regenerationem.
4. Quod Dominus, cum in Divino Vero fuit seorsum, fuerit in statu exinanitionis, quoniam illud ab infernis seu diabolis ibi potuit impugnari, et ab hominibus reprobari; quare Dominus, cum fuit in illo seorsum, potuit tentari et pati.
5. Vicissim autem quod Dominus, cum fuit in Divino Bono conjunctim, non potuerit a diabolis in inferno, nec ab hominibus in mundo, tentari et pati; quoniam illud non potest accedi, minus invadi.
6. Quod Dominus alternatim in binis illis statibus in mundo fuerit.
7. Quod Dominus non potuerit aliter fieri Justitia et Redemptio.
8. Quod simile fiat cum homine qui regeneratur a Domino.
9. Hoc ab experientia, ratione, et Scriptura Sacra.

Can n. 20 20. [DE DEO REDEMPTORE JESU CHRISTO.] CAPUT SEPTIMUM.
QUOD DOMINUS UNIVERIT DIVINUM VERUM DIVINO BONO AC DIVINUM BONUM DIVINO VERO, ITA HUMANUM CUM DIVINO PATRIS ET DIVINUM PATRIS CUM HUMANO, PER TENTATIONES, ET PLENE PER PASSIONEM CRUCIS.
1. Quod Dominus in mundo tentationes graves et immanes ab infernis in Se admiserit et subiverit, et quod demum ultimam illarum, quae fuit passio crucis.
2. Quod Dominus in tentationibus pugnaverit cum infernis, ac illa vicerit et subjugaverit.
3. Quod per id inferna in ordinem redegerit, et simul tunc caelos ubi angeli, et ecclesiam ubi homines quoniam unius status ab alterius pendet continenter.
4. Quod Dominus etiam per tentationes et reprobationes, et ultimo per passionem crucis, repraesentaverit statum ecclesiae, qualis tunc fuit quoad Divinum Verum, ita quoad Verbum.
5. Quod Dominus per impletionem Verbi, et per tentationes, et plene per illarum ultimam quae fuit passio crucis, glorificaverit Humanum.
6. Quod sic sustulerit damnationem universalem, quae non modo orbi Christiano sed etiam orbi universo et quoque caelo angelico imminuit.
7. Quod hoc intelligatur per “quod peccata mundi portaverit et sustulerit.”
8. Quod tentationes et reprobationes subiverit dum fuit in statu veri seorsum, qui fuit status exinanitionis Ipsius.
9. Quod conjunctio spiritualis hominis cum naturali, et naturalis hominis cum spirituali, fiat per tentationes.

Can n. 21 21. [DE DEO REDEMPTORE JESU CHRISTO.] CAPUT OCTAVUM.
QUOD POST EXACTAM UNITIONEM REDIERIT IN DIVINUM IN QUO AB AETERNO FUIT, UNA CUM ET IN GLORIFICATO HUMANO.
1. Quod Jehovae Deo ab aeterno fuerit Humanum quale est angelis in caelis, sed essentiae infinitae, ita Divinum; et quod Ipsi non fuerit Humanum quale est hominibus in terris.
2. Quod Jehovah Deus assumpserit Humanum quale est hominibus in terris, secundum Divinum suum ordinem; qui est, ut conciperetur, nasceretur, adolesceret, et successive imbueret Divinam Sapientiam et Divinum Amorem.
3. Quod ita univerit hoc Humanum cum Divino suo ab aeterno, et quod sic exiverit ex Patre et redierit ad Patrem.
4. Quod Jehovah Deus in hoc Humano et per illud exercuerit justitiam, et Se fecerit Redemptorem et Salvatorem.
5. Et quod per unitionem ejus cum Divino suo Se fecerit Redemptorem et Salvatorem in aeternum.
6. Quod Jehovah Deus per unionem hujus Humani cum Divino suo exaltaverit omnipotentiam suam, quod intelligitur per “sedere ad dextram Dei.”
7. Quod Jehovah Deus in hoc Humano sit supra caelos, illuminans universum lumine sapientiae, et inspirans in universum virtutem amoris.
8. Quod duo illa gratuito accipiant illi qui Ipsum ut Hominem adeunt, et secundum praecepta Ipsius vivunt.
9. Quod Jehovah Deus solus sit plenus Homo apud angelos.

Can n. 22 22. [DE DEO REDEMPTORE JESU CHRISTO.] CAPUT NONUM.
QUOD JEHOVAH DEUS SUCCESSIVE EXUERIT HUMANUM EX MATRE, ET INDUERIT HUMANUM EX PATRE; ET QUOD SIC HUMANUM ILLUD FECERIT DIVINUM.
1. Quod anima prolis sit ex patre, et quod illa in utero induat se corpore ex substantia matris; analogice, sicut semen in terra et ex substantia terrae.
2. Quod inde imago patris insit corpori, primum obscure, deinde plus et plus evidenter, sicut natus ad studia et officia patris se applicat.
3. Quod Christi corpus, quatenus a substantia Matris erat, non fuerit Vita in se; sed recipiens vitae a Divino in Ipso, quod fuit Vita in se.
4. Quod Christus, successive, sicut Divinam Sapientiam et Divinum Amorem exaltavit apud Se, susceperit in Se Divinam Vitam, quae est Vita in se.
5. Quod Christus, quantum suscepit Vitam in se ex
Divino in Se, tantum exuerit humanum ex Matre, ac induerit Humanum ex Patre.
6. Quod Christus per id Humanum suum fecerit Divinum, et ex filio Mariae Se [fecerit] Filium Dei.
7. Quod Christus Jesus ita et non aliter potuerit esse in angelis et hominibus, ac angeli et homines in Ipso.
8. Sed quia Maria Mater Ipsius postea repraesentavit ecclesiam, quod in illo respectu nominanda sit Mater Ipsius.
9. Quod Christus, cum in humano Matris fuit, in statu exinanitionis fuerit; ac tentari, reprobari, et pati potuerit.
10. Quod in hoc statu oraverit ad Patrem, quia tunc erat sicut absens ab Illo.

Can n. 23 23. [DE DEO REDEMPTORE JESU CHRISTO.] CAPUT DECIMUM.
QUOD DIVINUM AB AETERNO ET HUMANUM IN TEMPORE, UNITA SICUT ANIMA ET CORPUS, SINT UNA PERSONA, QUAE EST JEHOVAH.
1. Quod in Jesu Christo Divinum ab aeterno et Humanum in tempore unita sint sicut anima et corpus in homine.
2. Quod unitio fuerit et sit reciproca, et sic plena.
3. Consequenter quod Deus et Homo, hoc est, Divinum et Humanum, sint una Persona.
4. Quod in Humano Domini sint omnia Divina Patris simul.
5. Quod sic Dominus sit unicus et solus Deus, cui omnis potestas in caelis et in terris ab aeterno fuit, et in aeternum erit.
6. Quod sit “Primus et Ultimus,” “Principium et Finis,” “Qui fuit, est, et venturus,” “Alpha et Omega,” “Omnipotens.”
7. Quod sit “Pater aeternitatis,” “Jehovah Justitia,” “Jehovah Salvator et Redemptor,” “Jehovah Zebaoth.”
8. Quod illi qui Ipsum ut Jehovah et ut Patrem adeunt, et Ipsi uniuntur, fiant filii Ipsius, et dicantur “filii Dei.”
9. Quod hi sint receptacula Divini Humani Ipsius.

Can n. 24 24. [III] DE REDEMPTIONE.
[SUMMARIA.]
[Ex Indice Communium allata.]
[I.QUOD ECCLESIA DECLINET A BONO AD MALUM SUCCESSIVE.
II.QUOD FINIS ECCLESIAE SIT, QUANDO POTENTIA MALI ET INFERNI EST SUPER BONUM ET CAELUM.
III.QUOD SIMILITER ABEATUR AB INTERNO AD EXTERNUM.
IV.DESCRIPTIO FINIS ET PROGRESSIONIS, IN VERBO.
V.QUOD TUNC TOTALIS DAMNATIO IMMINEAT.
VI.QUOD DOMINUS REDEMERIT HOMINES ET ANGELOS.
VII.DE TENTATIONIBUS DOMINI CHRISTI.
VIII.QUOD REDEMPTIO NON DABILIS SIT NISI A DEO INCARNATO.]

[III. DE REDEMPTIONE] CAPUT PRIMUM.
QUOD ECCLESIA SUCCESSU TEMPORIS ABEAT A BONO CHARITATIS, ET TUNC AD FALSA FIDEI, AC EMORIATUR.
1. Quod ecclesia sit in caelis, et ecclesia in terris; et quod unum faciant, sicut internum et externum apud hominem.
2. Quod ecclesia utrobivis simul coram Domino sit, et coram angelis appareat, sicut unus homo.
3. Quod inde ecclesia comparari possit homini, qui primum est infans, dein juvenis, postea vir, et demum senex.
4. Quod ecclesia dum est infans sit in bono charitatis, dum juvenis et vir in veris fidei ex illo bono, et cum senex in conjugio charitatis et fidei.
5. Quod ecclesia, dum talis est et persistit, in aeternum duret; aliter vero si a bono charitatis infantiae suae recedit.
6. Quod si ecclesia a bono charitatis infantiae recedit,
caliget in veris, et cadat in falsa sicut caecus in foveas.
7. Quod quatuor essentialia ecclesiae sint cognitio Dei, cognitio bonorum charitatis, cognitio veritatum fidei, ac vita secundum illa.
8. Quod cum ecclesia a charitate recedit, etiam a quatuor illis recedat; et quod tunc falsa de Deo, de charitate, de fide, et de cultu influant.
9. Quod haec influant in ecclesiae primates, et ab his in populum, sicut a capite in corpus.
10. Quod falsa in primates influant, et a primatibus effluant, sint binae causae; una est amor dominandi ex amore sui, altera est intelligentia ex proprio et non ex Scriptura Sacra.
11. Quod tunc ex uno falso profluant falsa in continua serie, et hoc usque dum nihil veri superest.
12. Quod Scriptura Sacra, dum illa applicatur ad confirmationes, tunc totaliter falsificetur, et sic ecclesia pereat.

Can n. 25 25. [III. DE REDEMPTIONE] CAPUT SECUNDUM.
QUOD TUM FINIS ECCLESIAE {1} INSTET QUANDO POTENTIA MALI PER FALSA INCIPIT VALERE SUPER POTENTIAM BONI PER VERA, IN MUNDO NATURALI; ET SIMUL TUNC POTENTIA INFERNI SUPRA POTENTIAM CAELI.
@1 “INSTET”:–sic Sc.; N. legit “instat”$
1. Quod omnis homo post mortem veniat in suum bonum et inde verum, in quo fuit in mundo; similiter in suum malum et inde falsum.
2. Quod qui in bono et inde vero sunt, intrent in caelum; et qui in malo et inde falso, intrent in infernum.
3. Quod illi qui in bono sunt in terris, interius in veris sint; et si in falsis, usque post mortem vera bono suo conformia recipiant: contra vero illi qui in malis. Causa est quia bonum et malum sunt voluntatis, ac voluntas est esse hominis, ac intellectus inde existit.
4. Quod ex statu caeli et inferni in mundo spirituali cognoscatur quantum valet bonum super malum, aut malum super bonum, in terris; quoniam omnis homo post mortem colligitur ad suos, hoc est, in suum malum aut bonum venit, ac caelum et infernum sunt ex humano genere.
5. Quod hoc nequaquam possit cognosci in terris propter multas causas.
6. Quod inter caelum et infernum sit interstitium, quo malum ex inferno exhalatum ascendit, et bonum e caelo descendit, et sibi obviant.
7. Quod in medio interstitii sit aequilibrium inter bonum et malum.
8. Quod ex hoc aequilibrio cognoscatur quantum bonum valet contra malum, aut malum contra bonum.
9. Quod Dominus id ibi ponderet sicut in libra.
10. Quod aequilibrium illud versus caelum elevetur sicut malum valet contra bonum, et quod versus infernum deprimatur sicut bonum valet contra malum; quippe bonum e caelo deprimit illud, et malum ex inferno elevat illud.
11. Quod aequilibrium illud sit sicut scabellum pedum angelis caeli, in quod illorum bonum desinit, et super quo subsistit.
12. Quod secundum gradum quo aequilibrium illud {1} elevatur, felicitas angelorum caeli, ex bonis et inde veris illorum, diminuatur.
@1 “elevatur”:–sic Sc.; N. legit “elevetur”.$
13. Quod cum malum valet contra bonum in terris, simul tunc infernum valeat contra caelum.
14. Quod ex his pateat quod finis ecclesiae instet quando potentia mali valet super potentiam boni.
15. Dicitur potentia boni per vera, et potentia mali per falsa, quoniam potentia bono est per vera, et potentia malo est per falsa.

Can n. 26 26. [III. DE REDEMPTIONE] CAPUT TERTIUM.
QUOD SICUT ECCLESIA A BONO AD MALUM ABIT, ITA QUOQUE A CULTU INTERNO AD EXTERNUM.
1. Quod quantum malum crescit in ecclesia, tantum homo ecclesiae fiat externus.
2. Quod quantum homo ecclesiae fit externus, tantum fiat duplex; hoc est, malus in internis, et apparens bonus in externis.
3. Quod omnis homo post mortem tandem fiat qualis fuit in internis, non autem qualis fuit in externis.
4. Inde quoque est quod mundus, quia judicat ab externis, non cognoscat qualis est status ecclesiae; ita quoque, nec quomodo ecclesia decrescit et vergit ad suum finem.
5. Quod cuivis homini sit internum et externum, quae vocantur internus et externus homo.
6. Quod in interno homine dominetur voluntas, ita principalis vitae amor; sed quod in externo homine dominetur intellectus, qui vel manifeste vel prudenter vel astute favet interno.
7. Quod si internus homo malus est, et externus homo bonus, ille in hoc sit simulator et hypocrita.
8. Quod non aliquis homo quoad internum hominem sit bonus, nisi a Domino.

Can n. 27 27. [III. DE REDEMPTIONE] CAPUT QUARTUM.
QUOD PROGRESSIO ECCLESIAE AD FINEM, ET IPSE FINIS, IN VERBO PERMULTIS IN LOCIS DESCRIBATUR.
1. Quod successiva decrescentia boni et veri, et increscentia mali et falsi in ecclesia, in Verbo dicatur “vastatio” et “desolatio.”
3. Quod ipse finis ecclesiae sit “plenitudo [temporis].”
4. Quod etiam similia in Verbo intelligantur per “vesperam” et “noctem.”
5. Et quoque per haec apud Prophetas et Evangelistas:
“Tunc sol obscurabitur, luna non dabit lucem suam, stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur” [(Matth. xxiv. 29: Esai. Xiii. 10: Ezech. xxxii. 7: Joel ii. 10; iii. 4 [B.A. ii. 31]; iv. [B.A. iii.] 15 : Amos v. 20; viii. 9: Marc. xiii. 24: Luc. xxi. 25)].
6. Quod tunc non amplius sit ecclesia, modo quoad nomen; sed quod usque hoc residuum sit ibi, quod homo possit scire et intelligere vera ac facere bona si velit.

Can n. 28 28. [III. DE REDEMPTIONE] CAPUT QUINTUM.
QUOD IN FINE ECCLESIAE TOTALIS DAMNATIO HOMINIBUS IN TERRIS ET ANGELIS IN CAELIS IMMINEAT.
1. Quod omnis homo sit in aequilibrio quod est inter caelum et infernum, et inde in libero spectandi et se vertendi vel ad caelum vel ad infernum.
2. Quod omnis homo post mortem in hoc aequilibrium primum {1} veniat, et sic in similem statum vitae in quo fuit in mundo.
@1 veniat pro “veniet”$
3. Quod illi qui in mundo spectaverunt et se verterunt ad caelum vel ad infernum, consimiliter post mortem spectent et se vertant.
4. Quod in fine ecclesiae, dum potentia mali valet super potentiam boni, hoc aequilibrium distendatur et impleatur a malis qui alluunt e mundo.
5. Quo inde illud aequilibrium plus et plus elevetur versus caelum, et secundum approximationem {1} infestet angelos ibi.
@1 “infestet”:–sic Sc.; N. legit “infestat”.$
6. Quod omnes illi qui in elevato illo aequilibrio sunt, interius sint infernales et exterius morales.
7. Quod hi, quia tales sunt, perpetuo conentur destruere caelum quod supra illos est; quod etiam faciunt per astutias ex inferno, cum quo quoad interiora sua unum faciunt.
8. Inde est quod in fine ecclesiae etiam angelis caeli immineat interitus et inde damnatio.
9. Quod nisi tunc judicium fiat, nullus homo in terris potuerit salvari, nec aliquis angelus in caelis in salute sua subsistere.

Can n. 29 29. [III. DE REDEMPTIONE] CAPUT SEXTUM.
QUOD JEHOVAH DEUS, PER ADVENTUM SUUM IN MUNDUM, TOTALEM, ILLAM DAMNATIONEM SUSTULERIT; ET PER ID, HOMINES IN TERRIS ET ANGELOS IN CAELIS REDEMERIT.
1. Quod Ipse Jehovah Deus in mundum venerit, ad liberandum homines et angelos ab insultu et vi inferni, et sic a damnatione.
2. Quod id fecerit per pugnas contra infernum, et per victorias super illud; et quod illud subjugaverit, in ordinem redegerit, et suae obedientiae submiserit.
3. Quod etiam post hoc judicium creaverit, hoc est, formaverit, novum caelum, et per hoc novam ecclesiam.
4. Quod per illa Jehovah Deus Se miserit in potentiam salvandi omnes qui credunt in Ipsum et faciunt praecepta Ipsius.
5. Quod sic redemerit omnes in universo mundo et omnes in universo caelo.
6. Quod hoc sit Evangelium quod jussit ut in toto terrarum orbe praedicaretur.
7. Quod hoc Evangelium sit paenitentibus; non autem illis qui ex proposito transgrediuntur praecepta Ipsius.

Can n. 30 30. [III. DE REDEMPTIONE] CAPUT SEPTIMUM.
QUOD DOMINUS IN MUNDO GRAVISSIMAS TENTATIONES AB INFERNIS ET QUOQUE AB ECCLESIA JUDAICA SUSTINUERIT, ET QUOD PER VICTORIAS IN ILLIS OMNIA IN ORDINEM REDEGERIT, ET SIMUL HUMANUM SUUM GLORIFICAVERIT; ET QUOD SIC ANGELOS ET HOMINES REDEMERIT, AC IN AETERNUM REDIMAT.
1. Quod omnes tentationes spirituales sint pugnae contra mala et falsa, proinde contra inferna; et quod illae tentationes eo graviores sint quo spiritum hominis et simul corpus ejus invadunt, ac utrumque cruciant.
2. Quod Dominus omnium gravissimas tentationes sustinuerit, quia contra omnia inferna pugnaverit, et quoque contra mala et falsa Ecclesiae Judaicae.
3. Quod Ipsius tentationes parum descriptae sint apud Evangelistas; solum per pugnas cum bestiis, hoc est cum satanis in inferno, quadraginta diebus in deserto,-et postea per infestationes a diabolo,-et demum per dolores Ipsius in Gethsemane, et per atrocem passionem super crucem
[(Marc. i. 12, 13; Matth. iv. 1-11; Luc. iv. 1-13: Matth. xxvi. 36-46; Marc. xiv. 32-42; Luc. xl. 40-46; Joh. xviii. 1: Matth. xxvii. 26-50; Marc. xv. 15-37; Luc. xxiii. 25-46; Joh. xix. 1-30)].
Sed quod Ipsius tentationes seu pugnae cum infernis particularius et plenius describantur apud Prophetas et apud Davidem; quae, quia fuerunt invisibiles, non potuerunt manifestari (Esai. lxiii.).
Quod Dominus illas tentationes subiverit, ut inferna quae infestabant caelum et simul ecclesiam subjugaret, ac angelos et homines ab infestatione illa liberaret, et sic illos salvaret.
5. Quod finis omnium tentationum spiritualium sit perdomatio mali et falsi, ita quoque inferni; tum simul perdomatio externi hominis, in illum enim mala et falsa ex inferno influunt. Agitur enim in tentationibus de dominio mali super bonum, et externi hominis super internum; quare a cujus parte stat victoria, ab illius [parte] etiam stat dominatio. Dum itaque a parte boni stat victoria, bonum occupat dominium super malum, et quoque internus homo super externum.
6. Quod Dominus tentationes illas a pueritia usque ad ultimam vitae suae aetatem passus sit, et sic successive inferna subjugaverit, et successive Humanum suum glorificaverit; et quod in ultima tentatione super crucem, quae fuit omnium gravissima, plene vicerit inferna, ac Humanum suum Divinum fecerit.
7. Quod Dominus pugnaverit cum infernis et quoque contra falsa et mala Ecclesiae Judaicae, ut ipsum Divinum Verum seu Verbum, quod Ipse fuit: et quod passus sit Se reprobari, contumeliis affici, et necari, sicut tunc ecclesia fecit cum Verbo. Tale propemodum factum est cum prophetis, quia repraesentaverunt Dominum quoad Verbum; proinde cum Domino, qui fuit Ipse Propheta, quia ipsum Verbum. Quod ita factum sit, fuit secundum Divinum ordinem.{1}
@1 [ANNOTATIO E MARGINE:-]De repraesentationibus status ecclesiae a prophetis, et quoque ab Ezechiele, de quo quater dicitur quod “portet iniquitates domus Israelis,” et quod Dominus dictus sit “Maximus Propheta,” videatur Doctrina de Domino (n. 15-17).$

8. Quod imago victoriarum Domini super inferna, et glorificationis Humani Ipsius, per tentationes, sistatur in regeneratione hominis; nam sicut Dominus subjugavit inferna, et Divinum fecit Humanum suum, ita apud hominem subjugat illa, et facit eum spiritualem, et sic regenerat.
9. Notum est quod Dominus eripiat hominem a faucibus Diaboli, hoc est, inferni, ac elevet illum ad Se in caelum; et quod hoc faciat apud hominem per retractionem a malis, quae fit per contritionem et paenitentiam. Hae duae sunt tentationes quae sunt media regenerationis.{1}
@1 [ANNOTATIONES E MARGINE:-]Quod Dominus ut Propheta portaverit iniquitates Ecclesiae Judaicae, et non sustulerit {2} illas.
Quod glorificatio Ipsius, seu unitio cum Divino Patris sui, {3} quod in Ipso fuit sicut anima in homine, non potuerit fieri nisi per operationem reciprocam; quod Humanum cooperetur cum {4} Divino: quod tamen principaliter a Divino est; sed usque receptio, actio, seu reactio, ab Humano ut a Se.
Sed quod quantum conjunctum fuit, ageretur simul ab utroque.
Similiter ut homo regeneratur et fit spiritualis a Domino.
Quod dum infans, {5} fuerit sicut infans; quod dum puer, et ex puero, {6} creverit in sapientia (Luc. ii. 40, 50).
Quod non {7} potuerit nasci Sapientia, sed fieri secundum ordinem.
Quod progressus sit ad plenum conjunctionem.$
@2 “illas”:–sic Sc.; N. legit “illis”.$
@3 quod pro “quae”$
@4 Divino pro “Divinum”$
@5 fuerit pro “fuit”$
@6 creverit in sapientia:–N. legit “creavit sapientiam;” Sc. habet “crevit sapientiam”.$
@7 potuerit pro “potuit”$

Can n. 31 31. [III. DE REDEMPTIONE] {1} CAPUT OCTAVUM.
@1 Exemplo Scarensi CAPUT OCTAVUM deest.$
QUOD REDEMPTIO NON POTUERIT EFFICI, ET INDE NEC SALVATIO DARI, NISI A DEO INCARNATO.
1. Quod Verbum Veteris et Novi Testamenti doceat quod Deus incarnatus sit.
2. Quod omnis cultus ecclesiae ante Deum incarnatum adumbraverit et spectaverit Ipsum postea incarnatum; et quod inde et non aliunde cultus ille fuerit Divinus.
3. Quod Deus incarnatus sit “Jehovah Justitia nostra,” “Jehovah Redemptio nostra,” “Jehovah Salus nostra,” et “Jehovah Veritas nostra;” et quod haec omnia intelligantur per duo nomina, Jesus Christus.
4. Quod Deus non incarnatus non potuerit pugnare contra inferna, et illa vincere.
5. Quod Deus non incarnatus non potuerit tentari, et minus adhuc pati crucem.
6. Quod Deus non incarnatus non potuerit videri et cognosci, ita nec adiri, et sic non conjungi hominibus et angelis, nisi per Se incarnatum.
7. Quod fides in Deum non incarnatum non dabilis sit, sed modo in Ipsum incarnatum.
8. Inde est quod ab antiquis dictum sit quod nemo possit videre Deum et vivere; et a Domino, quod nemo viderit speciem Patris, nec audiverit vocem Ipsius.
9. Tum quod Deus antiquis Se videndum per angelos, in forma humana, quae forma fuit repraesentativa Dei incarnati.
10. Quod omnis operatio Dei fiat a primis per ultima; ita a Divino suo per Humanum suum. Inde est quod Deus sit “Primus et Ultimus,” “Qui fuit, qui est, et qui venturus.”
11. Quod in ultimus Dei sint omnia Divina simul; ita in Domino nostro Jesu Christo, omnia sui Patris.
12. Ex his sequitur quod Redemptio haud quaquam potuerit effici nisi a Deo incarnato.
13. Et quod salvatio nec possit dari nisi a Deo incarnato, ita non nisi quam a Domino Redemptore et Salvatore; quae salvatio est perpetua Redemptio.
14. Inde est quod illis qui credunt in Dominum Jesum Christum sit vita aeterna; et quod illis qui non credunt in Ipsum, non sit illa {1} vita.
@1 [ANNOTATIONES e marginibus collectae, quae sine dubio ad capita mox praecedentia pertinent:-]Quod ipsa Redemptio fuerit subjugatio infernorum et ordinatio caelorum, et sic praeparatio ad novam ecclesiam spiritualem.
Quod absque illa Redemptione nullus homo salvari potuerit, nec angeli in statu suae felicitatis subsistere.
Quod Dominus non modo homines sed etiam angelos redemerit. [(Videatur cap. vi.)]
Quod Redemptio fuerit opus pure Divinum.
Quod haec Redemptio non fieri potuerit nisi per Deum incarnatum. [(Videatur cap. viii.)]
Quod passio crucis fuerit ultima tentatio, quam ut Maximus Propheta sustinuit, et per quam etiam vere {2} subjugavit inferna, et {3} glorificavit Humanum suum; sic quod fuerit medium Redemptionis, sed non Redemptio.
Quod passio crucis fuerit ipsa Redemptio, sit fundamentalis error ecclesiae.
Quod ille error, una cum errore de tribus Personis Divinis ab aeterno, perverterit totam ecclesiam, adeo ut non aliquod residuum spirituale ejus supersit.
(Enumerentur errores ex Redemptione hodierna, quod sit passio crucis.)

Quod falsa fidei {4} non conjungi possint cum bono charitatis. De successivis illis [statibus] praedicta apud Danielem et Prophetas.
De Christo (Matth. xxiv.).$
@2 subjugavit pro “subjugaverit”$
@3 glorificavit pro “glorificaverit”$
@4 non pro “ne”$

Can n. 32 32. [IV.] DE SPIRITU SANCTO.
{1} UNIVERSALIA.
@1 Verba sequentia, per quai lineae clalmi ductae sunt, in exemplo Nordenscoeldii usque sunt facilia lectu:–“Universalia. Attributa propria, non communia seu communicabilia; aliter, attributa essentialia.”$
I.QUOD SPIRITUS SANCTUS SIT DIVINUM QUOD PROCEDIT A DEO UNO, INFINITO, OMNIPOTENTE, OMNISCIENTE, ET OMNIPRAESENTE.
II.QUOD SPIRITUS SANCTUS, IN SUA ESSENTIA, SIT IPSE ILLE DEUS; SED QUOD IN SUBJECTIS UBI RECIPITUR, SIT DIVINUM PROCEDENS.
III.QUOD DIVINUM, QUOD VOCATUR SPIRITUS SANCTUS, PROCEDAT AB IPSO ILLO DEO PER HUMANUM IPSIUS, COMPARATIVE SICUT ID QUOD AB HOMINE PROCEDIT, HOC EST, QUOD DOCET ET OPERETUR, AB ANIMA EJUS PER CORPUS EJUS.
IV.QUOD DIVINUM, QUOD VOCATUR SPIRITUS SANCTUS, PROCEDENS A DEO PER HUMANUM IPSIUS, TRANSEAT CAELUM ANGELICUM, ET PER HOC IN MUNDUM, ITA PER ANGELOS IN HOMINES.
V.QUOD INDE PER HOMINES AD HOMINES, ET IN ECCLESIA IMPRIMIS PER CLERICOS AD LAICOS. QUOD SANCTUM CONTINUE DETUR, ET RECEDAT SI NON ADITUR DOMINUS.
VI.QUOD DIVINUM PROCEDENS, QUOD VOCATUR SPIRITUS SANCTUS, IN PROPRIO SENSU SIT SANCTUM VERBUM, ET IBI DIVINUM VERUM.
VII.ET QUOD OPERATIO EJUS SIT INSTRUCTIO, REFORMATIO, ET REGENERATIO, ET INDE VIVIFICATIO ET SALVATIO.
VIII.QUOD QUANTUM QUIS COGNOSCIT ET AGNOSCIT DIVINUM VERUM QUOD
PROCEDIT A DOMINO, TANTUM COGNOSCAT ET AGNOSCAT DEUM; ET QUOD QUANTUM QUIS FACIT DIVINUM HOC VERUM, TANTUM SIT IN DOMINO ET DOMINUS IN ILLO.
IX.QUOD SPIRITUS, RESPECTIVE AD HOMINEM, SIT EJUS INTELLIGENTIA, ET QUICQUID INDE PROCEDIT ({1} UT EJUS OPERATIO ET VIRTUS).
@1 “(ut ejus operatio et virtus)”:–sic Sc.; haec verba alteri exemplo desunt.$

Can n. 33 33. [IV. DE SPIRITU SANCTO] CAPUT PRIMUM.
QUOD SPIRITUS SANCTUS SIT DIVINUM QUOD PROCEDIT A DEO UNO, INFINITO, OMNIPOTENTE, OMNISCIENTE, ET OMNIPRAESENTE, PER HUMANUM IPSIUS IN MUNDO ASSUMPTUM.
1. Quod Spiritus Sanctus non per Se seu singulatim sit Deus, nec quod procedat a Deo per Filium ut Persona a Personis, secundum doctrinam ecclesiae hodiernae.
2. Quod hoc prorsus non quadret, quia definitur persona quod sit non pars et qualitas in alio, sed quod proprie subsistit.
3. Tum [dicitur,] quod tametsi proprietas et qualitas unius ab alterius sint separatae, usque ab una et individua essentia sint.
4. Quod inde inevitabiliter resultat non modo idea sed etiam confessio trium Deorum, qui tamen ex fide Christiana non dicentur tres sed unus, secundum Symbolum Athanasii.
5. Quod veritas sit, quod ab aeterno seu ante creationem non fuerint tres Personae, quarum unaquaevis fuit Deus; ita non tres infiniti, tres increati, tres immensi, aeterni, omnipotentes,-sed Unus.
6. At quod post creationem exorta sit Divina Trinitas; quoniam tunc ex Patre natus est Filius, et a Patre per Filium procedit Sanctum quod vocatur Spiritus Sanctus.
7. Quod inde, quia Pater est anima et vita Filii, ac Filius humanum corpus Patris, ac Spiritus Sanctus Divinum procedens, sequatur quod consubstantiales sint; et inde quod non singulatim sed conjunctim subsistant.
8. Et quod quia proprietas unius secundum ordinem derivetur et transcendat in alterum, et ab hoc in tertium, sint una Persona, ita unus Deus.
9. {1} Comparative, sicut in unoquovis angelo et in unoquovis homine, ab anima per corpus {2} procedit omnis operatio.
@1 Comparative pro “Comparatim”$
@2 “procedit”:–sic Sc.; N. legit “procedat”.$
10. Quod ratio illustrata per Scripturam Sacram hoc percipiat; proinde quod sit Trinitas Personae quae est Trinitas Dei; non autem trinitas personarum, quia haec est trinitas deorum.

Can n. 34 34. [IV. DE SPIRITU SANCTO] CAPUT SECUNDUM.
QUOD SPIRITUS SANCTUS, QUI A DEO UNO PER HUMANUM IPSIUS PROCEDIT, IN ESSENTIA SUA SIT IDEM DEUS; SED QUOD APPARENTER AD SUBJECTA, QUAE IN SPATIIS SUNT, SIT DIVINUM PROCEDENS.
1. Quod Deus qualis fuit ante creationem, talis sit post illam; ita qualis fuit ab aeterno, talis sit in aeternum.
2. Quod Deus ante creationem non fuerit in extenso spatio; ita nec post creationem in aeternum.
3. Consequenter quod Deus sit in spatio absque spatio, et in tempore absque tempore.
4. Quod sic Spiritus Sanctus, qui procedit a Deo uno per Humanum Ipsius, sit idem Deus.
5. Quod de Deo, quia est ubivis idem, non dici possit quod procedat, nisi apparenter ad spatia, quia haec procedunt; proinde apparenter ad subjecta, quae in spatiis sunt.
6. Et quia haec sunt in mundo creato, sequitur quod Spiritus Sanctus ibi sit Divinum procedens.
7. Quod omnipraesentia Dei plene convincat quod Spiritus Sanctus sit Divinum procedens a Deo uno et individuo, et non Deus ut Persona per Se.

Can n. 35 35. [IV. DE SPIRITU SANCTO] CAPUT TERTIUM.
QUOD DIVINUM QUOD VOCATUR SPIRITUS SANCTUS, PROCEDENS A DEO PER HUMANUM IPSIUS, TRANSEAT PER CAELUM ANGELICUM IN MUNDUM, ITA PER ANGELOS IN HOMINES.
1. Quod Deus unus in Humano suo sit supra caelum angelicum, apparens ibi ut Sol, a quo procedit amor ut calor, et sapientia ut lux.
2. Quod sic sanctum Dei, quod vocatur Spiritus Sanctus, influat ordine in caelos,-immediate in caelum supremum quod vocatur tertium, immediate et quoque mediate in caelum medium quod vocatur secundum, similiter in caelum ultimum quod vocatur primum.
3. Quod per hos caelos influat in mundum, et per hunc in homines ibi.
4. Quod tamen angeli caeli non sint Spiritus Sanctus.
5. Quod omnes caeli, una cum ecclesiis in terris, sint in visu Domini sicut unus Homo.
6. Quod solus Dominus sit anima et vita illius Hominis, et quod omnes qui animantur et vivunt ab Ipso sint corpus Ipsius. Inde est quod dicatur quod fideles faciant corpus Domini, et quod illi sint in Ipso, et Ipse in illis.
Quod Dominus in angelos caeli et in homines ecclesiae influat in quadam similitudine quemadmodum anima in corpus apud hominem.

Can n. 36 36. [IV. DE SPIRITU SANCTO] CAPUT QUARTUM.
QUOD INDE [TRANSEAT] PER HOMINES AD HOMINES, ET IN ECCLESIA IMPRIMIS PER CLERICOS AD LAICOS.
1. Quod nemo possit accipere Spiritum Sanctum nisi a Domino Jesu Christo, quia Ille a Deo Patre per Ipsum procedit, {1} et per Spiritum Sanctum intelligitur Divinum procedens.
@1 “et per”:–sic Sc.; N. legit “Per”$
2. Quod nemo possit Spiritum Sanctum, hoc est Divinum Verum et Bonum, accipere, nisi qui Dominum immediate adit, et simul in dilectione est.
3. Quod Spiritus Sanctus, hoc est, Divinum procedens, nunquam fiat hominis; sed quod constanter sit Domini apud illum.
4. Quod ideo Sanctum, quod intelligitur per Spiritum Sanctum, non inhaereat, et quod nec maneat, nisi quamdiu homo, qui illud accepit, ac in Dominum credit, et simul in doctrina veri ex Verbo est, et in vita secundum illam.
5. Quod Sanctum, quod intelligitur per Spiritum Sanctum, non transferatur ab homine in hominem, sed a Domino per hominem in hominem.
6. Quod Deus Pater non mittat Spiritum Sanctum, hoc est Divinum suum, per Dominum in hominem; sed quod Dominus mittat illum a Deo Patre.{1}
@1 [ANNOTATIONES E MARGINE, quae fortasse hic pertineant:-]Quod Spiritus Sanctus sit Divina operatio et virtus procedens a Deo uno.
Quod procedat ex Domino et a Deo Patre.
Quod procedat ex Domino a Deo Patre, et non vicissim$
7. Quod clericus, quia ex Verbo docturus est doctrinam de Domino, deque redemptione et salvatione ab Ipso, inaugurandus sit per sponsionem Spiritus Sancti, et per repraesentationem translationis Ejus; sed quod {1} a clerico recipiatur secundum fidem vitae ejus.
@1 a pro “e”$
8. Quod Divinum, quod intelligitur per Spiritum Sanctum, a Domino per clericum procedat ad laicum, per praedicationes, secundum receptionem doctrinae veritatis inde.{1}
@1 [ANNOTATIONES E MARGINE, quae forte sunt hic legendae:–]Quod procedat, ad clericos, et ab his ad laicos.
Quod influens [sit] in {2} homines qui in Dominum {3} credunt, et si secundum ordinem, in clericos, et sic per hos in laicos.$
@2 “homines”:–sic Sc.; N. legit “homine”.$
@3 credunt:–Sc. habet “credent”; N. legit “cadunt”.$
9. Et quod per sacramentum Sanctae Cenae, secundum paenitentiam ante illud.

Can n. 37 37. [IV. DE SPIRITU SANCTO] CAPUT QUINTUM.
QUOD DIVINUM PROCEDENS, QUOD VOCATUR SPIRITUS SANCTUS, IN PROPRIO SENSU SIT VERBUM, UBI SANCTUM DEI.
1. Quod Verbum sit ipsum Sanctum, in Ecclesia Christiana, ex Divino Domini, quod inibi est et inde est. Quare Divinum procedens, quod vocatur Spiritus Sanctus, in proprio sensu est Verbum et Sanctum Dei.{1}
@1 [ANNOTATIONES E MARGINE, quae fortasse sit hujus loci:–]Quod [Spiritus Sanctus] procedat a Domino per Verbum.
2. Quod Dominus sit Verbum, est quia illud a Domino est, et de Domino, et sic in sua essentia Ipse Dominus.
3. Quod Dominus, quia est Verbum, sit solus Sanctus, et quod sit “Sanctus Israelis,” qui toties nominatur apud Prophetas, de quo etiam ibi dicitur quod sit solus Deus.
4. Quod inde sit quod locus ubi fuit arca in tabernaculo,–quia in illo fuit Lex, principium Verbi, super qua propitiatorium, et super hoc cherubim, quae omnia significabant Dominum ut Verbum,–{1} dictus fuerit “Sanctuarium,” et “Sanctum Sanctorum.”
@1 dictus pro “dicta”$
5. Quod etiam inde sit quod Nova Hierosolyma, quae est ecclesia quae solum Dominum adit ac vera ex Verbo Ipsius haurit, dicatur “sancta,” et quoque “urbs sanctitatis;” et quod homines in quibus ecclesia illa est [dicantur] “populus sanctitatis;” quod etiam haec ecclesia sit “regnum sanctorum” quod in aeternum perstabit (apud Danielem).
Quod Prophetae et Apostoli, quia Verbum per illos scriptum est, dicantur “sancti.”
7. Quod Spiritus Sanctus, ex Sancto Verbo quod docetur a Domino , dicatur “Spiritus Veritatis;” de quo dicit Dominus, quod non ex se sed ex Dominus loquatur; tum quod Ipse sit ille.
8. Quod ei qui loquitur verbum “contra Spiritum Sanctum” non remittatur, est quia negat Divinitatem Domini et sanctitatem Verbi; huic enim non est religio.
9. Quod ei qui “loquitur verbum contra Filium Hominis” remittatur, est quod ei [remittatur] qui negat hoc et illud esse Divinum Verum ex Verbo in ecclesia, modo credat quod in Verbo et ex Verbo sint Divina Vera. “Filius Hominis” est Divinum Verum ex Verbo in ecclesia; et hoc non potest ab omnibus videri.

[IV. DE SPIRITU SANCTO] CAPUT SEXTUM.
[Hujus transactionis capita vi., vii., viii., cum hoc opusculum ex autographo transcribebatur, inveniri non potuerunt.]
QUOD VIRTUS ET OPERATIO DIVINA, QUAE INTELLIGITUR PER SPIRITUM SANCTUM, SIT {1} INSTAURATIO, REFORMATIO, REGENERATIO; ET SECUNDUM HAS VIVIFICATIO, SANCTIFICATIO ET JUSTIFICATIO; ET SECUNDUM HAS PURIFICATIO A MALIS, REMISSIO PECCATORUM, ET SALVATIO.{2}
@1 “INSTAURATIO”:–sic N.; Scarensi exemplo, hoc caput deest. Videatur INDEX COMMUNIUM, ubi legimus “INSTRUCTIO,” quod praeferendum est.$
@2 [E margine allatum.]$

[IV. DE SPIRITU SANCTO] CAPUT SEPTIMUM.
[QUOD QUANTUM QUIS COGNOSCIT ET AGNOSCIT DIVINUM VERUM QUOD PROCEDIT A DOMINO, TANTUM COGNOSCAT ET AGNOSCAT DEUM; ET QUOD QUANTUM QUIS FACIT DIVINUM HOC VERUM, TANTUM SIT IN DOMINO ET DOMINUS IN ILLO.{1} ]
@1 [Vid. UNIVERSALIA, VIII.; pag. 42.]$

[IV. DE SPIRITU SANCTO] CAPUT OCTAVUM.
[QUOD SPIRITUS RESPECTIVE AD HOMINEM SIT EJUS INTELLIGENTIA, ET QUICQUID INDE PROCEDIT,–UT EJUS OPERATIO ET VIRTUS.{1} {2}
@1 [Vid. UNIVERSALIA, IX.; pag.42.]$
@2 [ANNOTATIO E MARGINE, quae forsitan hic sit legenda:-]Quod per spiritum hominis intelligatur ejus intelligentia, et sic sit quoque ex illo procedens ejus operatio et virtus.$

Can n. 38 38. [V.] DE DIVINA TRINITATE.
[SUMMARIA.]
[Ex Indice Communium allata.]
[I.QUOD SIT DIVINA TRINITAS.
II.QUOD PATER, FILIUS, ET SPIRITUS SANCTUS SINT TRIA ESSENTIALIA UNIUS DEI.
III.QUOD TRINITAS NON FUERIT ANTE MUNDUM CREATUM.
IV.QUOD TRINITAS POST MUNDUM CREATUM FACTA SIT IN JESU CHRISTO.
V.QUOD HAEC TRINITAS SIT EX VERBO, UT [ET] EX SYMBOLO APOSTOLICO; NON EX NICAENO.
VI.IDEAE ABSONAE, EX TRINITATE NICAENA.
VII.QUOD HAEC TRINITAS PERVERTERIT ECCLESIAM.
VIII.QUOD ETIAM FALSIFICAVERIT VERBUM.
IX.QUOD INDE SIT ILLA “AFFLICTIO” ET “DESOLATIO” PRAEDICTA A DOMINO.
X.QUOD NULLA SALVATIO, NISI NOVA ECCLESIA A DOMINO INSTAURETUR.
XI.QUOD TRINITAS SIT IN DOMINO SALVATORE; PROINDE QUOD IPSE SOLUS ADEUNDUS SIT, UT SIT SALUS, SEU VITA AETERNA.]

(OBSERVANDA.)
(1.) Quod idea vulgi de Trinitate Divina sit, quod Deus Pater sedeat in alto, et Filius Ipsius ad dextram Ipsius, et [quod illi] remittant Spiritum ad homines.
(2.) Quod idea cleri de Trinitate sit, quod sint tres Personae, quarum unaquaevis [est] Deus et Dominus, et quod tribus [sit] una eademque essentia.
(3.) Quod idea sapientum e clero sit, quod sint tres proprietates et qualitates, communicabiles; {1} incommunicabiles autem per tres personas intelliguntur.
@1 incommunicabiles autem pro “autem incommunicabiles”$
(4.) Quod Divina Trinitas sit ex Scriptura Sacra et ex ratione.
(5.) Quod ex trinitate Personarum inevitabiliter sequatur trinitas Deorum.
(6.) Quod si Deus unus est, {1} necessaria sit Trinitas Dei, et sic Trinitas Personae.
@1 necessaria:–Sc. habet “recessoria;” N. primum legit “recessoria,” sed “necessaria” inter lineas sriptum est.$
(7.) Quod Trinitas Dei, quae etiam est Trinitas Personae, sit {1} in Deo incarnato, seu Jesu Christo.
@1 “in”:–sic Sc.; N. legit “a”. (Videatur cap. iv. 7.)$
(8.) Confirmatur ex Scriptura Sacra:
(9.) Et quoque ex ratione (quod sit trinitas in unoquovis homine).
(10.) Quod Ecclesia Apostolica nusquam cogitaverit de trinitate Personarum: ex Symbolo.
(11.) Quod trinitas personarum primo inventa sit a Concilio Nicaeno.
(12.) Quod inde derivata sit in ecclesias post illud, usque ad hodiernum tempus.
(13.) Quod non prius quam hodie potuerit doctrina illa rectificari.
(14.) Quod trinitas personarum totam ecclesiam inverterit, et falsificaverit omnia et singula ejus.
(15.) Quod omnes dicerent quod excedat captum, et quod intellectus captandus sit sub obedientia fidei. Quid “Filius natus ab aeterno”?
(16.) Quod in Domino sit una Trinitas, et quod in Trinitate sit Unitas.

Can n. 39 39. [V. DE DIVINA TRINITATE] CAPUT PRIMUM.
QUOD DIVINA TRINITAS SIT; VIDELICET, PATER, FILIUS, ET SPIRITUS SANCTUS.
1. Quod Unitas Dei, in toto terrarum orbe ubi religio et sana ratio, agnita et recepta sit.
2. Quod ideo Trinitas Dei non potuerit nota esse; nam si nota fuisset, immo si modo dicta, homo de Trinitate Dei cogitavisset pluralitatem Deorum; quam religio et quoque sana ratio abhorrent.
3. Quod ideo Trinitas Dei non potuerit nisi ex revelatione cognosci, ita non nisi quam ex Verbo; nec recipi nisi Trinitas etiam sit Unitas Dei, nam alioqui foret contradictio, quae parit non ens.
4. Quod Trinitas Dei actualiter non exstiterit priusquam Filius Dei, Salvator mundi, natus est; et quod nec prius Unitas in Trinitate et Trinitas in Unitate.
5. Quod salus generis humani a Trinitate Dei, quae simul est Unitas, pendeat.
6. Quod per Trinitatem Dei quae simul est Unitas, intelligatur Divina Trinitas in una Persona.
7. Quod Dominus, Salvator mundi, docuerit quod sit Divina Trinitas; videlicet, Pater, Filius, et Spiritus:
Jussit enim discipulis ut baptizarent in nomine Patris, Filii, et Spiritus Sancti.
Dixit etiam quod ad illos, ex Patre, mitteret Spiritum Sanctum.
Nominavit etiam saepenumero Patrem, et Se Filium Illius, et inspiravit in discipulos, dicens, “Accipite Spiritum Sanctum.”
Porro, cum Jesus baptizatus est in Jordane, vox e Patre exivit, dicens, “Hic est Filius meus dilectus,” et Spiritus apparuit sub specie columbae supra Ipsum.
Dixit etiam angelus Gabriel ad Mariam, “Spiritus Sanctus veniet super te, et Virtus Altissimi obumbrabit te, et Sanctum quod nascitur ex te vocabitur Filius Dei:” “Altissimus” est Deus Pater.
Apostoli etiam in suis epistolis multoties nominant Patrem, Filium, et Spiritum Sanctum; et Johannes in sua prima [dicit] “Sunt tres qui testificantur in caelo, Pater, Verbum, et Spiritus Sanctus;” etc.

Can n. 40 40. [V. DE DIVINA TRINITATE] CAPUT SECUNDUM.
QUOD TRES ILLI, PATER, FILIUS, ET SPIRITUS SANCTUS, SINT TRIA ESSENTIALIA UNIUS DEI; QUONIAM SUNT UNUM, QUEMADMODUM ANIMA, CORPUS, ET OPERATIO UNUM SUNT APUD HOMINEM.
1. Quod Divina Trinitas, quae simul est Unitas, nequaquam possit ab ullo comprehendi, nisi sicut anima, corpus, et operatio procedens apud hominem; consequenter, nisi ipsum Divinum quod vocatur Pater sit anima, Humanum quod vocatur Filius sit corpus animae, {1} et Spiritus Sanctus sit operatio procedens.
@1 et pro “et quod”$
2. Quod ideo in Ecclesia Christiana ubivis agnoscatur quod in Christo Deus et Homo, hoc est, Divinum et Humanum, sint una Persona, sicut anima et corpus in homine. Hoc agnoscitur ibi ex Symbolo Athanasii.
3. Quare qui cognoscit unionem animae et corporis, ac inde operationem, cognoscit Trinitatem et simul Unitatem Dei, in quadam umbra.
4. Quod rationalis homo sciat, aut scire possit, quod anima filii sit ex patre, et quod anima induat se corpore in utero matris, et quod postea ex utroque procedat omnis operatio.
5. Quod qui scit unionem animae et corporis, etiam sciat, aut scire possit, quod vita animae sit in corpore, et quod sic vita corporis sit vita animae.
6. Consequenter, quod anima vivat, proinde sentiat et operetur, in corpore et ex corpore; et quod corpus vivat, sentiat, et operetur ex se dum ex anima.
7. Quod hoc sit quia omnia animae sunt corporis, et omnia corporis sunt animae; inde et non aliunde est unio illorum.
8. Quod modo apparentia sit quod anima operetur separatim, a se per corpus; cum tamen operatur in corpore et ex corpore.
9. Quod ex his homo rationalis, qui commercium animae et corporis novit, possit comprehendere haec Domini verba:–Quod Pater et Ipse unum sint; quod omnia Patris sua sint, et omnia sua Patris; quod omnia Patris ad Ipsum veniant; quod Pater dederit omnia in manum Filii; quod sicut Pater operatur etiam Filius operetur; quod qui videt et cognoscit Filium etiam videat et cognoscat Patrem; quod qui unum sunt in Filio, unum sint in Patre; quod nemo viderit Patrem nisi Filius, qui in sinu Patris est, [et qui Ipsum] exposuit; quod Pater in Filio sit, et Filius in Patre; quod nemo veniat ad Patrem, nisi per Filium; quod sicut Pater habet vitam in Se Ipso, ita dederit Filio habere vitam in Se Ipso; quod in Jesu Christo omnis plenitudo Divinitatis habitet corporaliter: praeter plura. Per “Filium” ibi intelligitur Humanum Patris.
10. Quod ex his sequatur quod Divinitas et Anima Filii Dei, Salvatoris nostri, non sint distincte duo, sed unum et idem. Quod Filius Dei sit Humanum Dei Patris, super plene ostensum est; quid enim aliud Maria Mater peperit quam Humanum, in quo Divinum ex Deo Patre fuit?
Inde a nativitate “Filius Dei” vocatus est; dicit enim angelus Gabriel ad Mariam, “Sanctum quod nascitur ex te vocabitur Filius Dei;” et Sanctum quod nascebatur ex Maria fuit Humanum in quo Divinum ex Patre.

Can n. 41 41. [V. DE DIVINA TRINITATE] CAPUT TERTIUM.
QUOD ANTE MUNDUM CREATUM NON FUERIT TRINITAS DEI.
1. Quod Deus sit unus, Scriptura Sacra docet, et ratio a Domino illustrata ibi et inde videt. At quod Deus {1} fuerit triunus ante mundum creatum, Scriptura Sacra non docet, et ratio inde illustrata non videt. Quod apud Davidem dicatur de Filio, “Hodie genui Te,” non est ab aeterno, sed in plenitudine temporis: venturum enim in Deo est praesens, ita hodie; similiter ut hoc apud Esaiam, “Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, cujus nomen Deus, Heros, Pater aeternitatis.”
@1 fuerit pro “sit”$
2. Quae mens rationalis, dum audit quod ante mundum creatum fuerint tres Divinae Personae, nominatae Pater, Filius, et Spiritus Sanctus, non secum {1} dicit dum de illis cogitat, “Quid est, quod Filius natus sit a Deo Patre ab aeterno? et quomodo potuit nasci? tum quid est Spiritus Sanctus procedens a Deo Patre per Filium ab aeterno? et quomodo potuit procedere et fieri Deus per Se? aut quomodo potuit persona gignere personam ab aeterno? et utraque producere personam? Estne persona persona? Quomodo possunt tres Personae, quarum unaquaevis est Deus, conjungi in unum Deum, aliter quam in unam Personam? et hoc tamen est contra theologiam; illud autem cum illa. Quomodo potest Divinitas distingui in tres Personas, et tamen non in tres Deos, cum tamen unaquaevis Persona est Deus? Quomodo potest Divina essentia, quae est una, eadem, et individua, cadere in numerum, proinde vel dividi vel multiplicari? et quomodo potuerunt tres Divinae Personae una esse et conferre rationes in non-extenso spatii, quale fuit ante mundum creatum? Quomodo a Jehovah Deo, qui unus, et inde solus infinitus, immensus, aeternus, omnipotens, potuerunt produci tres Ipsi {2} aequales? Quomodo potest concipi trinitas personarum in Unitate Dei, ac Unitas Dei in trinitate personarum?” Praeter quod idea pluralitatis destruat ideam unitatis, et vicissim. Forte etiam cogitaretur quod si hoc dabile sit, etiam dabile fuisset Graecis et Romanis omnes suos Deos, qui multi, per solam identitatem essentiae, in unum Deum compingere.
@1 dicit pro “dixit”$
@2 “aequales”:–sic Sc.; N. legit “aequalitates”.$
3. Mens rationalis in volvendo et versando Trinitatem Personarum in Divinitate ab aeterno, potuisset etiam pensitare, cui usus fuit quod ante mundum creatum natus sit Filius, et quod a Patre per Filium exiverit Spiritus Sanctus. “Num fuit usus ut tres [conferrent rationes] quomodo crearetur universum, et quod sic tres illud crearent? cum tamen universum a Deo uno creatum est: nec fuit ut Filius redimeret, cum tamen redemptio facta est post mundum creatum in plenitudine temporis: nec {1} fuit ut Spiritus Sanctus sanctificaret, quia nondum homo qui sanctificandus. Si ergo illi usus fuerunt in idea Dei, usque illa non ante mundum, sed post illum, actualiter exstitit. Ex quo sequitur quod Trinitas ab aeterno non fuerit realis Trinitas, sed idealis; et plus adhuc Trinitas Personarum.”
@1 fuit pro “quod”$
4. Quis in ecclesia potest, in legendo Symbolum Athanasii, intelligere hoc?-quod ex veritate Christiana sit quod unaquaevis Persona singulatim sit Deus, et quod tamen non liceat ex Catholica religione numerare tres Deos. Annon sic religio illi aliud est quam veritas? et quod tres personae ex veritate sint tres dii, sed quod ex religione sint unus Deus?
5. Quod trinitas personarum in Divinitate ante mundum creatum, non veniret in alicujus mentem, a tempore Adami usque ad adventum Domini, ut patet a Verbo Veteris Testamenti, et ab historiis de religione antiquorum.
Quod nec venerit in mentem Apostolorum, ut patet e scriptis illorum in Verbo.
Quod nec venerit in mentem alicujus in Ecclesia Apostolica, quae fuit ante Concilium Nicaenum, ut patet a Symbolo Apostolico, {1} in quo non aliquis Filius ab aeterno, sed Filius natus a Maria Virgine nominatur.
Quod trinitas personarum ab aeterno non modo sit supra rationem, sed contra illam.
Est contra rationem quod tres Personae creaverint universum; quod tres Personae fuerint, et unaquaevis Deus, et non tres Dii sed unus, et tunc tres Personae et non una Persona.
Numne Ecclesia futura Nova nuncupatura sit saeculum Ecclesiae Veteris obscurum aut barbarum, quando coluerunt tres Deos? Similiter sunt irrationalia illa quae ex trinitate illa devenerint.
@1 in pro “cum”. Exemplum Scarense habet “in,” inter lineas scriptum.$
6. Quod trinitas Personarum in Divinitate ab aeterno primum tradita sit a Concilio Nicaeno, ut patet a duobus Symbolis Nicaeno et Athanasiano; et quod postea ut principale dogma, ac ut caput doctrinarum, ab ecclesiis post illud usque ad hodiernum diem recepta sit.
Quod {1} trinitas illa tradita sit a Concilio Nicaeno, fuerunt binae causae; prima, quod non aliter dispergere sciverint scandala Arii, qui Divinitatem Domini negabat; altera, quia non intellexerint illa quae scripta sunt per Johannem Evangelistam
(cap. i. 1, 2, 10, 14; cap. xvi. 28; cap. xvii 5).
(Quomodo illa intelligenda sunt, videatur supra.)
@1 “trinitas illa”;–sic Sc.; N. legit “trinitas”.$
7. Quod Divinitas ante mundum creatum, secundum Concilium Nicaenum et ecclesias post illud, credita sit constare ex tribus Personis, quarum unaquaevis erat Deus, et quod a prima Persona nata sit secunda, et ex duabus illis exiverit tertia, non modo est supra intellectum sed etiam contra illum, et fides paradoxi quod est contra rationem intellectus. Est fides in qua non aliquid ecclesiae est, sed est persuasio falsi quae et qualis detur apud illos qui insaniunt in religiosis; sed usque insanire in religiosis hic non dicitur de illis qui non vident contradictoria et contraria Scripturae Sacrae, et tamen credunt illa; ita non de Concilio Nicaeno, nec de ecclesiis post illud ab illo, quia non viderunt.

Can n. 42 42. [V. DE DIVINA TRINITATE] CAPUT QUARTUM.
QUOD TRINITAS DEI POST MUNDUM CREATUM FACTA SIT, ET ACTUALITER IN PLENITUDINE TEMPORIS, ET TUNC IN DEO INCARNATO, QUI EST DOMINUS, SALVATOR JESUS CHRISTUS.
1. Quod Trinitas Dei ante mundum creatum non exstiterit, nec potuerit existere tum quod sint tria essentialia unius Personae in Deo Homine, ex quibus praedicatur Trinitas Dei, supra ostensum est.
2. Quod Deus ut Verbum in mundum venerit, et in Maria Virgine assumpserit Humanum, et quod Sanctum inde natum sit vocatum “Filius Altissimi,” Filius Dei,” “Filius Unigenitus,” ex Verbo Veteri ubi praedicitur, et ex Verbo Novo ubi describitur, notum est.
3. Cum itaque Deus Altissimus, qui est Pater, per Divinum suum procedens, quod est Spiritus Sanctus, in Virgine Maria concepit Humanum, sequitur quod Humanum ex conceptione illa natum sit Filius, et Divinum concipiens sit Pater, et quod utrumque simul sit Dominus Deus Salvator Jesus Christus, Deus et Homo.
4. Sequitur etiam quod Divinum Verum, quod est Verbum, in quo Divinum Bonum, a Patre, fuerit semen, ex quo Humanum conceptum est. Ex semine est anima, et per animam est corpus.
5. Ad confirmationem memorabitur hoc arcanum :-quod origo spiritualis omnis seminis humani sit verum ex bono; sed non Divinum Verum ex Divino Bono, in sua essentia infinita et increata ut in Domino, sed in Sua forma finita et creata. (Videantur Deliciae Sapientiae de Amore Conjugiali, n. 220, 245.)
6. Notum est quod anima adjungat sibi corpus quod sibi inserviat ad operandum usus, et quod se postea conjungat corpori sicut inservit, et hoc usque dum anima fit corporis et corpus animae. Hoc est quod Dominus dicit,-quod sit in Patre, et Pater in Ipso.
7. Ex his consequitur quod Trinitas Dei post mundum creatum facta sit, et tunc in Deo Incarnato, qui est Dominus Salvator Jesus Christus.

Can n. 43 43. [V. DE DIVINA TRINITATE] CAPUT QUINTUM.
QUOD TRINITAS PERSONARUM IN DIVINITATE SIT EX CONCILIO NICAENO, ET INDE IN ECCLESIA CATHOLICA, ET POST ILLUD; IDEO VOCANDA EST TRINITAS NICAENA. AT QUOD TRINITAS DEI IN UNA PERSONA, DOMINO DEO SALVATORE, SIT EX IPSO CHRISTO, ET INDE IN ECCLESIA APOSTOLICA; ET IDEO VOCANDA EST TRINITAS CHRISTIANA; ET QUOD HAEC TRINITAS DEI SIT TRINITAS NOVAE ECCLESIAE.
1. Sunt tria summaria doctrinae Ecclesiae Christianae de Divina Trinitate et simul Unitate, quae vocantur Symbola Apostolicum, Nicaenum, Athanasium. Symbolum Apostolicum, a viris qui vocati sunt Patres Apostolici conscriptum est; Symbolum Nicaenum a coetu Episcoporum et Sacerdotum qui ab imperatore Constantino in Nicaeam urbem, ad dissipandum scandala Arii de negata Divinitate Filii Dei, convocati sunt; et Symbolum Athanasianum a quodam aut quibusdam {1} post illud concilium. Haec tria Symbola ab Ecclesia Christiana ut oecumenica ac catholica, hoc est, universalia doctrinae de Deo Patre, Filio, et Spiritu Sancto, agnita et recepta sunt.
@1 “post”:–sic Sc.; N. habet “statim post”.$

2. Symbolum Apostolicum ita docet:-
“Credo in Deum, Patrem omnipotentem, {1} Creatorem coeli et terrae.
[Et] in Jesum Christum, Filium Ejus [unicum], Dominum nostrum; qui conceptus est {2} de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine…..
Credo in Spiritum Sanctum;” etc.
Symbolum Nicaenum ita docet:-

Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem, Factorem caeli et terrae…..
Et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum, et ex Patre natum ante [omnia] saecula; genitum non factum, consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt; qui… descendit e caelo, et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine, et Homo factus [est]……
Et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem, qui ex Patre Filioque procedit; qui cum Patre et Filio simul adoratur et glorificatur; qui locutus est per prophetas……”
Symbolum Athanasianum ita docet:-
Fides Catholica haec est:-
“Ut unum Deum in Trinitate, et Trinitatem in Unitate veneremur;….”
Quod alia sit Persona Patris, alia Filii, et alia Spiritus Sancti;….
Quod Pater sit increatus, immensus, aeternus, omnipotens, Deus et Dominus;
Et quod tamen non sunt tres inreati, immensi, aeterni, omnipotentes, Dii et Domini, sed unus.
[Quod Pater a nullo sit factus, nec creatus, nec genitus.]
Quod Filius a Patre solo sit; non factus, nec creatus, nec genitus, sed procedens.
Quod in hac Trinitate nihil prius et posterius, et nihil majus et minus sit;
Sed quod totae tres Personae coaeternae et coaequales sint.
“Sed quia singulatim unumquemvis Personam Deum et Dominum confiteri Christiana veritate compellimur,
Ita tres Deos {3} aut tres Dominos dicere, Catholica religione prohibemur:”
ulterius de Domino Jesu Christo ita
Quod licet Ille est Deus et Homo,
Non tamen sint duo, sed unus Christus.
@1 Creatorem pro “Deum”$
@2 de pro “a”$
@3 aut pro “et”$

3. Quod ex traditis his in tribus symbolis colligi possit quomodo in unoquovis {1} intellecta est Trinitas Dei in Unitate et Unitas in Trinitate.
Symbolum enim Apostolicum tradit de Deo Patre quod sit Creator universi; de Filio Ejus, quod sit conceptus a Spiritu Sancto, et natus ex Maria Virgine; et de Spiritu Sancto, quod sit.
Symbolum autem Nicaenum tradit de Deo Patre quod sit Creator universi; de Filio, quod sit genitus ante omnia saecula, et quod descenderit et incarnatus sit; et de Spiritu Sancto, quod ex utroque procedat.
At Symbolum Athanasianum tradit de Patre, Filio et Spiritu Sancto, quod sint tres personae coaeternae et coaequales, et quod unaquaevis illarum sit Deus; et tamen non tres Dii sed unus; et quod tametsi ex Christiana veritate unaquaevis persona singulatim est Deus, usque ex Catholica religione non liceat dicere tres Deos.
@1 intellecta pro “intellectu”$

4. Quod ex tribus illis symbolis pateat quod traditae sint binae Trinitates,-una quae exstitit ante mundum creatum, altera quae post illum; Trinitas ante mundum creatum, in Symbolis Nicaeno et Athanasiano; at Trinitas post illum in Symbolo Apostolico: consequenter quod Ecclesia Apostolica nihil sciverit de Filio ab aeterno, sed solum de Filio nato in mundo, et sic quod hunc invocaverit, et non illum; et vicissim, quod Ecclesia post Symbolum Nicaenum sicut e novo instaurata, agnoverit Filium ab aeterno pro Deo, at Filium natum in mundo non ita.

5. Quod binae illae Trinitates tantum inter se differant sicut vespera et mane, immo sicut nox et dies; et sic quod utraque simul nequaquam possit confirmari in uno homine ecclesiae, quia apud illum pereat religio, et cum religione sana ratio. Causa est {1} quod ex Trinitate Nicaena et Athanasiana non possit cogitari unus Deus, sed quod possit in Trinitate Apostolica; et quod in hac {2} cogitetur, quia datur in Domino Jesu Christo, Filio Dei nato in mundo.
@1 quod pro “quia”$
@2 cogitetur pro “cogitatur”$

6. Quod Divina Trinitas sit in Domino Deo Salvatore Jesu Christo, docet Ipse: dicit enim
Quod Pater et Ipse unum sint (Joh. x. 30);
Quod Ipse in Patre, et Pater in Ipso sit (Joh. xiv. 10, 11);
Quod omnia Patris sint Ipsius (Joh. iii. 35; xvi. 15);
Quod qui videt Ipsum videat Patrem [(Joh. xiv. 9)];
Tum quod qui credit in Ipsum credat in Patrem ([Joh. xii. 44)]:
et secundum Paulum,
Quod omnis plenitudo Divinitatis in Ipso habitet corporaliter (Coloss. ii. 9):
secundum Johannem,
Quod sit verus Deus et Vita aeterna (1 Epist. v. 21 [B. A. 20]):
et secundum Esaiam,
Quod sit Pater aeternitatis (Esai. ix. 5 [B. A. 6]):
et alibi apud eundem,
Quod sit Jehovah, Redemptor (Esai. xliii. 14; xliv. 6)];
Solus Deus [(Esai. xliii. 10, 11]:
et quod ex Redemptione sit
Jehovah Justitia nostra [(Jerem. xxiii. 6)]:
et quod [dicatur]
Deus, Pater [(Esai ix. 5 [B. A. 6]):
ubi de Illo. [Dicitur etiam]
Quod gloriam suam non alteri det [(Esai. xlii. 8; xlviii. II)];
tum quod
Spiritus Sanctus sit ex Ipso [(Joh. xx. 22)].
Nunc quia Deus est unus, et quia est Divina Trinitas, Pater, Filius, et Spiritus Sanctus (secundum Domini verba, Matth. xxviii. 19), sequitur quod Trinitas illa sit in una persona, et quod sit in persona Illius qui conceptus est a Deo Patre, et natus ex Maria Virgine, et inde vocatur “Filius Altissimi,” “Filius Dei,” “Filius Unigenitus”
(Luc. i. 31-35: Joh. i. 18; xx. 31: Matth. iii. 17; xvi. 16; xvii. 5).
Quod in omnibus his et supra allatis locis non intelligatur aliquis Filius ab aeterno, coram visu interno et externo patet.
Cum itaque Divina haec Trinitas (quae etiam est Plenitudo Divinitatis habitans in Ipso corporaliter, apud Paulum,) sit in Domino Deo Salvatore Jesu Christo, sequitur quod Ipse solus sit adeundus, advocandus, et colendus; et quod cum hoc fit, simul adeatur Pater; et quod [ita homo] recipiat Spiritum Sanctum: docet enim quod Ipse sit Via, Veritas, et Vita, et quod nemo veniat ad Patrem nisi per Ipsum; et quod qui per Illum ut Januam non intrat in ovile (hoc est, in ecclesiam), non sit pastor, sed fur et latro; tum etiam, quod qui in Ipsum credunt, habeant vitam aeternam; et quod qui non credunt, non videant vitam
(Joh. iii. 15, 16, 36; vi. 40; xi. 25, 26: 1 Epist. Joh. v. 21 [B. A. 20]).

7. Quoniam Divina Trinitas et simul Divina Unitas est in Domino Jesu Christo, Redemptore et Salvatore mundi, est haec Trinitas Novae Ecclesia.
8. [Cum bina exemplaria nostra transcribebantur, autographo jam tum hic defecerant folia duo, continentia Capita vi. et vii. Capitis septimi, autem, articuli, n. 6, 7, 8, adhuc aderant. Hi videantur mox infra.]

[Ex Indice Communium allatum.]
[IDEAE ABSONAE EX TRINITATE NICAENA.]
* * * * * *

Can n. 44 44. [V. DE DIVINA TRINITATE CAPUT SEPTIMUM.]
[Ex Indice Communium allatum.]
[QUOD HAEC TRINITAS PERVERTERIT ECCLESIAM.]
* * * * * *
6. Quod qualis illa est, describatur per statuam [visam] Nebuchadnezari, quoad ejus pedes; et per ultimam bestiam ascendentem ex mari, apud Danielem; perque draconem et ejus binas bestias in Apocalypsi
7. Tum etiam ex hoc arcano mihi revelato:-Quod quisque sortiatur locum in caelo, hoc est, in societatibus ejus, secundum ideam Dei; et quod quisque in infernis secundum negationem Dei; tum quod negatio unius Dei insit ideis illorum qui se confirmaverunt in Trinitate {1} Nicaena.
@1 “Nicaena”:–sic Sc.; N. legit alio, postea scriptum est “Athanasiana”.$
8. Quod vera anima et vita sit in illo homine ecclesiae qui agnoscit Dominum Filium Dei pro Deo caeli et terrae. Quod sit Deus caeli et terrae, docet Ipse apud Matthaeum; et quod verus Deus Vita aeterna, apud Johannem; et quod in Ipso omnis plenitudo Divinitatis habitet, secundum Paulum; et quod sit Jehovah, Redemptor noster, solus Deus, immo Pater aeternitatis, secundum Esaiam.

Can n. 45 45. [V. DE DIVINA TRINITATE] CAPUT OCTAVUM.
QUOD CONFIRMATIO TRINITATIS PERSONARUM, QUARUM UNAQUAEVIS EST DEUS AB AETERNO, SECUNDUM SYMBOLA NICAENUM ET ATHANASIANUM, FALSIFICAVERIT TOTUM VERBUM.
1. Quod quisque haereticus possit confirmare et confirmet suam haeresin per Verbum, quoniam hoc per apparentias et correspondentias conscriptum est; quare Verbum a quibusdam dicitur liber omnium haeresium.
2. Quod homo post confirmationem non videat aliud quam quod dogmata ejus sint vera, tametsi sunt falsa.
3. Quod pluralitas Deorum possit multis confirmari ex Verbo; tum fides imputativa Christi meriti, in qua tres Dii singulatim suas partes habent; ut et quod charitatis opera nihil ad fidem, et sic ad salutem, conferant.
4. Quod pluralitas Deorum confirmari possit ex his:-
Quod Trinitas nominata sit a Domino;
Quod Trinitas apparuerit cum Dominus baptizatus est;
Quod sint “tres qui testificantur in caelo, Pater, Verbum, et Spiritus Sanctus;”
Quod Jehovah Deus dixerit, “Faciamus hominem in imaginem et similitudinem nostram;”
Quod coram Abrahamo tres angeli, qui vocati sunt Jehovah, apparuerint;
Quod in Verbo Novo, a Domino apud Evangelistas, et ab apostolis in Epistolis, multoties nominentur Pater, Filius, et Spiritus Sanctus, et quod ibi non dicatur quod unum sint.
Tum quod fides imputativa meriti Christi, et quod haec fides unice salvifica sit; et quod charitatis opera ad salutem non conducant. Accedit quod mens ratiocinans illis possit addere suas symbolas, et constabilire illa.
5. Quod illa omnia et singula non possint ut falsa videri, et sic dissipari, nisi ratio illustrata a Domino per Verbum confirmet quod Deus unus sit, et quod conjunctio charitatis et fidei sit.
6. Quod cum ita fit, pateat clare quod theologia fundata super trinitate personarum, quarum unaquaevis est Deus, et super fide appropriata cuivis singulatim, et super charitatis nullo valore ad salutem, falsificaverit totum Verbum; principaliter quia haec tria, Deus, charitas, et fides, simul sunt universalia religionis, ad quae omnia et singula Verbi, et inde caeli et ecclesiae, se referunt.
7. Inde resultat hoc enorme, quod confirmator, ubicunque legit Patrem, aut Filium, aut Spiritum Sanctum, immo ubicunque legit Jehovah et Deum, cogitet tres Deos, quia unum ex tribus; tum ubicunque legit fidem, cogitet non aliam quam imputativam meriti Christi; et ubicunque legit charitatem, cogitet illam non aliquid {1} conferre ad salutem, aut loco ejus illam fidem. Confirmatio semel imbuta hoc secum fert.
@1 “conferre ad”:–sic Sc.; N. legit “ad”.$

Can n. 46 46. [V. DE DIVINA TRINITATE] CAPUT NONUM.
QUOD INDE SIT ILLA AFFLICTIO ET ILLA DESOLATIO IN ECCLESIA CHRISTIANA, QUAE A DOMINO APUD EVANGELISTAS ET APUD DANIELEM PRAEDICTAE SUNT.
1. Quod Dominus, ubi de Consummatione Saeculi, et de suo Adventu, hoc est, de fine ecclesiae hodiernae et de principio ecclesiae novae, cum discipulis loquitur, praedixerit haec,
“Erit tunc afflictio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque nunc, nec erit” (Matth. xxiv. 21);
tum quod futura sit
Abominatio desolationis praedicta a Daniele propheta. … Nam post afflictionem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et…virtutes caelorum commovebuntur” (Matth. xxiv. 15, 29).
2. Quod talis afflictio et desolatio sit in ecclesia, prorsus non scitur et videtur in mundo, quoniam ubivis ibi dicitur quod sint in ipsa luce Evangelii; adeo ut si angelus descenderit e caelo, et aliud doceret, non crederetur. Quod ita dicat Ecclesia Romano-Catholica, ita Ecclesia Graeca, ita unaquaevis ecclesia ex tribus Reformatis quae a Luthero, Melancthone, et Calvino, antesignanis denominantur, similiter unaquaevis haeretica, quae multiplex.
3. Sed quod praedicta illa afflictio, et illa desolatio, in clara luce apparuerit in mundo spirituali,{1} quoniam omnes homines in illum mundum post mortem veniunt, et manent in religione in qua fuerunt in mundo naturali; lux enim ibi est spiritualis quae detegit omnia.
@1 [NOTA E MARGINE:-]Et mihi nunc apparet in splendidissima luce, in Londino mundi naturalis.$
4. Dum ibi interrogantur clerici de Deo, de fide, et de charitate, quae sunt tria essentialia ecclesiae et inde salutis, vix aliter respondent quam sicut caeci in foveis. De Deo respondent, quod sit unus, et quod sint tres qui unanimes: et cum dicunt quod tres sint unus, mandatur illis, eloqui sicut cogitant; tunc quia cogitatio et loquela apud illos qui in mundo spirituali unum agunt, eloquuntur clara voce tres Deos. Dum ulterius interrogantur de illa fide,-num sciunt signum ejus dum intrat, et num signum quod insit,-respondent, “Quid est signum scire? Estne illa ex beneplacito, ex electione illius unius Dei, et nihil ex homine illi immixtum est?” Dum interrogantur num fides illa,-quia applicata tribus, et sic in tres Deos, et homo in plenaria ignorantia de illa est,-sit aliquid, respondent quod non modo sit aliquid, sed omne ecclesiae et omne salutis. Si interrogantur num sit possibilis, ad hoc rident. De charitate respondent quod sit ubi illa fides, et quod ab hac sit separata et inseparata; et quod sic ad salutem conferat, et non conferat.
5. Dum laici interrogantur de Deo, de fide, et de charitate, paene nihil sciunt, praeter quod pauci aliqua aenigmata ex clero, quae vocant fidei; quae in genere sunt, ut misereatur Deus Pater propter Filii sui passionem, ut remittet peccata et justificet.
6. Dum hi et illi explorantur, num aliquid Dei, fidei et charitatis in se habeant, animadvertitur quod nihil; consequenter nihil caeli, ecclesiae, et salutis, solum apud illos qui bona fecerant ex religione, quia hi receptibiles sunt fidei in Dominum Deum Salvatorem in mundo spirituali.
7. Ex paucis illis supra allatis, patet unde est ingens illa “afflictio quae ab initio mundi non fuit, nec erit,” et unde illa “abominatio desolationis,” quas Dominus futuras in fine ecclesiae, qui hodie est, praedixit.
8. Quod talis afflictio ab initio mundi non fuerit, nec futura, est quia Gentes et ipsi Judaei ignoraverunt Dominum Deum Salvatorem ut Fontem salutis; et ignorantia excusat: aliter vero Christiani post adventum Ipsius, quibus hoc in Verbo utriusque Testamenti detectum est.

Can n. 47 47. [V. DE DIVINA TRINITATE] CAPUT DECIMUM.
QUOD NISI NOVA ECCLESIA EXISTAT, QUAE ABOLET FIDEM VETERIS ECCLESIAE QUAE EST IN TRES DEOS, ET NOVAM TRADIT QUAE {1} EST IN UNUM DEUM, ITA IN DOMINUM DEUM SALVATOREM JESUM CHRISTUM, NON POSSIT ULLA CARO SALVARI, SECUNDUM DOMINI VERBA.
@1 est pro “sit”$
1. Quod Dominus ubi de consummatione saeculi et adventu suo, hoc est, de fine ecclesiae hodiernae, et tunc principio ecclesiae novae, cum discipulis loquitur, postquam desolationem et afflictionem descripsit, dicit quod
Nisi abbreviarentur dies illi, non conservaretur ulla caro (Matth. xxiv 21, 22);
hoc est, omnino perirent morte aeterna.
2. Quod non conservaretur ulla caro nisi illa afflictio et abominatio desolationis tollerentur, est quia per fidem hodiernae ecclesiae nulla est conjunctio cum Deo, et inde nulla salus, haec enim a conjunctione cum Deo unice pendet; immo salus est illa conjunctio.
3. Quod per fidem hodiernae ecclesiae non sit conjunctio cum Deo, est quia fides illa est in tres Deos, et fides nisi in unum Deum non conjungit; tum etiam quia fides illa est in Deum Patrem, qui inaccessibilis est; et quoque in Filium natum ab aeterno, qui similiter inaccessibilis foret, quia ejusdem essentiae cum Patre; pariter in Spiritum Sanctum: et quia non aliquis Filius nec aliquis Spiritus Sanctus ab aeterno {1} fuit, {2} fides in duos illos est in nullum Deum. Accedit quod fides hodierna non possit uniri cum charitate; et fides non unita charitati, ita sola, non conjungit. Exinde sequitur quod nisi nova ecclesia a Domino instauretur quae fidem illam abolet, et docet novam, quae est in unum Deum, et simul unita charitati, non conservaretur ulla caro, hoc est, non salvaretur ullus homo.
@ fuit pro “sunt”$
@ fides in duos illos est pro “est fides in duos illos”$
4. Quod fides hodierna destruxerit universam ecclesiam, et falsificaverit totum Verbum, supra ostensum est. Quare nisi nova ecclesia a Domino instauretur, quae et ecclesiam et Verbum suae integritati restituit, non conservari possit ulla caro.
5. Quod illi qui in fide hodiernae ecclesiae sunt, intelligantur per “draconem” et “pseudoprophetam;” et quod ipsa illa fides per “puteum abyssi” ex quo locustae exiverunt, ut et per “magnam urbem quae spiritualiter vocatur Sodoma et Aegyptus,” ubi bini testes occisi sunt, in Apocalypsi Revelata ostensum est; similiter quod ibi per “Novam Hierosolymam” Nova Ecclesia intellecta sit. [Vide Apoc., cap. ix., xi., xii., xx., xxi.] Quoniam ibi dicitur quod postquam draco et pseudopropheta in infernum conjecti sunt, ex caelo a Deo descenderit Nova Hiersolyma, patet quod postquam fides hodiernae ecclesiae damnata est, Nova Ecclesia e Novo Caelo a Domino descendat ac {1} instituatur.
@1 “instituatur”:–sic Sc.; N. legit “instituitur”.$
6. Ex his patet quod nisi nova ecclesia existat quae abolet fidem in tres Deos et recipit fidem in unum Deum, ita in Dominum Jesum Christum, et simul hanc cum charitate in unam formam conjungit, non possit ulla caro salvari.
7. Videatur etiam supra, pag. [40], quod redemptio non potuerit effici, et inde nec salvatio dari, nisi a Deo incarnato, ita non ab alio quam a Deo Redemptore Jesu Christo, quia salvatio est perpetua redemptio: tum etiam quod Deus, fides, et charitas sint tria essentialia ecclesiae, et quod ab illis universa theologia, ita ecclesia, pendeat. Quare ubi de tribus illis falsa traduntur et imbuuntur, homini non est salus.
7. Clausula.-Quod nemo possit posthac venire in caelum nisi in doctrina Novae Ecclesiae quoad fidem et vitam sit. Causa est, quia Novum Caelum, quod a Domino nunc instauratum est, est in fide et vita secundum illam doctrinam.

CAPUT UNDECIMUM.
QUOD DIVINA TRINITAS SIT IN DOMINO DEO SALVATORE; ET PROINDE QUOD DOMINUS DEUS SALVATOR SOLUS ADEUNDUS SIT, UT SIT SALUS SEU VITA AETERNA.{1}
@1 [ANNOTATIONES AUCTORIS:-]Exponuntur haec, secundum contenta, in sequentibus De Scriptura Sacra (n. 13, etc.).
Quod ex doctrina hodiernae ecclesiae consequatur quod Domino nulla potestas sit, quia solus Pater imputat meritum Ipsius sint, quodque omnia Patris ad Ipsum veniant, et quod potestas omnis carnis et omnis potestas super caelum et terram Ipsi sit.
Quod Dominus sit Caput ecclesiae, et quod ecclesia sit Ipsius corpus; quare Ipsi qui est ejus Caput, a corpore adeundus sit.$
[NOTA EDITORIS:-Cetera, cum hoc opusculum ex autographo transcribebatur, inveniri non potuerunt.]$