De Coelo et de Inferno

CI n. 1 1. PRAEFATIO.

Ubi Dominus de consummatione saeculi, quae est ultimum tempus ecclesiae, {1} coram discipulis loquitur, ad finem praedictionum de successivis statibus ejus quoad amorem et fidem, {2} ita dicit:
“Statim. post afflictionem dierum istorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et potentiae caelorum commovebuntur. Et tunc apparebit signum Filii hominis in caelo et tunc plangent omnes tribus terrae: et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum potentia et gloria multa. Et emittet angelos suos cum tuba et voce magna, et congregabunt electos Ipsius a quatuor ventis, ab extremo caelorum usque ad extremum illorum” (Matth. xxiv. 29-31).
Qui secundum sensum litterae illa verba intelligunt, non aliter credunt, quam quod omnia illa secundum descriptionem in illo sensu postremo tempore, quod vocatur Ultimum Judicium, eventura sint; ita non solum quod sol et luna obscurabuntur, et quod stellae cadent de caelo, quodque appariturum signum Domini in caelo, et quod visuri Ipsum in nubibus, et simul angelos cum tubis, sed etiam secundum praedictiones alibi, quod totus mundus aspectabilis periturus sit, ac postea novum caelum cum nova terra exstiturum in hac opinione sunt plerique hodie intra ecclesiam. Sed qui ita credunt, non sciunt arcana quae latent in singulis Verbi; in singulis enim Verbi est sensus internus; in quo non naturalia et mundana, qualia sunt quae in sensu litterae, sed spiritualia et caelestia, intelliguntur; et hoc non modo quoad sensum plurium vocum, sed etiam quoad unamquamvis vocem; {3} Verbum enim conscriptum est per meras correspondentias, {4} ob finem ut in singulis sensus internus sit. Qualis ille sensus est, constare potest ex omnibus illis quae de eo sensu in Arcanis Caelestibus dicta et ostensa sunt quae etiam inde collata videantur in explicatione De Equo Albo, de quo in Apocalypsi. Secundum eundem sensum intelligenda sunt quae Dominus in supra allato loco de adventu suo in nubibus caeli locutus est; per “solem” ibi, qui obscurabitur, significatur Dominus quoad amorem; {5} per “lunam” Dominus quoad fidem; {6} per “stellas”
cognitiones boni et veri, seu amoris et fidei; {7} per “signum Filii hominis in caelo,” apparitio Divini veri per “tribus terrae,” quae plangent, omnia veri et boni, seu fidei et amoris {8} per “adventum Domini in nubibus caeli cum potentia et gloria,” praesentia Ipsius in Verbo, et revelatio , {9} per “nubes” significatur Verbi sensus litterae, {10} et per “gloriam Verbi sensus internus; {11} per “angelos cum tuba et voce magna” significatur caelum unde Divinum verum. {12} Inde constare potest, quod per illa verba Domini intelligatur, quod in fine ecclesiae, quando amplius non amor et inde non fides, Dominus aperturus Sit Verbum quoad sensum ejus internum, et quod revelaturus arcana caeli: arcana, quae in nunc sequentibus revelantur, sunt de Caelo et de Inferno, et simul de Vita hominis post mortem. Homo ecclesiae hodie vix aliquid novit de caelo et de inferno, nec de vita sua post mortem, tametsi omnia descripta exstant in Verbo immo etiam multi, qui intra ecclesiam nati sunt, negant illa, dicentes corde suo, “Quis inde venit et narravit?” Ne itaque tale negativum, quod imprimis regnat apud illos qui multa e mundo sapiunt, etiam inficiat et corrumpat simplices corde et simplices fide, datum est mihi una esse cum angelis, et loqui cum illis sicut homo cum homine, et quoque videre quae in caelis, tum quae in infernis, et hoc per tredecim annos; ita nunc illa ex Visis et Auditis describere; sperans sic ignorantiam illustrari, et incredulitatem dissipari. Quod hodie immediata talis revelatio existat, est quia illa est quae per adventum Domini intelligitur.
———-
(EX ARCANIS CAELESTIBUS.)
@1 Consummatio saeculi, quod sit ultimum tempus ecclesiae (n. 4535, 10672[? 10622]).$
@2 Explicantur quae Dominus de consummatione saeculi, deque adventu Ipsius, ita de successiva vastatione ecclesiae et de ultimo judicio, praedixerat apud Matthaeum, cap., xxiv. et xxv., in initiis ad capita [I] xxvi. ad xxxix. Genes.; et ibi n. 3353-3356, 3486-3489, 3650-3655, 3751-3759[? 3757], 3897-3901, 4056-4060, 4229-4231, 4332-4335, 4422-4424, 4635-4638, 4661-4664, 4807-4810, 4954-4959, 5063-5071).$
@3 Quod in omnibus et singulis Verbi sit sensus internus seu spiritualis (n. 1143, 1984, 2135, 2333, 2395, 2495, 4442, 9049[? 9048], 9063, 9086).$
@4 Quod Verbum per meras correspondentias conscriptum sit, et quod inde omnia et singula ibi significent spiritualia (n. 1404, 1408, 1409, 1540, 1619, 1659, 1709, 1783, 2900, 9086).$
@5 Quod “sol” in Verbo significet Dominum quoad amorem, et inde amorem in Dominum (n. 1529, 1837, 2441, 2495, 4060, 4696, [I] 4996, 7083, 10809).$
@6 Quod “luna” in Verbo significet Dominum quoad fidem, et inde fidem in Dominum (n. 1529, 1530, 2495, 4060, 4996[? 4696], 7083).$
@7 Quod “stellae” in Verbo significent cognitiones boni et veri (n. 2495, 2849, 4697).$
@8 Quod “tribus” significent omnia vera et bona in complexu, ita omnia fidei et amoris (n. 3858, 3926, 4060, 6335).$
@9 Quod “adventus Domini” sit praesentia Ipsius in Verbo, ac revelatio (n. 3900, 4060).$
@10 Quod “nubes” in Verbo significent Verbum in littera, seu sensum litterae ejus (n. 4060, 4391, 5922, 6343, 6752, 8106, 8781, 9430, 10551, 10574).$
@11 Quod “gloria” in Verbo significet Divinum verum quale est in caelo, et quale est in sensu interno Verbi (n. 4809, [I] 5292, 5922, 8267, 8427, 9429, 10574).$
@12 Quod “tuba” seu “buccina” significet Divinum verum in caelo, et e caelo revelatum (n. 8815, 8823, 8915); [quod hoc similiter [significetur] per “vocem” (n. 6971, 9926).$

CI n. 2 2. [I.] QUOD DOMINUS SIT DEUS CAELI.
Primum erit scire quis Deus caeli est, quoniam reliqua inde pendent. In universo caelo non alius agnoscitur pro Deo caeli quam solus Dominus; dicunt ibi sicut Ipse docuit,
Quod unus sit cum Patre; quod Pater in Ipso, et Ipse in Patre; et quod qui videt Ipsum, videat Patrem: et quod omne sanctum ab Ipso procedat (Joh. x. 30, 38; cap. xiv. [9,] 10, 11 cap. xvi. 13-15).
Locutus sum cum angelis saepius de hac re, et constanter dixerunt, quod non possint in caelo distinguere Divinum in tria, quoniam sciunt et percipiunt quod Divinum unum sit, et quod unum sit in Domino: dixerunt etiam, quod qui ab ecclesia ex mundo veniunt, apud quos idea trium Divinorum est, non possint admitti in caelum, quoniam errat eorum cogitatio ab uno ad alterum, et non ibi licet cogitare tres et dicere unum, {1} quia quisque in caelo ex cogitatione loquitur, est enim ibi loquela cogitativa seu cogitatio loquens quare qui in mundo distinxerunt Divinum in tria, ac separatam ideam de unoquovis acceperunt, et non illam in Domino unam fecerunt et concentraverunt, non recipi possunt datur enim in caelo omnium cogitationum communicatio, quare si illuc veniret, qui cogitat tres et dicit unum, statim internosceretur et rejiceretur. Sed sciendum est, quod omnes illi qui non separaverunt verum a bono seu fidem ab amore, in altera vita, cum instructi, recipiant ideam caelestem de Domino, quod sit Deus universi aliter vero qui fidem separaverunt a vita, hoc est, qui non vixerunt secundum praecepta verae fidei.
@1 Quod Christiani in altera vita explorati, qualem ideam de Deo uno haberent, et quod compertum sit quod haberent ideam trium deorum (n. 2329, 5256, 10736, 10738, 10821).
Quod Divinum Trinum in Domino agnoscatur in caelo (n. 14, 15, 1729, 2005, 5256, 9303).$

CI n. 3 3. Qui intra ecclesiam negaverunt Dominum, et agnoverunt solum Patrem, et in tali fide se confirmaverunt, illi extra caelum sunt et quia non datur apud illos aliquis influxus e caelo, ubi Dominus solus adoratur, privantur per gradus facultate cogitandi verum de quacunque re, et tandem fiunt vel sicut muti, vel loquuntur stolide, et in eundo errant, ac brachia eorum pendent et vibrantur sicut expertia virium in internodiis. Qui autem negaverunt Divinum Domini, et agnoverunt solum Humanum Ipsius, ut Sociniani, illi similiter extra caelum sunt, ac feruntur antrorsum paulo versus dextrum, ac in profundum demittuntur, et sic prorsus separantur a reliquis e Christiano orbe. Qui autem dicunt se credere in Divinum invisibile, quod nominant Ens universi a quo omnia exstiterant, ac rejiciunt fidem de Domino, illi experti sunt quod in nullum Deum credant, quia Divinum invisibile est illis quale est naturae in suis primis, in quod non cadit fides et amor, quia non cogitatio: {1} illi relegantur inter illos, qui vocantur naturalistae. Aliter fit cum illis qui extra ecclesiam nati sunt, qui Gentes vocantur de quibus in sequentibus.
@1 Quod Divinum non perceptibile aliqua idea, non receptibile sit fide (n. 4733, 5110, 5633 [? 5663], 6982, 6996, 7004, 7211, 9267[? 9356, 10267], 9359, 9972, 10067).$

CI n. 4 4. Omnes infantes, ex quibus tertia pars caeli, initiantur in agnitionem et fidem, quod Dominus sit eorum Pater, et postea quod sit omnium Dominus, ita Deus caeli et terrae. Quod infantes adolescant in caelis, et perficiantur per cognitiones, usque in angelicam intelligentiam et sapientiam, videbitur in sequentibus.

CI n. 5 5. Quod Dominus sit Deus caeli, non ambigere possunt illi qui ab ecclesia sunt; docuit enim Ipse,
Quod omnia Patris, Ipsius sint (Matth. xi. 27: Joh. xvi. 15; cap. xvii. 2); Et quod Ipsi omnis potestas sit in caelo et in terra (Matth. xxviii. {1}18):
“in caelo et in terra” dicit, quoniam qui caelum regit etiam terram regit, unum enim pendet ab altero. {2} Regere caelum et terram, est recipere ab Ipso omne bonum quod amoris, et omne verum quod fidei, ita omnem intelligentiam et sapientiam, et sic omnem felicitatem in summa, vitam aeternam. Hoc etiam Dominus docuit, dicendo,
Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui vero non credit Filio, non videbit vitam” (Joh. iii. 36).
Alibi,
“Ego sum resurrectio et vita; qui credit in Me, etsi moritur, vivet; omnis qui vivit et credit in Me, non morietur in aeternum” (Joh. xi. {3}25, 26).
Et alibi,
“Ego sum via, veritas, et vita” (Joh. xiv. 6).
@1 18 pro “16”$
@2 Quod universum caelum Domini sit (n. 2751, 7086). Quod Ipsi potestas in caelis et in terris (n. 1607, 10089, 10827). Quod quia Dominus regit caelum etiam regat omnia quae inde pendent, ita omnia in mundo (n. 2026, 2027, 4523, 4524). Quod Domino soli sit potestas removendi inferna, detinendi a malis, ac tenendi in bono, ita salvandi (n. 10019).$
@3 25, 26 pro “24, 25″$

CI n. 6 6. Fuerunt quidam spiritus, qui, dum in mundo vixerunt, professi sunt Patrem, et de Domino non aliam ideam, quam sicut de alio homine habuerunt, et inde non crediderunt Ipsum esse Deum caeli; quapropter illis permittebatur circumvagari, et inquirere ubicunque vellent, num aliud caelum sit quam Domini; inquisiverunt etiam per aliquot dies, et nullibi invenerunt. Erant illi inter tales, qui felicitatem caeli ponebant in gloria ac in dominatu; et quia non potiri potuerunt quae cupiverunt, et dictum illis quod caelum non consistat in talibus, indignati sunt, et voluerunt caelum habere in quo possent dominari supra alios, et eminere gloria quali in mundo.

CI n. 7 7. [II.] QUOD DIVINUM DOMINUM FACIAT CAELUM.
Angeli simul sumpti dicuntur caelum, quia constituunt illud; sed usque est Divinum procedens a Domino, quod influit apud angelos, et quod recipitur ab illis, quod facit caelum in communi et in parte. Divinum procedens a Domino est bonum amoris et verum fidei; quantum itaque boni et veri recipiunt a Domino, tantum angeli sunt, et tantum caelum sunt.

CI n. 8 8. Unusquisque in caelis scit et credit, immo percipit, quod nihil boni ex se velit et faciat, et nihil veri ex se cogitet et credat, sed ex Divino, ita ex Domino; et quod bonum et verum quae a semet non sint bonum et verum, quia eis non vita a Divino inest. Angeli intimi caeli etiam clare percipiunt, et sentiunt influxum, et quantum recipiunt tantum videntur sibi in caelo esse, quia tantum in amore et fide, et tantum in luce intelligentiae et sapientiae, et in gaudio caelesti inde: quoniam omnia illa procedunt a Divino Domini, et in illis est caelum angelis, patet quod Divinum Domini faciat caelum, et non angeli ex aliquo proprio suo. {1} Inde est quod caelum in Verbo dicatur “Habitaculum Domini,” ac “Thronus Ipsius;” et quod illi qui ibi dicantur in Domino esse. {2} Quomodo autem Divinum procedit a Domino, ac implet caelum, in sequentibus dicetur.
@1 Quod angeli caeli agnoscant omne bonum esse a Domino, et nihil a semet et quod Dominus in Suo habitet apud illos, et non in proprio illotum (n. 9338, 10125, 10151, 10157).
Quod ideo in Verbo per angelos intelligatur aliquid Domini (n. 1925, 2821, 3039, 4085, 8192, 10528).
Et quod ideo angeli dicantur dii a receptione Divini a Domino (n. 4295, 4402, 7268, 7873, 8301, 8192).
Quod etiam a Domino sit omne bonum quod bonum, ac omne verum quod verum, proinde omnis pax, amor, charitas et fides (n. 1614, 2016, 2751, 2882, 2883, 2891, 2892, 2904).
Et quod omnis sapientia et intelligentia (n. 109, 112, 121, 124).$
@2 Quod qui in caelo sunt dicantur esse in Domino (n. 3637 3638).$

CI n. 9 9. Angeli ex sapientia sua adhuc ulterius progrediuntur; dicunt non modo quod omne bonum et verum sint a Domino, sed etiam omne vitae: confirmant id per hoc, quod nihil existere possit a se, sed a priori se, ita quod omnia existant a Primo, quod vocant ipsum Esse vitae omnium, et quod similiter subsistant, quoniam subsistere est perpetuo existere, et quod non in nexu continue tenetur per intermedia cum Primo, hoc illico dilabitur et prorsus dissipatur: aiunt insuper, quod modo unicus vitae fons {1}sit, et quod vita hominis sit rivus inde, qui si non a fonte suo continue subsistit, quod illico diffluat. Porro quod ab unico illo fonte vitae, qui est Dominus, non procedat nisi quam Divinum bonum ac Divinum verum, et quod haec afficiant unumquemvis secundum receptionem; qui recipiunt illa fide et vita, quod in illis caelum sit; sed qui rejiciunt illa, vel suffocant illa, quod vertant illa in infernum, bonum enim vertunt in malum, et verum in falsum, ita vitam in mortem. Quod omne vitae a Domino sit, etiam confirmant per id, quod omnia in universo se referant ad bonum et verum, vita voluntatis hominis quae est vita amoris ejus ad bonum, et vita intellectus hominis quae est vita fidei ejus ad verum; quare cum omne bonum et verum desuper venit, sequitur quod etiam omne vitae. Quia angeli ita credunt, ideo renuunt omnem gratiarum actionem propter bonum quod faciunt, ac indignantur et recedunt, si quis bonum illis tribuit: mirantur quod aliquis credat, quod sapiat ex se, et quod bonum faciat ex se: bonum facere propter se, hoc non vocant bonum, quia fit ex se; at bonum facere propter bonum, hoc vocant bonum ex Divino, et quod hoc bonum sit quod facit caelum, quia id bonum est Dominus. {2}
@1 sit pro “fit”$
@2 Quod bonum a Domino intus in se habeat Dominum, non autem bonum a proprio (n. 1802, 3951, 8478[, 8480]).$

CI n. 10 10. Spiritus, qui dum in mundo vixerunt, in illa fide se confirmaverunt, quod bonum quod faciunt et verum quod credunt, sint a semet, aut appropriata sibi ut sua, in qua fide sunt omnes illi qui meritum ponunt in beneactis, ac justitiam sibi vindicant, illi non recipiuntur in caelum; angeli illos fugiunt, spectant illos ut stupidos ac ut fures, ut stupidos quia jugiter spectant ad se et non ad Divinum, ut fures quia auferunt Domino quod Ipsius est. Hi contra fidem caeli sunt, quod Divinum Domini apud angelos faciat caelum.

CI n. 11 11. Quod illi in Domino sint, et Dominus in illis qui in caelo et in ecclesia, docet quoque Dominus dicendo,
“Manete in Me, et Ego in vobis sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, ita nec vos nisi in Me manseritis: Ego sum Vitis, vos palmites qui manet in Me, et Ego in illo, hic fert fructum multum quia sine Me non potestis facere quicquam” (Joh. xv. 4-7).

CI n. 12 12. Ex his nunc constare potest, quod Dominus in Suo habitet apud angelos caeli, et sic quod Dominus sit omne in omnibus caeli et hoc ex causa, quia bonum a Domino est Dominus apud illos, quod enim ab Ipso est Ipse est proinde quod bonum a Domino sit angelis caelum, et non aliquod proprium illorum.

CI n. 13 13. [III.] QUOD DIVINUM DOMINO IN CAELO, SIT AMOR IN IPSUM ET CHARITAS ERGA PROXIMUM.
Divinum a Domino procedens vocatur in caelo Divinum Verum, ex causa de qua in sequentibus. Divinum hoc verum influit in caelum a Domino ex Divino amore Ipsius. Divinus amor et inde Divinum verum, se habent comparative sicut ignis solis et lux inde in mundo, amor sicut ignis solis, et verum inde sicut lux e sole: ex cor respondentia etiam ignis significat amorem, et lux verum inde procedens. {1} Inde constare potest, quale est Divinum verum ex Divino amore Domini procedens, quod sit in sua essentia Divinum bonum conjunctum Divino vero; et quia conjunctum est, vivificat omnia caeli, sicut calor solis conjunctus luci in mundo fructificat omnia telluris, ut fit tempore veris et aestatis; aliter quando calor non conjunctus est luci, ita quando lux frigida est, tunc torpent omnia et jacent exstincta. Divinum illud bonum, quod comparatum est calori, est bonum amoris apud angelos; ac Divinum verum, quod comparatum est luci, est per quod et ex quo bonum amoris.
@1 Quod “ignis” in Verbo significet amorem in utroque sensu (n. 934, 4906, 5215).
Quod “ignis” sacer et caelestis significet Divinum amorem, et omnem affectionem quae illius amoris (n. 934, 6314, 6832). Quod “lux” inde significet verum procedens ex bono amoris, et “lux in caelo” Divinum verum (n. 3395[? 3195], 3485, 3636, 3643, 3993, 4302, 4413, 4415, 9548, 9684).$

CI n. 14 14. Quod Divinum in caelo, quod facit illud, sit amor, est quia amor est conjunctio spiritualis: conjungit ille angelos Domino, et conjungit illos inter se mutuo; ac ita conjungit, ut omnes sint sicut unum in conspectu Domini. Praeterea amor est ipsum Esse vitae cuique; quare ex illo est vita angelo, et quoque est vita homini. Quod ex amore sit intimum vitale hominis, quisque scire potest qui expendit; ex praesentia enim ejus calescit, ex absentia ejus frigescit, et ex privatione ejus emoritur. {1} Sed sciendum est, quod talis vita cuique sit, qualis ei amor.
@ 1 Quod amor sit ignis vitae, et quod ipsa vita actualiter inde sit (n. 4906, 5071, 6032, 6314).$

CI n. 15 15. Sunt bini amores distincti in caelo, amor in Dominum et amor erga proximum; in intimo seu tertio caelo est amor in Dominum, et in secundo seu tertio caelo est amor erga proximum: uterque procedit a Domino, ac uterque facit caelum. Quomodo bini amores se distinguunt, et quomodo se conjungunt, patet in manifesta luce in caelo, at non nisi quam obscure in mundo. In caelo per amare Dominum non intelligitur amare Ipsum quoad personam, sed amare bonum quod ab Ipso, et amare bonum est velle et facere bonum ex amore; et per amare proximum non intelligitur amare socium quoad personam, sed amare verum quod ex Verbo, et amare verum est velle et facere verum: inde patet, quod bini illi amores se distinguant sicut bonum et verum, et quod se conjungant sicut bonum cum vero. {1} Sed haec aegre cadunt in ideam hominis, qui non scit quid amor, quid bonum, et quid proximus. {2}
@1 Quod amare Dominum et proximum sit vivere secundum praecepta Domini (n. 10143, 10153, 10310, 10578, 10648).$
@2 Quod amare proximum non sit amare personam, sed id quod est apud illum ex quo ille, ita verum et bonum (n. 5025[? 5028], 10336).
Qui amant personam, et non quod est apud illum ex quo ille, quod ament aeque malum ac bonum (n. 3820).
Quod charitas sit velle vera et affici veris propter vera (n. 3876, 3877).
Quod charitas erga proximum sit facere bonum, justum et rectum in omni opere et in omni functione (n. 8120, 8121, 8122).$

CI n. 16 16. Locutus sum aliquoties cum angelis de hac re; qui dixerunt, quod mirentur quod homines ecclesiae non sciant, quod amare Dominum et amare proximum sit amare bonum et verum, et ex velle facere illa; cum tamen scire possint, quod quisque testetur amorem per velle et facere quae alter vult, et quod sic ametur vicissim et conjungatur ipsi, et non per quod amet illum, et usque non voluntatem illius facit, quod in se est non amare: et quoque quod possint scire, quod bonum procedens a Domino sit similitudo Ipsius, quoniam Ipse est in illo; et quod illi fiant similitudines Ipsius, et conjungantur Ipsi, qui bonum et verum vitae suae faciunt, per velle et facere velle etiam est amare facere. Quod ita sit, etiam Dominus in Verbo docet, dicendo,
Qui habet praecepta mea, et facit illa, ille est qui amat Me;…et Ego amabo illum, et mansionem apud illum faciam” (Joh. xiv. 21, 23).
Et alibi,
Si mandata mea feceritis, manebitis in amore meo (Joh. xv. 10, 12).

CI n. 17 17. Quod Divinum a Domino procedens, quod afficit angelos, et facit caelum, sit amor, testatur omnis experientia in caelo; omnes enim, qui ibi, sunt formae amoris et charitatis, apparent in pulchritudine ineffabili, ac amor elucet ex facie illorum, ex loquela, et ex singulis vitae illorum. {1} Praeterea sunt sphaerae vitae spirituales, quae procedunt ex unoquoque angelo et ex unoquoque spiritu, et circumfundunt illos, per quas noscuntur quandoque ad multam distantiam, quales sunt quoad affectiones quae amoris nam sphaerae illae effluunt ex vita affectionis et inde cogitationis, seu ex vita amoris et inde fidei cujusvis. Sphaerae ab angelis prodeuntes tam plenae sunt amore, ut afficiant intima vitae illorum apud quos sunt perceptae aliquoties a me sunt, ac ita affecerunt. {2} Quod amor sit a quo angeli suam vitam habent, inde etiam patuit, quod unusquisque in altera vita se vertat secundum amorem suum; qui in amore in Dominum sunt et in amore erga proximum, se vertunt constanter ad Dominum; qui autem in amore sui sunt, se vertunt constanter retro a Domino: hoc fit in omni versura corporis eorum; nam in altera vita spatia se habent secundum status interiorum eorum, similiter plagae, quae ibi non determinatae sunt sicut in mundo, sed determinantur secundum aspectum faciei illorum: verum non sunt angeli qui se vertunt ad Dominum, sed Dominus qui vertit illos ad Se, qui amant facere illa quae ab Ipso. {3} Sed de his plura in sequentibus, ubi de Plagis in altera vita.
@1 Quod angeli sint formae amoris [et] charitatis (n. 3804, 4735, 4797, 4985, 5199, 5530, 9879, 10177).$
@2 Quod sphaera spiritualis, quae est sphaera vitae, effluat et exundet ex unoquovis homine, spiritu et angelo, et circumstipet illos (n. 4497, 5179, 7454, 8630). Quod effluat ex vita affectionis et inde cogitationis illorum (n. 2489, 4464, 6206).$
@3 Quod spiritus et angeli se convertant constanter ad suos amores, et qui in caelis constanter ad Dominum (n. 10130, 10189, 10420, 107702).
Quod plagae in altera vita cuique sint secundum aspectum faciei, et inde determinentur, aliter ac in mundo (n. 10130, 10189, 10420, 10702).$

CI n. 18 18. Quod Divinum Domini in caelo sit amor, est quia amor est receptaculum omnium caeli, quae sunt pax, intelligentia, sapientia, ac felicitas amor enim recipit omnia et singula quae sibi conveniunt, desiderat illa, inquirit illa, imbuit illa sicut sua sponte, nam vult continue locupletari et perfici ab illis {1} quod etiam notum est homini, nam amor apud illum quasi inspicit et haurit ex rebus memoriae ejus omnia quae concordant, ac illa colligit, et disponit in se et sub se, in se ut sint sua, ac sub se ut sibi inserviant cetera autem, quae non concordant, rejicit et exterminat. Quod amori insit omnis facultas recipiendi vera sibi convenientia, ac desiderium illa sibi conjungendi, patuit etiam manifeste ab illis qui in caelum evecti sunt; illi tametsi simplices in mundo fuerunt, usque in sapientiam angelicam et in felicia caeli venerunt, cum inter angelos: causa fuit, quia amaverunt bonum et verum propter bonum et verum, et implantaverunt illa vitae suae, et per id facultates facti sunt recipiendi caelum cum omni ineffabili ibi. Qui autem in amore sui et mundi sunt, illi in nulla facultate recipiendi illa sunt, aversantur illa, rejiciunt illa, et ad primum tactum et influxum eorum aufugiunt, et se associant illis in inferno, qui in similibus secum amoribus sunt. Fuerunt spiritus qui dubitabant quod talia inessent amori caelesti, et desiderabant scire num ita esset quapropter missi sunt in statum amoris caelestis, remotis interea obstantibus, et perlati antrorsum ad distantiam ubi caelum angelicum, et inde locuti sunt mecum, dicentes quod interiorem felicitatem percipiant, quam vocibus exprimere queunt, dolentes valde quod in pristinum statum redirent. Alii etiam elevati sunt in caelum; et sicut interius seu altius sublati sunt, ita intraverunt in intelligentiam et sapientiam, ut percipere possent, quae prius illis incomprehensibilia fuerunt. Inde patet, quod amor procedens a Domino sit receptaculum caeli et omnium ibi.
@1 Quod amori insint innumerabilia, et quod amor recipiat ad se omnia quae concordant (n. 2500, 2572, 3078, 3189, 6323, 7490, 7750).$

CI n. 19 19. Quod amor in Dominum et amor erga proximum comprehendant in se omnia vera Divina, constare potest ex illis quae Ipse Dominus de binis illis amoribus locutus est, dicendo,
“Amabis. Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua…;hoc est praeceptum maximum et primum; secundum.. quod simile est illi, est, ut ames proximum tuum sicut te ipsum: ex his duobus praeceptis pendent Lex et Prophetae” (Matth. xxii. 37-40).
“Lex et Prophetae” sunt totum Verbum, ita omne Verum Divinum.

CI n. 20 20. [IV.] QUOD CAELUM DISTINCTUM SIT IN DUO REGNA.
Quoniam in caelo sunt infinitae varietates, et una societas non prorsus similis alteri, ne quidem unus angelus alteri, {1} ideo distinguitur caelum in communi, in specie et in parte; in communi in duo regna, in specie in tres caelos, ac in parte in innumeras societaes: de singulis in nunc sequentibus dicetur. Regna dicuntur, quia caelum vocatur “Regnum Dei.”
@1 Quod infinita varietas sit, et nusquam aliquid idem cum altero (n. 7236, 9002).
Quod etiam in caelis infinita varietas sit (n. 684, 690, 3744, 5598, 7236).
Quod varietates in caelis sint varietates boni (n. 3744, 4005, 7236, 7883, 7836, 9002).
Quod per id omnes societates in caelis, et unusquisque angelus in societate, a se invicem distincti sint (n. 690, 3241, 3519, 3804, 3986, 4067, 4149, 4263, 7236, 7833, 7836).
Sed quod usque omnes unum faciant per amorem a Domino (n. 457, 3986).$

CI n. 21 21. Sunt angeli qui interius magis et minus recipiunt Divinum a Domino procedens; qui magis interius recipiunt, vocantur angeli caelestes, at qui minus interius vocantur angeli spirituales: inde caelum distinguitur in duo regna, quorum unum vocatur Regnum Caeleste; alterum Regnum Spirituale. {1}
@1 Quod caelum in toto in duo regna distinctum sit, in regnum caeleste et in regnum spirituale (n. 3887, 4138).
Quod angeli regni caelestis recipiant Divinum Domini in parte voluntaria, ita interius quam angeli spirituales, qui recipiunt illud in parte intellectuali (n. 5113. 6367, 8521, 9935 [? 9936], 9995;, 10124).$

CI n. 22 22. Angeli qui regnum caeleste constituunt, quia interius magis recipiunt Divinum Domini, vocantur angeli interiores et quoque superiores ac inde etiam caeli, quos constituunt, vocantur caeli interiores ac superiores. {1} Quod superiores et inferiores dicantur, est quia interiora et exteriora ita vocantur. {2}
@1 Quod caeli, qui constituunt regnum caeleste, dicantur superiores; qui autem regnum spirituale, inferiores (n. 10068).$
@2 Quod interiora exprimantur per superiora, et quod superiora significent interiora (n. 2148, 3084, 4599, 5146, 8325).$

CI n. 23 23. Amor in quo sunt qui in regno caelesti, vocatur amor caelestis; et amor in quo sunt qui in regno spirituali, vocatur amor spiritualis amor caelestis est amor in Dominum, et amor spiritualis est charitas erga proximum. Et quia omne bonum est amoris, nam quod aliquis amat, hoc ei bonum est, ideo etiam bonum unius regni vocatur caeleste, et alterius bonum spirituale. Inde patet, in quo se distinguunt bina illa regna, quod nempe sicut bonum amoris in Dominum, et bonum charitatis erga proximum {1} et quia illud bonum est interius bonum, et ille amor est interior amor, ideo angeli caelestes sunt angeli interiores, et vocantur superiores.
@1 Quod bonum regni caelestis sit bonum amoris in Dominum, et bonum regni spiritualis sit bonum charitatis erga proximum (n. 3691, 6435, 9468, 9680, 9683, 9780).$

CI n. 24 24. Regnum caeleste etiam vocatur regnum sacerdotale Domini, et in Verbo “habitaculum Ipsius,” et regnum spirituale vocatur regnum regium Ipsius, et in Verbo “thronus Ipsius:” ex Divino caelesti etiam Dominus in mundo appellatus est “Jesus,” et ex Divino spirituali “Christus.”

CI n. 25 25. Angeli in regno caelesti Domini valde excellent sapientia et gloria prae angelis qui in regno spirituali, ex causa quia interius recipiunt Divinum Domini, sunt enim in amore in Ipsum, et inde Ipsi propiores et conjunctiores. {1} Quod illi angeli tales sint, est quia receperunt et recipiunt Divina vera statim in vita, et non ut spirituales praevia memoria et cogitatione quapropter habent illa inscripta cordibus suis, ac percipiunt illa et quasi vident illa in se, nec usquam ratiocinantur de illis num ita sit vel non ita: {2} sunt quales describuntur apud Jeremiam,
“Indam legem meam menti eorum, et cordi eorum inscribam eam:… non docebunt amplius quisquam amicum suum et quisquam fratrem suum, dicendo, Cognoscite Jehovam; … cognoscent Me a minimo eorum ad maximum eorum (xxxi. 33, 34).
Et vocantur apud Esaiam,
“Docti a Jehovah” (liv. 13):
quod qui docti a Jehovah sint qui docti a Domino, docet Ipse Dominus apud Johannem (cap. vi. 45, 46).
@1 Quod angeli caelestes immensum sapiant prae angelis spiritualibus (n. 2718, 9995).
Quale discrimen inter angelos caelestes et inter angelos spirituales (n. 2088, 2669, 2708, 2715, 3235, 3240, 4788, 7068, 8121, [? 8521], 9277, 10295).$
@2 Quod angeli caelestes non ratiocinentur de veris fidei, quia percipiunt illa in se, sed quod angeli spirituales ratiocinantur de illis num ita sit vel non ita (n. 202, 337, 597, 607, 784, 1121, 1387 [? 1384], 1398 [? 1385, 1394], 1919, 3246, 4448, 7680, 7877. 8780, 9277, 10786).$

CI n. 26 26. Dictum est, quod illis sapientia et gloria sit prae reliquis, quia receperunt et recipiunt Divina vera statim in vita; ut primum enim audiunt illa, etiam volunt et faciunt illa, nec reponunt in memoria, et dein cogitant num ita sit. Qui tales sunt, sciunt illico per influxum a Domino, num verum sit verum quod audiunt, influit enim Dominus immediate in velle hominis, et mediate per velle in ejus cogitare; seu quod idem, influit Dominus immediate in bonum, ac mediate per bonum in verum; {1} nam id bonum dicitur quod est voluntatis et inde operis, at verum quod est memoriae et inde cogitationis: etiam omne verum vertitur in bonum ac implantatur amori, ut primum intrat voluntatem quamdiu autem verum est in memoria et inde cogitatione, non fit bonum, nec vivit, nec appropriatur homini, quoniam homo est homo ex voluntate et inde intellectu. et non ex intellectu separato a voluntate. {2}
@1 Quod influxus Domini sit in bonum et per bonum in verum et non vicissim; ita in voluntatem et per eam in intellectum, et non vicissim (n. 5482, 5649, 6027, 8685, 8701, 10153).$
@2 Quod voluntas hominis sit ipsum esse vitae illius, et quod sit receptaculum boni amoris, et quod intellectus sit existere vitae inde, et quod sit receptaculum veri et boni fidei (n. 3619, 5002, 9282).
Ita quod vita voluntatis sit vita principalis hominis, et quod vita intellectus procedat inde (n. 585, 590, 3619, 7342, 8885, 9285, [? 9282], 10076, 10109, 10110).
Quod illa fiant vitae, et approprientur homini, quae
recipiuntur voluntate (n. 3161, 9386, 9393).
Quod homo sit homo ex voluntate et inde intellectu (n. 8911, 9069, 9071, 10076, 10106, 10110).
Unusquisque etiam ab aliis amatur et aestimatur qui vult bene et intelligit bene, ac rejicitur et vilipenditur qui intelligit bene et non vult bene (n. 8911, 10076).
Quod homo etiam post mortem maneat sicut ejus voluntas et inde ejus intellectus, et quod quae intellectus sunt et non simul voluntatis tunc evanescant, quia non sunt in homine (n. 9069, 9071, 9282, 9386, 10153).$

CI n. 27 27. Quia tale discrimen est inter angelos regni caelestis et inter angelos regni spiritualis, ideo non simul sunt nec consortium inter se habent datur modo communicatio per societates angelicas intermedias, quae vocantur caelestes spirituales; per has influit regnum caeleste in spirituale {1} inde fit, quod tametsi caelum in duo regna divisum est, usque unum faciat. Dominus semper providet angelos tales intermedios, per quos communicatio et conjunctio.
@1 Quod inter duo regna sit communicatio et conjunctio per societates angelicas, quae vocantur caelestes spirituales (n. 4047, 6435, 8787, [? 8796], 8881 [? 8802]). De influxu Domini per regnum caeleste in spirituale (n. 3969, 6366).$

CI n. 28 28. Quia multis agitur in sequentibus de angelis unius et alterius regni, ideo specifica hic praetereuntur.

CI n. 29 29. [V.] QUOD TRES CAELI SINT.
Tres caeli sunt, et illi inter se distinctissimi, intimum seu tertium, medium seu secundum, et ultimum seu primum consequuntur illi ac subsistunt inter se, sicut supremum hominis quod caput vocatur, medium ejus quod corpus, et ultimum quod pedes; et sicut suprema pars domus, media ejus, et infima ejus: in tali ordine etiam est Divinum quod a Domino procedit et descendit; inde ex necessitate ordinis caelum tripartitum est.

CI n. 30 30. Interiora hominis quae ejus mentis et animi sunt etiam in simili ordine sunt; est ei intimum, medium, ac ultimum, nam in hominem, dum creatus, omnia ordinis Divini collata sunt, adeo ut factus sit Divinus ordo in forma, et inde caelum in minima effigie {1} ideo etiam homo communicat cum caelis quoad interiora sua; et quoque inter angelos venit post mortem, inter angelos intimi caeli, aut medii, aut ultimi, secundum receptionem Divini boni et veri a Domino, cum vivit in mundo.
@1 Quod in hominem omnia Divini ordinis collata sint, et quod homo a creatione sit Divinis ordo in forma (n. 4219, 4220, [? 4222], 4223, 4523, 4524, 5114, 5368 [?3628, 5168], 6013, 6057, 6605,6626, 9706, 10156, 10472).
Quod apud hominem internus ejus homo formatus sit ad imaginem caeli, et externus ad imaginem mundi, et quod ideo homo ab antiquis dictus sit microcosmus (n. 4523, 5368 [?3628, 5115], 6013, 6057, 9279, 9706, 10156, 10472).
Quod sic homo ex creatione quoad interiora sua sit caelum in minima effigie ad imaginem maximi, et quod etiam talis sit homo qui e novo creatus est seu regeneratus a Domino (n. 911, 1900, 1982 [?1928], 3624-3631, 3634, 3884, 4041, 4279, 4523, 4524, 4625, 6013, 6057, 9279, 9632).$

CI n. 31 31. Divinum quod influit a Domino et recipitur in tertio seu intimo caelo, vocatur caeleste, et inde angeli qui ibi vocantur angeli caelestes; Divinum quod influit a Domino et recipitur in secundo seu medio caelo, vocatur spirituale, et inde angeli qui ibi angeli spirituales; Divinum autem quod influit a Domino et recipitur in ultimo seu primo caelo, vocatur naturale; ast quia naturale illius caeli non est sicut naturale mundi, sed in se habet spirituale et caeleste, ideo illud caelum vocatur spirituale et caeleste naturale, et inde angeli qui ibi spirituales et caelestes naturales; {1} spirituales naturales vocantur, qui influxum recipiunt ex caelo medio seu secundo, quod est caelum spirituale; ac caelestes naturales vocantur, qui influxum recipiunt ex caelo tertio seu intimo, quod est caelum caeleste: angeli spirituales naturales et caelestes naturales distincti sunt inter se, sed usque unum caelum constituunt, quia in uno gradu sunt.
@1 Quod tres caeli sint, intimum, medium, et ultimum, seu tertium, secundum, et primum (n. 684, 8594 [? 9594], 10270). Quod etiam in triplici ordine sequantur bona ibi (n. 4938, 4939, 9992, 10005, 10017).
Quod bonum intimi seu tertii caeli dicatur caeleste, bonum medii seu secundi spirituale, et bonum ultimi seu primi spirituale naturale (n. 4279, 4286, 4938, 4639, 9992, 10005, 10017, 10068).$

CI n. 32 32. Est in unoquovis caelo internum et externum: qui in interno sunt, vocantur ibi angeli interni; qui autem in externo sunt, vocantur ibi angeli externi. Externum et internum in caelis, seu in unoquovis caelo, se habent sicut voluntarium et ejus intellectuale apud hominem; internum sicut voluntarium, et externum sicut ejus intellectuale: omne voluntarium habet suum intellectuale; unum absque altero non datur; se habet voluntarium sicut comparative flamma, et intellectuale ejus sicut lux inde.

CI n. 33 33. Probe sciendum est, quod interiora apud angelos faciant, ut sint in uno aut in altero caelo: quo enim interiora apertiora ad Dominum sunt, eo in interiori caelo sunt. Tres gradus interiorum sunt apud unumquemvis tam angelum quam spiritum, et quoque apud hominem; illi apud quos tertius gradus apertus est, in intimo caelo sunt; apud quos secundus, aut modo primus, illi in medio aut ultimo caelo sunt. Interiora aperiuntur per receptionem Divini boni ac Divini veri: qui afficiuntur Divinis veris, et admittunt illa statim in vitam, ita in voluntatem et inde actum, in intimo seu tertio caelo sunt, et ibi secundum receptionem boni ex affectione veri; qui autem non admittunt illa statim in voluntatem, sed in memoriam et inde intellectum, et ex eo volunt et faciunt ea, illi in medio seu secundo caelo sunt: at qui moraliter vivunt, et credunt Divinum, nec tantopere curant instrui, illi in ultimo seu primo caelo sunt. {1} Inde constare potest, quod status interiorum faciant caelum, et quod caelum sit intra unumquemvis, et non extra illum; quod etiam Dominus docet, dicendo,
“Non venit regnum Dei cum observatione, neque dicent, Ecce hic aut ecce illic; ecce enim regnum Dei in vobis habetis”(Luc. xvii. 20, 21).
@1 Quod totidem gradus vitae in homine sint, quot caeli, et quod aperiantur post mortem secundum ejus vitam (n. 3747, 9594). Quod caelum sit in homine (n. 3884).
Inde quod qui caelum in se recepit in mundo, in caelum veniat post mortem (n. 10717).$

CI n. 34 34. Omnis etiam perfectio crescit versus interiora, et decrescit versus exteriora, quoniam interiora sunt propiora Divino et in se puriora, exteriora autem remotiora a Divino et in se crassiora. {1} Perfectio angelica consistit in intelligentia, in sapientia, in amore, inque omni bono, et inde felicitate; non autem in felicitate absque illis, nam felicitas absque illis est externa et non interna. Quia interiora apud angelos intimi caeli aperta sunt in tertio gradu, ideo perfectio illorum immensum superat perfectionem angelorum in medio caelo, quorum interiora aperta sunt in secundo gradu; similiter excedit perfectio angelorum medii caeli perfectionem angelorum ultimi caeli.
@1 Quod interiora sint perfectiora quia propiora Divino (n. 3405 5146. 5147).
Quod in interno millia et millia sint, quae in externo apparent ut commune unum (n. 5707).
Quod quantum homo ab extemis elevatur versus interiora, tantum in lucem et ita in intelligentiam veniat, et quod elevatio sit sicut e nimbo in clarum (n. 4598. 6183, 6333 [? 6313]).$

CI n. 35 35. Quia tale discrimen est, non potest angelus unius caeli intrare ad angelos alterius caeli, seu non potest aliquis ex interiori caelo ascendere nec aliquis ex superiori caelo descendere: qui ex inferiori caelo ascendit, corripitur anxietate usque ad dolorem, nec potest videre illos qui ibi, minus loqui cum illis; et qui ex superiori caelo descendit, privatur sua sapientia, titubat voce, et desperat. Fuerunt quidam ex ultimo caelo, qui nondum instructi erant quod caelum consisteret in interioribus angeli, credentes quod in superiorem felicitatem caelestem venirent, modo in caelum ubi illi angeli; permittebatur etiam ut ad illos intrarent, at cum ibi erant, neminem videbant utcunque inquirerent, tametsi magna multitudo erat; advenarum enim interiora non aperta erant in tali gradu in quo interiora angelorum qui ibi, inde nec visus; et paulo post corripiebantur angore cordis, usque adeo ut vix scirent num in vita essent vel non; quapropter subito inde se contulerunt ad caelum unde erant, gavisi quod inter suos venirent; spondentes quod non amplius cuperent altiora, quam quae vitae eorum concordant. Vidi etiam demissos e caelo superiori, et privatos sua sapientia, usque ut nescirent quale esset quum caelum. Secus fit, cum Dominus elevat aliquos ex inferiori caelo in superius, ut videant gloriam ibi, quod fit saepius; tunc praeparantur primum, et stipantur angelis intermediis per quos communicatio. Ex his patet quod tres illi caeli inter se distinctissimi sint.

CI n. 36 36. Qui autem in eodem caelo sunt, illi consociari possunt cum quibuscunque ibi, at jucunda consociationis se habent secundum affinitates boni, in quibus sunt: sed de his in sequentibus articulis.

CI n. 37 37. Verum tametsi caeli ita distincti sunt, ut angeli unius caeli non sociare possint commercium cum angelis alterius, usque tamen Dominus conjungit omnes caelos per influxum immediatum et mediatum; per influxum immediatum ex Se in omnes caelos, et per mediatum ab uno caelo in alterum; {1} et sic efficit, ut tres caeli unum sint, et omnes in nexu sint a Primo ad ultimum, usque adeo ut inconnexum non detur; quod non connexum est per inter media cum Primo, hoc nec subsistit, sed dissipatur et fit nullum. {2}
@1 Quod influxus a Domino sit immediatus a Se, et quoque mediatus per unum caelum in alterum, et apud hominem similiter in interiora ejus (n. 6063, 6307, 6472, 9682, 9683).
De immediato influxu Divini a Domino (n. 6058, 6474-6478, 8717, 8728).
De mediato influxu per mundum spiritualem in mundum naturalem (n.4067, 6982, 6985, 6996).
@2 Quod omnia existant a prioribus se, ita a Primo, et quod similiter subsistant, quia subsistentia est perpetua existentia; et quod ideo inconnexum non detur (n.3626, 3627, 3628, 3648, 4523, 4524, 6040, 6056).$

CI n. 38 38. Qui non scit quomodo se habet cum ordine Divino quoad gradus, non capere potest quomodo caeli distincti sunt, ne quidem quid internus et externus homo. Plerique in mundo non aliam notionem de interioribus et exterioribus seu de superioribus et inferioribus habent, quam sicut de continuo aut de cohaerente per continuum a puriori ad crassius; at interiora et exteriora se non habent continue, sed discrete. Sunt duplicis generis gradus; sunt gradus continui et sunt gradus non continui. Gradus continui se habent sicut gradus descrescentiae lucis a flamma usque ad suum obscurum aut sicut gradus decrescentiae visus ab illis quae in luce sunt ad illa quae in umbra; aut sicut gradus puritatis atmosphaerae ab imo ad ejus summum; distantiae determinant hos gradus. At gradus non continui sed discreti, discriminati sunt sicut prius et posterius, sicut causa et effectus, et sicut producens et productum: qui explorat videbit, quod in omnibus et singulis in universo mundo, quaecunque sunt, tales gradus productionis et compositionis sint, quod nempe ab uno alterum et ab altero tertium, et sic porro. Qui non perceptionem horum graduum sibi comparat, nequaquam potest scire discrimina caelorum, et discrimina facultatum interiorum et exteriorum hominis, nec discrimen inter mundum spiritualem et mundum naturalem, nec discrimen inter spiritum hominis et corpus ejus et inde nec intelligere potest quid et unde correspondentiae et repraesentationes, neque qualis est influxus; sensuales homines haec discrimina non capiunt, faciunt enim crescentias et decrescentias etiam secundum hos gradus continuas; inde non concipere possunt spirituale aliter quam sicut purius naturale: quapropter etiam foris stant, et e longinquo ab intelligentia.{1}
@1 Quod interiora et exteriora non continua sint, sed secundum gradus distincta et discreta, et quilibet gradus terminatus (n. 3691, 4145 [? 5145], 5114. 8603, 10099).
Quod unum formatum sit ab altero, et quod quae sic formata sunt, non continue puriora et crassiora sint (n. 6326, 6465). Qui non percipit distinctionem interiorum et exteriorum secundum tales gradus, quod non capere possit internum et externum hominem, nec caelos interiores et exteriores (n. 5146, 6465, 10099, 10181).$

CI n. 39 39. Ultimo licet arcanum quoddam de angelis trium caelorum memorare, quod prius non alicui in mentem venit, quia non intellexit gradus: quod nempe apud unumquemvis angelum, et quoque apud unumquemvis hominem, sit gradus intimus seu supremus, seu intimum et supremum quoddam, in quod Divinum Domini primum aut proxime influit, et ex quo disponit reliqua interiora quae secundum gradus ordinis apud illos succedunt hoc intimum seu supremum vocari potest introitus Domini ad angelum et ad hominem, ac ipsissimum Ipsius domicilium apud illos. Per hoc intimum aut supremum homo est homo, et distinguitur a brutis animalibus, nam haec illud non habent; inde est, quod homo, secus ac animalia, possit quoad omnia interiora, quae sunt mentis et animi ejus, elevari a Domino ad Se, possit credere in Ipsum, affici amore in Ipsum, et sic videre Ipsum, et quod possit recipere intelligentiam et sapientiam, et loqui ex ratione; inde quoque est quod vivat in aeternum. Quid autem disponitur et providetur a Domino in eo intimo, non influit manifeste in perceptionem alicujus angeli, quia est supra ejus cogitationem, et excedit ejus sapientiam.

CI n. 40 40. Haec nunc sunt communia de tribus caelis; in sequentibus autem de unoquovis caelo in specie dicendum est.

CI n. 41 41. [VI.] QUOD CAELI CONSISTANT EX INNUMERIS SOCIETATIBUS.
Angeli cujusvis caeli non sunt in uno loco simul, sed distincti in societates majores et minores, secundum differentias boni amoris et fidei in quo sunt; qui in simili bono sunt, unam societatem formant. Bona in caelis in infinita varietate sunt; et unusquisque angelus est sicut suum bonum.{1}
@1 Quod infinita varietas sit, et nusquam aliquid idem cum altero (n. 7236, 9002).
Quod in caelis etiam infinita varietas sit (n. 684, 690, 3744, 5598, 7236 ).
Quod varietates in caelis, quae infinitae, sint varietates boni (n. 3744, 4005, 7236, 7833, 7836, 9002).
Quod illae varietates existant per vera quae multiplicia, ex quibus bonum cuivis (n. 3470, 3804, 4149, 6917, 7236).
Quod inde omnes societates in caelis, et unusquisque angelus in societate, a se invicem distincti sint (n. 690, 3241, 3519, 3804, 3986, 4067, 4149, 4263, 7236, 7833, 7836).
Sed quod usque omnes unum agant per amorem a Domino (n. 457, 3986).$

CI n. 42 42. Societates angelicae in caelis etiam distant inter se, sicut differunt bona in genere et in specie; nam distantiae in mundo spirituali non ex alia origine sunt, quam ex differentia status interiorum, inde in caelis ex differentia statuum amoris; distant multum qui differunt multum, et distant parum, qui differunt parum similitudo facit ut una sint. {1}
@1 Quod omnes societates caeli constantem situm habeant secundum differentias status vitae, ita secundum differentias amoris et fidei (n. 1274. 3638, 3639).
Mirabilia in altera vita seu in mundo spirituali de distantia, situ, loco, spatio et tempore (n. 1273-1277).$

CI n. 43 43. Omnes in una societate similiter inter se distincti sunt: qui perfectiores sunt, hoc est, qui praestant bono, ita amore, sapientia et intelligentia, in medio sunt; qui minus praestant, circumcirca sunt, ad distantiam secundum gradus prout diminuitur perfectio. Se habet hoc, sicut lux e medio decrescens ad peripherias: qui in medio sunt, etiam in maxima luce sunt qui ad peripherias in minore et minore.

CI n. 44 44. Similes quasi ex se feruntur ad similes; nam sunt cum similibus sicut cum suis, et sicut domi cum aliis autem sicut cum peregrinis, et sicut foris: quando apud similes sunt, etiam in suo libero sunt, et inde in omni jucundo vitae.

CI n. 45 45. Inde patet, quod bonum consociet omnes in caelis, et quod distinguantur secundum ejus quale: at usque non angeli sunt, qui se ita consociant, sed Dominus a quo bonum Ipse ducit illos, conjungit illos, distinguit illos, et tenet illos in libero quantum in bono ita unumquemvis in vita sui amoris, suae fidei, suae intelligentiae et sapientiae, et inde in felicitate.{1}
@1 Quod omne liberum sit amoris et affectionis, quoniam quod homo amat, hoc libere facit (n. 2870, 3158, 8907 [? 8987], 8990, 9585, 9591).
Quia liberum est quod est amoris, quod inde sit vita cujusvis et ejus jucundum (n. 2873).
Quod nihil appareat ut proprium, nisi quod ex libero (n. 2880).
Quod ipsissimum liberum sit duci a Domino, quia sic ducitur ab amore boni et veri (n. 892, 905, 2872, 2886, 2890, 2891, 2892, 9096, 9586-9591).$

CI n. 46 46. Cognoscunt etiam se omnes qui in simili bono sunt, prorsus sicut homines in mundo suos propinquos, suos affines, et suos amicos, tametsi illos nusquam prius viderunt ex causa, quia in altera vita non sunt propinquitates, affinitates, et amicitiae aliae quam spirituales, ita quae sunt amoris et fidei. {1} Hoc mihi aliquoties datum est videre, quando in spiritu fui, ita abductus a corpore, et sic in consortio cum angelis: tunc quosdam ex illis vidi sicut notos ab infantia, alios vero sicut prorsus non notos; qui visi sicut noti ab infantia, fuerunt qui in simili statu cum statu spiritus mei erant qui autem non noti, in dissimili.
@1 Quod omnes proximitates, cognitiones, affinitates et quasi consanguinitates in caelo sint ex bono, et secundum ejus convenientias et differentias (n. 605 [? 685], 917, 1394, 2739, 3612, 3815, 4121).$

CI n. 47 47. Omnes qui unam societatem angelicam formant, simili facie sunt in communi, sed non simili in particulari. Quomodo similitudines in communi et variationes in particulari se habent, aliquantum comprehendi potest ex talibus in mundo: notum est, quod unaquaevis gens aliquod commune simile ferat in faciebus et oculis, per quod noscitur, et internoscitur ab alia gente et adhuc magis una familia ab altera sed hoc multo perfectius in caelis, quia ibi omnes affectiones interiores apparent et elucent ex facie, nam facies ibi est illarum forma externa et repraesentativa; aliam faciem habere quam suarum affectionum, non datur in caelo. Ostensum etiam est, quomodo communis similitudo variatur particulariter in singulis qui in una societate sunt: erat facies sicut angelica, quae mihi apparebat, et haec variabatur secundum affectiones boni et veri, quales sunt apud illos qui in una societate; variationes illae persistebant diu et observabam, quod usque eadem facies in communi sicut planum permaneret, et quod reliquae essent modo derivationes et propagationes inde sic etiam per hanc faciem ostensae sunt affectiones totius societatis, per quas variantur facies illorum qui ibi; nam, ut supra dictum est, facies angelicae sunt formae interiorum suorum, ita affectionum quae amoris et fidei.

CI n. 48 48. Inde etiam fit, quod angelus qui praestans sapientia est, videat illico ex facie qualis alter est non potest quisquam ibi vultu recondere interiora, et simulare, et prorsus non mentiri et fallere astu et hypocrisi. Contingit aliquoties, quod in societates se insinuent hypocritae, qui edocti sunt recondere interiora sua, et componere exteriora ut appareant in forma boni, in quo sunt qui in societate, et sic mentiri lucis angelos sed hi non diu ibi morari possunt, incipiunt enim angi interius, cruciari, livescere facie, et quasi exanimari: alterantur ita ex contrarietate vitae quae influit et operatur quare se dejiciunt repente in infernum ubi similes, nec hiscunt amplius ascendere. Sunt illi qui intelliguntur per eum, qui inventus est inter discumbentes et invitatos, non indutus veste nuptiali, et ejectus in tenebras exteriores (Matth. xxii. II, seq.).

CI n. 49 49. Communicant omnes societates caeli inter se, non per apertum commercium, pauci enim exeunt e societate sua in aliam, nam exire e societate est sicut exire a se seu a sua vita, et transire in aliam quae non ita convenit; sed communicant omnes per extensionem sphaerae, quae procedit ex vita cujusvis sphaera vitae est sphaera affectionum quae amoris et fidei haec se extendit in societates circumcirca in longum et in latum, et eo longius et latius, quo affectiones sunt interiores et perfectiores.{1} Secundum extensionem illam est angelis intelligentia et sapientia: qui in intimo caelo sunt, et ibi in medio, habent extensionem in universum caelum; inde communicatio omnium caeli est cum unoquovis, et uniuscujusvis cum omnibus.{2} Sed de hac extensione infra plenius agendum est, ubi de Forma caelesti, secundum quam angelicae Societates dispositae sunt; et quoque ubi de Sapientia et Intelligentia angelorum nam omnis extensio affectionum et cogitationum vadit secundum illam formam.
@1 Quod sphaera spiritualis, quae est sphaera vitae, effluat ex unoquovis homine, spiritu et angelo, et circumstipet illos (n. 4464, 5179, 7454, 8630).
Quod effluat ex vita affectionis et cogitationis eorum (n. 2489. 4464, 6206).
Quod sphaerae illae se longe extendant in societates angelicas secundum quale et quantum boni (n. 6598-6613 [? 6612], 8063, 8794, 8797).$
@2 Quod in caelis detur communicatio omnium bonorum, quoniam amor caelestis communicat omnia sua cum altero (n. 549, 550, 1390, 1391, 1399. 10130, 10723).$

CI n. 50 50. Dictum supra est, quod in caelis sint societates majores et minores majores consistunt ex myriadibus, minores ex aliquot millibus, et minimae ex aliquot centenis angelis. Sunt etiam qui solitarii habitant, quasi domus et domus, familia et familia; hi tametsi ita dispersi vivunt, usque similiter ordinati sunt, sicut illi qui in societatibus, quod nempe sapientiores illorum in medio sint, et simpliciores in terminis: hi propius sub auspicio Divino Domini sunt, et sunt angelorum optimi.

CI n. 51 51. [VII.] QUOD UNAQUAEVIS SOCIETAS SIT CAELUM IN MINORE FORMA, ET UNUSQUISQUE ANGELUS IN MINIMA.
Quod unaquaevis societas sit caelum in minore forma, et unusquisque angelus in minima, est quia bonum amoris et fidei est quod facit caelum, et id bonum est in omni societate caeli, et in omni angelo societatis. Nihil refert, quod bonum illud ubivis differat et varium sit; est usque bonum caeli; differentia modo est, quod caelum tale sit hic et tale ibi. Ideo dicitur, cum quis elevatur in aliquam societatem caeli, quod veniat in caelum et de illis qui ibi, quod sint in caelo, et quisque in suo: hoc norunt omnes qui in altera vita; ideo qui extra aut infra caelum stant, et spectant e longinquo ubi coetus angelorum sunt, dicant quod caelum sit ibi, et quoque ibi. Se habet hoc comparative sicut cum praefectis, officiariis et ministris in uno palatio regio aut in una aula tametsi habitant seorsim in suis mansionibus aut in suo conclavi, unus supra, alter infra, usque sunt in uno palatio aut in una aula, quisque ibi in sua functione ad serviendum regi. Inde patet quid intelligitur per Domini verba quod
In domo Patris sui sint mansiones multae (Joh. xiv. 2);
et quid per “habitacula caeli,” et per “caelos caelorum” apud Prophetas.

CI n. 52 52. Quod unaquaevis societas sit caelum in minore forma, etiam constare potuit ex eo, quod similis forma caelestis sit in quavis societate, qualis est in toto caelo: in toto caelo sunt in medio qui praestant reliquis, et circumcirca usque ad terminos sunt in ordine decrescente qui minus praestant, ut dictum videatur in articulo praecedente (n. 43); et quoque ex eo, quod Dominus ducat omnes qui in toto caelo tanquam essent unus angelus; similiter illos qui in unaquavis societate: inde apparet quandoque integra societas angelica sicut unum in forma angeli, quod etiam mihi datum est a Domino videre. Cum etiam Dominus apparet in medio angelorum, tunc non apparet circumstipatus a pluribus, sed ut unus in Forma angelica: inde est, quod Dominus in Verbo dicatur Angelus et quoque quod integra societas; Michael, Gabriel et Raphael non sunt nisi quam societates angelicae, quae a functionibus suis ita nominantur.{1}
@1 Quod Dominus in Verbo dicatur Angelus (n. 6280, 6831, 8192,9303).
Quod integra societas angelica dicatur angelus: et quod Michael et Raphael sint societates angelicae ex functionibus ita dictae (n. 8192).
Quod societates caeli, et angeli non aliquod nomen habeant, sed quod dignoscantur ex quali boni, et ex idea de illo (n. 1705, 1754).$

CI n. 53 53. Sicut integra societas est caelum in minore forma, ita quoque est angelus caelum in minima; nam caelum non est extra angelum, sed intra illum; interiora enim ejus, quae sunt mentis ejus, disposita sunt in formam caeli, ita ad receptionem omnium caeli quae extra illum sunt; recipit etiam illa secundum quale boni, quod est in illo ex Domino inde est angelus quoque caelum.

CI n. 54 54. Nusquam dici potest, quod caelum sit extra aliquem, sed intra nam omnis angelus secundum caelum quod intra illum est, recipit caelum quod extra illum est. Inde patet, quantum fallitur qui credit quod venire in caelum, sit solum elevari inter angelos, qualiscunque sit quoad vitam interiorem suam; ita quod caelum detur cuique ex immediata misericordia; {1} cum tamen nisi caelum sit intra aliquem, nihil caeli quod extra est, influit et recipitur. Sunt multi spiritus, qui in tali opinione sunt, ac ideo quoque propter fidem suam, in caelum evecti sunt sed cum ibi erant, quia interior vita eorum contraria erat vitae in qua angeli, coeperunt quoad intellectualia sua occaecari, usque ut facti sint sicut fatui, et quoad voluntaria sua cruciari usque ut gererent se sicut dementes verbo, qui male vivunt, et in caelum veniunt, trahunt ibi animam et torquentur comparative sicut pisces extra aquas in atmosphaera et sicut animalia in antliis pneumaticis in aethere extracto aere. Inde constare potest, quod caelum sit intra et non extra aliquem.{2}
@1 Quod caelum non donetur ex immediata misericordia, sed secundum vitam, et quod omne vitae per quod homo a Domino ducitur ad caelum, sit ex misericordia, et quod id intelligatur (n. 5057, 10659).
Si caelum donaretur ex immediata misericordia, quod omnibus donaretur (n. 2401).
De quibusdam malis e caelo dejectis qui crediderunt caelum dari cuivis ex immediata misericordia (n. 4726 [? 4226]).$
@2 Quod caelum sit in homine (n. 3884).$

CI n. 55 55. Quia omnes recipiunt caelum quod extra illos est secundum quale caeli quod intra illos, ideo similiter recipiunt Dominum quoniam Divinum Domini facit caelum: inde est, quod cum Dominus Se praesentem sistit in aliqua societate, {1}ibi appareat secundum quale boni in quo est societas, ita non similiter in una societate ut in altera: non quod dissimilitudo illa sit in Domino, sed in illis qui vident Ipsum ex suo bono, ita secundum illud afficiuntur etiam Ipso viso secundum quale sui amoris qui intime amant Ipsum, intime afficiuntur, qui minus amant minus afficiuntur mali qui extra caelum sunt, ad praesentiam Ipsius cruciantur. Cum Dominus apparet in aliqua societate, apparet ibi ut Angelus sed dignoscitur ab aliis per Divinum quod translucet.
@1 ibi pro “quod ibi”$

CI n. 56 56. Caelum etiam est, ubi Dominus agnoscitur, creditur, et amatur varietas cultus Ipsius ex varietate boni in societate una et altera, non fert damnum, sed fert emolumentum nam perfectio caeli inde est. Quod perfectio caeli inde sit, aegre ad captum explicari potest, nisi in opem adhibeantur voces in litterato orbe sollennes et usitatae, et per illas exponatur quomodo unum quod perfectum ex variis formatur: omne unum ex variis existit, nam unum, quod non ex variis, non est aliquid, non habet formam, et ideo non habet quale: cum autem unum existit ex variis, et varia sunt in forma perfecta, in qua quodlibet adjungit se alteri ut amicum consentiens in serie, tunc habet quale perfectum: caelum etiam est unum ex variis in perfectissimam formam ordinatis nam forma caelestis est omnium formarum perfectissima. Quod omnis perfectio inde sit, patet ab omni pulchritudine, amoenitate, et jucunditate, quae afficiunt tam sensus quam animos; illae enim non aliunde existunt et fluunt quam ex concentu et harmonia plurium concordantium et consentientium, sive ea in ordine coexistant, sive in ordine consequantur, et non ex uno absque pluribus: inde dicitur quod varietas delectet, et scitur quod delectatio sit secundum quale ejus. Ex his sicut in speculo videri potest, unde perfectio ex variis sit, etiam in caelo nam ex illis quae in mundo naturali existunt, sicut in speculo videri possunt quae in mundo spirituali.{1}
@1 Quod omne unum sit ex harmonia et consensu plurium, et quod alioqui non sit ei quale (n. 457).
Quod inde universum caelum sit unum (n. 457).
Et hoc ex quod omnes ibi spectent unum finem, qui est Dominus (n. 9828).$

CI n. 57 57. De ecclesia simile dici potest quod de caelo, nam ecclesia est caelum Domini in terris. Sunt illae quoque plures, et tamen unaquaevis vocatur ecclesia, et quoque est ecclesia, quantum bonum amoris et fidei ibi regnat. Dominus etiam ibi ex variis unum facit, ita ex pluribus ecclesiis unam.{1} Simile quoque dici potest de homine ecclesiae in particulari, quod de ecclesia in communi quod nempe ecclesia sit intra hominem, et non extra illum, et quod quilibet homo sit ecclesia, in quo Dominus est praesens in bono amoris et fidei.{2} Simile etiam dici potest de homine in quo ecclesia, quod de angelo in quo caelum, quod sit ecclesia in minima forma, sicut angelus est caelum in minima forma: et adhuc magis, quod homo in quo ecclesia, aeque ac angelus, sit caelum; nam homo creatus est ut in caelum veniat, et fiat angelus quapropter ille, cui bonum est a Domino, est angelus homo.{3} Memorare licet, quid homo commune habet cum angelo, et quid prae angelis: Homo commune habet cum angelo, quod interiora ejus aeque formata sint ad imaginem caeli, et quoque quod fiat imago caeli, quantum in bono amoris et fidei est: homo prae angelis habet, quod exteriora ejus formata sint ad imaginem mundi et quod quantum in bono est, mundus apud illum subordinatur caelo, et serviat caelo; {4} et quod tunc Dominus praesens sit apud illum in utroque sicut in suo caelo; est enim in suo ordine Divino utrobivis, nam Deus est ordo. {5}
@1 Si bonum foret character et essentiale ecclesiae, et non verum absque bono, quod ecclesia foret una (n. 1285, 1316, 2982, 3267, 3445, 3451, 3452).
Quod etiam omnes ecclesiae faciant unam ecclesiam coram Domino ex bono (n. 7395 [? 7396], 9276).$
@2 Quod ecclesia sit in homine, et non extra illum, et quod ecclesia in communi sit ab hominibus, in quibus ecclesia (n. 3884).$
@3 Quod homo qui ecclesia sit caelum in minima forma ad imaginem maximi, quia interiora ejus quae mentis disposita sunt ad formam caeli, et inde ad receptionem omnium caeli (n. 911, 1900, 1982 [? 1928], 3624-3614, 3634, 3884, 4041, 4279, 4523, 4524, 4625, 6013, 6057, 9279, 9632).$
@4 Quod homini sit internum et externum, et quod internum ejus a creatione formatum sit ad imaginem caeli, et quod externum ejus ad imaginem mundi, et quod ideo homo ab antiquis dictus sit microcosmus (n. 4523, 4524, 5368 [? 3628, 5115], 6013, 6057, 9279, 9706, 10156, 10472).
Quod ideo homo ita creatus sit, ut mundus apud illum serviat caelo quod etiam fit apud bonos, at quod inversum sit apud malos, ubi caelum servit mundo (n. 9283, 9278).$
@5 Quod Dominus sit ordo, quoniam Divinum bonum et verum, quae procedunt a Domino, faciunt ordinem (n. 1728, 1919, 2201 [? 2011], 2258, 5110, 5703, 8988, 10336, 10619).
Quod vera Divina sint leges ordinis (n. 2247, 7995).
Quod quantum homo secundum ordinem vivit, ita quantum in bono secundum vera Divina, tantum sit homo, et in illo ecclesia et caelum (n. 4839, 6605, 8067 [? 8513]).$

CI n. 58 58. Ultimo memorandum est, quod qui caelum in se habet, non modo habeat caelum in suis maximis seu communibus, sed etiam in suis minimis seu singularibus et quod minima ibi, in imagine referant maxima. Hoc venit ex eo, quod unusquisque sit suus amor, et talis qualis ejus amor regnans quod regnat hoc influit in singula, et disponit illa, et ubivis inducit similitudinem sui: {1} in caelis est amor in Dominum regnans, quia Dominus ibi supra omnia amatur inde Dominus est ibi omne in omnibus, influit in omnes et singulos, disponit illos, et {2}induit similitudinem sui, et facit ut caelum sit ubi Ille: inde angelus est caelum in minima forma, societas in majore, et omnes societates simul sumptae in maxima. Quod Divinum Domini faciat caelum, et quod sit omne in omnibus, videatur supra (n. 7-12).
@1 Quod amor regnans seu dominans apud unumquemvis sit in omnibus et singulis ejus vitae, ita in omnibus et singulis ejus cogitationis et voluntatis (n. 6159, 7648, 8067, 8853).
Quod homo talis sit quale ejus vitae regnans (n. 918, 1040, 1568, 1571, [? dele], 3570, 6571, 6934 [? 6935], 6938, [8853,] 8854, 8856, 8857, [8858,] 10076, 10109, 10110, 10284).
Quod amor et fides, cum regnant sint in singulis vitae hominis, tametsi id nescit (n. 8854, 8864, 8865).$
@2 “induit;”–sic editio princeps; sed forte est legendum inducit, ut supra.$

CI n. 59 59. [VIII.] QUOD UNIVERSUM CAELUM IN UNO COMPLEXU REFERAT UNUM HOMINEM.
Quod caelum in toto complexu referat unum hominem, est arcanum nondum in mundo notum in caelis autem est notissimum; id scire, ac specifica et singularia de eo, est praecipuum intelligentiae angelorum ibi inde etiam pendent plura, quae absque illo ut suo communi principio non distincte et clare intrarent in ideas mentis eorum. Quia sciunt, quod omnes caeli una cum societatibus eorum referant unum hominem, ideo etiam caelum vocant Maximum et Divinum Hominem; {1} Divinum ex eo, quod Divinum Domini faciat caelum (vide supra, n. 7-12).
@1 Quod caelum in toto complexu appareat in forma sicut Homo, et quod caelum inde dicatur Maximus Homo (n. 2996. 2998, 3624-3649, 3636-3643, 3741-3745, 4625).$

CI n. 60 60. Quod caelestia et spiritualia in illam formam et in illam imaginem ordinata et conjuncta sint, non percipere possunt qui de spiritualibus et caelestibus non justam ideam habent cogitant illi, quod terrestria et materialia, quae componunt ultimum hominis, faciant illum, et quod absque illis homo non sit homo: sed sciant, quod homo non sit homo ex illis, sed ex eo quod intelligere possit verum et velle bonum; haec sunt spiritualia et caelestia, quae faciunt hominem. Novit etiam homo, quod quisque talis homo sit, qualis est quoad intellectum et voluntatem et quoque nosse potest, quod terrestre ejus corpus sit formatum ad serviendum illis in mundo, et ad conformiter praestandum illis usus in ultima naturae sphaera ideo etiam corpus nihil agit ex se, sed agitur prorsus obsequiose ad nutus intellectus et voluntatis, usque adeo ut quicquid homo cogitat, loquatur lingua et ore, et quicquid vult, faciat corpore et membris, sic ut intellectus et voluntas sit faciens, et nihil corpus a se inde patet, quod intellectualia et voluntaria faciant hominem, et quod illa sint in simili forma, quia illa agunt in singularissima corporis sicut internum in externum; homo itaque ex illis vocatur internus et spiritualis homo. Talis homo in maxima et perfectissima forma est caelum.

CI n. 61 61. Talis idea est angelorum de homine; quapropter nusquam attendunt ad illa quae homo corpore facit, sed ad voluntatem ex qua corpus facit: hanc vocant ipsum hominem, et intellectum quantum ille cum voluntate unum agit.{1}
@1 Quod voluntas hominis sit ipsum Esse vitae illius, et quod intellectus sit Existere vitae inde [n. 3619. 5002, 9282). Quod vita voluntatis sit principalis vita hominis, et quod vita intellectus procedat inde [n. 585, 590, 3619, 7342, 8885, 9282, 10076, 10109, 10110).
Quod homo sit homo ex voluntate et inde intellectu (n. 8911, 9069, 9071, 10076, 10109, 10110).$

CI n. 62 62. Angeli quidem non vident caelum in toto complexu in tali forma, nam totum caelum non cadit in conspectum alicujus angeli, sed vident quandoque dissitas societates, quae ex multis millibus angelorum consistunt, ut unum in tali forma; et ex societate ut ex parte concludunt ad commune quod est caelum nam in perfectissima forma communia se habent sicut partes, et partes sicut communia; discrimen modo est sicut inter simile majus et minus. Inde dicunt, quod totum caelum tale sit in conspectu Domini, quia Divinum ex intimo et supremo omnia videt.

CI n. 63 63. Quia caelum tale est, ideo quoque regitur illud a Domino sicut unus homo, et inde sicut unum: notum enim est, quod tametsi homo consistit ex innumerabilibus variis, tam in toto quam in parte, in toto ex membris, organis, et visceribus, in parte ex seriebus fibrarum, nervorum, et vasorum sanguineorum, ita ex membris intra membra et ex partibus intra partes, usque tamen homo, cum agit, sicut unus agit: tale etiam est caelum sub auspicio et ductu Domini.

CI n. 64 64. Quod tot varia in homine unum agant, est quia nihil quicquam ibi est, quod non aliquid facit ad rem communem, et praestat usum; commune praestat usum partibus suis, et partes praestant usum communi, nam commune est ex partibus et partes constituunt commune, quare prospiciunt sibi invicem, spectant se mutuo, et conjunguntur in tali forma ut omnia et singula se referant ad commune et ejus bonum; inde est, quod unum agant. Similes sunt consociationes in caelis conjunguntur ibi secundum usus in simili forma; quare qui non usum praestant communi, ejiciuntur e caelo, quia sunt heterogenea. Usum praestare est aliis velle bene propter commune bonum, et usum non praestare est aliis velle bene non propter commune bonum sed propter se; hi sunt qui amant se supra omnia, illi autem sunt qui amant Dominum supra omnia inde est, quod illi qui in caelo sunt, unum agant, sed hoc non ex se sed ex Domino, spectant enim Ipsum ut Unicum a Quo, ac regnum Ipsius ut commune, cui consulendum. Hoc intelligitur per Domini verba,
“Quaerite..primo Regnum Dei, et justitiam ejus, et..omnia adjicientur vobis (Matth. vi. 33).
“quaerere justitiam ejus” est bonum ejus. {1} Qui in mundo amant patriae bonum plus quam suum. et proximi bonum sicut suum, illi sunt qui in altera vita amant et quaerunt regnum Domini, nam ibi regnum Domini est loco patriae et qui amant facere aliis bonum, non propter se sed propter bonum, illi amant proximum, nam ibi bonum est proximus {2} omnes illi qui tales sunt, in Maximo Homine, hoc est, caelo, sunt.
@1 Quod justitia in Verbo dicatur de bono, judicium de vero; inde facere justitiam et judicium est facere bonum et verum (n. 2235, 9857).$
@2 Quod Dominus in supremo sensu sit proximus, et inde quod amare Dominum sit amare id quod ab Ipso, quia in omni quod ab Ipso est Ipse, ita bonum et verum (n. 2425, 3419, 6706, 6711, 6819, 6823, 8123).
Inde quod omne bonum quod a Domino sit proximus, et quod velle et facere id bonum sit amare proximum (n. 5026[? 5028], 10336).$

CI n. 65 65. Quia totum caelum refert unum hominem, et quoque est Divinus Spiritualis Homo in maxima forma, etiam in effigie, ideo distinguitur caelum in membra et partes, sicut homo, et quoque nominantur similiter sciunt etiam angeli, in quo membro una societas est, et in quo altera; et dicunt, quod illa societas sit in membro seu provincia aliqua capitis, illa in membro seu provincia aliqua pectoris, illa in membro aut provincia aliqua lumborum, et sic porro. in genere, caelum supremum seu tertium format caput usque ad collum; caelum medium seu secundum format pectus usque ad lumbos et genua: caelum ultimum seu primum format pedes usque ad plantas, et quoque brachia usque ad digitos; nam brachia et manus sunt ultima hominis, tametsi a latere. Inde iterum patet, cur tres caeli sunt.

CI n. 66 66. Spiritus qui infra caelum sunt mirantur valde, cum audiunt et vident quod caelum sit tam infra quam supra sunt enim in simili fide et opinione, in quali sunt homines in mundo, quod caelum non alibi sit quam supra; non enim sciunt, quod situs caelorum sit sicut situs membrorum, organorum, et viscerum in homine, quorum quaedam sunt supra et quaedam infra et quod sit sicut situs partium in unoquovis membro, organo, et viscere, quarum quaedam sunt intra, quaedam extra inde confundunt se de caelo.

CI n. 67 67. Haec de caelo ut Maximo Homine allata sunt, quia absque illa cognitione praevia nullatenus capi possunt quae sequuntur de caelo nec potest aliqua distincta idea haberi de forma caeli, de conjunctione Domini cum caelo, de conjunctione caeli cum homine, nec de influxu mundi spiritualis in naturalem, et prorsus non aliqua de correspondentia, de quibus tamen ordine in nunc sequentibus agendum est quapropter ad dandum lucem in illis, hoc praemissum est.

CI n. 68 68. [IX.] QUOD UNAQUAEVIS SOCIETAS IN CAELIS REFERAT UNUM HOMINEM.
Quod unaquaevis societas caeli etiam referat unum hominem, et quoque in similitudine hominis sit, aliquoties mihi videre datum est. Erat societas, in quam se insinuaverunt plures, qui noverunt mentiri lucis angelos; erant hypocritae. Cum hi separarentur ab angelis, vidi quod integra societas primum appareret sicut unum obscurum, dein per gradus in forma humana etiam obscure, et tandem in luce sicut homo. Illi qui in homine erant, et componebant illum, fuerunt qui in bono illius societatis erant; ceteri qui non in eo homine erant, et non componebant illum, erant hypocritae hi rejecti sunt, illi detenti ita fiebat separatio. Hypocritae sunt, qui loquuntur bene, et quoque faciunt bene, sed spectant se in singulis loquuntur sicut angeli de Domino, de caelo, de amore, de vita caelesti et quoque faciunt bene, ut appareant quod tales sint sicut loquuntur sed cogitant aliter, nihil credunt, nec volunt alicui bonum quam sibi quod benefaciant, est propter se; si propter alios, est ut videantur, et sic quoque propter se.

CI n. 69 69. Quod integra societas angelica, cum Dominus Se praesentem sistit, appareat ut unum in forma humana, etiam datum est videre. Apparebat in alto versus ortum sicut nubes a candido rubescens cum stellulis circumcirca, quae descendebat; illa per gradus sicut descendit, lucidior facta est, et tandem visa in forma perfecte humana: stellulae circumcirca nubem erant angeli, qui ita apparuerunt a luce ex Domino.

CI n. 70 70. Sciendum est, quod tametsi omnes qui in una societate caeli sunt, quando simul ut unum apparent in similitudine hominis, usque non una societas sit similis homo sicut altera distinguuntur inter se sicut facies humanae ex una stirpe ex simili causa, de qua prius (n. 47), quod nempe varientur secundum varietates boni, in quo sunt, et quod format illos. In perfectissima et pulcherrima forma humana apparent societates quae in intimo seu supremo caelo sunt, et ibi in medio.

CI n. 71 71. Memoratu dignum est, quod quo plures in una societate caeli sunt, et illi unum agunt, eo ejus forma humana perfectior sit nam varietas in formam caelestem disposita facit perfectionem, ut prius (n. 56) ostensum est; et varietas datur ubi plures. Omnis etiam societas caeli crescit numero indies; et sicut crescit, perfectior fit sic non modo societas perficitur, sed etiam caelum in communi, quia societates constituunt caelum. Quoniam caelum ex crescente multitudine perficitur, patet quantum falluntur illi qui credunt quod caelum claudatur ex plenitudine; cum tamen contrarium est, quod nusquam claudatur, et quod plenitudo major et major perficiat illud: quapropter angeli nihil potius desiderant, quam ut ad illos novi hospites angeli veniant.

CI n. 72 72. Quod unaquaevis societas sit in effigie hominis cum simul ut unum apparet, est quia totum caelum illam effigiem habet, ut in praecedente articulo ostensum videatur et in perfectissima forma, qualis est forma caeli, similitudo est partium cum toto, et minorum cum maximo minora et partes caeli sunt societates ex quibus consistit, quae quod etiam sint caeli in minore forma, videatur supra (n. 51-58). Quod perpetua talis similitudo sit, est quia in caelis omnium bona ex uno amore sunt, ita ex una origine. Unus amor ex quo origo omnium bonorum ibi, est amor in Dominum a Domino. Inde est, quod totum caelum sit similitudo Ipsius in communi, unaquaevis societas in minus communi, et unusquisque angelus in particulari. Videantur etiam quae supra (n. 58) de hac re dicta sunt.

CI n. 73 73. [X.] QUOD INDE UNUSQUISQUE ANGELUS SIT IN PERFECTA FORMA HUMANA.
In binis praecedentibus articulis ostensum est, quod caelum in toto complexu referat unum hominem, et quod similiter unaquaevis societas in caelo: ex nexu causarum, quae ibi adductae sunt, sequitur quod unusquisque angelus pariter referat. Sicut caelum est homo in maxima forma, et societas caeli in minore, ita angelus est in minima; nam in perfectissima forma, qualis est forma caeli, similitudo totius est in parte, et partis in toto: causa quod ita sit, est, quia caelum est communio, communicat enim omnia sua cum unoquovis, et unusquisque recipit ex communione illa omnia sua; angelus est receptaculum, et inde caelum in minima forma, ut quoque in suo articulo supra ostensum est. Homo etiam, quantum recipit caelum, tantum quoque est receptaculum, est caelum, et est angelus (videatur supra, n. 57). Hoc describitur ita in Apocalypsi,
“Mensus est murum” sanctae Hierosolymae, “centum quadraginta quatuor cubitorum, mensura hominis quae est angeli” (xxi. 17):
“Hierosolyma” ibi est ecclesia Domini, et in eminentiori sensu caelum; {1} “murus” est verum quod ab insultu falsorum et malorum tutatur; {2} “centum quadraginta quatuor” sunt omnia vera et bona in complexu {3} “mensura” est quale ejus {4} “homo” est in quo omnia illa in communi et in parte, ita in quo caelum et quia angelus etiam est homo ex illis, ideo dicitur, “mensura hominis quae est angeli.” Hic sensus spiritualis est illorum verborum. Quis absque illo sensu intellecturus esset, quod murus sanctae Hierosolymae esset mensura hominis quae angeli? {5}
@1 “Hierosolyma” quod sit ecclesia (n. 402, 3654, 9166).$
@2 “Murus” quod sit verum tutans ab insultu falsorum et malorum (n. 6419).$
@3 Quod “duodecim” sint omnia vera et bona in complexu (n. 577, 2089, 2129, 2130, 3272, 3858, 3913).
Similiter “septuaginta duo,” et “centum quadraginta quatuor,” quoniam 144 exsurgunt ex 12 in se multiplicatis (n. 7973). Quod omnes numeri in Verbo significent res (n. 482, 487, 647, 648, 755, 813. 1963, 1988, 2075, 2252, 3252, 4264, 4495, 5265). Quod numeri multiplicati simile significent cum simplicibus, a quibus per multiplicationem exsurgunt (n. 5291, 5335, 5708, 7973).$
@4 Quod “mensura” in Verbo significet quale rei quoad verum et bonum (n. 3104, 9603).$
@5 De sensu spirituali seu interno Verbi, vide Explicationem de Equo Albo, in Apocalypsi, et Appendicem ad Doctrinam Caelestem.$

CI n. 74 74. Sed nunc ad experientiam. Quod angeli sint formae humanae seu homines, hoc millies mihi visum est locutus enim sum cum illis sicut homo cum homine, quandoque cum uno, quandoque cum pluribus in consortio, nec quicquam differens ab homine quoad formam apud illos vidi et miratus sum aliquoties quod tales essent et ne diceretur quod esset fallacia aut visio phantasiae, datum est illos videre in plena vigilia, seu cum eram in omni sensu corporis, et in statu clarae perceptionis. Saepius etiam narravi illis, quod homines in Christiano orbe in caeca tali ignorantia sint de angelis et spiritibus, ut credant illos esse mentes absque forma, ac puras cogitationes, de quibus non aliam ideam habent quam sicut de aethereo in quo vitale; et quia sic, {1}addicunt illis nihil hominis praeter cogitativum, credunt quod non videant quia non eis oculi, non audiant quia non eis aures, et non loquantur quia non eis os et lingua. Ad haec angeli dixerunt, quod sciant quod talis fides sit multis in mundo, et quod regnet apud eruditos, et quoque, quod mirati sunt, apud sacerdotes. Causam etiam dixerunt, quod eruditi, qui antesignani fuerunt, et primum excluserunt talem ideam de angelis et spiritibus, ex sensualibus externi hominis de illis
cogitaverint; et qui ex illis cogitant, et non ex luce interiore, et ex idea communi quae insita cuivis, non possint aliter quam fingere talia, quoniam sensualia externi hominis non capiunt alia quam quae intra naturam sunt, non autem quae supra, ita nihil quicquam de spirituali mundo: {2} ex his antesignanis ut ducibus derivata est falsitas cogitationis de angelis ad alios, qui ex se non cogitaverunt sed ex illis; et qui ex aliis primum cogitant, et faciunt suae fidei, et postea illa suo intellectu intuentur, aegre possunt ab illis recedere; quare plerique acquiescunt in confirmando illa. Porro dixerunt, quod simplices fide et corde non in illa idea de angelis sint, sed in idea de illis sicut de hominibus caeli, ex causa quia non exstinxerunt insitum suum quod e caelo per eruditionem, nec capiunt aliquid absque forma: inde est, quod angeli in templis, sive sculpti sive picti, non aliter sistantur quam ut homines. De insito quod e caelo dicebant, quod sit Divinum influens apud illos qui in bono fidei et vitae sunt.
@1 “addicant:”–vox saepissime adhibita; a Doctore Im. Tafel quidem legeretur addicunt$
@2 Quod homo nisi a sensualibus externi hominis elevetur, parum sapiat (n. 5089).
Quod sapiens homo supra sensualia illa cogitet (n. 5089 5044). Cum elevatur homo supra sensualia illa, quod in lumen clarius veniat, et tandem in lucem caelestem (n. 6183, 6313, 6315, 9407, 9730, 9922).
Quod elevatio et abductio a sensualibus illis antiquis nota fuerit (n. 6313).$

CI n. 75 75. Ab omni experientia, quae nunc est plurium annorum, dicere et asseverare possum, quod angeli quoad formam suam sint prorsus homines, quod illis sint facies, sint oculi, aures, pectus, brachia, manus, pedes; quod se mutuo videant, audiant, loquantur inter se; verbo, quod illis prorsus nihil desit, quod est hominis, praeter quod non superinduti sint materiali corpore. Vidi illos in sua luce, quae lucem meridianam mundi multis gradibus excedit, et in illa omnia faciei illorum distinctius et clarius, quam visae sunt facies hominum telluris. Datum etiam est videre angelum intimi caeli: is nitentiori et splendentiore facie erat quam angeli inferiorum caelorum; lustravi eum, et erat ei forma humana in omni perfectione.

CI n. 76 76. At sciendum est, quod angeli non possint videri homini per oculos corporis ejus, sed per oculos spiritus qui est in homine, {1} quia is est in spirituali mundo, et omnia corporis in naturali; simile videt simile, quia ex simili praeterea organum visus corporis, quod est oculus, tam crassum est, ut ne quidem videat minora naturae nisi per vitra optica, ut cuivis notum est inde minus adhuc illa quae supra naturae sphaeram sunt, qualia sunt omnia quae in spirituali mundo sed haec usque videntur ab homine, cum is abducitur a visu corporis, et aperitur visus spiritus ejus, quod etiam momento fit, cum placet Domino ut videantur; et tunc homo non aliud scit quam quod videat illa oculis corporis: ita angeli visi sunt Abrahamo, Loto, Manoacho, et Prophetis; ita quoque visus est Dominus post resurrectionem discipulis: simili modo etiam mihi visi sunt angeli. Quia prophetae ita viderunt, ideo dicti sunt “videntes” et “aperti oculis (1 Sam. ix. 9; Num. {2}xxiv. 3; ac facere ut ita videant, dictum est “aperire oculos,” ut factum est puero Elisaei, de quo ita legitur,
“Orans Elisaeus dixit, Jehovah, aperi quaeso oculos ejus ut videat; et aperiente Jehovah oculos pueri ejus, vidit quod ecce mons ille plenus equis et curribus igneis circa Elisaeum (2 Reg vi. 17).
@1 Quod homo quoad interiora sua sit spiritus (n. 1594). Et quod spiritus ille sit ipse homo, et quod ex illo corpus vivat (n. 447, 4622, 6054).$
@2 xxiv. pro “xxiii.”$

CI n. 77 77. Spiritus probi, cum quibus de hac re etiam locutus sum, doluerunt corde, quod talis ignorantia de statu caeli, et de spiritibus et angelis intra ecclesiam esset; et indignati dicebant, quod omnino referrem quod non sint mentes absque forma, nec pneumata aetherea, sed quod sint homines in effigie, et quod videant, audiant, et sentiant aeque ac illi qui in mundo. {1}
@1 Quod unusquisque angelus, quia est recipiens Divini ordinis a Domino, sit in humana forma perfecta et pulcra secundum receptionem (n. 322, 1880, 1881, 3633, 3804, 4622, 4735, 4797, 4985, 5199, 5530, 6054, 9879, 10177, 10594).
Quod Divinum verum sit per quod ordo, et Divinum bonum sit essentiale ordinis (n. 2451, 3166, 4390, 4409, 5232, 7256, 10122, 10555).$

CI n. 78 78. [XI.] QUOD CAELUM IN TOTO ET IN PARTE REFERAT HOMINEM, QUOD SIT EX DIVINO HUMANO DOMINI.
Quod caelum in toto et in parte referat hominem, quod sit ex Divino Humano Domini, sequitur ut conclusum ex omnibus illis, quae in praecedentibus articulis dicta et ostensa sunt. In articulis praecedentibus ostensum est, (i.) Quod Dominus sit Deus caeli: (ii.) Quod Divinum Domini faciat caelum: (iii.) Quod caelum consistat ex innumeris societatibus; et quod unaquaevis societas sit caelum in minore forma et unusquisque angelus in minima: (iv.) Quod universum caelum in uno complexu referat unum hominem: (v.) Quod unaquaevis societas in caelis etiam referat unum hominem: (vi.) Quod inde unusquisque angelus sit in perfecta forma humana. Haec omnia concludunt, quod Divinum, quia facit caelum, sit Humanum in forma. Quod hoc sit Divinum Humanum Domini, ex illis quae loco corollarii ex Arcanis Caelestibus assumpta et collata sunt, adhuc clarius videri potest, quia in compendio. Quod Humanum Domini sit Divinum, et non sicut intra ecclesiam creditur, quod Humanum Ipsius non sit Divinum, etiam a Collectis illis videri potest, et quoque ex Doctrina Sanctae Hierosolymae ad finem, ubi agitur de Domino.

CI n. 79 79. Quod ita sit, ex pluri experientia mihi testatum factum est, de qua aliquid in nunc sequentibus. Omnes angeli qui in caelis sunt, nusquam Divinum sub alia forma quam Humana percipiunt et quod mirum, qui in caelis superioribus sunt, non possunt aliter de Divino cogitare; feruntur in illam cogitandi necessitatem ex ipso Divino quod influit, et quoque ex forma caeli, secundum quam cogitationes illorum se circum extendunt omnis enim cogitatio, quae est angelis, extensionem habet in caelum, et secundum illam extensionem est illis intelligentia et sapientia inde est, quod omnes ibi agnoscant Dominum, quia Divinum Humanum non datur quam in Ipso. Haec mihi non solum ab angelis dicta sunt, sed etiam datum est percipere, dum elevatus in sphaeram interiorem caeli. Inde patet, quod quo sapientiores angeli sunt, eo clarius percipiant hoc et inde est, quod Dominus illis appareat; Dominus enim apparet in forma Divina Angelica, quae est Humana, illis qui Divinum visibile agnoscunt et credunt, non autem qui Divinum invisibile; illi enim videre suum Divinum possunt, hi autem non possunt.

CI n. 80 80. Quia angeli non Divinum invisibile, quod vocant Divinum absque forma, sed Divinum visibile in forma Humana percipiunt, ideo illis commune est dicere, quod solus Dominus sit Homo, et quod illi sint homines ab Ipso et quod unusquisque tantum sit homo, quantum recipit Ipsum. Per recipere Dominum intelligunt recipere bonum et verum quae ab Ipso, quoniam Dominus est in suo bono et in suo vero hoc etiam vocant sapientiam et intelligentiam: dicunt, quod quisque sciat quod intelligentia et sapientia faciant hominem, et non facies absque illis. Quod ita sit, etiam apparet ex angelis interiorum caelorum illi, quia a Domino in bono et vero sunt, et inde in sapientia et intelligentia, in pulcherrima et perfectissima forma humana sunt; et angeli inferiorum caelorum in minus perfecta et pulchra at vice versa in inferno; illi, qui ibi, in luce caeli, vix apparent ut homines, sed ut monstra; sunt enim in malo et falso, et non in bono et vero, et inde in oppositis sapientiae et intelligentiae; quare etiam vita eorum non vocatur vita, sed mors spiritualis.

CI n. 81 81. Quia caelum in toto et in parte refert hominem ex Divino Humano Domini, ideo angeli dicunt quod sint in Domino, et quidam quod sint in corpore Ipsius, per quod intelligunt esse in bono amoris Ipsius sicut etiam Ipse Dominus docet, dicendo,
“Manete in Me, et Ego in vobis sicut palmes non potest ferre fructum a se ipso, nisi manserit in vite, ita nec vos nisi in Me manseritis;….nam sine Me nihil potestis facere;…. manete in Meo amore;….si praecepta Mea servaveritis, manebitis in Meo amore (Joh. xv. 4-10).

CI n. 82 82. Quia talis perceptio de Divino est in caelis, ideo insitum est cuivis homini, qui aliquem influxum e caelo recipit, de Deo sub Humana specie cogitare hoc fecerunt antiqui hoc etiam faciunt hodierni, tam extra quam intra ecclesiam simplices Ipsum cogitatione vident sicut Antiquum in candore. Sed insitum hoc exstinxerunt omnes illi, qui removerunt influxum e caelo per propriam intelligentiam, et per vitam mali: qui per propriam intelligentiam exstinxerunt, illi Deum invisibilem {1}volunt qui autem per vitam mali, nullum Deum: illi et hi non sciunt quod tale insitum detur, quia non apud illos, cum tamen hoc ipsum Divinum caeleste est, quod primario influit e caelo apud hominem, quia homo natus est ad caelum, et in caelum nemo venit absque idea Divini.
@1 “volunt:”–sic editio princeps. Forte legeris colunt.$

CI n. 83 83. Inde est, quod qui non in idea caeli est, hoc est, in idea Divini ex quo caelum, non possit ad primum limen caeli elevari; ut primum illuc venit, percipitur resistentia et fortis renisus: causa est, quia interiora apud illum, quae receptura essent caelum, clausa sunt, quoniam non in forma caeli immo illa, quo propius venit ad caelum, eo arctius clauduntur. Talis sors est illis intra ecclesiam, qui Dominum negant, et qui ut Sociniani Divinum Ipsius: qualis autem sors est illis qui extra ecclesiam nati sunt, quibus Dominus non est notus quia Verbum non habent, videbitur in sequentibus.

CI n. 84 84. Quod antiqui habuerint ideam Humani de Divino, constat ex apparitionibus Divini coram Abrahamo, Loto, Josua, Guideone, Manoacho, uxore ejus, et aliis, qui tametsi viderunt Deum ut Hominem, usque adoraverunt Ipsum pro Deo universi, vocando Ipsum Deum caeli et terrae, ac jehovam. Quod Dominus fuerit qui visus Abrahamo, docet Ipse apud Johannem (cap. viii. 56); quod etiam ceteris, patet ex Domini verbis,
Quod nemo Patrem et speciem Ipsius viderit, et vocem Ipsius audiverit (Joh. i. 18 cap. v. 37).

CI n. 85 85. Sed quod Deus Homo sit, aegre potest comprehendi ab illis qui ex sensualibus externi hominis omnia judicant; sensualis enim homo non potest aliter de Divino quam ex mundo et ex illis quae ibi cogitare, ita de Divino et spirituali homine non aliter quam sicut de corporeo et naturali concludit inde, quod si Deus esset homo, foret magnitudine sicut universum, et si regeret caelum et terram, [quod] fieret per multos ad modum quo reges in mundo. Si ei diceretur, {1}quod in caelo non sit extensio spatii qualis in mundo, prorsus non caperet qui enim ex natura et solo ejus lumine cogitat, nusquam aliter cogitat quam ab extenso quale est coram oculis sed falluntur quam maxime, cum similiter cogitant de caelo; extensum quod ibi, non est sicut extensum in mundo; in mundo est extensum determinatum et inde mensurabile, in caelo autem est extensum non determinatum, et inde non mensurabile; sed de extenso in caelo videbitur in sequentibus, ubi de Spatio et Tempore in Mundo spirituali. Praeterea quisque novit, quantum se visus oculi extendit, quod nempe ad solem et ad stellas, quae tantum distant novit etiam qui altius cogitat, quod visus internus qui est cogitationis se adhuc latius extendat, et inde quod visus adhuc interior adhuc latius; quid non visus Divinus qui omnium intimus et supremus est? Quia cogitationes talis extensionis sunt, ideo communicantur omnia caeli cum unoquovis ibi, ita omnia Divini quod facit caelum, et implet illud, ut ostensum est in articulis qui praecedunt.
@1 quod pro “si”$

CI n. 86 86. Mirati sunt illi qui in caelo sunt, quod homines se intelligentes credant, qui de invisibili, hoc est, incomprehensibili sub aliqua forma, cum de Deo, cogitant; et quod qui aliter, non intelligentes et quoque simplices dicant; cum tamen contrarium sit. Aiunt, “Si explorent se ipsos, qui inde se intelligentes credunt, annon pro Deo videant naturam? quidam illam quae coram oculis est, quidam illam quae non coram oculis? Et annon caecutiant in tantum, ut non sciant quid Deus, quid angelus, quid spiritus, quid anima sua quae victura post mortem, quid vita caeli apud hominem, et plura quae intelligentiae sunt? cum tamen haec omnia simplices, quos vocant, suo modo sciunt, ideam Dei sui habent quod sit Divinum in forma humana, ideam angeli quod sit caelestis homo, ideam animae suae quae victura post mortem quod sit sicut angelus, et ideam vitae caeli apud hominem quod sit vivere secundum praecepta Divina.” Hos itaque angeli vocant intelligentes, et accommodatos caelo, illos autem vicissim non intelligentes.
COLLECTA EX ARCANIS CAELESTIBUS DE DOMINO ET DE DIVINO HUMANO IPSIUS.
Quod Domino Divinum fuerit ex ipsa conceptione (n. 4641, 4963, 5041, 5157, 6716, 10125).
Quod Domino soli fuerit semen Divinum (n. 1438).
Quod anima Ipsius fuerit Jehovah (n. 1999, 2004, 2005, 2018, 2025).
Quod sic intimum Domini fuerit ipsum Divinum, et quod induitio a matre (n. 5041).
Quod ipsum Divinum fuerit Esse vitae Domini, ex quo Humanum dein exivit, et factum est Existere ex illo Esse (n. 3194, 3210, 10270[? 10269], 10372).
Quod intra ecclesiam, ubi est Verbum, et per id Dominus notus, non negandum sit Divinum Domini, nec Sanctum procedens ab Ipso (n. 2359.)
Qui non agnoscunt Dominum intra ecclesiam, quod eis non sit conjunctio cum Divino aliter qui extra ecclesiam sunt (n. 10205). Quod essentiale ecclesiae sit agnoscere Divinum Domini et unitionem Ipsius cum Patre (n. 10083, 10112, 10370, 10728[? 10738], 10730, 10816, 10817, 10818, 10820).
Quod in Verbo multis agatur de glorificatione Domini (n. 10828).
Et quod ubivis in sensu Verbi interno (n. 2249, 2523, 3245). Quod Dominus Humanum suum glorificaverit et non Divinum, quia hoc in Se glorificatum erat (n. 10057).
Quod Dominus in mundum venerit ut glorificaret Humanum suum (n. 3637, 4286[? 4287], 9315).
Quod Dominus glorificaverit Humanum suum per Divinum amorem qui in Ipso ex conceptione (n. 4727).
Quod amor Domini erga universum genus humanum fuerit vita Domini in mundo (n. 2253).
Quod amor Domini transcendat omnem intellectum humanum (n. 2077).
Quod Dominus salvaverit genus humanum per id quod
glorificaverit Humanum suum (n. 4180, 10019, 10152, 10655, 10659, 10828).
Quod alioqui totum genus humanum periisset morte aeterna (n. 1676).
De statu glorificationis et humiliationis Domini (n. 1785, 1999, 2159, 6866).
Glorificatio, ubi de Domino, quod sit unitio ipsius Humani cum Divino, et glorificare quod sit Divinum facere (n. 1603. 10053, 10828).
Quod Dominus, cum glorificavit Humanum suum, exuerit omne humanum a matre, usque tandem ut non filius ejus esset (n. 2159, 2574, 2649, 3036, 10829[? 10830]).
Quod Filius Dei ab aeterno, fuerit Divinum Verum in caelo (n. 2628, 2628, 2798, 2803, 3195, 3704).
Quod Dominus etiam Humanum suum fecerit Divinum Verum ex Divino Bono quod in Ipso, cum fuit in mundo (n. 2803, 3194, 3195, 3210, 6716, 6864, 7014, 7499, 8127, 8724, 9199).
Quod Dominus tunc omnia apud Se disposuerit in formam caelestem, quae est secundum Divinum Verum (n. 1928, 3633). Quod ideo Dominus dictus sit Verbum, quod est Divinum Verum (n. 2533, 2818[? 2813], 2859, 2894, 3393 3712).
Quod perceptio et cogitatio Domino soli fuerit ex Se Ipso, et supra omnem perceptionem et cogitationem angelicam (n. 1904 1914, 1915[? 1919]).
Quod Dominus univerit Divinum Verum quod Ipse, cum Divino Bono quod in Ipso (n. 10047, 10052, 10076).
Quod unitio reciproca fuerit (n. 2004, 10067).
Quod Dominus cum e mundo abivit, Humanum suum etiam fecerit Divinum Bonum (n. 3194, 3210, 6864, 7499, 8724, 9199 10076). Quod hoc intelligatur per quod exiverit a Patre et redierit ad Patrem (n. 3194, 3210).
Quod sic unum factus sit cum Patre (n. 2751, 3704, 4766). Quod post unitionem Divinum verum procedat a Domino (n. 3704, 3712, 3969, 4577, 5704, 7499, 8107, 8241, 9199, 9398).
Quomodo Divinum verum procedit, illustratum (n. 7270, 9407). Quod Dominus ex propria potentia univerit Humanum Divino (n. 1616, 1749, 1753[? 1752], 1813, 1921, 2025, 2026, 2523, 3141, 5005, 5045, 6716).
Quod inde constare possit, quod Humanum Domini non fuerit sicut humanum alius hominis, quia conceptus erat ab ipso Divino (n. 10125 [10825,] 10826).
Quod unio Ipsius cum Patre, ex Quo anima Ipsius, non fuerit sicut inter duos, sed sicut inter animam et corpus (n. 3737, 10824).
Quod antiquissimi non adorare potuerint Divinum Esse, sed Divinum Existere, quod est Divinum Humanum, et quod Dominus ideo in mundum venerit, ut fieret Divinum Existere ex Divino Esse (n. 4687, 5521).
Quod antiqui agnoverint Divinum, quia apparuit illis in Humana forma, et quod hoc fuerit Divinum Humanum (n. 5110, 5663, 6846, 10737).
Quod infinitum Esse non influere potuerit in caelum apud angelos, nec apud homines, nisi per Divinum Humanum (n. 1646[? 1676], 1990, 2016, 2035[? 2034]).
Quod in caelo non aliud Divinum percipiatur quam Divinum Humanum (n. 6475, 9303, 9267[? 9315, 9356], 10067).
Quod Divinum Humanum ab aeterno fuerit Divinum verum in caelo, et Divinum transiens per caelum, ita Divinum Existere, quod postea in Domino factum est Divinum Esse per se, ex quo Divinum Existere in caelo (n. 3061, 6280, 6880, 10579).
Qualis status caeli ante adventum Domini (n. 6371-6373). Quod Divinum non perceptibile fuerit, nisi cum transivit caelum n. 6282, 6996, 7004).
Quod incolae omnium tellurum adorent Divinum sub Humana forma, ita Dominum (n. 6700, 8541-8547, 10736, 10737, 10738).
Quod gaudeant cum audiunt quod Deus actualiter Homo factus sit (n. 9361).
Quod Dominus recipiat omnes qui in bono sunt, et adorant Divinum sub Humana forma (n. 9359).
Quod de Deo nisi in Humana forma non cogitari possit, et quod incomprehensibile est, in nullam ideam cadat, ita nec in fidem (n. 9359, 9972).
Quod homo colere possit de quo aliquam ideam habet, et non de de quo nullam (n. 4733, 5110, 5633[? 5663], 7211, 9267[? 9356, 10267], 10067).
Quod ideo a plerisque in universo terrarum orbe Divinum colatur sub Humana forma, et quod id sit per influxum e caelo (n. 10159).
Quod omnes qui in bono sunt quoad vitam, cum cogitant de Domino, de Divino Humano cogitant, et non de Humano separato a Divino; aliter qui non in bono quoad vitam sunt (n. 2326, 4724, 4731, 4766, 8878, 9293, 9198).
Quod cogitent de Humano Domini absque Divino hodie in ecclesia qui in malo quoad vitam sunt, tum qui in fide separata a charitate, et quoque quod non capiant quid Divinum Humanum, causae (n. 3212, 3241, 4689, 4692, 4724, 4731, 5321, 6372[? 6872], 8878, 9193, 9198).
Quod Humanum Domini sit Divinum, quia ex Esse Patris quod Ipsi anima, illustratum per similitudinem patris in liberis (n. 10270[? 10269], 10372, 10823).
Et quia ex Divino Amore, qui fuit ipsum Esse vitae Ipsius a conceptione (n. 6872).
Quod unusquisque homo sit talis qualis ejus amor, et quod sit suus amor (n. 6872, 10177, 10284).
Quod Dominus omne Humanum tam internum quam externum fecerit Divinum (n. 1603, 1815, 1902, 1926, 2093, 2803[? 2083]). Quod ideo quoad totum corpus resurrexerit, secus ac ullus homo n. 1729, 2083, 5078, 10825).
Quod Humanum Domini sit Divinum agnoscitur ex omnipraesentia Ipsius in Sacra Cena (n. 2343, 2359).
Et ex transformatione Ipsius coram tribus discipulis (n. 3212).
Et quoque ex Verbo Veteris Testamenti quod dicatur Deus (n. 10154); et quod Jehovah (n. 1603, 1736, 1815, 1902, 2921, 3035, 5110, 6282, 6303, 8864, 9194, 9315).
Quod in sensu litterae distinguatur inter Patrem et Filium, seu Jehovam et Dominum, sed non in sensu Verbi interno in quo sunt angeli caeli (n. 3035).
Quod in Christiano orbe Humanum Domini non Divinum agnoverint, quod factum sit in Concilio propter Papam, ut pro Vicario Ipsius agnosceretur (n. 3035[? 4738]).
Quod Christiani in altera vita explorati sint qualem ideam de Deo uno haberent, et quod compertum sit quod haberent ideam trium deorum (n. 2329, 5256, 10736-10738, 10821).
Quod Trinitas seu Trinum Divinum in una Persona concipi possit, et sic unus Deus, non autem in tribus Personis (n. 10738, 10821, 10824).
Quod Divinum Trinum in Domino agnoscatur in caelo (n. 14, 15, 1729, 2005[? 2004], 5256, 9303).
Quod Trinum in Domino sit ipsum Divinum quod Pater vocatur, Divinum Humanum quod Filius, et Divinum procedens quod Spiritus Sanctus, et quod hoc Trinum Divinum sit unum (n. 2149, 2156, 2288, 2321[? 2319], 2329, 2447, 3704, 6993, 7182, 10738, 10822, 10823).
Quod Ipse Dominus doceat, quod Pater et Ipse unum sint (n. 1729, 2004, 2005, 2018, 2025, 2751, 3704, 3736, 4766); et quod Sanctum Divinum procedat ab Ipso, et quod sit Ipsius (n. 3969, 4673, 6788, 6993, 7499, 8127, 8302, 9199, 9228, 9229, 9270? 9264], 9407, 9818, 9820, 10330).
Quod Divinum Humanum influat in caelum, et faciat caelum (n. 3038).
Quod Dominus sit omne in caelo, et quod sit vita caeli (n. 7211, 9128).
Quod Dominus in suo habitet apud angelos (n. 9338, 10125, 10151, 10257).
Inde quod qui in caelo sunt in Domino sint (n. 3637, 3638). Quod conjunctio Domini cum angelis se habeat secundum receptionem boni amoris et charitatis ab Ipso (n. 904, 4198, 4206[? 4205], 4211, 4320[? 4220], 6280, 6832, 7042, 8819, 9680, 9682, 9683, 10106, 10811[? 10810]).
Quod universum caelum se referat ad Dominum (n. 551, 552). Quod Dominus sit centrum commune caeli (n. 3633, 3642). Quod omnes ibi se vertant ad Dominum, qui supra caelos (n. 9828, 10130, 10189).
Quod tamen angeli se non vertant ad Dominum, sed quod Dominus illos vertat ad Se (n. 10189).
Quod praesentia angelorum apud Dominum non sit, sed praesentia Domini apud angelos (n. 9415).
Quod nulla conjunctio cum ipso Divino sit in caelo, sed cum Divino Humano (n. 4211, 4724, 5633[? 5663]).
Quod caelum correspondeat Divino Humano Domini, et quod inde caelum in communi sit sicut unus homo, et quod ideo caelum Maximus Homo appelletur (n. 2996, 2998, 3624 3649, 3636-3643, 3741-3745, 4625).
Quod Dominus sit solus Homo, et quod illi modo homines sint qui recipiunt Divinum ab Ipso (n. 1894).
Quantum recipiunt, quod tantum sint homines et imagines Ipsius (n.8547).
Quod ideo angeli sint formae amoris et charitatis in forma humana, et quod hoc a Domino (n. 3804, 4735, 4797, 4985, 5199, 5530, 9879, 10177).
Quod universum caelum Domini sit (n. 2751, 7086).
Quod Ipsi omnis potestas in caelis sit et in terris (n. 1607 10089, 10827).
Quia Dominus regit universum caelum, quod etiam regat omnia quae inde pendent, ita omnia in mundo (n. 2026, 2027, 4523, 4524).
Quod Domino soli sit potentia removendi inferna, detinendi a malis, ac tenendi in bono, ita salvandi (n. 10019).

CI n. 87 87. [XII.] QUOD CORRESPONDENTIA SIT OMNIUM CAELI CUM OMNIBUS HOMINIS.
Quid correspondentia, hodie nescitur: quod nesciatur est ex pluribus causis; primaria est, quod homo se removerit e caelo per amorem sui et mundi; qui enim se et mundum super omnia amat, is non spectat ad alia quam ad mundana, quia illa adblandiuntur sensibus externis, et oblectant genium, et non ad spiritualia, quia ea adblandiuntur sensibus internis, et oblectant mentem; quapropter ea a se rejiciunt, dicentes, quod superiora sint quam ut sint cogitationis. Aliter fecerunt antiqui: illis scientia correspondentiarum praecipua omnium scientiarum fuit; per illam etiam intelligentiam et sapientiam hauserunt: et illi qui ab ecclesia fuerunt, per illam communicationem habuerunt cum caelo est enim scientia correspondentiarum scientia angelica. Antiquissimi, qui caelestes homines fuerunt, ex ipsa correspondentia, sicut angeli, cogitaverunt; ideo etiam cum angelis locuti sunt; et ideo Dominus illis saepius visus est, et instruxit illos. Sed hodie scientia illa tam prorsus deperdita est, ut non sciatur quid correspondentia. {1}
@1 Quantum scientia correspondentiarum praestat aliis scientiis (n. 4820).
Quod praecipua scientia antiquis fuerit scientia correspondentiarum, sed quod hodie oblitterata sit (n. 3021, 3419, 4280, 6749[? 4749], 4844, 4964, 4965[? 4966], 6004, 7729, 10252).
Quod apud orientales, et in Aegypto, viguerit scientia correspondentiarum (n. 5702, 6692, 7097, 7779, 9391, 10407).$

CI n. 88 88. Nunc quia absque perceptione quid correspondentia, non aliquid in luce sciri potest de spirituali mundo; nec de influxu ejus in naturalem; ne quidem quid spirituale respective ad naturale; nec aliquid in luce de spiritu hominis, qui vocatur anima, et de ejus operatione in corpus; neque de statu hominis post mortem; ideo dicendum est quid correspondentia, et qualis illa; sic etiam paratur via ad sequentia.

CI n. 89 89. Primum quid correspondentia, dicetur. Totus mundus naturalis correspondet mundo spirituali; nec solum mundus naturalis in communi, sed etiam in singulis; quapropter quicquid in mundo naturali existit ex spirituali, id dicitur correspondens. Sciendum est, quod mundus naturalis existat et subsistat ex mundo spirituali, prorsus sicut effectus ex sua causa efficiente. Mundus naturalis dicitur omne id extensum, quod sub sole est, et ex illo calorem et lucem recipit; et illius mundi sunt omnia quae inde subsistunt: mundus spiritualis autem est caelum, et illius mundi sunt omnia quae in caelis.

CI n. 90 90. Quia homo est caelum et quoque mundus in minima forma ad imaginem maximi (videatur supra, n. 57), ideo apud illum est mundus spiritualis et mundus naturalis interiora, quae mentis ejus sunt, et se referunt ad intellectum et voluntatem, faciunt ejus mundum spiritualem; exteriora autem quae ejus corporis sunt, et se referunt ad hujus sensus et actiones, faciunt ejus mundum naturalem: quicquid itaque in mundo ejus naturali, hoc est, in ejus corpore et hujus sensibus et actionibus ex mundo ejus spirituali, hoc est, ex ejus mente et hujus intellectu et voluntate, existit, vocatur correspondens.

CI n. 91 91. Qualis correspondentia est, videri potest in homine ex facie ejus: in facie, quae non docta est simulare, omnes affectiones mentis se sistunt videndas in forma naturali ut in suo typo; inde facies dicitur index animi, ita mundus ejus spiritualis in mundo ejus naturali: similiter illa quae intellectus sunt, in loquela et illa quae voluntatis, in gestibus corporis. Illa itaque quae in corpore fiunt, sive sit in facie, sive in loquela, sive in gestibus, vocantur correspondentiae.

CI n. 92 92. Ex his quoque videri potest, quid internus homo, et quid externus; quod nempe internus sit qui vocatur spiritualis homo, et externus qui naturalis: tum etiam quod unus distinctus sit ab altero, sicut caelum a mundo: ut et quod omnia quae fiunt et existunt in externo seu naturali homine, fiant et existant ab interno seu spirituali.

CI n. 93 93. Haec dicta sunt de correspondentia interni seu spiritualis hominis cum externo seu naturali ejus; sed in sequentibus nunc agendum est de Correspondentia totius Caeli cum singulis Hominis.

CI n. 94 94. Ostensum est, quod universum caelum referat unum hominem, et quod sit homo in imagine, et quod ideo dicatur Maximus Homo ostensum etiam est, quod inde societates angelicae, ex quibus caelum consistit, sint ordinatae sicut membra, organa, et viscera in homine; ita quod sint quae in capite, quae in pectore, quae in brachiis, et quae in singulis partibus eorum (videatur supra, n. 59-72). Societates itaque, quae in aliquo membro ibi sunt, correspondent simili membro in homine; ut quae in capite ibi, correspondent capiti in homine quae in pectore ibi, correspondent pectori in homine et quae in brachiis ibi, correspondent brachiis in homine et sic in reliquis ex correspondentia illa subsistit homo; nam homo non aliunde subsistit quam e caelo.

CI n. 95 95. Quod caelum in duo regna distinctum sit, quorum unum vocatur regnum caeleste, alterum regnum spirituale, videatur supra in suo articulo. Regnum caeleste in genere correspondet cordi, et omnibus cordis in toto corpore et regnum spirituale pulmoni et omnibus ejus in toto corpore faciunt etiam cor et pulmo duo regna in homine cor regnat ibi per arterias et venas, et pulmo per fibras nerveas et motrices, ambo in unaquavis vi et actione. In unoquovis homine, in spirituali ejus mundo, qui spiritualis ejus homo vocatur, sunt etiam duo regna unum est voluntatis et alterum est intellectus voluntas regnat per affectiones boni, et intellectus per affectiones veri haec regna etiam correspondent regnis cordis et pulmonis in corpore. Similiter in caelis regnum caeleste est voluntarium caeli, et ibi regnat bonum amoris et regnum spirituale est intellectuale caeli, et ibi regnat verum haec sunt, quae correspondent functionibus cordis et pulmonis in homine. Ex correspondentia illa est, quod “cor” in Verbo significet voluntatem, et quoque bonum amoris, ac pulmonaris “spiritus” intellectum et verum fidei: inde quoque est, quod cordi adscribantur affectiones, tametsi non ibi nec inde sunt.{1}
@1 De correspondentia cordis et pulmonum cum Maximo Homine. qui est caelum, ab experientia (n. 3883-3896).
Quod cor correspondeat illis qui in regno caelesti sunt, pulmo autem illis qui in regno spirituali (n. 3885-3887).
Quod in caelo sit pulsus qualis cordis, et respiratio qualis pulmonum, sed interiores (n. 3884, 3885, 3887).
Quod pulsus cordis ibi sit varius secundum status amoris, et respiratio secundum status charitatis et fidei (n. 3886, 3887, 3889).
“Cor quod in Verbo sit voluntas, ita “ex corde” quod sit ex voluntate (n. 2930, 7542, 8910, 9113, 10336).
Quod etiam “cor” in Verbo significet amorem, ita “ex corde” quod sit ex amore (n. 7542, 9050, 10336).$

CI n. 96 96. Correspondentia duorum regnorum caeli cum corde et pulmone, est communis correspondentia caeli cum homine; minus communis autem est cum singulis membris, organis, et visceribus ejus; quae qualis sit, etiam memorabitur. Qui in Maximo Homine, qui est caelum, in capite sunt, in omni bono prae reliquis sunt; sunt enim in amore, pace, innocentia, sapientia, intelligentia, et inde gaudio et felicitate; hi influunt in caput, et in illa quae capitis sunt apud hominem, et illis correspondent. Qui in Maximo Homine, qui est caelum, in pectore sunt, in bono charitatis et fidei sunt, et quoque influunt in pectus hominis, et correspondent illi. Qui autem in Maximo Homine seu caelo in lumbis, et in organis generationi dicatis ibi, sunt, in amore conjugiali sunt. Qui in pedibus, in bono ultimo caeli, quod bonum naturale spirituale vocatur, sunt. Qui in brachiis et manibus, in potentia veri ex bono sunt. Qui in oculis, in intellectu sunt. Qui in auribus, in auscultatione et obedientia sunt. Qui in naribus, in perceptione sunt. Qui in ore et lingua, in sermocinatione ex intellectu et perceptione sunt. Qui in renibus, in vero lustrante, secernente et castigante sunt. Qui in hepate, pancreate et liene sunt, in purificatione boni et veri varia sunt. Aliter in reliquis. Influunt in similia hominis, et correspondent illis. Influxus caeli est in functiones et usus membrorum; ac usus, quia ex spirituali mundo sunt, se formant per talia quae in naturali mundo sunt, et sic se sistunt in effectu inde est correspondentia.

CI n. 97 97. Inde est, quod per eadem illa membra, organa, et viscera, in Verbo significentur similia, significant enim omnia ibi secundum correspondentias: per “caput” inde significatur intelligentia et sapientia; per “pectus” charitas; per “lumbos” amor conjugialis per “brachia” et ” manus” potentia veri; per “pedes” naturale; per ” oculos” intellectus per nares” perceptio; per ” aures” obedientia; per renes” lustratio veri et sic porro. {1} Inde quoque est, quod familiare sit homini dicere, cum de intelligente et sapiente, quod caput ei sit; cum de illo qui in charitate quod amicus pectoris sit de illo qui in perceptione quod acutae naris sit; de illo qui in intelligentia quod acutae aciei sit de illo qui in potentia quod extensas manus habeat; de illo qui ex amore vult, quod ex corde. Haec et plura alia quae in loquela hominis, sunt ex correspondentia talia enim ex mundo spirituali sunt, tametsi homo id nescit.
@1 Quod “pectus” in Verbo significet charitatem (n. 3934, 10081, 10087).
Quod “organa generationis” significent amorem conjugialem (n. 3021, 4280, 4462, 5050-5052).
Quod “brachia” et manus” potentiam veri (n. 878, 3091, 4931-4937, 6947, 7205 10017[? 10019]).
Quod “pedes” naturale (n. 2162, 3147, 3761, 3986, 4280, 4938-4952).
Quod “oculus intellectum (n. 2701, 4403-4421, 4523-4534, 6923, 9051, 10569).
Quod “nares” perceptionem (n. 3577, 4624, 4625, 4748, 5621, 8286, 10054, 50292).
Quod “aures” obedientiam (n. 2542, 3869, 4523, 4653, 5017, 7216, 8361, 8990, 9311, 9396[? 9397], 10061).
Quod “renes” lustrationem et castigationem veri (n. 5380-5386, 10032).$

CI n. 98 98. Quod talis correspondentia sit omnium caeli cum omnibus hominis, per multam experientiam mihi ostensum est, et per tam multam, ut confirmatus sim de illis ut de re evidente et nullius dubii sed illam omnem hic adducere, non opus est, nec ob copiam licet adductam videas in Arcanis Caelestibus, ubi de
Correspondentiis, de Repraesentationibus, de Influxu mundi spiritualis in naturalem, et de Commercio Animae et Corporis, agitur. {1}
@1 De correspondentia omnium membrorum corporis cum Maximo Homine seu caelo, in genere et in specie, ab experientia (n. 3021, 3624-3649, 3741-3751[? 3750], 3883-3896, 4039-4051[? 4054], 4218-4228, 4318-4331, 4403-4421, 4527-4533[? 4523-4533], 4622-4633, 4652-4660, 4791-4805, 4931-4953 5050-5061, 5171-5189, 5377-5396, 5552-5573, 5711-5727, 10030).
De influxu mundi spiritualis in mundum naturalem, seu caeli in mundum, et de influxu animae in omnia corporis, ab experientia (n. 6053-6058, 6189-6215, 6307-6327, 6466-6495, 6598 6626). De commercio animae et corporis, ab experientia (n. 6053-6058, 6189-6215, 6307-6327, 6466-6495, 6598-6626).$

CI n. 99 99. Sed tametsi omnia hominis quoad corpus correspondent omnibus caeli, usque tamen homo non est imago caeli quoad externam formam, sed quoad internam; interiora enim hominis recipiunt caelum, et exteriora ejus recipiunt mundum quantum itaque interiora ejus recipiunt caelum, tantum homo quoad illa est caelum in minima forma ad imaginem maximi; quantum autem interiora ejus non recipiunt, tantum non est caelum et imago maximi exteriora tamen usque, quae recipiunt mundum, possunt esse in forma secundum ordinem mundi, et inde in varia pulchritudine pulchritudo enim externa, quae corporis, ducit causam ex parentibus, et ex formatione in utero, et dein conservatur per influxum communem e mundo: inde est, quod forma naturalis hominis valde differat a forma spiritualis ejus hominis. Aliquoties ostensum est, qualis in forma esset spiritus hominis, et visum, quod in aliquibus pulchris et venustis facie, ille esset deformis, niger, et monstrosus, ut imaginem inferni non caeli dicas; in quibusdam autem non pulchris, quod is esset formosus, candidus, et angelicus: talis etiam apparet spiritus hominis post mortem, qualis fuerat in corpore, cum in illo vixit in mundo.

CI n. 100 100. Sed correspondentia se adhuc latius extendit, quam ad hominem: est enim correspondentia caelorum inter se; tertio seu intimo caelo correspondet secundum seu medium caelum; et secundo seu medio caelo correspondet primum seu ultimum caelum; et hoc correspondet formis corporeis in homine, quae membra, organa et viscera ejus vocantur: ita est corporeum hominis, in quod ultimo desinit caelum, super quo sicut super sua basi subsistit. Sed hoc arcanum alibi plenius evolvetur.

CI n. 101 101. Verum omnino sciendum est, quod omnis correspondentia, quae cum caelo, sit cum Divino Humano Domini, quoniam ab Ipso est caelum, et Ipse est caelum, ut in articulis praecedentibus ostensum est; nam nisi Divinum Humanum influeret in omnia caeli, et secundum correspondentias in omnia mundi, non daretur angelus, nec daretur homo. Inde iterum patet, cur Dominus factus est Homo, ac induit Divinum suum Humano a primo ad ultimum, quod fuerit, quoniam Divinum Humanum, ex quo caelum ante adventum Domini, non amplius suffecit ad sustentandum omnia, quia homo, qui basis caelorum, labefactavit et destruxit ordinem. Quid et quale Divinum Humanum, quod ante adventum Domini fuit, et qualis status caeli tunc, vide in Collectis ad caput praecedens.

CI n. 102 102. Obstupescunt angeli, cum audiunt, quod dentur homines qui omnia naturae tribuunt et nihil Divino; et quoque qui credunt quod corpus suum, in quod tot admiranda caeli collata sunt, conflatum sit ex natura: et magis, quod rationale hominis etiam inde sit cum tamen, si modo aliquantum elevent mentem, videre possunt, quod talia sint ex Divino, et non ex natura et quod natura modo creata sit ut investiat spirituale, et id sistat correspondens in ultimo ordinis: sed tales assimilant noctuis, quae vident in tenebris, et nihil in luce.

CI n. 103 103. [XIII.] QUOD CORRESPONDENTIA CAELI SIT CUM OMNIBUS TELLURIS.
Quid correspondentia, in praecedente articulo dictum est; et quoque ibi ostensum, quod omnia et singula corporis animalis correspondentiae sint nunc ordine sequitur ostendendum, quod omnia telluris, et in genere omnia mundi, correspondentiae sint.

CI n. 104 104. Omnia quae telluris sunt, distinguuntur in tria genera, quae vocantur regna; nempe regnum animale, regnum vegetabile, et regnum minerale. Quae in regno animali sunt, correspondentiae in primo gradu sunt, quia vivunt quae in regno vegetabili, correspondentiae in secundo gradu sunt, quia modo crescunt; quae in regno minerali sunt, correspondentiae in tertio gradu sunt, quia non vivunt nec crescunt. Correspondentiae in regno animali sunt animantia varii generis, tam quae gradiuntur eI repunt super terra, quam quae volant in aere; quae in specie non nominantur, quia nota sunt. Correspondentiae in regno vegetabili sunt omnia quae in hortis, silvis, agris, et campis crescunt et florent; quae nec nominantur quia etiam nota sunt. Correspondentiae in regno minerali sunt metalla nobiliora et ignobiliora, lapides pretiosi et non pretiosi, ac terrae varii generis, tum etiam aquae. Praeter illa etiam correspondentiae sunt, quae ab industria humana ex illis ad usum parantur; sicut omnis generis cibi, vestes, domus, aedes, et plura.

CI n. 105 105. Quae supra tellurem sunt, ut sol, luna, stellae, et quoque quae in atmosphaeris, ut nubes, nimbi, pluviae, fulgura, tonitrua, etiam correspondentiae sunt. Quae procedunt a sole, ejus praesentia et absentia, ut lux et umbra, calor et frigus, etiam correspondentiae sunt pariter quae inde succedunt, ut tempora anni, quae vocantur ver, aestas, autumnus, et hiems; ac tempora diei, ut mane, meridies, vespera, et nox.

CI n. 106 106. Verbo, omnia quae existunt in natura, a minimo ad maximum ejus, correspondentiae sunt.{1} Quod correspondentiae sint, est quia mundus naturalis cum omnibus suis existit et subsistit a mundo spirituali, et uterque a Divino: dicitur quod etiam subsistat, quia omne subsistit a quo existit, subsistentia enim est perpetua existentia, et quia non aliquid subsistere potest a se, sed a priori se, ita a Primo; a quo itaque si separatur, prorsus perit et evanescit.
@1 Quod omnia quae in mundo et tribus ejus regnis correspondeant caelestibus quae in caelo, seu quod quae in naturali mundo illis quae in spirituali (n. 1632, 1881, 2758, 2890-2893[? 2760-2763], 2897[?2987]-3003, 3213-3227, 3483, 3624-3649[? 3639], 4044, 4053, 4116, 4366, 4939, 5116, 5377, 5428, 5477, 9280).
Quod per correspondentias conjungatur mundus naturalis cum mundo spirituali (n. 8615).
Quod inde universa natura sit theatrum repraesentativum regni Domini (n. 2758, 2999, 3000, 3483, 4938[? 3518], 4939, 8848, 9280).$

CI n. 107 107. Omne id correspondens est, quod in natura ex ordine Divino existit et subsistit. Ordinem Divinum facit Divinum bonum quod procedit a Domino; inchoat ab Ipso, procedit ab Ipso per caelos successive in mundum, ac in ultimis ibi terminatur. Quae secundum ordinem ibi sunt, correspondentiae sunt. Secundum ordinem ibi sunt omnia quae bona et perfecta sunt ad usum, nam omne bonum est bonum secundum usum; forma se refert ad verum, quia verum est forma boni. Inde est, quod omnia quae in universo mundo ac in mundi natura in ordine Divino sunt, se ad bonum et verum referant.{1}
@1 Quod omnia in universo tam caelo quam mundo, quae secundum ordinem sunt, se referant ad bonum et verum (n. 2451, 3165,, 4390, 4409, 5232, 7256, 10122).
Et ad conjunctionem utriusque ut sint aliquid (n. 10555).$

CI n. 108 108. Quod omnia quae in mundo sunt ex Divino existant, ac induantur talibus in natura, per quae ibi esse possunt, et facere usum, et sic correspondere, constat manifeste ex singulis quae in regno tam animali quam vegetabili apparent in utroque sunt talia, quae quisque videre potest, si ex interiori cogitat, quod e caelo sint. Ad illustrationem ex innumerabilibus pauca licet memorare; hic primum aliqua in Regno Animali. Ibi qualis scientia quasi insita sit cuilibet animali, pluribus notum est. Sciunt apes legere mella ex floribus; condere cellulas ex cera, in quibus mella sua recondant, et sic sibi et suis prospicere cibo etiam pro futura hieme femella eorum ponit ova, ceteri ministrant, et circuminducunt illa, ut inde nova propago nascatur vivunt in quadam regiminis forma, quam ex insito norunt omnes ibi, utiles conservant, ac inutiles ejiciunt ac deprivant alis; praeter alia mirabilia, quae illis ex caelo propter usum cera enim inservit humano generi pro lucernis in toto orbe, et mel pro condiendis cibis. Quid non fit cum vermiculis, qui in regno animali vilissima sunt ? Sciunt illi se nutrire succo ex suis foliis, et postea exacto tempore se circum inducere tegmine, et quasi ponere in utero, et sic excludere prolem sui generis. Quidam vertuntur primum in nymphas et chrysallides, ac fila producunt, et post exantlatum laborem exornantur alio corpore, et insigniuntur alis, et volant in aere ut in suo caelo, ac conjugia celebrant, ponunt ova, et sibi prospiciunt posteritatem. Praeter hos in specie, sciunt in genere omnia volatilia caeli suos cibos, quibus nutriantur, non solum quinam sunt, sed etiam ubinam; sciunt condere sibi nidos, unum genus aliter quam alterum, ponere ibi ova, incubare illis, excludere suos pullos, et alere, ac ejicere domo cum sui juris esse possunt; sciunt etiam suos hostes quos fugiant, et suos amicos quibus consocientur, et haec a prima infantia: ut taceam mirabilia in ipsis ovis, ubi omnia pro formatione et nutritione inchoantis pulli parata jacent in suo ordine: praeter innumerabilia alia. Quis usquam dicturus est, qui ex aliqua rationis sapientia cogitat, quod haec aliunde sint quam ex spirituali mundo, cui inservit naturalis pro amiciendo id, quod inde est, corpore, seu sistendo in effectu id quod spirituale est in causa? Quod animalia telluris, et volatilia caeli, nascantur in omnem illam scientiam, et non homo, qui tamen illis praestantior est, causa est, quia animalia in ordine vitae suae sunt, nec potuerunt id quod in illis ex spirituali mundo est, destruere, quoniam illis non rationale aliter homo, qui ex spirituali mundo cogitat is quia id apud se pervertit per vitam contra ordinem, cui favet rationale, ideo is non potest aliter quam in meram ignorantiam nasci, et dein per media Divina in ordinem caeli reduci.

CI n. 109 109. Quomodo illa quae in Vegetabili Regno correspondent, constare potest a multis ut quod seminula in arbores crescant, folia excludant, flores producant, et dein fructus, in quibus iterum semina ponunt; et quod haec fiant successive et existant simul in tam admirando ordine, ut non possit paucis describi; volumina erunt, et tamen usque interiora arcana, quae usibus illorum propiora sunt, non exhauriri scientia possunt. Quoniam illa quoque ex spirituali mundo sunt seu caelo, quod in forma hominis est, ut supra in suo articulo ostensum est, inde etiam singula in illo regno, quandam relationem habent ad talia quae apud hominem; quod etiam quibusdam in orbe erudito notum est. Quod omnia quae in illo regno etiam correspondentiae sint, patuit mihi ex multa experientia saepius enim cum in hortis fui, et ibi inspexi arbores, fructus, flores et legumina, correspondentias animadverti in caelo, et locutus sum cum illis apud quos erant, et instructus undenam erant, et quales erant.

CI n. 110 110. Sed scire spiritualia quae in caelo, quibus naturalia quae in mundo correspondent, nullus hodie potest nisi e caelo, quoniam scientia correspondentiarum hodie plane deperdita est: qualis autem correspondentia spiritualium cum naturalibus est, velim per aliqua exempla illustrare. Animantia terrae in genere correspondent affectionibus mitia et utilia affectionibus bonis, immitia et inutilia affectionibus malis. In specie boves et juvenci correspondent affectionibus mentis naturalis; oves et agni affectionibus mentis spiritualis volatilia autem secundum species suas correspondent intellectualibus utriusque mentis:{1} inde est, quod varia animalia, ut boves, juvenci, arietes, oves, caprae, hirci, agni et agnae, tum quoque columbi et turtures, in Ecclesia Israelitica, quae erat Ecclesia Repraesentativa, in usum sanctum recepta sint, et ex illis facta sacrificia et holocausta correspondebant enim in illo usu spiritualibus, quae intellecta sunt in caelo secundum correspondentias. Quod etiam animalia secundum sua genera et suas species, affectiones sint, est quia vivunt, et vita cuivis non aliunde est quam ex affectione et secundum illam inde est cuilibet animali innata scientia secundum vitae suae affectionem: homo etiam illis similis est quoad naturalem suum hominem; quare etiam comparatur illis in communi usu loquendi, ut si mitis vocatur ovis aut agnus, si ferus vocatur ursus seu lupus, si astutus vulpes aut serpens, et sic porro.
@1 Quod animalia ex correspondentia significent affectiones, animalia mitia et utilia affectiones bonas, immitia et inutilia affectiones malas (n. 45[? 41], 46, 142, 143, 246, 714, 716, 719, 2179, 2180, 3519, 9280): illustratum experientia e mundo spirituali (n. 3218, 5198, 9090).
De influxu mundi spiritualis in vitas bestiarum (n. 1633, 3646).
Quod boves et juvenci ex correspondentia significent
affectiones mentis naturalis (n. 2180, 2566, 9391, 10132, 10407). Quid oves (n. 4169, 4809) quid agni (n. 3994, 10132). Quod volatilia significent intellectualia (n. 40, 745, 776, 778, 866, 988, 993[? 991], 5149, 7441); cum varietate secundum eorum genera et species, ab experientia e mundo spirituali (n. 3219).$

CI n. 111 111. Similis correspondentia est cum illis quae in regno vegetabili sunt. Hortus in genere correspondet caelo quoad intelligentiam et sapientiam, quare caelum vocatur Hortus Dei et Paradisus, {1} et quoque ab homine Paradisus caelestis. Arbores secundum suas species correspondent perceptionibus et cognitionibus boni et veri, ex quibus intelligentia et sapientia; ideo antiqui, qui in scientia correspondentiarum erant, cultum suum sanctum in lucis habuerunt; {2} et inde est, quod in Verbo toties nominentur arbores, et illis caelum, ecclesia, et homo comparatur, ut viti, oleae, cedro, et aliis ac bona quae faciunt fructibus. Cibi etiam qui ex illis, imprimis qui ex seminibus messis agri, correspondent affectionibus boni et veri, ex causa quia nutriunt vitam spiritualem, sicut cibi terrestres naturalem.{3} Panis inde in genere correspondet affectioni omnis boni, quia ille prae ceteris sustentat vitam, et quia per illum intelligitur omnis cibus: propter illam correspondentiam etiam Dominus Se vocat Panem vitae: et quoque propter illam panes in usu sancto fuerunt in Ecclesia Israelitica, ponebantur enim super Mensa in Tabernaculo, et vocabantur Panes facierum: et quoque omnis cultus Divinus, qui per sacrificia et holocausta fiebat, dicebatur panis: propter illam correspondentiam etiam sanctissimum cultus in Ecclesia Christiana est Sacra Cena, in qua datur panis et vinum,{4} Ex his paucis constare potest, qualis est correspondentia.
@ 1 Quod hortus et paradisus ex correspondentia significent intelligentiam et sapientiam (n. 100, 108) ab experientia (n. 3220).
Quod omnia quae correspondent, etiam eadem significent in Verbo (n. 2890[? 2896], 2987, 2989, 2990, 2971[? 2991], 3002, 3225).$
@2 Quod arbores significent perceptiones et cognitiones (n. 103, 2163, 2682, 2722, 2972, 7692).
Quod ideo antiqui Divinum cultum in lucis sub arboribus secundum earum correspondentias habuerint (n. 2722, 4552). De influxu caeli in subjecta regni vegetabilis, ut in arbores et plantas (n.3648).$
@3 Quod cibi ex correspondentia significent talia quae nutriunt vitam spiritualem (n. 3114, 4459, 4792, 4976, 5147, 5293, 5340, 5342, 5410, 5426, 5576, 5582, 5588 5656[? 5655] 5915, 6277, 8562, 9003).$
@4 Quod panis significet omne bonum quod nutrit vitam spiritualem hominis (n. 2165, 2177, 3478, 3735, 3813, 4211, 4217, 4735 4976, 9323, 9545 10686).
Quod simile significaverint panes, qui super Mensa in Tabernaculo (n. 3478, 9545).
Quod sacrificia in genere dicta fuerint panis (n. 2165). Quod panis involvat omnem cibum (n. 2165).
Ita quod significet omnem cibum caelestem et spiritualem (n. 276, 680, 2165, 2177, 3478, 6118, 8410).$

CI n. 112 112. Quomodo conjunctio caeli cum mundo per correspondentias fit, etiam paucis dicetur. Regnum Domini est regnum finium qui sunt usus, seu quod idem, est regnum usuum qui sunt fines: ideo a Divino universum ita creatum et formatum est, ut usus ubivis possunt indui talibus, per quae sistantur in actu seu in effectu, in caelo primum et dein in mundo, ita per gradus et successive usque ad ultima naturae: inde patet, quod correspondentia naturalium cum spiritualibus, seu mundi cum caelo, sit per usus, et quod unus conjungant et quod formae, quibus induti sunt usus, tantum correspondentiae sint, et tantum conjunctiones, quantum sunt formae usuum. In natura mundi, in triplici ejus regno, omnia quae ibi secundum ordinem existunt, sunt formae usuum, seu effectus formati ab usu ad usum quapropter illa quae ibi sunt, correspondentiae sunt. Apud hominem autem, quantum ille secundum Divinum ordinem vivit, ita quantum in amore in Dominum et in charitate erga proximum, tantum actus ejus sunt usus in forma, et sunt correspondentiae, per quas conjungitur caelo: amare Dominum et proximum in genere est usus praestare.{1} Porro sciendum est, quod
homo sit, per quem conjungitur mundus naturalis cum spirituali, seu quod sit medium conjunctionis; nam in illo est mundus naturalis et quoque est mundus spiritualis (videatur supra, n. 57); quare quantum homo est spiritualis, tantum est medium conjunctionis; quantum autem naturalis et non spiritualis, tantum non est medium conjunctionis: persistit usque absque medio homine influxus Divinus in mundum, et quoque in illa quae ex mundo sunt apud hominem, sed non in rationale ejus.
@1 Quod omne bonum suum jucundum habeat ex usibus, et secundum usus, et quoque suum quale; inde qualis usus tale bonum (n. 3049, 4984, 7038).
Quod vita angelica consistat in bonis amoris et charitatis, ita in usibus praestandis (n. 453[? 454]).
Quod a Domino, et inde ab angelis non spectentur nisi fines, qui sunt usus, apud hominem (n. 1317, 1645, 5844[? 5854]). Quod regnum Domini sit regnum usuum, ita finium (n. 453[? 454], 696, 1103, 3645, 4054, 7038).
Quod servire Domino sit usus praestare (n. 7038).
Quod omnia et singula in homine ad usum formata sint (n. 3565[? 3626], 4104, 5189, 9297); et quod ex usu ita quod usus sit prior quam formae organicae apud hominem, per quas usus fit, quia usus est ex influxu Domini per caelum (n. 4223, 4926).
Quod etiam interiora hominis, quae sunt mentis ejus, cum adolescit, ex usu et ad usum formentur (n. 1964, 6815, 9297). Quod inde homo talis sit, quales sunt usus apud illum (n. 1568, 3570, 4054, 6571, 6934, 6938, 10284).
Quod sint fines propter quos (n. 3565, 4054, 4104, 6815). Quod usus sit primum et ultimum, ita omne hominis (n. 1964).$

CI n. 113 113. Sicut omnia quae sunt secundum ordinem Divinum, correspondent caelo, ita omnia quae sunt contra ordinem Divinum correspondent inferno: quae correspondent caelo omnia se referunt ad bonum et verum; quae correspondent inferno, ad malum et falsum.

CI n. 114 114. Nunc aliquid de scientia correspondentiarum, et de ejus usu dicetur. Dictum supra est, quod mundus spiritualis, qui est caelum, conjunctus sit mundo naturali per correspondentias: inde per correspondentias datur homini communicatio cum caelo; angeli enim caeli, non ex naturalibus, sicut homo, cogitant quare cum homo in scientia correspondentiarum est, potest ille una cum angelis esse quoad mentis suae cogitationes, et sic illis conjungi quoad spiritualem seu internum suum hominem. Ut conjunctio caeli cum homine sit, ideo Verbum per meras correspontias conscriptum est omnia enim et singula, quae ibi, correspondent: {1} quare si homo in scientia correspondentiarum esset, intelligeret Verbum quoad sensum ejus spiritualem, et inde scire darentur ei arcana, de quibus nihil videt in sensu litterae: in Verbo enim est sensus litteralis et est sensus spiritualis; sensus litteralis consistit ex talibus quae in mundo sunt, sensus autem spiritualis ex talibus quae in caelo; et quia conjunctio caeli cum mundo est per correspondentias, ideo tale Verbum datum est, in quo singula usque ad iotam correspondent.{2}
@1 Quod Verbum conscriptum sit per meras correspondentias (n.8615).
Quod per Verbum sit conjunctio homini cum caelo (n. 2899, 6943, 9396, 9400, 9401, 10375, 10452).$
@2 De Verbi sensu spirituali videatur in opusculo De Equo Albo, de quo in Apocalypsi.$

CI n. 115 115. Instructus sum e caelo, quod antiquissimi in nostra tellure, qui caelestes homines fuerunt, ex ipsis correspondentiis cogitaverint, et quod naturalia mundi, quae coram oculis erant, inserviverint illis pro mediis ita cogitandi et quia tales erant, quod consociati sint angelis, et locuti cum illis et quod sic per illos caelum conjunctum fuerit mundo: ex eo tempus illud vocatum est Saeculum aureum de quo etiam apud scriptores antiquos dicitur, quod caelicolae habitaverint cum hominibus, et consortia cum illis habuerint sicut amici cum amicis. Sed post illorum tempora, quod successerint, qui non ex ipsis correspondentiis, sed ex scientia correspondentiarum cogitaverunt, et quod conjunctio caeli cum homine etiam tunc fuerit, sed non tam intima: tempus eorum est quod vocatur Saeculum argenteum. Postea quod successerint, qui quidem correspondentias noverunt, sed non cogitaverunt ex scientia illarum, ex causa quia in naturali bono fuerunt, et non sicut priores in spirituali: horum tempus vocabatur Saeculum cupreum. Post horum tempora, quod homo factus sit successive externus, et tandem corporeus, et quod tunc scientia correspondentiarum prorsus deperdita sit, et cum illa cognitio caeli, et plurium quae caeli sunt. Quod vocaverint Saecula illa ex auro, argento et cupro, fuit quoque ex correspondentia,{1} quoniam aurum ex correspondentia significat bonum caeleste, in quo antiquissimi fuerunt; argentum autem bonum spirituale, in quo antiqui post illos; et cuprum bonum naturale, in quo proxima posteritas ferrum autem, ex quo ultimum saeculum est dictum, significat verum durum absque bono.
@1 Quod aurum ex correspondentia significet bonum caeleste (n. 113, 1551, 1552, 5658, 6917, 6917, 9510, 9874, 9881).
Quod argentum significet bonum spirituale seu verum ex origine caelesti (n. 1551, 1552, 2954, 5648[? 5658]).
Quod cuprum significet bonum naturale (n. 425, 1551). Quod ferrum significet verum in ultimo ordinis (n. 425, 426).$

CI n. 116 116. [XIV.] DE SOLE IN CAELO.
In caelo non apparet sol mundi, nec quicquam quod ab illo sole, quia id omne naturale est; inchoat enim natura ab illo sole, et quicquid per illum producitur. naturale vocatur spirituale autem, in quo est caelum, est supra naturam, et prorsus distinctum a naturali; nec communicant inter se quam per correspondentias. Qualis distinctio est, comprehendi potest ex illis quae prius (n. 38) de gradibus, et qualis communicatio ex illis quae in binis praecedentibus articulis de correspondentiis, dicta sunt.

CI n. 117 117. Sed tametsi in caelo non apparet sol mundi, nec quicquam quod ex illo sole, usque ibi est Sol, est lux et est calor, ac sunt omnia quae in mundo, ac innumerabilia plura, verum non ex simili origine; nam quae in caelo sunt, spiritualia sunt, et quae in mundo naturalia. Sol caeli est Dominus, lux ibi est Divinum verum, et calor ibi est Divinum bonum, quae procedunt a Domino ut Sole; ex illa origine sunt omnia quae in caelis existunt et apparent. Sed de Luce et Calore, et de illis quae inde existunt in caelo, dicetur in articulis sequentibus; hic solum de Sole ibi. Quod Dominus in caelo appareat ut Sol, est quia est Divinus Amor, ex quo omnia spiritualia existunt, ac medio sole mundi omnia naturalia: ille Amor est qui lucet ut Sol.

CI n. 118 118. Quod Dominus actualiter appareat in caelo ut Sol, non modo mihi dictum est ab angelis, sed etiam datum est aliquoties videre quare quae audivi et vidi de Domino ut Sole, velim hic paucis describere. Dominus apparet ut Sol non in caelo, sed alte supra caelos: nec supra caput seu in vertice, sed ante angelorum facies, in media altitudine: apparet binis in locis, in uno ante oculum dextrum, in altero ante oculum sinistrum, insigni distantia: ante oculum dextrum apparet prorsus ut Sol, simili quasi igne, et simili magnitudine, quibus sol mundi; ante oculum autem sinistrum non apparet ut Sol sed ut Luna, simili candore sed coruscante magis, et simili magnitudine cum nostrae telluris luna, sed illa circumcincta apparet pluribus quasi lunulis minoribus, quarum unaquaevis similiter candet et coruscat. Quod Dominus binis in locis cum tali differentia appareat, est quia apparet cuivis secundum quale receptionis Ipsius, et ideo aliter illis qui recipiunt Ipsum bono amoris, et aliter illis qui recipiunt Ipsum bono fidei. Illis qui recipiunt Ipsum bono amoris, apparet ut Sol, igneus et flammeus secundum receptionem; hi sunt in regno Ipsius caelesti: at illis, qui recipiunt Ipsum bono fidei, apparet ut luna, candidus et coruscans secundum receptionem hi sunt in regno Ipsius spirituali.{1} Causa est, quia bonum amoris correspondet igni inde ignis in spirituali sensu est amor, et bonum fidei correspondet luci, et quoque lux in spirituali sensu est fides.{2} Quod appareat ante oculos, est quia interiora, quae sunt mentis, per oculos vident; ex bono amoris per oculum dextrum, et ex bono fidei per oculum sinistrum;{3} nam omnia quae sunt a dextra parte apud angelum, et quoque apud hominem, correspondent bono ex quo verum, et quae a sinistra vero quod ex bono;{4} bonum fidei est in sua essentia verum ex bono.
@1 Quod Dominus appareat in caelo ut Sol, et quod sit Sol caeli (n. 1053, 3636, 3643, 4060).
Quod Dominus appareat illis qui in regno caelesti, ubi regnat amor in Ipsum, ut Sol; et illis qui in regno spirituali, ubi regnat charitas erga proximum et fides, ut Luna (n. 1521, 1529, 1530, 1531, 1837, 4696).
Quod Dominus ut Sol appareat ad mediam altitudinem ante oculum dextrum, ac ut Luna ante oculum sinistrum (n. 1053, 1521, 1529, 1530, 1531, 3636, 3643, 4321, 5097, 7078, 7083, 7173, 7270, 8812, 10809).
Quod Dominus visus sit ut Sol, ac ut Luna (n. 1531, 7173). Quod ipsum Divinum Domini sit longe supra Divinum Ipsius in caelo (n. 7270, 8760).$
@2 Quod “ignis” in Verbo significet amorem in utroque sensu (n. 934, 4906, 5215).
Quod ignis sacer seu caelestis significet Divinum Amorem (n. 934, 6314, 6832).
Quod ignis infernalis amorem sui et mundi, et omnem
concupiscentiam quae est illorum amorum (n. 1861, 5071, 6314, 6832, 7575 10747).
Quod amor sit ignis vitae, et quod ipsa vita actualiter inde sit (n. 4096[? 4906], 5071, 6032, 6314).
Quod lux significet verum fidei (n. 3395[? 3195], 3485, 3636, 3643, 3993, 4302, 4413, 4415, 9548, 9684).$
@3 Quod visus oculi sinistri correspondeat veris fidei, et quod visus oculi dextri bonis eorum (n. 4410, 6923).$
@4 Quod quae a dextro latere hominis sunt, se referant ad bonum ex quo verum, et quae a sinistro ad verum ex bono (n. 9495, 9604).$

CI n. 119 119. Inde est, quod in Verbo Dominus quoad amorem comparetur soli, et quoad fidem lunae; et quoque quod amor a Domino in Dominum significetur per “solem,” et fides a Domino in Dominum significetur per “lunam;” ut in sequentibus his locis:

“Erit lux lunae sicut lux solis lux autem solis erit septupla, ut lux septem dierum (Esai. xxx. 26): “Obtegam, cum exstinxero te, caelos, et atrabo stellas; solem nube obtegam, et luna non lucere faciet lucem suam omnia luminaria lucis in caelis atrabo super te, et dabo tenebras super terra tua” (Ezech. xxxii. 7, 8):
“Obtenebrabo solem in exortu suo, et luna non splendere faciet lucem suam” (Esai. xiii. 10);

“Sol et luna atrabuntur, et stellae retrahent splendorem suum;…sol vertetur in tenebras, et luna in sanguinem (Joel. ii. 2, 10, 31; cap. iv. [B.A. iii.] 15);

“Sol factus est niger sicut saccus pilosus, et luna facta est sicut sanguis, et stellae..ceciderunt in terram (Apoc. vi. 12[, 13]);

“Statim post afflictionem dierum istorum sol obscurabitur, et luna non dabit lucem suam, et stellae cadent de caelo” (Matth. xxiv. 29)
et alibi. In illis locis per “solem” significatur amor, et per lunam” fides, et per “stellas” cognitiones boni et veri; {1} quae dicuntur atrari, amittere lucem, et cadere de caelo, cum non amplius sunt. Quod Dominus ut Sol in caelo appareat, constat quoque ab Ipso transformato coram Petro, Jacobo, et Johanne,
Quod facies Ipsius fulserit sicut sol (Matth. xvii. 2);
sic Dominus visus est discipulis illis, cum subducti a corpore erant, et in luce caeli. Inde erat, quod antiqui, apud quos ecclesia repraesentativa fuit, verterint faciem, cum in Divino cultu erant, ad solem in oriente: ex illis est, quod templis dederint aspectum versus orientem.
@1 Quod “stellae” et “sidera” in Verbo significent cognitiones boni et veri (n. 2495, 2849, 4697).$

CI n. 120 120. Quantus et qualis Divinus amor est, constare potest ex comparatione cum sole mundi, quod ardentissimus, et si credere velitis, multo ardentior: quapropter Dominus ut Sol non influit immediate in caelos, sed ardor amoris Ipsius temperatur in via per gradus; temperaturae apparent ut cingula radiosa circum solem: et insuper angeli obvelantur tenui conveniente nube, ne laedantur ab influxu;{1} distant ideo caeli secundum receptionem; caeli superiores, quia in bono amoris sunt, Domino ut Soli proximi sunt; caeli autem inferiores, quia in bono fidei, ab illo remotiores sunt: qui autem in nullo bono sunt, ut qui [in] inferno, remotissimi sunt, et ibi tantum remoti, quantum in opposito contra bonum sunt.{2}
@1 Qualis et quantus Divinus Amor Domini, illustratum per comparationem cum igne solis mundi (n. 6834, 6844[? 8644], 6849). Quod Divinus Amor Domini sit amor erga omne genus humanum ad salvandum illud (n. 1820, 1865, 2253, 6872).
Quod amor proxime procedens ab igne amoris Domini non intret caelum, sed quod appareat circum solem sicut cingula radiosa (n. 7270).
Quod etiam angeli obvelentur tenui [I]correspondente nube, ne laedantur ab influxu ardentis amoris (n. 6849).$
@2 Quod praesentia Domini apud angelos se habeat secundum receptionem boni amoris et fidei ab Ipso (n. 904, 4198, 4320, 6280, 6832, 7042, 8819, 9680, 9682, 9683, 10106, 10811). Quod Dominus appareat cuivis secundum quale ejus (n. 1861, 2235[? 3235], 4198, 4206).
Quod inferna removeantur a caelis, per quod non sustinere possint praesentiam Divini amoris a Domino (n. 4299, 7519, 7738, 7989, 8157[? 8137], 8266[? 8265], 9327).
Quod inde inferna sint remotissima a caelis, et quod id sit hiatus ingens (n. 9346, 10187).$

CI n. 121 121. Cum autem Dominus apparet in caelo, quod saepius fit, non apparet cinctus Sole, sed in forma Angelica, distinctus ab angelis per Divinum translucens e facie non enim ibi est in persona, nam Dominus in persona constanter est circumdatus Sole, sed est in praesentia per aspectum; in caelo enim commune est, quod appareant sicut praesentes in loco ubi figitur seu terminatur aspectus tametsi id sit longissime a loco ubi actualiter sunt praesentia illa vocatur praesentia visus interni, de qua in sequentibus. Visus etiam est Dominus mihi extra Solem in forma Angelica paulo infra Solem in alto; et quoque prope in simili forma, facie lucente; semel etiam in medio angelorum ut jubar flammeum.

CI n. 122 122. Sol mundi apparet angelis ut caliginosum quid ex opposito ad Solem caeli, et luna ut tenebrosum quid ex opposito ad Lunam caeli, et hoc constanter: causa est, quia igneum mundi correspondet amori sui, et luminosum inde correspondet falso ex illo amore et amor sui est prorsus oppositus Divino amori, et falsum ex illo amore est prorsus oppositum Divino vero; et quod oppositum est Divino amori ac Divino vero, hoc caligo est angelis. Inde est, quod adorare solem mundi et lunam, ac incurvare se illis, in Verbo significet amare se et falsa quae ex sui amore, et quod illi exscinderentur
(Deut iv. 19 cap. {1}xvii. 3-5; Jerem. viii. 1,2; Ezech. viii. 15, 16, 18; Apoc xvi. 8; Matth. xiii. 6). {2}
@1 xvii. pro “xviii.”$
@2 Quod sol mundi non appareat angelis, sed loco ejus tenebricosum quid a tergo ex opposito ad Solem caeli seu Dominum (n.7078, 9755).
Quod “sol” in opposito sensu significet amorem sui (n. 2441): in quo sensu per “adorare solem” significatur adorare illa quae contraria sunt amori caelesti seu Domino (n. 2441, 10584). Quod Sol caeli illis qui in infernis, sit caligo (n. 2441).$

CI n. 123 123. Quoniam Dominus apparet in caelo ut Sol ex Divino Amore qui est in Ipso et ab Ipso, ideo etiam omnes qui in caelis sunt, vertunt se constanter ad Ipsum qui in regno caelesti ad Ipsum ut Solem, qui in regno spirituali ad Ipsum ut Lunam: illi autem, qui in inferno sunt, se vertunt ad caliginosum et tenebrosum, quae ex opposito sunt, ita retro a Domino ex causa, quia omnes qui in infernis, in amore sui et mundi sunt, ita oppositi Domino. Qui se vertunt ad caliginosum, quod loco solis mundi est, sunt in infernis a tergo, et vocantur genii; qui autem se vertunt ad tenebrosum, quod loco lunae est, sunt in infernis anterius, et vocantur spiritus inde est, quod qui in infernis sunt, dicantur esse in tenebris, et qui in caelis in luce; tenebrae” significant falsum ex malo, et “lux” verum ex bono. Quod ita se vertant, est causa, quia omnes in altera vita spectant ad illa quae regnant in interioribus eorum, ita ad suos amores, ac interiora faciunt faciem angeli et spiritus et in mundo spirituali non sunt plagae determinatae sicut in mundo naturali, sed facies est quae determinat. Homo etiam quoad spiritum suum similiter se vertit, retro a Domino qui in amore sui et mundi est, et ad Ipsum qui in amore in Ipsum et erga proximum est; sed homo id nescit, quia in mundo naturali est, ubi plagae determinantur secundum solis ortum et occasum: ast hoc, quia aegre ab homine capi potest, illustrabitur in sequentibus, ubi de Plagis, Spatio et Tempore in Caelo, agetur.

CI n. 124 124. Quia Dominus est Sol caeli, et omnia spectant Ipsum quae ab Ipso, ideo etiam Dominus est centrum commune, a quo omnis directio et determinatio. {1} Et ideo quoque in praesentia et sub auspicio Ipsius sunt omnia quae infra sunt, tam quae in caelis sunt, quam quae in terris.
@1 Quod Dominus sit centrum commune, ad quod se vertunt omnia caeli (n. 3633[, 3641]).$

CI n. 125 125. Ex his nunc in clariore luce videri possunt illa quae in praemissis articulis de Domino dicta et ostensa sunt:–
Quod nempe, Ipse sit Deus Caeli (n. 2-6).
Quod Divinum Ipsius faciat Caelum (n. 7-12).

Quod Divinum Domini in Caelo sit Amor in Ipsum et Charitas erga proximum (n. 13-19).

Quod Correspondentia sit omnium Mundi cum Caelo, ac per Caelum cum Domino (n. 87-115).
Tum quod Sol mundi; et Luna correspondeant (n. 105).

CI n. 126 126. [XV.] DE LUCE ET CALORE IN CAELO.
Quod lux in caelis sit, non capere possunt illi, qui solum ex natura cogitant cum tamen in caelis tanta lux est, ut multis gradibus excedat lucem meridianam in mundo visa est illa mihi saepius, etiam temporibus vesperae et noctis. In principio miratus sum, cum audivi angelos dicentes, quod lux mundi vix nisi quam umbra sit respective ad lucem caeli; sed cum visa est, id testari possum candor ejus et nitor ejus tales sunt, ut describi non possint. Quae in caelis mihi visa sunt, in illa luce mihi visa sunt, ita clarius et distinctius quam quae in mundo.

CI n. 127 127. Lux caeli non est naturalis sicut lux mundi, sed est spiritualis, est enim a Domino ut Sole, et Sol est Divinus Amor, ut in praecedente articulo ostensum est. Quod procedit a Domino ut Sole, in caelis vocatur Divinum verum, est tamen in essentia sua Divinum Bonum unitum Divino Vero inde angelis lux et calor; ex Divino Vero est angelis lux, et ex Divino Bono est illis calor. Inde constare potest, quod lux caeli, quia ex tali origine, sit spiritualis et non naturalis, similiter calor. {1}
@1 Quod omnis lux in caelis sit a Domino ut Sole (n. 1053, 1521, 3195, 3341, 3636, 3643, 4415, 9548, 9684, 10809.
Quod Divinum verum procedens a Domino, appareat in caelo ut lux, et sistat omnem lucem caeli (n. 3295, 3222, [3223,] 5400, 8644, 9399, 9548, 9684).$

CI n. 128 128. Quod Divinum verum sit angelis lux, est quia angeli spirituales sunt, et non naturales; spirituales vident ex suo Sole, et naturales ex suo et Divinum verum est, ex quo angelis intellectus, et intellectus est visus eorum internus, qui influit in visum eorum externum, et producit illum; inde quae apparent in caelo a Domino ut Sole, in luce apparent. {1} Quia inde origo lucis est in caelo, ideo variatur illa ibi secundum receptionem Divini veri a Domino, seu quod idem, secundum intelligentiam et sapientiam, in qua sunt angeli: alia itaque est in regno caelesti quam in regno spirituali, et alia in unaquavis societate; lux in regno caelesti apparet flammea, quia angeli, qui ibi, recipiunt lucem a Domino ut Sole lux autem in regno spirituali est candida, quia angeli, qui ibi, recipiunt lucem a Domino ut Luna (videatur supra, n. 118). Lux etiam non similis est uni societati quae alteri: in quavis societate etiam differt, in majore luce ibi sunt qui in medio, et in minore qui circum (videatur n. 43). Verbo, in eodem gradu, quo angeli sunt receptiones Divini veri, hoc est, in intelligentia et sapientia a Domino, est illis lux. {2} Angeli caeli inde vocantur Angeli lucis.
@1 Quod lux caeli illuminet angelorum et spirituum et visum et intellectum (n. 2776, 3138).$
@2 Quod lux in caelo se habeat secundum angelorum intelligentiam et sapientiam (n. 1524, 1529, 1530, 3339). Quod lucis differentiae in caelis totidem sint, quot societates angelicae; quoniam perpetuae varietates quoad bonum et verum, ita quoad sapientiam et intelligentiam, sunt in caelis (n. 684, 690, 3241, 3744, 3745, 4414, 5598, 7236, 7833, 7836).$

CI n. 129 129. Quia Dominus in caelis est Divinum Verum, et Divinum Verum ibi est Lux, ideo Dominus in Verbo vocatur Lux; pariter omne verum quod ab Ipso; ut in sequentibus his locis,
Jesus dixit, “Ego sum Lux mundi qui sequitur Me non ambulabit in tenebris, sed habebit lucem vitae” (Joh. viii. 12);
“Quamdiu in mundo sum, Lux mundi sum” (Joh. ix. {1}5);

Jesus..dixit.., Parum adhuc Lux vobiscum est ambulate dum lucem habetis, ne vos tenebrae comprehendant:…cum est vobis Lux, credite in lucem, ut filii lucis sitis…..Ego Lux in mundum veni, ut quisquis credit in Me, in tenebris non maneat” (Joh. xii. 35, 36, {2}46);
“Lux venit in mundum, sed amaverunt homines tenebras potius quam lucem” (Joh. iii. 19).
Johannes de Domino,
Hic est Lux vera, quae illuminat omnem hominem (Joh. i. 4, 9);
Populus qui sedet in tenebris, lucem magnam {3}vidit; et illis, qui sedebant in..umbra mortis, Lux exorta est (Matth. iv. 16)
“Dabo Te in foedus populi, in lucem gentium” (Esai. xlii. 6);

“Constitui Te in Lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremitatem terrae (Esai. xlix. 6);
Gentes quae servatae ambulabunt ad lucem Ipsius” (Apoc. xxi. 24);
“Mitte lucem tuam et veritatem tuam, illae ducent me (Psalm. xliii. 3).
In his locis et in aliis Dominus vocatur Lux ex Divino vero, quod ex Ipso; pariter ipsum verum dicitur lux. Quoniam a Domino ut Sole lux est in caelis, ideo cum transformatus coram Petro, Jacobo et Johanne, “Facies Ipsius apparuit sicut Sol,” “et vestimenta Ipsius sicut lux, coruscantia et candida ut nix, qualia non potest fullo in terra dealbare” (Marc. ix. 3; Matth. xvii. 2): quod vestimenta Domini ita apparuerint, erat, quia repraesentabant Divinum verum quod ab Ipso in caelis: “vestes” in Verbo etiam significant vera; {4} unde dicitur apud Davidem,
Jehovah, amicis Te “luce sicut veste” (Psalm. civ. 2).
@1 5 pro “15”$
@2 46 pro “40”$
@3 vidit pro “videbit” (vid. Arc. Caelestia, n. 1839).$
@4 Quod “vestes” in Verbo significent vera, quia investiunt bonum (n. 1073, 2576, 5248, 5319, 5954, 9216, 9952, 10536). Quod vestes Domini cum transformatus significaverint Divinum Verum procedens ex Divino Amore Ipsius (n. 9212, 9216).$

CI n. 130 130. Quod lux in caelis spiritualis sit, et quod illa lux sit Divinum verum, concludi etiam potest ex eo, quod homini quoque sit lux spiritualis, et quod ex illa luce ei illustratio sit quantum in intelligentia et sapientia est ex Divino Vero: lux spiritualis hominis est lux intellectus ejus, cujus objecta sunt vera, quae in ordines analytice disponit, in rationes format, et ex illis res in serie concludit. {1} Quod realis lux sit, ex qua intellectus talia videt, naturalis homo nescit, quia non videt illam oculis, nec appercipit illam cogitatione: sed multi usque norunt, et quoque illam distinguunt a luce naturali, in qua sunt qui naturaliter et non spiritualiter cogitant: naturaliter cogitant, qui modo spectant in mundum, et naturae omnia tribuunt spiritualiter autem cogitant, qui spectant ad caelum, ac Divino omnia tribuunt. Quod lux vera sit, quae illustrat mentem, plane distincta a luce, quae lumen naturale vocatur, multoties mihi percipere, et quoque videre datum est: elevatus sum in lucem illam interius per gradus et sicut elevatus sum, illustrabatur intellectus, usque tandem ut perciperem quae non prius percepi, et tandem talia quae ne quidem comprehendi {2}possunt cogitatione ex lumine naturali; indignatus sum quandoque, quod non comprehenderentur, cum tamen clare et perspicue percepta sunt in luce caelesti.{3} Quia intellectui est lux, ideo dicitur de illo simile quod de oculo, ut quod videat et in luce sit, cum percipit, et quod ei obscurum et umbra sit, cum non percipit, et similia plura.
@1 Quod lux caeli illuminet intellectum hominis; quod ideo homo rationalis sit (n. 1524, 3138, 3167, 4408, 6608, 8707, 9126[? 9128], 9399, 10569).
Quod intellectus illustretur, quia est recipiens veri (n. 6222, 6608, 10659).
Quod intellectus illustretur, quantum homo recipit verum in bono a Domino (n. 3619).
Quod intellectus talis sit, qualia sunt vera ex bono, a quibus formatus (n. 10064).
Quod intellectui sit lux e caelo, sicut visui lux e mundo (n. 1524, 5114, 6608, 9128).
Quod lux caeli a Domino semper apud hominem adsit, sed quod tantum influat, quantum homo in vero ex bono est (n. 4060, 4213[? 4214]).$
@2 possunt pro “possum”$
@3 Quod homo cum elevatur a sensuali, in lumen mitius veniat, et tandem in lucem caelestem (n. 6313, 6315, 9407).
Quod actualis elevatio in lucem caeli sit, cum homo in intelligentiam (n. 3190).
Lux quanta percepta, cum abductus sum ab ideis mundanis (n. 1526, 6608).$

CI n. 131 131. Quoniam lux caeli est Divinum verum, ideo quoque lux illa est Divina sapientia et intelligentia; unde idem intelligitur per elevari in lucem caeli, quod per elevari in intelligentiam et sapientiam ac illustrari quapropter lux apud angelos est prorsus in eodem gradu secundum intelligentiam et sapientiam eorum. Quia lux caeli est Divina sapientia, ideo omnes cognoscuntur quales sunt in luce caeli, interiora cujusvis patent ibi in facie prorsus qualia sunt, nec minimum latet. Angeli interiores etiam amant ut omnia apud illos pateant, quoniam non nisi quam bonum volunt: aliter qui infra caelum, et non bonum volunt; illi ideo valde timent ut spectentur in luce caeli: et quod mirum, qui in inferno sunt, illi inter se apparent ut homines, sed in luce caeli ut monstra, horrenda facie et horrendo corpore, prorsus in forma sui mali. {1} Similiter apparet homo quoad spiritum suum, cum spectatur ab angelis; si bonus apparet ut homo pulcher secundum ejus bonum; si malus ut monstrum, deforme secundum ejus malum. Inde patet, quod omnia manifestantur in luce caeli; manifestantur quia lux caeli est Divinum verum.
@1 Quod Illi, qui in infernis sunt, in suo lumine, quod est lumen sicut ex ignitis carbonibus, appareant sibi sicut homines, sed in luce caeli sicut monstra (n. 4532 [? 4531], 4533, 4674, 5057, 5058, 6605, 6626).$

CI n. 132 132. Quia Divinum verum est lux in caelis, ideo omnia vera, ubicunque sunt, sive intra angelum sive extra illum, tum sive intra caelos sive extra illos, lucent: vera tamen extra caelos non lucent sicut vera intra caelos; vera extra caelos lucent frigide, sicut niveum absque calore, quoniam non essentiam trahunt a bono quemadmodum vera intra caelos quare etiam lux illa frigida ad illapsum lucis caeli, disparatur, et si malum subest, vertitur in tenebras; hoc aliquoties vidi, et plura alia memorabilia de lucentibus veris, quae hic praetereuntur.

CI n. 133 133. Hunc aliquid de calore caeli dicetur. Calor caeli in sua essentia est amor procedit ille a Domino ut Sole, qui quod sit Divinus Amor in Domino et a Domino, in praecedente articulo ostensum videatur: inde patet quod calor caeli, aeque spiritualis sit ac lux caeli, quia ex eadem origine est. {1} Sunt duo quae procedunt a Domino ut Sole, Divinum Verum et Divinum Bonum Divinum Verum sistitur in caelis ut lux, et Divinum Bonum ut calor sed Divinum Verum et Divinum Bonum ita unita sunt, ut non sint duo, sed unum at usque apud angelos separata sunt, sunt enim angeli qui Divinum bonum recipiunt plus quam Divinum verum, et sunt qui Divinum verum plus quam Divinum bonum: qui plus Divinum bonum recipiunt, sunt in regno caelesti Domini qui plus Divinum verum, sunt in regno spirituali Domini perfectissimi angeli sunt, qui utrumque simili gradu recipiunt.
@1 Quod binae origines caloris sint, et quoque binae origines lucis, ex sole mundi et ex Sole caeli (n. 3338, 5215 7324). Quod calor a Domino ut Sole sit affectio quae amoris (n. 3636, 3643).
Inde quod calor spiritualis sit in essentia sua amor (n. 2146, 3338, 3339, 6314).$

CI n. 134 134. Calor caeli, sicut lux caeli, ubivis varius est, alius in regno caelesti, et alius in regno spirituali, et quoque alius in unaquavis societate ibi: differt non modo gradu sed etiam qualitate intensior et purior est in regno caelesti Domini, quia angeli ibi recipiunt plus Divinum bonum minus intensus et purus est in regno spirituali Domini, quia angeli ibi recipiunt plus Divinum verum; in quavis etiam societate differt secundum receptionem. Est quoque calor in infernis, sed immundus. {1} Calor in caelo est, qui intelligitur per ignem sacrum et caelestem, et calor inferni qui per ignem profanum et infernalem; et per utrumque intelligitur amor per ignem caelestem amor in Dominum et amor erga proximum, et omnis affectio quae illorum amorum ac per ignem infernalem amor sui et amor mundi, et omnis concupiscentia quae illorum amorum.(X [pag.73]) Quod amor sit calor ex spirituali origine, patet ab incalescentia secundum amorem; incenditur enim et incalescit homo secundum quantum et quale ejus, et aestus ejus manifestatur cum impugnatur; inde quoque est, quod receptum sit dicere, incendi, incalescere, flagrare, effervescere, ignescere, cum de affectionibus quae sunt amoris boni, et quoque de concupiscentiis quae sunt amoris mali.
@1 Quod in infernis sit calor, sed immundus (n. 1773, 2757, 3340): et odor inde sit sicut in mundo odor stercoreus et excrementitius, ac in pessimis infernis sicut cadaverosus (n. 814, 815 [? 819], 817 [? 820], 943, 944, 5394).$

CI n. 135 135. Quod amor procedens a Domino ut Sole sentiatur in caelo ut calor, est quia interiora angelorum ex Divino bono quod a Domino in amore sunt unde exteriora, quae incalescunt inde, in calore sunt: ex eo est, quod in caelo calor et amor sibi mutuo ita correspondeant, ut quisque ibi in tali calore sit, in quali amore, secundum illa quae mox supra dicta sunt. Calor mundi prorsus non intrat caelos, quia crassior est, ac naturalis et non spiritualis aliter vero apud homines, quia homines tam in mundo spirituali quam in mundo naturali sunt illi quoad spiritum suum incalescunt prorsus secundum amores suos, at quoad corpus ex utroque, tam ex calore spiritus sui, quam ex calore mundi influit ille in hunc, quia correspondent. Qualis correspondentia est utriusque caloris, constare potest ex animalibus quod amores illorum, quorum praecipuus est procreandi sobolem sui generis, erumpant et operentur secundum praesentiam et affluxum caloris ex sole mundi, qui calor solum est tempore veris et aestatis. Maxime falluntur, qui credunt quod calor mundi influens excitet amores non enim datur influxus naturalis in spirituale, sed spiritualis in naturale: hic influxus ex ordine Divino est, ille autem contra ordinem Divinum.{1}
@1 Quod influxus spiritualis sit, et non physicus; ita quod influxus sit e spirituali mundo in naturalem, et non e naturali in spiritualem (n. 319, 5119, 5259, 5427, 5428, 5477, 6322, 9110 [? 9109], 9111 [? 9110]).$

CI n. 136 136. Est angelis sicut hominibus intellectus et voluntas vitam intellectus illorum facit lux caeli, quia lux caeli est Divinum verum et inde Divina sapientia et vitam voluntatis illorum facit calor caeli, quia calor caeli est Divinum bonum et inde Divinus amor: ipsissima vita angelorum est ex calore non autem ex luce, nisi quantum ei calor inest quod vita sit ex calore patet, nam remoto illo perit vita. Simile est cum fide absque amore, seu cum vero absque bono nam verum quod fidei vocatur, est lux, et bonum quod amoris, est calor. {1} Haec evidentius patent ex calore et luce mundi, quibus calor et lux caeli correspondent: ex calore mundi conjuncto luci vivificantur et florent omnia quae super tellure conjuncta sunt temporibus veris et aestatis at ex luce separata a calore nihil vivificatur et floret, sed torpent et emoriuntur omnia non conjuncta sunt tempore hiemis tunc calor abest, et lux perstat. Ex correspondentia illa caelum vocatur paradisus, quoniam ibi verum conjunctum est bono, seu fides amori, sicut lux calori tempore verno in terris. Ex his nunc clarius constat veritas, de qua supra in suo articulo (n. 13-19) quod Divinum Domini in Caelo sit Amor in Ipsum et Charitas erga proximum.
@1 Quod vera absque bono, non in se sint vera, quia non habent vitam; omnis enim vita veris est ex bono (n. 9603). Ita quod sint quasi corpus absque anima (n. 3180, 9454 [? 9154]). Quod vera absque bono non acceptentur a Domino (n. 4368). Quale verum absque bono. ita qualis fides absque amore, et quale verum ex bono, seu qualis fides ex amore (n. 1949, 1950, 1951, 1964, 5830, 5951).
Quod res eodem recidat, sive dicas verum aut fidem, ac bonum aut amorem, quoniam verum est fidei, et bonum est amoris (n. [1]2839, 4353 [? 4352], 4997, 7178, 7623, 7624, 10367).$

CI n. 137 137. Dicitur apud Johannem,

“Principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum…..omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum. In Ipso vita erat, et vita erat lux hominum…..In mundo erat, et mundus per Ipsum factus est….. Et Verbum Caro factum est, et habitavit inter nos, et vidimus gloriam Ipsius (i. 1, 3, 4, 10, 14).
Quod Dominus sit qui intelligitur per “Verbum,” patet, nam dicitur quod Verbum Caro factum sit: quid autem in specie intelligitur per “Verbum,” nondum notum est, dicetur itaque: Verbum ibi est Divinum Verum, quod in Domino et a Domino; {1} quare etiam ibi vocatur Lux, quae quod sit Divinum Verum, in praecedentibus hujus articuli ostensum est. Quod per Divinum Verum omnia facta et creata sint, nunc explicabitur. [2] In caelo est omnis potentia Divino Vero, et absque illo est prorsus nulla. {2} Omnes angeli ex Divino vero vocantur potentiae, et quoque quantum ejus receptiones seu receptacula sunt, tantum potentiae sunt: valent per id super inferna, et super omnes qui se opponunt; mille hostes non sustinent ibi unum radium lucis caeli, quae est Divinum verum. Quia angeli sunt angeli ex receptione Divini veri, sequitur quod totum caelum non aliunde sit, nam caelum est ex angelis. [3] Quod tanta potentia insit Divino vero, non credere possunt illi, qui de vero non aliam ideam habent quam sicut de cogitatione aut de sermone, quibus non inest potentia in se, nisi quantum alii ex obedientia faciunt sed Divino Vero inest potentia in se, et talis potentia, ut per id creatum sit caelum et creatus sit mundus, cum omnibus quae in illis. Quod talis potentia insit Divino vero, per binas comparationes illustrari potest, nempe per potentiam veri et boni in homine, et per potentiam lucis et caloris e sole in mundo. Per potentiam veri et boni in homine:–Omnia quaecunque homo agit, ex intellectu et voluntate agit; ex voluntate agit per bonum, et ex intellectu per verum; omnia enim quae in voluntate sunt, se referunt ad bonum, et omnia quae in intellectu se referunt ad verum; {3} ex illis itaque agit homo totum corpus, ac milia ibi simul ad nutum et lubitum eorum sponte ruunt inde patet, quod totum corpus formatum sit ad obsequia boni et veri, consequenter ex bono et vero. [4] Per potentiam caloris et lucis e sole in mundo.–Omnia quae in mundo crescunt, sicut arbores, segetes, flores, gramina, fructus et semina, non aliunde existunt, quam per calorem et lucem solis inde qualis potentia producendi inest illis, patet: quid non Divinae Luci quae est Divinum Verum, et Divino Calori qui est Divinum Bonum? ex quibus quia caelum existit, etiam mundus existit; nam per caelum existit mundus, ut in praecedentibus ostensum est. Ex his constare potest, quomodo intelligendum est, quod per Verbum omnia facta sint, et quod absque illo factum sit nihil quod factum est et quod etiam mundus per Ipsum factus sit quod nempe per Divinum Verum a Domino.{4} Inde quoque est, quod in Libro Creationis primum dicatur de Luce, et in sequentibus de illis quae a Luce (Genes. i. 3, 4). Et quoque inde est, quod omnia in universo tam caelo quam mundo se referant ad Bonum et Verum, et ad conjunctionem illorum, ut sint aliquid.{5}
@1 Quod “verbum” in Scriptura Sacra varia significet; nempe sermonem, cogitationem mentis, omnem rem quae realiter existit. tum aliquid, ac in supremo sensu Divinum Verum, ac Dominum. (n.9987).
Quod “Verbum” significet Divinum Verum (n. 2803, 2884 [? 2894], 4692, 5075, 5272, 7830 [? 6880, 9383], 9987).
Quod “Verbum” significet Dominum (n. 2533, 2859).$
@2 Quod Divinum Verum procedens a Domino sit cui omnis potentia (n. 6948, 8200).
Quod omnis potentia in caelo sit veri ex bono (n. 3091, 3563, 6344, 6413 [? 6423], 8304, 9643. 10019, 10182).
Quod angeli dicantur potentiae. et quoque quod sint potentiae, ex receptione Divini veri a Domino (n. 9639). Quod angeli sint recipientes Divini veri a Domino, et quod ideo in Verbo passim dicantur dii (n. 4295, 4402, 8301, 8192, 9398 [? 7873. 9160]).$
@3 Quod intellectus sit recipiens veri, et voluntas recipiens boni (n. 3623, 6125, 7503, 9300, 9930).
Quod ideo omnia quae in intellectu sunt se referant ad vera, sive sint vera, sive homo credat esse vera; et quod omnia quae in voluntate se referant ad bona similiter (n. 803, 10122).$
@4 Quod Divinum Verum procedens a Domino sit unicum reale (n. 6880, 7004, 8200).
Quod per Divinum Verum omnia facta et creata sint (n. 2803 2884, 5272, 7835 [? 7678, 7796]).$
@See n. 107, footnote 1.$

CI n. 139 139.{1} Sciendum est, quod Divinum bonum et Divinum verum, quae a Domino ut Sole in caelis sunt, non sint in Domino, sed a Domino: in Domino est solum Divinus Amor, qui est Esse ex quo Existunt illa Existere ex Esse intelligitur per Procedere. Hoc quoque illustrari potest per comparationem cum sole mundi: calor et lux, quae in mundo, non sunt in sole sed a sole: in sole est solum ignis, et ex eo existunt et procedunt illa.
@1 “139:”–Sic in editione principe sequuntur numeri paragraphorum.$

CI n. 140 140. Quia Dominus ut Sol est Divinus Amor et Divinus Amor est ipsum Divinum Bonum, ideo Divinum quod procedit ab Ipso, quod est Divinum ipsius in caelo, distinctionis causa vocatur Divinum Verum, tametsi est Divinum Bonum unitum Divino Vero. Divinum hoc Verum est quod vocatur Sanctum procedens ab Ipso.

CI n. 141 141. [XVI.] DE QUATUOR PLAGIS IN CAELO.
In caelo sicut in mundo sunt quatuor plagae, oriens, meridies, occidens, et septentrio, utrinque determinatae a suo sole; in caelo a Sole caeli qui est Dominus, in mundo a sole mundi. Sed usque intercedit multa differentia. Prima est, quod in mundo dicatur meridies ubi sol in maxima sua altitudine supra terram est, septentrio ubi in opposito infra terram est, oriens ubi in aequinoctiis oritur, et occidens ubi tunc occidit: ita in mundo a meridie determinantur omnes plagae. in caelo autem oriens dicitur ubi Dominus ut Sol apparet, ex opposito est occidens, ad dextrum in caelo est meridies, et ad sinistrum ibi est septentrio, et hoc in omni conversione faciei et corporis eorum ita in caelo ab oriente determinantur omnes plagae. Quod oriens dicatur ubi Dominus ut Sol apparet, est causa, quia omnis origo vitae est ab Ipso ut Sole; et quoque quantum apud angelos recipitur calor et lux seu amor et intelligentia ab Ipso, tantum dicitur Dominus exoriri apud illos: inde quoque est, quod Dominus in Verbo dicatur Oriens. {1}
@1 Quod Dominus in supremo sensu sit Oriens, quia est Sol caeli, qui semper in ortu et nusquam in occasu est (n. 101, 5097, 9668).$

CI n. 142 142. Altera differentia est, quod angelis semper a facie sit oriens, a tergo occidens, ad dextrum meridies, et ad sinistrum septentrio; sed hoc quia aegre potest comprehendi in mundo, ex causa quia homo vertit faciem suam ad omnem plagam, ideo explicabitur. Totum caelum se vertit ad Dominum ut ad centrum suum commune; inde omnes angeli se illuc vertunt: quod ad centrum commune sit omnis directio etiam in tellure, notum est; at directio in caelo differt a directione in mundo, quod in caelo anteriora vertantur ad centrum suum commune, sed in mundo inferiora directio in mundo est quae vocatur centripetentia, et quoque gravitatio: interiora angelorum actualiter etiam versa sunt antrorsum et quia interiora se sistunt in facie, ideo facies est quae determinat plagas. {1}
@1 Quod omnes in caelo se vertant ad Dominum (n. 9828, 10130, 10189, 10219 [? 10420]).
Quod tamen angeli se non vertant ad Dominum, sed Dominus, illos vertat ad Semet (n. 10189).
Quod praesentia angelorum apud Dominum non sit, sed praesentia Domini apud angelos (n. 9415).$

CI n. 143 143. Sed quod angelis a facie sit oriens in omni conversione faciei et corporis eorum, adhuc aegrius comprehendi potest in mundo, ex causa quia homini a facie est omnis plaga secundum conversionem, ideo hoc etiam explicabitur. Angeli similiter ac homines vertunt et flectunt suas facies et sua corpora quaquaversum at usque semper illis est ante oculos oriens; sed conversiones angelorum non sunt sicut conversiones hominum, sunt enim ex alia origine; similes quidem apparent, sed usque non sunt similes amor regnans est origo ex illo sunt omnes determinationes apud angelos et apud spiritus; nam, ut mox supra dictum est, interiora eorum actualiter versa sunt ad centrum suum commune, ita in caelo ad Dominum ut Solem, quapropter quia amor jugiter est coram interioribus illorum, et facies ex interioribus existit, est enim forma eorum externa, ideo ante faciem est semper ille amor qui regnat in caelis itaque est Dominus ut Sol, quia Ipse est a quo illis amor; {1} et quia Ipse Dominus est in suo amore apud
angelos, ideo Dominus est qui facit ut spectent Ipsum quocunque se vertunt. Haec non amplius adhuc elucidari possunt, sed in sequentibus articulis, in specie ubi De Repraesentationibus et Apparentiis, ac De Tempore et Spatio in Caelo agendum est, ad intellectum evidentius sistentur. Quod angeli ante faciem constanter habeant Dominum hoc ex multa experientia mihi datum est scire, et quoque percipere; quoties enim cum angelis in consortio fui, praesentia Domini ante faciem meam animadversa est, qui tametsi non visus, usque perceptus est in luce quod ita sit, etiam saepius testati sunt angeli. Quia Dominus constanter est ante faciem angelorum, ideo etiam dicitur in mundo, ut Deum ante oculos et faciem habeant, et Ipsum spectent, et quod videant ipsum qui credunt in Ipsum et amant Ipsum quod homo ita loquatur, est ex spirituali mundo, nam inde plura in loquela humana sunt, tametsi homo nescit quod inde sint.
@1 Quod omnes in mundo spirituali se constanter vertant ad suos amores, et quod plagae ibi a facie inchoent et determinentur (n. 10130, 10189, 10420, 10702).
Quod facies ad correspondentiam interiorum formata sit (n.4791-4805, 5695).
Quod inde interiora ex facie eluceant (n. 3527, 4066, 5796). Quod facies unum faciat cum interioribus apud angelos (n. 4796, 4797, 4799, 5695, 8250 [? 8249]).
De influxu interiorum in faciem et ejus musculos (n. 3631, 4800).$

CI n. 144 144. Quod talis conversio ad Dominum sit, inter mirabilia caeli est nam possunt plures ibi in uno loco esse, et unus alio convertere faciem et corpus quam alter, et usque omnes vident Dominum ante se, et unusquisque ad dextrum suum habet meridiem, ad sinistrum septentrionem, et a tergo occidentem. Inter mirabilia etiam est, quod tametsi omnis aspectus angelorum est ad orientem, usque tamen illis aspectus etiam sit ad tres reliquas plagas; sed ad has est aspectus ex visu eorum interiori, qui est cogitationis. Etiam inter mirabilia est, quod nusquam liceat alicui in caelo stare a tergo alterius, et spectare ad occipitium ejus, et quod tunc turbetur influxus boni et veri qui a Domino.

CI n. 145 145. Angeli aliter vident Dominum, et Dominus aliter videt angelos: angeli vident Dominum per oculos, Dominus autem videt angelos in fronte causa quod in fronte, est quia frons
correspondet amori, et Dominus per amorem influit in voluntatem illorum, et facit Se videri per intellectum, cui correspondent oculi. {1}
@1 Quod frons correspondeat amori caelesti, et quod ideo per “frontem” in Verbo ille amor significetur (n. 9936).
Quod oculus correspondeat intellectui, quia intellectus est visus internus (n. 2701, 4410, 4526, 9051, 10569).
Quare “tollere oculos” et “videre”, significat intelligere, percipere, et animadvertere (n. 2789, 2829, 3198, 3202, 4083, 4086, 4339, 5684).$

CI n. 146 146. Sed differunt plagae in caelis qui constituunt regnum caeleste Domini, a plagis in caelis qui constituunt regnum spirituale Ipsius, ex causa quia Dominus apparet angelis qui in regno Ipsius caelesti sunt ut Sol, angelis autem qui in regno Ipsius spirituali ut Luna; et oriens est ubi Dominus apparet. Distantia inter Solem et Lunam ibi est triginta graduum: inde similis est plagarum. Quod caelum distinctum sit in duo regna, quae vocantur regnum caeleste et regnum spirituale, videatur in suo articulo (n. 20-28): et quod Dominus appareat in regno caelesti ut Sol, et in regno spirituali ut Luna (n. 118): sed usque plagae caeli per id non indistinctae fiunt, quoniam angeli spirituales non possunt ascendere ad angelos caelestes, nec hi descendere ad illos (videatur n. 35, supra).

CI n. 147 147. Inde patet, qualis praesentia Domini est in caelis, quod sit ubivis, et apud unumquemvis in bono et vero, quae ab Ipso procedunt consequenter quod sit in suo apud angelos (ut supra, n. 12, dictum est). Perceptio praesentiae Domini est in interioribus eorum ex illis vident oculi, ita Ipsum extra se, quia est continuum. Inde constare potest, quomodo intelligendum est, quod Dominus sit in illis, et illi in Domino, secundum Domini verba,
“Manete in Me, et Ego in vobis (Joh. xv. 4);
“Qui edit meam carnem, et bibit meum sanguinem, in Me manet et Ego in illo” (Joh. vi. 56):
“caro Domini” significat Divinum Bonum, et “sanguis” Divinum Verum.{1}
@1 Quod “caro” Domini in Verbo significet Divinum Humanum Ipsius ac Divinum Bonum Amoris Ipsius (n. 3813. 7850, 9127, 10283).
Et quod “sanguis Domini” significet Divinum Verum et sanctum fidei (n. 4735, 4978 [? 6978], 7317, 7326, 7846, 7850, 7877, 9127, 9393, 10026, 10033, 10152, 10204 [? 10210]).$

CI n. 148 148. Omnes in caelis habitant distincti secundum plagas; ad orientem et occidentem habitant qui in bono amoris sunt, ad orientem qui in perceptione clara ejus, ad occidentem qui in perceptione obscura ejus ad meridiem et septentrionem habitant qui in sapientia inde, ad meridiem qui in sapientiae luce clara, ad septentrionem qui in sapientiae luce obscura. Similiter habitant angeli qui in regno spirituali Domini sunt, sicut qui in regno caelesti Ipsius, cum differentia tamen secundum bonum amoris et lucem veri ex bono nam amor in regno caelesti est amor in Dominum, et lux veri inde est sapientia in regno autem spirituali est amor erga proximum qui charitas vocatur, et lux veri inde est intelligentia, quae quoque vocatur fides (videatur supra, n. 23): differunt etiam quoad plagas, nam plagae in uno et altero regno distant inter se triginta gradibus, ut mox supra (n. 146) dictum est.

CI n. 149 149. Similiter habitant angeli inter se in unaquavis societate caeli ad orientem ibi qui in majori gradu amoris et charitatis sunt, ad occidentem qui in minori ad meridiem qui in majore luce sapientiae et intelligentiae, ad septentrionem qui in minore. Quod ita distincti habitent, est quia unaquaevis societas refert caelum, et quoque est caelum in minore forma (videatur supra, n. 51-58): simile fit in conventibus. Feruntur in hunc ordinem ex forma caeli, ex qua unusquisque scit suum locum. Providetur etiam a Domino, ut in unaquavis societate sit ex omni genere, ex causa ut caelum sit quoad formam sibi simile ubivis: sed usque differt ordinatio totius caeli ab ordinatione societatis, ut commune a particulari nam societates quae ad orientem sunt, praestant illis societatibus quae ad occidentem, et quae ad meridiem praestant illis quae ad septentrionem.

CI n. 150 150. Exinde est, quod plagae in caelis significent talia, quae apud illos qui ibi habitant nempe, oriens amorem et ejus bonum in perceptione clara, occidens illa in perceptione obscura, meridies sapientiam et intelligentiam in luce clara, et septentrio illas in luce obscura. Et quia talia significantur per illas plagas, ideo similia per illas significantur in Verbi sensu interno seu spirituali; {1} nam sensus Verbi internus seu spiritualis est prorsus secundum illa quae in caelo.
@1 Quod “oriens” in Verbo significet amorem in perceptione clara (n. 1250, 3708): “occidens” amorem in perceptione obscura (n. 3708, 9653): “meridies” statum lucis seu sapientiae et intelligentiae (n. 1458, 3708, 5672): et “septentrio” illum statum in obscuro (n.3708).$

CI n. 151 151. Contrarium est illis qui in infernis sunt. Illi, qui ibi, non spectant ad Dominum ut Solem aut ut Lunam, sed retro a Domino ad caliginosum illud quod loco solis mundi est, et ad tenebrosum quod loco lunae telluris est illi qui genii vocantur, ad caliginosum quod loco solis mundi est, et illi qui spiritus vocantur, ad tenebrosum quod loco lunae telluris est: {1} quod sol mundi et luna telluris non appareant in mundo spirituali, sed loco solis istius caliginosum quid ex opposito ad Solem caeli, et loco lunae istius {2}tenebrosum {3}quid ex opposito ad lunam caeli, videatur supra (n. 122): inde sunt illis plagae oppositae plagis caeli oriens illis est ubi caliginosum et tenebrosum illud; occidens illis ubi Sol caeli meridies illis ad dextrum, et septentrio ad sinistrum et hoc quoque in omni conversione corporis eorum nec possunt aliter, ex causa quia omnis directio interiorum illorum, et inde omnis determinatio illuc vergit et nititur: quod directio interiorum et inde determinatio actualis omnium in altera vita sit secundum amorem, videatur, n. 14, amor illorum qui in infernis sunt est amor sui et mundi, et illi amores sunt qui significantur per solem mundi et lunam telluris (videatur, n. 122); et quoque illi amores sunt oppositi amori in Dominum et amori erga proximum {4} inde est, quod se vertant ad caligines illas retro a Domino. Habitant etiam illi, qui in infernis sunt, secundum suas plagas illi qui in malis ex amore sui, ab oriente eorum ad occidentem eorum qui in falsis mali, a meridie eorum ad septentrionem eorum: sed de his infra plura ubi de infernis.
@1 Quinam et quales sunt qui vocantur genii, et quinam et quales qui vocantur spiritus (n. 947, 5035. 5977, 8593, 8622, 8625).$
@2 tenebrosum pro “ad tenebrosum”$
@3 quid pro “quod;” videatur linea mox antecedens; videatur quoque n. 122.$
@4 Quod qui in amoribus sui et mundi sunt, se vertant retro a Domino (n. 10130, 10189, 10420, 10702).
Quod amor in Dominum et charitas erga proximum faciant caelum, ac amor sui et amor mundi faciant infernum, quia sunt oppositi (n. 2041, 3610, 4225, 4776, 6210, 7366, 7369, 7490, 8232, 8678, 10455 10741-10745).$

CI n. 152 152. Quando aliquis malus spiritus inter bonos venit, solent ita plagae confundi, ut boni vix sciant ubi oriens eorum est quod etiam aliquoties factum percepi, et quoque a spiritibus, qui de eo conquesti, audivi.

CI n. 153 153. Mali spiritus quandoque apparent conversi ad plagas caeli, et tunc illis intelligentia et perceptio veri, sed nulla affectio boni quare ut primum se ad suas plagas retro convertunt, in nulla intelligentia et perceptione veri sunt dicentes tunc, quod vera quae audiverunt et perceperunt non vera sint sed falsa etiam volunt quod falsa sint vera: informatus sum de hac conversione, quod nempe apud malos intellectuale possit ita converti, non autem voluntarium; et quod hoc provisum sit a Domino, ob finem ut quisque possit videre et agnoscere vera, sed quod nemo recipiat illa nisi in bono sit, quia bonum est quod recipit vera, et nusquam malum: tum quod simile sit apud hominem, ob causam ut emendari queat per vera, sed quod usque non plus emendetur, quam quantum in bono est et quod inde sit, quod homo similiter possit verti ad Dominum sed si in malo est quoad vitam, quod illico convertat se retro, et confirmet apud se falsa sui mali contra vera quae intellexit et vidit, et quod hoc fiat cum apud se ex interiori suo cogitat.

CI n. 154 154. [XVII.] DE MUTATIONIBUS STATUS ANGELORUM IN CAELO.
Per mutationes status angelorum intelliguntur mutationes eorum quoad amorem et fidem, et inde sapientiam et intelligentiam ita quoad status vitae eorum. Status dicuntur de vita, et de illis quae vitae sunt; et quia vita angelica est vita amoris et fidei, et inde sapientiae et intelligentiae, ideo status de illis dicuntur, et vocantur status amoris et fidei, ac status sapientiae et intelligentiae. Quomodo hi status apud angelos mutantur, hic nunc dicetur.

CI n. 155 155. Angeli non constanter in simili statu sunt quoad amorem, et inde nec in simili quoad sapientiam, nam omnis sapientia illis est ex amore et secundum amorem; quandoque in statu intensi amoris sunt, quandoque in statu amoris non intensi decrescit ille per gradus a suo maximo ad minimum; quando in gradu amoris maximo sunt, tunc in suae vitae luce et calore sunt, seu in suo claro et jucundo quando autem in minimo sunt, tunc in umbra et frigore sunt, seu in suo obscuro et injucundo: a statu ultimo redeunt iterum ad primum, et sic porro: vices illae succedunt una post alteram, cum varietate. Hi status succedunt, sicut variationes status lucis et umbrae, caloris et frigoris, aut sicut mane, meridies, vespera, et nox, singulis diebus in mundo, cum varietate perpetua intra annum: correspondent etiam, mane statui amoris illorum in claro, meridies statui sapientiae illorum in claro, vespera statui sapientiae illorum in obscuro, et nox statui nullius amoris et sapientiae: sed sciendum est, quod non sit correspondentia noctis cum statibus vitae illorum qui in caelo, sed est correspondentia diluculi quod est ante mane; correspondentia noctis est cum illis qui inferno. {1} Ex correspondentia illa est, quod “dies” et “annus” in Verbo significent status vitae in genere; “calor” et “lux” amorem et sapientiam “mane” primum et summum amoris gradum “meridies” sapientiam in sua luce “vespera” sapientiam in sua umbra “diluculum” obscurum quod praecedit mane nox” autem deprivationem amoris et sapientiae. {2}
@1 Quod in caelo non sit status correspondens nocti, sed diluculo quod ante mane (n. 6110).
Quod “diluculum” significet statum medium inter ultimum et primum (n. 10134).$
@2 Quod vices statuum quoad illustrationem et perceptionem se habeant in caelo sicut tempora diei in mundo (n. 5672, 5962, 6310 [? 6110], 8426, 9213, 10605).
Quod “dies” et “annus” in Verbo significent omnes status in genere (n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, 3462, 4850, 10656). Quod “mane” significet principium status novi, et statum amoris (n. 7216 [? 7218], 8426, 8427, 10114, 10134).
Quod “vespera” significet statum desinentis lucis et amoris (n. 10134, 10135).
Quod “nox” significet statum nullius amoris et fidei (n. 221, 709, 2353, 6000, 6110, 7870, 7947).$

CI n. 156 156. Cum statu interiorum quae sunt amoris et sapientiae angelorum, mutantur etiam status variarum rerum quae extra illos sunt, et coram oculis eorum apparent; nam illa quae extra illos sunt, sortiuntur apparentiam secundum illa quae intra illos sunt: sed quaenam illa sunt, et qualia, in sequentibus articulis, ubi De Repraesentativis et Apparentiis in Caelo, dicetur.

CI n. 157 157. Unusquisque angelus tales mutationes status subit et percurrit, et quoque unaquaevis societas in communi, sed usque unus ibi aliter quam alter, ex causa quia differunt amore et sapientia; sunt enim qui in medio sunt, in perfectiori statu quam qui circum usque ad terminos (videatur supra, n. {1}43 et 128): sed differentias tradere prolixum foret nam quisque mutationes subit secundum quale sui amoris et suae fidei. Inde fit, quod unus sit in suo claro et jucundo cum alter est in suo obscuro et injucundo et hoc simul intra eandem societatem et quoque in una societate aliter quam in altera ac in societatibus regni caelestis aliter quam in societatibus regni spiritualis. Differentiae mutationum status illorum in genere sunt sicut variationes status dierum in uno climate et in altero in tellure ibi enim sunt qui mane habent cum alii vesperam, et quoque qui calorem cum alii frigus, et vice versa.
@1 43 pro “23”$

CI n. 158 158. Informatus sum e caelo cur tales mutationes status ibi sunt. Dixerunt angeli, quod plures causae sint:- Prima, quod jucundum vitae et caeli, quod illis est ex amore et sapientia, quae a Domino, per gradus vilesceret, si continue in illo forent sicut fit illis qui in deliciis et amoenitatibus sunt absque varietate. Altera causa est, quod proprium sit aeque illis ac hominibus, et quod id sit se amare, et quod omnes a proprio suo detineantur qui in caelo, et quantum ab illo detinentur a Domino, tantum sint in amore et sapientia; at quantum non detinentur, sint in amore sui et quia quisque amat suum proprium, et id trahit, {1} quod illis mutationes status seu successivae vices sint. Tertia causa est, quod sic perficiantur, quoniam ita assuescunt teneri in amore Domini, et detineri ab amore sui et quoque quod per vices jucundi et injucundi perceptio et sensatio boni exquisitior fiat. {2} Addiderunt, quod Dominus mutationes status illorum non producat, quia Dominus ut Sol semper influit cum calore et luce, hoc est, cum amore et sapientia sed quod ipsi sint in causa, quia proprium suum amant, quod jugiter abducit. Illustrabatur hoc per comparationem cum sole mundi, quod in illo non sit causa mutationum status caloris et frigoris, ac lucis et umbrae, singulis annis et singulis diebus, quia immotus stat sed causa quod sit in tellure.
@1 Quod proprium hominis sit amare se (n. 694, 731, 4317, 5660).$
Quod proprium separandum sit, ut Dominus adesse queat (n. 1023, 1044).
Quod etiam actualiter separetur, cum quis tenetur in bono a Domino (n. 9334-9535, 9445 [? 9447], 9452-9454, 9938).$
@2 Quod angeli in aeternum perficiantur (n. 4803 6648). Quod in caelis nusquam unus status sit prorsus similis alteri, et quod inde perfectio perpetua (n. 10200).$

CI n. 159 159. Ostensum mihi est, qualis Dominus ut Sol apparet angelis in regno caelesti in primo illorum statu, qualis in secundo, et qualis in tertio. Visus est Dominus ut Sol, primum rutilus et coruscans in tali splendore ut non describi possit; dicebatur quod Dominus ut Sol talis appareat angelis in primo eorum statu: postea visum est magnum cingulum obscurum circum Solem, per quod primum rutilum et coruscum, ex quo tantum splenduit, incipit hebescere dicebatur quod Sol illis talis appareat in altero statu dein visum est cingulum obscurescere magis, et Sol inde minus rutilus videri, et hoc per gradus, usque tandem ut factus sit sicut candidus dicebatur, quod talis appareat illis Sol in tertio statu: post haec visum est candidum illud progredi ad sinistrum versus Lunam caeli, et ejus lumini se addere, ex quo tunc Luna ultra modum exsplenduit: dicebatur quod id esset quartus status illis qui in regno caelesti, et primus illis qui in regno spirituali; et quod mutationes status in utroque regno ita vices alternent; at non in toto, sed in una societate post alteram tum quod vices illae non statae sint, sed superveniant serius aut citius illis nescientibus. Porro dicebant quod Sol in se non ita mutetur, nec ita progrediatur, sed quod usque ita appareat secundum statuum successivas progressiones apud illos, quoniam Dominus unicuivis secundum quale ejus status apparet, ita rutilus illis cum in intenso amore sunt; minus rutilus, et tandem candidus, cum amor decedit: et quod quale eorum status repraesentatum sit per cingulum obscurum, quod Soli apparentes illas variationes quoad flammam et lucem inducebat.

CI n. 160 160. Quando angeli in statu ultimo sunt, qui est quando in suo proprio, incipiunt maesti fieri. Locutus sum cum illis quando in illo statu erant, et maestitiam vidi sed dicebant, quod in spe sint quod brevi redituri in pristinum statum, et sic quasi iterum in caelum, nam caelum illis est detineri a proprio.

CI n. 161 161. Sunt etiam in infernis status mutationes; sed de illis infra, ubi de inferno, dicetur.

CI n. 162 162. [XVIII.] DE TEMPORE IN CAELO.
Quantumvis omnia succedunt et progrediuntur in caelo sicut in mundo, usque tamen angelis nulla notio et idea temporis et spatii est et tam nulla, ut prorsus non sciant quid tempus et spatium. De Tempore in caelo hic nunc dicetur, et de Spatio in suo articulo.

CI n. 163 163. Quod angeli non sciant quid tempus, quamvis omnia apud illos successive progrediuntur sicut in mundo, et tam prorsus ut nulla differentia sit, causa est quia in caelo non sunt anni et dies, sed sunt mutationes status; et ubi anni et dies, ibi tempora; et ubi mutationes status, ibi status.

CI n. 164 164. Quod tempora in mundo sint, est quia sol ibi ad apparentiam successive progreditur ab uno gradu ad alterum, et facit tempora quae vocantur tempora anni et insuper fertur circum tellurem, et facit tempora quae vocantur tempora diei, et haec et illa per statas vices. Aliter Sol caeli ille non per successivas progressiones et circumgyrationes facit annos et dies, sed ad apparentiam mutationes status, et has non per statas vices, ut in praecedente articulo ostensum est: inde est, quod angelis non possit esse aliqua idea de tempore, sed loco ejus de statu. Quid status, videatur supra (n. 154).

CI n. 165 165. Quoniam angeli nullam ideam ex tempore, sicut homines in mundo, habent, ideo nec ullam ideam de tempore, et de illis quae sunt temporis: illa quae propria temporis sunt, ne quidem sciunt quid sunt, sicut quid annus, mensis, septimana, dies, hora, hodie, cras, heri cum angeli audiunt illa ab homine, (angeli enim semper homini a Domino adjuncti sunt,) tunc loco illorum percipiunt status, et talia quae status sunt: ita vertitur idea naturalis hominis in ideam spiritualem apud angelos. Inde est, quod tempora in Verbo significent status et quod illa quae propria temporis sunt, ut supranominata, significent spiritualia illis correspondentia. {1}
@1 Quod tempora in Verbo significent status (n. 2788, 2837, 3254, 3356, 4816 [? 4814], 4901, 4916, 7218, 8070, 10133, 10605). Quod angeli cogitent absque idea temporis et spatii (n. 3404); causae (n. 1274, 1382, 3356, 4882, 4901, 6110, 7218, 7381).
Quid “annus” in Verbo significat (n. 487, 488, 493, 893, 2906, 7828. 10209).
Quid “mensis” (n. 3814).
Quid “septimana” (n. 2044, 3845).
Quid “dies” (n. 23, 487, 488, 6110, 7430 [? 7240, 7680], 8426, 9213, 10062 [? 10132], 10605).
Quid “hodie” (n. 2838, 3998, 4304, 6165, 6984, 9939). Quid “cras” (n. 3998, 10497).
Quid “heri” (n. 6983, 7124 [? 7114], 7140).$

CI n. 166 166. Simile fit cum omnibus quae existunt a tempore sicut cum quatuor temporibus anni, quae vocantur ver, aestas, autumnus, et hiems; cum quatuor temporibus diei, quae vocantur mane, meridies, vespera, et nox; et cum quatuor aetatibus hominis, quae vocantur infantia, adolescentia, virilitas, et senectus; et cum reliquis, quae vel existunt a tempore, vel succedunt secundum tempus: homo ex tempore, cum de illis, cogitat; angelus autem ex statu; quapropter quod ex tempore illis inest apud hominem, vertitur in ideam status apud angelum ver et mane vertuntur in ideam status amoris et sapientiae, quales sunt in primo statu apud angelos aestas et meridies vertuntur in ideam amoris et sapientiae quales sunt in secundo autumnus et vespera, quales sunt in tertio nox et hiems in ideam status, qualis est in inferno: inde est, quod similia per illa tempora significentur in Verbo (videatur supra, n. 155). Inde patet, quomodo naturalia, quae in cogitatione hominis sunt, fiunt spiritualia apud angelos qui apud hominem.

CI n. 167 167. Quia angeli non aliquam notionem temporis habent, ideo aliam ideam habent de aeterno, quam homines telluris angeli per aeternum percipiunt statum infinitum, non autem tempus infinitum. {1} Cogitabam quondam de aeterno, et per ideam temporis percipere potui quid esset in aeternum, quod nempe absque fine, sed non quid ab aeterno, ita nec quid Deus ante creationem ab aeterno fecerat: cum anxietas mihi inde orta est, elevatus sum in sphaeram caeli, et sic in perceptionem in qua angeli sunt de aeterno et tunc illustratus quod de aeterno non cogitandum sit ex tempore, sed a statu, et quod tunc percipiatur quid sit ab aeterno; quod etiam mecum factum est.
@1 Quod hominibus sit idea aeterni cum tempore, angelis autem absque tempore (n. 1382, 3404, 8325).$

CI n. 168 168. Angeli qui cum hominibus loquuntur, nusquam loquuntur per ideas naturales homini proprias, quarum omnes sunt ex tempore, ex spatio, ex materiali, et ex illorum analogis. sed per ideas spirituales quarum omnes sunt ex statibus et eorum mutationibus variis intra et extra angelos sed usque angelicae ideae, quae spirituales, cum influunt apud homines, vertuntur momento et ex se in ideas naturales homini proprias spiritualibus prorsus correspondentes quod ita fiat, angeli non sciunt, nec homines: talis etiam est omnis influxus caeli apud hominem. Fuerunt angeli qui propius admissi sunt in cogitationes meas, et usque in naturales, in quibus erant plura ex tempore et spatio; sed quia tunc nihil intellexerunt, subito recesserunt, et postquam recesserunt audivi illos loquentes, dicendo quod in tenebris fuerint. [2] Qualis ignorantia angelis sit de tempore, datum est mihi scire per experientiam. Erat quidam e caelo, qui talis erat ut quoque posset in ideas naturales, quales homini sunt, admitti; cum quo ideo locutus sum postea sicut homo cum homine. Ille primum non scivit quid esset quod appellarem tempus; quare prorsus informare debui, quomodo sol apparet circumferri circum nostram tellurem, ac annos et dies facere, et quod inde anni distinguantur in quatuor tempora, et quoque in menses et septimanas, ac dies in viginti quatuor horas, et quod illa tempora statis vicibus recurrant; et quod inde tempora quibus auditis miratus est, dicendo quod talia non noverit, sed quid essent status. [3] Inter loquendum cum illo, etiam dixi quod sciatur in mundo quod in caelo non sit tempus, loquuntur enim homines sicut sciant nam dicunt de illis qui moriuntur, quod relinquant temporaria, et quod transeant e tempore, per quod intelligunt, e mundo. Dixi etiam quod a quibusdam sciatur quod tempora in sua origine sint status, ex eo quod sint prorsus secundum status affectionum in quibus sunt brevia illis qui in amoenis et laetis sunt, longa illis qui in amoenis et tristibus, ac varia in statu spei et exspectationis: et quod ideo eruditi inquirant quid tempus et spatium et quod etiam quidam sciant quod tempus sit naturali homini.

CI n. 169 169. Homo naturalis credere potest, quod nulla ei cogitatio esset, si ideae temporis, spatii, et materialium auferrentur, super illis enim fundatur omnis cogitatio quae homini {1} sed sciat, quod cogitationes tantum finitae sint et coarctentur, quantum ex tempore, spatio, et materiali trahunt et tantum non finitae sint et extendantur, quantum ex illis non trahunt, quoniam tantum mens elevatur supra corporea et mundana. Angelis sapientia inde est, et talis ut dicatur incomprehensibilis, quia non cadit in ideas quae mere ex talibus consistunt.
@1 Quod homo absque idea temporis non cogitet, secus quam angeli (n. 3404).$

CI n. 170 170. [XIX.] DE REPRAESENTATIVIS ET APPARENTIIS IN CAELO.
Homo qui ex solo naturali lumine cogitat, non comprehendere potest, quod aliquid in caelo simile sit quod in mundo et hoc ex causa, quia ex illo lumine cogitaverat et se confirmaverat, quod angeli modo mentes sint, et quod mentes sint quasi pneumata aetherea, et inde quod illis non sint sensus qui homini, ita nec oculi, et si non oculi quod nec objecta cum tamen angelis sunt omnes sensus qui homini, immo multo exquisitiores; etiam lux, ex qua vident, est multo illustrior luce ex qua homo videt. Quod angeli sint homines in perfectissima forma, et omni sensu gaudeant, videatur supra (n. 73-77); et quod lux in caelo sit multo illustrior luce in mundo (n. 126-132).

CI n. 171 171. Qualia illa quae apparent angelis in caelis, non paucis describi potest sunt quoad multam partem similia illis quae in tellure, sed quoad formam perfectiora et quoad copiam plura. Quod in caelis talia sint, constare potest ex illis quae visa sunt Prophetis: ut quae Ezechieli Novo Templo et de Nova Terra, quae describuntur a cap. xl. ad xlviii quae Danieli, a cap. vii. ad xii. quae Johanni, a capite primo ad ultimo in Apocalypsi; et quae aliis, de quibus tam in historicis quam in propheticis Verbi: talia illis visa sunt, cum apertum illis erat caelum et caelum aperiri dicitur, cum interior visus, qui est visus spiritus hominis, aperitur: nam quae in caelis sunt, non videri possunt oculis corporis hominis, sed oculis spiritus ejus et cum beneplacet Domino aperiuntur illi, cum homo abducitur a lumine naturali, in quo est ex sensibus corporis, et elevatur in lucem spiritualem, in qua est ex spiritu suo. In illa luce mihi visa sunt, quae in caelis.

CI n. 172 172. Sed illa quae in caelis apparent, tametsi quoad multam partem similia sunt illis quae in terris, usque non similia sunt quoad essentiam, existunt enim illa quae in caelis ex Sole caeli, et quae in terris ex sole mundi quae ex Sole caeli existunt, dicuntur spiritualia quae autem ex sole mundi, dicuntur
naturalia.

CI n. 173 173. Illa quae in caelis existunt, non existunt similiter sicut illa quae in terris in caelis omnia existunt a Domino secundum correspondentias cum interioribus angelorum sunt enim angelis interiora et exteriora quae in interioribus illorum sunt, se referunt omnia ad amorem et fidem, ita ad voluntatem et intellectum, nam voluntas et intellectus sunt receptacula illorum exteriora autem correspondent interioribus quod exteriora correspondeant interioribus, videatur supra (n. 87-115). Illustrari hoc potest ex illis quae supra De Calore et Luce Caeli dicta sunt quod angelis calor sit secundum quale amoris illorum, et lux secundum quale sapientiae illorum, videatur, n. 128-134. Similiter reliqua quae coram sensibus angelorum apparent.

CI n. 174 174. Cum mihi datum est cum angelis esse in consortio, visa mihi sunt illa, quae ibi, prorsus sicut illa quae in mundo, et tam perceptibiliter ut non sciverim aliter quam quod in mundo essem, et ibi in aula regis: locutus etiam cum illis, sicut homo cum homine.

CI n. 175 175. Quoniam omnia quae interioribus correspondent. etiam repraesentant illa, ideo vocantur Repraesentativa; et quia variantur secundum statum interiorum apud illos, ideo vocantur Apparentiae tametsi illa quae apparent coram oculis angelorum in caelis, et percipiuntur sensibus illorum, ita ad vivum apparent et percipiuntur, sicut illa quae in tellure ab homine, immo multo clarius, distinctius et perceptibilius. Apparentiae, quae in caelis inde sunt, dicuntur apparentiae reales, quia realiter existunt: dantur etiam apparentiae non reales, quae sunt illa quae quidem apparent, sed non correspondent interioribus; {1} sed de his in sequentibus.
@1 Quod omnia quae apud angelos apparent, sint repraesentativa (n. 1971, 3213-3226 3457 [? 3342], 3475, 3485, 9481, 9574 [? 9457], 9576, 9577).
Quod caeli sint pleni repraesentativis (n. 1521, 1532, 1619).
Quod repraesentativa eo pulchriora sint, quo interius in caelis (n. 3475).
Quod repraesentativa ibi sint apparentiae reales, quia a luce caeli (n. 3485).
Quod influxus Divinus vertatur in repraesentativa in caelis superioribus, et inde quoque in caelis inferioribus (n. 2179, 3213, 9457, 9481, 9576, 9577).
Repraesentativa dicuntur quae apparent coram oculis angelorum in talibus formis quales sunt in natura, ita quales sunt in mundo (n. 9574 [? 9457]).
Quod interna sic vertantur in externa (n. 1632, 2987-3002). Repraesentativa in caelis qualia, illustratum per varia exempla (n. 1521, 1532. 1619 [ad] 1628, 1807, 1973, 1974, 1977, 1980, 1981, 2299, 2601, 2761, 2762, 3217, 3219. 3220, 3348, 3350, 5198, 9090, 10278 [? 10276]).
Quod omnia, quae in caelis apparent, sint secundum
correspondentias, et dicantur repraesentativa (n. 3213-3226, 3457 [? 3342], 3475, 3485, 9481, 9574 [? 9457], 9576, 9577).
Quod omnia quae correspondent, etiam repraesentent, et quoque talia significent (n. 2890 [? 2896], 2987, 2971 [? 2991], 2989, 2990, 3002. 3005).$

CI n. 176 176. Qualia sunt quae apparent angelis secundum correspondentias, velim illustrationis causa hic unicum afferre. Qui in intelligentia sunt, illis apparent horti et paradisi pleni arboribus et floribus omnis generis. Arbores ibi consitae sunt in pulcherrimo ordine, combinatae in transtra, per quae introitus lacunati, et circum quae ambulacra omnia tali pulchritudine. ut describi nequeant: ambulant etiam ibi qui in intelligentia sunt, et legunt flores, et serta nectunt, quibus ornant infantes. Sunt etiam species arborum et florum ibi, nusquam visae nec dabiles in mundo. In arboribus etiam sunt fructus secundum bonum amoris, in quo sunt intelligentes. Talia vident illi, quia hortus et paradisus et quoque arbores fructiferae ac flores, intelligentiae et sapientiae correspondent. {1} Quod talia in caelis sint, notum etiam est in terris, sed modo illis qui in bono sunt, et non exstinxerunt lucem caeli apud se per naturale lumen et ejus fallacias cogitant enim et dicunt, cum de caelo, quod ibi talia sint, quae nusquam auris audivit, et oculus vidit.
@1 Quod hortus et paradisus, significent intelligentiam. et sapientiam (n. 100, 108, 3220).
Quid “Hortus ab Edene,” et “Hortus Jehovae” (n. 99, 100, 1588).
De paradisiacis in altera vita quam magnifica (n. 1122, 1622, 2296,
4528, 4529).
Quod “arbores” significent perceptiones et cognitiones. ex quibus sapientia et intelligentia (n. 103, 2163, 2682, 2972, 7692).
Quod “fructus” significent bona amoris et charitatis (n. 3146, 7690, 9337)$

CI n. 177 177. [XX.] DE VESTIBUS, QUIBUS INDUTI APPARENT ANGELI.
Quia angeli homines sunt, et inter se vivunt sicut homines telluris inter se, ideo illis vestes sunt, domicilia sunt, et similia plura cum differentia tamen, quod illis perfectiora omnia sint, quia in perfectiori statu: nam sicut sapientia angelica excedit sapientiam humanam in tali gradu ut dicatur ineffabilis, ita quoque omnia quae ab illis percipiuntur et illis apparent nam omnia quae ab angelis percipiuntur et illis apparent, sapientiae illorum correspondent (videatur supra, n. 173).

CI n. 178 178. Vestes, quibus angeli induti sunt, similiter ac reliqua, correspondent, et quia correspondent etiam realiter existunt (videatur supra, n. 175) Vestes illorum correspondent intelligentiae illorum quapropter omnes in caelis apparent vestiti secundum intelligentiam et quia unus intelligentia praestat alteri (n. 43 et 128), ideo uni praestantiores vestes sunt quam alteri: intelligentibus sunt vestes coruscantes sicut ex flamma, quibusdam splendentes sicut ex luce minus intelligentibus sunt vestes candidae et albae absque splendore et adhuc minus intelligentibus sunt vestes diversicolores: angeli autem intimi caeli sunt nudi.

CI n. 179 179. Quia vestes angelorum correspondent intelligentiae illorum, ideo etiam correspondent vero, quoniam omnis intelligentia est ex Divino Vero quapropter sive dicas quod angeli induti sint secundum intelligentiam, sive secundum Divinum Verum, idem est. Quod vestes quorundam coruscent sicut ex flamma, et quorundam splendeant sicut ex luce, est quia flamma correspondet bono, et lux vero ex bono: {1} quod quorundam vestes sint candidae et albae absque splendore, et quorundam diversicolores, est quia Divinum bonum et verum minus fulgent, et quoque varie recipiuntur apud minus intelligentes; {2} candidum etiam et album correspondent vero; {3} et colores varietatibus ejus {4} Quod in intimo caelo sint nudi, est quia in innocentia sunt, et innocentia correspondet nuditati. {5}
@1 Quod “vestes” in Verbo significent vera ex correspondentia (n. 1073, 2576, 5319, 5054, 9212, 9216, 9952, 10536).
Quia vera investiunt bonum (n. 5248).
Quod “velamen” significet intellectuale, quia intellectus est recipiens veri (n. 6378).
Quod “vestes candidae ex bysso” significent vera ex Divino (n. 5319, 9469).
Quod “flamma” significet bonum spirituale, et “lux” inde verum ex illo bono (n. 3222, 6832).$
@2 Quod angeli et spiritus appareant induti vestibus secundum vera, ita secundum intelligentiam (n. 165, 5248, 5954, 9212, 9216, 9812 [? 9814], 9952, 10536).
Quod vestes angelorum sint cum splendore, et absque splendore (n.5248).$
@3 Quod “candidum” et “album” in Verbo significet verum, quia ex luce in caelo (n. 3301, 3993 4001 [? 4007]).$
@4 Quod colores in caelo sint variegationes lucis ibi (n. 1042, 1043, 1053, 1624, 3993, 4530, 4742, 4922).
Quod “colores” significent varia quae intelligentiae et sapientiae sunt (n. 4530, 4922, 4677, 9466).
Quod “lapides pretiosi” in Urim et Thummim secundum colores significaverint omnia veri ex bono in caelis (n. 9865, 9868, 9905).
Quod colores quantum trahunt ex rubro, significent bonum; quantum ex albo verum (n. 9476).$
@5 Quod omnes in intimo caelo sint innocentiae, et quod ideo appareant nudi (n. 154, 165, 297, 2736, 3887, 8375, 9960). Quod innocentia sistatur in caelo per nuditatem (n. 165, 8375, 9960).
Quod innocentibus et castis nuditas non sit pudori, quia absque scandalo (n. 165, 213, 8375).$

CI n. 180 180. Quia angeli induti sunt vestibus in caelo, ideo etiam vestibus induti apparuerunt cum visi in mundo, sicut qui prophetis, et quoque qui visi ad sepulcrum Domini, quibus
Species erat fulguris, et vestimenta coruscantia et alba (Matth. xxviii. 3; Marc. xvi. 5; Luc. {1}xxiv. 4: Joh. xx. {2}12, 113)
et qui visi in caelo Johanni, quibus
Vestimenta erant byssina et alba (Apoc. iv. 4 cap. xix. 11, 13).
Et quia intelligentia est ex Divino Vero, ideo
Vestimenta Domini, cum transformatus, erant coruscantia, et candida ut lux (Matth. xvii. 2; Marc. ix. 3; Luc. ix. 29).
Quod lux sit Divinum Verum procedens a Domino, videatur supra (n. 129): inde est, quod “vestes” in Verbo significent vera, et ex his intelligentiam:- Ut apud Johannem,
“Qui non polluerunt vestimenta sua, ambulabunt Mecum in albis quia digni sunt qui vicerit, is induetur vestimentis albis” (Apoc. iii. 4, 5);
“Beatus qui vigilat, et servat vestimenta sua” (Apoc. xvi. 15).
Et de Hierosolyma. per quam intelligitur ecclesia quae in vero, {3} apud Esaiam,
“Excitare, indue robur Zion, indue vestes decoris tui Hierosolyma (lii. 1):
et apud Ezechielem,
Hierosolyma, “accinxi te bysso, et velavi te serico,….vestes tuae byssus et sericum”(xvi. 10, 13):
praeter alibi pluries. Qui autem non in veris est, dicitur non indutus veste nuptiarum ut apud Matthaeum,
“Ingressus.. rex…vidit hominem non indutum veste nuptiarum et dixit illi, Amice, quomodo huc intrasti, non habens vestem nuptiarum?” Quare ejectus est in tenebras exteriores (xxii. [11,] 12, 13):
per domum nuptiarum intelligitur caelum et ecclesia ex conjunctione Domini per Divinum suum verum cum illis: quare Dominus in Verbo vocatur Sponsus et Maritus ac Caelum cum Ecclesia Sponsa et Uxor.
@1 xxiv. pro “xxii.”$
@2 12 pro “11”$
@3 Quod “Hierosolyma” significet ecclesiam, ubi genuina doctrina (n. 402, 3654, 9166).$

CI n. 181 181. Quod vestes angelorum non appareant sicut vestes, sed quod realiter sint vestes, constat ex eo quod illas non modo videant, sed etiam tactu sentiant tum quod vestes eis plures sint, et quod exuant et induant illas, et quae non in usu conservent, et dum in usu reassumant: quod variis induti sint vestibus, millies mihi visum est. Inquisivi unde illis vestes, et dixerunt quod a Domino, et quod donentur illis, et quod quandoque vestiantur illis nescientibus. Dixerunt etiam, quod mutentur vestes illorum, et quod illis vestes in primo et secundo statu sint splendidae et candidae, in tertio et quarto paulo obscuriores, et hoc quoque ex correspondentia quia illis mutationes status sunt quoad intelligentiam et sapientiam (de quibus videatur supra, n. 154-161).

CI n. 182 182. Quia vestes cuique in mundo spirituali sunt secundum intelligentiam, ita secundum vera ex quibus intelligentia, ideo illi qui in infernis, quia absque veris sunt, quidem apparent induti vestibus, sed laceris, squallidis et tetris, quisque secundum suam insaniam nec possunt aliis indui: datur illis a Domino vestiri, ne appareant nudi.

CI n. 183 183. [XXI.] DE HABITATIONIBUS ET MANSIONIBUS ANGELORUM.
Quoniam in caelo societates sunt, et vivunt sicut homines, ideo etiam illis sunt habitationes, et illae quoque variae secundum statum vitae cujusvis magnificae illis qui in digniori statu sunt, et minus magnificae illis qui in inferiori. De habitationibus in caelo aliquoties cum angelis locutus sum et dixi, quod hodie vix aliquis crediturus sit, quod habitacula et mansiones illis sint quidam ex causa quia non vident illa quidam quia non sciunt quod angeli homines sint quidam quia credunt quod caelum angelicum sit caelum quod spectatur oculis circum illos, quod quia inane apparet, et putant quod angeli sint formae aetherae, concludunt quod in aethere vivant: praeterea, quod in mundo spirituali sint talia quae in mundo naturali, non capiunt, quia nihil sciunt de spirituali. [2]Angeli dixerunt quod sciant quod talis ignorantia regnet hodie in mundo, et, quod mirati, maxime intra ecclesiam; ac ibi plus apud intelligentes, quam apud illos quos vocant simplices: dixerunt porro, quod scire possint ex Verbo quod angeli homines sint, quoniam, qui visi sunt, ut homines visi sunt; similiter Dominus, qui omne Humanum suum Secum assumpsit; et quia homines sunt, quod mansiones et habitacula illis sint, et non, secundum quorundam inscitiam, quam vocabant insaniam, volitent in aere, seu quod venti tametsi vocantur spiritus: et quod hoc capere possint, modo extra sua principia de angelis et spiritibus capta cogitent, quod fit cum non in quaestionem et sub cogitationem directam mittunt, num ita sit; est enim cuivis idea communis, quod angeli sint in humana forma, et quod illis sint domicilia, quae vocant habitacula caeli, quae magnifica prae habitaculis terrae sed quod idea haec communis, quae est ex influxu caeli, illico in nihilum cadat, cum mittitur sub intuitionem in medio et cogitationem, num ita sit, quod fit imprimis apud eruditos qui per propriam intelligentiam praecluserunt sibi caelum et viam lucis inde. [3] Similiter fit cum fide de vita hominis post mortem qui loquitur de illa, et non cogitat simul ex eruditione de anima, aut ex doctrina de reunitione corporis, credit quod post mortem victurus sit homo, et inter angelos si bene vixit, et quod tunc visurus sit magnifica, et percepturus gaudia sed ut primum spectat ad doctrinale de reunitione corporis, aut ad hypotheticum de anima, et obvenit cogitatio num anima talis sit, et sic num ita sit, dissipatur ejus prior idea.

CI n. 184 184. Sed praestat documenta experientiae in medium afferre. Quoties locutus sum cum angelis ore ad os, toties fui cum illis in eorum habitaculis. Habitacula eorum sunt prorsus sicut habitacula in tellure, quae domus vocantur, sed pulchriora sunt in illis camerae, conclavia, et cubicula, magno numero, et sunt atria, et circumcirca horti, floreta, et campi. Ubi consociati sunt, ibi habitacula contigua sunt, unum juxta alterum, disposita in formam civitatis, cum plateis, viis et foris, prorsus ad similitudinem urbium in nostra tellure: datum etiam est pervagari illas, et me circumspicere undequaque, et per vices intrare domos: hoc factum est in plena vigilia, cum interior visus mihi apertus est. {1}
@1 Quod angelis sint civitates, palatia, et domus, de quibus (n. 940-942, 1116, 1626-1628, 1630, 1631, 4622).$

CI n. 185 185. Visa sunt palatia caeli, quae tam magnifica erant, ut non describi possint. Supra fulgebant sicut forent ex puro auro, ac infra sicut ex lapidibus pretiosis; unum palatium splendidius quam alterum: intus similiter; conclavia erant ornata decoramentis talibus, ut illis describendis non voces nec scientiae sufficiant. Ad latus, quod spectabat meridiem, paradisi erant, ubi omnia similiter coruscabant, et quibusdam in locis folia sicut ex argento, et fructus sicut ex auro et flores in suis areis per colores sistebant quasi irides ad fines iterum palatia visa sunt, in quae terminabantur aspectus. Talia sunt architectonica caeli, ut dicas ibi artem in sua arte esse; nec mirum, quia ipsa illa ars e caelo est. Dicebant angeli, quod talia, et innumerabilia plura. quae adhuc perfectiora sunt, sistantur a Domino coram oculis eorum sed usque quod illa plus mentes eorum quam oculos oblectent, et hoc quia in singulis vident correspondentias, et per correspondentias Divina.

CI n. 186 186. De correspondentiis etiam informatus sum, quod non solum palatia et domus, sed etiam omnia et singula quae intra et extra illa sunt, correspondeant interioribus quae a Domino apud illos; quod ipsa domus in genere correspondeat bono illorum, et quod singula quae intra domos variis ex quibus bonum {1} et quae extra domos, veris quae ex bono, et quoque perceptionibus et cognitionibus; (000[pag.104]) et quia correspondent bonis et veris quae apud illos ex Domino, quod correspondeant amori illorum, et inde sapientiae et intelligentiae, quia amor est boni, sapientia est boni et simul veri, ac intelligentia est veri ex bono; et quod talia sint quae percipiunt angeli cum spectant illa, et quod illa ideo oblectent et afficiant plus eorum mentis quam oculos.
@1 Quod domus,” cum illis quae intus sunt, significent illa apud hominem quae ejus mentis sunt, ita ejus interiora (n. 710, 2233, 2234 [? 2331], 2719 [? 2559], 3128, 3538, 4973, 5023, 6619 [? 6639], 6690, 7353, 7848, 7910, 7929, 9150).
Proinde quae sunt boni et veri (n. 2233, 2234 [? 2331], 2559, 4982, 7848, 7929).
Quod “conclavia” et “cubicula” significent quae interiora ibi (n. 3900, 5994 [? 5694], 7353).
Quod “tectum domus” significet intimum (n. 3652, 10184). Quod “domus ex lignis” significet illa quae sunt boni, et “domus ex lapidibus” illa quae sunt veri (n. 3720).$

CI n. 187 187. Inde patuit, cur Dominus Se dixit Templum quod in Hierosolyma (Johan. ii. 19, 21); {1} et cur Nova Hierosolyma visa est ex auro puro, portae ejus ex margaritis, et fundamenta ex lapidibus pretiosis (Apoc. xxi.) quod nempe quia Templum repraesentabat Divinum Humanum Domini; “Nova Hierosolyma” significat ecclesiam, quae posthac instauranda; duodecim portae” vera quae ducunt ad bonum “et fundamenta” vera super quibus fundatio ejus. {2}
@1 Quod Domus Dei in supremo sensu significet Divinum Humanum Domini quoad Divinum Bonum, “Templum” autem quoad Divinum Verum; et in sensu respectivo caelum et ecclesiam quoad bonum et verum (n. 3720).$
@2 Quod “Hierosolyma” significet ecclesiam ubi genuina doctrina (n. 402, 3654, 9166).
Quod portae significent introductionem ad doctrinam ecclesiae, et per doctrinam in ecclesiam (n. 2943, 4478 [? 4477]).
“Fundamentum” quod significet verum super quo fundatur caelum, ecclesia, et doctrina (n. 9643).$

CI n. 188 188. Angeli, ex quibus regnum caeleste Domini, habitant ut plurimum in editioribus locis, quae apparent sicut montes ex humo: angeli, ex quibus regnum spirituale Domini, habitant in minus editis locis, quae apparent sicut colles: angeli autem, qui in infimis caeli, habitant in locis quae apparent sicut petrae ex saxis. Haec quoque existunt ex correspondentia nam interiora correspondent superioribus, et exteriora inferioribus. {1} Ex eo est, quod “montes” in Verbo significent amorem caelestem, “colles” amorem spiritualem, et “petrae” fidem. {2}
@1 Quod in Verbo interiora exprimantur per superiora, et quod superiora significent interiora (n. 2148, 3084, 4599 5146, 8325). Quod “altum” significet internum, et quoque caelum (n. 1735 2148, 4210, 4599 8153).$
@2 Quod in caelo appareant montes, colles, petrae, valles, terrae, prorsus sicut in mundo (n. 10608).
Quod super montibus habitent angeli qui in bono amoris, super collibus qui in bono charitatis, super petris qui in bono fidei (n. 10438).
Quod ideo per montes in Verbo significetur bonum amoris (n. 795, 4210, 6435, 8327, 8758. 10438 10608).
Per “colles” bonum charitatis (n. 6435, 10438).
Per “petras” bonum et verum fidei (n.8581, 10580).
Quod “lapis,” ex quo petra similiter significet verum fidei (n. 114, 643, 1298, 3720, 6426, 8608 [? 8609], 10376).
Inde est quod per “montes” significetur caelum (n. 8327, 8805, 9420).
Et per “cacumen montis” supremum caeli (n. 9422, 9434 10608). Quod ideo antiqui cultum sanctum habuerint super montibus (n. 796, 2722).$

CI n. 189 189. Sunt etiam angeli qui non vivunt consociati, sed separati, domus et domus. Hi habitant in medio caeli, quia sunt angelorum optimi.

CI n. 190 190. Domus, in quibus angeli habitant, non construuntur sicut domus in mundo, sed donantur illis gratis a Domino, cuique secundum receptionem boni et veri: paulo etiam variantur secundum mutationes status interiorum illorum (de quibus supra, n. 154-160. Omnia quaecunque angeli possident, accepta ferunt Domino; et quibuscunque opus habent, illis donantur.

CI n. 191 191. [XXII.] DE SPATIO IN CAELO.
Tametsi omnia in caelo prorsus sicut in mundo apparent in loco et in spatio, usque tamen angeli nullam notionem et ideam loci et spatii habent. Hoc quia non potest non apparere sicut paradoxon, velim hanc rem, quia magni momenti est, in lucem sistere.

CI n. 192 192. Omnes progressiones in mundo spirituali fiunt per mutationes status interiorum, sic ut progressiones non aliud sint quam mutationes status: {1} ita quoque a Domino perductus sum in caelos, et quoque ad tellures in universo, et hoc quoad spiritum, corpore manente in eodem loco: {2} ita progrediuntur omnes angeli, inde illis non sunt distantiae et si non sunt distantiae, nec sunt spatia, sed pro illis status et eorum mutationes.
@1 Quod in Verbo loca et spatia significent status (n. 2625, 2837, 3356, 3387, 7381, 10578 [? 10580]): ab experientia (n. 1274, 1277, 1376-1381, 4321, 4882, 10146, 10578 [? 10580, 10734]).
Quod distantia significet differentiam status vitae (n. 9104, 9967).
Quod motus et mutationes loci in mundo spirituali sint mutationes status vitae, quia inde oriuntur (n. 1273-1275, 1377, 3356, 9440).
Similiter profectiones (n. 9440, 10734) illustratum ab experientia (n. 1273-1277, 5606 [? 5605]).
Quod inde in Verbo “proficisci” significet vivere, et quoque progressivum vitae, similiter “peregrinari” (n. 3335. 4554, 4585, 4882, 5493, 5996 [? 5605], 5996, 8345, 8397, 8417, 8420, 8557). Ire cum Domino, quod sit vivere cum Ipso (n. 10567).$
@2 Quod homo quoad spiritum deduci possit in longinquum per mutationes status, manente corpore in suo loco, etiam ab experientia (n. 9440, 9967, 10734).
Quid sit “abduci a spiritu in alium locum” (n. 1884).$

CI n. 193 193. Quia ita fiunt progressiones, patet quod appropinquationes sint similitudines quoad statum interiorum, ac remotiones dissimilitudines inde est, quod in propinquo sint, qui in simili statu, et e longinquo qui in dissimili, et quod spatia in caelo non sint nisi quam status externi correspondentes internis. Non aliunde est, quod caeli inter se distincti sint; tum societates cujusvis caeli, et unusquisque in societate inde quoque est, quod inferna a caelis prorsus separata sint, sunt enim in contrario statu.

CI n. 194 194. Ex hac causa etiam est, quod in mundo spirituali unus sistatur alteri praesens, modo intense desiderat praesentiam ejus, nam sic videt illum cogitatione, et sistit se in ejus statu vice versa, quod unus ab altero removeatur, quantum aversatur illum et quia omnis aversatio est ex contrarietate affectionum, et ex dissensu cogitationum, inde fit, quod plures, qui ibi in uno loco sunt, quamdiu consentiunt, appareant, sed ut primum dissentiunt, disparentur.

CI n. 195 195. Cum etiam aliquis progreditur ab uno loco in alterum, sive sit in sua civitate, sive in atriis, sive in hortis, sive ad alios extra suam societatem, tunc citius venit cum desiderat, et serius, cum non desiderat ipsa via protrahitur et decurtatur secundum desiderium, tametsi eadem est hoc saepius vidi, et miratus sum. Ex his iterum patet, quod distantia proinde spatia sint prorsus secundum status interiorum apud angelos; {1} et quia ita est, quod notio et idea spatii non in cogitationem illorum intrare possit, tametsi apud illos aeque spatia sunt ut in mundo.
@1 Quod loca et spatia sistantur videri secundum status interiorum angelorum et spirituum (n. 5604 [? 5605], 9440, 10146).$

CI n. 196 196. Hoc illustrari potest per cogitationes hominis, quod nec illis spatia sint, nam sistuntur ei sicut praesentia quae cogitatione intense intuetur. Novit etiam qui reflectit, quod nec visui ejus sint spatia nisi quam ex intermediis in tellure quae simul videt, aut ex cognitione quod sciat quod tantum distent. Hoc fit quia est continuum, et in continuo non apparet distans nisi ex illis quae non continua sunt. Hoc magis fit apud angelos, quia visus illorum unum agit cum cogitatione illorum, et cogitatio unum cum affectione, et quia propinqua et remota apparent et quoque variantur secundum status interiorum illorum, ut supra dictum est.

CI n. 197 197. Inde est, quod in Verbo per loca et spatia, et per omnia quae a spatio aliquid trahunt, significentur talia quae status sunt sicut per “distantias,” “propinquum,” “longinquum,” “vias,” “itinera,” “peregrinationes,” per “milliaria,” “stadia,” per “campos,” “agros,” “hortos,” “urbes,” “plateas,” per “motus,” per “mensuras” varii generis, per “longum,” “latum,” “altum,” et “profundum,” et per innumerabilia alia: nam pleraque, quae apud hominem in cogitatione ejus e mundo sunt, aliquid a spatio et tempore trahunt. Velim solum in medium afferre, quid in Verbo significant “longitudo,” “latitudo,” et “altitudo.” [2] In mundo id longum et latum dicitur quod longum et latum spatio est, similiter altum sed in caelo, ubi non cogitatur ex spatio, per longitudinem intelligitur status boni, per “latitudinem” status veri, et per “altitudinem” discrimen illorum secundum gradus (de quibus n. 38). Causa quod talia per tres illas dimensiones intelligantur, est quia longum in caelo est ab oriente ad occasum, ac ibi sunt qui in bono amoris sunt et latum in caelo est a meridie ad septentrionem, ac ibi sunt qui in vero ex bono (videatur supra, n. 148); ac altum in caelo est utrumque secundum gradus. Inde est, quod in Verbo per “longitudinem,” “latitudinem,” et “altitudinem” talia significentur ut apud Ezechielem, a capite xl. ad xlviii., ubi per mensuras quoad longum, latum et altum describitur Novum Templum et Nova Terra, cum atriis, conclavibus, portis, januis, fenestris, suburbiis, per quae significatur nova ecclesia, ac bona et vera quae ibi ad quid alioqui omnes illae mensurae? Similiter describitur Nova Hierosolyma in Apocalypsi his verbis:

“Civitas illa quadrangularis sita est, cujus longitudo tanta est quanta est latitudo mensusque est civitatem calamo ad stadiorum duodecim millia suntque longitudo, latitudo, et altitudo aequales” (xxi. 16):
ibi quia per Novam Hierosolymam significatur nova ecclesia, ideo per mensuras illas significantur illa quae ecclesiae sunt per “longitudinem” bonum amoris ejus, per “latitudinem” verum ex illo bono, per “altitudinem” bonum et verum quoad gradus, per “duodecim millia stadiorum” omne bonum et verum in complexu quid alioqui foret, quod altitudo esset duodecim millia stadiorum, sicut longitudo et latitudo? Quod in Verbo per “latitudinem” significetur verum, patet apud Davidem:
Jehovah “non conclusisti me in manum inimici, stare fecisti in latitudine pedes meos” (Psalm xxxi. 8);
“Ex angustia invocavi Jah, {1}respondet mihi in latitudine (Psalm. cxviii. 5):
praeter alibi, ut apud Esaiam (cap. viii. 8) et apud Habakuk (cap. i. 6) ita quoque in reliquis.
@1 “respondet:”–sic ed. princeps; sic quoque Arcana Caelestia, n. 1613, 4482; sed vide A.C., n. 8267, et alibi, ubi legitur “respondit.”$

CI n. 198 198. Ex his videri potest, quod in caelo, tametsi ibi spatia sunt sicut in mundo, usque nihil ibi aestimetur secundum spatia, sed secundum status proinde quod spatia ibi non mensurari possint sicut in mundo, sed solum videri a statu et secundum statum interiorum illorum. {1}
@1 Quod in Verbo “longitudo” significet bonum (n. 1613, 9487).
Quod “latitudo” verum (n. 1613, 3433, 3434, 4482, 9487, 10179).
Quod “altitudo” significet bonum et verum quoad gradus (n. 9489, 9773, 10181).$

CI n. 199 199. Ipsissima prima causa est, quod Dominus praesens sit unicuivis secundum amorem et fidem, {1} et quod omnia appareant in propinquo et e longinquo secundum Ipsius praesentiam, nam inde determinata sunt omnia quae in caelis. Per id etiam angelis est sapientia, nam per id illis est extensio cogitationum, et per id est communicatio omnium quae in caelis verbo, per id illis est, quod spiritualiter cogitent, et non naturaliter sicut homines.
@1 Quod conjunctio et praesentia Domini apud angelos se habeat secundum receptionem amoris et charitatis ab ipso (n. 290, 681, 1954, 2658, 2886, 2888, 2889, 3001, 3741, 3742, 3743 4318, 4319, 4524, 7211, 9128).$

CI n. 200 200. [XXIII.] DE FORMA CAELI SECUNDUM QUAM CONSOCIATIONES ET COMMUNICATIONES IBI.
Qualis forma caeli est, aliquantum constare potest ex illis quae in praecedentibus articulis ostensa sunt: ut, Quod Caelum sit sibi simile in maximis et minimis (n. 72) inde, Quod unaquaevis Societas sit Caelum in minore forma, et unusquisque Angelus in minima (n. 51-58): Quod sicut totum Caelum refert unum Hominem, ita omnis Societas Caeli referat Hominem in minore forma, et unusquisque Angelus in minima (n. 59-77): Quod in medio sint qui sapientissimi, et quod circum circa usque ad terminos minus sapientes et quod similiter in unaquavis Societate (n. 43): et, Quod ab Oriente ad Occidentem in Caelo habitent qui in Bono amoris, et a Meridie ad Septentrionem qui in Veris a bono, similiter in omni Societate (n. 148, 149). Omnia illa sunt secundum formam caeli unde qualis ejus forma est in communi, ex illis concludi potest.{1}
@1 Quod universum caelum quoad omnes societates angelicas a Domino dispositum sit secundum Divinum suum ordinem, quoniam Divinum Domini apud angelos facit caelum (n. 3038, 7211, 9128, 9338, 10125, 10151, 10157).
De forma caelesti (n. 4040, 4043, 6607, 9877).$

CI n. 201 201. Interest scire qualis forma caeli est, quoniam non modo secundum illam omnes consociati sunt, sed etiam secundum illam fit omnis communicatio, et quia omnis communicatio etiam fit omnis extensio cogitationum et affectionum, proinde omnis intelligentia et sapientia angelorum. Inde est, quod quantum aliquis in forma caeli est, ita quantum est forma caeli, tantum sapiens sit. Sive dicas esse in forma caeli, sive in ordine caeli, eodem recidit, quoniam forma cujusvis rei est ex ordine, et secundum illum. {1}
@1 Quod forma caeli sit forma secundum ordinem Divinum (n. 4040-4043, 6607, 9877).$

CI n. 202 202. Hic primum aliquid dicetur, quid sit esse in forma caeli. Homo creatus est ad imaginem caeli et ad imaginem mundi; internum ejus ad imaginem caeli, et externum ejus ad imaginem mundi (videatur supra, n. 57): sive dicas ad imaginem, sive secundum formam, idem est. Sed quia homo per mala voluntatis suae, et inde per falsa cogitationis, destruxit apud se imaginem caeli, ita formam ejus, et loco ejus intulit imaginem et formam inferni, ideo internum ejus a prima nativitate clausum est; quae causa est, quod homo, secus ac animalia omnis generis, in meram ignorantiam nascatur: ut vero ei restauretur imago seu forma caeli, instruendus est in talibus quae sunt ordinis; nam, ut supra dictum est, secundum ordinem est forma. Verbum continet omnes leges ordinis Divini, nam leges ordinis Divini sunt praecepta quae ibi; quantum itaque homo scit illa, et vivit secundum illa, tantum aperitur ei internum ac ibi e novo formatur ordo seu imago caeli; inde patet, quid sit esse in forma caeli, quod nempe sit vivere secundum illa quae in Verbo. {1}
@1 Quod Divina vera sint leges ordinis (n. 2247 [? 2447], 7995).
Quod homo quantum secundum ordinem vivit, ita quantum in bono secundum Divina vera, tantum sit homo (n. 4839, 6605, 6626). Quod homo sit in quem omnia ordinis Divini collata sunt, et quod ex creatione sit Divinus ordo in forma (n. 4219, 4220 [? 4222], 4223, 4523, 4524, 5114, 5368 [? 5126, 5127, 3628], 6013, 6057, 6605, 6626, 9706, 10156, 10472).
Quod homo non nascatur in bonum et verum, sed in malum et falsum, ita in contrarium ordini Divino, et quod inde sit quod in meram ignorantiam, et quod ideo necessario e novo debeat nasci, hoc est, regenerari, quod fit per Divina vera a Domino, ut in ordinem inauguretur (n. 1047, 2307, 2308, 3518, 3812, 8480, 8550, 10283, 10284, 10286, 10731).
Quod Dominus, cum hominem e novo format, hoc est, regenerat, omnia apud illum disponat secundum ordinem, quod est in formam caeli (n. 5700, 6690, 9931, 10303).$

CI n. 203 203. Quantum aliquis in forma caeli est, tantum est in caelo, immo tantum est caelum in minima forma (n. 57) proinde tantum est in intelligentia et sapientia; nam, ut supra dictum est, omnis cogitatio quae intellectus ejus, et omnis affectio quae voluntatis ejus, se extendunt undequaque in caelum secundum formam ejus, et mirabiliter communicant cum societatibus quae ibi, et hae vicissim cum illo. {1} [2] Sunt quidam qui credunt, quod cogitationes et affectiones non actualiter se extendant circum illos, sed quod sint intra illos, ex causa quia vident illa quae cogitant intus in se, et non ut distans sed multum falluntur: nam sicut visus oculi extensionem habet ad dissita, et secundum ordinem illorum, quae in extensione videt, afficitur, ita quoque visus ejus interior, qui est intellectus, extensionem habet in spirituali mundo, tametsi id non percipit, ex causa de qua supra (n. 196): differentia modo est, quod visus oculi afficiatur naturaliter, quia ex illis quae in naturali mundo, visus autem intellectus afficiatur spiritualiter, quia ex illis quae in spirituali mundo sunt, quae omnia se referunt ad bonum et verum: quod homo non sciat quod ita sit, est quia non scit quod aliqua lux sit quae illuminat intellectum, cum tamen homo absque luce quae illuminat intellectum, prorsus nihil cogitare potest; de luce illa videatur supra (n. 126-132). [3] Erat quidam spiritus, qui quoque credidit, quod cogitet ex se, ita absque aliqua extensione extra se, et inde communicatione cum societatibus quae extra illum. Ut sciret quod in falso esset, adimebatur ei communicatio cum societatibus proximis; inde ille non modo privatus est cogitatione sed etiam decidit sicut exanimis, jactabat tamen ulnas quemadmodum infans recens natus: post aliquam moram restituebatur ei communicatio, et secundum gradus, sicut illa restituebatur, rediit in statum suae cogitationis. [4] Alii spiritus, qui hoc viderunt, confessi dein sunt, quod omnis cogitatio et affectio influat secundum communicationem, et quia omnis cogitatio et affectio, etiam omne vitae, quoniam omne vitae hominis consistit in eo, quod possit cogitare et affici, seu quod idem est, quod possit intelligere et velle. {2}
@1 Quod communicatio vitae, quae vocari potest extensio, cuivis in caelo sit in societates angelicas circumcirca secundum quantum et quale boni (n. 8794, 8797).
Quod cogitationes et affectiones talem extensionem habeant (n. 2475, 6598-6613).
Quod conjungantur et disjungantur secundum affectiones regnantes(n.4111).$
@2 Quod non nisi quam unica vita sit, e qua omnes tam in caelo quam in mundo vivunt (n. 1954, 2021, 2536, 2658, 2886-2889, 3001, 3484, 3742, 5847, 6467).
Quod illa vita sit a solo Domino (n. 2886-2889, 3344, 3484, 4319, 4320, 4524, 4882, 5986, 6325, 6468, 6469, 6470, 9276, 10196).
Quod influat apud angelos, spiritus, et homines mirabili modo (n. 2886-2889, 3337, 3338, 3484, 3742).
Quod Dominus influat ex Divino suo amore, qui talis est, ut quod suum est, velit esse alterius (n. 3472 [? 3742], 4320). Quod ideo appareat vita sicut in homine, et non influens (n. 3742, 4320).
De gaudio angelorum percepto, et confimato per loquelam ad me, ex eo quod non vivant ex se sed ex Domino (n. 6469). Quod mali non velint convinci quod vita influat (n. 3743). Quod vita a Domino etiam influat apud malos (n. 2706, 3743. 4417, 10196).
Sed quod illi bonum vertant in malum et verum in falsum, nam qualis homo talis receptio vitae, illustratum (n. 4319, 4320, 4417).$

CI n. 204 204. Sed sciendum est, quod intelligentia et sapientia apud unumquemvis varientur secundum communicationem illis, quorum intelligentia et sapientia formata est ex genuinis veris et bonis, est communicatio cum societatibus secundum formam caeli illis autem, quorum intelligentia et sapientia non formata est ex genuinis veris et bonis, sed usque ex talibus quae concordant, communicatio rupta est et diversimode cohaerens, nam non est cum societatibus in serie in qua est forma caeli: illis autem, qui non in intelligentia et sapientia sunt, quia in falsis ex malo, communicatio est cum societatibus in inferno: extensio est secundum quantum confirmationis. Porro sciendum, quod communicatio illa cum societatibus non sit communicatio cum illis ad manifestam perceptionem illorum qui ibi, sed communicatio cum illorum quali, in quo sunt et quod ex illis. {1}
@1 Quod cogitatio se diffundat in societates spirituum et angelorum circumcirca (n. 6600-6605).
Quod usque non moveat et turbet societatum cogitationes (n. 6601, 6603).$

CI n. 205 205. Consociati sunt omnes in caelo secundum affinitates spirituales, quae sunt boni et veri in suo ordine, ita in toto caelo, ita in unaquavis societate, ac ita in unaquavis domo inde est quod angeli qui in simili bono et vero sunt, se cognoscant ut consanguinei et affines in terris, plane sicut noti ab infantia. Similiter consociata sunt bona et vera, quae faciunt sapientiam et intelligentiam, apud unumquemvis angelum cognoscunt se similiter, et sicut se cognoscunt, ita quoque se conjungunt. {1} Quapropter illi, apud quos vera et bona secundum formam caeli conjuncta sunt, vident consequentia in serie, et late circum circa quomodo cohaerent aliter illi, apud quos bona et vera non secundum formam caeli conjuncta sunt.
@1 Quod bonum agnoscat suum verum, ac verum suum bonum (n. 2429, 3101, 3102, 3161, 3179, 3180, 4358, 5407 [? 5704], 5835, 9637).
Quod inde conjunctio boni et veri (n. 3834, 4096, 4097, 4301, 4345, 4353, 4364, 4368, 5365, 7623-7627, 7752-7762, 8530, 9258, 10555).
Et quod hoc sit ex influxu caeli (n. 9079).$

CI n. 206 206. Talis est forma in unoquovis caelo, secundum quam communicatio et extensio cogitationum et affectionum angelis, ita secundum quam intelligentia et sapientia eorum sed alia est communicatio unius caeli cum altero, nempe tertii seu intimi cum secundo seu medio, ac hujus et illius cum primo seu ultimo: ast communicatio inter caelos non dicenda est communicatio, sed influxus de hoc nunc aliquid dicetur. Quod tres caeli sint, et illi inter se distincti, videatur supra in suo articulo (n. 29-40).

CI n. 207 207. Quod non communicatio sit unius caeli cum altero, sed influxus, constare potest ex situ illorum inter se: caelum tertium seu intimum supra est, caelum secundum seu medium infra est, et caelum primum seu ultimum adhuc inferius est: in simili sunt omnes societates cujusvis caeli, ut quae sunt in editis locis, quae apparent sicut montes (n. 188), in summitatibus illorum habitant qui ex intimo caelo, infra illas quae ex secundo, infra has iterum quae ex ultimo, et sic ubivis, sive sit in locis editis sive in non editis: societas superioris caeli non habet communicationem cum societate inferioris quam per correspondentias (videatur supra, n. 100), et communicatio per correspondentias est quae vocatur influxus.

CI n. 208 208. Conjungitur unum caelum cum altero, seu societas unius caeli cum societate alterius a solo Domino per influxum immediate et mediate, immediate a Se Ipso, et mediate per caelos superiores ordine in inferiores. {1} Quia conjunctio caelorum per influxum est a solo Domino, ideo praecavetur quam maxime, ne aliquis angelus superioris caeli despiciat in societatem inferioris, et loquatur cum aliquo ibi: ut primum hoc fit, deprivatur angelus intelligentia et sapientia sua. Dicetur etiam causa: unicuique angelo sunt tres gradus vitae, sicut sunt tres gradus caeli; illis, qui in intimo caelo sunt, est tertius seu intimus gradus apertus, ac secundus et primus clausi; illis, qui in medio caelo, est secundus gradus apertus, ac primus et tertius clausi; et illis, qui in ultimo caelo sunt, est primus gradus apertus, ac secundus et tertius clausi: ut primum itaque angelus tertii caeli despicit in societatem secundi, et loquitur cum aliquo ibi, clauditur tertius ejus gradus; quo clauso orbatur sua sapientia, nam in tertio gradu residet ejus sapientia, et nulla ei est in secundo et primo. Haec sunt quae intelliguntur per Domini verba apud Matthaeum:
“Qui in tecto est, ne descendat ad accipiendum quod est in domo sua et is qui in agro est ne revertatur retro ad accipiendum vestem suam (xxiv. 17, 18).
Et apud Lucam:
“In illo die qui in tecto fuerit, et vasa ejus in domo, ne descendat ad tollendum ea: et qui in agro, non revertatur ad post se: mementote uxoris Loti” (xvii. 31, 32).
@1 Quod influxus sit immediatus a Domino, et mediatus per caelum (n. 6063, 6307, 6472, 9682, 9683).
Quod influxus Domini immediatus sit in omnium singularissima 8717, 8728).
De mediato influxu Domini per caelos (n. 4067, 6982, 6985, 6996)$

CI n. 209 209. Non datur influxus e caelis inferioribus in superiores, quia hoc contra ordinem est, sed e caelis superioribus in inferiores. Excedit etiam sapientia angelorum superioris caeli sapientiam angelorum inferioris, sicut myrias unum quae etiam est causa, quod angeli inferioris caeli non possint loqui cum angelis superioris immo cum spectant illuc, non vident illos; apparet caelum illorum sicut nimbosum quid supra caput: at angeli superioris caeli possunt videre illos qui in inferiori caelo sunt, sed non licet sociare sermonem cum illis, nisi cum jactura sapientiae suae, ut supra dictum est.

CI n. 210 210. Cogitationes et affectiones, tum sermones angelorum intimi caeli, nusquam percipiuntur in medio caelo, quia tantum
transcendunt sed, cum Domino beneplacet, apparet inde sicut flammeum quid in inferioribus caelis, et quae in medio caelo ut lucidum quid in ultimo caelo, et quandoque ut nubes candida et diversicolor ex nube illa, ejus ascensu, descensu, et forma, noscitur quoque aliquantisper quid ibi loquuntur.

CI n. 211 211. Ex his constare potest, qualis forma caeli est; quod nempe in intimo caelo omnium perfectissima sit, in medio caelo etiam perfecta sed in inferiori gradu. et in ultimo in adhuc inferiori et quod unius caeli forma ab altera per influxum a Domino subsistat. Sed qualis communicatio per influxum est, non comprehendi potest, nisi sciatur quales sunt gradus altitudinis, et quae illorum graduum differentia est a gradibus longitudinis et latitudinis quales illi et hi gradus sunt. videatur n. 38.

CI n. 212 212. Quod formam caeli in specie concernit, et quomodo vadit et fluit, hoc incomprehensibile est etiam angelis. Aliquid ejus ad ideam sisti potest per formam omnium in corpore humano a sagaci et sapiente lustratam et rimatam, nam supra in suis articulis ostensum est, Quod totum Caelum referat unum Hominem (videatur n. 59-72), et Quod omnia quae iii Homine correspondeant Caelis (n. 87-102). Quam incomprehensibilis et inextricabilis illa forma sit, patet solum in communi a fibris nerveis. per quas omnia et singula compaginantur. Quales illae sunt, et quomodo vadunt et fluunt in cerebro, ne quidem ad oculum pervenit, nam innumerabiles ibi sunt ita complicatae, ut simul sumptae appareant sicut massa mollis continua, cum tamen omnia et singula, quae voluntatis et intellectus sunt, secundum illas fluunt distinctissime in actus. Quomodo illae iterum se consertant in corpore, patet a plexibus variis, ut a cardiacis, mesentericis et aliis; et quoque a nodis qui gangliones vocantur, in quos fibrae plures ex omni provincia intrant, ac inibi se commiscent, et aliter conjunctae exeunt ad functiones, et hoc iterum et iterum praeter similia in unoquovis viscere, membro, organo, et musculo. Qui oculo sapiente lustrat illas, et plura mirabilia ibi, omnino obstupescet et usque pauca sunt, quae oculis videt quae non videt adhuc mirabiliora sunt, quia in natura interiore. Quod illa forma correspondeat formae caeli, patet manifeste ex operatione omnium intellectus et voluntatis in illa et secundum illam; quicquid enim homo vult, labitur secundum illam sponte in actum, et quicquid cogitat, pervadit fibras a principiis earum usque ad fines, unde sensus et quia est forma cogitationis et voluntatis, est forma intelligentiae et sapientiae. Haec forma est, quae correspondet formae caeli inde sciri potest, quod talis sit secundum quam se extendit omnis affectio et cogitatio angelorum, et quod tantum in intelligentia et sapientia sint, quantum in illa forma sunt. Quod illa forma caeli sit ex Divino Humano Domini, videatur supra (n. 78-86). Haec allata sunt, ut quoque sciatur, quod forma caelestis talis sit, ut non possit quoad communia sua usquam exhauriri, et sic quod incomprehensibilis sit etiam angelis, ut supra dictum est.

CI n. 213 213. [XXIV.] DE REGIMINIBUS IN CAELO.
Quia caelum distinctum est in societates, et societates majores consistunt ex aliquot centenis millibus angelorum (n. 50), et omnes intra societatem quidem in simili bono sunt, sed non in simili sapientia (n. 43) necessario sequitur, quod etiam regimina sint ordo enim est observandus, ac omnia ordinis custodienda. Sed regimina in caelis sunt varia alia in societatibus quae constituunt regnum caeleste Domini, et alia in societatibus quae constituunt regnum spirituale Domini differunt etiam secundum ministeria quae cuivis societati. Sed in caelis non datur aliud regimen quam regimen amoris mutui, et regimen amoris mutui est regimen caeleste.

CI n. 214 214. Regimen in regno caelesti Domini vocatur Justitia, quia omnes, qui ibi, in bono amoris in Dominum a Domino sunt et quod ex illo bono fit, vocatur justum. Regimen ibi est solius Domini, Ipse illos ducit, ac in rebus vitae docet: vera, quae judicii vocantur, sunt cordibus eorum inscripta quisque illa scit, percipit, et videt; {1} quapropter res judicii nusquam ibi in litem veniunt, sed res justitiae quae sunt vitae minus sapientes de his interrogant sapientiores, et hi Dominum, ac responsa ferunt. Caelum eorum, seu intimum gaudium eorum, est vivere juste a Domino.
@1 Quod angeli caelestes non cogitent et loquantur ex veris prout angeli spirituales, quoniam in perceptione omnium quae veri sunt a Domino (n. 202, 597, 607, 784, 1121, 1387 [? 1384], 1398, 1442, 1919, 7680, 7877, 8780, 9277, 10336).
Quod angeli caelestes de veris dicant ita ita, vel non non, at quod angeli spirituales ratiocinentur de illis, num ita sit vel non ita sit; n. 2715, 3246, 4446,[? 4448], 9166, 10786; ubi explicantur Domini verba,
“Esto..sermo vester ita ita,,non non; quod ultra haec est, ex malo est” (Matth. v. 37).$

CI n. 215 215. Regimen in regno spirituali Domini vocatur Judicium, quia in bono spirituali sunt, quod est bonum charitatis erga proximum, et hoc bonum in sua essentia est verum; {1} ac verum est judicii et bonum est justitiae. 2 Ducuntur etiam hi a Domino, sed mediate (n. 208); quapropter illis sunt praefecti, pauciores et plures secundum societatis, in qua sunt, indigentiam. Sunt quoque illis leges, secundum quas inter se vivent. Praefecti administrant omnia secundum leges; intelligunt illas quia sapientes sunt, et in rebus dubiis illustrantur a Domino.
@1 Quod qui in regno spirituali sunt, in veris sint, et qui in regno caelesti in bono (n. 863, 875, 927, 1023, 1043, 1044, 1555, 2256, 4328, 4493, 5113, 9596).
Quod bonum regni spiritualis sit bonum charitatis erga proximum, et quod hoc bonum in sua essentia sit verum (n. 8042, 10296).
2 Quod “justitia” in Verbo dicatur de bono, et “judicium” de vero, et quod inde “facere justitiam et judicium” sit bonum et verum (n. 2235. 9857).
“Judicia magna” quod sint leges ordinis Divini, ita vera Divina (n.7206).$

CI n. 216 216. Quoniam regimen ex bono, quale est in regno caelesti Domini, vocatur Justitia, et regimen ex vero, quale est in regno spirituali Domini, vocatur Judicium, ideo in Verbo dicitur “justitia et judicium,” ubi agitur de caelo et de ecclesia, et per “justitiam significatur bonum caeleste, et per “judicium” bonum spirituale, quod bonum, ut supra dictum est, in sua essentia est verum. Ut in sequentibus his locis:-
“Paci non erit finis super throno Davidis, et super regno Ipsius, ad stabiliendum illud, et ad fulciendum illud in judicio et [in] justitia, a nunc et usque in aeternum” (Esai. ix. 6 [B.A. 7]):
per “Davidem” ibi intelligitur Dominus, {1} et per “regnum Ipsius” caelum, ut patet ex nunc sequenti loco:
“Suscitabo Davidi Germen justum, et regnabit Rex, et intelligenter aget, et faciet judicium et justitiam in terra (Jerem. xxiii. 5).
“Exaltetur Jehovah, quia inhabitat altum; implevit Zionem judicio et justitia (Esai. xxxiii. 5)
per “Zionem” etiam intelligitur caelum et ecclesia. {2}
“Ego Jehovah faciens…judicium et justitiam in terra, quia in illis beneplacet Mihi” (Jerem. ix. 23 [B.A. 24]).
“Desponsabo te Mihi in aeternum, et desponsabo te Mihi in justitia et judicio (Hosch. ii. 19)
“Jehovah in caelis est…justitia tua sicut montes Dei, et judicia tua sicut abyssus magna” (Psalm. xxxvi. 6, 7 [B.A. 5, 6]);
“{3}Interrogant Me Judicia Justitiae, appropinquationem Dei desiderent” (Esai. lviii. 2);
et alibi.
@1 Quod per “Davidem” in propheticis Verbi intelligatur Dominus (n. 1888, 9954).$
@2 Quod per “Zionem” in Verbo intelligatur ecclesia, in specie ecclesia caelestis (n. 2362, 9055).$
@3 “Interrogant:”–sic ed. princeps: sed vide A.C., n. 2235, ubi legitur “interrogent.”$

CI n. 217 217. In regno spirituali Domini variae regiminis formae sunt, in una societate non similis ut in altera: varietas est secundum ministeria quae societates obeunt. Sunt ministeria illarum secundum ministeria omnium in homine, quibus correspondent, quae quod varia sint, notum est; aliud enim ministerium est cordi, aliud pulmoni, aliud hepati, aliud pancreati et lieni, et aliud quoque cuivis organo sensorio. Sicut variae horum administrationes sunt in corpore, ita quoque variae administrationes sunt societatum in Maximo Homine, qui est caelum, nam societates sunt quae illis correspondent. Quod Correspondentia omnium Caeli sit cum omnibus Hominis, videatur in suo articulo (supra, n. 87-102). Sed omnes formae regiminis in eo conveniunt, quod spectent bonum publicum ut finem, et in illo bonum cujusvis; {1} et hoc fit, quia omnes in universo caelo sub auspicio Domini sunt, qui amat omnes, et ex Divino Amore ordinat ut commune bonum sit ex quo singuli suum bonum accipiant; uisque etiam accipit bonum sicut amat commune; nam quantum quis amat commune, tantum amat omnes et singulos: et quia is amor est Domini, ideo tantum amatur a Domino, et ei bonum fit.
@1 Quod omnis homo et societas, tum patria et ecclesia, et in universali sensu regnum Domini, sit proximus; et quod illis benefacere ex amore boni secundum quale status eorum, sit amare proximum ita quod bonum illorum, quod etiam est bonum commune, cui consulendum, sit proximus (n. 6818-6824, 8123).
Quod etiam bonum civile, quod est justum, sit proximus (n. 2915, 4730, 8120 [ad] 8123).
Inde quod charitas erga proximum se extendat ad omnia et singula vitae hominis, et quod amare bonum et facere bonum ex amore boni et veri, et quoque justum ex amore justi, in quacunque functione et in omni opere, sit amare proximum (n. 2417, 8121, [ad] 8124).$

CI n. 218 218. Ex his constare potest, quales praefecti sunt; quod nempe sint qui in amore et in sapientia sunt prae reliquis, ita qui ex amore volunt omnibus bonum, et ex sapientia sciunt prospicere ut id fiat. Qui tales sunt, non dominantur et imperant, sed ministrant et serviunt, nam bonum facere aliis ex amore boni est servire, et prospicere ut id fiat est ministrare illi nec se majores reliquis faciunt, sed minores, nam priori loco bonum societatis et proximi habent, posteriori autem suum quod priori loco est majus est, quod posteriori minus. Usque tamen est illis honor et gloria; habitant in medio societatis, editius quam reliqui, et quoque in magnificis palatiis acceptant etiam hanc gloriam et illum honorem, at non propter se sed propter obedientiam: sciunt enim omnes ibi quod ille honor et illa gloria illis sit a Domino, et quod ideo obediendi. Haec sunt quae intelliguntur per Domini verba ad
discipulos,
“Quicunque voluerit inter vos magnus fieri, esto vester minister; et quicunque voluerit inter vos primus esse, sit vester servus sicut Filius hominis non venit ut Sibi ministretur, sed ut ministret” (Matth. xx. [26,] 27, 28).
Qui maximus est inter vos esto sicut minimus, et qui ductor est sicut qui ministrat” (Luc. xxii. 26).

CI n. 219 219. Regimen simile in minima forma est quoque in unaquavis domo est ibi herus et sunt famuli herus amat famulos et famuli amant herum, unde ex amore serviunt sibi mutuo herus docet quomodo vivendum, et dicit quid faciendum famuli obediunt et officia praestant usum praestare est jucundum vitae omnium. Inde patet, quod regnum Domini sit regnum usuum.

CI n. 220 220. Sunt quoque regimina in infernis, nam nisi forent regimina non tenerentur in vinculis sed regimina ibi sunt opposita regiminibus in caelis sunt omnia amoris sui; quisque ibi vult imperare aliis et supereminere; qui sibi non favent, illos odio habent, in illos vindictas exercent, et in illos saeviunt nam talis est amor sui quapropter illis praeficiuntur maligniores, quibus ex timore obediant. {1} Sed de his infra, ubi de infernis.
@1 Quod duo imperii genera sint, unum ex amore erga proximum, alterum ex amore sui (n. 10814).
Quod ex imperio, quod ex amore erga proximum, omnia bona et felicia (n. 10160, 10814).
Quod in caelo nemo velit imperare ex amore sui, sed quod omnes velint ministrare, et quod hoc sit imperare ex amore erga proximum, et quod inde illis tanta potestas (n. 5732).
Quod ex imperio quod ex amore sui omnia mala (n. 10038). Quod postquam amores sui et mundi coeperunt regnare, homines coacti sint se subjicere imperiis, ut tuti essent (n. 7364, 10160, 10814).$

CI n. 221 221. [XXV.] DE CULTU DIVINO IN CAELO.
Cultus Divinus in caelis non absimilis est cultui Divino in terris quoad externa, sed quoad interna differt; sunt illis aeque doctrinae, sunt praedicationes, et sunt templa. Doctrinae quoad essentialia conveniunt, sed interioris sapientiae sunt quae in caelis superioribus, quam quae in caelis inferioribus praedicationes sunt secundum doctrinas: et sicut illis sunt domus et palatia (n. 183-190), ita quoque sunt templa in quibus praedicationes fiunt. Quod talia in caelis quoque sint, est quia angeli continue perficiuntur sapientia et amore est enim illis aeque ac hominibus intellectus et voluntas, ac intellectus talis est ut continue queat perfici, similiter voluntas; intellectus per vera quae sunt intelligentiae, et voluntas per bona quae sunt amoris. {1}
@1 Quod intellectus sit recipiens veri, et voluntas boni (n. 3623, 6125, 7503, 9300, 9930).
Quod sicut omnia se referunt ad verum et bonum, ita omne vitae hominis ad intellectum et voluntatem (n. 803, 10122).
Quod angeli in aeternum perficiantur (n. 4803, 6648).$

CI n. 222 222. Verum ipse cultus Divinus in caelis non consistit in frequentandis templis, et in auscultandis praedicationibus, sed in vita amoris, charitatis et fidei secundum doctrinas praedicationes in templis inserviunt solum pro mediis ut instruantur in rebus vitae. Locutus sum cum angelis de hac re, et dixi quod in mundo credatur, quod cultus Divinus solum sit frequentare templa, praedicationes auscultare, ter quaterve quotannis obire sacramentum Cenae, et reliqua cultus secundum ecclesiae statuta, et quoque vacare precibus, et tunc se devote gerere. Angeli dixerunt, quod haec sint externa quae facienda, sed quod nihil efficiant si non internum sit ex quo procedant, et quod internum sit vita secundum praecepta quae docet doctrina.

CI n. 223 223. Ut scirem quales illorum conventus sunt in templis, datum est aliquoties intrare et praedicationes audire. Praedicator in pulpito stat ab oriente; ante faciem ejus sedent qui in luce sapientiae prae reliquis sunt, ad horum latus dextrum et sinistrum qui in minore; discumbunt in forma circi, ita ut omnes in aspectu praedicatoris sint ad latera utrinque, quo ejus aspectus non vadit, nullus est. Ad portam, quae est ad orientem templi ad sinistrum pulpiti, stant qui initiantur non licet alicui post pulpitum stare si aliquis ibi, confunditur praedicator similiter fit, si aliquis in coetu dissentit, quapropter eum oportet avertere faciem. Praedicationes fiunt tali sapientia, ut illis aequiparari nequeant quae in mundo sunt enim in caelis in luce interiore. Templa apparent sicut a lapide in regno spirituali, et sicut ex ligno in regno caelesti ex causa, quia lapis correspondet vero, in quo sunt qui in regno spirituali, et lignum correspondet bono, in quo sunt qui in regno caelesti. {1} Aedes in hoc regno nec vocantur Templa, sed Domus Dei. In regno caelesti sunt aedes absque magnificentia in regno autem spirituali cum magnificentia majore et minore.
@1 Quod “lapis” significet verum (n. 114, 643, 1298, 3720, 6426, 8609, 10376).
Quod “lignum” significet bonum (n. 643, 3720, 8354).
Quod ideo antiquissimis, qui in bono caelesti fuerunt, aedes fuerint ex ligno (n. 3720).$

CI n. 224 224. Locutus etiam sum cum quodam praedicatore de sancto in quo sunt qui audiunt praedicationes in templis: et dixit, quod pium, devotum, et sanctum, sint cuivis secundum interiora ejus quae sunt amoris et fidei, quoniam in his ipsum sanctum est quia Divinum Domini; et quod non sciat quid sanctum externum absque illis: et cum cogitavit de sancto externo absque illis, dixit, quod forte sit aliquid quod mentitur sanctum in externa specie vel arte acquisitum vel hypocriticum et quod aliquis ignis spurius ex amore sui et mundi exsuscitet et sistat tale.

CI n. 225 225. Omnes praedicatores sunt ex regno spirituali Domini, et nullus ex regno caelesti. Quod ex regno spirituali sint, est quia ibi sunt in veris ex bono, et ex veris fit omnis praedicatio quod nullus ex regno caelesti, est quia ibi in bono amoris sunt, et ex illo vident et percipiunt vera, sed non loquuntur de illis. (r [pag. 123]) Tametsi angeli qui in regno caelesti sunt, percipiunt et vident vera, usque praedicationes ibi fiunt, quoniam per illas illustrantur in veris quae noverunt, et perficiuntur a pluribus quae non prius noverunt ut primum audiunt illa, etiam agnoscunt illa, et sic percipiunt; vera quae percipiunt etiam amant, et per vivere secundum illa faciunt vitae suae; vivere secundum vera dicunt esse amare Dominum. {1}
@1 Quod amare Dominum et proximum sit vivere secundum praecepta Domini (n. 10143, 10153, 10310, 10578. 10645, 10648 [? 10683]).$

CI n. 226 226. Omnes praedicatores sunt constituti a Domino, et inde in dono praedicandi sunt; non licet alicui praeter illos docere in templis. Vocantur praedicatores, non autem sacerdotes. Quod non sacerdotes, causa est, quia sacerdotium caeli est regnum caeleste; sacerdotium enim significat bonum amoris in Dominum, in quo sunt illi qui in eo regno: regium autem caeli est regnum spirituale; regium enim significat verum ex bono, in quo sunt illi qui in eo regno (videatur supra, n. 24). {1}
@1 Quod sacerdotes repraesentaverint Dominum quoad Divinum Bonum, reges quoad Divinum Verum (n. 2015, 6148).
Quod inde “sacerdos” in Verbo significet illos qui in bono amoris in Dominum sunt, ita “sacerdotium” illud bonum (n. 9806. 9809).
Quod “rex in Verbo significet illos qui in Divino vero, ita “regium” verum ex bono (n. 1672, 2015, 2069, 4575. 4581, 4966, 5044).$

CI n. 227 227. Doctrinae, secundum quas praedicationes fiunt, omnes spectant vitam ut finem, et nulla fidem absque vita. Doctrina intimi caeli est plenior sapientia quam doctrina medii caeli, et haec plenior intelligentia quam doctrina ultimi caeli doctrinae enim sunt adaequatae perceptioni angelorum in unoquovis caelo. Essentiale omnium doctrinarum est agnoscere Divinum Humanum Domini.

CI n. 228 228. [XXVI.] DE POTENTIA ANGELORUM CAELI.
Quod angelis sit potentia, non capere possun illi, qui nihil de spirituali mundo, et de ejus influxu in naturalem sciunt cogitant illi, quod angelis non possit esse potentia, quia spirituales sunt, et tam puri et tenues, ut ne quidem videri possint oculis: sed qui interius in causas rerum inspiciunt, aliter sentiunt norunt illi, quod omnis potentia, quae est homini, sit ex ejus intellectu et voluntate, nam absque illis non particulam corporis movere potest. Intellectus et voluntas est ejus spiritualis homo; is agit corpus et hujus membra ad omnem nutum; nam quod is cogitat, id loquitur os et lingua, et quod is vult hoc agit corpus etiam dat vires ad lubitum. Hominis voluntas et intellectus reguntur a Domino per angelos et spiritus; et quia voluntas et intellectus, etiam omnia corporis, quoniam haec inde sunt: et si credere velitis, homo ne quidem passum movere potest absque influxu caeli. Quod ita sit, per multam experientiam mihi ostensum est: datum est angelis movere meos gressus, meas actiones, meam linguam et loquelam, sicut vellent, et hoc per influxum in meam voluntatem et cogitationem; et expertus quod nihil ex me possem. Dixerunt postea, quod unusquisque homo ita regatur, et quod hoc scire possit ex doctrina ecclesiae et ex Verbo; orat enim ut Deus mittat suos angelos, qui ducant illum, regant gressus ejus, doceant illum et inspirent quid cogitet et quid loquatur, et plura; tametsi, dum extra doctrinam secum cogitat, aliter dicit et credit. Haec dicta sunt, ut sciatur qualis potentia est angelis apud hominem.

CI n. 229 229. Angelorum autem potentia in mundo spirituali tanta est, ut si omnia in medium afferrem, quae de illa a me visa sunt, fidem excederent. Si aliquid ibi resistit, quod removendum est, quia contra ordinem Divinum, dejiciunt et evertunt solum per nisum voluntatis et aspectum: ita montes, qui occupati fuerunt a malis, vidi dejectos et eversos, quandoque conquassatos ab uno fine ad alterum, ut fit in terrae motibus; petras quoque in medio apertas usque in profundum, et malos qui super illis absorptos: vidi etiam ab illis aliquot centena millia malorum spirituum dissipatos et conjectos in infernum: multitudo nihil valet contra illos, nihil artes, astutiae, et ligae; omnia vident et momento discutiunt. Sed de his plura videantur in Relatione de Babylonia destructa. Talis potentia illis est in mundo spirituali. Quod etiam angelis similis potentia sit in mundo naturali, quando conceditur, constat ex Verbo ut quod integros exercitus internecioni dederint; quod pestem induxerint, ex qua septuaginta millia homines mortui sunt; de quo angelo ita legitur:
Angelus extendit manum suam contra Hierosolymam ad perdendum illam; sed paenitens Jehovah ipsius mali, dixit angelo qui perdidit de populo, “Satis est, jam remitte manum tuam:” et David videbat angelum qui percutiebat populum (2 Sam. xxiv. 15-17);
praeter alia. Angeli, quia tali potentia sunt, ideo dicuntur potentiae; et apud Davidem,
“Benedicite Jehovae, angeli potentissimi robore” (Psalm. ciii. 20).

CI n. 230 230. Sed sciendum est, quod angelis prorsus nulla potentia sit ex se, sed quod illis omnis potentia sit a Domino et quod tantum potentiae sint, quantum id agnoscunt: qui illorum credit, quod potentia ei sit ex se, fit illico tam invalidus, ut ne quidem resistere possit uni spiritui malo quae causa est, quod angeli prorsus nihil meriti sibi tribuant, et quod aversentur omnem laudem et gloriam propter aliquod factum, et quod addicent illam Domino.

CI n. 231 231. Est Divinum Verum procedens a Domino, cui omnis potentia in caelis est, nam Dominus in caelo est Divinum Verum unitum Divino Bono (videatur n. 126-140); quantum angeli sunt receptiones ejus, tantum sunt potentiae. {1} Unusquisque etiam est suum verum et suum bonum, num, quia unusquisque talis est qualis ejus intellectus et voluntas et intellectus est veri, quia omne ejus est ex veris, et voluntas est boni, quia omne ejus est ex bonis; nam quicquid aliquis intelligit, hoc vocat verum, et quicquid vult, hoc vocat bonum; inde est quod unusquisque sit suum verum et suum bonum: {2} quantum itaque angelus est verum ex Divino ac bonum ex Divino, tantum est potentia, quia tantum est Dominus apud {3}illum: et quia nullus est in prorsus simili seu eodem bono et vero cum altero, nam in caelo sicut in mundo perpetua varietas est (n. 20), ideo unus angelus non in simili potentia est, in qua alter. In maxima potentia sunt, qui brachia in Maximo Homine seu caelo constituunt, ex causa quia illi qui ibi in veris sunt prae reliquis, et in vera illorum influit bonum ex universo caelo etiam potentia totius hominis se transfert in brachia, et totum corpus per illa exercet suas vires: inde est, quod per “brachia” et per “manus” in Verbo significetur potentia. {4} In caelo apparet quandoque brachium nudum inde, quod tanta potentia est, ut posset confringere omne obvium, etiam si foret saxum in terra; id quondam etiam mihi admotum erat, et percepi quod posset ossa mea minutim contundere.
@1 Quod angeli dicantur “potentiae,” et quod sint potentiae ex receptione Divini veri a Domino (n. 9639).
Quod angeli sint recipientes Divini veri a Domino, et quod ideo in Verbo passim dicantur “dii” (n. 4295, 4402, 8192, 8301, 9398 [? 7873, 9160]).$
@2 Quod homo et angelus sit suum bonum et suum verum, ita suus amor et sua fides (n. 10298, 10367).
Quod sit suus intellectus et sua voluntas, nam omne vitae inde est, vita boni est voluntatis et vita veri est intellectus (n. 10076, 10177, 10264, 10284).$
@3 illum pro “illam”$
@4 De correspondentia manuum, brachiorum et humerorum cum Maximo Homine seu caelo (n. 4931-4937).
Quod per “brachia” et “manus” in Verbo significetur potentia (n 878, 3091, 4931 [? 4932], 4932 [? 4933], 6947, 10017 [? 10019]).$

CI n. 232 232. Quod Divino Vero quod procedit a Domino sit omnis potentia, et quod tantum angelis potentia sit, quantum receptiones Divini Veri a Domino sunt, videatur supra (n. 137): sed angeli tantum receptiones Divini Veri sunt, quantum sunt receptiones Divini Boni, est enim omnis potentia veris ex bono, et nulla veris absque bono; et quoque est omnis potentia bono per vera, et nulla bono absque veris; ex conjunctione utriusque existit potentia. Simile est cum fide et amore; nam sive dicas verum aut fidem, idem est, quoniam omne fidei est verum; tum sive dicas bonum aut amorem, idem est, quoniam omne amoris est bonum. {1} Quanta potentia angelis est per vera ex bono, patuit etiam ex eo, quod malus spiritus solum inspectus ab angelis cadat in deliquium, et non appareat ut homo, et hoc usque dum angelus avertit oculos: causa quod tale per aspectum oculorum angelorum existat, est quia visus angelorum est ex luce caeli, et lux caeli est Divinum Verum (videatur supra, n. 126-132): oculi etiam correspondent veris ex bono. {2}
@1 Quod omnis potentia in caelis sit veri ex bono, ita fidei ex amore (n. 3091, 3563, 6413 [? 6423], 8304, 9643, 10019, 10182).
Quod omnis potentia sit a Domino, quia ab Ipso omne verum quod fidei et bonum quod amoris (n. 9327, 9410).
Quod haec potentia intelligatur per claves Petro [I]datas (n. 6344).
Quod Divinum Verum procedens a Domino sit cui omnis potentia (n. 6948, 8200).
Quod haec potentia Domini sit quae intelligitur per sedere ad dextram Jehovae (n. 3387, 4592, 4933, 7518, 7673, 8281, 9133). Quod “dextra” sit potentia (n. 10019).$
@2 Quod oculi correspondeant veris ex bono (n. 4403-4421 4523-4534, 6923).$

CI n. 233 233. Quoniam omnis potentia est veris ex bono, inde nulla prorsus potentia est falsis ex malo. {1} Omnes in inferno sunt in falsis ex malo quare illis nulla potentia est contra verum et bonum: sed qualis illorum potentia est inter se, et qualis potentia malorum spirituum est antequam conjecti sunt in infernum, in sequentibus dicetur.
@1 Quod falso ex malo sit nulla potentia, quia vero ex bono est omnis (n. 6784, 10481).$

CI n. 234 234. [XXVII.] DE LOQUELA ANGELORUM.
Angeli inter se loquuntur prorsus sicut homines in mundo, et quoque de rebus variis; ut de rebus domesticis, de rebus status civilis, de rebus vitae moralis, et de rebus vitae spiritualis: nec intercedit alia differentia, quam quod intelligentius, quia interius a cogitatione, inter se loquantur quam homines. Datum est mihi saepe cum illis in consortio esse, et loqui cum illis sicut amicus cum amico, et quandoque sicut ignotus cum ignoto; et tunc quia in statu simili cum illis fui, non scivi aliter quam quod cum hominibus in tellure loquerer.

CI n. 235 235. Loquela angelica aeque distincta est in voces, sicut loquela humana; etiam aeque sonore enuntiatur et sonore auditur; sunt enim illis aeque os, lingua, et aures; et quoque illis est atmosphaera, in qua articulatur sonus loquelae illorum; sed est atmosphaera spiritualis, quae accommodata est angelis qui spirituales: respirant etiam angeli in sua atmosphaera, et media respiratione edunt voces, sicut homines in sua. {1}
@1 Quod in caelis sit respiratio, sed interior (n. 3884, 3885): ab experientia (n. 3884, 3885, 3891, 3893).
Quod respirationes ibi sint dissimiles et variae secundum status eorum (n. 1119, 3886, 3887, 3889, 3892, 3893).
Quod mali prorsus non respirare possint in caelo, et quod si illuc veniunt, suffocentur (n. 3893 [? 3894]).$

CI n. 236 236. Est omnibus una lingua in universo caelo; se omnes intelligunt e quacunque societate sunt, sive e vicina sive e dissita. Lingua ibi non discitur, sed est cuivis insita; fluit enim ex ipsa eorum affectione et cogitatione sonus loquelae correspondet eorum affectioni, et articulationes soni, quae sunt voces, correspondent ideis cogitationis quae ex affectione; et quia lingua illis correspondet, est quoque illa spiritualis, nam est affectio sonans et cogitatio loquens. Qui attendit, scire potest, quod omnis cogitatio sit ex affectione quae amoris, et quod ideae cogitationis sint variae formae, in quas affectio communis distributa est; nam cogitatio et idea prorsus nulla datur absque affectione; anima et vita illarum inde est. Ex hoc est, quod angeli ex sola loquela sciant qualis alter est, ex sono qualis affectio ejus est, et ex articulationibus soni seu vocibus qualis mens ejus: angeli sapientiores sciunt ex una serie loquelae, qualis affectio dominans est, nam illi ad eam praecipue attendunt. Quod affectiones variae cuivis sint, notum est; alia cum in laetitia est, alia cum in dolore, alia cum in clementia et misericordia, alia cum in sinceritate et veritate, alia cum in amore et charitate, alia cum in zelo aut in iracundia, alia cum in simulatione et dolo, alia cum in ambitu honoris et gloriae, et sic porro; sed affectio seu amor dominans est in omnibus illis: quapropter angeli sapientiores, quia hunc percipiunt, sciunt ex loquela omnem statum alterius. Quod ita sit, ex multa experientia mihi scire datum est. Audivi angelos detegentes alterius vitam solum ex illo audito dixerunt etiam, quod sciant omnia vitae alterius ex aliquibus ideis cogitationis ejus, quia sciunt inde amorem ejus regnantem cui omnia insunt in ordine; et quod liber vitae hominis non aliud sit.

CI n. 237 237. Lingua angelica non aliquid commune habet cum linguis humanis, nisi cum aliquibus vocibus, quae ex affectione quadam sonant; verum non cum ipsis vocibus, sed cum sono earum, de qua re aliquid in sequentibus. Quod lingua angelica non aliquid commune habeat cum linguis humanis, patet ex eo, quod angelis impossibile sit enuntiare unam vocem linguae humanae: hoc tentatum est, sed non potuerunt non enim aliud enuntiare possunt, quam quod prorsus concordat affectioni; quod non concordat hoc repugnat ipsi eorum vitae, nam vita est affectionis, et ex illa est loquela eorum. Dictum est mihi, quod prima lingua hominum in nostra tellure congruerit, quia illa fuit eis e caelo; et quod lingua Hebraea in aliquibus congruat.

CI n. 238 238. Quia loquela angelorum correspondet eorum affectioni quae amoris, et amor caeli est amor in Dominum et amor erga proximum (videatur supra, n. 13-19), patet quam elegans et jucunda est loquela illorum afficit enim non modo aures, sed etiam interiora mentis illorum qui audiunt. Erat quidam spiritus durus corde, cum quo angelus loquebatur: ille ex loquela ejus tandem ita affectus est, ut lacrymas funderet; dicens, quod non resistere posset quia erat amor loquens, et quod prius nusquam lacrimaverit.

CI n. 239 239. Est quoque loquela angelorum plena sapientia, quoniam ex interiore eorum cogitatione procedit, et cogitatio eorum interior est sapientia, sicut affectio eorum interior est amor conjungit se amor et sapientia eorum in loquela: inde illa est tam plena sapientia, ut exprimere possint una voce, quae homo non potest mille vocibus; et quoque ideae cogitationis eorum comprehendunt talia, quae homo non capit, minus eloqui potest. Inde est, quod illa quae in caelo audita et visa sunt, dicantur ineffabilia, et talia quae nusquam auris audivit et oculus vidit. Quod ita sit, etiam per experientiam scire datum est quandoque missus sum in statum in quo angeli sunt, et in eo statu locutus sum cum illis, et tunc intellexi omnia; sed cum remissus sum in statum meum pristinum, et sic in cogitationem naturalem homini propriam, et recolligere volui quae audivi, non potui erant enim millia quae non adaequata erant ideis cogitationis naturalis, ita non expressibilia, nisi solum per variegationes lucis caelestis, et sic nullatenus per voces humanas. Ideae cogitationis angelorum, ex quibus voces eorum, sunt quoque modificationes lucis caeli, et affectiones ex quibus sonus vocum, sunt variationes caloris caeli, quoniam lux caeli est Divinum verum seu sapientia, et calor caeli est Divinum bonum seu amor (videatur supra, n. 126-140); et ex Divino amore est angelis affectio, et ex Divina sapientia est illis cogitatio. {1}
@1 Quod ideae angelorum, ex quibus loquuntur. fiant per lucis caeli mirabiles variegationes (n. 1646, 3343, 3693 [? 3993]).$

CI n. 240 240. Quia loquela angelorum immediate procedit ex affectione illorum, nam (ut supra, n. 236, dictum est,) ideae cogitationis sunt variae formae, in quas affectio communis distributa est, ideo possunt angeli intra minutum exprimere illa quae homo non potest intra semihorium, et quoque possunt per aliquot voces sistere quae scripta sunt pluribus paginis: hoc quoque testatum est mihi per plurem experientiam. {1} Ideae cogitationis angelorum, et voces loquelae illorum, ita unum faciunt, sicut causa efficiens et effectus; nam sistitur in vocibus in effectu quod in ideis cogitationis est in causa: inde est quod unaquaevis vox in se comprehendat tam multa. Apparent etiam singula cogitationis, et inde singula loquelae angelorum, cum sistuntur videri, sicut tenuis unda seu atmosphaera circumfluens, in qua sunt innumerabilia in suo ordine, quae ex sapientia illorum, et quae intrant alterius cogitationem et afficiunt. Ideae cogitationis cujusvis tam angeli quam hominis sistuntur videndae in luce caeli, quando Domino placet. {2}
@1 Quod angeli exprimere possint per suam loquelam momento plura quam homo per semihorium per suam, et quod etiam talia quae in voces linguae humanae non cadunt (n. 1641-1643, 1645, 4609, 7089).$
@2 Quod in una idea cogitationis innumerabilia insint (n. 1008, 1869, 4946, 6613, 6615, 6617, 6618).
Quod ideae cogitationis hominis aperiantur in altera vita, et ad vivum sistantur videndae, quales sunt (n. 1869, 3310, 5510). Quales apparent (n. 6201 [? 6200], 8885).
Quod ideae angelorum intimi caeli appareant instar lucis flammeae (n. 6615).
Quod ideae angelorum ultimi caeli appareant instar nubium tenuium candidarum (n. 6614).
Idea visa angeli, e qua radiatio ad Dominum (n. 6620). Quod ideae cogitationis se extendant ample in societates angelorum circumcirca (n. 6598-6613).$

CI n. 241 241. Angeli qui e regno caelesti Domini sunt, loquuntur similiter ut angeli qui e regno spirituali Domini sed angeli caelestes ex interiore cogitatione quam angeli spirituales; et quia angeli caelestes in bono amoris in Dominum sunt, loquuntur ex sapientia, et angeli spirituales quia in bono charitatis erga proximum sunt, quod in sua essentia est verum (n. 215), loquuntur ex intelligentia, nam ex bono est sapientia, et ex vero intelligentia: inde loquela angelorum caelestium est instar lenis fluvii, mollis et quasi continua, sed loquela angelorum spiritualium est paulum vibratoria et discreta: etiam loquela angelorum caelestium sonat multum ex vocalibus U et O, at loquela angelorum spiritualium ex vocalibus E et I; vocales enim sunt pro sono, et in sono est affectio nam, ut supra (n. 236) dictum est, sonus loquelae angelorum correspondet affectioni, et articulationes soni, quae sunt voces, correspondent ideis cogitationis quae ex affectione. Quoniam vocales non pertinent ad linguam, sed ad elevationem vocum ejus per sonum ad varias affectiones secundum cujusvis statum, ideo in lingua Hebraea vocales non expressae sunt, et quoque varie enuntiantur. Inde angeli cognoscunt quale hominis quoad affectionem et amorem. Loquela angelorum caelestium est etiam absque consonantibus duris, et raro labitur a consonante in consonantem, nisi per interpositionem vocis quae incipit a vocali. Inde est, quod in Verbo toties interponatur vocula “et,” ut constare potest illis qui legunt Verbum in lingua Hebraea, in qua illa vocula est mollis, et utrinque sonat ex vocali. Ex vocibus etiam in Verbo in illa lingua aliquantum sciri potest, num pertineant ad classem caelestem vel ad classem spiritualem, ita num involvant bonum vel num verum: quae involvunt bonum, trahunt multum ex U et O, et quoque aliquantum ex A at quae involvunt verum, trahunt ex E et I. Quia affectiones imprimis se exserunt per sonos, ideo quoque amantur voces in sermone hominis, cum agitur de magnis, ut de caelo et de Deo, quibus insunt U et O: etiam soni musici illuc se extollunt, cum exprimuntur similia; aliter cum agitur de non magnis. Inde est quod ars musica calleat exprimere affectionum varia genera.

CI n. 242 242. In loquela angelica est quidam concentus, qui non describi potest. {1} Ille concentus est ex eo, quod cogitationes et affectiones, ex quibus loquela, se effundant et diffundant secundum formam caeli, et forma caeli est secundum quam omnes consociati sunt, et secundum quam omnis communicatio. Quod angeli consociati sint secundum formam caeli, et quod
cogitationes et affectiones illorum fluant secundum illam, videatur supra (n. 200-212).
@1 Quod in loquela angelica sit concentus harmonice labens (n. 1648, 1649, 7191).$

CI n. 243 243. Similis loquela, qualis est in mundo spirituali, insita est cuivis homini, sed in parte ejus intellectuali interiore; ast quia illa apud hominem non labitur in voces analogas affectioni, sicut apud angelos, homo nescit quod sit in illa: inde tamen est, quod homo dum venit in alteram vitam, in eadem loquela sit cum spiritibus et angelis ibi, et quod ita sciat loqui nullo docente.” {1} Sed de hac re infra plura.
@1 Quod loquela spiritualis seu angelica sit apud hominem, tametsi id nescit (n. 4014 [? 4104]).
Quod ideae interni hominis sint spirituales, sed quod homo, cum in mundo vivit, percipiat illas naturaliter, quia tunc in naturali cogitat (n. 10236, 10240 [? 10237], 10550).
Quod homo post mortem in ideas suas interiores veniat (n. 3226, 3342, 3343. 10568, 10604).
Quod illae tunc sistant loquelam ejus (n. 2470, 2478, 2479).$

CI n. 244 244. Loquela est una omnibus in caelo, ut supra dictum est sed illa variatur in eo, quod loquela sapientium interior sit, ac plenior affectionum variationibus et cogitationum ideis loquela minus sapientium exterior, et non cum impletione tali ac loquela simplicium adhuc exterior, et inde consistens ex vocibus, ex quibus sensus hauriendus modo quo fit cum homines inter se loquuntur. Est quoque loquela per faciem desinens in sonorum modificatum per ideas: est quoque loquela, in qua repraesentativa caeli mixta sunt ideis, et quoque ex ideis ad visum: est etiam loquela per gestus correspondentes affectionibus, et repraesentantes similia, quae illorum voces: est loquela per communia affectionum et per communia cogitationum: est loquela tonans: praeter alias.

CI n. 245 245. Loquela spirituum malorum et infernalium, est [{1}illis] similiter naturalis quia ex affectionibus, sed ex affectionibus malis, et inde ideis spurcis, quas prorsus aversantur angeli: sunt loquelae inferni sic oppositae loquelis caeli; quapropter mali non sustinent loquelam angelicam, et angeli non loquelam infernalem; loquela infernalis est angelis sicut odor malus qui ferit nares. Loquela hypocritarum, qui sunt qui mentiri possunt lucis angelos, quoad voces similis est loquelae angelorum, sed quoad affectiones et inde ideas cogitationis prorsus opposita quapropter loquela eorum, cum percipitur qualis intus est, quod fit ab angelis sapientibus, auditur sicut stridor dentium, et incutit horrorem.
@1 [illis]:–vide A.C., n. 1641.$

CI n. 246 246. [XXVIII.] DE LOQUELA ANGELORUM CUM HOMINE.
Angeli, qui loquuntur cum homine, non loquuntur in sua lingua, sed in lingua hominis, et quoque in aliis linguis quas homo callet, non autem in linguis homini ignotis. Causa quod ita sit, est quia angeli, cum loquuntur cum homine, vertunt se ad illum, et conjungunt se illi, et conjunctio angeli cum homine facit ut uterque simili cogitatione sit et quia hominis cogitatio cohaeret cum ejus memoria, et inde fluit loquela, ideo uterque est in eadem lingua. Praeterea angelus aut spiritus, cum venit ad hominem, et per conversionem ad illum conjungitur ei, venit in omnem ejus memoriam, in tantum ut vix aliter sciat quam quod ex se sciat quae homo scit, ita quoque linguas. Cum angelis de hac re locutus sum, et dixi, quod forte autument, quod illi loquantur mecum vernacula mea, quia ita appercipitur, cum tamen illi non sint qui loquuntur, sed ego; et quod hoc constare possit ex eo, quod angeli non possint eloqui unam vocem linguae humanae (n. 237); et praeterea lingua humana est naturalis, et illi sunt spirituales, et spirituales non aliquid naturaliter proferre possunt. Ad haec dixerunt, quod sciant quod conjunctio eorum cum homine, cum quo loquuntur, sit cum cogitatione ejus spirituali, sed quia illa influit in cogitationem ejus naturalem, et haec cohaeret cum memoria ejus, quod ideo appareat illis lingua hominis sicut sua, similiter omnis scientia ejus, et quod hoc fiat ex causa, quia placuit Domino, ut talis conjunctio et quasi insertio caeli sit apud hominem sed quod status hominis hodie sit alius, ut talis conjunctio non amplius sit cum angelis, sed cum spiritibus qui non in caelo sunt. Cum spiritibus de eadem hac re etiam locutus sum; sed illi non credere voluerunt, quod homo loquatur sed illi in homine, tum quod homo non sciat quae scit, sed illi, et sic quod omnia quae homo novit sint ab illis: volui pluribus evincere quod non ita sit, sed incassum. Quinam intelliguntur per spiritus et quinam per angelos, in sequentibus ubi de Mundo Spirituum agendum est, dicetur.

CI n. 247 247. Quod angeli et spiritus se tam arcte conjungant cum homine, usque ut non aliter sciant quam [quod] quae hominis sunt sua sint, est quoque causa, quia conjunctio talis est inter spiritualem et naturalem mundum apud hominem, ut quasi unum sint at quia homo se separaverat a caelo, provisum est a Domino ut apud unumquemvis hominem essent angeli et spiritus, et quod homo per illos a Domino regeretur, propter eam causam est tam arcta conjunctio. Aliter fuisset, si homo non se separavisset; tunc enim potuisset ille regi per influxum communem {1}a caelo a Domino absque spiritibus et angelis ei adjunctis. Sed de hac re in specie in sequentibus, ubi de conjunctione caeli cum homine.
@1 “a:”–sic editio princeps; fortasse legeres e.$

CI n. 248 248. Loquela angeli aut spiritus cum homine auditur tam sonore sicut loquela hominis cum homine, verum non auditur ab aliis qui adstant, sed a solo ipso: causa est, quia loquela angeli seu spiritus influit primum in cogitationem hominis, et per viam internam in organum auditus ejus, et sic movet illud ab interiore at loquela hominis cum homine influit primum in aerem, et per viam externam in organum auditus ejus, et movet illud ab exteriore: inde patet, quod loquela angeli ac spiritus cum homine audiatur in homine; et quia movet aeque organa auditus, quod etiam aeque sonore. Quod loquela angeli et spiritus defluat usque in aurem ab interiore, patuit mihi ex eo, quod etiam influat in linguam, et illam leviter vibret, sed non cum aliqua motione, sicut cum per illam articulatur sonus loquelae in voces ab ipso homine.

CI n. 249 249. Sed loqui cum spiritibus hodie raro datur, quoniam periculosum est; {1} tunc enim sciunt spiritus quod apud hominem sint, quod alioqui non sciunt ac mali spiritus tales sunt ut odio internecino habeant hominem, et nihil plus cupiant quam perdere illum quoad animam et quoad corpus, quod etiam fit apud illos qui multum indulserunt phantasiis, usque ut removerint a se jucunda naturali homini convenientia. Aliqui etiam, qui solitariam vitam agunt, quandoque audiunt spiritus secum loquentes, et absque periculo sed spiritus apud illos per intervalla removentur a Domino, ne sciant quod apud hominem sint; nam plerique spiritus non norunt, quod alius mundus detur quam in quo illi, ita quoque quod {2}non alibi homines; quapropter non licet homini cum illis vicissim loqui, nam si loqueretur, scirent. Qui multum de religiosis cogitant, et inhaerent illis, usque ut quasi videant illa intus in se, etiam spiritus secum loquentes audire incipiunt; nam religiosa, quaecunque sunt, quando homo illis ex se inhaeret, nec interpolat variis quae usus sunt in mundo, interius vadunt, ac ibi subsistunt, et totum hominis spiritum occupant, ac intrant spiritualem mundum, et movent spiritus qui ibi; sed tales sunt visionarii et enthusiastae et quemcunque spiritum audiunt, credunt esse Spiritum Sanctum, cum tamen sunt spiritus enthusiastici. Qui tales sunt, vident falsa sicut vera, et quia vident illa persuadent sibi, et quoque persuadent illis apud quos influunt et quia illi spiritus etiam coeperunt persuadere mala, quibus etiam obeditum est, ideo per gradus remoti sunt. Spiritus enthusiastici ab aliis spiritibus distinguuntur per id, quod credant se esse Spiritum Sanctum, et quae dicunt esse Divina: illi spiritus non nocent homini, quia homo illos Divino cultu honorat. Cum illis etiam aliquoties locutus sum, et tunc quoque detecta sunt nefaria, quae cultoribus suis infuderunt: habitant simul ad sinistrum in loco deserto.
@1 Quod homo loqui possit cum spiritibus et angelis, et quod antiqui frequenter cum illis locuti sint (n. 67-69, 784, 7634, 1636, 7802).
Quod in aliquibus telluribus appareant angeli et spiritus in forma humana, et loquantur cum illis (n. 10751, 10752).
Sed quod in hac tellure hodie periculosum sit loqui cum spiritibus, nisi homo in vera fide sit, et ducatur a Domino (n. 784, 9438, 10751).$
@2 sic, nisi deleveris “non”$

CI n. 250 250. At loqui cum angelis caeli non conceditur aliis quam qui in veris ex bono sunt, primario qui in agnitione Domini ac Divini in Humano Ipsius; quia hoc verum est in quo caeli sunt; nam, ut supra ostensum est, Dominus est Deus caeli (n. 2-6): Divinum Domini facit Caelum (n. 7-12): Divinum Domini in Caelo est amor in Ipsum, et charitas erga proximum ab Ipso (n. 13-19): Universum Caelum in uno complexu refert unum Hominem, similiter unaquaevis Societas Caeli ac unusquisque Angelus est in perfecta forma humana, et hoc ex Divino Humano Domini (n. 59-86). Ex quibus patet, quod loqui cum angelis caeli non detur aliis quam apud quos interiora aperta sunt per Divina vera usque ad Dominum nam in illa influit Dominus apud hominem, et cum Dominus etiam caelum influit. Quod Divina vera aperiant interiora hominis, est quia homo ita creatus est, ut quoad internum hominem sit imago caeli, et quoad externum sit imago mundi (n. 57), et internus homo non aperitur quam per Divinum verum procedens a Domino, quia id est lux caeli et vita caeli (n. 126-140).

CI n. 251 251. Influxus Ipsius Domini apud hominem est in frontem illius, et inde in totam faciem; quoniam frons hominis correspondet amori, et facies correspondet omnibus interioribus ejus. {1} Influxus angelorum spiritualium apud hominem est in caput ejus undequaque a frontispicio et temporibus ad omnem partem sub qua est cerebrum, quia illa regio capitis correspondet intelligentiae. Influxus autem angelorum caelestium est in illam partem capitis sub qua est cerebellum, et vocatur occipitium, ab auribus undequaque circum usque a cervice, nam illa regio correspondet sapientiae. Omnis loquela angelorum cum homine intrat per illas vias in cogitationes ejus. Inde apperceptum est, quinam angeli fuerunt, qui mecum locuti sunt.
@1 Quod frons correspondeat amori caelesti, et inde in Verbo significet illum amorem (n. 9936).
Quod facies correspondeat interioribus hominis, quae sunt cogitationis et affectionis (n. 1568, 2988, 2989, 3631, 4796, 4797, 4800, 5165, 5168, 5695, 9306).
Quod etiam facies ad correspondentiam interiorum formata sit (n. 4791-4805, 5695).
Quod inde “facies” in Verbo significet interiora (n. 1999, 2434, 3527, 4066, 4796).$

CI n. 252 252. Qui loquuntur cum angelis caeli, illi etiam vident ea quae in caelo sunt, quia vident ex luce caeli, in qua interiora eorum sunt etiam angeli per illos vident ea quae in tellure sunt; {1} est enim apud illos caelum conjunctum mundo, et mundus conjunctus caelo nam ut supra (n. 246) dictum est, cum angeli se convertunt ad hominem, se conjungunt ei ita, ut non aliter sciant quam quod quae hominis sunt, sua sint, non modo illa quae loquelae ejus sunt, sed etiam illa quae visus et auditus {2}sunt homo etiam vicissim non aliter scit, {3}quam [quod] quae per angelos influunt, sua sint. In tali conjunctione cum angelis caeli fuerunt antiquissimi in hac tellure, quorum tempora ideo vocata sunt Saeculum aureum: illi quia agnoverunt Divinum sub Humana forma, ita Dominum, locuti sunt cum angelis caeli ut cum suis, et angeli caeli cum illis vicissim ut cum suis, et in illis caelum et mundus unum fecerunt. At homo post illa tempora se successive removit e caelo, per id quod amaret se prae Domino, et mundum prae caelo; inde sentire coepit jucunda amoris sui et mundi separata a jucundis caeli, et tandem usque adeo ut nesciret quid aliud jucundum: tunc clausa sunt interiora, quae patuerunt in caelum, et aperta exteriora ad mundum quod cum fit, homo in luce est quoad omnia quae mundi sunt, et in caligine quoad omnia quae caeli sunt.
@1 Quod spiritus nihil possint videre per hominem quod est in mundo hoc solari, sed quod per meos oculos viderint, causa (n. 1880).$
@2 sunt pro “est”$
@3 quam pro “quem”$

CI n. 253 253. Post illa tempora raro aliquis locutus est cum angelis caeli, sed aliqui cum spiritibus qui non in caelo sunt interiora enim et exteriora hominis talia sunt. ut vel conversa sint ad Dominum ut ad Centrum suum commune (n. 124), vel ad se ipsum, ita retro a Domino; quae ad Dominum conversa sunt, etiam ad caelum conversa sunt, quae autem ad se ipsum, etiam ad mundum et quae huc versa sunt, aegre elevari possunt: elevantur tamen a Domino, quantum fieri potest, per conversionem amoris, et hoc fit per vera ex Verbo.

CI n. 254 254. Informatus sum quomodo Dominus locutus est cum prophetis, per quos Verbum. Non locutus est cum illis sicut cum antiquis per influxum in interiora eorum, sed per spiritus qui missi sunt ad illos, quos Dominus implevit suo aspectu, ac ita inspiravit verba quae prophetis dictabant; sic ut non esset influxus, sed dictamen: et quia verba ex Domino immediate proveniebant, ideo singula impleta sunt Divino, et in se continent sensum internum, qui talis est, ut angeli caeli percipiant illa in caelesti et spirituali sensu, cum homines in naturali; sic conjunxit Dominus caelum et mundum per Verbum. Quomodo spiritus implentur Divino a Domino per aspectum, etiam ostensum est. Spiritus impletus Divino a Domino non aliter scit, quam quod ille Dominus sit, et quod Divinum sit quod loquitur, et hoc eo usque dum elocutus est; postea appercipit et agnoscit quod spiritus sit, et quod ille non locutus sit a se sed a Domino. Quia talis status fuit spirituum, qui locuti sunt cum prophetis, ideo etiam ab illis dicitur quod Jehovah locutus sit; etiam ipsi spiritus se appellaverunt Jehovam ut constare potest non solum a propheticis sed etiam ex historicis Verbi.

CI n. 255 255. Ut sciatur qualis conjunctio angelorum et spirituum est cum homine, licet referre aliqua memoratu digna, ex quibus id illustrari et concludi potest. Quando angeli et spiritus se convertunt ad hominem, tunc non sciunt aliter quam quod hominis lingua sua sit, et quod illis non alia causa est, quia tunc in hominis lingua sunt, et non in sua, cujus nec recordantur: ut primum autem se convertunt ab homine, tunc in sua angelica et spirituali lingua sunt, nec sciunt quicquam de lingua hominis. Simile factum est mecum, cum in consortio fui cum angelis, et in simili statu cum illis tunc quoque locutus sum cum illis sua lingua, nec scivi quicquam de mea, cujus nec recordatus sum ut primum autem non cum illis in consortio fui, in mea lingua eram. Memoratu etiam dignum est, quod cum angeli et spiritus se convertunt ad hominem, loqui possint cum illo ad omnem distantiam; locuti etiam sunt mecum e longinquo aeque sonore sicut in propinquo; cum autem se convertunt ab homine, ac inter se loquuntur, quod prorsus nihil audiatur ab homine quid loquuntur, si vel id foret juxta ipsam aurem: inde patuit, quod omnis conjunctio in spirituali mundo sit secundum conversionem. Dignum etiam memoratu est, quod plures simul possint loqui cum homine, et homo cum illis; mittunt enim aliquem spiritum a se ad hominem, cum quo loqui volunt, et spiritus emissus se convertit ad illum, et plures illi ad suum spiritum, et sic concentrant suas cogitationes, quas spiritus profert spiritus tunc non aliter scit, quam quod ipse loquatur ex se, et illi non aliter quam quod ipsi ita fit conjunctio plurium cum uno etiam per conversionem. {1} Sed de Spiritibus his emissariis, qui etiam vocantur Subjecta et de communicatione per illos, in sequentibus plura dicentur.
@1 Quod spiritus a societatibus spirituum emissi ad alias societates dicantur subjecta (n. 4403, 5856).
Quod communicationes in mundo spirituali fiant per tales emissarios spiritus (n. 4403, 5856, 5983).
Quod spiritus, cum emissus est, et inservit pro subjecto, non cogitet ex se, sed ex illis, ex quibus emissus est (n.
5985-5987).$

CI n. 256 256. Non licet alicui angelo et spiritui loqui cum homine ex sua memoria, sed ex hominis; angelis enim et spiritibus aeque est memoria ac hominibus. Si spiritus cum homine loqueretur ex sua memoria, tunc homo non aliter sciret, quam quod res quas tunc cogitat suae essent, cum tamen sunt spiritus est velut reminiscentia rei, quam tamen homo nusquam audivit aut vidit: quod ita sit, ab experientia mihi scire datum est. Inde fuit quibusdam antiquis opinio, quod post aliquot millia annorum redituri essent in vitam suam priorem, et in omnia ejus acta, et quoque quod redierint; concluserunt id ex eo, quod quandoque obvenerit eis quasi recordatio rerum, quas tamen nusquam viderunt aut audiverunt; hoc factum est, quia spiritus ex sua memoria in ideas cogitationes eorum influxerunt.

CI n. 257 257. Sunt etiam spiritus, qui vocantur spiritus naturales et corporei: illi cum ad hominem veniunt, non conjungunt se cum cogitatione ejus sicut alii spiritus, sed intrant in corpus ejus, et occupant omnes ejus sensus, ac loquuntur per os ejus, et agunt per membra ejus, tunc non aliter scientes quam quod omnia hominis sua sint: illi sunt spiritus qui obsident hominem sed hi a Domino conjecti sunt in infernum, et sic prorsus remoti; unde tales obsessiones non hodie dantur. {1}
@1 Quod non hodie dentur obsessiones externae seu corporis, ut olim (n. 1983).
Sed quod hodie dentur obsessiones internae, quae mentis, plus quam olim (n. 1983, 4793).
Quod homo obsessus sit interius, cum spurcas cogitationes habet, et scandalosas de Deo, et de proximo, et cum ab illis propalandis solum detinetur per vincula externa, quae sunt timor jacturae famae, honoris, lucri, legis, vitae (n. 5990).
De spiritibus diabolicis qui praecipue obsident interiora hominis (n. 4793).
De spiritibus diabolicis qui cupiunt obsidere exteriora hominis quod clausi sint in infernis (n. 2752, 5990).$

CI n. 258 258. [XXIX.] DE SCRIPTURIS IN CAELO.
Quia angelis est loquela, et loquela eorum est loquela vocum, ideo illis quoque scripturae sunt et per scripturas exprimunt animi sui sensa aeque ac per loquelam. Aliquoties mihi missae sunt chartae exaratae scripturis, prorsus sicut chartae manu scriptae et quoque sicut typis vulgatae in mundo etiam illas legere potui similiter, sed non licuit plura inde haurire quam unum alterumve sensum causa erat, quia non ex Divino ordine est per scripta erudiri e caelo, sed per Verbum, quoniam per hoc solum est communicatio et conjunctio caeli cum mundo, ita Domini cum homine. Quod chartae in caelo scriptae etiam apparuerint prophetis, constat apud Ezechielem:
Cum aspicerem, ecce manus a spiritu emissa ad me, et in ea volumen libri, quod explicavit in conspectu meo erat scriptum a fronte et a tergo (ii. 9, 10):
et apud Johannem,
“Vidi ad dextram Ejus, qui insidebat throno, librum scriptum intus et a tergo, obsignatum sigillis septem (Apoc. v.1).


CI n. 259 259. Quod in caelis scripturae sint, provisum est a Domino propter Verbum, nam id in sua essentia est Divinum Verum, ex quo omnis sapientia caelestis est tam hominibus quam angelis: est enim id dictatum a Domino; et quod dictatur a Domino transit omnes caelos ordine, ac terminatur apud hominem. Inde est illud accommodatum tam sapientiae in qua sunt angeli, quam intelligentiae in qua sunt homines. Ex eo est, quod etiam Verbum sit angelis, et quod illi aeque id legant ut homines in terra ex illo etiam doctrinalia eorum sunt et ex illo praedicationes ibi fiunt (n. 221). Idem est Verbum, verum sensus ejus naturalis, qui est sensus litterae nobis, non est in caelo, sed est sensus spiritualis, qui est sensus ejus internus: qualis hic sensus est, videatur in opusculo De Equo Albo, de quo in Apocalypsi.

CI n. 260 260. Quondam etiam ad me e caelo missa est chartula, in qua solum aliquae voces litteris Hebraicis scriptae erant; et dicebatur quod unaquevis littera involvat arcana sapientiae, et quod illa insint inflexionibus et curvaturis litterarum, et inde quoque sonis. Inde patuit mihi, quid significatur per haec Domini verba,
Amen dico vobis, usque dum praeterierit caelum et terra, iota unum aut corniculum unum non praeteribit de Lege” (Matth. v. 18).
Quod Verbum Divinum sit quoad omnem ejus apicem, etiam notum est in ecclesia sed ubinam Divinum latet in omni apice, nondum notum est; quapropter dicetur. Scriptura in caelo intimo consistit ex variis formis inflexis et circumflexis; et inflexiones et circumflexiones sunt secundum formam caeli. Angeli per illas exprimunt arcana sapientiae suae, et quoque plura quae non possunt vocibus enuntiare et, quod mirabile, illam scripturam sciunt angeli absque arte et magistro; est illis indita sicut ipsa loquela (de qua n. 236): quapropter scriptura haec est scriptura caelestis. Quod indita sit, est quia omnis extensio cogitationum et affectionum, et inde omnis communicatio intelligentiae et sapientiae angelorum vadit secundum formam caeli (n. 201): inde est, quod in illam fluat scriptura illorum. Dictum est mihi, quod antiquissimis in hac tellure, antequam litterae inventae sunt, etiam talis scriptura fuerit et quod illa translata sit in litteras linguae Hebraicae, quae litterae antiquis temporibus omnes inflexae fuerunt, et non aliquae, sicut hodie, terminatae ut lineae: inde est, quod in Verbo sint Divina et arcana caeli etiam in iotis, apicibus, et corniculis ejus.

CI n. 261 261. Haec scriptura, quae fit per typos formae caelestis, in usu est in intimo caelo, ubi in sapientia prae reliquis sunt. Exprimuntur per illos affectiones, a quibus cogitationes fluunt et consequuntur ordine secundum rei subjectum de quo agitur: inde est, quod scripturae illae involvant arcana, quae exhauriri cogitatione nequeunt has scripturas datum etiam est videre. At in caelis inferioribus non tales scripturae sunt: scripturae in his caelis sunt similes scripturis in mundo, similibus litteris, sed usque non intelligibiles homini, quia sunt in lingua angelica, et lingua angelica talis est, ut non commune habeat cum linguis humanis (n. 237); per vocales enim exprimunt affectiones, per consonantes ideas cogitationis ex affectionibus, et per voces ex illis sensum rei (videatur supra, n. 236, 241). Haec scriptura etiam involvit paucis vocibus plura quam homo potest per aliquot paginas describere. Visae etiam mihi illae scripturae sunt. Ita conscriptum habent Verbum in caelis inferioribus, et per formas caelestes in caelo intimo.

CI n. 262 262. Memorabile est, quod scripturae in caelis fluant naturaliter ex ipsis eorum cogitationibus, tam facili opera, ut sit quasi cogitatio se ejiciat; nec haeret manus in electione alicujus vocis, quia voces, tam quas eloquuntur quam quas scribunt, correspondent ideis cogitationis eorum et omnis correspondentia est naturalis et spontanea. Dantur etiam in caelis scripturae absque ope manus, ex sola correspondentia cogitationum; sed hae non permanent.

CI n. 263 263. Vidi etiam scripturas e caelo ex meris numeris exaratis in ordine et in serie, plane sicut in scripturis ex litteris et vocibus, et instructus sum quod haec scriptura sit ex intimo caelo, et quod caelestis eorum scriptura (de qua supra, n. 260, 261, actum est,) sistatur in numeris apud angelos inferioris caeli, cum cogitatio ex illa defluit; et quod numeralis illa scriptura similiter involvat arcana, quorum aliqua non comprehendi cogitatione, nec exprimi vocibus possunt: omnes enim numeri correspondent, et secundum correspondentiam significant, aeque ac voces; {1} cum differentia tamen, quod numeri involvant communia, et voces singularia et quia unum commune involvit innumera singularia, inde est, quod numeralis scriptura involvat arcana plura quam litteralis. Ex his patuit mihi, quod numeri in Verbo aeque significent res ac voces ibi. Quid numeri simplices, ut 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8, 9, 10, 12, et quid compositi 20, 30, 50, 70, 100, 744, 1000, 10000, 12000, et plures significant, videri potest in Arcanis Caelestibus, ubi de illis actum est. In scriptura illa in caelo praeponitur semper numerus, ex quo sequentes in serie pendent ut a suo subjecto; nam ille numerus est quasi index rei de qua agitur, et ex quo sequentium numerum determinatio est ad rem in specie.
@1 Quod omnes numeri in Verbo significent res (n. 482, 487, 647, 648, 755, 813, 1963, 1988, 2075, 2252, 3252, 4264, 4674[? 4670], 6175, 9488, 9659 10217, 10253).
Ostensum e caelo (n. 4495, 5265).
Quod numeri multiplicati similia significent cum numeris simplicibus a quibus per multiplicationem exsurgunt (n. 5291, 5335, 5708, 7973).
Quod antiquissimi habuerint arcana caelestia in numeris, quasi computum ecclesiasticum (n. 575).$

CI n. 264 264. Qui non sciunt aliquid de caelo, et non volunt aliam de eo ideam habere, quam sicut de puro atmosphaerico, in quo volitant angeli sicut mentes intellectuales absque sensu auditus et visus, illi non possunt cogitare quod illis loquela et scriptura sint in materiali enim ponunt omnis rei existentiam cum tamen illa, quae in caelo sunt, tam realiter existunt, quam quae in mundo, et angelis, qui ibi, omnia sunt quae usui ad vitam, et quae usui ad sapientiam sunt.

CI n. 265 265. [XXX.] DE SAPIENTIA ANGELORUM CAELI.
Qualis sapientia angelorum caeli est, aegre comprehendi potest, quia transcendit sapientiam humanam in tantum ut aequiparari nequeant, et quod transcendit hoc apparet sicut non aliquid sit. Sunt etiam aliqua ignota, per quae describetur, quae antequam nota fiunt, sunt in intellectu sicut umbrae, et sic quoque rem, qualis in se est, occultant sed usque talia sunt, quae possunt sciri, et dum sciuntur comprehendi, modo mens delectetur illis; naM delectatio secum lucem habet, quia est ex amore et illis, qui amant talia quae Divinae et caelestis sapientiae sunt, lux affulget e caelo, et illustratio est.

CI n. 266 266. Qualis sapientia angelorum est, concludi potest ex eo, quod in luce caeli sint, et lux caeli in sua essentia est Divinum Verum seu Divina Sapientia; et haec lux simul illustrat visum eorum internum qui est mentis, et visum eorum externum qui est oculorum. (Quod lux caeli sit Divinum Verum seu Divina Sapientia, videatur supra, n. 126-133.) Sunt etiam angeli in caelesti calore, qui in sua essentia est Divinum Bonum seu Divinus Amor, ex quo illis affectio et desiderium sapiendi est. (Quod calor caeli sit Divinum Bonum seu Divinus Amor, videatur supra, n. 133-140.) Quod angeli in sapientia sint, adeo ut dici queant Sapientiae, concludi potest ex eo, quod omnes eorum cogitationes et affectiones fluant secundum formam caelestem, quae forma est forma Divinae Sapientiae, et quod interiora illorum, quae sapientiam recipiunt, ad illam formam composita sint. (Quod angelorum cogitationes et affectiones fluant secundum formam caeli, proinde etiam intelligentia et sapientia eorum, videatur supra, n. 201-212.) Quod supereminens sapientia sit angelis, etiam constare potest ex eo, quod loquela eorum sit sapientiae loquela, fluit enim illa immediate {1}et sponte ex cogitatione, et haec ex affectione sic ut loquela eorum sit cogitatio {2}ex affectione in forma externa inde est quod nihil eos ab influxu Divino abstrahat, et non aliquid externum, quod apud hominem in loquelam ejus ex aliis cogitationibus infertur. (Quod angelorum loquela sit loquela cogitationis et affectionis eorum, videatur n. 234-245.) Ad talem angelorum sapientiam conspirat quoque id, quod omnia quae oculis vident et sensibus percipiunt, concordent sapientiae eorum, quoniam correspondentiae sunt, et inde objecta formae repraesentativae talium quae sunt sapientiae. (Quod omnia quae in caelis apparent sint correspondentiae cum interioribus angelorum, et quod sint repraesentationes sapientiae illorum, videatur supra, n. 170-182.) Praeterea angelorum cogitationes non finiuntur et coactantur per ideas ex spatio et tempore, sicut cogitationes humanae, nam spatia et tempora sunt propria naturae, et propria naturae abducunt mentem a spiritualibus, et auferunt visui intellectuali extensionem. (Quod angelorum ideae sint absque tempore et spatio, et sic illimitatae prae humanis, videatur supra, n. 162-169, et 191-199.) Angelorum cogitationes nec deducuntur ad terrestria et materialia, nec interpolantur ab aliquibus curis de necessitatibus vitae, ita per illa nec abducuntur a sapientiae jucundis, sicut cogitationes hominum in mundo; omnia enim illis veniunt gratis a Domino, vestiuntur gratis, nutriuntur gratis, habitant gratis (n. 181-190); et insuper donantur jucundis et amoenis secundum sapientiae receptionem a Domino. Haec dicta sunt, ut sciatur unde angelis tanta sapientia est.{3}
@1 et pro “ex”$
@2 ex pro “et”$
@3 De sapientia angelorum quod sit incomprensibilis et ineffabilis (n. 2795, 2796, 2802, 3314, 3404, 3405, 9094, 9176).$

CI n. 267 267. Quod angeli tantam sapientiam recipere possint. est quia aperta sunt interiora eorum, et sapientia sicut omnis perfectio crescit versus interiora, ita secundum aperitionem eorum. {1} Sunt tres gradus vitae, qui correspondent tribus caelis, apud unumquemvis angelum (videatur n. 29-40); illi, apud quos primus gradus apertus est, in caelo primo seu ultimo sunt illi, apud quos secundus gradus apertus est, in caelo secundo seu medio sunt illi autem apud quos tertius gradus apertus est, in caelo tertio seu intimo sunt: secundum hos gradus est sapientia angelorum in caelis inde sapientia angelorum intimi caeli immensum transcendit sapientiam angelorum medii caeli, et horum sapientia sapientiam angelorum ultimi caeli (videatur supra, n. 209, 210; et quales gradus sint, n. 38). Quod talia discrimina sint, est quia illa quae in superiori gradu sunt, singularia sunt, et quae in inferiori communia, et communia sunt continentia singularium se habent singularia ad communia sicut millia aut myriades ad unum, ita sapientia angelorum superioris caeli ad sapientiam angelorum inferioris caeli respective. Sed horum sapientia usque similiter transcendit sapientiam hominis, nam homo in corporeo et ejus sensualibus est, et sensualia corporea hominis sunt in infimo gradu. inde patet. qualis sapientia est illis qui ex sensualibus cogitant, hoc est, illis qui sensuales homines vocantur, quod nempe non sint in aliqua sapientia, sed solum in scientia. {2} Aliter vero illi homines, quorum cogitationes elevatae sunt supra sensualia, et magis quorum interiora aperta sunt usque in lucem caeli.
@1 Quod quantum homo ab externis elevatur versus interiora, tantum in lucem, ita tantum in intelligentiam veniat (n. 6183, 6313).
Quod actualis sit elevatio (n. 7816, 10330).
Quod elevatio ab externis ad interiora sit sicut a nimbo in lucem (n.4598).
Quod exteriora remotiora sint a Divino apud hominem, quare obscura respective sunt (n. 6451).
Et quoque inordinata respective (n. 996, 3855).
Quod interiora sint perfectiora quia propiora Divino (n. 5146, 5147).
Quod in interno millia et millia sint, quae in externo apparent ut commune unum (n. 5707).
Quod inde cogitatio et perceptio quo interior eo clarior (n. 5920).$
@2 Quod sensuale sit ultimum vitae hominis adhaerens et inhaerens corporeo ejus (n. 5077, 5767, 9212, 9216, 9331 9730). Quod is sensualis homo dicatur, qui omnia judicat et concludit ex sensibus corporis, et qui nihil credit nisi quod oculis videt et manibus tangit (n. 5094, 7693).
Quod talis homo cogitet in externis et non interius in se (n. 5089, 5094, 6564, 7693).
Quod interiora ejus clausa sint, ut ibi nihil veri spiritualis videat (n. 6564, 6844, 6845).
Verbo, qui in crasso lumine naturali est, et sic nihil percipit quod e luce caeli (n. 6201, 6310, 6564, 6598, 6612, 6614, 6622, 6624, 6844, 6845).
Quod interius sit contra illa quae caeli et ecclesiae sunt (n. 6201, 6316, 6844, 6845, 6948, 6949).
Quod tales fiant eruditi qui se confirmaverunt contra vera ecclesiae (n. 6316).
Quod sensuales homines astuti sint et malitiosi prae reliquis (n. 7693. 10236).
Quod ratiocinentur acriter et solerter, sed ex memoria corporea, in qua ponunt omnem intelligentiam (n. 195, 196, 5700, 10236).
Sed quod ex fallaciis sensuum (n. 5084, 6948, 6949, 7693).$

CI n. 268 268. Quanta sapientia angelorum est, constare potest ex eo, quod in caelis omnium communicatio sit, unius intelligentia et sapientia communicatur alteri, est caelum communio omnium bonorum: causa est, quia amor caelestis talis est, is vult ut sit alterius quod suum est; quare nemo in caelo percipit bonum suum in se ut bonum, nisi sit etiam in altero, inde quoque est felicitas caeli hoc ducunt angeli a Domino, cujus Divinus Amor talis est. Quod talis communicatio in caelis sit, datum etiam est per experientiam scire: quidam simplices quandoque sublati sunt in caelum et cum illuc, etiam in angelicam sapientiam venerunt, et tunc intellexerunt talia quae prius non comprehendere potuerunt, et locuti sunt quae in priori statu non effari potuerunt.

CI n. 269 269. Qualis sapientia angelorum est, non describi vocibus potest, sed modo illustrari per aliqua communia. Angeli possunt una voce exprimere. quae homo non potest mille vocibus: et praeterea uni voci angelicae insunt innumera, quae vocibus linguae humanae exprimi nequeunt in singulis enim quae angeli loquuntur sunt arcana sapientiae in continuo nexu, ad quae scientiae humanae nusquam pertingunt. Angeli etiam quae non vocibus loquelae suae exhauriunt, supplent sono. cui inest affectio rerum in suo ordine, nam, ut supra (n. 236, 241) dictum est, per sonos exprimunt affectiones, et per voces ideas cogitationis ex affectionibus inde est, quod quae audiuntur in caelo, dicantur ineffabilia. Angeli similiter possunt singula quae in volumine alicujus libri scripta sunt, paucis vocibus edicere, et cuivis voci indere talia quae elevant ad sapientiam interiorem loquela enim eorum talis est, ut consonet cum affectionibus, et unaquaevis vox cum ideis voces etiam variantur infinitis modis secundum series rerum quae in complexu sunt in cogitatione. Angeli interiores etiam possunt ex sono et simul aliquibus vocibus loquentis scire integram ejus vitam percipiunt enim ex sonoro variegato per ideas in vocibus amorem ejus regnantem, cui insunt quasi inscripta singularia vitae ejus. {1} Ex his patet, qualis est sapientia angelorum. Sapientia illorum se habet ad sapientiam humanam sicut myrias ad unum: comparative sicut vires motrices totius corporis, quae innumerabiles sunt, ad actionem ex illis, quae coram sensu humano apparent ut unum aut sicut millia objecti visa perfecto microscopio ad unum obscurum coram nudo oculo. Velim etiam rem illustrare exemplo: angelus ex sapientia sua descripsit regenerationem, et protulit arcana de illa in suo ordine usque ad centena, et unumquodvis arcanum implevit ideis in quibus arcana interiora erant, et hoc a principio ad finem exposuit enim quomodo spiritualis homo e novo concipitur, in utero quasi gestatur, nascitur, adolescit, et successive perficitur; dixit quod potuisset numerum arcanorum usque ad aliquot millia augere; et quod illa quae dicta sunt solum essent de regeneratione externi hominis, et quod innumerabilia plura forent de regeneratione interni. Ex his et similibus aliis quae ab angelis audita sunt, patuit mihi quanta illis sapientia, et respective quanta ignorantia homini {2}qui vix scit quid regeneratio, et non scit aliquod momentum progressionis cum regeneratur.
@1 Quod [id quod] universaliter regnans seu dominans est apud hominem sit in singulis ejus vitae, ita in omnibus et singulis ejus cogitationis et affectionis (n. 4459, 5949, 6159, 6571, 7648, 8067, 8853-8858).
Quod homo talis sit, qualis ejus amor dominans (n. 918[? 917], 1040, 8858); illustratum per exempla (n. 8854, 8857).
Quod id quod universaliter regnat, faciat vitam spiritus hominis (n. 7648).
Quod id sit ipsa voluntas ejus, ipse amor ejus, et finis vitae ejus, quoniam quod homo vult hoc amat, et quod amat hoc pro fine habet (n. 1317, 1568, 1571, 1909, 3796, 5949, 6936).
Quod ideo homo talis sit qualis ejus voluntas, aut qualis ejus amor regnans, aut qualis ejus finis vitae (n. 1568, 1571, 3570, 4054, 6571, 6934[? 6935], 6938, 8856, 10076, 10109, 10110, 10284).$
@2 qui pro “quae”$

CI n. 270 270. De sapientia angelorum tertii seu intimi caeli, et quantum illa excedit sapientiam angelorum primi seu ultimi caeli, nunc dicetur. Sapientia angelorum tertii seu intimi caeli est incomprehensibilis, etiam illis qui in ultimo caelo sunt. Causa est, quia interiora angelorum tertii caeli ad tertium gradum aperta sunt, interiora autem angelorum primi caeli modo ad primum gradum et omnis sapientia crescit versus interiora, et perficitur secundum aperitionem eorum (n. 208, 267). Quia interiora angelorum tertii seu intimi caeli ad tertium gradum aperta sunt, ideo sunt illis vera Divina quasi inscripta nam interiora tertii gradus, prae interioribus secundi et primi gradus, in forma caeli sunt, et forma caeli est ex Divino Vero, ita secundum Divinam Sapientiam inde est, quod illis angelis appareant Divina Vera sicut inscripta, aut sicut insita et innata: quapropter illi, ut primum audiunt genuina vera Divina, illa statim agnoscunt et percipiunt, et postea quasi vident illa intus in se. Quia tales sunt angeli illius caeli, ideo de veris Divinis nusquam ratiocinantur, minus de aliquo vero controvertunt num ita sit vel non ita, nec sciunt quid sit credere aut fidem habere dicunt enim, “Quid fides? nam percipio et video quod ita sit.” Illustrant hoc per comparativa; nempe quod id foret sicut quum aliquis cum socio videt domum, et varia in illa et circum illam, diceret socio quod oporteat credere quod sint, et quod talia sint sicut vidit aut sicut quis videt hortum, et ibi arbores et fructus, et diceret socio, quod fidem habere debeat quod sit hortus, et quod sint arbores et fructus, cum tamen illa oculis suis clare videt: exinde est quod angeli illi nusquam nominent fidem, nec aliquam ejus ideam habeant; quapropter nec ratiocinantur de veris Divinis, minus controvertunt de aliquo vero, num ita sit vel non ita. {1} Angeli autem primi seu ultimi caeli non ita habent vera Divina interioribus suis inscripta, quia illis non nisi quam primus gradus vitae apertus est; illi ideo ratiocinantur de illis; et qui ratiocinantur vix aliquid ultra objectum rei, de qua ratiocinantur, vident, aut ultra subjectum vadunt, nisi solum ad confirmandum id aliquibus, et cum confirmaverunt dicunt quod fidei erunt, et quod credenda. De his cum angelis locutus sum qui dixerunt quod tale discrimen inter sapientiam angelorum tertii caeli et inter sapientiam angelorum primi caeli sit, quale inter lucidum et obscurum etiam comparaverunt sapientiam angelorum tertii caeli cum magnifico palatio pleno omnibus ad usum, circum quod paradisi in longum et in latum, et circum hos magnifica plurium generum et [dixerunt] quod angeli illi, quia in veris sapientiae sunt, possint intrare in palatium ac videre omnia, et quoque exspatiari in paradisos quaquaversum, et delectari omnibus. Aliter vero illi qui ratiocinantur de veris, et magis qui controvertunt de illis: hi quia non vident vera ex luce veri, sed hauriunt illa vel ex aliis, vel ex sensu litterae Verbi, quem non interius intelligunt, dicunt quod credenda, seu quod fides habenda, in quae dein non volunt ut visus interior intret de his dicebant, quod non ad primum limen palatii sapientiae venire possint, minus intrare in illud, et exspatiari in paradisos ejus, quoniam in primo passu subsistunt: aliter qui in ipsis veris sunt hos nihil retardat quin ferantur et progrediantur absque limite, nam vera visa ducunt quocunque pergunt, ac in latos campos, quoniam unumquodvis verum infinitae extensionis est, et in conjunctione cum multiplicibus aliis. Amplius dixerunt, quod sapientia angelorum intimi caeli praecipue consistat in eo, quod videant Divina et caelestia in singulis objectis, et mirabilia in serie plurium nam omnia quae apparent coram oculis eorum, correspondent: ut cum vident palatia et hortos, non moratur intuitio eorum in talibus quae ante oculos sunt; sed vident interiora ex quibus, ita quibus correspondent; et illa cum omni varietate secundum objectorum faciem, ita simul innumerabilia in ordine et nexu, quae tunc ita jucundant mentes eorum, ut videantur auferri a se. Quod omnia quae in caelis apparent, correspondeant Divinis quae a Domino apud angelos, videatur supra (n. 170-176).
{1} Quod caelestes angeli innumerabilia sciant, et immensum sapiant prae angelis spiritualibus (n. 2718).
Quod angeli caelestes non cogitent et loquantur ex fide prout angeli spirituales, quoniam a Domino in perceptione omnium quae fidei sunt (n. 202, 597, 607, 784, 1121, 1387, 1398[? 1389, 1394], 1442, 1919, 7680, 7877, 8780, 9277, 10336).
Quod de veris fidei modo dicant “Ita, ita,” vel “Non, non,” at quod angeli spirituales ratiocinentur num ita sit (n. 2715, 3246, 4448, 9166, 10786); explicantur ibi Domini verba, quod “Sermo erit, Ita, ita, non, non” (Matth. v. [1]37).

CI n. 271 271. Quod angeli tertii caeli tales sint, est quia in amore in Dominum sunt, et ille amor aperit interiora quae mentis sunt ad tertium gradum, et est receptaculum omnium sapientiae. Porro sciendum est, quod angeli intimi caeli usque continue perficiantur sapientia, et hoc quoque aliter quam angeli ultimi caeli. Angeli intimi caeli Divina vera non reponunt in memoria, ita nec faciunt ex illis aliquam scientiam, sed statim ut audiunt illa, percipiunt illa, et mittunt in vitam; inde est quod Divina vera permaneant apud illos sicut inscripta, quod enim vitae mandatur, taliter inest. Aliter vero res se habet cum angelis ultimi caeli illi Divina vera primum reponunt in memoria, ac recondunt in scientia, et inde depromunt illa, et perficiunt intellectum suum per illa, et absque perceptione interiore num vera sint, volunt illa, et vitae mandant: inde illis obscurum est respective. Memoratu dignum est, quod angeli tertii caeli perficiantur sapientia per auditum, non autem per visum; illa quae audiunt ex praedicatione, non intrant in memoriam eorum, sed immediate in perceptionem et voluntatem, et fiunt vitae quae autem angeli illi vident oculis suis, ea intrant in memoriam eorum, et de illis ratiocinantur et loquuntur inde patuit quod via auditus sit illis via sapientiae. Hoc quoque ex
correspondentia, nam auris correspondet obedientiae, et obedientia est vitae; at oculus correspondet intelligentiae, et intelligentia est doctrinae. {1} Status horum angelorum describitur etiam passim in Verbo; ut apud Jeremiam:

“Indam legem meam menti eorum, et cordi eorum inscribam eam non docebunt amplius quisquam amicum suum, et quisquam fratrem suum, dicendo, Cognoscite Jehovam, nam quotquot erunt cognoscent Me, a minimo eorum ad maximum eorum” (xxxi. 33, 34).
Et apud Matthaeum,
“Sermo vester erit, Ita ita, Non non; quod ultra haec est, ex malo est” (v. {2}37):
quod ex malo sit quod ultra illa, est quia non ex Domino; nam vera quae insunt angelis tertii caeli, sunt ex Domino, quia in amore in Ipsum sunt amor in Dominum in illo caelo est velle et facere Divinum Verum, nam Divinum Verum est Dominus in caelo.
@1 De correspondentia auris et auditus (n. 4652-4660). Quod auris correspondeat perceptioni et obedientiae, et quod inde significet illas (n. 2542, 3869, 4653, 5017, 7216, 8361, 9311, 9397, 10065[? 10061).
Quod significet receptionem veritatum (n. 5471, 5475, 9926). De correspondentia oculi et ejus visus (n. 4403-4421, 4523-4534); quod visus oculi inde significet intelligentiam quae fidei et quoque fidem (2701, 4410, 4526, 6923, 9051, 10569).$
@2 37 pro “36”$

CI n. 272 272. Quod angeli tantam sapientiam recipere possint, ad causas supra allatas accedit haec, quae etiam in caelo primaria est, quod absque amore sui sint nam quantum quis absque illo amore est, tantum in Divinis sapere potest: ille amor est qui claudit interiora ad Dominum et ad caelum, et aperit exteriora et ea vertit ad se quapropter omnes illi, apud quos ille amor dominatur, in caligine sunt quoad illa quae caeli sunt, utcunque in luce quoad illa quae mundi sunt. Angeli autem vicissim, quia absque amore illo sunt, in luce sapientiae sunt amores enim caelestes, in quibus sunt, qui sunt amor in Dominum, et amor erga proximum; aperiunt interiora, quia illi amores a Domino sunt, et in illis est Ipse Dominus. (Quod illi amores faciant caelum in communi, et forment caelum apud unumquemvis in particulari, videatur supra, n. 13-19.) Quia amores caelestes aperiunt interiora ad Dominum, ideo etiam omnes angeli vertunt facies suas ad Dominum (n. 142) in mundo enim spirituali est amor qui vertit interiora cujusvis ad se, et quo vertit interiora etiam vertit faciem nam facies ibi unum agit cum interioribus, est enim forma externa eorum. Quia amor vertit interiora et faciem ad se, ideo etiam conjungit se illis, nam amor est conjunctio spiritualis, ideo quoque communicat sua cum illis. Ex illa conversione, et inde conjunctione et communicatione est angelis sapientia. (Quod omnis conjunctio in mundo spirituali sit secundum conversionem, videatur supra, n. 255.)

CI n. 273 273. Angeli continue perficiuntur sapientia; {1} sed usque non possunt eo usque perfici in aeternum, ut sit aliqua ratio inter sapientiam illorum et Sapientiam Divinam Domini; nam Sapientia Divina Domini est infinita, et angelorum finita, et non datur ratio infiniti et finiti.
@1 Quod angeli in aeternum perficiantur (n. 4803, 6648).$

CI n. 274 274. Quia sapientia perficit angelos, et facit vitam illorum, ac quia caelum cum suis bonis influit apud unumquemvis secundum sapientiam ejus, ideo omnes ibi desiderant illam, et appetunt illam, vix aliter quam sicut homo, qui in fame est, cibum: est quoque scientia, intelligentia, et sapientia, nutritio spiritualis, sicut cibus est nutritio naturalis correspondent etiam sibi mutuo.

CI n. 275 275. Angeli in uno caelo, et quoque in una societate caeli, non in simili sapientia sunt, sed in dissimili; in maxima sapientia sunt qui in medio, in minore qui circumcirca usque ad terminos: decrescentia sapientiae secundum distantias a medio est sicut decrescentia lucis vergentis ad umbram (videatur supra, n. 43-128). Lux etiam apud illos in simili gradu est, quoniam lux caeli est Divina Sapientia, et quisque in luce est secundum receptionem ejus. (De Luce Caeli et ejus varia receptione, videatur supra, n. 126-132.)

CI n. 276 276. [XXXI.] DE STATU INNOCENTIAE ANGELORUM IN CAELO.
Quid innocentia, et qualis illa, a paucis scitur in mundo, et prorsus non ab illis qui in malo sunt: apparet quidem coram oculis, et hoc ex facie, loquela, et gestibus, imprimis infantum sed usque non scitur quid illa, minus quod illa sit in qua caelum se recondit apud hominem. Ut itaque sciatur, velim ordine progredi, et dicere primum de innocentia infantiae, et dein de innocentia sapientiae, et tandem de statu caeli quoad innocentiam.

CI n. 277 277. Innocentia infantiae seu infantum non est genuina innocentia, nam solum est in forma externa, et non interna usque tamen ex illa disci potest, qualis innocentia est elucet enim ex illorum facie, et ex aliquibus illorum gestibus et ex prima illorum loquela, et afficit, quod nempe illis non sit cogitatio interna, nondum enim sciunt quid bonum et malum, ac verum et falsum, ex quibus cogitatio inde illis non est prudentia ex proprio: non propositum et deliberatum, ita non finis mali non illis proprium ex amore sui et mundi acquisitum; non sibi quicquam tribuunt, omnia accepta referunt suis parentibus; contenti paucis et pusillis quae illis dono dantur, laetantur illis; non sollicitudo illis de victu et amictu, et nulla de futuris non spectant ad mundum, et inde {1}cupiunt multa: amant suos parentes, suam nutricem, et infantes socios cum quibus in innocentia ludunt se patiuntur duci, auscultant et obediunt: et quia in eo statu sunt, omnia recipiunt vita inde illis, praeter quod sciant unde, mores decentes, inde illis loquela, et inde illis initiamentum memoriae et cogitationis quibus recipiendis et imbuendis pro medio inservit status illorum innocentiae. Sed haec innocentia, ut supra dictum est, externa est, quia solum corporis, non mentis; {2} mens enim eorum nondum formata est, nam mens est intellectus et voluntas, inde cogitatio et affectio. Dictum mihi est e caelo, quod infantes praecipue sub auspicio Domini sint, et influxus sit e caelo intimo, ubi status innocentiae est; et quod influxus pertranseat interiora eorum, et quod in pertranseundo non afficiat illa nisi quam per innocentiam et quod inde innocentia sistatur in facie et in aliquibus gestibus, et appareat et quod illa sit, qua intime afficiuntur parentes, et facit amorem qui vocatur storge.
@1 “capiunt:”–sic nisi legeris cupiunt.$
@2 Quod innocentia infantum non sit vera innocentia, sed quod vera innocentia habitet in sapientia (n. 1616, 2305, 2306, 3495[? 3494], 4563, 4797, 5608, 9301, 10021).
Quod bonum infantiae non sit bonum spirituale, sed quod fiat per implantationem veri (n. 3504).
Quod tamen bonum infantiae sit medium per quod implantatur intelligentia (n. 1616, 3183, 9331, 10110).
Quod homo absque bono innocentiae in infantia foret ferus (n. 3494).
Quod quicquid imbuitur in infantia, appareat naturale (n. 3494).$

CI n. 278 278. Innocentia sapientiae est genuina innocentia, quia est interna nam est ipsius mentis, ita ipsius voluntatis et inde intellectus et cum in illis est innocentia, est quoque sapientia, nam sapientia est illorum. Inde dicitur in caelo, quod innocentia habitet in sapientia, et quod tantum sapientiae sit angelo, quantum ei innocentia: quod ita sit, confirmant per id, quod qui in innocentiae statu sunt, sibi nihil boni tribuant, sed accepta ferant et addicent omnia Domino; quod velint duci ab Ipso, et non a semet quod ament omne quod bonum est, et delectentur omni quod verum est, quia sciunt et percipiunt quod amare bonum, ita velle et facere id, sit amare Dominum, et amare verum sit amare proximum quod vivant contenti suis, sive pauca sint sive multa, quia sciunt quod tantum recipiant quantum conducit, pauca quibus conducit paucum, et multa quibus conducit multum, et quod illi non sciant quid conducit illis, sed solum Dominus, cui aeterna sunt omnia quae providet: [2] inde nec sunt solliciti de futuris; sollicitudinem de futuris vocant curam pro crastino, quam dicunt esse dolorem ob jacturam aut non receptionem talium quae non necessaria sunt ad usus vitae: cum sociis nunquam agunt ex fine mali, sed ex bono, justo et sincero; agere ex fine mali vocant astum, quem fugiunt sicut venenum serpentis, quoniam est prorsus contra innocentiam. Quia nihil plus amant quam duci a Domino, et quia Ipsi accepta ferunt omnia, ideo remoti sunt a suo proprio, et quantum remoti a suo proprio sunt, tantum influit Dominus; inde est, quod quae audiunt ab Ipso, sive sit medio Verbo, sive media praedicatione, non reponant in memoria, sed statim obediant, hoc est, velint et faciant; voluntas est ipsa illorum memoria. Illi utplurimum simplices in externa forma apparent, sed sapientes et prudentes in interna sunt; illi sunt qui intelliguntur a Domino,
“Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae (Matth. x. 16).
Talis est innocentia, quae vocatur innocentia sapientiae. [3] Quia innocentia nihil boni sibi tribuit, sed omne bonum addicat Domino, et quia sic amat duci a Domino, et inde est receptio omnis boni et veri, ex quibus sapientia, ideo homo ita creatus est, ut, cum est infans, sit in innocentia sed externa, at cum fit senex sit in innocentia interna, ut per illam in hanc et ex hac in illam veniat: quare etiam homo, cum fit senex, etiam decrescit corpore, et fit e novo sicut infans, sed ut infans sapiens, ita angelus; nam infans sapiens in eminenti sensu est angelus. Inde est, quod in Verbo “infans” significet innocentem, et “senex” sapientem in quo innocentia. {1}
@1 Quod per “infantes” in Verbo significetur innocentia (n. 5608) et quoque per “lactentes” (n. 3183).
Quod per senem significetur sapiens, et in sensu abstracto sapientia (n. 3183, 6523 [? 6524]).
Quod homo ita creatus sit, ut quantum vergit ad senectam, fiat sicut infans, ac ut tunc innocentia sit in sapientia, ac ut homo in eo statu transeat in caelum, et fiat angelus (n. 3183, 5608).$

CI n. 279 279. Similiter fit cum omni qui regeneratur. Regeneratio est renascentia quoad spiritualem hominem is primum introducitur in innocentiam infantiae, quae est quod nihil veri sciat et boni possit ex se, sed solum ex Domino, et quod desideret et appetat illa ex causa solum quia est verum et quia est bonum; dantur etiam illa a Domino, sicut progreditur aetate; ducitur ille primum in scientiam illorum, dein a scientia in intelligentiam, et demum ab intelligentia in sapientiam, semper comitante innocentia, quae est, ut dictum est, quod nihil veri sciat et nihil boni possit ex se sed ex Domino: absque hac fide et ejus perceptione nemo aliquid caeli recipere potest in eo praecipue consistit innocentia sapientiae.

CI n. 280 280. Quia innocentia est duci a Domino, et non a semet, inde omnes qui in caelo sunt in innocentia sunt, nam omnes, qui ibi, amant duci a Domino sciunt enim quod ducere se ipsum sit duci a proprio, et proprium est amare semet, et qui amat semet non patitur duci ab alio. Inde est, quod quantum angelus in innocentia est, tantum in caelo sit, hoc est, tantum in Divino bono ac Divino vero, nam esse in his est in caelo. Distinguuntur ideo caeli secundum innocentiam; illi qui in caelo ultimo seu primo sunt, in innocentia primi seu ultimi gradus sunt; illi qui in caelo medio seu secundo sunt, in innocentia secundi seu medii gradus sunt; qui autem in caelo intimo seu tertio sunt, in innocentia tertii seu intimi gradus sunt; hi ideo sunt ipsae innocentiae caeli, nam prae ceteris amant duci a Domino, sicut infantes a suo patre; quare etiam recipiunt Divinum verum, quod vel immediate a Domino, vel mediate per Verbum ac per praedicationes, audiunt, statim voluntate et faciunt illud, et sic mandant vitae. Inde illis tanta sapientia prae angelis inferiorum caelorum (videatur n. 270, 271). Quia illi angeli tales sunt, ideo sunt proximi Domino, a quo illis est innocentia, et quoque sunt separati a proprio, adeo ut vivant quasi in Domino. Illi apparent simplices in externa forma, ac coram oculis angelorum inferiorum caelorum sicut infantes, ita parvuli; et quoque sicut qui non multum sapiunt, tametsi sapientissimi angelorum caeli sunt norunt enim quod illis nihil sapientiae sit ex se, et quod sapere sit id agnoscere: tum quod sciunt sit quasi nihil respective ad id quod non sciunt id scire, agnoscere et percipere dicunt esse primum gradum ad sapientiam. Sunt etiam illi angeli nudi, quoniam nuditas correspondet innocentiae. {1}
@1 Quod omnes in intimo caelo sint innocentiae (n.154, 2736, 3887).
Et quod ideo appareant aliis ut infantes (n. 154).
Quod etiam sint nudi (n. 165, 8375, 9960).
Quod nuditas sit innocentiae (n. 165, 8375).
Quod mos sit spiritibus testandi innocentiam per extrahere vestes et se sistere nudos (n. [165,], 8375, 9960).$

CI n. 281 281. De innocentia multum locutus sum cum angelis, et informatus quod innocentia sit Esse omnis boni, et inde quod bonum tantum sit bonum quantum in illo est innocentia consequenter quod sapientia tantum sit sapientia quantum ducit ab innocentia similiter amor, charitas, et fides; {1} et quod inde sit, quod nemo intrare possit caelum nisi ei innocentia sit et quod id sit, quod intelligitur a Domino,
“Sinite infantes venire ad Me, ne prohibete eos, talium enim est regnum” caelorum. “Amen dico vobis, quicunque non receperit regnum” caelorum “ut infans, non ingredietur in illud” ([Matth. xix. 14; xviii. 3;] Marc. x. 14, 15; Luc. xviii. 16, 17):
per “infantes” ibi, ut quoque alibi in Verbo, intelliguntur innocentes: (h [pag. 162]) innocentiae status etiam describitur a Domino (Matth. vi. {2}24, 25), sed per meras correspondentias: causa quod bonum sit bonum quantum in eo est innocentia, est quia omne bonum est a Domino, et innocentia est velle duci a Domino. Informatus etiam sum, quod verum non conjungi possit bono ac bonum vero, nisi media innocentia inde quoque est, quod angelus non sit angelus caeli, nisi in illo innocentia sit; nam caelum non est in aliquo priusquam in illo conjunctum est verum bono: inde conjunctio veri et boni vocatur conjugium caeleste, et conjugium caeleste est caelum. Informatus etiam sum, quod amor vere conjugialis ducat suam existentiam ex innocentia, quia ex conjunctione boni et veri, in qua sunt binae mentes, nempe mariti et uxoris quae conjunctio cum descendit, sistitur sub specie amoris conjugialis: nam conjuges, sicut mentes eorum, se mutuo amant. Inde est lusus sicut infantiae et sicut innocentiae in amore conjugiali. {3}
@1 Quod omne bonum amoris et verum fidei in se habere debeat innocentiam, ut sit bonum et verum (n. 2526, 2780, 3111, 3994, 6013, 7840, 9262, 10134).
Quod innocentia sit essentiale boni et veri (n. 2780, 7840). Quod nemo in caelum admittatur nisi ei sit aliquid innocentiae (n. 4797).$
@2 24, 25 pro 24 ad 25, nisi praetuleris 25 ad 34$
@3 Quod amor vere conjugialis sit innocentia (n. 2736). Quod amor conjugialis sit velle quod alter, ita mutuo et vicissim (n.2731).
Quod qui in amore conjugiali sunt, intimis vitae cohabitent (n. 2732).
Quod sit unio duarum mentium, et sic ut ex amore unum sint (n. 10168, 10169).
Quod amor vere conjugialis ducat originem et essentiam ex conjugio boni et veri (n. 2728, 2729).
De spiritibus angelicis qui perceptionem habent, num sit conjugiale, ex idea conjunctionis boni et veri (n. 10756). Quod amor conjugialis se prorsus similiter habeat, sicut conjunctio boni et veri (n. 1094 [? 1904], 2173, 2429 [? 2729], 2503 [? 2508], 3101 [? 3103], 3102 [? 3132], 3155, 3179, 3180, 4358, 5407 [? 5807], 5835, 9206, 9207, 9495, 9637).
Quod ideo in Verbo per “conjugium” intelligatur conjugium boni et veri, quale est in caelo, et quale erit in ecclesia (n. 3132, 4434, 4834).$

CI n. 282 282. Quia innocentia est ipsum Esse boni apud angelos caeli, patet quod Divinum Bonum procedens a Domino sit ipsa Innocentia, nam id Bonum est quod influit apud angelos, et afficit illorum intima, ac disponit et adaptat ad recipiendum omne bonum caeli: similiter fit apud infantes, quorum interiora per transfluxum innocentiae a Domino non modo formantur, sed etiam continue adaptantur et disponuntur ad recipiendum bonum amoris caelestis, quoniam bonum innocentiae ab intimo agit, est enim, ut dictum est, Esse omnis boni. Ex his constare potest, quod omnis innocentia sit a Domino: inde est, quod Dominus in Verbo dicatur Agnus, nam “agnus”, significat innocentiam. {1} Quia innocentia est intimum in omni bono caeli, ideo quoque illa ita afficit mentes, ut qui illam sentit, quod fit appropinquante angelo intimi caeli, videatur sibi non sui juris esse, et inde tali jucundo affici et quasi auferri, ut appareat omne jucundum mundi nihil esse respective: ex apperceptione ejus hoc loquor.
@ 1 Quod “agnus” in Verbo significet innocentiam et ejus bonum (n. 3994, 10132).$

CI n. 283 283. Omnes qui in bono innocentiae sunt, afficiuntur innocentia; et quantum quis in illo bono est, tantum afficitur: at qui non in bono innocentiae sunt, non afficiuntur illa: quapropter omnes illi qui in inferno sunt, prorsus contra innocentiam sunt; nec sciunt quid innocentia; immo tales sunt, ut quantum quis innocens, tantum flagrent ei damnum inferre: inde est, quod non sustineant videre infantes; ut primum vident, incenduntur crudeli cupidine nocendi. Ex eo patuit, quod proprium hominis, et inde amor sui, sit contra innocentiam; nam omnes qui in inferno sunt, in proprio sunt et inde in amore sui. {1}
@1 Quod proprium hominis sit se amare prae Deo, et mundum [1]prae caelo, et nihili facere proximum respective ad se ita quod sit amor sui et mundi (n. 694, 731, 4317, 5660).
Quod mali sint prorsus contra innocentiam, usque ut non sufferant praesentiam ejus (n. 2126).$

CI n. 284 284. [XXXII.] DE STATU PACIS IN CAELO.
Qui non in pace caeli fuerat, non percipere potest quid pax in qua sunt angeli homo etiam, quamdiu in corpore est, non potest recipere pacem caeli, ita non percipere illam, quia hominis perceptio est in naturali. Is, ut percipiat, debet talis esse, ut quoad cogitationem possit elevari et abduci a corpore, et sisti in spiritu, et tunc esse cum angelis. Quia ita mihi percepta est pax caeli, possum describere illam; ast non vocibus qualis est in se, quia voces humanae non adaequatae sunt; sed modo vocibus qualis est comparative ad illam requiem animi, quae est illis qui contenti sunt in Deo.

CI n. 285 285. Sunt duo intima caeli, nempe innocentia et pax. Intima dicuntur, quia immediate procedunt a Domino. Innocentia est ex qua omne bonum caeli, et pax est ex qua omne jucundum boni; omne bonum suum jucundum habet; utrumque tam bonum quam jucundum est amoris, nam quod amatur hoc bonum dicitur, et quoque ut jucundum percipitur: inde sequitur, quod duo illa intima, quae sunt innocentia et pax, ex Divino Amore Domini procedant, et afficiant angelos ab intimo. Quod innocentia sit intimum boni, videatur in articulo mox praecedente, ubi de statu innocentiae angelorum caeli actum est quod autem pax sit intimum jucundi ex bono innocentiae, nunc explicabitur.

CI n. 286 286. Unde pax primum dicetur. Divina Pax est in Domino, existens ex unione ipsius Divini ac Divini Humani in Ipso. Divinum pacis in caelo est a Domino, existens ex conjunctione Ipsius cum angelis caeli, et in particulari ex conjunctione boni et veri apud unumquemvis angelum: hae sunt origines pacis. Ex quibus constare potest, quod pax in caelis sit Divinum intime afficiens beatitudine omne bonum ibi, ita ex qua omne gaudium caeli et quod sit in sua essentia Divinum gaudium Divini amoris Domini ex conjunctione Ipsius cum caelo, et cum unoquovis ibi: hoc gaudium perceptum a Domino in angelis, et ab angelis a Domino, est pax. Inde per derivationem est angelis omne beatum, jucundum, et felix, seu id quod vocatur gaudium caeleste. {1}
@1 Quod per pacem in supremo sensu intelligatur Dominus, quia ab Ipso pax; et in sensu interno caelum, quia ibi in statu pacis (n. 3780, 4681).
Quod pax in caelis sit Divinum intime afficiens beatitudine omne bonum et verum ibi, et quod sit incomprehensibilis homini (n. 92, 3780, 5662, 8455, 8665).
Quod Divina pax sit in bono, non autem in vero absque bono (n. 8722).$

CI n. 287 287. Quia inde sunt origines pacis, ideo Dominus vocatur “Princeps pacis,” et dicit quod ab Ipso pax, et in Ipso pax; tum angeli dicuntur “angeli pacis,” et caelum “habitaculum pacis” ut in his sequentibus locis:
Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, super cujus humero principatus; et vocabitur nomen Ipsius Mirabilis, Consiliarius, Deus, Heros, Pater aeternitatis, Princeps Pacis; multiplicanti principatum et pacem non erit finis (Esai. ix. 5, 6 [B. A. 6,7]).
Jesus dixit, “Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis non sicut mundus dat, Ego do vobis” (Joh. xiv. 27). “Haec locutus sum vobis, ut in Me pacem habeatis” (Joh. xvi. 33).
“Tollet Jehovah facies suas ad te, et dabit tibi pacem” (Num. vi. 26).
“Angeli pacis amare flent vastatae sunt semitae” (Esai. xxxiii. 7, 8).

“Erit opus, justitiae pax et habitabit populus meus in habitaculo pacis” (Esai. xxxii. 17, 18).
[2] Quod sit pax Divina et caelestis, quae per “pacem” in Verbo intelligitur, constare etiam potest ex aliis locis, ubi nominatur
(Ut Esai. lii. 7 cap. liv. 10; cap. lix. 8: Jerem. xvi. 5; cap. xxv. 37; cap. xxix. 11: Hagg. 9: Sach. viii. 12: Psalm. xxxvii. 37: et alibi).
Quia Pax significat Dominum et caelum, et quoque caeleste gaudium, et jucundum boni, ideo salutationes antiquis temporibus fuerunt, et inde quoque hodie sunt, “Pax vobiscum;” quod etiam Dominus confirmavit, dicendo ad discipulos quos emisit,
“Quam domum intraveritis, primum dicite Pax domui huic et si fuerit ibi filius pacis, requiescet super illo pax vestra (Luc. x. 5, 6)
et quoque Ipse Dominus, cum apparuit apostolis, dixit,
Pax vobiscum (Joh. xx. 19, 21, 26).
[3] Status pacis etiam intelligitur in Verbo per Quod Jehovah dicitur “odoratus odorem quietis” (ut Exod. xxix. 18, 25, 41: Levit. i. 9, 13, 17; cap. ii. 2, 9; cap. vi. 8, 14; cap. xxiii. 12, 13, 18: Num. xv. 3, 7, 13; cap. xxviii. 6, 8, 13; cap. xxix. 2, 6, 8, 13, 16):
per “odorem quietis,” in sensu caelesti significatur perceptio pacis. {1} Quoniam “pax” significat unionem ipsius Divini ac Divini Humani in Domino, ac conjunctionem Domini cum caelo et cum ecclesia, ac cum omnibus in caelo et quoque in ecclesia qui recipiunt Ipsum, ideo in recordationem eorum Sabbatum institutum est, ac nominatum a quiete seu pace, ac sanctissimum Ecclesiae Repraesentativum fuit; ac ideo Dominus Se vocavit “Dominum Sabbati”
(Matth. xii. 8; Marc. ii. 27, 28; Luc. vi. 5) {2}
@1 Quod “odor” in Verbo significet perceptivum grati vel ingrati secundum quale amoris et dei de quo dicitur (n. 3577, 4626, 4628, 4748, 5021 [? 5621], 10292).
Quod “odor quietis,” ubi de Jehovah, sit perceptivum pacis (n. 925, 10054).
Quod ideo thura, suffimenta, odores in oleis et unguentis, facta sint repraesentativa (n. 925, 4748, 5621, 10177).$
@2 Quod “sabbathum” in supremo sensu significaverit unionem ipsius Divini ac Divini Humani in Domino, in sensu interno conjunctionem Divini Humani Domini cum caelo et cum ecclesia, in genere conjunctionem boni et veri, ita conjugium caeleste (n. 8495, 10356, 10730).
Inde quod “quies die sabbati” significaverit statum illius unionis, quia tunc Domino quies et per id pax et salus in caelis et in terris, et in sensu respectivo conjunctionem Domini cum homine, quia tunc ei pax et salus (n. 8494, 8510, 10360, 10367, 10370, 10374, 10668, 10730).$

CI n. 288 288. Pax caeli, quia est Divinum beatitudine intime afficiens ipsum bonum quod apud angelos, non venit ad manifestam eorum perceptionem, nisi quam per jucunditatem cordis cum in bono suae vitae sunt, et per amoenitatem cum audiunt verum concordans bono suo, ac per hilaritatem mentis cum percipiunt conjunctionem eorum; inde tamen influit in omnia vitae illorum acta et cogitata, et ibi sistit se ut gaudium, etiam in externa specie. [2] Sed pax quoad suum quale et quantum differt in caelis secundum innocentiam eorum qui ibi, quoniam innocentia et pax pari passu ambulant; nam ut supra dictum est, innocentia est ex qua omne bonum caeli, et pax ex qua omne jucundum illius boni. Inde constare potest, quod similia quae de statu innocentiae in caelis in superiori articulo dicta sunt, etiam de statu pacis hic dici queant, quoniam innocentia et pax conjunctae sunt sicut bonum et ejus jucundum, bonum enim sentitur per suum jucundum, et jucundum cognoscitur ex suo bono. Quia ita est, patet, quod angeli intimi seu tertii caeli in tertio seu intimo gradu pacis sint, quia in tertio seu intimo gradu innocentiae sunt; et quod angeli inferiorum caelorum in minore gradu pacis sint, quia in minore gradu innocentiae (videatur supra, n. 280). Quod innocentia et pax simul sint, sicut bonum et ejus jucundum, videri potest apud infantes, qui quia in innocentia sunt etiam in pace sunt et quia in pace, ideo omnia apud illos plena lusus sunt. Sed pax apud infantes est pax externa, pax autem interna sicut innocentia interna non datur nisi in sapientia et quia in sapientia, datur in conjunctione boni et veri, nam inde sapientia. Datur etiam pax caelestis seu angelica apud homines qui in sapientia sunt ex conjunctione boni et veri, et qui inde se percipiunt contentos in Deo; ast illa, quamdiu in mundo vivunt, recondita latet in eorum interioribus, sed revelatur cum relinquunt corpus, et intrant caelum, nam tunc interiora aperiuntur.

CI n. 289 289. Quia Divina pax existit ex conjunctione Domini cum caelo, et in specie apud unumquemvis angelum ex conjunctione boni et veri, ideo angeli, quando in statu amoris sunt, in statu pacis sunt, nam tunc apud illos conjungitur bonum vero. (Quod angelorum status per vices mutentur, videatur supra, n. 154-160.) Similiter fit cum homine qui regeneratur: quando apud illum conjunctio boni et veri existit, quod fit imprimis post tentationes, tunc in statum jucundi ex pace caelesti venit. {1} Pax illa comparative se habet sicut mane seu aurora tempore veris quo tempore, exacta nocte, ab exortu solis omnia telluris incipiunt e novo vivere, ac odor vegetativus circumspargi ex rore qui e caelo descendit, et quoque media temperie verna dat fertilitatem humo, et quoque indit amoenitatem mentibus humanis; et hoc ideo, quia mane seu aurora tempore veris correspondet statui pacis angelorum in caelo (videatur n. 155). {2}
@1 Quod conjunctio boni et veri apud hominem qui regeneratur fiat in statu pacis (n. 3696, 8517).$
@2 Quod status pacis in caelis se habeat sicut status aurorae et veris in terris (n. 1726, 2780, 5662).$

CI n. 290 290. Locutus etiam sum cum angelis de pace; et dixi, quod in mundo dicatur pax cum cessant bella et hostilitates inter regna, et cum cessant inimicitiae et discordiae inter homines et quod credatur quod pax interna sit requies animi ex remotis curis, et praecipue tranquillitas et jucunditas ex successu rerum: sed angeli dixerunt, quod quies animi, et tranquillitas et jucunditas ex remotis curis et ex successu rerum appareant ut pacis, sed quod non sunt pacis nisi quam apud illos qui in bono caelesti sunt, quoniam pax non datur quam in illo bono influit enim pax a Domino in intimum eorum, et ab intimo eorum descendit et defluit in inferiora eorum, et sistit requiem mentis, tranquillitatem animi, et gaudium ex illis. Apud illos autem qui in malo sunt non datur pax: {1} apparet quidem sicut quies, tranquillitas et jucunditas, quando illis succedit ex voto; sed est externa et nulla interna, interius enim flagrant inimicitiae, odia, vindictae, saevitiae, et plures cupiditates malae, in quas etiam animus eorum fertur, ut primum aliquem vident qui sibi non favet, ac erumpit quando non timor et quod inde sit quod jucunditas eorum habitet in insania, sed illorum qui in bono sunt in sapientia; discrimen est sicut inter infernum et inter caelum.
@1 Quod cupiditates, quae sunt amoris sui et mundi, prorsus tollant pacem (n. 3170, 5662).
Quod quidam ponant pacem in irrequie, ac in talibus quae sunt contraria paci (n. 5662).
Quod non detur pax, nisi cupiditates mali sublatae sint (n. 5662).$

CI n. 291 291. [XXXIII.] DE CONJUNCTIONE CAELI CUM HUMANO GENERE.
Notum est in ecclesia, quod omne bonum sit a Deo, et nihil ab homine, et quod ideo nemo sibi aliquod bonum oporteat addicare ut suum et quoque notum est, quod malum sit a diabolo inde est, quod illi qui ex doctrina ecclesiae loquuntur, dicant de illis qui bene agunt et quoque de illis qui pie loquuntur et praedicant, quod ducti sint a Deo, contrarium autem de illis qui male agunt ac impie loquuntur. Haec ita non possunt esse, nisi homini conjunctio sit cum caelo, et conjunctio cum inferno; et nisi conjunctiones illae sint cum ejus voluntate et cum ejus intellectu nam ex illis corpus agit et os loquitur. Qualis illa conjunctio est, nunc dicetur.

CI n. 292 292. Apud unumquemvis hominem sunt spiritus boni et sunt spiritus mali per spiritus bonos fit homini conjunctio cum caelo, et per spiritus malos cum inferno. Spiritus illi sunt in mundo spirituum, qui est medius inter caelum et infernum, de quo mundo in specie agetur in sequentibus. Spiritus illi cum ad hominem veniunt, intrant in omnem ejus memoriam, et inde in omnem ejus cogitationem; spiritus mali in illa memoriae et cogitationis quae mala sunt spiritus autem boni in illa memoriae et cogitationis quae bona sunt. Spiritus prorsus non sciunt quod apud hominem sint; sed cum ibi sunt, credunt quod omnia quae memoriae et cogitationis hominis sunt, sua sint nec vident hominem, quia illa quae in mundo nostro solari sunt, non cadunt in visum corum. {1} Quam maxime cavetur a Domino, ne spiritus sciant quod apud hominem sint si enim scirent, loquerentur cum illo et tunc spiritus mali illum perderent; nam mali spiritus, quia conjuncti sunt cum inferno, nihil plus cupiunt, quam perdere hominem, non solum quoad animam, hoc est, quoad fidem et amorem, sed etiam quoad corpus. Aliter fit cum non loquuntur cum homine tunc nec sciunt quod ex illo sint quae cogitant, et quoque quae inter se loquuntur nam inter se loquuntur etiam ex homine, sed credunt quod sua sint; et quisque sua aestimat et amat: ita spiritus tenentur ad amandum et aestimandum hominem, tametsi id non sciunt. Quod talis conjunctio spirituum cum homine sit, ex plurium annorum continua experientia tam notum mihi factum est, ut nihil notius.
@1 Quod apud unumquemvis hominem sint angeli et spiritus, et quod per illos homini communicatio sit cum mundo spirituali (n. 697, 2796, 2886, 2887. 4047, 4048, 5846-5866, 5976-5993). Quod homo absque spiritibus apud se non vivere possit (n. 5993).
Quod homo non appareat spiritibus, sicut nec spiritus homini n. 5885 [? 5862]).
Quod spiritus nihil possint videre quod in mundo nostro solari apud hominem, solum apud illum cum quo loquuntur (n. 1880).$

CI n. 293 293. Quod spiritus, qui communicant cum inferno, etiam homini sint adjuncti, est quia homo nascitur in omnis generis mala, et inde prima ejus vita non est nisi quam ex illis quapropter nisi homini adjuncti forent tales spiritus qualis ille est, non potest vivere, immo nec potest abduci a suis malis, et reformari: quare tenetur in sua vita per malos spiritus, et detinetur ab illa per bonos spiritus per utrosque etiam est in aequilibrio et quia est in aequilibrio, est in suo libero, et potest abduci a malis, et flecti ad bonum, et quoque ei implantari bonum, quod nequaquam fieri potest nisi in libero sit nec liberum ei dari, nisi spiritus ab inferno ab una parte agant, et spiritus e caelo ab altera, ac homo sit in medio. Ostensum etiam est, quod homini, quantum ex hereditario et inde ex se, nulla vita foret, si non liceret ei in malo esse, et quoque nulla si non in libero tum quod cogi non possit ad bonum, et quod coactum non inhaereat ut et quod bonum quod homo recipit in libero, implantetur ejus voluntati, et fiat sicut ejus proprium; {1} et quod inde sit, quod homini
sit communicatio cum inferno, et communicatio cum caelo.
@1 Quod omne liberum sit amoris et affectionis, quoniam quod homo amat hoc libere facit (n. 2870, 3158, 8907 [? 8987], 8990, 9585, 9591).
Quia liberum est amoris, quod sit vitae ejus (n. 2873). Quod nihil appareat ut proprium nisi quod ex libero (n. 2880).
Quod liberum homini esse debeat, ut possit reformari (n. 1937, 1947, 2876, 2881, 3145, 3146, 3158, 4031, 8700).
Quod alioqui amor boni et veri non implantari possit homini, et appropriari apparenter sicut suus (n. 2877. 2879, 2880, 2888 [? 2883], 8700).
Quod nihil conjungatur homini quod fit ex coacto (n. 2875, 8700). Si homo ex coacto reformari posset, quod omnes reformarentur (n. 2881).
Quod coactum in reformatione sit damnosum (n. 4031). Status coacti quinam (n. 8392).$

CI n. 294 294. Qualis communicatio caeli est cum spiritibus bonis, et qualis communicatio inferni cum spiritibus malis, et inde qualis est conjunctio caeli et inferni cum homine, etiam dicetur. Omnes spiritus, qui in mundo spirituum sunt, communicationem habent cum caelo aut cum inferno; mali cum inferno et boni cum caelo. Caelum in societates est distinctum, similiter infernum unusquisque spiritus ad aliquam societatem pertinet, et quoque subsistit ex influxu inde, ita cum illa unum agit: inde est, quod sicut homo est conjunctus cum spiritibus, ita sit conjunctus cum caelo aut cum inferno et quidem cum illa societate ibi, in qua est quoad suam affectionem seu quoad suum amorem nam omnes societates caeli distinctae sunt secundum affectiones boni et veri et omnes societates inferni secundum affectiones mali et falsi. (De Societatibus Caeli videatur supra, n. 41-45, tum n. 148-151).

CI n. 295 295. Tales spiritus homini adjuncti sunt, qualis ipse est quoad affectionem vel quoad amorem, sed boni spiritus ei adjunguntur a Domino, at mali arcessuntur ab ipso homine. Verum mutantur spiritus apud hominem secundum mutationes ejus affectionum inde alii ei spiritus sunt in infantia, alii in pueritia, alii in adolescentia et juventute, et alii in senectute in infantia adsunt spiritus qui in innocentia sunt, ita qui communicant cum caelo innocentiae, quod est caelum intimum seu tertium in pueritia adsunt spiritus qui in affectione sciendi sunt, ita qui communicant cum caelo ultimo seu primo in adolescentia et juventute adsunt qui in affectione veri et boni sunt, et inde in intelligentia, ita qui communicant cum caelo secundo seu medio; in senectute autem adsunt spiritus qui in sapientia et innocentia sunt, ita qui communicant cum caelo intimo seu tertio. Sed haec adjunctio fit a Domino apud illos qui reformari ac regenerari possunt: aliter autem apud illos qui non reformari seu regenerari possunt his quoque spiritus boni adjuncti sunt, ut per illos detineantur a malo quantum possibile est sed immediata eorum conjunctio est cum malis spiritibus qui communicant cum inferno, unde eis tales sunt, quales ipsi homines sunt; si amantes sui, vel amantes lucri, vel amantes vindictae, vel amantes adulterii sunt, spiritus similes adsunt; et in eorum affectionibus malis quasi habitant; et illi, quantum homo non arceri potest a malo per bonos spiritus, tantum accendunt illum, et quantum affectio regnat tantum adhaerent nec recedunt. Ita homo malus conjunctus est inferno, et homo bonus conjunctus est caelo.

CI n. 296 296. Quod homo regatur per spiritus a Domino, est quia non in ordine caeli est, nascitur enim in mala quae inferni sunt, ita prorsus contra Divinum ordinem quapropter redigendus est in ordinem, et non redigi potest nisi mediate per spiritus. Aliter foret si homo nasceretur in bonum quod est secundum ordinem caeli tunc non regeretur a Domino per spiritus, sed per ipsum ordinem, ita per influxum communem. Per hunc influxum regitur homo quoad illa quae procedunt a cogitatione et voluntate in actum, ita quoad loquelas et quoad actiones, nam hae et illae fluunt secundum ordinem naturalem, cum quibus ideo spiritus qui adjuncti sunt homini nihil commune habent. Per influxum communem e mundo spirituali etiam reguntur animalia, quia haec in ordine suae vitae sunt, nec illum potuerunt pervertere et destruere, quia illis non rationale. {1} Quale discrimen inter homines et inter bestias, videatur supra (n. 39).
@1 Quod discrimen inter homines et bestias sit, quod homines possint elevari a Domino ad Se, et cogitare de Divino, amare illud, sic conjungi Domino; inde eis vita aeterna, secus autem bestiae (n. 4525, 6323, 9231).
Quod bestiae sint in ordine suae vitae, et quod ideo nascantur in convenientia suae naturae: non autem homo qui ideo per intellectualia in ordinem vitae introducendus est (n. 637, 5850. 6323).
Quod secundum communem influxum cadat cogitatio in loquelam et voluntas in gestus apud hominem (n. 5862, 5990, 6192, 6211). De communi influxu mundi spiritualis in vitas bestiarum (n. 1633, 3646).$

CI n. 297 297. Quod porro conjunctionem caeli cum humano genere concernit, sciendum est quod Ipse Dominus influat apud unumquemvis hominem secundum ordinem caeli, tam in intima ejus quam in ultima ejus, et disponat illum ad recipiendum caelum, et regat ultima ejus ab intimis ejus et simul intima ab ultimis ejus, et sic contineat omnia et singula apud illum in nexu. Hic influxus Domini vocatur influxus immediatus alter vero influxus, qui fit per spiritus, vocatur influxus mediatus hic subsistit per illum. Influxus immediatus, qui est Ipsius Domini, est ex Divino Humano Ipsius, et est in voluntatem hominis et per voluntatem in intellectum ejus, ita in bonum hominis, et per bonum in verum ejus seu quod idem, in amorem et per amorem in fidem ejus, non autem vicissim, minus in fidem absque amore, aut in verum absque bono, aut in intellectum qui non est ex voluntate. Divinus ille influxus est perpetuus, et recipitur in bono apud bonos, non autem apud malos apud hos vel rejicitur, vel suffocatur, vel pervertitur; inde his vita mala est quae in spirituali sensu est mors. {1}
@1 Quod influxus sit immediatus a Domino, et quoque mediatus per mundum spiritualem (n. 6063, 6307, 6472, 9682, 9683). Quod influxus Domini immediatus sit in omnium singularissima (n. 6058, 6474-6478, 8717, 8728).
Quod Dominus influat in prima et simul ultima, quomodo (n. 5147, 5150, 6473, 7004, 7007, 7270).
Quod influxus Domini sit in bonum apud hominem, et per bonum in verum, et non vicissim (n. 5482, 5649, 6027, 8685, 8701, 10153).
Quod vita quae influit a Domino varietur secundum statum hominis, et secundum receptionem (n. 2069 [? 2888], 5986, 6472. 7343).
Quod apud malos, bonum, quod influit a Domino, vertatur in malum, et verum in falsum, ab experientia (n. 3643 [? 3642, 3743], 4632).
Quod tantum recipiatur bonum et inde verum, quod continue influit a Domino, quantum non obstat malum et inde falsum (n. 2411, 3142, 3147, 5828).$

CI n. 298 298. Spiritus qui apud hominem tam qui conjuncti caelo sunt quam qui conjuncti inferno, nusquam influunt ex sua memoria et inde cogitatione apud hominem, nam si influerent ex sua cogitatione, homo non aliter sciret quam quod quae illorum sunt, sua forent (videatur supra n. 256) sed usque per illos influit apud hominem e caelo affectio quae est amoris boni et veri, et ex inferno affectio quae est amoris mali et falsi; quantum itaque hominis affectio concordat cum illa quae influit, tantum recipitur ab illo in sua cogitatione, nam interior cogitatio hominis est prorsus secundum ejus affectionem seu amorem quantum autem non concordat, tantum non recipitur: inde patet, quia non infertur cogitatio apud hominem per spiritus, sed solum affectio boni et affectio mali, quod homini sit electio, quia liberum, ita quod possit cogitatione recipere bonum et rejicere malum; nam scit quid bonum et quid malum ex Verbo: quod recipit cogitatione ex affectione, hoc etiam appropriatur ei, quod autem non recipit cogitatione ex affectione, hoc non appropriatur ei. Ex his constare potest qualis est influxus boni e caelo, ac influxus mali ex inferno apud hominem.

CI n. 299 299. Datum etiam est scire, unde homini anxietas, dolor animi ac tristitia interior quae melancholia vocatur. Sunt spiritus qui nondum in conjunctione cum inferno sunt, quia adhuc in primo suo statu, de quibus in sequentibus, ubi de Mundo Spirituum, dicetur: illi amant indigesta et maligna, qualia sunt sordescentium ciborum in ventriculo quapropter adsunt ubi talia apud hominem, quia illa iis sunt jucunda, ac inter se ex sua affectione mala ibi loquuntur. Affectio loquelae eorum influit inde apud hominem, quae affectio si contraria est affectioni hominis, fit ei tristitia et anxietas melancholica; si autem convenit, fit ei laetitia et hilaritas. Illi spiritus juxta ventriculum apparent quidam ad sinistrum ejus, quidam ad dextrum ejus quidam inferius, quidam superius etiam propius et remotius ita varie secundum affectiones in quibus sunt. Quod inde anxietas animi sit, ex pluri experientia scire et confirmari datum est vidi illos, audivi illos, sensi anxietates ab illis subortas, locutus sum cum illis, abacti sunt et cessavit anxietas, redierunt et rediit anxietas, et appercepi incrementum et decrementum ejus secundum eorum appropinquationem et remotionem. Inde patuit mihi, unde est, quod quidam, qui non sciunt quid conscientia ex eo quod non sit illis conscientia, adscribant ejus dolorem ventriculo. {1}
@1 Quod qui conscientiam non habent, non sciant quid conscientia (n. 7490, 9121).
Quod sint quidam qui rident ad conscientiam cum audiunt quid sit (n. 7217).
Quod quidam credant quod conscientia nihil sit, quidam quod sit aliquid triste dolorificum naturale vel ex causis in corpore vel ex causis in mundo, quidam quod aliquid apud vulgus ex religioso (n.[206, 831,] 950).
Quod sit conscientia vera, conscientia spuria, et
conscientia falsa (n. 1033).
Quod dolor conscientiae sit anxietas mentis propter injustum. insincerum, et quodcunque malum quod homo credit esse contra Deum et contra bonum proximi (n. 7217).
Quod conscientia illis sit qui in amore in Deum et in charitate erga proximum sunt, non autem illis qui non sunt (n. 831, 965, 2380, 7490).$

CI n. 300 300. Conjunctio caeli cum homine, non est sicut conjunctio hominis cum homine, sed est conjunctio cum interioribus quae sunt mentis ejus, ita cum spirituali seu interno ejus homine: cum naturali autem seu externo ejus est conjunctio per correspondentias de qua conjunctione in sequente articulo, ubi de Conjunctione Caeli cum Homine per Verbum agendum est, dicetur.

CI n. 301 301. Quod conjunctio caeli cum humano genere, et hujus cum caelo, talis sit ut unum subsistat ab altero, in sequente articulo etiam dicetur.

CI n. 302 302. Locutus sum cum angelis de conjunctione caeli cum humano genere; et dixi, quod homo ecclesiae quidem dicat, quod omne bonum sit a Deo, et quod angeli sint apud hominem, sed quod usque pauci credant quod sint conjuncti homini, minus quod sint in cogitatione et affectione ejus. Ad haec angeli dixerunt, quod sciant quod talis fides et usque talis loquela sit in mundo, et maxime intra ecclesiam, (quod mirati sunt,) ubi tamen est Verbum, quod illos docet de caelo, et de ejus conjunctione cum homine; cum tamen talis conjunctio sit, ut homo ne minimum cogitare possit absque spiritibus ei adjunctis, et quod vita ejus spiritualis inde pendeat. Causam ignorantiae hujus rei dixerunt esse, quod homo credat se vivere ex se absque nexu cum Primo Esse vitae, et quod
non sciat quod nexus ille sit per caelos, cum tamen homo, si solveretur ille nexus, actutum caderet mortuus. Si homo crederet sicut res in se est, quod omne bonum sit a Domino, et omne malum ab inferno, tunc non bonum apud se meritorium faceret, nec imputaretur ei malum nam sic in omni bono quod cogitat et facit spectaret ad Dominum, et omne malum, quod influit, rejiceretur ad infernum unde est. Sed quia homo non credit aliquem influxum e caelo et ex inferno, et inde putat quod in se et inde quod a se sint omnia quae cogitat et quae vult, ideo ille appropriat sibi malum, et bonum quod influit conspurcat merito.

CI n. 303 303. [XXXIV.] DE CONJUNCTIONE CAELI CUM HOMINE PER VERBUM.
Illi qui ex ratione interiore cogitant, videre possunt quod omnium nexus sit per intermedia cum Primo, et quod quicquid non in nexu est, diffluat; sciunt enim, cum cogitant, quod nihil subsistere possit a se, sed a priori se, ita omnia a Primo; et quod nexus cum priori se sit sicut est effectus cum sua causa efficiente; cum enim aufertur causa efficiens a suo effectu, tunc effectus solvitur et dilabitur. Quia ita cogitaverunt docti, ideo viderunt et dixerunt, quod subsistentia sit perpetua existentia; ita quod omnia a Primo, a quo quia exstiterunt, etiam perpetuo existant, hoc est, subsistant. Sed qualis est nexus cujusvis rei cum priori se, ita cum Primo a quo omnia, non paucis dici potest, quia est varius et diversus in genere solum quod nexus sit mundi naturalis cum mundo spirituali, et quod inde sit quod correspondentia sit omnium quae in naturali mundo sunt cum omnibus quae in spirituali (de qua Correspondentia videatur, n. 103-115) tum quod nexus sit et inde correspondentia omnium hominis cum omnibus caeli (de qua etiam supra, n. 87-102).

CI n. 304 304. Homo ita creatus est, ut nexum et conjunctionem habeat cum Domino, at cum angelis caeli modo consociationem. Quod cum angelis non conjunctionem sed modo consociationem habeat, est quia homo ex creatione est similis angelo quoad interiora quae mentis sunt, similis enim homini est voluntas quae angelo, et similis ei intellectus; inde est, quod homo post obitum, si vixerat secundum ordinem Divinum, fiat angelus, et quod tunc similis ei cum angelis sapientia sit: quapropter cum dicitur conjunctio hominis cum caelo, intelligitur conjunctio ejus cum Domino et consociatio cum angelis, nam caelum non est caelum ex proprio angelorum, sed ex Divino Domini: quod Divinum Domini faciat caelum, videatur supra (n. 7-{1}12). [2] Homo autem insuper habet quod non angeli, quod non solum in spirituali mundo quoad sua interiora sit, sed etiam simul in naturali quoad exteriora: exteriora ejus quae sunt in naturali mundo, sunt omnia quae ejus memoriae naturalis seu externae sunt, et quae inde cogitationis et imaginationis sunt, in genere cognitiones et scientiae cum illarum jucundis et amoenis, quantum sapiunt ex mundo, tum plures voluptates quae sunt sensualium corporis; insuper etiam ipsi sensus, loquela, et actiones: illa omnia etiam sunt ultima, in quae desinit influxus Divinus Domini, nam ille non subsistit in medio, sed pergit ad sua ultima. Ex his constare potest, quod in homine sit ultimum ordinis Divini et quia est ultimum, quod sit basis et fundamentum. [3] Quia influxus Divinus Domini non subsistit in medio, sed pergit ad sua ultima, ut dictum est, et quia medium, quod transit, est caelum angelicum, ac ultimum est apud hominem, et quia non datur inconnexum, sequitur quod talis sit nexus et conjunctio caeli cum humano genere ut unum subsistat ab altero, et quod foret cum humano genere absque caelo sicut cum catena ablato unco, et cum caelo absque humano genere sicut cum domo absque fundamento. {2}
@1 12 pro “22”$
@2 Quod nihil existat a se, sed a priori se, ita omnia a Primo, et quod a quo existunt etiam subsistant, et quod
subsistere sit perpetuo existere (n. 2886, 2888, 3627, 3628, 3648. 4523, 4524, 6040, 6056).
Quod Divinus ordo non subsistat in medio. sed terminetur in ultimo, ac ultimum est homo, ita quod Divinus ordo terminetur apud hominem (n. 634, 2853, 3632, 5897, 6239, 6451, 6465, 9216 [? 9215] 9217 [? 9261], 9824, 9828, 9836, 9905, 10044, 10329, 10335, 10548).
Quod interiora ordine successivo influant in externa usque in extremum seu ultimum. et quod etiam ibi existant et subsistant (n. 634, 6239, 6465, 9216 [? 9215], 9217 [? 9216]).
Quod interiora existant et subsistant in ultimo in ordine simultaneo (de quo. n. 5897, 6451, 8603, 100099).
Quod inde omnia interiora contineantur in nexu a Primo per Ultimum (n. 9828).
Quod inde Primum et Ultimum” significent omnia et singula. ita totum (n. 10044, 10329, 10335).
Et quod inde in ultimis sit robur et potentia (n. 9836).$

CI n. 305 305. Sed quia homo hunc nexum cum caelo rupit, per id quod averterit interiora sua a caelo, et converterit illa ad mundum et semet, per amorem sui et mundi, et sic subtraxerit se ut non amplius serviret caelo pro basi et fundamento, ideo provisum est a Domino medium quod loco baseos et fundamenti esset caelo, et quoque pro conjunctione caeli cum homine; hoc medium est Verbum. Quomodo autem Verbum inservit pro tali medio, multis ostensum est in Arcanis Caelestibus; quae omnia in unum collata videantur in opusculo De Equo Albo, de quo in Apocalypsi; et quoque in Appendice ad Doctrinam Caelestem; ex quibus aliqua hic in notis sub linea afferuntur. {1}
@1 Quod Verbum in sensu litterae sit naturale (n. 8783). Ex causa quia naturale est ultimum in quod desinunt spiritualia et caelestia, quae sunt interiora, et super quo haec sicut domus super suo fundamento subsistunt (n. 9430, 9433, 9824, 10044, 10436).
Ut Verbum tale sit, quod ideo per meras correspondentias conscriptum sit (n. 1404, 1408, 1409, 1540, 1615 [? 1619], 1659, 1709, 1783, 8615, 10687).
Quod Verbum, qua tale in sensu litterae, sit continens sensus spiritualis et caelestis (n. 9407).
Et quod sit accommodatum tam hominibus quam angelis simul (n. 1769-1772, 1887, 2143, 2157, 2275, 2333, 2396 [? 2395], 2540, 2541, 2545, 2553, 7381, 8862, 10322).
Et quod sit uniens caeli et terrae (n. 2310, 2495, 9212, 9216, 9357, 9396, 10375).
Quod conjunctio Domini cum homine sit per Verbum medio sensu interno (n. 10375).
Quod per omnia et singula Verbi sit conjunctio, et quod inde Verbum sit mirabile prae omni scripto (n. 10632-10634).
Quod Dominus, postquam Verbum conscriptum est, loquatur per id cum hominibus (n. 10290).
Quod ecclesia, ubi Verbum et per id Dominus notus, ad illos qui extra ecclesiam ubi non Verbum et Dominus non notus, sit sicut cor et pulmo in homine, respective ad reliqua corporis, quae ex illis ut ex suae vitae fontibus vivunt (n. 637, 931, 2054, 2853).
Quod ecclesia universalis in terris sit coram Domino sicut unus Homo (n. 7395 [? 7396], 9276)
Inde est, nisi foret ecclesia ubi Verbum et per id Dominus notus,in hac tellure, periret hic genus humanum (n. 468, 637, 931. 4545, 10452).$

CI n. 306 306. Informatus sum e caelo, quod antiquissimis fuerit immediata revelatio, quoniam interiora eorum erant versa ad caelum, et quod inde conjunctio Domini cum humano genere tunc fuerit: post illorum autem tempora quod non talis immediata revelatio fuerit, sed mediata per correspondentias; omnis enim horum cultus Divinus constabat ex illis; unde ecclesiae illius temporis vocatae sunt ecclesiae repraesentativae; sciebant enim tunc quid correspondentia et quid repraesentatio, et quod omnia quae in terris sunt corresponderent spiritualibus quae in caelo et in ecclesia, seu, quod idem, repraesentarent illa; quare naturalia, quae erant externa cultus eorum, inserviebant illis pro mediis cogitandi spiritualiter, ita cum angelis. Postquam scientia correspondentiarum et repraesentationum oblitterata fuit, tunc Verbum conscriptum est, in quo omnes voces et sensus vocum correspondentiae sunt, continent sic sensum spiritualem seu internum, in quo sunt angeli; quare cum homo legit Verbum, et id percipit secundum sensum litterae seu externum, angeli id percipiunt secundum sensum internum seu spiritualem; omnis enim cogitatio angelorum est spiritualis, at cogitatio hominis est naturalis; cogitationes illae quidem diversae apparent, sed usque unum sunt quia correspondent. Inde est, quod postquam homo se removit a caelo, et rupit vinculum, a Domino provisum sit medium conjunctionis caeli cum homine per Verbum.

CI n. 307 307. Quomodo conjungitur caelum cum homine per Verbum, velim ex aliquibus locis inde illustrare. Describitur Nova Hierosolyma in Apocalypsi his verbis:

“Vidi caelum novum et terram novam, et prius caelum et prior terra abierat….: et vidi sanctam civitatem Hierosolymam …descendentem a Deo e caelo…..Civitas quadrangularis erat, ejus longitudo quanta latitudo; et “angelus” mensus est calamo civitatem ad stadiorum duodecim millia longitudo, latitudo et altitudo..aequales. Et mensus est murum ejus centum quadraginta quatuor cubitorum; mensura hominis quae est angeli:….erat structura muri ex jaspide; ipsa vero civitas aurum purum, et similis vitro puro: et fundamenta muri..omni lapide pretioso ornata Duodecim portae duodecim margaritae erant et platea civitatis aurum purum tanquam vitrum pellucidum” (cap. xxi. 1, 2, 16-18 [, 19, 21]).
Homo qui haec legit, non aliter illa intelligit quam secundum sensum litterae, nempe quod periturum sit caelum aspectabile cum terra, et novum caelum exstiturum, et quod super novam terram descensura sit sancta civitas Hierosolyma, et quod illa futura sit quoad omnes suas mensuras secundum descriptionem. Sed angeli qui apud hominem sunt, prorsus aliter illa intelligunt, nempe, singula spiritualiter quae homo naturaliter. [2] Per “novum caelum et novam terram” intelligunt novam ecclesiam; per “civitatem Hierosolymam descendentem a Deo e caelo,” intelligunt caelestem ejus doctrinam revelatam a Domino; per “longitudinem,” “latitudinem,” et “altitudinem” ejus, quae aequales, et duodecim millia stadiorum, intelligunt omnia bona et vera illius doctrinae in complexu; per “murum” ejus intelligunt vera tutantia illam per mensuram muri centum quadraginta quatuor cubitorum,” quae “mensura hominis, hoc est, angeli,” intelligunt omnia illa vera tutantia in complexu, et quale eorum; per “duodecim portas” ejus quae ex margaritis, intelligunt vera introducentia, “margaritae” etiam significant talia vera; per “fundamenta muri” quae ex lapidibus pretiosis, intelligunt cognitiones super quibus doctrina illa fundatur; per “aurum simile vitro puro,” ex quo civitas et ex quo platea ejus, intelligunt bonum amoris, ex quo pellucet doctrina cum suis veris. Ita percipiunt angeli omnia illa, proinde non sicut homo ideae hominis naturales ita transeunt in ideas spirituales apud angelos, praeter quod sciant aliquid de sensu litterae Verbi, ut de novo caelo et de nova terra, de nova civitate Hierosolyma, de muro ejus, de fundamentis muri, ac de mensuris. Usque tamen angelorum cogitationes, unum faciunt cum cogitationibus hominis, quia correspondent; unum faciunt paene sicut voces loquentis et intellectus earum apud audientem qui non attendit ad voces sed solum ad intellectum. [3] Inde patet, quomodo caelum conjungitur cum homine per Verbum. Sit adhuc exemplum ex Verbo,

“In die illo erit semita ab Aegypto ad Aschurem, et veniet Aschur in Aegyptum, et Aegyptus in Aschurem, et servient Aegyptii Aschuri: in die illo erit Israel tertius Aegypto et Aschuri, benedictio in medio terrae, cui benedicet Jehovah Zebaoth, dicendo, Benedictus populus meus Aegyptius, et opus manuum mearum Assyrius, et hereditas mea Israel” (Esai. cap. xix. 23-25).
Quomodo homo cogitat, et quomodo angeli, cum haec leguntur, constare potest ex sensu litterae Verbi, et ex sensu ejus interno: homo cogitat ex sensu litterae, quod Aegyptii et Assyrii ad Deum convertendi sint, et acceptandi, et quod unum facturi cum gente Israelitica: sed angeli cogitant secundum sensum internum de homine ecclesiae spiritualis, qui in eo sensu ibi describitur, cujus spirituale est Israel, naturale est Aegyptius, et rationale, quod medium, est Aschur. {1} Hic et ille sensus usque unum sunt, quia correspondent; quare cum angeli ita spiritualiter cogitant, et homo ita naturaliter, conjuncti sunt paene sicut anima et corpus; sensus etiam internus Verbi est ejus anima, et sensus litterae est ejus corpus. Tale est Verbum ubivis: inde patet, quod sit medium conjunctionis caeli cum homine, et quod sensus litterae ejus inserviat pro basi et fundamento.
@1 Quod “Aegyptus” et “Aegyptius” in Verbo significet naturale, et inde scientificum (n. 4967, 5079, 5080, 5095, 5460 [? 5160], 5799, 6015, 6147, 6252, 7353 [? 7355, 7357], 7648, 9340, 9319 [? 9391]).
Quod “Aschur significet rationale (n. 119, 1186).
Quod “Israel” significet spirituale (n. 5414, 5801, 5803, 5806, 5812, 5817, 5819, 5826 5833, 5879, 5951, 6426, 6637, 6868, 6868, 7035, 7062, 7198, 7201, 7215, 7223, 7956 [? 7957], 8234, 8805, 9340).$

CI n. 308 308. Est quoque conjunctio caeli per Verbum cum illis qui extra ecclesiam sunt, ubi non Verbum; nam ecclesia Domini est universalis, et apud omnes qui Divinum agnoscunt et in charitate vivunt; instruuntur etiam post obitum ab angelis, et recipiunt Divina vera;{1} de qua re infra in suo articulo, ubi de gentibus, videatur. Ecclesia universalis in terris est in conspectu Domini sicut unus Homo, prorsus sicut caelum (de quo supra, n. 59-72); at ecclesia ubi Verbum et per id Dominus notus, est sicut cor et sicut pulmo in illo homine; quod omnia viscera et membra totius corporis ex corde et pulmone per varias derivationes vitam trahant, notum est; ita quoque illud humanum genus, quod extra ecclesiam ubi Verbum est, vivit, et constituit illius hominis membra. Conjunctio caeli per Verbum cum illis qui distant, etiam comparari potest luci, quae e medio propagatur circumcirca; Divina lux est in Verbo, ac ibi Dominus cum caelo praesens, ex qua praesentia etiam distantes in luce sunt; aliter foret si non Verbum. Haec amplius elucidari possunt per illa quae supra de forma caeli secundum quam consociationes et communicationes ibi, ostensa sunt. Sed hoc arcanum comprehensibile est illis qui in spirituali luce sunt, non autem illis qui solum in naturali; nam illi qui in luce spirituali sunt, innumerabilia clare vident, quae illi qui solum in luce naturali sunt non vident, aut sicut unum obscurum vident.
@1 Quod ecclesia in specie sit ubi Verbum est, et per id Dominus notus, ita ubi Divina vera e caelo sunt revelata (n. 3857, 10761).
Quod ecclesia Domini sit apud omnes qui in universo terrarum orbe in bono vivunt secundum religiosum suum (n. 3263, 6637, 10765).
Quod omnes ubicunque sunt, qui in bono vivunt secundum religiosum suum, et agnoscunt Divinum, acceptentur a Domino (n. 2589-2604, 2861, 2863, 3263, 4190 4197, 6700, 9256).
Et praeterea omnes infantes, ubicunque nati (n. 2289-2309, 4792).$

CI n. 309 309. Nisi tale Verbum in hac tellure datum fuisset, homo hujus telluris separatus fuisset a caelo, et si separatus a caelo non amplius rationalis esset; rationale enim humanum existit ex influxu lucis caeli. Homo etiam hujus telluris talis est, ut non recipere possit revelationem immediatam, et per illam instrui de veris Divinis, sicut incolae aliarum tellurum, de quibus in peculiari opusculo actum est; est enim plus quam illi in mundanis, ita in externis, ac interna sunt quae revelationem recipiunt; si externa reciperent non intelligeretur verum. Quod homo hujus telluris talis sit, manifeste patet ex illis intra ecclesiam, qui tametsi sciunt ex Verbo de caelo, de inferno, de vita post mortem, usque illa corde negant; inter quos etiam sunt, qui eruditionis famam prae reliquis aucupaverunt, de quibus inde credendum esset, quod plus saperent quam alii.

CI n. 310 310. Cum angelis de Verbo aliquoties locutus sum, et dixi, quod id a quibusdam contemnatur propter stilum ejus simplicem; et quod prorsus non sciatur aliquid de sensu ejus interno, et inde non credatur quod tanta sapientia inibi recondita lateat. Angeli dixerunt, quod stilus Verbi, tametsi in sensu litterae apparet simplex, usque talis sit ut nusquam aliquid ei comparari queat quoad excellentiam, quoniam Divina sapientia non solum in omni sensu ibi, sed etiam in singula voce, latet; et quod illa sapientia eluceat in caelo voluerunt dicere quod sit lux caeli, quia est Divinum Verum; nam Divinum Verum in caelo lucet (videatur supra, n. 132). Dixerunt etiam, quod absque tali Verbo nulla foret lux caeli apud homines nostrae telluris, ita nec conjunctio caeli cum illis, nam quantum lux caeli adest apud hominem, tantum est conjunctio, et quoque tantum est ei revelatio Divini Veri per Verbum: quod homo non sciat quod conjunctio illa sit per sensum spiritualem Verbi correspondentem sensui ejus naturali, est causa, quia homo hujus telluris non scit aliquid de spirituali angelorum cogitatione et loquela, et quod sit diversa a naturali hominum cogitatione et loquela; et nisi id sciat quod prorsus non scire possit quid sensus internus, et inde quod per illum talis conjunctio dari possit. Dixerunt etiam, si homo sciret quod talis sensus sit, et ex aliqua ejus scientia cogitaret cum legit Verbum, quod veniret in sapientiam interiorem, et plus adhuc conjungeretur caelo, quoniam per id in ideas similes angelicis intraret.

CI n. 311 311. [XXXV.] QUOD CAELUM ET INFERNUM SINT EX HUMANO GENERE.
In Christiano orbe prorsus nescitur, quod caelum et infernum sint ex humano genere: creditur enim, quod angeli fuerint a principio creati, et quod inde caelum; ac quod Diabolus seu Satanas fuerit lucis angelus; sed quia rebellis factus, cum turba sua dejectus sit, et quod inde infernum. Quod talis fides in Christiano orbe sit, mirantur angeli quam maxime; et adhuc magis quod prorsus nihil sciant de caelo, cum tamen id est primarium doctrinae in ecclesia: et quia talis ignorantia regnat, corde gavisi sunt, quod placuerit Domino nunc revelare illis plura de caelo et quoque de inferno, et per id, quantum possibile est, discutere tenebras, quae indies increscunt, quia ecclesia ad suum finem pervenit. [2] Quare volunt, ut ex ore illorum asseverem, quod in universo caelo non sit unus angelus qui a principio creatus est, nec in inferno aliquis diabolus qui creatus lucis angelus et dejectus, sed quod omnes tam in caelo quam in inferno sint ex humano genere, in caelo illi qui in mundo in caelesti amore et fide vixerunt, in inferno qui in infernali amore et fide; et quod infernum in toto complexu sit quod vocatur Diabolus et Satanas; illud infernum quod a tergo est, ubi sunt qui vocantur mali genii, Diabolus, et illud infernum quod anterius est, ubi sunt qui vocantur mali spiritus, Satanas.{1} [3] Quale unum infernum, et quale alterum, in sequentibus dicetur. Quod Christianus orbis talem fidem de illis in caelo et de illis in inferno ceperit, dicebant quod sit ex aliquibus locis in Verbo non intellectis aliter quam secundum sensum litterae, et non illustratis et explicatis per genuinam doctrinam ex Verbo; cum tamen sensus litterae Verbi, nisi genuina doctrina praeluceat, distrahit mentes in varia; unde ignorantiae, haereses, et errores.{2}
@1 Quod inferna simul sumpta, seu infernales simul sumpti, dicantur Diabolus et Satanas (n. 694).
Quod qui diaboli fuerunt in mundo, diaboli fiant post mortem (n. 968).$
@2 Quod doctrina ecclesiae erit ex Verbo (n. 3464, 5402, 6832 [? 6822], 10763, 10765 [? 10764]).
Quod Verbum absque doctrina non intelligatur (n. 9021[? 9025] 9409, 9424, 9430, 10324, 10431, 10582).
Quod vera doctrina sit lucerna illis qui legunt Verbum (n. 10401 [? 10400]).
Quod genuina doctrina erit ab illis qui in illustratione sunt a Domino (n. 2510, 2516, 2519, 9424, 10105).
Quod qui in sensu litterae absque doctrina sunt, in nullum intellectum veniant de veris Divinis (n. 9409, 9410, 10582). Et quod in plures errores ferantur (n. 10431).
Differentia inter illos docent et discunt ex doctrina ecclesiae quae ex Verbo, et inter illos qui ex solo sensu litterae Verbi, qualis (n.9025).$

CI n. 312 312. Quod homo ecclesiae ita credat, etiam est causa quia credit quod nullus homo in caelum aut in infernum prius veniat quam tempore ultimi judicii, de quo illam opinionem cepit, quod interitura sint tunc omnia quae coram oculis, et quod nova exstitura, et quod anima tunc reditura sit in suum corpus, ex qua conjunctione homo iterum vivet homo: haec fides involvit alteram de angelis quod sint a principio creati, nam non credi potest quod caelum et infernum sint ex humano genere, quum creditur quod nullus homo illuc prius veniat quam in fine mundi. [2] Sed ut evincatur homo quod non ita sit, datum est mihi consortium habere cum angelis, et quoque loqui cum illis qui in inferno sunt, et hoc nunc per plures annos, quandoque continue a mane usque ad vesperam, et sic informari de caelo et de inferno et hoc ob causam, ne homo ecclesiae ulterius permaneat in sua erronea fide de resurrectione tempore judicii, ac de animae statu interea, tum de angelis et de diabolo: quae fides quia est fides falsi, involvit tenebras; et apud eos qui ex propria intelligentia de illis cogitant, infert dubitationem et tandem negationem dicunt enim corde, “Quomodo potest tantum caelum cum tot sideribus, et cum sole et luna destrui et dissipari? et quomodo possunt stellae e caelo tunc cadere in terram, quae tamen majores terra sunt? et quo modo possunt corpora a vermibus exesa, putredine consumpta, et in omnes ventos dissipata, recolligi ad animam suam? ubinam interea anima, et qualis illa cum absque sensu qui ei fuit in corpore?” praeter plura similia; [3] quae quia incomprehensibilia non cadunt in fidem, et apud plures destruunt fidem de animae vita post mortem, deque caelo et inferno, et cum illis reliqua quae fidei ecclesiae sunt. Quod destruxerint, patet ex illis qui dicunt, “Quis ex caelo ad nos venit et narravit quod sit? quid infernum? num sit? quid hoc quod homo cruciabitur igne in aeternum? quid dies judicii? annon per saecula frustra exspectatus est?” praeter plura quae negationis omnium sunt. [4] Ne itaque illi, qui talia cogitant, ut solent plures qui ex mundanis, quae sapiunt, eruditi et docti audiunt, amplius perturbent et seducant simplices fide et corde, ac inducant infernales tenebras de Deo, de caelo, de vita aeterna, ac de ceteris quae ex illis pendent, aperta sunt interiora quae spiritus mei sunt a Domino, et sic loqui datum est cum omnibus quos usquam notos habui in vita corporis, postquam defuncti sunt; cum quibusdam per dies, cum quibusdam per menses, et cum quibusdam per annum; et quoque cum aliis tam multis ut parum dicerem si centum millia, ex quibus plures fuerunt in caelis, et plures in infernis. Locutus etiam sum cum quibusdam post biduum ab obitu, et narravi quod nunc funeralia et exsequiae eorum parentur ut sepeliantur; ad quae dixerunt, quod bene faciant ut rejiciant id quod illis pro corpore et ejus functionibus inserviverat in mundo; ac voluerunt ut dicerem quod non mortui sint, sed quod vivant aeque homines nunc sicut prius; et quod transmigraverint modo ab uno mundo in alterum; et quod non sciant quod aliquid perdiderint, quoniam in corpore et hujus sensualibus sunt ut prius, et quoque in intellectu et in voluntate ut prius, et quod similes illis cogitationes et affectiones, similes sensationes, et similia desideria, qualia in mundo. [5] Plerique ex recens mortuis, cum se viderunt vivere homines sicut prius, ac in simili statu, (nam post mortem primum cuivis status vitae est, qualis ei fuerat in mundo, sed ille successive apud eum mutatur vel in caelum vel in infernum,) novo gaudio affecti sunt quod vivant, et dixerunt quod hoc non crediderint: sed valde mirati, quod in tali ignorantia et caecitate de statu suae vitae post mortem fuerint; et magis, quod in tali sit homo ecclesiae, qui tamen prae omnibus in universo terrarum orbe in luce de illis potest esse.{1} Causam illius caecitatis et ignorantiae tunc primum videbant, quae est, quod externa, quae sunt mundana et corporea, occupaverint et impleverint mentes eorum, in tantum ut non elevari possent in lucem caeli, ac intueri res ecclesiae ultra doctrinalia ex corporeis enim et mundanis, cum tantum amantur quantum hodie, influunt merae tenebrae, cum ulterius vadunt.
@1 Quod hodie in Christianismo pauci credant quod homo post mortem statim resurgat (Praef. ad cap. xvi. Genes., et n. 4622, 10758); sed quod tempore ultimi judicii, cum orbis aspectabilis periturus est (n. 10594 [? 10595]).
Causa quod ita credatur (n. 10594 [? 10595], 10758). Quod usque homo statim post mortem resurgat, et quod tunc sit homo quoad omnia et singula (n. 4527, 5006, 5078, 8939, 8991, 10594, 10758).
Quod anima quae vivit post mortem, sit spiritus hominis, qui in homine est ipse homo, et quoque in altera vita in perfecta forma humana (n. 322, 1880, 1881, 3633, 4622, 4735, 5883, 6054, 6605, 6626, 7021, 10594): ab experientia (n. 4527, 5006, 8939): ex Verbo (n. 10597) explicatur quid intelligitur per quod mortui visi in sancta urbe, Matth. xxvii. 53 (n. 9229).
Quomodo homo resuscitatur a mortuis, ab experientia (n. 168-189).
De statu ejus post resuscitationem n. 317-319, 2119, 5079, 105 falsae opiniones de anima et ejus resurrectione (n. 444, 445, 4527, 4622, 4558).$

CI n. 313 313. Permulti ex eruditis e Christiano orbe obstupescunt, cum se post obitum vident in corpore, in vestibus, inque domibus, sicut in mundo; et cum revocantur in memoriam quae cogitaverunt de vita post mortem, de anima, de spiritibus, et de caelo et inferno, pudore afficiuntur, et dicunt se fatue cogitavisse, ac simplices fide multo sapientius quam illi. Explorati sunt eruditi, qui confirmaverunt se in talibus, et qui omnia naturae adscripserunt; et compertum est, quod interiora eorum prorsus clausa sint, et exteriora aperta, sic ut non spectaverint ad caelum, sed ad mundum, proinde etiam ad infernum; nam quantum interiora aperta sunt, tantum spectat homo ad caelum quantum autem interiora clausa sunt et exteriora aperta, tantum spectat ad infernum: interiora enim hominis ad receptionem omnium caeli formata sunt, et exteriora ad receptionem omnium mundi, et qui recipiunt mundum et non simul caelum, recipiunt infernum.{1}
@1 Quod in homine conjunctus sit mundus spiritualis et mundus naturalis (n. 6057).
Quod internum hominis sit ad imaginem caeli formatum, externum autem ad imaginem mundi (n. 3628, 4523, 4524, 6057, 6314 [? 6013], [9279,] 9706, 10156, 10472).$

CI n. 314 314. Quod caelum sit ex humano genere, constare etiam potest ex eo, quod mentes angelicae et mentes humanae similes sint; utraeque gaudent facultate intelligendi, percipiendi et volendi; utraeque ad recipiendum caelum formatae sunt; nam mens humana aeque sapit ac mens angelica; sed quod non tantum sapiat in mundo, est quia in corpore terrestri est, et in eo mens ejus spiritualis cogitat naturaliter; aliter vero cum soluta est a vinculo cum illo corpore, tunc non amplius naturaliter sed spiritualiter cogitat, et cum spiritualiter, tunc incomprehensibilia et ineffabilia naturali homini cogitat, ita sicut angelus sapit: ex quibus constare potest, quod internum hominis, quod vocatur ejus spiritus, sit in essentia sua angelus (videatur supra, n. 57);{1} qui cum solutus est a terrestri corpore aeque est in forma humana ac angelus; (quod angelus sit in perfecta forma humana, videatur supra, n. 73-77 ) cum autem internum hominis non apertum est supra, sed modo infra, tunc usque illud post solutionem a corpore est in forma humana, sed dira et diabolica; nam non spectare potest sursum ad caelum, sed modo deorsum ad infernum.
@1 Quod totidem gradus vitae in homine sint, quot caeli, et quod aperiantur post mortem secundum ejus vitam (n. 3747. 9594). Quod caelum sit in homine (n. 3884).
Quod homines qui amoris et charitatis vitam vivunt, in se habeant sapientiam angelicam, sed tunc absconditam; et quod in illam veniant post mortem (n. 2494).
Quod homo in Verbo dicatur angelus, qui recipit bonum amoris et fidei a Domino (n. 10528).$

CI n. 315 315. Qui de ordine Divino instructus est, etiam intelligere potest quod homo creatus sit ut fiat angelus, quia in illo est ultimum ordinis (n. 304), in quo formari potest id quod caelestis et angelicae sapientiae est, et quod potest redintegrari et multiplicari. Divinus ordo nusquam subsistit in medio, et ibi absque ultimo format aliquid, non enim est in suo pleno et perfecto; sed vadit ad ultimum; (I [no. 304]) at cum est in suo ultimo, tunc format, et quoque per media ibi collata se redintegrat et producit ulterius, quod fit per procreationes quapropter ibi est seminarium caeli.

CI n. 316 316. Quod Dominus non modo quoad spiritum, sed etiam quoad corpus resurrexerit, est quia Dominus totum Humanum suum, cum fuit in mundo, glorificavit, hoc est, Divinum fecit anima enim, quae Ipsi a Patre, ex se Ipsum Divinum fuit, et corpus factum est similitudo animae, hoc est, Patris, ita quoque Divinum; inde est, quod Ipse secus ac ullus homo, quoad utrumque resurrexerit: {1} quod etiam manifestavit discipulis, qui credebant videre spiritum cum Ipsum, dicendo,
“Videte manus meas et pedes meos, quod Ipse ego sim; palpate Me et videte, nam spiritus carnem et ossa non habet, sicut Me videtis habere (Luc. xxiv. 36-38[, 39]);
per quae indicavit, quod non modo sit homo quoad spiritum, sed etiam quoad corpus.
@1 Quod homo resurgat tantum quoad spiritum (n. 10593, 10594).
Quod solus Dominus etiam quoad corpus resurrexerit (n. 1729, 2083, 5078, 10825).$

CI n. 317 317. Ut sciatur quod homo post mortem vivat, et secundum vitam suam in mundo veniat vel in caelum, vel in infernum, manifestata mihi sunt plura de statu hominis post mortem; de quibus in sequentibus, ubi de mundo spirituum, ordine agetur.

CI n. 318 318. [XXXVI.] DE GENTIBUS SEU POPULIS EXTRA ECCLESIAM IN CAELO.
Communis opinio est, quod illi qui extra ecclesiam nati sunt, qui Gentes seu Gentiles vocantur, non possint salvari, ex causa quia non habent Verbum, ac ita ignorant Dominum, et absque Domino nulla salus: sed usque ex illo solo sciri potest, quod illi quoque salventur, quia Domini misericordia est universalis, hoc est, erga singulos quod illi aeque nascantur homines sicut qui intra ecclesiam, qui pauci sunt respective; quodque eorum culpa non sit quod ignorent Dominum. Quisque, qui ex aliqua ratione illustrata cogitat, videre potest, quod nullus homo ad infernum natus sit est enim Dominus ipse Amor, et Amor Ipsius est velle salvare omnes: quare etiam providit, ut omnibus religio sit, ac per illam agnitio Divini, ac vita interior nam vivere secundum religiosum est interius vivere spectat enim tunc Divinum, et quantum hoc spectat tantum non spectat mundum, sed removet se a mundo, ita a vita mundi, quae est vita exterior.{1}
@1 Quod gentes aeque salventur ac Christiani (n. 932, 1032, 1059, 2284, 2589, 2590, 3778, 4190, 4197).
De sorte gentium et populorum extra ecclesiam in altera vita (n. 2589-2604).
Quod ecclesia in specie sit ubi Verbum et per id Dominus notus (n. 3857, 10761).
At usque quod non ideo ab ecclesia sint, qui nati ubi Verbum est et Dominus notus, sed qui vivunt vitam charitatis et fidei (n. 6637, 10143, 10153, 10578, 10645, 10829).
Quod ecclesia Domini sit apud omnes in universo orbe qui in bono vivunt secundum religiosum suum, et agnoscunt Divinum, et quod acceptentur a Domino, et in caelum veniant (n. 2589-2604, 2861, 2863, 3263, 4190, 4197, 6700, 9256).$

CI n. 319 319. Quod Gentiles aeque salventur ac Christiani, scire possunt qui sciunt quid facit caelum apud hominem, nam caelum est in homine, et qui caelum in se habent in caelum veniunt. Caelum in homine est agnoscere Divinum, et duci a Divino; primum et primarium omnis religionis est agnoscere Divinum; religio quae non agnoscit Divinum non est religio; et praecepta omnis religionis spectant cultum, ita quomodo Divinum colendum est, ut Ipsi acceptus sit; et hoc cum animo ejus insidet, ita quantum hoc vult, aut quantum hoc amat, tantum ducitur a Domino. Notum est, quod Gentiles moralem vitam vivant aeque ac Christiani, et plures illorum meliorem quam Christiani. Moralis vita vivitur vel propter Divinum, vel propter homines in mundo; moralis vita quae vivitur propter Divinum, est spiritualis vita; utraque in externa forma similis apparet, sed in interna est prorsus dissimilis; una salvat hominem, altera non salvat; nam qui vivit moralem vitam propter Divinum, is ducitur a Divino, at qui vivit moralem vitam propter homines in mundo, is ducitur a semet. [2] Sed illustretur hoc per exemplum: qui non malefacit proximo ex causa quia est contra religionem, ita contra Divinum, is ex spirituali origine abstinet a malefaciendo; at qui non malefacit alteri ex causa solum propter timorem legis, jacturae famae, honoris aut lucri, ita propter se et mundum, is ex origine naturali abstinet a malefaciendo, et is ducitur a semet; hujus vita est naturalis, illius autem spiritualis: homo, cujus vita moralis est spiritualis, caelum in se habet, at cujus vita moralis est solum naturalis, caelum in se non habet; causa est, quia caelum a superiore influit, et aperit interiora ejus, et per interiora influit in exteriora; mundus autem ab inferiori influit, et aperit exteriora, sed non interiora; nam influxus non datur e mundo naturali in spiritualem, sed e mundo spirituali in naturalem; quapropter si non caelum recipitur simul, clauduntur interiora. Ex his videri potest, quinam caelum in se recipiunt, et quinam non recipiunt. [3] Sed caelum in uno non simile est quale in altero; differt in unoquovis secundum affectionem boni et inde veri: qui in affectione boni sunt propter Divinum, illi amant Divinum Verum, nam bonum et verum se mutuo amant, et volunt conjungi;{1} quapropter Gentes, quamvis non in genuinis veris in mundo sunt, usque tamen ex amore recipiunt illa in altera vita.
@1 Quod inter bonum et verum sit instar conjugii (n. 1094 [? 1904], 2173. 2503 [? 2508]).
Quod bonum et verum in perpetuo conatu conjunctionis sint et quod bonum desideret verum et ejus conjunctionem (n. 9205, 9207. 9495).
Quomodo fit conjunctio boni et veri, et apud quos (n. 3834, 3843, 4096, 4097, 4301, 4345, 4353, 4364, 4368, 5365, 7623-7627, 9258).$

CI n. 320 320. Erat quidam spiritus ex Gentilibus, qui in bono charitatis secundum suum religiosum in mundo vixerat; is cum Christianos spiritus audivit ratiocinantes de credendis, (spiritus inter se multo plenius et acutius ratiocinantur quam homines, imprimis de bonis et veris,) ille miratus quod ita disceptarent, dixit se non illa velle audire, nam ratiocinabantur ex apparentiis et fallaciis; instruens eos ita, “Si sum bonus, quae vera sunt ex ipso bono possum scire, et quae non scio possum recipere.”

CI n. 321 321. Multis instructus sum, quod Gentiles, qui moratam egerunt vitam: ac in obedientia et subordinatione, inque charitate mutua secundum suum religiosum vixerunt, et inde aliquid conscientiae receperunt, in altera vita accepti sint, ac ibi cum sollicita cura ab angelis instruantur in bonis et veris fidei et quod illi, cum instruuntur, modeste, intelligenter, et sapienter se gerant, et facile vera recipiant et illis imbuantur; nulla etiam principia falsi contra vera fidei sibi formarunt, quae discutienda, minus scandala contra Dominum, sicut plures Christiani, qui non aliam ideam de Ipso quam sicut de vulgari homine fovent; aliter Gentiles, qui cum audiunt, quod Deus Homo factus sit, ac ita Se manifestaverit in mundo, illico agnoscunt, et Dominum adorant dicentes quod Deus omnino Se manifestaverit, quia Deus caeli et terrae est, et quia humanum genus est Ipsius.{1} Divina veritas est, quod absque Domino nulla salus sit; sed hoc intelligendum est ita, quod nulla salus sit quam a Domino. Sunt in universo plures tellures, et omnes plenae incolis; vix ibi ulli sciunt, quod Dominus assumpserit Humanum in nostra tellure; sed usque quia Divinum sub humana forma adorant, a Domino acceptantur et ducuntur; de qua re videatur in opusculo De telluribus in Universo.
@1 Discrimen inter bonum in quo sunt Gentes, et in quo sunt Christiani (n. 4189, 4197).
De veris apud Gentes (n. 3263, 3778, 4190).
Quod interiora non ita claudi possint apud Gentes, ut apud Christianos (n. 9256).
Quod nec tanta nubes dari queat apud Gentes qui secundum religiosum suum in mutua charitate vivunt, quam apud Christianos qui in nulla charitate vivunt, causae (n. 1059, 9256).
Quod Gentes non possint profanare sancta ecclesiae prout Christiani, quia non sciunt illa (n. 1327, 1328, 2051).
Quod timeant Christianos propter vitam (n. 2596, 2597). Quod illi qui bene secundum religiosum suum vixerunt, instruantur ab angelis, et facile recipiant vera fidei, et agnoscant Dominum (n. 2049, 2595, 2598, 2600, 2601, 2603, 2661 [? 2861], 2863, 3263).$

CI n. 322 322. Sunt inter Gentiles, sicut inter Christianos, sapientes et simplices. Ut instruerer quales sunt, cum illis et his datum est loqui, quandoque per horas et dies. Sed qui sapientes sunt, hodie non dantur sicut antiquis temporibus, imprimis in Antiqua Ecclesia, quae per multum orbis Asiatici diffusa fuit, e qua religio emanavit ad plures Gentes. Ut scirem quales fuerunt, cum quibusdam in familiari sermone esse datum est. Fuit apud me {1}quidam, qui olim inter sapientiores fuit, et quoque inde notus in orbe erudito; cum quo de variis locutus sum; credere dabatur quod esset Cicero. Et quia novi quod sapiens fuerit, sermo fuit cum illo de sapientia, de intelligentia, de ordine, de Verbo, et demum de Domino. [2] De sapientia dixit, quod non alia sapientia detur, quam quae est vitae, et quod de alia re sapientia praedicari nequeat: de intelligentia, quod illa sit inde: de ordine, quod ordo sit a Supremo Deo, et quod vivere in illo ordine sit sapiens et intelligens esse; quod Verbum attinet, cum praelegerem illi aliquid ex Propheticis, delectatus est quam maxime, praecipue ex eo, quod singula nomina, et singulae voces, significarent interiora, miratus valde quod eruditi hodie non delectentur tali studio. Percepi manifeste, quod interiora ejus cogitationis seu mentis aperta essent. Dixit quod non adesse posset, quia sanctius perciperet quam ut posset sustinere, ita enim interius afficiebatur. [3]Tandem fuit sermo cum illo de Domino, quod natus sit Homo, sed conceptus a Deo, et quod exuerit humanum maternum ac induerit Humanum Divinum, et quod Ille sit qui universum regit. Ad haec respondit quod plura sciat de Domino, et appercepit suo modo quod non aliter fieri potuisset, si salvaretur genus humanum. Interea quidam Christiani mali infundebant varia scandala; sed illa non curabat, dicens quod non mirum sit, quia imbuerunt in vita corporis de illis non talia, sicut decet, et quod antequam talia discussa fuerint, non admittere possent illa quae confirmant, sicut ii qui ignorant.
@1 quidam pro “quidem”$

CI n. 323 323. Loqui etiam datum est cum aliis, qui antiquis temporibus vixerant, et qui tunc inter sapientiores fuerunt. Visi primum antrorsum ad distantiam, ac ibi potuerunt appercipere interiora cogitationum mearum, ita multa plene ex una idea cogitationis potuerunt scire integram seriem, et illam delectabilibus sapientiae cum repraesentationibus amoenis implere. Inde perceptum est, quod inter sapientiores essent, et dictum est, quod essent ab antiquis. Ac ita propius accesserunt: cumque tunc praelegerem illis aliquid ex Verbo, summopere delectati sunt; ipsam delectationem et jucunditatem eorum percipiebam, quae maxime inde erat, quod omnia et singula quae audiebant ex Verbo, caelestium ac spiritualium repraesentativa et significativa essent. Dicebant, quod suo tempore, cum in mundo vixerunt, modus eorum cogitandi et loquendi, tum quoque scribendi, talis fuerit, et quod hoc sapientiae eorum studium.

CI n. 324 324. Quod autem Gentiles, qui hodie sunt, concernit, illi non ita sapientes sunt, sed plerique simplices corde. At usque recipiunt sapientiam in altera vita ii ex illis, qui in charitate mutua vixerunt de quibus unum alterumve exemplum licet afferre. Cum legi cap. xvii. et xviii. Judicum, de Micha, quod Danis filii abstulerint ejus sculptile, theraphim, et Levitam, tunc erat spiritus ex gentilibus, qui in vita corporis sui adoraverat sculptile. Cum attente audiret quid factum Michae, et in quo dolore fuit propter sculptile suum, quod abstulerunt Danitae, etiam illum superveniebat et afficiebat dolor, usque adeo ut vix sciret prae interiore dolore quid cogitaret; qui dolor perceptus est, et simul percepta innocentia in singulis ejus affectionibus. Christiani etiam spiritus aderant, et observabant, et mirati sunt, quod sculptilis adorator tanta misericordiae et innocentiae affectione moveretur. Postea boni spiritus cum eo locuti sunt, dicentes, quod sculptile non esset adorandum, et quod hoc intelligere posset quia homo; sed quod cogitare debeat extra sculptile de Deo Creatore et Gubernatore universi caeli et universae terrae, et quod ille Deus esset Dominus. Cum haec dicebantur, percipere dabatur ejus adorationis affectum interiorem, qui mecum communicabatur, multo sanctiorem quam apud Christianos. Ex quo constare potest, quod Gentiles facilius in caelum veniant, quam Christiani hodie, secundum Domini verba apud Lucam:
“Tunc venient ab oriente et occidente, et a septentrione et meridie, et discumbent in regno Dei: et ecce sunt ultimi qui erunt primi, et sunt primi qui erunt ultimi” (xiii. 29, 30);
nam in statu in quo ille erat, potuit imbui omnibus fidei, et illa cum interiore affectione recipere apud eum erat misericordia quae amoris, et in ejus ignorantia erat innocentia; quae cum adsunt, omnia fidei sicut sponte recipiuntur, et hoc cum gaudio. Receptus dein est inter angelos.

CI n. 325 325. Unus chorus ad distantiam auditus fuit quodam mane; ex chori repraesentationibus cognoscere datum est, quod essent Chinenses; sistebant enim speciem hirci lanati, tum placentam ex miliis, et cochleare {1}ebenum, ut et ideam urbis natatilis. Desiderabant propius ad me venire, et cum se applicarent, dicebant quod soli apud me esse vellent, ut sua cogitata aperirent. Sed dicebatur eis, quod soli non essent, et quod alii qui indignantur quod soli esse vellent, cum tamen hospites. Indignatione eorum percepta, in cogitationem lapsi sunt, {2}num praevaricati sint contra proximum, et num quicquam sibi vindicaverint quod aliorum esset; (cogitationes in altera vita omnes communicantur;) commotionem animi eorum percipere datum est; erat agnitionis quod forte illos laeserint, tum pudoris inde, et una aliarum affectionum probarum; inde quod charitate essent praediti, cognoscebatur. Mox locutus sum cum illis, tandem etiam de Domino: cum Ipsum nominarem Christum, repugnantia quaedam apud eos percepta est; sed causa detegebatur, quod traxerint id e mundo, ex eo quod noverint Christianos pejus vivere quam illi, et in nulla charitate; at cum Dominum simpliciter nominarem, tunc interius commoti sunt. Instruebantur dein ab angelis, quod Christiana doctrina prae omni alia in universo orbe amorem et charitatem praescribat, sed quod pauci sint qui secundum illam vivunt. Sunt Gentiles, qui, cum vixerunt in mundo, ex conversatione et fama cognoverunt quod Christiani malam vitam agant, ut in adulteriis, in odiis, in rixis, in ebrietate, et similibus, quae illi horruerunt, quia talia contra eorum religiosa. Illi in altera vita aliis timidiores sunt recipiendi vera fidei. Sed instruuntur ab angelis, quod doctrina Christiana, ac ipsa fides, prorsus aliud doceat; at quod illi minus quam Gentiles secundum doctrinalia vivant quae cum appercipiunt, vera fidei recipiunt, et Dominum adorant, sed serius.
@1 “ebenum:”–sic editio princeps. Ab editore legeretur eburneum. Ebenum saepissime pro eburneum ab auctore scribebatur.$
@2 num pro “nam” (vide A.C., n. 2596.)$

CI n. 326 326. Commune est, quod Gentiles, qui adorarunt aliquem deum sub imagine aut statua, vel aliquod sculptile, dum in alteram vitam veniunt, introducantur ad quosdam, qui loco eorum deorum seu idolorum sunt, ex causa ut phantasias suas exuant; apud quos cum per aliquot dies fuerunt, inde auferuntur. Qui adorarunt homines, etiam quandoque ad eos, vel ad alios qui loco eorum, introducuntur; sicut plures ex Judaeis ad Abrahamum, Jacobum, Mosen, Davidem; sed cum appercipiunt quod tale humanum iis sit sicut aliis, et quod nihil opis ferre possint, pudefiunt; et ad sua loca secundum vitam feruntur Inter Gentes in caelo maxime diliguntur Africani; hi enim facilius reliquis recipiunt bona et vera caeli: volunt imprimis dici obedientes, non vero fideles. Dicunt, quod Christiani, quia fidei doctrinam habent, possint fideles nominari; ii vero [non] nisi illam recipiant, aut, ut dicunt, recipere possint.

CI n. 327 327. Locutus sum cum quibusdam, qui in Ecclesia Antiqua fuerunt, (Ecclesia Antiqua dicitur, quae fuit post diluvium, tunc per plura regna extensa, nempe per Assyriam, Mesopotamiam, Syriam, Aethiopiam, Arabiam, Libyam, Aegyptum, Philisthaeam usque ad Tyrum et Zidonem, per terram Canaanem eis et trans Jordanem, {1} et qui tunc noverunt de Domino quod venturus, ac imbuti bonis fidei, at usque desciverunt, et facti idololatrae. Erant antrorsum versus sinistrum, in loco tenebricoso, et in statu miserabili. Loquela eorum fuit sicut tibialis, unius toni, paene absque cogitationis rationali. Dicebant quod ibi fuerint per plura saecula, et quod inde quandoque eximantur, ut inserviant aliis pro aliquibus usibus, qui viles sunt. Ex illis cogitare datum est de pluribus Christianis, qui non exterius idololatrae sunt, sed interius, sunt enim cultores sui et mundi, ac corde negant Dominum, qualis sors illos in altera vita maneat.
@1 Quod Prima et Antiquissima Ecclesia in hac tellure fuerit, quae describitur in primis capitibus Geneseos et quod illa ecclesia fuerit caelestis, omnium praecipua (n. 607, 895, 920, 1121-1124, 2896, 4493, 8891, 9942, 10545).
Quales illi sunt in caelo (n. 1114-1115).
Quod variae ecclesiae post diluvium fuerint, quae Ecclesiae Antiquae vocantur, de quibus (n. 1125-1127, 1327, 10355). Quales fuerunt homines Antiquae Ecclesiae (n. 609 [? 607], 895).
Quod Ecclesiae Antiquae fuerint ecclesiae repraesentativae (n. 519, 521, 2896.)
Quod apud Antiquam Ecclesiam fuerit Verbum, sed quod id deperditum sit (n. 2897).
Qualis Antiqua Ecclesia cum coepit declinare (n. 1128). Discrimen inter Antiquissimam Ecclesiam et Antiquam (n. 597, 607, 640, 641, 765, 784, 895, 4493).
Quod statuta, judicia, leges, quae mandata sunt in Ecclesia Judaica, fuerint quoad partem similia illis quae fuerunt in Antiqua Ecclesia (n. 4288, 4449, 10149).
Quod Dominus fuerit Deus Antiquissimae Ecclesiae, et quoque Antiquae, et quod vocatus Jehovah (n. 1343, 6846).$

CI n. 328 328. Quod ecclesia Domini sit per universum terrarum orbem sparsa, ita universalis, et quod in illa sint omnes qui in bono charitatis secundum religiosum suum vixerunt, et quod ecclesia, ubi Verbum et per id Dominus notus, sit ad illos qui extra ecclesiam, sicut cor et pulmo in homine, ex quibus omnia viscera et membra corporis varie secundum formas, situs et conjunctiones, vivunt, supra (n.308) videatur.

CI n. 329 329. [XXXVII.] DE INFANTIBUS IN CAELO.
Quorundam fides est, quod modo infantes qui intra ecclesiam nati sunt, in caelum veniant, non autem qui extra ecclesiam: causam dicunt, quod infantes intra ecclesiam baptizati sint, et per baptismum initiati in fidem ecclesiae. Sed illi non sciunt, quod nulli per baptismum sit caelum, nec fides; est enim baptismus modo in signum et memoriale quod homo regenerandus sit, et quod regenerari possit qui intra ecclesiam natus est, quoniam ibi est Verbum, ubi Divina vera, per quae regeneratio, et ibi est Dominus notus a quo regeneratio.{1} Sciant itaque, quod unusquisque infans, ubicunque natus est, sive intra ecclesiam sive extra illam, sive a parentibus piis sive ab impiis, cum moritur, recipiatur a Domino, et in caelo educetur, ac secundum Divinum ordinem doceatur et imbuatur affectionibus boni, et per illas cognitionibus veri et dein, sicut perficitur intelligentia et sapientia, introducatur in caelum, et fiat angelus. Unusquisque potest scire, qui ex ratione cogitat, quod nullus natus sit ad infernum, sed omnes ad caelum; et quod ipse homo sit in culpa, quod in infernum veniat, at quod infantes in nulla adhuc culpa possint esse.
@1 Quod Baptismus significet regenerationem a Domino per vera fidei ex Verbo (n. 4255, 5120, 9089, [? 9088], 10239, 10386-10388, 10392).
Quod Baptismus sit signum, quod homo sit ab ecclesia ubi agnoscitur Dominus a quo regeneratio, et ubi est Verbum ex quo vera fidei per quae regeneratio (n. 10386-10388).
Quod Baptismus non det fidem nec salutem, sed quod testetur quod recepturi, qui regenerantur (n. 10391).$

CI n. 330 330. Infantes qui moriuntur, aeque infantes sunt in altera vita; similis illis infantilis animus, similis innocentia in ignorantia, et similis teneritudo omnium solum in inchoamentis sunt ut possint fieri angeli, nam infantes non sunt angeli sed fiunt angeli. Unusquisque enim, qui e mundo excedit, in simili statu suae vitae est, infans in statu infantis, puer in statu pueri, adolescens, vir, senex, in statu adolescentis, viri et senis, verum status cujusvis postea mutatur infantum autem status excedit statum reliquorum in eo, quod in innocentia sint, et quod nondum eis irradicatum sit malum ex actuali vita ac innocentia talis est, ut ei implantari possint omnia caeli, nam innocentia est receptaculum veri fidei et boni amoris.

CI n. 331 331. Status infantum in altera vita multum praestat statu infantum in mundo, nam non induti sunt corpore terrestri, sed simili quo angeli. Corpus terrestre in se grave est, non recipit ab interiori seu spirituali mundo primas sensationes et primos motus, sed ab exteriori seu naturali mundo quare infantes in mundo discent {1}gradi, gestus agere, et loqui; immo aperientur illis sensus, ut visus et auditus, per usum: aliter infantes in altera vita illi quia spiritus sunt, agunt statim secundum interiora sua, gradiuntur absque usu, loquuntur etiam, sed primum ex communibus affectionibus nondum ita distinctis in ideas cogitationum, ast brevi in has quoque initiantur, et hoc quia exteriora eorum sunt homogenea interioribus. Quod loquela angelorum fluat ex affectionibus variegatis per ideas cogitationis, sicut loquela eorum {2}sit prorsus conformis cogitationibus ex affectione, videatur supra (n. 234-245).
@1 gradi pro “gradiri”$
@2 sit pro “fit”$

CI n. 332 332. Infantes ut primum exsuscitati sunt, quod fit statim post obitum, auferuntur in caelum, et traduntur angelis qui ex sexu feminino sunt, quae in vita corporis suI tenere amaverunt infantes, et simul amaverunt Deum. Hae quia in mundo ex teneritudine quasi materna omnes infantes amaverunt, recipiunt illos sicut suos, et infantes quoque ex indole insita amant illas sicut suas matres: totidem infantes sunt apud {1}unamquamvis, quot ex spirituali storge desiderat. Hoc caelum apparet antrorsum e regione frontis, directe in linea seu radio quo angeli spectant Dominum situs illius caeli ibi est, quia omnes infantes sub immediato auspicio Domini sunt influit etiam apud illos caelum innocentiae, quod est caelum tertium.
@1 unamquamvis pro “unumquamvis”$

CI n. 333 333. Infantes sunt diversa indole; quidam sunt indole qua angeli spirituales, quidam indole qua angeli caelestes. Infantes qui indole caelesti sunt, apparent in caelo illo ad dextrum; qui indole spirituali ad sinistrum. Omnes infantes in Maximo Homine qui est caelum, in provincia oculorum sunt; in provincia oculi sinistri qui indole spirituali sunt, et in provincia oculi dextri qui indole caelesti et hoc ex causa, quia Dominus apparet angelis qui in regno spirituali sunt ante oculum sinistrum, et [illis] qui in regno caelesti ante oculum dextrum (videatur supra, n. 118). Ex eo, quod infantes in provincia oculorum sint in Maximo Homine seu caelo, etiam patet quod infantes sub immediato Domini visu et auspicio sint.

CI n. 334 334. Quomodo infantes in caelo educantur, etiam paucis dicetur. A sua educatrice discunt loqui. Loquela eorum prima est modo sonus affectionis, qui per gradus distinctior fit, sicut ideae cogitationis intrant nam ideae cogitationis ex affectionibus sistunt omnem loquelam angelicam (de qua re videatur in suo articulo, n. 234-245). In illorum affectiones, quae omnes procedunt ab innocentia, insinuantur primum talia quae ante oculos apparent, et delectabilia sunt; quae quia ex origine spirituali sunt, in illa influunt simul quae caeli sunt, per quae aperiuntur interiora eorum; et sic indies perficiuntur. Post aetatem hanc primam exactam, transferuntur in aliud caelum, ubi instruuntur a magistris: et sic porro.

CI n. 335 335. Instruuntur infantes imprimis per repraesentativa geniis eorum adaequata quae quam pulchra, et simul sapientia ab interiori plena sunt, nusquam aliquis credere potest: ita illis insinuatur per gradus intelligentia, quae suam animam trahit a bono. Bina repraesentativa, quae videre datum est, licet hic referre, ex quibus concludi potest ad reliqua. Primum repraesentabant Dominum e sepulcro ascendentem, et simul Humani Ipsius unitionem cum Divino; quod fiebat modo tam sapiente, ut excederet omnem sapientiam humanam, et simul modo innocente infantili. Sistebant etiam ideam sepulcri, sed non simul ideam Domini nisi ita remote ut vix perciperetur quod Dominus, nisi quasi e longinquo; ex causa quia ideae sepulcri inest aliquid funeris, quod sic removebant. Postea admittebant prudenter in sepulcrum quoddam atmosphaericum apparens usque ut tenue aqueum, quo significabant, etiam per remotionem decentem, vitam spiritualem in Baptismo. Postea vidi repraesentari ab iis Domini descensum ad vinctos, et ascensum cum vinctis in caelum, et hoc incomparabili prudentia et pietate et quod infantile erat, funiculos fere inconspicuos, molliusculos et tenerrimos demittebant, quibus Dominum allevarent in ascensu; semper in sancto timore, ne quicquam in repraesentativo attingeret aliquid in quo non spirituale caeleste. Praeter alia repraesentativa, in quibus sunt, et per quae in cognitiones veri et affectiones boni, sicut per ludos infantum animis conformes, perducuntur.

CI n. 336 336. Qualis illorum tener intellectus est, etiam ostensum est. Cum Orationem Domini orarem, et illi tunc in ideas cogitationis meae influerent ex suo intellectuali, appercipiebatur quod influxus eorum esset tam tener et mollis, ut paene esset solius affectionis et simul tunc observabatur, quod intellectuale eorum esset apertum usque a Domino, nam erat sicut transfluens quod ab illis. Dominus etiam in infantum ideas praeprimis ab intimis influit, nihil enim illas clausit, sicut apud adultos; nulla principia falsi ad intelligendum verum, nec vita mali ad recipiendum bonum, et sic ad sapiendum. Ex his constare potest, quod infantes non illico post mortem in statum angelicum veniant, sed quod per cognitiones boni et veri successive introducantur, et hoc secundum omnem ordinem caelestem nam omnium minima eorum indolis Domino nota sunt, quare secundum omnia et singula momenta eorum inclinationis ducuntur ad recipiendum vera boni et bona veri.

CI n. 337 337. Quomodo omnia illis insinuantur per jucunda et amoena, quae genio eorum conveniunt, mihi etiam ostensum est: datum enim est videre infantes decoratissime amictos, circum pectus sertis florum ex amoenissimis et caelestibus coloribus splendescentium, et quoque circum tenera eorum brachia. Quondam etiam videre datum est infantes cum educatricibus una cum virginibus in horto paradisiaco, non ita ex arboribus, sed ex transtris quasi laureis, et sic porticibus, ornatissimo, cum viis adituum versus interiora, et ipsos infantes similiter tunc amictos; et cum intrabant, floretum supra introitum laetissime exsplendescebat. Inde quales illis deliciae, constare potest, tum quod per amoena et jucunda introducantur in bona innocentiae et charitatis, quae bona jucundis et amoenis illis jugiter a Domino insinuantur.

CI n. 338 338. Ostensum mihi est per modum communicationis in altera vita familiarem, quales infantum ideae sunt, cum vident aliqua objecta; erant sicut omnia et singula viverent; unde iii singulis cogitationis eorum ideis inest vita: et perceptum est, quod similes fere ideae sint infantibus in tellure, cum in suis lusoriis sunt, nam nondum illis est reflexio, qualis adultis, quid inanimatum.

CI n. 339 339. Dictum supra est, quod infantes sint genio vel caelesti vel spirituali. Qui genio caelesti sunt probe dignoscuntur ab illis qui genio spirituali; illi molliuscule cogitant, loquuntur, et agunt, sic ut vix quicquam appareat nisi fluens quid ex amore boni in Dominum, et erga infantes alios; hi autem non ita molliter, sed quoddam quasi alatum vibratile se manifestat in singulis apud illos; tum quoque patet ab indignatione eorum, praeter alia.

CI n. 340 340. Multi autumare possunt, quod infantes maneant infantes in caelo, et quod sint sicut infantes inter angelos. Qui in ignorantia sunt, quid angelus, in opinione illa potuerunt confirmari a simulacris hic et ibi in templis, ubi angeli ut infantes exhibentur: sed res se prorsus aliter habet. Intelligentia et sapientia facit angelum; quam quamdiu infantes nondum habent, sunt quidem apud angelos, sed non sunt angeli; cum vero intelligentes et sapientes [{1}facti] sunt, tunc primum fiunt angeli: immo, quod miratus sum, tunc non apparent sicut infantes, sed sicut adulti; nam tunc non amplius infantili genio sunt, sed angelico adulteriori; intelligentia et sapientia hoc secum fert. Quod infantes, sicut perficiuntur intelligentia et sapientia, appareant adultiores, ita sicut adolescentes et juvenes, est causa quia intelligentia et sapientia est ipsa nutritio spiritualis; {2} ideo quae nutriunt mentes eorum, ea quoque nutriunt corpora eorum, et hoc ex correspondentia, nam forma corporis non est nisi quam forma externa interiorum. Sciendum est, quod infantes in caelo non adolescant ultra quam ad primum juventutem, ac ibi subsistant in aeternum. Ut pro certo scirem quod ita sit, datum est loqui cum aliquibus qui ut infantes educati sunt in caelo, et qui adoleverunt ibi; cum quibusdam etiam quando infantes erant, et dein cum iisdem quando juvenes facti; et ab illis audivi vitae eorum cursum ab una aetate ad alteram.
@1 [facti]:–vide A.C., n. 2304.$
@2 Quod cibus spiritualis sit scientia intelligentia et sapientia, ita bonum et verum, ex quibus illa (n. 3114, 4459, 4792, 5247, 5293, 5340, 5342, 5410, 5426, 5576, 5582, 5588, 5656[? 5655], 8562, 9003).
Inde quod cibus in spirituali sensu sit omne quod exit ex ore Domini (n. 681).
Quia panis significat omnem cibum in genere, ideo ille significat omne bonum caeleste et spirituale (n. 276, 680, 2165, 2177, 3478, 6118, 8410).
Causa, quia illa nutriunt mentem, quae interni hominis (n. 4459, 5293, 5576, 6277, 8418[? 8410]).$

CI n. 341 341. Quod innocentia sit receptaculum omnium caeli, et sic quod innocentia infantum sit planum omnium affectionum boni et veri, constare potest ex illis quae prius (n. 276-283) de Innocentia Angelorum in Caelo ostensa sunt; quod nempe innocentia sit velle duci a Domino, et non a semet proinde quod homo tantum in innocentia sit, quantum remotus est a suo proprio; et quantum aliquis a suo proprio remotus est, tantum in Proprio Domini est; Proprium Domini est quod vocatur justitia et meritum Domini. Sed innocentia infantum non est genuina innocentia, quia est absque sapientia adhuc: genuina innocentia est sapientia; nam quantum aliquis sapiens est tantum amat duci a Domino, seu quod idem, quantum aliquis ducitur a Domino, tantum sapiens est. Perducuntur itaque infantes ab innocentia externa, in qua primum sunt, quae vocatur innocentia infantiae, ad innocentiam internam, quae est innocentia sapientiae. Haec innocentia est finis omnis instructionis et progressionis illorum quare cum ad innocentiam sapientiae veniunt, tunc conjungitur eis innocentia infantiae, quae illis interea inserviverat pro plano. Repraesentatum est mihi, qualis est innocentia infantum, per ligneum quoddam fere expers vitae, quod vivificatur sicut per cognitiones veri et affectiones boni perficiuntur et postea repraesentatum est qualis est genuina innocentia, per pulcherrimum infantem prorsus vivum et nudum: ipsi enim innocentes, qui sunt in intimo caelo, et sic proximi Domino, coram oculis aliorum angelorum non apparent aliter ac infantes, et {1}quidem nudi, nam innocentia repraesentatur per nuditatem quam non erubescunt ut legitur de primo Homine et ejus Uxore in Paradiso (Genes. cap. ii. 25); quapropter etiam, cum status innocentiae eorum periit, erubescebant nuditatem, et se abscondebant (cap. iii. 7, 10, 11). Verbo, quo sapientiores angeli sunt, eo innocentiores et quo innocentiores, eo plus apparent sibi sicut infantes. Inde est, quod “infantia” in Verbo significet innocentiam (videatur supra, n. 278).
@1 quidem pro “quidam” (vide A.C., n. 2306).$

CI n. 342 342. Locutus sum cum angelis de infantibus, num puri sint a malis, quia illis nullum actuale malum, sicut adultis. Sed dictum est mihi, quod illi aeque in malo sint, immo quod illi quoque nihil nisi malum sint: {1} sed quod ii, sicut omnes angeli, detineantur a malo, et teneantur in bono a Domino, usque adeo ut appareat iis sicut in bono ex se sint: quare etiam infantes, postquam adulti facti sunt in caelo, ne in falsa opinione de se sint, quod bonum apud eos sit ex iis, et non ex Domino, remittuntur quandoque in mala sua, quae hereditario acceperunt, et in illis relinquuntur, usque dum sciunt, agnoscunt, et credunt, quod ita se res habeat. Quidam etiam qui infans mortuus, sed qui adolevit in caelo, in simili opinione fuit; erat regis cujusdam filius: quare in vitam malorum sibi innatam remissus est, et tunc percepi ex sphaera vitae ejus quod haberet animum imperandi aliis, et quod adulteria pro nihilo aestimaret, quae fuerunt ei mala hereditario ex parentibus: at postquam agnovit quod talis esset, tunc iterum receptus est inter angelos, inter quos prius fuit. Nusquam aliquis in altera vita luit poenam propter malum hereditarium, quia ejus non est, ita non in culpa quod talis sit; sed propter malum actuale quod ipsius est, ita quantum ex malo hereditario per actualem vitam sibi appropriavit. Quod infantes adulti facti remittantur in statum mali sui hereditarii, non est ideo ut poenam luant, sed ut sciant quod ex se non nisi quam malum sint, et quod ab inferno quod apud eos, ex misericordia Domini, in caelum auferantur; et quod in caelo non sint ex merito sui, sed ex Domino; et sic ne ex bono, quod apud eos, se coram aliis jactent, nam hoc est contra bonum amoris mutui, sicut est contra verum fidei.
@1 Quod homines, quotcunque sunt, nascantur in mala omnis generis, usque adeo ut proprium eorum non sit nisi quam malum (n. 210, 215, 731, 874-876, 987, 1047, 2307, 2308, 3518, 3701, 3812, 8480, 8550, 10283, 10284, 10286, 10731[? 10732]).
Quod homo ideo renascendus sit, hoc est, regenerandus (n. 3701).
Quod malum hereditarium hominis sit amare se prae Deo, et mundum prae caelo, et nihili facere proximum respective ad se, nisi modo propter se, ita semet, sic quod sit amor sui et mundi (n. 694, 731, 4317, 5660).
Quod ex amore sui et mundi, dum praedominantur, omnia mala sint (n. 1307, 1308, 1321, 1594, 1691, 3413, 7255, 7376, 7480[? 7488], 7488[? 7489], 8318, 9335, 9348, 10038, 10742).
Quae sunt contemptus aliorum, inimicitia, odium, vindicta, saevitia, dolus (n. 6667, 7372, 7373, 7374, 9348, 10338, 10742). Et quod ex his malis omne falsum (n. 1047, 10283, 10284, 10286).
Quod illi amores ruant in quantum eis laxantur frena, et quod amor sui usque ad thronum Dei (n. 7375, 8678).$

CI n. 343 343. Pluries cum aliquot infantes simul apud me fuerunt in choris, quum adhuc prorsus infantiles essent, auditi sunt sicut tenerum inordinatum, sic ut nondum sicut unum agerent, quemadmodum dein cum adulteriores facti sunt; et, quod miratus, spiritus apud me non potuerunt se retinere, quin eos ducerent ad loquendum innata est spiritibus talis cupido sed observatum toties, quod infantes repugnarent, non volentes ita loqui: renuentiam et repugnantiam, quae erat cum quadam specie indignationis, saepius appercepi; cumque illis datum est aliquid copiae loquendi, dicebant modo quod non ita sit. Instructus sum, quod talis sit infantum tentatio, ut adsuescant et inaugurentur non modo ad resistendum falso et malo, sed etiam ut non ab alio cogitent, loquantur, et agant, proinde ut non ab alio patiantur se duci, quam a solo Domino.

CI n. 344 344. Ex his quae allata sunt constare potest, qualis est educatio infantum in caelo; nempe quod per intelligentiam veri et sapientiam boni introducantur in vitam angelicam, quae est amor in Dominum et amor mutuus, in quibus est innocentia. Sed quam contraria est educatio infantum in terra apud plures, constare potest ab hoc exemplo. Eram in platea urbis magnae, et vidi puerulos inter se dimicantes; affluebat turba quae hoc multa voluptate aspectabat; et instructus sum, quod ipsi parentes excitent puerulos liberos ad tales pugnas. Spiritus boni et angeli, qui illa per oculos meos videbant, illa ita aversabantur, ut horrorem perciperem, et maxime ex eo, quod parentes eos ad talia incitent; dicentes, quod sic in prima aetate exstinguant omnem amorem mutuum, et omnem innocentiam, quae infantibus a Domino, et illos in odia et vindictas initient: consequenter quod liberos suos suo studio ex caelo excludant, ubi nihil nisi amor mutuus. Caveant itaque a talibus parentes, qui liberis suis bonum volunt.

CI n. 345 345. Qualis differentia est inter illos qui moriuntur infantes, et qui moriuntur adulti, etiam dicetur. Qui moriuntur adulti, illi planum ex terrestri et materiali mundo acquisitum habent, ac secum ferunt. Hoc planum est memoria eorum et ejus affectio naturalis corporea. Hoc fixum manet, et tunc quiescit at usque inservit cogitationi eorum post mortem pro plano ultimo, nam in id cogitatio influit. Inde est, quod quale id planum est, et qualiter rationale, cum illis quae ibi sunt, correspondet, talis post mortem sit homo. Infantes autem qui infantes mortui sunt, et educati in caelo, non tale planum habent, sed planum naturale spirituale, quoniam nihil trahunt a materiali mundo et terrestri corpore quapropter non in tam crassis affectionibus et inde cogitationibus possunt esse trahunt enim omnia ex caelo. Praeterea infantes ignorant quod nati sint in mundo; quare se credunt natos in caelo; unde nec sciunt quid alia nativitas quam spiritualis, quae fit per cognitiones boni et veri, et per intelligentiam et sapientiam, ex quibus homo est homo; haec quia a Domino sunt, credunt et amant quod Ipsius Domini sint. Sed usque status hominum qui in tellure adolescunt, fieri potest aeque perfectus, ut status infantum qui in caelo, si illi corporeos et terrestres amores, qui sunt amores sui et mundi, removent, et loco illorum amores spirituales recipiunt.

CI n. 346 346. [XXXVIII.] DE SAPIENTIBUS ET SIMPLICIBUS IN CAELO.
Creditur quod sapientes gloriam et eminentiam prae simplicibus in caelo habituri sint, quia dicitur apud Danielem,
“Intelligentes splendebunt sicut splendore expansi; et justificantes multos sicut stellae in aeternum” (xii. 3):
sed pauci sciunt, quinam intelliguntur per “intelligentes” et per “justificantes.” In vulgo creditur, quod sint qui vocantur eruditi et docti, imprimis qui docuerunt in ecclesia, ac praecelluerunt aliis doctrina et praedicatione, et adhuc magis ii inter illos qui ad fidem converterunt multos. Omnes tales in mundo creduntur intelligentes, sed usque non sunt intelligentes in caelo, de quibus illa verba dicuntur, si non intelligentia eorum sit intelligentia caelestis; quae qualis sit, in nunc sequentibus dicetur.

CI n. 347 347. Intelligentia caelestis est intelligentia interior, oriunda ex amore veri, non propter aliquam gloriam in mundo, nec propter aliquam gloriam in caelo, sed propter ipsum verum, quo afficiuntur et delectantur intime. Qui ipso vero afficiuntur et delectantur, illi afficiantur et delectantur luce caeli; et qui luce caeli, illi etiam Divino Vero; immo Ipso Domino, nam lux caeli est Divinum Verum, et Divinum Verum est Dominus in caelo (videatur supra, n. 126-140). Haec lux non intrat quam in interiora mentis, nam interiora mentis ad recipiendum illam lucem formata sunt et sicut intrat etiam afficit et delectat; nam quicquid e caelo influit et recipitur, jucundum et amoenum in se habet: exinde est genuina affectio veri, quae est affectio veri propter verum. Qui in hac affectione sunt, seu quod idem, qui in hoc amore, illi intelligentia caelesti sunt, ac in caelo splendent sicut splendore expansi: quod splendeant, est quia Divinum Verum, ubicunque est in caelo, lucet (videatur supra, n. 132) ac “expansum” caeli ex correspondentia significat illud intellectuale, tam apud angelos quam apud homines, quod in luce caeli est. Qui autem in amore veri sunt vel propter gloriam in mundo, vel propter gloriam in caelo, illi non lucere possunt in caelo, quoniam non delectantur et afficiuntur ipsa luce caeli, sed luce mundi, et haec lux absque illa in caelo est mera caligo: {1} gloria enim sui praedominatur, quia est finis propter quem et cum illa gloria est finis, tunc ipse homo se spectat principaliter, et vera, quae suae gloriae inserviunt, solum spectat ut media ad finem, ac ut servitia; nam qui amat Divina vera propter gloriam sui, ille spectat se in Divinis veris, et non Dominum; unde vertit suum visum, qui est intellectus et fidei, a caelo ad mundum, et a Domino ad semet: inde est, quod [tales] in luce mundi sint, et non in luce caeli. Hi in externa forma, ita coram hominibus, apparent aeque intelligentes et docti, sicut illi qui in luce caeli sunt, ex causa quia loquuntur similiter, quandoque in externa specie sapientius, quia excitati ab amore sui, ac docti sunt mentiri affectiones caelestes; sed usque in interna forma, in qua apparent coram angelis, prorsus alii sunt. Ex his aliquantum constare potest, quinam sunt qui intelliguntur per “intelligentes,” qui in caelo splendebunt sicut splendore expansi: quinam autem sunt, qui intelliguntur per “justificantes multos,” qui splendebunt sicut stellae, nunc dicetur.
@1 Quod lux mundi sit pro externo homine, lux caeli pro interno (n. 3222, 3223, [3224], 3337).
Quod lux caeli influat in lumen naturale, et quod naturalis homo tantum sapiat, quantum lucem caeli recipit (n. 4302, 4408). Quod e luce mundi, quae lumen naturale vocatur, non videri possint illa quae in luce caeli sunt, sed vicissim (n. 9754 [?9755]).
Quare qui in sola luce mundi sunt, non percipiunt illa quae in luce caeli sunt (n. 3108).
Quod lux mundi angelis sit caligo (n. 1521, 1783, 1880). (uu) Quod meritum et justitia Domini sit bonum quod regnat in caelo (n. 9486, 9986[? 9983]).
Quod “justus” et “justificatus” sit cui addicatur meritum et justitia Domini ac “injustus” cui est justitia propria et meritum sui (n. 5069, 9263).
Quales illi in altera vita qui justitiam sibi vindicant (n 942, 2027)
Quod “justitia” in Verbo dicatur de bono, et “judicium” de vero, inde “facere justitiam et judicium” est bonum et verum (n. 2235, 9857).$

CI n. 348 348. Per “justificantes multos” intelliguntur illi qui sapientes sunt; et in caelo vocantur illi sapientes qui in bono sunt; et illi ibi in bono sunt qui Divina vera statim immittunt in vitam: nam Divinum verum cum `fit vitae fit bonum, fit enim voluntatis et amoris, et quicquid est voluntatis et amoris, hoc bonum dicitur: hi ideo sapientes vocantur, nam sapientia est vitae. Illi autem vocantur intelligentes, qui Divina vera non statim immittunt vitae, sed primum memoriae, e qua dein [verum] depromitur et mandatur vitae. Quomodo et quantum illi et hi differunt in caelis, videri potest in articulo ubi agitur de duobus regnis caeli, caelesti et spirituali (n. 20-28), et in articulo ubi agitur de tribus caelis (n. 29-40). Illi qui in caelesti regno Domini sunt, proinde qui in tertio seu intimo caelo, vocantur justi, ex eo quod nihil justitiae sibi tribuant, sed omnem Domino; justitia Domini in caelo est bonum quod a Domino;(uu) quare illi hic intelliguntur per “justificantes;” hi quoque sunt, de quibus Dominus dicit,
“Justi fulgebunt sicut sol in regno Patris {1}mei (Matth. xiii. 43):
quod fulgeant sicut sol, est quia in amore in Dominum a Domino sunt, et ille amor intelligitur per “solem” (videatur supra, n. 116-125); etiam lux apud illos est flammea, et ideae cogitationis eorum ex flammeo trahunt, quia recipiunt bonum amoris immediate a Domino ut Sole in caelo.
@1 “mei:”–sic editio princeps; vide autem A.C., n. 9192, etc., ubi legitur “sui,” quod textum Graecum rectius interpretatur.$

CI n. 349 349. Omnes qui intelligentiam et sapientiam sibi comparaverunt in mundo, accepti sunt in caelo, et fiunt angeli, quisque secundum quale et quantum intelligentiae et sapientiae quicquid enim homo sibi acquirit in mundo, hoc remanet, et secum fert post mortem, et quoque augetur et impletur, sed intra gradum affectionis et desiderii veri et boni ejus, non autem ultra illum; illi, quibus parum affectionis et desiderii fuit, parum recipiunt, sed usque tantum quantum intra illum gradum recipere possunt; illi autem quibus multum affectionis, et desiderii fuit, multum recipiunt ipse gradus affectionis et desiderii est sicut mensura, quae augetur ad plenum, plus itaque cui magna mensura, et minus cui parva: quod ita sit, est causa, quia amor, cujus est affectio et desiderium, recipit omne quod sibi convenit; inde quantus est amor tantum recipit. Hoc intelligitur per Domini verba,
Omni, qui habet, dabitur ut abundantius habeat (Matth. xiii. 12; cap. xxv. 29);
“In sinum dabitur mensura bona pressa, agitata et super fluens” (Luc vi. 38).

CI n. 350 350. Omnes in caelum recipiuntur, qui amaverunt verum et bonum propter verum et bonum: qui itaque multum amavarunt, illi sunt qui vocantur sapientes; qui autem parum amaverunt, sunt qui vocantur simplices; sapientes in caelo in multa luce sunt, simplices autem in caelo in minore luce sunt; quisque secundum gradum amoris boni et veri. Amare verum et bonum propter verum et bonum, est velle illa et facere illa, nam qui volunt et faciunt illi amant, non autem qui non volunt et faciunt: illi etiam sunt qui amant Dominum, et amantur a Domino, quoniam bonum et verum sunt a Domino, et quia sunt a Domino, etiam in illis, nempe in bono et vero, est Dominus; proinde etiam apud illos, qui recipiunt bonum et verum in sua vita per velle et facere. Homo etiam in se spectatus non est nisi quam suum bonum et verum, quia bonum est ejus voluntatis et verum est ejus intellectus, et homo talis est qualis ejus voluntas et intellectus: inde patet, quod homo tantum a Domino ametur, quantum ejus voluntas formata est a bono, et intellectus formatus est a vero. Amari a Domino est quoque amare Dominum, nam amor est reciprocus; dat enim Dominus ei qui amatur ut amet.

CI n. 351 351. In mundo creditur, quod qui multa sciunt, sive sit ex doctrinis ecclesiae ac Verbo, sive ex scientiis, interius et acutius reliquis videant vera, ita quod plus intelligant et sapiant iidem de semet similiter credunt: sed quid vera intelligentia et sapientia, quid spuria, et quid falsa, in nunc sequentibus dicetur.
Vera intelligentia et sapientia est videre et percipere quid verum et bonum, et inde quid falsum et malum, et illa probe distinguere, et hoc ex intuitione et perceptione interiore. Apud unumquemvis hominem sunt interiora et exteriora; interiora sunt quae sunt interni seu spiritualis hominis, exteriora autem quae sunt externi seu naturalis hominis; sicut interiora formata sunt, et cum exterioribus unum faciunt, ita homo videt et percipit. Interiora hominis non formari possunt quam in caelo, exteriora autem formantur in mundo. Cum interiora formata sunt in caelo, tunc illa, quae ibi, influunt in exteriora quae e mundo, et formant ea ad correspondentiam, hoc est, ut secum unum agant hoc cum factum est, homo ab interiore videt et percipit. Ut interiora formentur, unicum medium est, ut homo spectet ad Divinum et ad caelum, nam, ut dictum est, interiora formantur in caelo et tunc spectat homo ad Divinum, cum credit Divinum, et credit quod inde omne verum et bonum, proinde omnis intelligentia et sapientia; et tunc credit Divinum, cum vult duci a Divino: ita non aliter aperiuntur interiora hominis. Homo qui in illa fide est, et in vita secundum fidem, ille in potentia et facultate intelligendi et sapiendi est sed ut fiat intelligens et sapiens, oportet addiscere multa, non solum quae caeli sunt, sed etiam quae mundi; quae caeli sunt ex Verbo et ab ecclesia, et quae mundi sunt ex scientiis quantum homo addiscit et applicat vitae, tantum fit intelligens et sapiens, nam tantum visus interior qui est ejus intellectus, et affectio interior quae est ejus voluntatis, perficiuntur. Simplices ex hoc genere sunt quibus interiora aperta sunt, sed non ita per vera spiritualia, moralia, civilia et naturalia, exculta; hi percipiunt vera cum illa audiunt, sed non vident illa in se sapientes autem ex hoc genere sunt, quibus interiora non modo aperta sunt, sed etiam exculta; hi et vident in se vera et percipiunt illa. Ex his patet, quid vera intelligentia et sapientia.

CI n. 352 352. Spuria intelligentia et sapientia est non videre et percipere quid verum et bonum, ac inde falsum et malum, ex interiori, sed modo credere id verum et bonum, ac falsum et malum esse, quod ab aliis dicitur, et dein id confirmare. Illi quia non vident verum ex vero, sed ex alio, aeque possunt arripere et credere falsum ac verum, et quoque confirmare illud usque ut appareat sicut verum; quicquid enim confirmatur, induit apparentiam veri; et nihil est quod non confirmari potest. Horum interiora non aperta sunt nisi ab infra, sed exteriora quantum se confirmaverunt; quare lux ex qua vident, non est lux caeli, sed est lux mundi, quae lumen naturale vocatur in hac enim luce possunt falsa lucere ut vera, immo cum confirmata sunt, possunt splendescere, non autem in luce caeli. Ex hoc genere minus intelligentes et sapientes sunt {1}qui se multum confirmaverunt, at magis intelligentes et sapientes qui se parum. Ex his patet, quid spuria intelligentia et sapientia. Sed ex hoc genere non sunt illi, qui in pueritia autumaverunt vera esse quae a magistris audiverunt, si in juventute, quando ex suo intellectu cogitant, non illis inhaerent, sed desiderant verum, et ex desiderio inquirunt illud, et cum inveniunt, interius afficiuntur: hi quia afficiuntur vero propter verum, vident verum antequam confirmant. {2} Illustretur hoc per exemplum. Erat sermo inter spiritus, unde sit quod animalia nascantur in omnem scientiam naturis suis conformem, non autem homo; et dictum est quod causa sit, quia animalia in ordine suae vitae sunt, non autem homo quare is in ordinem inducendus est per cognitiones et scientias: at si homo nasceretur in ordinem suae vitae, qui est amare Deum supra omnia, et proximum sicut semet, quod is nasceretur in intelligentiam et sapientiam, et inde quoque in fidem omnis veri, quantum cognitiones accedunt. Spiritus boni hoc statim viderunt et perceperunt quod ita esset, et hoc solum ex luce veri at spiritus qui se confirmaverunt in sola fide, et inde rejecerunt ad latus amorem et charitatem, id non intelligere potuerunt, quia lux falsi confirmati apud illos obscuraverat lucem veri.
@1 qui pro “que”$
@2 Quod sapientis sit videre et percipere num sit verum priusquam confirmatur, non autem confirmare quod ab aliis dicitur (n. 1017, 4741, 7012, 7680, 7950).
Quod videre et percipere num verum sit antequam confirmatur, solum detur apud illos qui afficiuntur vero propter verum et propter vitam (n.8521).
Quod lux confirmationis sit lux naturalis et non spiritualis, et quod sit lux sensualis, dabilis etiam apud malos (n. 8780). Quod omnia, etiam falsa, confirmari possint, ut appareant sicut vera (n. 2482[? 2477, 2284], 2490[? 2480], 5033, 6865, 8521).$

CI n. 353 353. Falsa intelligentia et sapientia est omnis quae est absque agnitione Divini; qui enim non agnoscunt Divinum, sed pro Divino naturam, illi omnes ex sensuali corporeo cogitant, et sunt mere sensuales, utcunque eruditi et docti in mundo creduntur; {1} sed eruditio eorum non ascendit ultra talia quae in mundo coram oculis apparent, quae memoria tenent, et illa paene materialiter intuentur, tametsi eaedem scientiae sunt, quae vere intelligentibus pro formando intellectu inserviunt. Per scientias intelliguntur experimentalia varii generis, physica astronomica, chymica, mechanica, geometrica, anatomica, psychologica, philosophica historica regnorum tum orbis literati, critica, linguae. Antistites qui negant Divinum, nec illi ultra sensualia quae sunt externi hominis elevant cogitationes suas; illa quae Verbi sunt non aliter spectant quam sicut alii scientias, nec faciunt illa res cogitationis aut alicujus intuitionis a mente rationali illustrata; et hoc ex causa, quia interiora eorum clausa sunt, et simul cum illis exteriora proxima interioribus quod clausa sint, est quia verterunt se retro a caelo, et retorserunt illa quae illuc spectare possent, quae sunt interiora mentis humanae, ut prius dictum est. Inde est, quod non videre possint quid verum et bonum, quoniam haec illis in caligine sunt, at falsum et malum in luce. At usque sensuales homines ratiocinari possunt, aliqui solertius et acutius quam alii, sed ex fallaciis sensuum confirmatis per eorum scientifica; et quia ita ratiocinari possunt, etiam ipsi se credunt
sapientiores aliis. {2} Ignis qui affectione incendit ratiocinia eorum, est ignis amoris sui et mundi. Hi sunt qui in falsa intelligentia et sapientia sunt, et qui a Domino intelliguntur apud Matthaeum,
“Videntes non vident, et audientes non audiunt, nec intelligunt” (xiii 13-15);
et alibi,

“Abscondita sunt intelligentibus et sapientibus, et revelata infantibus” (xi. 25, 26).
@1 Quod sensuale sit ultimum vitae hominis, adhaerens et inhaerens corporeo ejus (n. 5077, 5767, 9212, 9216, 9331, 9730). Quod is sensualis homo dicatur, qui omnia judicat et concludit ex sensibus corporis, et qui nihil credit, nisi quae oculis videt et manibus tangit (n. 5094, 7693).
Quod talis homo cogitet in extremis, et non interius in se (n. 5089, 5094, 6564, 7693).
Quod interiora ejus clausa sint, ut nihil veri Divini videat (n. 6564, 6844, 6845).
Verbo, quod in crasso lumine naturali sit, et sic quod nihil percipiat quod e luce caeli (n. 6201, 6310, 6564, 6844, 6845, 6598, 6612, 6614, 6622, 6624).
Quod ideo interius sit contra illa quae caeli et ecclesiae sunt (n 6201, 6316[? 6310], 6844, 6845, 6948, 6949).
Quod eruditi, qui se confirmaverunt contra vera ecclesiae, sensuales sint (n. 6316).
Qualis sensualis homo, describitur (n. 10236).$
@2 Quod sensuales homines ratiocinentur acriter et solerter, quoniam in loquela ex memoria corporea ponunt omnem intelligentiam (n. 195, 196, 5700, 10236).
Sed quod ex fallaciis sensuum (n. 5084, 6948, 6949, 7693). Quod sensuales homines astuti et malitiosi sint prae reliquis (n. 7693, 10236).
Quod tales ab antiquis dicti fuerint serpentes arboris scientiae (n. 195-197, 6398, 6949, 10313).$

CI n. 354 354. Datum est loqui cum pluribus eruditis post excessum eorum e mundo; cum quibusdam qui famigeratissimi fuerunt, et per scripta in orbe litterato celebres; et cum quibusdam qui non ita celebres, sed usque reconditam sapientiam in se habuerunt. Illi, qui corde negaverunt Divinum, utcunque ore illud confessi sunt, tam stupidi facti sunt, ut vix aliquid verum civile, minus aliquid spirituale, comprehendere possent: perceptum est, et quoque visum, quod eorum interiora quae sunt mentis ita occlusa essent, ut apparerent sicut nigra, (talia in mundo spirituali ad visum sistuntur,) et sic quod non possent aliquam lucem caelestem sustinere, ita nec aliquem influxum e caelo admittere. Nigredo illa, in qua apparuerunt interiora eorum, major et extensior erat apud illos, qui contra Divinum per scientifica eruditionis suae se confirmaverunt. Tales in altera vita ex jucundo recipiunt omne falsum, quod imbibunt sicut spongia aquam, et repellunt omne verum, sicut elater osseus id quod incidit dicitur etiam, quod interiora eorum, qui se confirmaverunt contra Divinum et pro natura, ossificata sint: caput eorum etiam apparet callosum sicut ex {1}ebeno, quod pertingit usque in nasum, indicium quod amplius nullius perceptionis sint. Qui tales sunt, in voragines, quae apparent sicut paludes, immerguntur; ubi a phantasiis, in quas falsa eorum vertuntur, exagitantur. Ignis eorum infernalis est cupiditas gloriae et nominis, ex qua cupiditate unus invehitur in alterum, et ex infernali ardore cruciat illos ibi qui se non ut numina colunt, et hoc per vices unus alterum. In talia vertitur omne eruditum mundi, quod non in se recepit lucem e caelo per agnitionem Divini.
@1 “ebeno:”–sic editio princeps. Forte, cum Doctore Im. Tafel, praetuleris eburnea, vel ebore. Videatur supra, n. 325, footnote 1.$

CI n. 355 355. Quod illi tales sint in mundo spirituali, cum illuc veniunt post mortem, solum ex eo concludi potest quod tunc omnia quae in memoria naturali sunt, et immediate conjuncta sensualibus corporis, ut sunt talia scientifica, quae mox supra recensita sunt, quiescant, et modo rationalia quae inde sunt, pro cogitatione et pro loquela ibi inserviant: homo enim secum fert omnem memoriam naturalem, sed illa quae ibi sunt, non sub ejus intuitione sunt et in cogitationem veniunt sicut dum vixit in mundo, nihil potest inde depromere, et in lucem spiritualem proferre, quia non sunt illius lucis, sed rationalia seu intellectualia quae homo sibi acquisivit ex scientiis, cum vixit in corpore, quadrant cum luce mundi spiritualis; quapropter quantum rationalis factus est hominis spiritus per cognitiones et scientias in mundo, tantum rationalis est post solutionem a corpore nam tunc homo spiritus est, et spiritus est qui cogitat in corpore. {1}
@1 Quod scientifica sint memoriae naturalis, quae est homini in corpore (n. 5212, 9922).
Quod homo secum ferat post mortem omnem memoriam naturalem (n. 2475); ab experientia (n. 2481-2486) sed quod ex illa memoria non aliquid depromere possit sicut in mundo, ob plures causas (n. 2476, 2477, 2479).$

CI n. 356 356. Qui autem per cognitiones et scientias sibi comparaverunt intelligentiam et sapientiam, qui sunt qui omnia applicuerunt usui vitae, et simul agnoverunt Divinum, amaverunt Verbum, et spiritualem moralem vitam (de qua supra, n. 319,) vixerunt, illis scientiae inserviverunt pro mediis sapiendi, et quoque corroborandi illa quae fidei sunt; interiora eorum quae mentis, percepta sunt et quoque visa sicut transparentia ex luce, in colore candido, flammeo vel caeruleo, in quali sunt adamantes, rubini, sapphiri, qui pellucidi, et hoc secundum confirmationes pro Divino et pro veris Divinis ex scientiis. Vera intelligentia et sapientia talis apparet, cum sistitur videnda in mundo spirituali; id trahit a luce caeli, quae est Divinum Verum procedens a Domino, ex quo omnis intelligentia et sapientia (videatur supra, n. 126-133). [2] Plana illius lucis, in quibus variegationes sicut colorum existunt, sunt interiora mentis; et confirmationes veritatum Divinarum per talia quae in natura sunt, ita quae in scientiis, producunt variegationes illas: {1} mens enim interior hominis intuetur in res memoriae naturalis et illa quae ibi confirmant, per ignem amoris caelestis quasi sublimat, et subducit, ac purificat usque in ideas spirituales quod ita fiat, homo nescit quamdiu in corpore vivit, quoniam ibi et spiritualiter et naturaliter cogitat, at illa quae tunc spiritualiter cogitat, non appercipit, sed modo illa quae naturaliter; verum cum in mundum spiritualem venit, tunc non appercipit quae naturaliter in mundo cogitavit. sed quae spiritualiter ita mutatur status. Ex his patet, quod homo per cognitiones et scientias spiritualis fiat, et quod illae sint media sapiendi, sed modo illis qui fide et vita agnoverunt Divinum. Sunt etiam illi in caelo prae aliis accepti, et ibi inter illos qui in medio sunt (n. 43), quia in luce prae reliquis hi sunt intelligentes et sapientes in caelo, qui splendent sicut splendore expansi, et qui lucent sicut stellae simplices autem ibi sunt, qui agnoverunt Divinum, amaverunt Verbum, ac spiritualem moralem vitam vixerunt, sed interiora sua quae sunt mentis, non ita per cognitiones et scientias excoluerunt. Mens humana est sicut humus, quae talis est sicut excolitur.

COLLECTA EX ARCANIS CAELESTIBUS DE SCIENTIIS.
Quod homo imbuendus sit scientiis et cognitionibus, quoniam per illas discit cogitare, dein intelligere quid verum et bonum, et tandem sapere (n. 129, 1450, 1451, 1453, 1548, 1802).
Quod scientifica sint prima, super quibus struitur et fundatur hominis vita, tam civilis et moralis quam spiritualis; et quod discantur propter usum ut finem (n. 1489, 3310).
Quod cognitiones aperiant viam ad internum hominem, ac dein conjungant illum cum externo secundum usus (n. 1563, 1616). Quod rationale nascatur per scientias et cognitiones (n. 1895, 1900, 3086).
Verum non per ipsas cognitiones, sed per affectionem usuum ex illis (n. 1895).
Quod sint scientifica quae admittunt vera Divina, et quae non admittunt (n. 5213).
Quod scientifica inania destruenda sint (n. 1489, 1492, 1499, 1580[? 1581]).
Quod scientifica inania sint, quae pro fine habent et confirmant amores sui et mundi, et quae abstrahunt ab amoribus in Deum et erga proximum, quia talia occludunt internum hominem, usque adeo ut homo dein non aliquid e caelo recipere possit (n. 1563, 1600).
Quod scientifica sint media sapiendi, et media insaniendi, et quod per illa internus homo vel aperiatur vel claudatur, et sic rationale vel excolatur vel destruatur (n. 4156, 8628, 9922).
Quod internus homo aperiatur et successive perficiatur per scientifica, si homo pro fine habet usum bonum, imprimis usum qui spectat vitam aeternam (n. 3086).
Quod tunc scientificis, quae sunt in naturali homine, occurrant spiritualia et caelestia ex spirituali homine, et adoptent convenientia (n. 1495).
Quod usus vitae caelestis tunc ex scientificis, quae in naturali homine, per internum hominem a Domino extrahantur, elimentur et eleventur (n. 1895, 1896, 1900-1902, 5871, 5874, 5901).
Et quod scientifica incongrua et adversantia ad latera rejiciantur et exterminentur (n. 5871, 5886, 5889).
Quod visus interni hominis non alia evocet ex scientificis externi hominis, quam quae sunt amoris ejus (n. 9394).
Quod sub visu interni hominis in medio sint et in claro quae amoris sunt, ad latera autem et in obscuro quae non amoris (n. 6068, 6085[? 6084]).
Quod scientifica convenientia successive implantentur ejus amoribus, et quasi in his habitent (n. 6325).
Quod homo in intelligentiam nasceretur, si in amorem erga proximum; sed quia in amorem sui et mundi, quod nascatur in totalem ignorantiam (n. 6323, 6325).
Quod scientia, intelligentia et sapientia sint filii amoris in Deum et amoris erga proximum (n. 1226, 2049, 2116).
Quod aliud sit sapere, aliud intelligere, aliud scire, et aliud facere; sed quod usque apud illos qui in vita spirituali sunt, ordine consequantur, ac in facere seu in factis simul sint (n. 10331).
Quod etiam aliud sit scire, aliud agnoscere, et aliud fidem habere (n. 896).
Quod scientifica quae sunt externi seu naturalis hominis, sint in luce mundi; vera autem quae facta sunt fidei et amoris, et sic vitam adepta, sint in luce caeli (n. 5212).
Quod vera, quae vitam spiritualem adepta sunt, comprehendantur per ideas naturales (n. 5510).
Quod influxus spiritualis sit ab interno seu spirituali homine in scientifica quae in externo seu naturali (n. 1940, 8005). Quod scientifica sint receptacula et quasi vasa veri et boni, quae interni hominis (n. 1469, 1496, 3068, 5489, 6004, 6023, 6052, 6071, 6077, 7770, 9922).
Quod scientifica sint quasi specula, in quibus vera et bona interni hominis sicut in imagine apparent (n. 5201).
Quod ibi simul ut in suo ultimo sint (n. 5373, 5874, 5886, 5901, 6004, 6023, 6052, 6071).
Quod influxus spiritualis sit et non physicus, hoc est, quod sit influxus ab interno homine in externum, ita in hujus scientifica, non autem ab externo in internum, ita ab hujus scientificis in vera fidei (n. 3219, 5119, 5259, 5427, 5428, 5478, 6322, 9110, 9111[? dele]).
Quod a veris doctrinae ecclesiae, quae ex Verbo, ducendum sit principium, et illa primum agnoscenda, et quod deinceps consulere liceat scientifica (n. 6047).
Ita quod liceat illis qui in affirmativo sunt de veris fidei, per scientifica intellectualiter confirmare illa, non autem illis qui in negativo sunt (n. 2568, 2588, 4760, 6047).
Qui non credit vera Divina, nisi persuadeatur ex scientificis, quod nusquam credat (n. 2094, 2832).
Quod ex scientificis intrare in vera fidei sit contra ordinem (n. 10236).
Quod illi qui id faciunt fiant vesani quoad illa quae caeli et ecclesiae sunt (n. 128-130).
Quod cadant in falsa mali (n. 232, 233, 6647).
Et quod in altera vita, cum de spiritualibus cogitant, fiant quasi ebrii (n. 1072).
Quales porro sunt (n. 196).
Exempla illustrantia, quod spiritualia non capi possint, si per scientifica in illa intratur (n. 233, 2094, 2194, 2203, 2209).
Quod multi eruditi in spiritualibus plus insaniant quam simplices, ex causa quia in negativo sunt, quod per scientifica, quae jugiter et in copia coram visu eorum sunt confirmant (n. 4760, 8629).
Quod quia ex scientificis ratiocinantur contra vera fidei, acriter ratiocinentur, quia ex fallaciis sensuum, quae captant et persuadent, quia aegre discuti queunt (n. 5700).
Fallaciae sensuum quae et quales (n. 5084, 5094, 6400, 6948). Quod qui nihil veri intelligunt, et quoque qui in malo sunt, ratiocinari queant de veris et bonis fidei, et tamen non intelligere illa(n. 4213[? 4214]).
Quod solum confirmare dogma non sit intelligentis, sed videre prius antequam confirmatur, num verum sit vel non (n. 4741, 6647).
Quod scientiae post mortem nihil faciant, sed quae homo per scientias hausit intellectu et vita (n. 2480).
Quod usque omnia scientifica post mortem maneant, sed quod quiescant (n. 2476-2479, 2481-2486).
Quod eadem scientifica apud malos sint falsa, quia applicantur ad mala, et apud bonos vera quia applicantur ad bonum (n. 6917). Quod vera scientifica apud malos non sint vera, utcunque apparent ut vera dum loquuntur illa, quia intus in illis est malum (n. 10331).
Qualis cupido sciendi spiritibus est, exemplum (n. 1993[? 1973, 1974]).
Quod apud angelos sit desiderium sciendi et sapiendi immensum, quoniam scientia, intelligentia et sapientia sunt cibus
spiritualis (n. 3114, 4459, 4792, 4976, 5147, 5293, 5340, 5342, 5410, 5426, 5576, 5582, 5588, 5656[? 5655], 6277, 8562, 9003). Quod scientia antiquorum fuerit scientia correspondentiarum et repraesentationum, per quam in cognitionem spiritualium se introduxerunt, sed quod illa scientia hodie prorsus oblitterata sit (n. 4844, 4749, 4965, 4965).
Quod vera spiritualia non comprehendi possint. nisi sequentia haec universalia sciantur: nempe, (i.) Quod omnia in universo se referant ad bonum et verum, et ad conjunctionem utriusque, ut sint aliquid, ita ad amorem et fidem et eorum conjunctionem. (ii.) Quod apud hominem sit intellectus et voluntas, et quod intellectus sit receptaculum veri ac voluntas boni et quod omnia ad bina illa apud hominem se referant, et ad conjunctionem illorum, sicut omnia ad verum et bonum, ac eorum conjunctionem. (iii.) Quod homo internus sit et externus, et quod illi inter se distincti sint sicut caelum et mundus; et tamen quod unum debeant facere, ut homo sit vere homo. (iv) Quod lux caeli sit in qua internus homo est, et lux mundi in qua externus; et quod lux caeli sit ipsum Divinum Verum ex quo omnis intelligentia. (v.) Quod inter illa quae in interno et quae in externo homine sunt sit correspondentia, et quod inde utrobivis sub alia specie appareant, usque adeo ut non dignoscantur quam per scientiam correspondentiarum. Nisi haec et plura alia sciuntur, non possunt ideae de veris spiritualibus et caelestibus nisi incongruae capi et formari, et sic quod scientifica et
cognitiones quae naturali hominis absque universalibus illis parum possint inservire rationali homini ad intellectum et incrementum. Inde patet quam necessaria sunt scientifica.
@1 Quod colores pulcherrimi appareant in caelo (n. 1053, 1624).
Quod calores in caelo sint ex luce ibi, et quod sint ejus modificationes seu variegationes (n. 1042, 1043, 1053, 1624, 3993, 4530, 4922, 4742).
Ita quod sint apparentiae veri ex bono, ac significent talia quae sunt intelligentiae et sapientiae (n. 4530, 4677, 4922, 9466).$

CI n. 357 357. [XXXIX.] DE DIVITIBUS ET PAUPERIBUS IN CAELO.
Sunt variae opiniones de receptione in caelum. Quidam opinantur, quod pauperes recipiantur et non divites; quidam quod aeque divites ac pauperes quidam quod divites non recipi possint, nisi abdicent suas facultates et fiant sicut pauperes; quisque suam opinionem confirmat ex Verbo. Sed qui discrimen faciunt inter divites et pauperes quoad caelum, illi non intelligunt Verbum. Verbum in sinu suo est spirituale, in littera autem naturale; quare qui Verbum modo secundum sensum litteralem, et non secundum aliquem spiritualem, capiunt, illi errant in multis, imprimis de divitibus et pauperibus; ut quod divitibus tam difficile sit intrare in caelum sicut camelo per foramen acus, et quod pauperibus facile quia pauperes sunt, quoniam dicitur,
“Beati pauperes.., quia eorum est regnum caelorum” ([Matth. v. 3;] Luc. vi. 20, 21).
Sed qui norunt aliquid de sensu spirituali Verbi, aliter cogitant illi sciunt, quod caelum sit pro omnibus qui vivunt vitam fidei et amoris, sive divites sint sive pauperes: quinam autem per “divites” intelliguntur in Verbo, et quinam per “pauperes,” in sequentibus dicetur. Ex multa loquela et vita cum angelis pro certo scire datum est, quod divites tam facile in caelum veniant quam pauperes et quod homo quia abundat multis non e caelo excludatur, et quia in egestate est in caelum recipiatur; sunt ibi tam divites quam pauperes, et plures divites in majore gloria et felicitate quam pauperes.

CI n. 358 358. In antecessum memorare licet, quod homo possit divitias acquirere, et opes cumulare quantum datur, modo non fiat cum astu et arte mala; quod possit delicate edere et bibere, modo non ponat in eo vitam; possit habitare magnifice secundum conditionem; possit conversari cum aliis sicut alii lusoria frequentare, confabulari de rebus mundi et quod non opus habeat, ut incedat devotus, tristi et gemente facie, et capite nutante, sed laetus et hilaris; nec ut det sua pauperibus, nisi quantum ducit illum affectio: verbo potest vivere in externa forma prorsus sicut homo mundi et quod illa nihil obstent, quin homo in caelum veniat, modo interius in se de Deo cogitet sicut decet, et cum proximo sincere et juste agat. Homo enim talis est qualis ejus affectio et cogitatio, seu qualis ejus amor et fides omnia quae in externis agit, inde suam vitam trahunt, nam agere est velle, et loqui est cogitare, agit enim ex voluntate, et loquitur ex cogitatione. Quapropter per id quod in Verbo dicitur, quod homo secundum facta judicabitur, et quod ei secundum opera retribuetur, intelligitur quod secundum ejus cogitationem et affectionem, ex quibus facta, seu quae in factis, nam facta nullius rei sunt absque illis, ac prorsus talia sunt quales illae.{1} Inde patet, quod externum hominis nihil faciat, sed internum ejus ex quo externum. Sit illustrationi: qui sincerum agit, et non defraudat alterum, ex sola causa quia timet leges, jacturam famae et inde honoris aut lucri, et si ille timor non refrenaret, alterum defraudaret quantum posset ejus cogitatio et voluntas est fraus, et tamen ejus facta in externa forma apparent sincera; is quia insincerus et fradulentus interius est, infernum in se habet qui autem sincerum agit, et non defraudat alterum, ex causa quia est contra Deum, et contra proximum, is si posset defraudare alterum usque non vellet ejus cogitatio et voluntas est conscientia is caelum in se habet. Facta utriusque in externa forma apparent similia, sed in interna sunt prorsus dissimilia.
@1 Quod saepius in Verbo dicatur, quod homo judicabitur et quod ei retribuetur secundum facta et opera (n. 3934).
Quod per “facta” et “opera” ibi non intelligantur facta et opera in externa forma, sed in interna, quoniam bona opera in externa forma faciunt etiam mali, sed in externa et simul in interna solum boni (n. 3934, 6073).
Quod opera, sicut omnes actus, ex interioribus hominis, quae sunt ejus cogitationis et voluntatis, suum esse et existere, et suum quale habeant. quoniam inde procedunt; quapropter qualia sunt interiora, talia sunt opera (n. 3934, 8911, 10331). Ita qualia sunt interiora quoad amorem et fidem (n. 3934, 6073, 10337, 10333 [? 10332]).
Quod sic opera contineant illa, et sint illa in effectu (n. 10331).
Quare judicari et retribui secundum facta et opera, est secundum illa (n. 3147, 3934, 6073, 8911, 10331, 10333 [? 10332]).
Quod opera quantum spectant se et mundum non sint bona, sed quantum spectant Dominum et proximum (n. 3147).$

CI n. 359 359. Quoniam homo in externa forma potest vivere sicut alius, potest ditescere, epulari, habitare et vestiri splendide secundum conditionem et functionem, jucundis et laetis frui, ac mundanis fungi propter officia et negotia, et propter vitam animi et corporis, modo interius agnoscat Divinum, et benevelit proximo, patet, quod non tam difficile sit, sicut a multis creditur, ingredi viam caeli; sola difficultas est, posse resistere amori sui et mundi, et inhibere ne praedominentur, nam inde omnia mala.{1} Quod non tam difficile sit, sicut creditur, intelligitur per haec Domini verba,
“Discite a Me quod mitis sim, et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris: jugum enim meum facile est, et onus meum leve” (Matth. xi. 29, 30)
quod jugum Domini facile sit, et onus leve, est quia quantum homo resistit malis ex amore sui et mundi scaturientibus, tantum ducitur a Domino, et non a semet; et quod Dominus dein illis apud hominem resistat, et illa removeat.
@1 Quod ex amore sui et mundi omnia mala (n. 1307, 1308, 1321, 1594, 1691, 3413, 7255, 7376, 7480 [? 7490], 7488, 8318, 9335, 9348, 10038, 10742).
Quae sunt contemptus aliorum, inimicitiae, odia, vindictae, saevitiae, doli (n. 6667, [7370, 7371,] 7372, 7373, 7374, 9348, 10038, 10742).
Quod homo in illos amores nascatur, ita quod in illis sint mala ejus hereditaria (n. 694, 4317, 5660).$

CI n. 360 360. Locutus sum cum aliquibus post mortem, qui dum in mundo vixerunt, abdicaverunt mundum, et se dederunt vitae paene solitariae, ut per abstractionem cogitationum a mundanis, vacarent piis meditationibus; credentes sic ingredi viam caeli: sed illi in altera vita tristi genio sunt, spernunt alios qui non sibi similes sunt, indignantur quod non felicia prae reliquis sortiantur, credentes se meruisse, nec curant alios, et avertunt se ab officiis charitatis, per quae conjunctio est cum caelo. Caelum prae reliquis cupiunt; sed cum elevantur ubi angeli sunt, inducunt anxietates, quae felicia angelorum perturbant; quapropter dissociantur, ac dissociati conferunt se in loca deserta, ubi similem vitam, qualem in mundo, {1}agant. [2] Homo ad caelum non formari potest, nisi per mundum ibi sunt ultimi effectus, in quos terminanda est cujusvis affectio: quae nisi exserit se seu effundit in actus, quod fit in societate plurium, suffocatur illa, tandem adeo, ut homo non spectet amplius proximum, sed semet solum. Inde patet, quod vita charitatis erga proximum, quae est facere justum et rectum in omni opere et in omni functione, ducat ad caelum; non autem vita pietatis absque illa:{2} consequenter quod exercitia charitatis et inde incrementa illius vitae, tantum dari possint, quantum homo in negotiis est; et tantum non dari, quantum se removet ab illis. [3] De his loquar nunc ab experientia. Plures ex illis qui negotiationibus et mercaturis operam in mundo dederunt, et quoque per illas divites facti sunt, in caelo sunt; pauciores autem ex illis qui honorati sunt et divites facti per functiones; ex causa quia hi per lucrationes et per honores ob dispensationes justi et recti, tum lucrorum et honorum, sibi datos, inducti sunt semet et mundum amare, et per id cogitationes et affectiones e caelo removere, et ad se vertere: nam quantum homo semet et mundum amat, et se ac mundum in omnibus spectat, tantum se abalienat a Divino, ac removet a caelo.
@1 “agant:”–sic, nisi legeris agunt.$
@2 Quod charitas erga proximum sit facere bonum, justum et rectum in omni opere et in omni functione (n. 8120-8122). Inde quod charitas erga proximum se extendat ad omnia et singula, quae homo cogitat, vult et facit (n. 8124).
Quod vita pietatis absque vita charitatis ad nihil valeat, sed cum illa conducat ad omnia (n. 8252, 8253).$

CI n. 361 361. Sors divitum in caelo est talis, quod in opulentia sint prae reliquis quidam illorum in palatiis habitant, ubi intus omnia fulgent sicut ex auro et argento; illis copia est omnium quae ad usus vitae verum prorsus non ponunt cor in illis, sed in ipsis usibus; hos spectant in claro et sicut in luce, aurum autem et argentum in obscuro et sicut in umbra respective: causa est, quia in mundo amaverunt usus, ac aurum et argentum modo sicut media et servitia: ipsi usus ita in caelo fulgent bonum usus ut aurum, et verum usus ut argentum.{1} Quales itaque illis usus fuerunt in mundo, talis est illis opulentia, et talis jucunditas et felicitas. Usus boni sunt, se et suos prospicere necessariis vitae abundantiam velle patriae causa, etiam proximi, cui dives prae paupere multis modis benefacere potest; et quia sic animum potest removere a vita otiosa, quae vita perniciosa est, nam in illa homo cogitat male ex malo sibi insito. Hi usus boni sunt, quantum in se Divinum habent, hoc est, quantum homo spectat Divinum et ad caelum, et suum bonum in illis ponit, et in opibus modo bonum inserviens.
@1 Quod omne bonum suum jucundum habeat ex usu, et secundum usus (n. 3049, 4984, 7038) et quoque suum quale, inde qualis est usus tale bonum (n. 3049).
Quod omnis felicitas et jucunditas vitae sit ex usibus (n. 997).
In genere, quod vita sit vita usuum (n. 1964).
Quod vita angelica consistat in bonis amoris et charitatis, ita in usibus praestandis (n. 453 [? 452]).
Quod a Domino, et inde ab angelis, non spectentur nisi fines propter quos, qui sunt usus, apud hominem (n. 1317, 1645, 5844.) Quod regnum Domini sit regnum usuum (n. 453 [? 454], 696, 1103, 3645, 4054, 7038).
Quod servire Domino sit usus praestare (n. 7038).
Quod omnes tales sint, quales sunt usus quos praestant (n. 4054, 6815): illustratum (n. 7038).$

CI n. 362 362. Contraria autem sors divitum est, qui non crediderunt Divinum, et illa quae caeli et ecclesiae sunt ab animo rejecerunt; illi in inferno sunt, ubi sordes, miseriae, et egestas in talia vertuntur divitiae quae amantur pro fine; nec modo divitiae, sed etiam ipsi usus qui sunt vel ut vivant genio, et indulgeant voluptatibus, utque abundantius et liberius possint animum flagitiis dare, vel ut emineant super alios quos contemnunt. Illae divitiae, et illi usus, quia nihil spirituale in se habent, sed terrestre, sordescunt; spirituale enim in divitiis et earum usibus, est sicut anima in corpore, et sicut lux caeli in humida humo; et quoque putrescunt sicut corpus absque anima, et sicut humida humus absque luce caeli. Hi sunt {1}quos divitiae seduxerunt, et e caelo detraxerunt.
@1 quos pro “quibus”$

CI n. 363 363. Unumquemvis hominem manet post mortem ejus affectio seu amor dominans ille non exstirpatur in aeternum; quoniam hominis spiritus prorsus est sicut ejus amor, et quod arcanum est, cujusvis spiritus et angeli corpus est ejus amoris forma externa prorsus correspondens formae internae quae est ejus animi et mentis: inde est quod spiritus noscantur quales sunt ex facie, ex gestibus, et ex loquela et quoque nosceretur homo quoad spiritum suum dum vivit in mundo, si non didicisset facie, gestu, et loquela mentiri non sua. Inde constare potest, quod homo in aeternum maneat, qualis est ejus affectio seu amor praedominans. Loqui datum est cum aliquibus, qui vixerunt ante septendecim saecula, quorum vita ex scriptis eo tempore nota est, et compertum quod adhuc ferat illos amor suus qui tunc fuit. Inde quoque constare potest, quod amor divitiarum ac usuum ex divitiis maneat unumquemvis in aeternum, et prorsus talis sit qualis comparatus est in mundo cum ea tamen differentia, quod divitiae apud illos quibus inserviverant pro bonis usibus vertantur in jucunditates secundum usus, et quod divitiae apud illos quibus inserviverant pro malis usibus vertantur in sordes, quibus etiam tunc delectantur similiter ut in mundo divitiis propter malos usus. Quod tunc delectentur sordibus, est quia spurcae voluptates et flagitia, quae fuerunt usus ex illis, et quoque avaritia, quae est amor divitiarum absque usu, sordibus correspondent; sordes spirituales non aliae sunt.

CI n. 364 364. Pauperes non in caelum propter paupertatem veniunt, sed propter vitam. Unumquemvis vita ejus sequitur, sive dives sit sive pauper. Non est peculiaris misericordia pro uno magis quam pro altero;{1} recipitur qui bene vixit, et rejicitur qui male. Praeterea paupertas aeque seducit et abstrahit hominem a caelo, sicut opulentia. Sunt inter illos perplures qui sua sorte non contenti sunt, qui ambiunt multa, et credunt opes benedictiones esse;{2} quapropter cum illas non recipiunt, irascuntur, et de providentia Divina male cogitant invident etiam aliis sua bona; praeterea etiam illi aeque defraudant alios cum datur occasio, et quoque aeque in sordidis voluptatibus vivunt. Aliter vero pauperes qui sua sorte contenti sunt, in suo opere seduli et diligentes, ac amant laborem prae otio, et sincere et fideliter agunt, et simul tunc Christianam vitam vivunt. Aliquoties locutus sum cum illis qui ex rustica gente et ex plebe erant, qui dum vixerunt in mundo crediderunt in Deum, ac justum et rectum in suis operibus fecerunt: illi quia erant in affectione sciendi verum, quaerebant quid charitas et quid fides, quia in mundo multa de fide audiverunt, in altera vita autem multa de charitate; quare illis dictum est, quod charitas sit omne id quod est vitae, et fides omne id quod est doctrinae; proinde quod charitas sit velle et facere justum et rectum in omni opere, fides autem cogitare juste et recte et quod fides et charitas se conjungant sicut doctrina et vita secundum illam, seu sicut cogitatio et voluntas et quod fides fiat charitas, quando id quod homo juste et recte cogitat, etiam velit et faciat, et cum hoc fit, quod non duo sint sed unum. Hoc intellexerunt bene, et gavisi sunt, dicentes quod non comprehenderint in mundo quod credere aliud esset quam vivere.
@1 Quod misericordia immediata non detur, sed mediata, hoc est illis qui vivunt secundum praecepta Domini, quos ex misericordia ducit continue in mundo, ac postea in aeternum (n. 8700, 10659).$
@2 Quod dignitates et opes non sint reales benedictiones; quapropter illae tam sunt malis quam bonis (n. 8939, 10775, 10776).
Quod realis benedictio sit receptio amoris et fidei a Domino, et per id conjunctio, nam inde felicitas aeterna (n. 1420. 1422, 2846, 3017, 3408 [? 3406], 3504, 3514, 3530, 3565, 3584, 4216, 4981, 8939, 10495)$

CI n. 365 365. Ex his constare potest, quod divites aeque ac pauperes in caelum veniant, et tam facile unus quam alter. Quod credatur quod pauperes facile, ac divites aegre, est quia Verbum non intellectum est, ubi nominantur divites et pauperes. Per “divites” ibi intelliguntur in spirituali sensu illi qui abundant cognitionibus boni et veri, ita qui intra ecclesiam sunt ubi est Verbum; et per “pauperes” illi quibus deficiunt cognitiones illae, et [qui] tamen desiderant illas, ita qui extra ecclesiam sunt ubi non Verbum. [2] Per “divitem” qui induebatur purpura et bysso, et projectus est in infernum, intelligitur gens Judaica; quae quia habebat Verbum, et inde abundabat cognitionibus boni et veri, dives vocatur: per “vestes ex purpura” etiam significantur cognitiones boni, et per “vestes ex bysso” cognitiones veri:{1} per “pauperem” autem qui projectus erat ad vestibulum ejus, et desiderabat saturare micis quae cadebant ex mensa divitis, et portatus ab angelis in caelum, intelliguntur gentes, quae non habeant cognitiones boni et veri, et tamen desiderabant illas (Luc. xvi. {2}19-31). Per “divites” qui vocati ad cenam magnam, et se excusaverunt, intelligitur etiam gens Judaica; et per “pauperes” loco illorum introductos intelliguntur gentes quae extra ecclesiam (Luc. xxiv. 16-24). [3] Quinam intelliguntur per Divitem, de quo Dominus dicit,
“Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem in regnum Dei introire” (Matth. xix. 24);
etiam dicetur: per “divitem” ibi intelliguntur divites in utroque sensu tam naturali quam spirituali divites in sensu naturali, qui abundant opibus, et ponunt cor in illis in spirituali autem sensu qui abundant cognitionibus et scientiis, nam hae sunt divitiae spirituales, et per illas se ex propria intelligentia volunt introducere in illa quae caeli et ecclesiae sunt, quod quia est contra ordinem Divinum, dicitur quod facilius sit camelo per foramen acus transire in illo enim sensu per “camelum” significatur cognitivum et scientificum in genere, et per “foramen acus” verum spirituale:{3} quod per “camelum” et “foramen acus” illa intelligantur, non hodie scitur, quia non huc usque aperta fuit scientia quae docet quid in sensu spirituali significatur per illa quae in sensu litterali in Verbo dicta sunt in singulis enim Verbi spiritualis sensus est, et quoque naturalis; nam Verbum, ut conjunctio esset caeli cum mundo, seu angelorum cum hominibus, postquam desiit conjunctio immediata, per meras correspondentias naturalium cum spiritualibus conscriptum est: inde patet, quinam per “divitem” ibi in specie intelliguntur. [4] Quod per “divites” in Verbo in sensu spirituali intelligantur qui in cognitionibus veri et boni sunt, et per “divitias” ipsae cognitiones, quae quoque sunt divitiae spiritules, ex variis locis ibi constare potest:
(Quae videantur Esai. cap. x. 12-14; cap. xxx. 6, 7; cap. xlv. 3: Jerem. cap. xvii. 3; cap. {4}xlviii. 7; cap. l. 36, 37; cap. li. 13: Dan. cap.v. 2-4: Ezech. cap. xxvi. 7, 12; cap. xxvii. 1 ad fin. Sach. cap. ix. 3, 4; {5}Psalm. xlv. 13 [B.A. 12]: Hosch. cap. xii. 9: Apoc. cap. iii. 17, 18: Luc. cap. xiv. 33: et alibi:)
et quod per “pauperes”`in spirituali sensu significentur qui cognitiones boni et veri non habent, et usque desiderant illas
(Matth. cap. xi. 5: Luc. cap. vi. 20, 21; cap. xiv. 21: Esai. cap. xiv. 30; cap. xxix. 19; cap. xli. 17, 18: Zeph. cap. iii. 12, {6}13).
Haec omnia loca videantur explicata secundum spiritualem sensum in Arcanis Caelestibus (n. 10227).
@1 Quod “vestes” significent vera, ita cognitiones (n. 1033 [? 1073], 2576, 5319, 5954, 9212, 9216, 9952, 10536).
Quod “purpura” significet bonum caeleste (n. 9467). Quod byssus significet verum ex origine caelesti (n. 5319, 9469, 9744).$
@2 19-31 pro “19, 31″$
@3 Quod “camelus” in Verbo significet cognitivum et scientificum in genere (n. 3048, 3071, 3143, 3145).
Quid “acupictum,” “acupingere,” et inde quid “acus” (n. 6988). Quod ex scientificis intrare in vera fidei sit contra Divinum ordinem (n. 10236).
Quod illi qui id faciunt fiant vesani quoad illa quae caeli et ecclesiae sunt (n. 128, 129, 130, 232, 233, 6047).
Et quod in altera vita, cum de spiritualibus cogitant, fiant quasi ebrii (n. 1072).
Quales porro sunt (n. 196).
Exempla illustrantia, quod spiritualia non capi possint si per illa intratur (n. 233, 2094, 2196, 2203, 2209).
Quod e spirituali vero intrare liceat in scientifica quae naturalis hominis, non autem vicissim; quia influxus spiritualis in naturale datur, non autem influxus naturalis in spirituale (n. 3219, 5119, 5259, 5427, 5428, 5476, 6322, 9110, 9111 [? dele]). Quod primum agnoscenda sint vera Verbi et ecclesiae, et dein liceat consulere scientifica, non autem vice versa (n. 6047).$
@4 xlvii. pro “xlvii.”$
@5 xlv. 13 [B.A. 12] pro “xl. 13.” Vide Arc. Caelest. n. 10227.$
@6 13 pro “18”$

CI n. 366 366. [XL.] DE CONJUGIIS IN CAELO.
Quia caelum est ex humano genere, et inde angeli ibi ex utroque sexu,- et quia ex creatione est, quod mulier sit pro viro, ac vir pro muliere, ita unus alterius,- et quia utrique ille amor innatus est,- sequitur quod conjugia in caelis sint aeque ac in terris: sed conjugia in caelis valde differunt a conjugiis in terris. Qualia itaque sunt conjugia in caelis, et in quo differunt a conjugiis in terris, et in quo conveniunt, in nunc sequentibus dicetur.

CI n. 367 367. Conjugium in caelis est conjunctio duorum in unam mentem Qualis illa conjunctio est, primum explicabitur Mens consistit ex binis partibus, quarum una vocatur intellectus, altera voluntas. Cum duae illae partes unum agunt, tunc dicuntur una mens. Maritus ibi agit illam partem quae vocatur intellectus, et uxor illam quae vocatur voluntas. Cum haec conjunctio, quae est interiorum, descendit in inferiora quae sunt corporis eorum, tunc illa percipitur et sentitur ut amor: is amor est amor conjugialis. Ex quibus patet, quod amor conjugialis originem ducat a conjunctione duorum in unam mentem. Hoc vocatur in caelo cohabitatio; et dicitur non duo esse sed unum; quaproter duo conjuges in caelo non vocantur duo sed unus angelus. {1}
@1 Quod hodie nesciatur, quid et unde amor conjugialis (n. 2727). Quod amor conjugialis sit velle quod alter, ita mutuo et vicissim (n.2731).
Quod qui in amore conjugiali sunt, in intimis vitae cohabitent (n.2732).
Quod sit unio duarum mentium, et sic ut ex amore unum sint (n. 10168, 10169).
Nam amor mentium, qui est amor spiritualis, est unio (n. 1594, 2057, 3939, 4018, 5807, 6195, 7081-7086, 7501, 10130).$

CI n. 368 368. Quod etiam talis conjunctio mariti et uxoris in intimis, quae mentium, sit, venit ex ipsa creatione vir enim nascitur ut sit intellectualis, ita ut ex intellectu cogitet, mulier autem ut sit voluntaria, ita ut ex voluntate cogitet; quod etiam patet ex cujusvis inclinatione seu connata indole, ut et forma: ex indole, quod vir ex ratione agat, mulier autem ex affectione ex forma, quod vir sit facie asperiore et impulchriore, loquela graviore, et corpore duriore, mulier autem facie leviore et pulchriore, loquela teneriore, et corpore molliore. Simile discrimen est inter intellectum et voluntatem, seu inter cogitationem et affectionem simile etiam inter verum et bonum, et simile inter fidem et amorem nam verum et fides sunt intellectus, ac bonum et amor sunt voluntatis. Inde est, quod in Verbo per “juvenem” et “virum” in spirituali sensu intelligatur intellectus veri, ac per “virginem” et “mulierem” affectio boni; et quoque quod ecclesia ex affectione boni et veri dicatur “mulier” et quoque “virgo” tum quod omnes illi qui in affectione boni sunt, dicantur “virgines” (ut Apoc. xiv. 4).{1}
@1 Quod “juvenes” in Verbo significent intellectum veri seu intelligentem (n. 7668).
Quod “viri” similiter (n. 158, 265, 749, 915, 1007, 2517, 3134, 3236, 4823, 9007).
Quod “mulier” affectionem boni et veri (n. 568, 3560, 6014, 7337, 8994) tum ecclesiam (n. 252, 253, 749, 770): et quoque “uxor” (n. 252, 253, 749, 770) cum qua differentia (n. 915, 2517, 3236, 4510, 4822 [? 4823]).
Quod “maritus et uxor” in supremo sensu dicatur de Domino ac de Ipsius conjunctione cum caelo et ecclesia (n. 7022).
Quod “virgo” significet affectionem boni (n. 3067, 3110, 3179, 3189, 6731, 6742); et quoque ecclesiam (n. 2362, 3081, 3963, 4638, 6729, 6775, 6778 [? 6788]).$

CI n. 369 369. Unusquisque tam vir quam mulier gaudet intellectu et voluntate, sed usque apud virum praedominatur intellectus, et apud mulierem praedominatur voluntas, et homo est secundum id quod praedominatur in conjugiis autem in caelis, non est aliquod praedominium est enim voluntas uxoris etiam mariti, et intellectus mariti etiam uxoris, quoniam unus amat velle et cogitare sicut alter, ita mutuo et vicissim inde conjunctio eorum in unum. Conjunctio illa est actualis conjunctio, intrat enim voluntas uxoris in intellectum mariti, et intellectus mariti in voluntatem uxoris, et hoc imprimis cum se spectant facie ad faciem; nam ut supra saepius dictum est, est communicatio cogitationum et affectionum in caelis, magis conjugis cum conjuge quia se mutuo amant. Ex his constare potest, qualis est conjunctio mentium, quae facit conjugium, et producit amorem conjugialem in caelis, quod nempe sit, quod unus velit ut sua sint alterius, et sic reciproce.

CI n. 370 370. Dictum mihi est ab angelis, quod quantum duo conjuges in tali conjunctione sunt, tantum in amore conjugiali sint, et simul tantum in intelligentia, sapientia et felicitate, ex causa quia Divinum Verum ac Divinum Bonum, ex quibus omnis intelligentia, sapientia et felicitas, principaliter influit in amorem conjugialem proinde quod amor conjugialis sit ipsum planum influxus Divini, quia simul est conjugium veri et boni nam sicut est conjunctio intellectus et voluntatis, ita quoque est conjunctio veri et boni, quoniam intellectus recipit Divinum Verum, formatur etiam ex veris, et voluntas recipit Divinum Bonum, et quoque formatur ex bonis quod enim vult homo hoc ei bonum est, et quod intelligit hoc ei verum est; inde est, quod idem sit, si”e dicas conjunctionem intellectus et voluntatis, sive dicas conjunctionem veri et boni. Conjunctio veri et boni facit angelum, et quoque ejus intelligentiam, sapientiam, et felicitatem talis enim est angelus, sicut bonum apud illum conjunctum est vero ac verum bono seu quod idem, talis est angelus sicut apud illum amor conjunctus est fidei, ac fides conjuncta amori.

CI n. 371 371. Quod Divinum procedens a Domino principaliter influat in amorem conjugialem, est quia amor conjugialis descendit ex conjunctione boni et veri nam, ut supra dictum est, sive dicas conjunctionem intellectus et voluntatis, sive conjunctionem boni et veri, idem est. Conjunctio boni et veri ducit originem ex Divino Amore Domini erga omnes qui in caelis sunt, et in terris. Ex Divino Amore procedit Divinum Bonum, ac Divinum Bonum recipitur ab angelis et ab hominibus in Divinis veris: solum receptaculum boni est verum quapropter a nullo recipi potest aliquid a Domino et e caelo, qui non in veris est quantum itaque vera apud hominem conjuncta sunt bono, tantum homo conjunctus est Domino et caelo. Inde nunc est ipsa origo amoris conjugialis quapropter est ille ipsum planum influxus Divini. Inde est, quod conjunctio boni et veri in caelis dicatur conjugium caeleste, et quod caelum in Verbo comparetur conjugio, et quoque dicatur conjugium; et quod Dominus dicatur Sponsus et Maritus, ac caelum cum ecclesia Sponsa et quoque Uxor.{1}
@1 Quod amor vere conjugialis ducat originem, causam et essentiam ex conjugio boni et veri, ita quod sit ex caelo (n. 2728, 2729).
De spiritibus angelicis qui perceptionem habent, num conjugiale sit, ex idea conjunctionis boni et veri (n. 10756). Quod amor conjugialis se prorsus similiter habeat, sicut conjunctio boni et veri (de qua n. 1094 [? 1904], 2173, 2429, 2503 [? 2508], 3101, 3102, 3155, 3179, 3180, 4358, 5407 [? 5807], 5835, 9206, 9495, 9617).
Quomodo fit conjunctio boni et veri, et apud quos (n. 3834, 4096, 4097, 4301, 4345, 4353, 4364, 4368, 5365, 7623-7627, 9258). Quod non sciatur quid amor vere conjugialis nisi ab illis qui in bono et vero sunt a Domino (n. 10171).
Quod in Verbo per “conjugium” boni et veri (n. 3132, 4434, 4834 [? 4835]).
Quod in amore vere conjugiali sit regnum Domini et caelum (n. 2737).$

CI n. 372 372. Bonum et verum conjuncta apud angelum et hominem non sunt duo sed unum, quoniam tunc bonum est veri ac verum boni: haec conjunctio se habet, sicut cum homo cogitat quod vult ac vult quod cogitat, tunc cogitatio et voluntas unum faciunt, ita unum mentem, cogitatio enim format seu sistit in forma id quod voluntas vult, et voluntas jucundat id; inde quoque est, quod duo conjuges in caelo non dicantur duo sed unus angelus. Hoc quoque est quod intelligitur per Domini verba,
“Annon legistis, quod Is qui fecit ab initia masculum et feminam fecit eos? et dixit, Propterea relinquet hamo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carnem unam quare non amplius sunt duo, sed una caro, quod itaque Deus conjunxit, homo ne separet non omnes capiunt verbum hoc, sed quibus datum est (Matth. xix. 4-6, 11; Marc. x. 6-9; Genes. ii. 24):
hic describitur conjugium caeleste in quo sunt angeli, et simul conjugium boni et veri et per quod “homo ne separet quod Deus conjunxit,” intelligitur, quod bonum non separandum sit a vero.

CI n. 373 373. Ex his nunc videri potest, unde est amor vere conjugialis, quod nempe primum formetur in mentibus eorum qui in conjugio sunt et quod inde descendat et derivetur in corpus, ac ibi percipiatur ac sentiatur ut amor; quicquid enim in corpore sentitur et percipitur, trahit originem ex spirituali ejus, quoniam ex intellectu et voluntate intellectus et voluntas faciunt hominem spiritualem. Quicquid a spirituali homine in corpus descendit, hoc ibi se sub alia specie sistit, sed usque est simile et unanimum, sicut est anima et corpus, et sicut est causa et effectus, ut constare potest ex illis quae in binis articulis de Correspondentiis dicta et ostensa sunt.

CI n. 374 374. Audivi angelum describentem amorem vere conjugialem et caelestes ejus jucunditates, tali modo; quod sit Divinum Domini in caelis, quod est Divinum Bonum et Divinum Verum, unitum in duobus, usque ut non duo sint sed ut unum: dicebat, quod duo conjuges in caelo sint ille amor, quia unusquisque est suum bonum et suum verum, tam quoad mentem quam quoad corpus, nam corpus est mentis effigies, quia formatum ad ejus instar. Inducebat inde, quod Divinum sit effigiatum in duobus, qui in amore vere conjugiali sunt et quia Divinum, quod etiam effigiatum sit caelum, quia universum caelum est Divinum Bonum et Divinum Verum procedens a Domino, et quod inde sit quod omnia caeli illi amori inscripta sint, ac tot beatitudines et jucunditates ut excedant numerum. Exprimebat numerum per vocem quae involvit myriades myriadum. Miratus est quod homo ecclesiae nihil de hoc sciat, cum tamen ecclesia est caelum Domini in terris, et caelum est conjugium boni et veri. Dicebat quod obstupescat quum cogitat quod, intra ecclesiam plus quam extra illam, patrentur et quoque confirmentur adulteria, quorum tamen jucundum in se non aliud in spirituali sensu et inde in spirituali mundo est quam jucundum amoris falsi conjuncti malo, quod jucundum est jucundum infernale, quia prorsus oppositum jucundo caeli, quod est jucundum amoris veri conjuncti bono.

CI n. 375 375. Unusquisque scit, quod bini conjuges qui se amant, interius uniti sint, et quod essentiale conjugii sit unitio animorum seu mentium. Inde quoque sciri potest, quod quales animi seu mentes in se sunt, talis unitio sit, et quoque talis inter illos amor: mens formatur unice ex veris et bonis; nam omnia quae in universo sunt, se referunt ad bonum et verum, et quoque ad conjunctionem eorum; quare mentium unitio prorsus talis est, qualia sunt vera et bona ex quibus formatae sunt: consequenter, quod unitio mentium, quae formatae sunt ex genuinis veris et bonis, sit perfectissima. Sciendum est, quod non aliquid se mutuo plus amet, quam verum et bonum; quapropter ex illo amore descendit amor vere conjugialis.{1} Amant quoque se falsum et malum, sed hic amor vertitur dein in infernum.
@1 Quod omnia in universo tam caelo quam mundo se referant ad bonum et verum (n. 2451 [? 2452], 3166, 4390, 4409, 5232, 7256, 10122).
Et ad conjunctionem utriusque (n. 10555).
Quod inter bonum et verum sit conjugium (n. 1094 [? 1904], 2173, 2503 [? 2508]).
Quod bonum amet, et ex amore desideret verum, et conjunctionem ejus secum, et quod inde in perpetuo conatu conjunctionis sint (n. 9206, 9207, 9495).
Quod vita veri sit ex bono (n. 1589, 1997, 2579 [? 2572], 4070, 4096, 4097, 4736, 4757, 4884, 5147, 9667).
Quod verum sit forma boni (n. 3049, 3180, 4574, 9154).
Quod verum ad bonum sit sicut aqua ad panem (n. 4976).$

CI n. 376 376. Ex illis quae de origine amoris conjugialis nunc dicta sunt, concludi potest quinam in amore conjugiali sunt, et quinam non sunt: quod in amore conjugiali sint, qui ex Divinis veris in Divino bono sunt et quod amor conjugialis tantum genuinus sit, quantum vera, quae conjunguntur bono, magis genuina sunt. Et quia omne bonum, quod conjungitur veris, est a Domino, sequitur quod nemo in amore vere conjugiali possit esse, nisi agnoscat Dominum ac Divinum Ipsius; nam absque agnitione illa Dominus non influere potest, ac conjungi veris quae apud hominem.

CI n. 377 377. Ex his patet, quod in amore conjugiali non sint, qui in falsis sunt, ac prorsus non illi qui in falsis ex malo. Apud eos qui in malo sunt et inde in falsis, etiam interiora, quae mentis, occlusa sunt quapropter inibi non dari potest aliqua origo amoris conjugialis, sed infra illa in externo seu naturali homine separato ab interno, datur conjunctio falsi et mali, quae conjunctio vocatur conjugium infernale. Datum est videre quale conjugium est inter illos qui in falsis mali sunt, quod conjugium infernale vocatur: colloquuntur inter se, et quoque ex lascivo conjunguntur; sed interius contra se internecino odio flagrant, quod tantum est ut describi non possit.

CI n. 378 378. Amor conjugialis nec datur inter binos qui ex diversa religione sunt, quoniam verum unius non concordat cum bono alterius, ac duo dissimilia et discordantia non unam mentem ex duabus facere possunt, quapropter origo amoris illorum non aliquid ex spirituali trahit; si cohabitant et concordant, est solum ex causis naturalibus.{1} Ex hac causa in caelis sociantur conjugia cum illis qui intra societatem sunt, quia in simili bono et vero sunt, non autem cum illis qui extra societatem. Quod omnes qui ibi intra societatem sunt, in simili bono et vero sint, ac differant ab illis qui extra, videatur supra (n. 41, seq.). Hoc quoque repraesentatum est apud gentem Israeliticam, per quod conjugia inirentur intra tribus, et in specie intra familias, et non extra illas.
@1 Quod conjugia inter illos qui e diversa religione sunt, sint illicita, ob non conjunctionem similis boni et veri in interioribus (n. 8998).$

CI n. 379 379. Amor vere conjugialis nec dabilis est inter unum maritum et plures uxores id enim destruit originem ejus spiritualem, quae est ut ex binis formetur una mens pro inde destruit conjunctionem interiorem, quae est boni et veri, quae est ex qua ipsa essentia illius amoris. Conjugium cum pluribus quam cum una est sicut intellectus divisus in plures voluntates ac sicut homo non uni sed pluribus addicatus ecclesiis, sic enim destrahitur fides ejus usque ut nulla fiat. Angeli dicunt, quod plures uxores ducere sit prorsus contra Divinum ordinem et quod id ex pluribus causis sciant, et quoque ex eo, quod ut primum cogitant de conjugio cum pluribus, abalienentur ab interna beatitudine et caelesti felicitate, et quod tunc fiant sicut ebrii, quia disjungitur bonum a suo vero apud illos et quia interiora quae mentis eorum ex sola cogitatione
cum aliqua intentione in talem statum veniunt, percipiunt clare quod conjugium cum pluribus quam cum una inter num eorum claudat, et faciat ut loco amoris conjugialis se inferat amor lasciviae, qui amor abducit a caelo.{1} [2]Dicunt porro quod homo aegre hoc comprehendat, quia pauci sunt qui in genuino amore conjugiali sunt, et qui in illo non sunt, prorsus nihil sciunt de interiori jucundo, quod in illo amore est, sed solum de jucundo lasciviae, quod jucundum vertitur in injucundum post brevem cohabitationem; at jucundum amoris vere conjugialis non solum perstat ad senectam in mundo, sed etiam fit jucundum caeli post obitum, et tunc interiori jucundo impletur, quod perficitur in aeternum. Dixerunt etiam, quod beatitudines amoris vere conjugialis possint enumerari ad plura millia, quarum ne quidem una homini nota est, nec intellectu comprehendi potest ab aliquo, qui non in conjugio boni et veri est a Domino.
@1 Quoniam maritus et uxor unum erunt, et cohabitabunt in intimo vitae, et quia faciunt simul unum angelum in caelo, quod ideo amor vere conjugialis non dabilis sit inter unum maritum et plures uxores (n. 1907, 2740).
Quod plures uxores simul ducere sit contra ordinem Divinum (n. 10835 [? 10837]).
Quod conjugium non sit nisi unius mariti et unius uxoris, clare percipiatur ab illis qui in regno caelesti Domini sunt (n. 865, 3246, 9902 [? 9002, 9961], 10172) causa est, quia angeli ibi in conjugio boni et veri sunt (n. 3246).
Quod permissum fuerit genii Israeliticae plures uxores ducere, et ad uxores adjungere concubinas, non autem Christianis, causa erat quia gens illa in externis absque internis erat; Christiani autem possunt esse in internis, ita in conjugio boni et veri (n. 3246, 4837, 8809).$

CI n. 380 380. Amor dominii unius super alterum prorsus tollit amorem conjugialem, et ejus caeleste jucundum nam, ut supra dictum est, amor conjugialis et ejus jucundum consistit in eo, ut unius voluntas sit alterius, et hoc mutuo et vicissim hoc amor dominii in conjugio destruit, nam dominans vult ut sua voluntas sola sit in altero, et reciproce alterius in semet nulla, inde non mutuum, proinde nulla communicatio alicujus amoris et ejus jucundi cum altero, et vicissim quae tamen communicatio et inde conjunctio est ipsa interior jucunditas, quae beatitudo vocatur, in conjugio; amor dominii hanc beatitudinem, et cum illa omne caeleste et spirituale illius amoris, prorsus exstinguit, usque adeo ut non sciatur quod sit; et si diceretur, pro tam vili haberetur, ut ad solam mentionem beatitudinis inde vel riderent vel irascerentur. [2]Quando unus vult seu amat quod alter, tunc liberum est utrique, nam omne liberum est amoris at liberum nulli est, ubi dominium: unus est servus; dominans quoque, quia ducitur a cupiditate dominandi ut servus sed hoc prorsus non comprehendit, qui non scit quid liberum amoris caelestis. At usque ex illis quae de amoris conjugialis origine et essentia supra dicta sunt, sciri potest, quod quantum dominium intrat, tantum mentes non conjungantur sed dividantur: dominium subjugat, et mens subjugata vel nullius voluntatis est, vel est voluntatis oppositae; si nullius voluntatis, est quoque nullius amoris si voluntatis oppositae, est odium loco amoris. [3] Interiora eorum, qui in tali conjugio vivunt, contra se mutuo collidunt et pugnant, sicut solent duo opposita inter se, utcunque exteriora retinentur et sedantur tranquillitatis causa; collisio et pugna interiorum illorum se revelat post eorum mortem conveniunt ut plurimum, et tunc dimicant inter se sicut hostes, et se mutuo dilaniant: agunt enim tunc secundum statum interiorum suorum. Pugnas et dilaniationes illorum aliquoties mihi datum est videre, et quorundam plenae erant vindictis et saevitiis: interiora enim cujusvis in altera vita mittuntur in liberum, nec amplius coercentur ab externis, propter causas in mundo quisque enim tunc talis est qualis est interius.

CI n. 381 381. Datur quoddam instar amoris conjugialis apud quosdam, sed usque non est amor conjugialis si non in amore boni et veri sunt est amor apparens sicut conjugialis ex pluribus causis, nempe ut serviantur domi, ut in securo sint, vel in tranquillitate, vel in otio, vel ut ministrentur cum non bene valent et senescunt, vel ob curam liberorum quos amant: quibusdam est coactum ex timore pro conjuge, pro fama, pro malis quibusdam lascivum quod inducit. Amor conjugialis etiam differt apud conjuges apud unum potest esse plus ejus aut minus, apud alterum parum aut nihil; et quia differt, uni potest esse caelum, alteri infernum.

CI n. 382 382. [primo] Genuinus amor conjugialis est in caelo intimo, quia angeli ibi in conjugio boni et veri sunt et quoque in innocentia angeli inferiorum caelorum etiam in amore conjugiali sunt, sed quantum in innocentia, nam amor conjugialis in se spectatus est status innocentiae; quapropter inter conjuges, qui in amore conjugiali sunt, jucunda caelestia sunt; coram animis illorum sunt paene similes innocentiae lusus, sicut inter infantes; nam nihil non jucundat mentes eorum; caelum enim cum quo gaudio influit in singula vitae eorum. Quapropter amor conjugialis repraesentatur in caelo per pulcherrima. Vidi illum repraesentatum per virginem pulchritudinis inexpressibilis cinctam candida nube dictum est, quod ex amore conjugiali sit omnis pulchritudo angelis in caelo. Affectiones et cogitationes ex illo repraesentatur per auras adamantinas ex quasi pyropis et rubinis scintillantes, et hoc cum deliciis quae afficiunt interiora mentium. Verbo in amore conjugiali se repraesentat caelum, quia caelum apud angelos est conjunctio boni et veri, et haec conjunctio facit amorem conjugialem.

382b. [secundo] Conjugia in caelis differunt a conjugiis in terris, in eo, quod conjugia in terris insuper sint propter procreationem sobolis, non autem in caelis loco illius procreationis est in caelis procreatio boni et veri. Quod haec procreatio loco illius sit, est quia conjugium eorum est conjugium boni et veri, ut supra ostensum est, et in eo conjugio supra omnia amatur bonum et verum, ac eorum conjunctio ideo haec sunt quae ex conjugiis in caelis propagantur. Inde est, quod per “nativitates” et “generationes” in Verbo significentur nativitates et generationes spirituales, quae sunt boni et veri per “matrem et patrem” verum conjunctum bono quod procreat; per “filios et filias” vera et bona quae procreantur: et per “generos et nurus” conjunctiones horum, et sic porro.{1} Ex his patet, quod conjugia in caelis non sint sicut conjugia in terris; in caelis sunt nuptiae spirituales, quae non nuptiae vocandae sunt, sed conjunctiones mentium ex conjugio boni et veri, in terris autem sunt nuptiae, quia non solum spiritus sunt, sed etiam carnis: et quia non nuptiae sunt in caelis, ideo bini conjuges ibi non dicuntur maritus et uxor, sed conjux alterius ex idea angelica conjunctionis duarum mentium in unam, vocatur voce quae significat suum mutuum vicissim. Ex his sciri potest, quomodo intelligenda sunt Domini verba de nuptiis (Luc. {2}xx. 35, 36).
@1 Quod “conceptiones,” “partus,” nativitates,” et “generationes.” significent tales spirituales, quae sunt boni et veri, seu amoris et fidei (n. 613, 1145, 1755 [? 1755], 2020, 2584, 3860, 3868, 4070, 4668, 6239, 8042, 9325, 10197 [? 10249]). Quod inde “generatio” et “nativitas” significent regenerationem et renascentiam per fidem et amorem (n. 5160, 5598, 9042, 9845).
Quod “mater” significet ecclesiam quoad verum, ita quoque verum ecclesiae; “pater” ecclesiam quoad bonum, ita quoque bonum ecclesiae (n. 2691, 2717, 3703, 5580 [? 5581], 8897).
Quod “filii” significent affectiones veri, ita vera (n. 489, 491, 533, 2623, 3373, 4257, 8649, 9807).
Quod “filiae” affectiones boni, ita bona (n. 489, 490, 491, 2362, 3963, 6729, 6775, 6778, 9055),
Quod “gener” significet verum associatum affectioni boni (n. 2389).
Quod “nurus” significet bonum associatum suo vero (n. 4843).$
@2 xx. pro “xxi.”$

CI n. 383 383. Quomodo conjugia in caelis sociantur, datum quoque est videre. Ubivis in caelo consociantur similes, ac dissociantur dissimiles; inde unaquaevis societas caeli ex similibus consistit similes ad similes feruntur non ex se sed ex Domino (videatur supra, n. 41, 43, 44, seq.): pariter conjux ad conjugem, quorum mentes conjungi possunt in unam quapropter ad primum aspectum se intime amant, et vident se conjuges, et ineunt conjugium. Inde est, quod omnia conjugia caeli sint ex solo Domino. Festum etiam celebrant, quod fit in conventu plurium; festivitates differunt in societatibus.

CI n. 384 384. Conjugia in terris, quia sunt seminaria generis humani, et quoque angelorum caeli, (nam ut supra in suo articulo ostensum est, Caelum est ex humano genere,) tum quia ex spirituali origine sunt, nempe ex conjugio boni et veri, ac Divinum Domini in illum amorem principaliter influit, ideo sanctissima sunt coram angelis caeli; et vicissim adulteria, quia sunt contraria amori conjugiali, spectantur ab illis ut profana nam angeli sicut in conjugiis spectant conjugium boni et veri, quod est caelum, ita in adulteriis spectant conjugium falsi et mali, quod est infernum: quapropter dummodo audiunt nominari adulterium, se avertunt; quae etiam est causa, quod cum homo adulterium committit ex jucundo, claudatur ei caelum; quo clauso non amplius agnoscit Divinum, nec aliquid fidei ecclesiae.{1} Quod omnes qui in inferno sunt, sint contra amorem conjugialem, percipere datum est ex sphaera inde exhalata, quae erat sicut perpetuus conatus dissolvandi et violandi conjugia; ex qua patuit, quod jucundum regnans in inferno sit jucundum adulterii, et quod jucundum adulterii sit quoque jucundum destruendi conjunctionem boni et veri, quae conjunctio facit caelum. Inde sequitur, quod jucundum adulterii sic jucundum infernale prorsus oppositum jucundo conjugii, quod est jucundum caeleste.
@1 Quod adulteria sint profana (n. 9961, 10174).
Quod adulteris claudatur caelum (n. 275 [? 2750]).
Quod qui in adulteriis jucundum perceperunt, in caelum venire nequeant (n. 539, 2733, 2747-2749, 2751, 10175).
Quod adulteri sint immisericordes, et absque religioso (n. 824, 2747, 2748).
Quod adulterorum ideae sint spurcae (n. 2747, 2748). Quod in altera vita ament sordes, et in talibus infernis sint (n. 2755, 5394, 5722).
Quod per “adulteria” in Verbo significentur adulterationes boni, et per “scortationes” perversiones veri (n. 2466, 2729, 3399, 4865, 8904, 10648).$

CI n. 385 385. Erant quidam spiritus, qui ex usu in vita corporis, me solertia peculiari infestabant, et hoc per influxum molliusculum quasi undantem, qualis solet esse proborum spirituum sed perceptum quod in illis essent astutiae et similia, ut captarent et fallerent. Tandem locutus sum cum uno ex illis, qui quod fuerit dux exercitus, cum vixit in mundo, mihi dictum est; et quia percepi quod in ideis cogitationis ejus esset lascivum, locutus sum cum illo de conjugio loquela spirituali cum repraesentativis, quae plene exprimit sensa, et momento plura. Dixit quod in vita corporis adulteria pro nihilo reputaverit. Sed ei dicere datum est, quod adulteria sint nefanda, tametsi apparent coram illis qui tales, ex jucundo quod captarunt, et ex persuasione inde, quod non talia, immo quod licita quod etiam scire posset ex eo, quod conjugia sint seminaria generis humani, et inde etiam seminaria regni caelestis, et idcirco quod nusquam violanda, sed sancta habenda; tum ex eo, quod scire debet quia in altera vita est, ac in statu perceptionis, quod amor conjugialis a Domino per caelum descendat, et quod ab illo amore, ut a parente, derivetur amor mutuus, qui est firmamentum caeli et ex eo, quod adulteri, dum modo approximant ad societates caelestes, sentiant graveolentiam suam, et se inde praecipitent versus infernum: ad minimum potuisset scire, quod violare conjugia sit contra leges Divinas, et contra omnium regnorum leges civiles, tum contra genuinum lumen rationis, quia contra ordinem et Divinum et humanum, praeter plura. Sed respondebat, quod talia non cogitaverit in vita corporis. Voluit ratiocinari num ita esset sed dictum est ei, quod veritas non admittat ratiocinia, patrocinantur enim jucundis, ita malis et falsis et quod primum cogitare debeat de illis quae dicta sunt, quia vera aut etiam ex illo principio, quod notissimum est in mundo, quod nemo alteri facere debeat, quod non velit ut alter faciat sibi; et sic si quis ipsius uxorem, quam amavisset, quod fit in principio omnis conjugii, tali modo decepisset, tunc cum in statu excandescentiae super id esset, si ex illo statu loqueretur, annon quoque ipse adulteria detestaturus fuisset; et tunc, quia ingenio pollet, se confirmavisset plus quam alii contra illa, usque ut damnavisset illa ad infernum.

CI n. 386 386. Ostensum mihi est, quomodo progrediuntur jucunda amoris conjugialis ad caelum et jucunda adulterii ad infernum. Progressio jucundorum amoris conjugialis versus caelum erat in beatitudines et felicitates continue plures usque ad innumerabiles et ineffabiles, et quo interius in innumerabiliores et ineffabiliores, usque ad ipsas caeli intimi seu caeli innocentiae, et hoc per liberrimum; omne enim liberum est ex amore, ita liberrimum ex amore conjugiali, qui est ipse amor caelestis. Progressio autem adulterii erat versus infernum, et per gradus ad infimum, ubi nihil nisi quam dirum et horrendum. Talis sors manet adulteros post vitam eorum in mundo; per adulteros intelliguntur, qui jucundum in adulteriis, et non jucundum in conjugiis percipiunt.

CI n. 387 387. [XLI.] DE FUNCTIONIBUS ANGELORUM IN CAELO.
Functiones in caelis non enumerari, nec describi possunt in specie, sed modo de illis aliquid dici in genere, nam sunt innumerae, et quoque secundum societatum officia varia: unaquaevis enim societas peculiare officium obit; nam sicut societates distinctae sunt secundum bona, (videatur supra, n. 41,) ita secundum usus, quoniam bona apud omnes in caelis sunt bona in actu, quae sunt usus. Unusquisque ibi usum praestat, nam regnum Domini est regnum usuum.{1}
@1 Quod regnum Domini sit regnum usuum (n. 453 [? 454], 696, 1103, 3645, 4054, 7038).
Quod servire Domino sit usus praestare (n. 7038)
Quod omnes in altera vita usus praestare debeant (n. 1103). Quod etiam mali et infernales, sed quomodo (n. 696). Quod omnes tales sint, quales sunt usus quos praestant (n. 4054, 6815); illustratum (n. 7038).
Quod beatum angelicum consistat in bonis charitatis, ita in usibus praestandis (n. 454).$

CI n. 388 388. Sunt in caelis sicut in terris plures administrationes nam sunt ecclesiastica, sunt civilia, et sunt domestica: quod sint ecclesiastica, constat ex illis quae supra de Cultu Divino (n. 221-227), dicta et ostensa sunt quod civilia, ex illis quae de Regiminibus in Caelo (n. 213-220) et quod domestica, ex illis quae de Habitationibus et Mansionibus Angelorum (n. 183-190), et de Conjugiis in Caelo (n. 366-386): inde patet, quod functiones et administrationes intra quamvis societatem caelestem sint plures.

CI n. 389 389. Omnia in caelis secundum Divinum ordinem instituta sunt, qui custoditur ubivis per administrationes ab angelis; a sapientioribus illa quae communis boni aut usus sunt, a minus sapientibus quae particularis, et sic porro: subordinata sunt, prorsus sicut in Divino ordine subordinati sunt usus. Inde quoque unicuivis functioni adjuncta est dignitas secundum dignitatem usus. At usque angelus non dignitatem sibi vindicat, sed omnem dat usui; et quia usus est bonum quod praestat, et omne bonum est a Domino, ideo omnem dat Domino. Quapropter qui cogitat de honore pro se et inde pro usu, et non pro usu et inde pro se, non potest fungi aliquo officio in caelo, quia, spectat retro a Domino, se primo loco et usum secundo. Cum dicitur usus, intelligitur etiam Dominus, quia, ut mox supra dictum est, usus est bonum, ac bonum est a Domino.

CI n. 390 390. Ex his concludi potest, quales sunt subordinationes in caelis; quod nempe sicut quisque amat, aestimat, et honorat usum, ita quoque amet, aestimet et honoret personam cui usus ille adjunctus est; et quoque quod persona tantum ametur, aestimetur et honoretur, quantum usum non addicat sibi sed Domino tantum enim sapiens est, et tantum usus, quos praestat, ex bono praestat. Amor, aestimatio et honor spiritualis nec aliud est quam amor, aestimatio et honor usus in persona; ac honor personae ex usu et non usus ex persona. Qui etiam homines ex spirituali vero spectat, nec aliter spectat nam videt unum hominem similem alteri, sive in magna dignitate sive in parva sit, sed differentiam solum in sapientia et sapientia est amare usum, ita bonum concivis, societatis, patriae et ecclesiae. In hoc etiam consistit amor in Dominum, quia a Domino est omne bonum quod est bonum usus; et quoque amor erga proximum, quia proximus est bonum quod amandum in concive, societate, patria et ecclesia, et quod praestandum illis.{1}
@1 Quod amare proximum non sit amare personam, sed id quod est apud illum ex quo ille (n. 5025, 10336).
Qui amant personam, et non quod est apud illum ex quo ille, quod ament aeque malum ac bonum (n. 3820): et quod benefaciant aeque malis ac bonis, cum tamen benefacere malis sit malefacere bonis, quod non est amare proximum (n. 3820, 6703, 8120). Judex qui punit malos, ut emendentur, et ne contaminentur ac laedantur ab illis boni, proximum amat (n. 3820, 8120, 8120). Quod omnis homo et societas, tum patria et ecclesia, ac in universali sensu regnum Domini, sint proximus: et quod illis benefacere ex amore boni secundum quale status eorum sit amare proximum; ita bonum illorum, cui consulendum est, est proximus (n. 6818-6824, 8123).$

CI n. 391 391. Omnes societates in caelis distinctae sunt secundum usus, quoniam distinctae sunt secundum bona, (ut supra, n. 41, seq., dictum est,) et bona sunt bona actu seu bona charitatis, quae sunt usus. Sunt societates, quarum functiones sunt curam infantum habere; sunt aliae societates, quarum functiones sunt illos dum adolescunt instruere et educare: sunt aliae, quae pueros et puellas, quae bonae indolis ex educatione in mundo sunt, et inde in caelum veniunt, similiter instruunt et educant: sunt aliae, quae simplices bonos ex Christiano orbe docent ac in viam ad caelum ducunt: sunt aliae quae similiter varias gentes: sunt aliae, quae novitios spiritus, qui sunt qui recentes e mundo veniunt, tutantur ab infestationibus a malis spiritibus: sunt quoque qui adsunt illis qui in terra inferiore sunt; et quoque sunt qui adsunt illis qui in infernis, et moderantur ne ultra praescriptos limites se mutuo crucient: sunt etiam qui adsunt illis qui e mortuis exsuscitantur. In genere angeli cujusvis societatis mittuntur ad homines, ut eos custodiant, et abducant ab affectionibus et inde cogitationibus malis, ac inspirent affectiones bonas quantum ex libero recipiunt, per quae etiam regunt hominum facta seu opera, removendo, quantum possibile est, intentiones malas. Angeli, cum apud homines sunt, quasi habitant in eorum affectionibus, et prope hominem quantum is in bono ex veris est, remotius autem quantum inde distat vita.{1} Sed omnes hae functiones angelorum sunt functiones Domini per angelos, nam angeli illas obeunt non ex se sed ex Domino: inde est quod per “angelos” in Verbo in interno ejus sensu, non intelligantur angeli, sed aliquid Domini; et inde est, quod angeli in Verbo dicantur “dii.”{2}
@1 De angelis apud infantes, et dein apud pueros, et sic successive(n.2303).
Quod homo per angelos resuscitetur a mortuis, ab experientia (n. 168-189).
Quod angeli mittantur ad illos qui in inferno, ne se invicem ultra modum crucient (n. 967).
De angelorum officiis erga homines qui in alteram vitam veniunt (n.2131).
Quod spiritus et angeli sint apud omnes homines, et quod homo ducatur per spiritus et angelos a Domino (n. 50, 697, 2796, 2887, 2888, 5847-5866, 5976-5993, 6209.).
Quod angelis dominium sit super malos spiritus (n. 1755).$
@2 Quod per “angelos” in Verbo significetur aliquod Divinum a Domino (n. 1925, 2821, 3039, 4085, 6280, 8192).
Quod angeli in Verbo dicantur “dii,” ex receptione Divini veri ac boni a Domino (n. 4295, 4402, 8192, 8301).$

CI n. 392 392. Hae functiones angelorum sunt functiones illorum communes, sed unicuique est sua sparta in specie; nam unusquisque usus communis componitur ex innumeris qui vocantur usus medii, administri, inservientes; omnes et singuli secundum Divinum ordinem coordinati et subordinati sunt, et simul sumpti faciunt et perficiunt communem usum, qui est commune bonum.

CI n. 393 393. In ecclesiasticis sunt illi in caelo, qui in mundo Verbum amaverunt, et ex desiderio inquisiverunt ibi vera, non propter honorem aut lucrum, sed propter usum vitae et suae et aliorum illi secundum amorem et desiderium usus ibi in illustratione sunt ac in luce sapientiae, in quam etiam veniunt ex Verbo in caelis, quod non naturale est sicut in mundo, sed spirituale (videatur supra, n. 259). Hi praedicatorum munere funguntur, ac ibi secundum ordinem Divinum in superiori loco sunt qui sapientia ex illustratione aliis praestant. [2] In civilibus sunt illi qui in mundo amaverunt patriam et ejus commune bonum prae suo, ac justum et rectum fecerunt ex amore justi et recti. Quantum hi ex amoris desiderio inquisiverunt leges justi, ac inde intelligentes facti sunt, tantum in facultate sunt administrandi officia in caelo, quae etiam administrant in eo loco aut gradu in quo est intelligentia eorum, quae etiam tunc in pari gradu est cum amore usus pro communi bono. [3] Praeterea in caelo tot officia et tot administrationes sunt, et quoque tot operae, ut enumerari ob copiam nequeant; in mundo sunt paucae respective. Omnes, quotcunque sunt, in jucundo sui operis et laboris sunt ex amore usus, et nemo ex amore sui aut lucri nec est alicui amor lucri ob vitam, quia omnes necessitates vitae illis gratis donantur; habitant gratis, vestiuntur gratis, vescuntur gratis. Ex quibus patet, quod qui amaverunt se et mundum prae usu, non in caelo aliquam sortem habeant: amor enim suus seu affectio sua manet unumquemvis post vitam in mundo, nec exstirpatur in aeternum (videatur supra, n. 363).

CI n. 394 394. Quisque in caelo in suo opere est secundum correspondentiam, et correspondentia non est cum opere, sed cum usu cujusvis operis (videatur supra, n. 112), et correspondentia est omnium (n. 106). Qui in caelo in functione aut opere correspondente usui ejus est, is in prorsus simili statu vitae est in quo fuit in mundo, nam spirituale et naturale unum agunt per correspondentias, cum differentia tamen, quod in interiori jucundo sit, quia in vita spirituali, quae vita interior est, et inde receptibilior beatudinis caelestis.

CI n. 395 395. [XLII.] DE GAUDIO ET FELICITATE CAELESTI.
Quid caelum et quid gaudium caeleste, vix aliquis hodie novit. Qui de illo et de hoc cogitaverunt, tam communem et tam crassam ideam de illis conceperunt ut vix sit aliqua. Ex spiritibus, qui e mundo in alteram vitam veniunt, optime scire potui qualem de caelo et de gaudio caelesti habuerunt notionem; nam relicti sibi sicut forent in mundo, cogitant similiter. Causa quod non sciatur quid gaudium caeleste, est quia illi, qui de eo cogitaverunt, ex gaudiis externis, quae sunt naturalis hominis, judicaverunt, nec sciverunt quid internus seu spiritualis homo, ita nec quid ejus jucundum et beatum; quare si ab illis, qui in spirituali seu interno jucundo fuerunt, dictum fuisset, quid et quale gaudium caeleste, non comprehendi potuisset, cecidisset enim in ideam ignotam, ita non in perceptionem, quapropter inter illa fuisset, quae naturalis homo rejecisset. Quisque tamen scire potest, quod homo cum externum seu naturalem hominem relinquit, in internum seu spiritualem veniat; inde sciri potest, quod jucundum caeleste sit jucundum internum et spirituale, non autem externum et naturale; et quia est internum et spirituale, quod sit purius et exquisitius, et quod afficiat interiora hominis, quae sunt ejus animae seu spiritus. Quisque ex his solis concludere potest, quod tale ei jucundum sit, quale fuerat jucundum ejus spiritus; et quod jucundum corporis, quod vocatur jucundum carnis, respective non caeleste sit: quod etiam in spiritu hominis est, cum relinquit corpus, hoc remanet post mortem, nam tunc vivit homo spiritus.

CI n. 396 396. Omnia jucunda profluunt ex amore, nam quod homo amat hoc jucundum sentit; non aliunde est ulli jucundum inde sequitur, quod qualis amor tale jucundum. jucunda corporis seu carnis omnia profluunt ex amore sui et ex amore mundi, inde quoque sunt concupiscentiae et earum voluptates jucunda autem animae seu spiritus omnia profluunt ex amore in Dominum et ex amore erga proximum, inde quoque sunt affectiones boni et veri, ac faustitates interiores. Hi amores cum suis jucundis influunt a Domino et e caelo per viam internam, quae est a superiori, et afficiunt interiora illi autem amores cum suis jucundis influunt ex carne et e mundo per viam externam, quae est ab inferiore, et afficiunt exteriora. Quantum itaque recipiuntur bini illi amores caeli et afficiunt, tantum aperiuntur interiora, quae sunt animae seu spiritus, et spectant a mundo ad caelum; quantum autem recipiuntur bini illi amores mundi et afficiunt, tantum aperiuntur exteriora, quae sunt corporis seu carnis, et spectant a caelo ad mundum. Sicut influunt amores et recipiuntur, ita simul etiam influunt illorum jucunda, in interiora jucunda caeli, in exteriora jucunda mundi; quoniam, ut dictum est, omne jucundum est amoris.

CI n. 397 397. Caelum in se tale est, ut plenum sit jucundis, usque adeo ut in se spectatum non sit nisi quam beatum et jucundum, quoniam Divinum Bonum procedens ex Divino Amore Domini facit caelum in communi et in particulari apud unumquemvis ibi, ac Divinus Amor est velle omnium salutem et omnium felicitatem ab intimis et plene: inde est, quod sive dicas caelum sive gaudium caeleste, unum sit.

CI n. 398 398. jucunda caeli sunt ineffabilia, et quoque sunt innumerabilia; sed ex innumerabilibus nullum potest sciri nec credi ab illo qui in solo jucundo corporis seu carnis est quoniam, ut supra dictum est, interiora ejus spectant a caelo ad mundum, ita retro; nam qui totus in jucundo corporis seu carnis est, seu quod idem, in amore sui et mundi, is nihil jucundi sentit nisi quam in honore, lucro, et voluptatibus corporis et sensuum, quae ita exstinguunt et suffocant jucunda interiora, quae caeli sunt, ut non credantur quod sint; quare valde miraturus esset, si modo diceretur quod dentur jucunda remotis jucundis honoris et lucri, et adhuc magis, si diceretur quod jucunda caeli loco illorum succedentia sint innumerabilia, ac talia ut jucunda corporis et carnis, quae praecipue sunt honoris et lucri, cum illis non comparari queant: inde patet causa, cur non scitur quid gaudium caeleste.

CI n. 399 399. Quantum jucundum caeli est, solum constare potest ex eo, quod omnibus ibi jucundum sit communicare sua jucunda et beata alteri, et quia omnes tales sunt in caelis, patet quam immensum est jucundum caeli; nam ut supra (n. 268) ostensum est, in caelis est communicatio omnium cum singulis, et singulorum cum omnibus. Talis communicatio profluit ex binis amoribus caeli, qui, ut dictum est, sunt amor in Dominum et amor erga proximum hi amores sunt communicativi suorum jucundorum: quod amor in Dominum talis sit, est quia amor Domini est amor communicationis omnium sui cum omnibus, nam omnium felicitatem vult; similis amor est in singulis qui amant Ipsum, quia Dominus in illis est, inde est communicatio jucundorum mutua angelorum inter se; quod amor erga proximum etiam talis sit, videbitur in sequentibus: ex quibus constare potest, quod illi amores sint communicativi suorum jucundorum. Aliter amores sui et mundi; amor sui abstrahit et aufert omne jucundum aliis, et in se derivat, nam sibi soli bene vult et amor mundi vult ut sua sint quae proximi; quare hi amores sunt destructivi jucundorum apud alios; si sunt communicativi, est propter se et non propter illos quare respective ad illos, nisi quantum jucunda illorum apud se aut in se sint, non communicativi sed destructivi sunt. Quod amores sui et mundi, cum regnant, tales sint, saepius per vivam experientiam datum est percipere. Quoties spiritus, qui in illis amoribus fuerunt dum vixerunt homines in mundo, approximarunt, toties jucundum meum recessit et evanuit; et quoque mihi dictum est, quod si tales modo appropinquant versus aliquam societatem caelestem, prorsus ad gradum praesentiae eorum diminuatur jucundum illorum qui in societate sunt; et quod mirum, mali illi tunc in suo jucundo sunt. Inde patuit, qualis status est spiritus hominis talis in corpore, nam similis est qualis est post separationem a corpore, quod nempe aveat seu concupiscat jucunda seu bona alterius, et quantum obtinet, tantum ei jucundum sit. Ex his videri potest quod amores sui et mundi sint destructivi gaudiorum caeli, ita prorsus oppositi caelestibus amoribus, qui sunt communicativi.

CI n. 400 400. At sciendum est, quod jucundum in quo sunt qui in amoribus sui et mundi cum appropinquant ad aliquam societatem caelestem, sit jucundum concupisicentiae illorum, ita quoque prorsus oppositum jucundo caeli. In jucundum concupiscentiae suae veniunt ex deprivatione et remotione jucundi caelestis apud illos qui in eo sunt. Aliter fit, quando non deprivatio et remotio est tunc non possunt appropinquare, quia quantum tunc appropinquant, tantum in angores et dolores veniunt inde est, quod raro ausint prope accedere. Hoc quoque per plures experientias datum est scire, ex quibus aliquid etiam velim proferre. [2] Spiritus qui e mundo in alteram vitam veniunt, nihil potius cupiunt quam venire in caelum paene omnes id expetunt, credentes quod caelum non sit nisi quam intromitti et recipi: quapropter etiam quia cupiunt, ad aliquam societatem caeli ultimi feruntur. Qui in amore sui et mundi sunt, cum ad primum limen illius caeli veniunt, incipiunt angi ac interius ita cruciari, ut sentiant in se potius infernum quam caelum; quapropter dejiciunt se praecipites inde, nec quiescunt priusquam in infernis apud suos. [3] Saepius etiam factum est, quod tales desideraverint nosse quid gaudium caeleste; et cum audiverunt quod in interioribus angelorum sit, cupiverunt communicationem ejus secum quare etiam factum est, nam quod spiritus, qui nondum est in caelo vel in inferno, cupit, hoc etiam ei datur, si conducit. Facta communicatione, coeperunt cruciari, in tantum ut nescirent prae dolore quomodo comprimerent corpus visum est, quod detruderent caput usque ad pedes, seque dejicerent in terram, ac ibi serpentis modo contorquerent se in orbes, et hoc ex interiori cruciatu. Talem effectum edidit jucundum caeleste apud illos qui in jucundis ex amore sui et mundi erant: causa est, quia amores illi prorsus oppositi sunt, et cum oppositum in oppositum agit, fit talis dolor et quia jucundum caeleste intrat per viam internam, ac influit in jucundum contrarium, torquet interiora quae in jucundo illo sunt, retrorsum, ita in sibi oppositum inde tales cruciatus. [4] Quod oppositi sint, est, ut supra dictum est, quia amor in Dominum et amor erga proximum volunt communicare omnia sua aliis, hoc enim eorum jucundum est, et amor sui et mundi volunt auferre aliis sua, et ad se derivare, et quantum hoc possunt tantum in jucundo sunt. Ex his quoque scire potest, unde est quod infernum sit separatum a caelo, omnes enim qui in inferno sunt, fuerunt, cum vixerunt in
mundo, in solis jucundis corporis et carnis ex amore sui et mundi; omnes autem qui in caelis, fuerunt, cum vixerunt in mundo, in jucundis animae et spiritus ex amore in Dominum et ex amore erga proximum; qui amores quia oppositi sunt, ideo etiam {1}inferni et caeli prorsus separati sunt, et quidem in tantum, ut spiritus qui in inferno est ne quidem ausit ejicere inde unum digitum, aut elevare summum capitis. nam quantillum ejicit aut elevat, torquetur et cruciatur: hoc quoque saepius visum est.
@1 “inferni:”–sic editio princeps; forma “inferna” saepius est adhibita. Vide infra, n. 428.$

CI n. 401 401. Homo qui in amore sui et mundi est, quamdiu in corpore vivit, sentit jucundum ex illis, et quoque in singulis voluptatibus quae sunt ex illis: homo autem qui in amore in Deum et in amore erga proximum est, quamdiu in corpore vivit, non sentit manifeste jucundum ex illis, et ex affectionibus bonis quae sunt ex illis, sed modo beatum paene imperceptibile, quia reconditum est in interioribus ejus, et obvelatum ab exterioribus quae sunt corporis, et per curas mundi hebetatum: at mutantur prorsus status post mortem; jucunda amoris sui et mundi vertuntur tunc in dolorifica ac dira, quia in talia quae vocantur ignis infernalis, et per vices in spurca et sordida immundis illorum voluptatibus correspondentia, quae tunc illis, quod mirum, jucunda sunt. Sed jucundum obscurum, ac beatum paene imperceptibile, quod fuerat apud illos in mundo, qui in amore in Deum et in amore erga proximum fuerunt, vertitur tunc in jucundum caeli, quod omnibus modis perceptibile et sensibile fit; id enim beatum, quod reconditum latuit in interioribus cum vixerunt in mundo, revelatur tunc ac emittitur in manifestum sensum, quia in spiritu tunc sunt, et id jucundum eorum spiritus fuit.

CI n. 402 402. Omnia jucunda caeli conjuncta sunt ac insunt usibus, quia usus sunt bona amoris et charitatis, in quibus sunt angeli; quapropter talia cuilibet jucunda sunt, quales sunt usus, et quoque in tali gradu in quali est affectio usus. Quod omnia jucunda caeli sint jucunda usus, constare potest ex comparatione cum quinque corporis sensibus apud hominem: datum est cuivis sensui jucundum secundum ejus usum visui suum jucundum, auditui suum, olfactui suum, gustui suum, et tactui suum; visui jucundum ex pulchritudine et formis, auditui ex harmoniis, olfactui ex odoriferis, gustui ex sapidis. Usus, quos singuli praestant, sciunt qui expendunt, et plenius qui correspondentias norunt. Quod visui tale jucundum sit, est ex usu quem praestat intellectui, qui est visus internus; quod auditui tale jucundum sit, est ex usu quem praestat et intellectui et voluntati per auscultationem; quod olfactui tale jucundum sit, est ex usu quem praestat cerebro et quoque pulmoni; quod gustui tale jucundum sit, est ex usu quem praestat ventriculo et inde universo corpori, nutriendo illud; jucundum conjugiale, quod est jucundum purius et exquisitius tactus, praestantius est omnibus illis ob usum, qui est procreatio generis humani, et inde angelorum caeli. Haec jucunda illis sensoriis insunt ex influxu caeli, ubi omne jucundum est usus, et secundum usum.

CI n. 403 403. Quidam spiritus, ex opinione in mundo capta, crediderunt quod felicitas caelestis consisteret in vita otiosa, in qua serviantur ab aliis sed illis dictum est, quod nusquam aliqua felicitas consistat in eo ut quiescant, et inde habeant felicitatem ita quisque vellet habere felicitatem aliorum pro se, et cum quisque, nullus haberet: talis vita foret non activa sed otiosa, in qua torpescerent; cum tamen notum iis esse possit, quod absque vita activa nulla vitae felicitas, et quod otium. ejus vitae sit modo recreationis causa, ut alacrior ad activum suae vitae redeat. Dein multis ostensum est, quod vita angelica consistat in praestandis bonis charitatis, quae sunt usus, et quod omnis felicitas angelis sit in usu, ex usu, et secundum usum. Qui talem ideam habuerunt, quod gaudium caeleste consisteret in eo, ut otiosi viverent, respirantes in otio gaudium aeternum, ut pudefierent, datum erat illis percipere qualis vita talis et percepta est quod tristissima, et quod pereunte sic omni gaudio, post paucum tempus eam fastidirent et nausearent.

CI n. 404 404. Spiritus qui se credebant instructiores aliis, dicebant quod fides illorum fuerit in mundo, quod gaudium caeleste consisteret in eo solum, ut laudarent et celebrarent Deum, et quod ea esset vita activa; sed illis dictum est, quod laudare et celebrare Deum non sit talis vita activa, et quod Deus nec opus habeat laudibus et celebratione, sed quod velit ut praestent usus, ac ita bona quae vocantur bona charitatis: at illi non potuerunt habere in bonis charitatis aliquam ideam gaudii caelestis, sed servitutis; verum quod liberrimum sit, quia ex affectione interiore, et cum ineffabili jucunditate conjunctum, testati sunt angeli.

CI n. 405 405. Paene omnes qui in alteram vitam veniunt, putant quod infernum sit simile unicuivis, et quod caelum sit simile unicuivis, cum tamen utrobivis infinitae varietates et diversitates sunt, et nusquam uni prorsus simile infernum sit, nec usquam uni prorsus simile caelum, quod alteri; sicut nusquam datur unus homo, spiritus ac angelus prorsus similis alteri, ne quidem quoad faciem. Cum solum cogitarem, quod bini essent prorsus similes aut aequales, horruerunt angeli, dicentes quod omne unum formetur ex consensu harmonico plurium, et quod tale unum sit, qualis ille consensus est; et quod ita omnis societas caeli unum faciant, et quod omnes societates caeli unum, et hoc ex solo Domino per amorem.{1} Usus in caelis similiter in omni varietate et diversitate sunt, et nusquam unius usus prorsus similis ac idem est cum usu alterius, ita nec unius jucunditas cum alterius: et adhuc magis, jucunda cujusvis usus sunt innumerabilia, ac innumerabilia illa similiter varia, sed usque conjuncta in eo ordine ut se mutuo spectent, sicut usus cujusvis membri, organi et visceris in corpore: et adhuc magis sicut cujusvis vasis et fibrae in unoquovis membro, organo et viscere, quae omnia et singula ita consociata sunt ut suum bonum spectent in altero, et sic in omnibus, et omnia in singulis: ex hoc universali et singulari aspectu sicut unum agunt.
@1 Quod unum ex variis consistat, et inde formam et quale accipiat, et perfectionem secundum quale harmoniae et consensus (n. 457, 3241, 8003).
Quod infinita varietas sit, et nusquam aliquid idem cum altero (n. 7236, 9002).
In caelis pariter (n. 5744 [? 3744, 4005, 7236, 7833, 7836, 9002).
Quod inde omnes societates in caelis, et unusquisque angelus in societate, a se invicem distincti sunt, quia in vario bono et usu (n. 690, 3241, 3519, 3804, 3986, 4067, 4149, 4263, 7236, [1]7833).
Quod Divinus Amor Domini disponat omnes in formam caelestem, et conjungat ut sicut unus homo sint (n. 457, 3986, 5598).$

CI n. 406 406. Cum spiritibus qui e mundo recentes venerunt, aliquoties locutus sum de statu vitae aeternae, quod nempe scire {1}interest quis Dominus regni, quale regimen, et quae regiminis forma; sicut qui in mundo in aliud regnum veniunt, iis nihil prius est quam scire quis et qualis rex, quale regimen, et plura quae istius regni sunt; magis in hoc regno, in quo in aeternum victuri sunt. Sciant itaque, quod Dominus sit qui regit caelum, et quoque universum, nam qui regit unum regit alterum; ita quod regnum, in quo nunc sunt, sit Domini, et quod hujus regni leges sint veritates aeternae, quae omnes fundantur in ea lege, ut ament Dominum supra omnia, et proximum ut semet immo nunc adhuc magis si velint esse sicut angeli, quod amare debeant proximum plus quam semet. [2] Cum haec audiverunt, nihil respondere potuerunt, quia in vita corporis tale quid audiverunt, sed non crediderunt, mirati quod talis amor sit in caelo, et quod {2}dabilis ut quisquam amet proximum plus quam semet sed informati sunt, quod omnia bona immensum crescant in altera vita, et quod talis vita sit in corpore, ut non ultra progredi possint quam amare proximum ut semet, quia in corporeis at his remotis tunc amor magis purus fit, et tandem angelicus, qui est amare proximum plus quam semet: nam in caelis jucundum est bonum facere alteri, et non jucundum facere sibi bonum, nisi ut fiat alterius, ita propter alterum et quod id sit amare proximum plus quam semet. [3] Quod talis amor dabilis sit, dicebatur quod in mundo constare possit ex quorundam amore conjugiali, quod praetulerint mortem quam ut laederetur conjux; ex amore parentum erga liberos, quod mater potius famem patiatur, quam ut videat infantem esurire; ut et ab amicitia sincera, quod pro amicis pericula subeant; et ex amicitia civili et simulata, quae aemulari vult sinceram, quod potiora offerant illis quibus dicunt bene velle, et quoque quod tale ore ferant tametsi non corde; demum ex natura amoris, quae talis est, ut gaudium ejus sit inservire aliis, non sui sed ejus causa. Verum haec non potuerunt capere illi qui se prae aliis amabant, et qui lucri avidi in vita corporis fuerunt, omnium minime avari.
@1 Le Boys des Guays hic legeret intersit.$
@2 Le Boys des Guays hic legeret dabile: sed vide mox infra.$

CI n. 407 407. Quidam qui in vita corporis potens fuit prae aliis, in altera vita retinuit quod etiam imperare vellet: cui dictum est, quod in alio regno sit, quod aeternum, et quod imperare ejus in terra mortuum sit, et quod nunc non aestimetur quisquam quam secundum bonum et verum, et secundum misericordiam Domini, in qua ex vita in mundo sit; tum quod hoc regnum se habeat sicut in terra, ubi aestimantur propter opes, et propter gratiam apud principem opes hic sunt bonum et verum, et gratia apud Principem est misericordia in qua est homo secundum vitam suam in mundo apud Dominum; si aliter velit imperare, rebellis est, nam in Alius regno est. His auditis pudefactus est.

CI n. 408 408. Locutus sum cum spiritibus, qui putabant caelum et gaudium caeleste in eo consistere, ut magni sint: sed dictum est iis, quod in caelo maximus sit qui minimus nam minimus dicitur, qui nihil potest et sapit, ac vult nihil posse et sapere, ex se, sed ex Domino talis minimus maximam felicitatem habet; et quia maximam felicitatem habet, sequitur inde quod sit maximus, nam sic a Domino omnia potest et prae omnibus sapit. Et quid est maximus esse nisi quam felicissimus? felicissimum enim esse quaerunt potentes per potentiam, et divites per divitias. Porro dictum est, quod non consistat caelum in eo, ut desideret minimum esse ob finem ut sit maximus, tunc enim spirat et cupit esse maximum, sed est, ut ex corde aliis melius velit quam sibi, et servire aliis eorum felicitatis gratia, ex nullo fine propter se ut remuneretur, sed ex amore.

CI n. 409 409. Ipsum gaudium caeleste, quale est in sua essentia, non describi potest, quia est in intimis vitae angelorum, et inde in singulis cogitationis et affectionis eorum, et ex his in singulis loquelae et in singulis actionis. Est sicut interiora essent plane aperta et resoluta ad recipiendum jucundum et beatum, quod dispergitur in singulas fibras, et sic per totum; unde perceptio et sensatio ejus est talis ut non describi possit; quod enim ab intimis inchoat, hoc influit in singula quae ex intimis derivata sunt, et se propagant semper cum augmento versus exteriora. Spiritus boni qui nondum in illo jucundo sunt, quia nondum in caelum evecti, cum percipiunt illud ex angelo ex ejus amoris sphaera, implentur tali jucundo, ut veniant quasi in dulce deliquium. Hoc aliquoties factum est cum illis qui desiderabant scire quid gaudium caeleste.

CI n. 410 410. Quidam spiritus etiam desiderabant scire quid gaudium caeleste; ideo concessum est percipere illud ad eum gradum, ut non plus sustinere possent; sed usque non erat gaudium angelicum, vix erat sicut minimum angelicum, quod appercipere per communicationem datum est, erat tam leve ut fere frigidiusculum, quod tamen vocabant caelestissimum, quia erat intimum eorum inde constabat non solum quod gaudiorum caeli gradus sint, sed etiam quod intimum unius vix accedat ad ultimum aut medium alterius; tum quod cum aliquis intimum sui accipit, in gaudio suo caelesti sit, et quod adhuc interius non sustineat, eique dolorificum evadat.

CI n. 411 411. Quidam spiritus non mali lapsi sunt in quietem, sicut in somnum, et sic quoad interiora, quae mentis eorum, translati sunt in caelum; nam spiritus, antequam interiora eorum aperta sunt, transferri possunt in caelum, ac erudiri de felicitate illorum qui ibi sunt. Vidi eos sic quievisse per semihorium, et dein relapsos in exteriora in quibus prius erant, et quoque tunc in recordationem eorum quae viderunt. Dicebant quod fuerint inter angelos in caelo, et quod ibi viderint et perceperint stupenda, omnia splendentia sicut ex auro, argento, et lapidibus pretiosis, in admirandis formis, quae variabantur mirabiliter et quod angeli non delectati sint ipsis externis, sed illis quae repraesentabant, quae erant Divina ineffabilia, et sapientiae infinitae, et haec fuerint illis gaudio; praeter innumera, quae linguis humanis ne quidem ad myriadis partem possent exprimi, nec cadere in ideas ubi aliquid materiale.

CI n. 412 412. Fere omnes qui in alteram vitam veniunt, ignorant quid beatitudo et felicitas caelestis, quia quid et quale gaudium internum nesciunt, solum ex laetitiis et gaudiis corporeis et mundanis perceptionem capiunt: quare quod ignorant. nihil esse putant, cum tamen gaudia corporea et mundana sunt nihili respective. Ideo probi, qui non sciunt quid gaudium caeleste, ut sciant et cognoscant, feruntur primum ad paradisiaca, quae omnem imaginationis ideam excedunt: tunc arbitrati venisse in paradisum caelestem, sed docentur quod id non sit felicitas vere caelestis quare datur iis cognoscere status interiores gaudii ad intimum eorum perceptibiles: dein auferuntur in statum pacis usque ad intimum eorum, fatentes tunc quod nihil ejus usquam expressibile sit, nec cogitabile: denique in statum innocentiae, etiam usque ad sensum eorum intimum. Inde nosse iis datur, quid vere bonum spirituale et caeleste.

CI n. 413 413. Sed ut scire possem, quid et quale caelum et caeleste gaudium, saepe et diu a Domino datum est percipere jucunditates gaudiorum caelestium; quare, quia ab experientia viva, possum scire, sed nusquam describere: ast ut solum idea eorum habeatur, aliquid dicetur. Est affectio jucunditatum et gaudiorum innumerabilium, quae commune quoddam simul sistunt, in quo communi, seu in qua communi affectione, sunt innumerabilium affectionum harmoniae, quae distincte non perveniunt ad perceptionem, sed obscure, quia communissima perceptio usque percipere datum est, quod innumerabilia inessent, ita ordinata ut describi nusquam possint; innumerabilia illa, qualia, ex caeli ordine fluunt. Talis ordo est in affectionis singulis et minimis, quae modo ut communissimum unum sistuntur et percipiuntur secundum capacitatem ejus qui subjectum: verbo, infinita in ordinatissima forma insunt cuivis communi, et nihil non vivit, et afficit, et quidem omnia ab intimis, nam gaudia caelestia ab intimis procedunt. Perceptum quoque, quod gaudium et delicium sicut a corde veniret, se diffundens mollissime per omnes fibras intimas, et inde in fibras congregatas, cum tali jucunditatis intimo sensu ut fibra sit quasi nihil nisi gaudium et delicium, et omne perceptivum et sensitivum inde similiter, vivens ex felicitate: voluptatum corporis gaudium, ad illa gaudia, est sicut crassus et pungens grumus respective ad puram et lenissimam auram. Observatum est, quod cum omne meum jucundum vellem transferre in alterum, influeret continue jucundum loco ejus interius et plenius quam prius; et quod quantum hoc vellem, tantum influeret: et perceptum est. quod hoc a Domino.

CI n. 414 414. Qui in caelo sunt, continue ad vernum vitae pergunt et quo plura millia annorum vivunt, eo ad vernum jucundius et felicius, et hoc in aeternum, cum incrementis, secundum amoris, charitatis et fidei progressus et gradus. Ex sexu feminino, quae seniles ac senio confectae mortuae sunt, et in fide in Dominum, charitate erga proximum, et in amore conjugiali felici cum marito vixerunt, post annorum successum, magis et magis in juventutis et adolescentiae florem veniunt, inque pulchritudinem quae excedit omnem pulchritudinis ideam usquam visu perceptibilem bonitas et charitas est quae format, et sui simile sistit, et facit ut jucundum et pulchrum charitatis ex singularissimis faciei eluceat, sic ut ipsae charitatis formae sint visae sunt quibusdam, et obstupuerunt. [2] Charitatis forma est talis, quae ad vivum conspicitur in caelo, quod ipsa charitas sit quae effigiat et effigiatur, et quidem sic, ut totus angelus, cumprimis facies, sit quasi charitas, quae manifeste et apparet et percipitur quae forma, cum spectatur, est pulchritudo ineffabilis afficiens charitate ipsam vitam mentis intimam. Verbo, senescere in caelo est juvenescere. Qui in amore in Dominum et in charitate erga proximum vixerunt, tales formae, seu tales pulchritudines, in altera vita fiunt omnes angeli tales formae sunt, cum innumerabili varietate; ex his caelum.

CI n. 415 415. [XLIII.] DE IMMENSITATE CAELI.
Quod caelum Domini immensum sit, constare potest ex pluribus quae in antecedentibus dicta et ostensa sunt; cumprimis ex eo, quod caelum sit ex humano genere (videatur supra, n. 311-317), et non modo ex illo, quod intra ecclesiam natum est, sed etiam ex illo, quod extra (n. 318-328): ita ex omnibus a primo ortu hujus telluris, qui in bono vixerunt. Quanta multitudo hominum in universo hoc terrarum orbe est, quisque qui de partibus, regionibus et regnis hujus telluris aliquid novit, concludere potest. Qui calculum init, deprehendet, quod inde ad plura millia hominum quolibet die obeant, ita intra annum ad aliquot myriades seu milliones; et hoc a primis temporibus, a quibus intercesserunt aliquot millia annorum; qui omnes post obitum in alterum mundum, qui vocatur mundus spiritualis, venerunt, et jugiter veniunt. Quot autem ex illis angeli caeli facti sunt et fiunt, non dici potest; hoc mihi dictum est, quod antiquis temporibus permulti, quia tunc homines interius et plus spiritualiter cogitaverunt, ac inde in caelesti affectione fuerunt at quod sequentibus aevis non tam multi, quia homo successu temporis exterior factus est, et plus naturaliter coepit cogitare, et inde in terrestri affectione esse. Ex his primum constare potest, quod caelum ex solis incolis hujus telluris magnum sit.

CI n. 416 416. Quod caelum Domini immensum sit, constare potest ex eo solo, quod omnes infantes, sive intra sive extra ecclesiam nati sint, adoptentur a Domino, et fiant angeli, quorum numerus ad quartam seu quintam partem totius generis humani in tellure exsurgit. Quod unusquisque infans, ubicunque natus est, sive intra ecclesiam sive extra illam, sive a parentibus piis sive ab impiis, cum moritur, recipiatur a Domino, et in caelo educetur, et secundum Divinum ordinem doceatur et imbuatur affectionibus boni, et per illas cognitionibus veri, et dein sicut perficitur intelligentia et sapientia, introducatur in caelum, et fiat angelus, videatur supra (n. 329-345); quanta itaque multitudo angelorum caeli a prima creatione ad hodiernum tempus ex illis solis exstiterit, concludi potest.

CI n. 417 417. Quam immensum sit caelum Domini, constare etiam potest ex eo, quod omnes planetae coram oculis in nostro mundo solari conspicui, sint tellures et praeterea quod innumerabiles sint in universo, et omnes plenae incolis; de quibus in peculiari opusculo de Telluribus illis actum est, ex quo haec sequentia velim afferre:-
[2] “Quod plures tellures sint, et super illis homines, et inde spiritus et angeli, notissimum est in altera vita; nam cuivis ibi, qui ex amore veri et inde usus desiderat, cum spiritibus aliarum tellurum loqui conceditur, et inde confirmari de pluralitate mundorum, ac informari quod geniis humanum non solum ex una tellure sit, sed ex innumeris. [3] Locutus sum cum nostrae telluris spiritibus aliquoties de ea re; et dictum, quod homo qui intellectu pollet, scire possit ex multis quae novit, quod plures tellures sint, et ibi homines; nam ex ratione concludi potest, quod tantae moles, quantae sunt planetae, quorum aliqui magnitudine excedunt hanc tellurem, non sint moles vacuae, et creatae ut modo ferantur et spatientur circum solem, ac luceant pauco suo lumine pro una tellure, sed quod illorum usus insignior, quam talis, oporteat esse. Qui credit, sicut quisque credere debet, quod Divinum non creaverit universum propter alium finem quam ut humanum genus existat, et inde caelum, nam genus humanum est seminarium caeli, is non potest non credere, quam quod homines sint, ubicunque aliqua tellus. Quod planetae, qui coram oculis nostris visibiles sunt, quia intra terminos mundi hujus solis, tellures sint, manifeste sciri potest ex eo, quod corpora terrestris materiae sint, quia solis lumen reflectunt, et inspecti per vitra optica non apparent sicut stellae rutili ex flamma, sed sicut terrae ex obscuris variegati; tum ex eo, quod illi similiter ac nostra tellus, circum solem ferantur et progrediantur via zodiaci, et inde faciant annos et anni tempora, quae sunt ver, aestas, autumnus et hiems; similiter quod circum axem suum, pariter ac nostra tellus, rotentur, et inde faciant dies, et diei tempora, nempe mane, meridiem, vesperam et noctem; et insuper quod aliqui eorum habeant lunas, quae vocantur satellites, et circum orbem suum statis temporibus vagantur, sicut luna circum nostrum et quod planeta Saturnus, quia longissime a sole distat, habeat quoque cingulum magnum luminosum, quod multam lucem, tametsi reflexam, telluri isti dat. Quis usquam, qui haec novit, et ex ratione cogitat, dicere potest, quod haec inania corpora sint? [4] Insuper cum spiritibus locutus sum, quod ab homine credi queat quod in universo sint tellures plures quam una, ex eo quod caelum astriferum tam immensum sit, ac tot innumerabiles ibi stellae, quarum unaquaevis in suo loco seu in suo mundo est sol, ac instar nostri solis, in varia magnitudine: qui rite expendit, is concludit, quod totum illud tam immensum non possit non esse quam medium ad finem qui ultimus creationis, qui finis est regnum caeleste, in quo Divinum cum angelis et hominibus habitare potest. Universum enim aspectabile seu caelum illustre tot innumerabilibus stellis, quae sunt totidem soles, est modo medium ut existant tellures, et super illis homines, ex quibus regnum caeleste. Ex his rationalis homo non aliter cogitare potest, quam quod tam immensum medium ad tantum finem, non factum sit pro humano genere ex una tellure. Quid hoc foret pro Divino, quod infinitum, cui parum et vix aliquid essent millia, immo myriades tellurum, et omnes plenae incolis? Sunt spiritus, quorum unicum studium est sibi acquirere cognitiones, quia illis solis delectantur; [5] illis spiritibus ideo licet circumvagari, et quoque extra hujus solis mundum transire in alios, ac sibi cognitiones comparare. Hi dixerunt, quod non solum sint tellures, super quibus homines, in hoc solari mundo, sed etiam extra eum, in caelo astrifero, immenso numero; hi spiritus sunt ex planeta Mercurii. [6] Calculus initus est, si forent 1,000,000 tellures in universo, et in unaquavis tellure homines numero 300,000,000, seu 300 milliones, et 200 generationes intra 6000 annos, et cuique homini seu spiritui daretur spatium trium ulnarum cubicarum, quod numerus tot hominum seu spirituum in unam summam collectus non usque impleret spatium hujus telluris, ac vix ultra spatium unius satellitis circum planetas, quod foret spatium in universo parvitatis paene inconspicuae, nam satelles coram nudo oculo aegre apparet. Quid hoc pro Creatore universi, cui non satis esset, si totum universum foret impletum? est enim infinitus. De his cum angelis locutus sum; qui dixerunt, quod illi similem ideam de paucitate generis humani respective ad Infinitatem Creatoris habeant, sed usque quod illi non ex spatiis, sed ex statibus cogitent; et quod secundum eorum ideam tellures numero tot myriadum quot usquam cogitare possent, usque prorsus nihil forent ad Dominum.”
[7] De Telluribus in Universo, et de earum Incolis et inde Spiritibus et Angelis, videatur in supradicto opusculo. Illa, quae ibi sunt, mihi revelata et ostensa sunt, ob finem ut sciatur quod caelum Domini immensum sit, et quod totum sit ex humano genere tum quod Dominus noster ubivis agnoscatur pro Deo caeli et terrae.

CI n. 418 418. Quod caelum Domini immensum sit, etiam constare potest ex eo, quod caelum in toto complexu referat unum Hominem, et quoque correspondeat omnibus et singulis apud hominem et quod illa correspondentia nusquam impleri possit, quoniam non modo correspondentia est cum singulis membris, organis, et visceribus corporis in genere, sed etiam in particulari et singulari cum omnibus et singulis viscerulis et organulis, quae intra illa, immo cum singulis vasis et fibris et non modo cum illis, sed etiam cum substantiis organicis, quae interius recipiunt influxum caeli, unde homini activitates interiores inservientes ejus animi operationibus nam quicquid interius in homine existit, in formis quae sunt substantiae, existit, quod enim non in substantiis ut subjectis existit, nihil est. Omnium horum correspondentia est cum caelo, ut constare potest ex articulo ubi de Correspondentia omnium Caeli cum omnibus hominis (n. 87-102.) actum est. Haec correspondentia nusquam impleri potest, quia quo plures consociationes angelicae sunt quae uni membro correspondent, eo perfectius fit caelum crescit enim omnis perfectio in caelis secundum pluralitatem. Causa quod perfectio in caelis crescat secundum pluralitatem, est, quia ibi est unus finis omnium, ac unanimus aspectus omnium ad illum finem: hic finis est commune bonum; quod cum regnat, etiam a communi bono est bonum singulis, et a singulorum bonis est bonum communi hoc fit quia Dominus omnes in caelo ad Se vertit (videatur supra, n. 123), et per id facit ut unum sint in Se. Quod plurium unanimitas et concordia, imprimis ex tali origine, et in tali vinculo, perfectionem producat, quisque ex ratione aliquantum illustrata perspicere potest.

CI n. 419 419. Datum etiam est videre extensionem caeli habitati, et quoque non habitati et vidi quod extensio caeli non habitati tanta esset, ut non impleri possit in aeternum, si vel darentur plures myriades tellurum, et in qualibet tellure tanta multitudo hominum, quanta in nostra. (De qua re etiam videatur in opusculo, De Telluribus in Universo, n. 168.)

CI n. 420 420. Quod caelum non immensum sit, sed parvum, opinantur quidam ex aliquibus locis in Verbo secundum sensum ejus litterae intellectis: ut ex illis ubi dicitur, quod in caelum modo pauperes recipiantur; tum quod non nisi quam electi et quod solum qui intra ecclesiam, et non qui extra quod solum illi, pro quibus Dominus intercedit; quod caelum occludatur cum impletum est, et quod hoc tempus praefinitum sit. Sed illi non sciunt quod caelum nusquam claudatur, et quod non sit aliquod tempus praefinitum, nec multitudo definita; et quod “electi” dicantur qui in vita boni et veri sunt; {1} et quod “pauperes” qui non in cognitionibus boni et veri sunt, et usque desiderant illas hi quoque ex desiderio illo vocantur “esurientes.”{2} Qui de parvitate caeli ex non intellecto Verbo opinionem ceperunt, nec sciunt aliter quam quod caelum sit in uno loco, ubi conventus omnium: cum tamen caelum ex innumeris societatibus consistit (videatur supra, n. 41-50): et quoque non sciunt aliter quam quod caelum sit unicuivis ex immediata misericordia, et sic quod solum sit intromissio et receptio ex beneplacito nec intelligunt, quod Dominus ex misericordia ducat unumquemvis qui recipit Ipsum, et quod is recipiat Ipsum qui vivit secundum leges ordinis Divini, quae sunt praecepta amoris et fidei; et quod duci ita a Domino, ab infantia ad ultimum vitae in mundo, et dein in aeternum, sit misericordia quae intelligitur. Sciant itaque, quod unusquisque homo nascatur ad caelum, et quod recipiatur qui caelum recipit in se in mundo, et excludatur qui non recipit.
@1 Electi quod sint qui in vita boni et veri (n. 3755, 3900).
Quod non sit electio et receptio in caelum ex Misericordia, sicut intelligitur, sed secundum vitam (n. 5057, 5058).
Quod Misericordia Domini immediata non detur, sed mediata; hoc est, illis qui vivunt secundum praecepta Ipsius, quos ex Misericordia ducit continue in mundo, et postea in aeternum (n. 8700, 10659).$
@2 Quod per “pauperes” in Verbo intelligantur qui
spiritualiter pauperes sunt, qui sunt qui in ignorantia veri, et usque desiderant instrui (n. 9209, 9253, 10227).
Quod de illis dicatur esurire et “sitire,” quod est desiderare cognitiones boni et veri, per quas introductio in ecclesiam et caelum (n. 4958, 10227).$

CI n. 421 421. DE MUNDO SPIRITUUM, ET DE STATU HOMINIS POST MORTEM.
[XLIV.] QUID MUNDUS SPIRITUUM.
Mundus spirituum non est caelum, nec est infernum, sed est locus seu status medius inter utrumque: illuc enim homo post mortem primum venit, et dein post exactum tempus secundum vitam suam in mundo vel elevatur in caelum vel conjicitur in infernum.

CI n. 422 422. Mundum spirituum est locus medius inter caelum et infernum, et quoque est status hominis post mortem medius: quod sit locus medius, patuit mihi ex eo, quod inferna sint infra, et caeli supra et quod sit status medius, ex eo, quod homo, quamdiu ibi est, nondum in caelo est, nec in inferno. Status caeli apud hominem est conjunctio boni et veri apud illum, et status inferni est conjunctio mali et falsi apud illum. Quando apud hominem spiritum conjunctum est bonum vero, tunc venit in caelum, quia ut dictum est, conjunctio illa est caelum apud illum: quando autem apud hominem spiritum conjunctum est malum falso, tunc venit in infernum, quia conjunctio illa est infernum apud illum. Haec conjunctio fit in mundo spirituum, quoniam tunc homo in statu medio est. Simile est, si dicas conjunctionem intellectus et voluntatis, aut si dicas conjunctionem veri et boni.

CI n. 423 423. Primum hic aliquid dicendum est de conjunctione intellectus et voluntatis, ac de simili ejus cum conjunctione boni et veri, quoniam illa conjunctio fit in mundo spirituum. Est homini intellectus, et est voluntas intellectus recipit vera, et formatur ex illis; ac voluntas recipit bona, et formatur ex illis; quapropter quicquid homo intelligit et inde cogitat, hoc dicit verum, et quicquid homo vult et inde cogitat, hoc dicit bonum. Homo potest cogitare ex intellectu, et inde appercipere quod verum sit, et quoque quod bonum sed usque id non cogitat ex voluntate, nisi velit illud et faciat illud cum vult illud et ex velle facit illud, tunc est id tam in intellectu quam in voluntate, proinde in homine nam intellectus solus non facit hominem, nec voluntas sola, sed intellectus et voluntas simul quapropter quod est in utroque, hoc in homine est, ac ei appropriatum quod solum est in intellectu, hoc quidem est apud hominem, sed non in illo est modo res memoriae ejus, ac res scientiae in memoria, de qua potest cogitare cum non in se est, sed extra se cum aliis ita de qua potest loqui et ratiocinari, et quoque secundum quam simulare affectiones et gestus.

CI n. 424 424. Quod homo possit cogitare ex intellectu, et non simul ex voluntate, est provisum ob finem ut possit reformari nam homo per vera reformatur, et vera, ut dictum est, sunt intellectus: homo enim nascitur in omne malum quoad voluntatem inde non alicui bonum vult ex se sed sibi soli et qui sibi soli bonum vult, delectatur malis quae fiunt aliis, imprimis propter se vult enim derivare in se omnium aliorum bona, sive sint honores sive opes, et quantum hoc potest, in se laetatur. Ut hoc voluntarium emendetur et reformetur, datum est homini ut possit intelligere vera, et per illa affectiones mali, quae scaturiunt ex voluntate, domare: inde est, quod homo possit cogitare ex intellectu vera, et quoque loqui illa, et facere illa sed usque non potest cogitare illa ex voluntate, priusquam talis est, ut ex se, hoc est, ex corde, velit illa et faciat illa: quando homo talis est, tunc quae cogitat ex intellectu sunt fidei ejus, et quae cogitat ex voluntate sunt amoris ejus quapropter apud illum tunc se conjungunt fides et amor, sicut intellectus et voluntas.

CI n. 425 425. Quantum itaque vera quae intellectus sunt, conjuncta sunt bonis quae voluntatis, ita quantum homo vult vera et inde facit illa, tantum homo caelum in se habet, quia ut supra dictum est, conjunctio boni et veri est caelum quantum autem falsa, quae intellectus sunt, conjuncta sunt malis quae voluntatis, tantum homo infernum in se habet, quia conjunctio falsi et mali est infernum; ast quantum vera quae intellectus non conjuncta sunt bonis quae voluntatis, tantum homo in statu medio est. Fere unusquisque homo hodie in tali statu est, ut sciat vera, et ex scientia et quoque ex intellectu cogitet illa, et vel faciat multum ex illis, vel parum ex illis, vel nihil ex illis, vel contra illa ex amore mali et inde fide falsi ideo ut sit ei vel caelum vel infernum, primum post mortem perducitur in mundum spirituum, ac ibi fit conjunctio boni et veri illis qui elevandi sunt in caelum, ac conjunctio mali et falsi illis qui conjiciendi sunt in infernum. Nam non licet alicui in caelo, nec in inferno, divisam habere mentem, nempe aliud intelligere et aliud velle, sed quod vult hoc intelliget, et quod intelligit hoc volet; quare in caelo qui vult bonum intelliget verum, ac in inferno qui vult malum intelliget falsum: ideo apud bonos ibi removentur falsa ac dantur vera bono illorum convenientia et conformia; ac ibi apud malos removentur vera, ac dantur falsa malo illorum convenientia et conformia. Ex his patet, quid mundus spirituum.

CI n. 426 426. In mundo spirituum est ingens numerus, quia ibi est primus conventus omnium, et ibi explorantur omnes, et praeparantur. Non est fixus terminus durationis illorum ibi; quidam modo intrant illum, et mox vel auferuntur in caelum, vel dejiciuntur in infernum quidam permanent ibi modo ad septimanas quidam ad plures annos, sed non ultra triginta: durationis varietates existunt ex correspondentia et non correspondentia interiorum et exteriorum apud hominem. Sed quomodo homo in illo mundo ab uno statu in alterum perducitur, et praeparatur, in sequentibus dicetur.

CI n. 427 427. Homines post obitum, utprimum in mundum spirituum veniunt, a Domino probe distinguuntur: mali statim alligantur societati infernali in qua fuerunt in mundo quoad amorem regnantem ac boni statim alligantur societati caelesti in qua etiam fuerunt in mundo quoad amorem, charitatem et fidem. At tametsi ita distincti sunt, usque in illo mundo conveniunt, ac inter se loquuntur omnes, quando desiderant, qui amici et noti fuerunt in vita corporis, uxores et mariti imprimis, et quoque fratres et sorores. Vidi patrem locutum cum sex filiis, et agnovisse illos; ac plures alios cum suis affinibus et amicis; sed quia diversis animis erant ex vita in mundo, post breve tempus disjuncti sunt. At qui e mundo spirituum in caelum veniunt, et qui in infernum, illi se postea non amplius vident, nec se cognoscunt, nisi simili animo ex simili amore sint. Causa quod in mundo spirituum, et non in caelo et inferno, se videant, est quia illi, qui in mundo spirituum sunt, feruntur in similes status quos in vita corporis habuerunt, ab uno in alterum; at postea omnes rediguntur in statum constantem similem statui amoris sui regnantis, in quo cognoscit unus alterum modo ex similitudine amoris; nam (ut supra, n. 41-50, ostensum est,) similitudo conjungit et dissimilitudo disjungit.

CI n. 428 428. Mundus spirituum, sicut est status medius inter caelum et inter infernum apud hominem, ita quoque est locus medius; infra sunt inferna, et supra sunt caeli. Omnia inferna clausa sunt versus illum mundum patent modo per foramina et fissuras sicut rupium, perque hiatus in latum, quae custodita sunt, ne aliquis exeat nisi ex permissione, quod etiam fit, flagitante aliqua necessitate, de qua in sequentibus: caelum etiam undiquaque circumseptum est, nec patet ad aliquam societatem caelestem aditus nisi per angustam viam, cujus introitus etiam custoditus est. Illi exitus ac hi introitus sunt qui in Verbo vocantur “portae” ac “ostia” inferni et caeli.

CI n. 429 429. Mundus spirituum apparet sicut vallis inter montes et petras, hic et ibi insinuata et elevata. Portae et ostia ad societates caelestes non apparent, solum illis qui praeparati ad caelum sunt, nec inveniuntur ab aliis; ad quamlibet societatem e mundo spirituum unus introitus est, post quem una via, sed quae in ascensu divaricatur in plures. Portae et ostia ad inferna nec apparent nisi quam illis qui intraturi sunt, quibus tunc aperiuntur quibus apertis apparent antra furva et sicut fuliginosa, tendentia oblique deorsum in profundum, ubi iterum plura ostia sunt: per antra illa exhalantur nidores tetri et fetores, quos boni spiritus fugiunt, quia aversationi sunt, at mali spiritus appetunt quia delectationi sunt; sicut enim quisque in mundo delectatus est suo malo, ita post mortem delectatur fetore cui malum ejus correspondet; comparari in hoc possunt avibus et feris rapacibus, ut corvis, lupis, porcis, qui ex percepto nidore ad cadaverosa et stercorea advolant et accurrunt. Audivi aliquem alte exclamantem sicut ex intrinseco cruciatu, cum feriit illum halitus effluens e caelo ac tranquillum et laetum, cum feriebat illum halitus effluens ex inferno.

CI n. 430 430. Sunt etiam apud unumquemvis hominem binae portae, quarum una patet ad infernum, et aperta est malis et falsis inde; altera porta patet versus caelum, et aperta est bonis et veris inde. Porta inferni aperta est illis qui sunt in malo et inde falso, et tantum per rimas superne aliquid lucis e caelo influit, per quem influxum homo potest cogitare, ratiocinari et loqui; porta autem caeli aperta est illis qui in bono et inde vero sunt. Sunt enim binae viae quae ducunt ad mentem hominis rationalem via superior seu interna per quam intrat bonum et verum a Domino, et via inferior seu externa, per quam malum et falsum subintrant ab inferno. Ipsa mens rationalis est in medio ad quam tendunt viae inde quantum lucis e caelo admittitur, tantum homo rationalis est; quantum autem non admittitur, tantum non rationalis est, utcunque sibi appareat. Haec dicta sunt, ut quoque sciatur qualis correspondentia est hominis cum caelo et cum inferno: mens ejus rationalis, dum in formatione est, correspondet mundo spirituum quae supra illam sunt, caelo; et quae infra, inferno: illa quae supra illam sunt aperiuntur, et quae infra illam clauduntur, pro influxu mali et falsi apud illos qui praeparantur ad caelum; at illa quae infra illam sunt aperiuntur, et quae supra illam clauduntur,pro influxu boni et veri apud illos qui praeparantur ad infernum: inde hi non aliter spectare possunt quam infra se, hoc est, ad infernum; et illi non aliter quam supra se, hoc est, ad caelum. Spectare supra se est ad Dominum, quia Ille est centrum commune, ad quod spectant omnia caeli: at spectare infra se est retro a Domino ad centrum oppositum, ad quod spectant et vergunt omnia inferni (videatur supra, n. 123, 124).

CI n. 431 431. Illi qui in mundo spirituum sunt, in praecedentibus intellecti sunt per spiritus, ubi nominati; at per angelos illi qui in caelo.

CI n. 432 432. [XLV.] QUOD UNUSQUISQUE HOMO SIT SPIRITUS QUOAD INTERIORA SUA.
Qui rite expendit, nosse potest quod corpus non cogitet, quia est materiale, sed quod anima quia est spiritualis. Anima hominis, de cujus immortalitate plures scripserunt, est spiritus ejus hic enim immortalis est quoad omnia sua hic quoque est qui cogitat in corpore nam spiritualis est, et spirituale recipit spirituale, ac spiritualiter vivit, quod est cogitare et velle. Omnis itaque vita rationalis, quae apparet in corpore, ejus est, et nihil corporis: corpus enim, ut supra dictum, est materiale, ac materiale, quod est proprium corporis, est adjectum et paene sicut adjunctum spiritui, ob causam ut spiritus hominis possit agere vitam et agere usus in naturali mundo, cujus omnia sunt materialia ac in se expertia vitae. Et quia materiale non vivit, sed modo spirituale, constare potest, quod quicquid vivit apud hominem, sit ejus spiritus, et quod corpus modo inserviat ei, prorsus sicut instrumentale vi moventi vivae: dicitur quidem de instrumento, quod agat, moveat, aut feriat; sed credere quod sit instrumenti, et non ejus qui per id agit, movet aut ferit, fallacia est.

CI n. 433 433. Quoniam omne quod vivit in corpore, et ex vita agit et sentit, unice est spiritus, et nihil corporis, sequitur quod spiritus sit ipse homo seu quod simile, quod homo in se spectatus sit spiritus, et quoque in simili forma: nam quicquid vivit et sentit in homine est ejus spiritus, et nihil non in homine a capite ad plantam pedis ejus vivit et sentit inde est, quod, cum separatur corpus ab ejus spiritu, quod dicitur mori, homo maneat usque homo, et vivat. Audivi e caelo, quod quidam qui moriuntur, cum jacent super ferali mensa, antequam resuscitati sunt, in suo frigido corpore etiam cogitent, nec sciant aliter quam quod adhuc vivant, sed cum differentia, quod non possint aliquam particulam materialem, quae propria corporis est, movere.

CI n. 434 434. Homo non potest cogitare et velle, nisi sit subjectum quod substantia ex quo et in quo quod putatur existere absque subjecto substantiali, hoc nihil est. Id sciri potest ex eo, quod homo non videre possit absque organo quod est subjectum visus ejus, nec audire absque organo quod est subjectum auditus ejus visus et auditus absque illis nihil sunt, nec dantur. Ita quoque cogitatio quae est visus internus, et apperceptio quae est auditus internus, nisi hi forent in substantiis et ex illis, quae sunt formae organicae, quae subjecta, prorsus non existerent. Ex quibus constare potest, quod spiritus hominis sit aeque in forma, et quod sit in forma humana, et quod aeque sensoriis et sensibus gaudeat cum separatus est a corpore sicut cum in illo fuit et quod omne vitae oculi, et omne vitae auris, verbo omne vitae sensus, quod est homini, non sit corporis ejus, sed spiritus ejus in illis et in singularissimis illorum. Inde est, quod spiritus aeque ac homines videant, audiant, et sentiant, verum post solutionem a corpore non in naturali mundo sed in spirituali quod spiritus senserit naturaliter cum fuit in corpore, erat per materiale quod ei adjectum, sed usque tunc simul sensit spiritualiter, cogitando et volendo.

CI n. 435 435. Haec dicta sunt, ob causam ut rationalis homo evincatur quod homo in se spectatus sit spiritus, et quod corporeum ei adjectum functionum causa in mundo naturali et materiali non sit homo, sed modo instrumentale ejus spiritus. Verum praestant confirmationes ab experientia, quoniam rationalia a pluribus non capiuntur, et ab illis qui se confirmaverunt in contrario vertuntur in res dubias per ratiocinia ex fallaciis sensuum. Qui se confirmaverunt in contrario, cogitare solent quod bestiae similiter vivant et sentiant, et sic quod illis quoque spirituale sit, simile quod homini et tamen illud cum corpore moritur: sed bestiarum spirituale non tale est, quale est spirituale hominis est enim homini, non bestiis, intimum, in quod Divinum influit, ac elevat ad se, et per id conjungit sibi, inde homo prae bestia cogitare potest de Deo, ac de Divinis quae sunt caeli et ecclesiae, et amare Deum ex illis et in illis, et sic Ipsi conjungi et quod conjungi Divino potest, non dissipari potest: sed quod non conjungi potest Divino, hoc dissipatur. De intimo quod est homini prae bestiis. supra (n. 39) actum est quod hic iterum memorandum est, quia interest ut discutiantur fallaciae inde captae, ut fit a pluribus qui ob defectum scientiarum, ac intellectum non apertum, de his non rationaliter concludere possunt. Haec ibi verba sunt:-
“Velim arcanum quoddam de angelis trium caelorum memorare, quod prius non alicui in mentem venit, quia non intellexit gradus (de quibus. n. 38) quod nempe apud unumquemvis angelum, et quoque apud unumquemvis hominem sit gradus intimus et supremus, seu intimum et supremum quoddam, in quod Divinum Domini primum aut proxime influit, et ex quo disponit reliqua interiora, quae secundum gradus ordinis apud illos succedunt. Hoc intimum seu supremum vocari potest introitus Domini ad angelum et ad hominem, ac ipsissimum Ipsius domicilium apud illos. Per hoc intimum aut supremum homo est homo, et distinguitur a brutis animalibus, nam haec illud non habent. Inde est, quod homo, secus ac animalia, possit quoad omnia interiora, quae sunt mentis et animi ejus, elevari a Domino ad Se, possit credere in Ipsum, affici amore in Ipsum, et sic videre Ipsum, et quod possit recipere intelligentiam et sapientiam, et loqui ex ratione; inde quoque est quod vivat in aeternum. Quid autem disponitur et providetur a Domino in eo intimo, non influit manifeste in perceptionem alicujus angeli, quia est supra ejus cogitationem, et excedit ejus sapientiam.”

CI n. 436 436. Quod homo sit spiritus quoad interiora sua, datum est mihi scire per multam experientiam, quam omnem si adducerem, {1}impleret, sicut dicitur, membranas. Locutus sum cum spiritibus ut spiritus, et locutus sum cum illis ut homo in corpore et cum locutus sum cum illis ut spiritus, non sciverunt aliter quam quod ipse spiritus essem, et quoque in humana forma sicut illi; ita apparuerunt interiora mea coram illis, quoniam cum locutus sum ut spiritus, materiale meum corpus non apparuit.
@1 impleret pro “implerent”$

CI n. 437 437. Quod homo quoad interiora sua sit spiritus, constare potest ex eo, quod postquam separatum est corpus, quod fit cum moritur, usque dein vivat homo sicut prius. Ut confirmarer in eo, datum est loqui cum fere omnibus quos usquam notos habui in vita corporis eorum, cum quibusdam per horas, cum quibusdam per septimanas et menses, et cum quibusdam per annos, et hoc praecipue ob causam ut confirmarer, et ut testarer.

CI n. 438 438. His adjicere licet, quod unusquisque homo, etiam dum in corpore vivit, quoad spiritum suum sit in societate cum spiritibus, tametsi id nescit, bonus per illos in societate angelica, et malus in societate infernali et quod in eandem societatem etiam post mortem veniat. Hoc saepius dictum et ostensum est illis, qui post mortem inter spiritus venerunt. Non quidem apparet homo in illa societate ut spiritus, cum vivit in mundo, ex causa quia tunc naturaliter cogitat; qui autem abstracte a corpore cogitant, quia tunc in spiritu, illi quandoque in sua societate apparent, et cum apparent, dignoscuntur probe a spiritibus qui ibi sunt, vadunt enim meditabundi, obmutescunt, nec spectant ad alios, sunt sicut non videant illos; ac ut primum aliquis spiritus illos alloquitur, evanescunt.

CI n. 439 439. Ut illustretur quod homo quoad interiora sua sit spiritus, velim ab experientia referre, quomodo fit cum homo abducitur a corpore, et quomodo cum a spiritu in alium locum aufertur.

CI n. 440 440. Quod primum attinet, nempe abduci a corpore, hoc ita se habet: Homo perducitur in statum quendam, qui medius est inter somnum et vigiliam, in quo statu cum est, non aliter scire potest quam quod prorsus vigil sit, omnes sensus tam vigiles sunt sicut in summa corporis vigilia, tam visus quam auditus, et quod mirabile, tactus, qui tunc exquisitior est quam usquam dari potest in vigilia corporis: in quo statu etiam visi sunt spiritus et angeli prorsus ad vivum, etiam auditi, et quod mirum, tacti, et tunc fere nihil corporis intererat. Hic status est, de quo dicitur, abduci a corpore, et nescire num in corpore vel extra corpus sit. In hunc statum modo ter aut quater immissus sum, ut modo scirem qualis est, et simul quod spiritus et angeli omni sensu gaudeant etiam homo quoad spiritum quando abductus est a corpore.

CI n. 441 441. Quod alterum attinet, a spiritu in alium locum auferri, ostensum est mihi per vivam experientiam, quid sit, et quomodo fit, sed hoc solum bis et ter; solam experientiam velim afferre. Per plateas urbis, et per campestria ambulans, tunc quoque in loquela cum spiritibus, non aliter scivi quam quod ita vigil essem et videns sicut aliis temporibus ita ambulans absque errore; et interea in visione eram, videns lucos, fluvios, palatia, domus, homines, et plura. Sed postquam ita per horas ambulavi, subito eram in visu corporis, et animadverti quod in alio loco essem quo obstupefactus valde appercepi quod in tali statu fuerim, in quo illi, de quibus dicitur, quod abducti a spiritu in alium locum; nam dum perstat, nihil reflectitur super viam, et hoc sive foret plurium milliarium; nec reflectitur super tempus, sive foret plurium horarum aut dierum; nec fatigatio ulla percipitur tunc quoque ducitur per vias quas ipse ignorat, usque ad locum designatum, absque errore.

CI n. 442 442. Sed hi bini status hominis, qui sunt status ejus cum est in interioribus suis, seu quod idem, cum in spiritu, sunt extraordinarii ostensi mihi solum ob finem, ut scirem quales sunt, quia intra ecclesiam noti sunt; at loqui cum spiritibus, et esse cum illis sicut unus eorum, datum est mihi etiam in omni vigilia corporis, et id nunc per multos annos.

CI n. 443 443. Quod homo quoad interiora sua sit spiritus, amplius confirmari potest ex illis, quae supra (n. 311-317) dicta et ostensa sunt, ubi actum est de eo, quod caelum et infernum sint ex humano genere.

CI n. 444 444. Quod homo sit spiritus quoad interiora sua, intelligitur quoad illa quae sunt cogitationis et voluntatis ejus, quoniam hae sunt ipsa interiora, quae faciunt ut homo sit homo, ac talis homo, qualis quoad illa est.

CI n. 445 445. [XLVI.] DE HOMINIS RESUSCITATIONE A MORTUIS, AC INTROITU IN VITAM AETERNAM.
Quando corpus non amplius potest obire suas functiones in naturali mundo correspondentes cogitationibus et affectionibus sui spiritus, quae sunt ei ex spirituali mundo, tunc dicitur homo mori. Hoc fit cum motus respiratorii pulmonum ac systolici cordis cessant. Sed usque non moritur homo, sed modo separatur a corporeo, quod ei fuit usui in mundo ipse enim homo vivit. Dicitur quod ipse homo vivat, quia homo non est homo ex corpore, sed ex spiritu quoniam spiritus in homine cogitat, et cogitatio cum affectione facit hominem. Inde patet, quod homo, cum moritur, modo transeat ab uno mundo in alterum. Inde est, quod “mors” in Verbo in sensu ejus interno significet resurrectionem, et continuationem vitae.{1}
@1 Quod “mors” in Verbo significet resurrectionem, quoniam, cum moritur homo, continuatur usque ejus vita (n. 3498, 3505, 4618, 4621, 6036, 6222 [? 6221]).$

CI n. 446 446. Intima communicatio spiritus est cum respiratione et cum motu cordis, cogitatio ejus cum respiratione et affectio quae amoris cum corde;{1} quapropter cum bini illi motus cessant in corpore, illico separatio est. Sunt bini illi motus, nempe respiratorius pulmonum et systolicus cordis, ipsa vincula, quibus ruptis, spiritus sibi relictus est et corpus, quia tunc absque vita spiritus sui est, frigescit et putrescit. Quod intima communicatio spiritus hominis sit cum respiratione et cum corde, est quia omnes vitales motus inde pendent, non solum in communi, sed etiam in omni parte.{2}
@1 Quod cor correspondeat voluntati, ita quoque affectioni quae amoris, et respiratio pulmonum intellectui, ita cogitationi (n. 3888).
Quod “cor” in Verbo inde significet voluntatem et amorem (n. 7542, 9050, 10336).
Et quod “anima” significet intellectum, fidem et verum; inde “ex anima et ex corde” significat quod ex intellectu, fide, vero, et quod ex voluntate, amore, bono (n. 2930, 9050).
De correspondentia cordis et pulmonum cum Maximo Homine seu caelo (n. 3883-3896).$
@2 Quod pulsus cordis et respiratio pulmonum in universo corpore regnent, et ubivis mutuo influant (n. 3887, 3889, 3890).$

CI n. 447 447. Spiritus hominis post separationem aliquantisper manet in corpore, sed non diutius quam ad cessationem totalem cordis, quod fit cum varietate secundum statum morbi ex quo homo moritur, nam motus cordis apud quosdam perstat diu, et apud quosdam non diu. Ut primum hic motus cessat, homo resuscitatur; sed hoc fit a solo Domino. Per resuscitationem intelligitur eductio spiritus hominis a corpore, et introductio in mundum spiritualem, quod communiter vocatur Resurrectio. Quod non prius separetur spiritus hominis a corpore, quam cum cessavit motus cordis, est causa quia cor correspondet affectioni quae amoris, quae est ipsa vita hominis, ex amore enim est cuivis calor vitalis:{1} quapropter quamdiu {2}haec conjunctio perstat, tamdiu correspondentia est, et inde vita spiritus in corpore.
@1 Quod amor sit esse vitae hominis (n. 5002.)
Quod amor sit calor spiritualis. et inde ipsum vitale hominis (n. 1589, 2146, 3338, 4906, 7081-7086, 9954; 10740). Quod affectio sit continuum amoris (n. 3938).$
@2 “haec conjunctio:”–sic editio princ. S. Noble hic legeret hic motus.$

CI n. 448 448. Quomodo resuscitatio fit, non modo mihi dictum est, sed etiam per vivam experientiam ostensum ipsa experientia mecum facta est, ob causam ut plene scirem quomodo fit.

CI n. 449 449. In statum insensibilitatis quoad corporeos sensus perductus sum, ita paene in statum morientium, manente tamen interiore vita integra cum cogitatione, ut perciperem et memoria retinerem illa quae contingerent, et quae contingunt illis qui e mortuis resuscitantur. Percepi quod paene adempta esset respiratio corporis, remanente respiratione interiore quae spiritus, conjuncta cum tenui et tacita corporis. Primum tunc data est communicatio quoad pulsum cordis cum regno caelesti, quoniam id regnum correspondet cordi apud hominem:{1} visi etiam sunt angeli inde, aliquot e longinquo, et bini prope caput cui assidebant; inde omnis affectio propria ablata est, sed usque permanebat cogitatio et perceptio; [2] in hoc statu eram per aliquot horas. Spiritus tunc, qui circum me fuerunt, se removebant, autumantes quod mortuus essem; {2}sentitus etiam est odor aromaticus, sicut cadaveris conditi; nam cum angeli caelestes adsunt, tunc cadaverosum sentitur ut aromaticum, quem cum spiritus sentiunt, non possunt appropinquare; ita quoque arcentur mali spiritus a spiritu hominis, cum primum introducitur in vitam aeternam. Angeli, qui assidebant capiti, taciti erant, modo communicantes sua cogitata cum meis quae cum recipiuntur, sciunt angeli quod spiritus hominis in eo statu sit, ut educi e corpore possit. Communicatio cogitationum eorum fiebat per aspectum in faciem meam; sic enim in caelo fiunt cogitationum communicationes. Quia mihi relicta est cogitatio et perceptio, ob causam ut scirem et reminiscerer quomodo resuscitatio fit, percipiebam quod angeli illi primum inquirerent quae cogitatio mea esset, num similis illorum qui moriuntur, quae solet esse de vita aeterna, et quod in illa cogitatione vellent tenere mentem meam. Dictum est postea, quod hominis spiritus in cogitatione sua ultima, cum exspirat corpus, teneatur eo usque, dum ad cogitationes, quae sunt ex affectione sua communi seu regnante in mundo, redit. Imprimis datum est percipere, et quoque sentire, quod esset attractio et sicut evulsio interiorum quae mentis meae, ita spiritus mei a corpore; et dictum quod hoc a Domino; et quod inde resurrectio.
@1 Quod cor correspondeat regno caelesti Domini, pulmo autem regno spirituali Ipsius (n. 3635. 3886, 3887).$
@2 “sentitus:”–sic editio princeps; idem pluribus in locis adhibitum est. Doctor Im. Tafel legeret sensus.$

CI n. 450 450. Cum angeli caelestes apud resuscitatum sunt, non relinquunt eum, quia unumquemvis amant sed cum spiritus talis est ut in caelestium angelorum consortio non amplius esse possit, tunc ille ab iis discedere avet; quod cum fit, veniunt angeli e regno spirituali Domini, per quos datur ei usura lucis, nam prius nihil vidit, sed solum cogitavit: ostensum quoque est quomodo hoc fit. Videbantur angeli illi quasi evolvere tunicam oculi sinistri versus septum nasi, ut aperiretur oculus, et daretur videre; spiritus non aliter appercipit quam quod ita fiat, sed est apparentia. Cum visum est evolvisse tunicam, apparet quoddam lucidum sed obscurum, quasi dum homo in prima vigilia per palpebras spectat huc lucidum obscurum mihi visum est caloris caelestis; sed dein dictum, quod hoc fiat cum varietate. Postea sentitur e facie quoddam molliter evolvi, quo facto inducitur cogitatio spiritualis: evolutio illa e facie etiam est apparentia, nam per id repraesentatur quod a cogitatione naturali in cogitationem spiritualem veniat. Cavent angeli summa opera, ne aliqua idea a resuscitato veniat, nisi quae sapit ex amore. Tunc dicunt ei quod sit spiritus. Angeli spirituales, postquam data est lucis usura, novo spiritui omnia officia, quae usquam desiderare in illo statu potest, praestant, ac instruunt de illis quae sunt in altera vita, sed quantum capere potest. At si non talis est ut instrui velit, tunc resuscitatus cupit ab angelorum illorum consortio sed usque angeli non relinquunt illum, verum is se dissociat ab illis; angeli enim unumquemvis amant, et nihil prius desiderant quam officia praestare, instruere, et auferre in caelum in eo eorum summa delectatio consistit. Spiritus cum se sic dissociat, excipitur a spiritibus bonis, in quorum consortio cum est, etiam ei omnia officia praestantur: at si vita ejus talis in mundo fuerat, ut in consortio bonorum non esse potuerit, tunc quoque ab iis cupit, et hoc tamdiu et toties, usque dum se associat talibus, qui vitae ejus in mundo prorsus conveniunt, apud quos vitam suam invenit, et tunc, quod mirum, similem vitam agit, qualem in mundo.

CI n. 451 451. Sed hoc exordium vitae hominis post mortem, non perstat ultra quam per aliquot dies. Quomodo autem dein perducitur ab uno statu in alterum, et demum vel in caelum vel in infernum, in sequentibus dicetur; hoc quoque per multam experientiam scire datum est.

CI n. 452 452. Locutus sum cum quibusdam tertio die post obitum eorum, et tunc illa, de quibus supra (n. 449, 450) peracta sunt; cum tribus etiam, qui in mundo mihi noti fuerunt, quibus narravi, quod exsequiae nunc parentur ut corpus eorum sepeliatur: dixi, ut sepeliantur; quo audito, perculsi sunt quodam stupore, dicentes quod vivant, at intumulent id quod inserviverat illis in mundo. Postea mirati sunt valde, quod, cum vixerunt in corpore, non crediderint talem vitam post mortem, et imprimis quod intra ecclesiam paene omnes. Illi qui non crediderunt in mundo aliquam vitam animae post vitam corporis, cum animadvertunt se vivere, valde pudefiunt: sed illi qui confirmaverunt se in eo, consociantur similibus, et separantur ab illis qui in fide fuerunt; utplurimum alligantur societati cuidam infernali, quia tales etiam negarunt Divinum, et contempserunt vera ecclesiae; quantum enim aliquis se confirmat contra vitam suae animae aeternam, tantum quoque se confirmat contra illa quae caeli et ecclesiae sunt.

CI n. 453 453. [XLVII.] QUOD HOMO POST MORTEM SIT IN PERFECTA FORMA HUMANA.
Quod forma spiritus hominis sit forma humana, seu quod spiritus sit homo etiam quoad formam, constare potest ex illis, quae in pluribus articulis supra ostensa sunt; imprimis in illis ubi ostensum est, quod unusquisque angelus sit in perfecta forma humana (n. 73-77); et quod unusquisque homo sit spiritus quoad interiora sua (n. 432-444); et quod angeli in caelo sint ex humano genere (n. 311-317). [2] Hoc adhuc clarius ex eo potest perspici, quod homo sit homo ex suo spiritu, et non ex corpore; et quod corporea forma sit adjecta spiritui secundum ejus formam, et non vicissim; nam spiritus indutus est corpore secundum suam formam: quapropter spiritus hominis agit in singula, immo in singularissima corporis, usque adeo, ut pars quae non agitur a spiritu, seu in quia non est spiritus agens, non vivat. Quod ita sit, quisque potest scire ex eo solo, quod cogitatio et voluntas agat omnia et singula corporis, ita prorsus ad suum nutum ut nihil non concurrat, et quod non concurrit non sit pars corporis; ejicitur etiam sicut in qua non vivum: cogitatio et voluntas sunt spiritus hominis, et non corporis. [3] Quod spiritus non appareat homini in forma humana, postquam solutus est a corpore, nec in altero homine, est quia organum visus corporis seu ejus oculus, quantum videt in mundo, est materialis, et materiale non videt nisi quam materiale, at spirituale videt spirituale; quapropter cum materiale oculi obvelatur ac privatur sua cooperatione cum spirituali, tunc apparent spiritus in sua forma, quae est {1}humana; non solum spiritus qui in mundo spirituali sunt, sed etiam spiritus qui in altero dum adhuc in suo corpore est.
@1 Post “humana” fixi semicolon.$

CI n. 454 454. Quod forma spiritus sit forma humana, est quia homo quoad spiritum suum creatus est, ad formam caeli, nam omnia caeli et ejus ordinis in illa quae sunt mentis hominis collata sunt;{1} unde illi facultas recipiendi intelligentiam et sapientiam. Sive dicas facultatem recipiendi intelligentiam et sapientiam, sive dicas facultatem recipiendi caelum, idem est; ut constare potest ex illis quae ostensa sunt de Luce et Calore Caeli (n. 126-140) de Forma Caeli (n. 200-212) de Sapientia Angelorum (n. 265-275); et in articulo, quod Caelum quoad formam suam in toto et in parte referat hominem (n. 59-77); et hoc ex Divino Humano Domini, ex quo caelum et ejus forma (n. 78-86).
@1 Quod homo sit, in quem omnia ordinis Divini collata sunt, et quod ex creatione sit Divinus ordo in forma (n. 4219, 4220, [? 4222], 4223, 4523, 4524, 5114, 5368, 6013, 6057, 6605, 6626, 9706, 10156, 10472).
Quod quantum homo vivit secundum Divinum ordinem, tantum in altera vita appareat ut homo perfectus et pulcher (n. 4839, 6605, 6626).$

CI n. 455 455. Haec quae nunc dicta sunt, rationalis homo intelligere potest, nam videre potest ex causarum nexu, et ex veris in suo ordine sed homo qui non rationalis est, illa non intelligit. Quod non intelligat, sunt plures causae: praecipua est quod non velit, quia sunt contra ejus falsa, quae fecit sua vera; et qui ideo non vult intelligere, ille occlusit viam caeli ad suum rationale, quod tamen usque aperiri potest, modo voluntas non resistat (videatur supra, n, 424). Quod homo possit intelligere vera, et rationalis esse, modo velit, hoc mihi per multam experientiam ostensum est. Saepius mali spiritus, qui irrationales facti sunt per id quod in mundo negaverint Divinum et vera ecclesiae, et se confirmaverint contra illa, vi Divina conversi sunt ad illos qui in luce veri erant et tunc comprehenderunt omnia sicut angeli, et fassi sunt quod vera sint, et quoque quod omnia comprehendant. Sed utprimum relapsi sunt in se, et conversi ad amorem qui voluntatis eorum, nihil comprehenderunt, et contraria locuti sunt. [2] Audivi etiam quosdam infernales dicentes, quod sciant et percipiant quod malum sit quod faciunt, et quod falsum sit quod cogitant, sed quod non resistere possint sui amoris jucundo, ita voluntati, et quod haec ferat cogitata sua, ut malum videant sicut bonum, ac falsum sicut verum. Inde patuit, quod illi qui in falsis sunt ex malo potuerint intelligere, proinde rationales esse, sed quod non voluerint; et quod non voluerint, esset causa, quia amaverunt falsa prae veris, quoniam concordabant cum malis in quibus erant. Amare et velle idem est; nam quod homo vult, hoc amat, et quod amat hoc vult. [3] Quoniam talis status est hominum, ut possint intelligere vera modo velint, concessum est mihi spiritualia vera, quae sunt ecclesiae et caeli, etiam per rationalia confirmare ita ob causam, ut falsa, quae apud plures occluserunt rationale, per rationalia discutiantur, et sic forte aliquantum aperiatur oculus nam confirmare vera spiritualia per rationalia omnibus qui in veris sunt concessum est. Quis usquam intellecturus esset Verbum ex sensu ejus litterae, nisi videat vera ibi ex rationali illustrato? Unde alioqui tot haereses ex eodem Verbo?{1}
@1 Quod a veris doctrinae ecclesiae, quae ex Verbo, ducendum sit principium, et illa primum agnoscenda, et quod dein consulere liceat scientifica (n. 6047).
Ita quod liceat illis qui in affirmativo sunt de veris fidei, per scientifica rationaliter confirmare illa, non autem illis qui in negativo sunt (n. 2568, 2588, 4766, 6047).
Quod secundum Divinum ordinem sit a veris spiritualibus rationaliter intrare in scientifica, quae sunt vera naturalia, et non ab his ad illa, quia datur influxus spiritualis in naturalia, non autem influxus naturalis seu physicus in spiritualia (n. 3219, 5119, 5259, 5427, 5428, 5478, 6322, 9110 [? 9109], 9111 [? 9110]).$

CI n. 456 456. Quod spiritus hominis post solutionem a corpore sit homo, et in simili forma, hoc mihi per cottidianam plurium annorum experientiam in testato est; nam illos millies vidi, audivi, et cum illis locutus sum, etiam de eo, quod homines in mundo non tales esse credant, et quod illi qui credunt ab eruditis reputentur ut simplices. Spiritus doluerunt corde, quod talis ignorantia adhuc perstet in orbe, et maxime intra ecclesiam; [2] sed haec fidem dicebant emanavisse imprimis ab eruditis, qui ex sensuali corporeo cogitaverunt de anima, ex quo de illa non aliam ideam ceperunt, quam sicut de cogitatione sola, quae cum absque aliquo subjecto in quo et ex quo spectatur, est sicut quoddam volatile puri aetheris, quod, moriente corpore, non potest non dissipari: sed quia ecclesia ex Verbo animae immortalitatem credit, non potuerunt aliter quam aliquod vitale, quale est cogitationis, ei addicere, sed usque non sensitivum, quale homini, priusquam iterum conjuncta esset corpori. Super hac opinione fundatur doctrina de resurrectione, ac fides quod conjunctio futura sit, quando ultimum judicium venit inde est, cum aliquis de anima ex doctrina et simul ex hypothesi cogitat, quod prorsus non capiat quod illa sit spiritus, et is in forma humana. Accedit, quod vix aliquis hodie sciat quid spirituale est, et minus quod aliqua forma humana sit illis qui spirituales sunt, quales sunt omnes spiritus et angeli. [3] Inde est, quod fere omnes qui e mundo veniunt, mirentur quam maxime, quod vivant, et quod sint homines aeque ac prius, quod videant, audiant et loquantur, et quod corpus eorum tactu polleat sicut prius, et quod prorsus nihil differat (videatur supra, n. 74): sed cum cessant se mirari, dein mirantur quod ecclesia nihil sciat de tali statu hominum post mortem, ita nec de caelo et inferno, cum tamen omnes quotcunque in mundo vixerunt, in altera vita sunt, ac vivunt homines. Et quia etiam mirabantur cur hoc non manifestatum fuerit homini per visiones, quia id essentiale fidei ecclesiae est, dictum est illis e caelo quod hoc potuisset fieri, nam nihil facilius est quum Domino beneplacet, sed quod usque non credituri essent, qui se in falsis contra illa confirmaverunt, etiamsi ipsi visuri tum quod periculosum sit aliquid per visiones confirmare apud illos qui in falsis sunt, quia sic primum credituri essent, et postea negaturi, ac ita ipsum illud verum profanaturi, nam profanare est credere et postea negare; et qui profanant vera, illi in omnium infernorum infimum et gravissimum detruduntur.{1} Hoc periculum est, quod intelligitur per Domini verba,
“Excaecavit oculos eorum, et obduravit {2}corda eorum, ne videant oculis et intelligant corde, et sese convertant, et sanem illos” (Joh. xii. 40):
et quod qui in falsis sunt, usque non credituri sint, per haec,
Dixit Abraham Diviti in inferno, Habent Mosen et Prophetas, audiant illos; ille vero dixit, Non pater Abraham, sed si quis ex mortuis veniat ad eos, convertentur; Abraham autem dixit ei, Si Mosen et Prophetas non audiunt, nec etiam si quis ex mortuis resurrexerit, credent” (Luc. xvi. 29-31).
@1 Quod profanatio sit commixtio boni et mali, tum veri et falsi apud hominem (n. 6348).
Quod profanare verum et bonum, seu sancta Verbi et
ecclesiae, non possint alii quam qui primum agnoscunt illa, ac magis si vivunt secundum illa, ac postea recedunt a fide, negant illa, ac vivunt sibi et mundo (n. 593, 1008, 1010, 1059, 3398, 3399, 3898, 4289, 4601, 10284, 10287).
Si homo post paenitentiam cordis ad mala priora relabitur, quod profanet, et quod tunc status ejus posterior fiat pejor statu ejus priori (n. 8394).
Quod illi sancta non profanare possint. qui non agnoverunt illa, minus qui non sciunt illa (n. 1008, 1010, 1059, 9188, 10284).
Quod Gentes, quia extra ecclesiam, et non habent Verbum, non profanare possint (n. 1327, 1328, 2051, 2081 [? 2284]).
Quod ideo Judaeis non detecta fuerint interiora vera, nam si detecta et agnita fuissent, profanavissent illa (n. 3398, 3489 [? 4289], 6963).
Quod sors profanatorum in altera vita omnium pessima sit, quia bonum et verum, quae agnoverunt, manent, et quoque malum et falsum; et quia cohaerent, fit discerptio vitae (n. 571, 582, 6348).
Quod ideo a Domino maxime provideatur, ne fiat profanatio (n. 2426, 10384 [? 10287]).$
@2 “corda:”–sic editio prin.; vide autem A.C., n. 302, 3373, etc., ubi legitur “cor.”$

CI n. 457 457. Spiritus hominis, cum primum intrat mundum spirituum, quod fit brevi post resuscitationem ejus, (de qua supra,) simili facie et simili sono loquelae est, in quibus fuit in mundo; causa est, quia tunc in statu exteriorum suorum est, nec adhuc interiora ejus retecta sunt: hic status est primus hominum post obitum. Postea autem mutatur facies, et fit prorsus alia; fit similis ejus affectioni seu amori regnanti, in quali fuerunt interiora quae mentis ejus in mundo, et in quali fuit spiritus ejus in corpore; nam facies spiritus hominis valde differt a facie corporis ejus; facies corporis est a parentibus, at facies spiritus est ex affectione ejus, cujus imago est; in hanc venit spiritus post vitam in corpore, cum exteriora removentur, ac interiora revelantur; hic status est {1}tertius hominis. Vidi quosdam recentes e mundo, et cognovi illos ex facie et loquela, sed postea cum visi sunt, non cognovi illos; qui in affectionibus bonis fuerunt, in facie pulchra visi sunt; qui autem in affectionibus malis, in facie deformi: spiritus enim hominis in se spectatus non est nisi quam sua affectio, ejus forma externa est facies. Causa etiam, quod mutentur facies, est, quia in altera vita non licet alicui mentiri affectiones, ,quae non ejus propriae sunt, ita non inducere sibi facies amori suo, in quo sunt, contrarias. Omnes quotcunque ibi sunt rediguntur in statum ut loquantur sicut cogitant, ac ut vultu et gestibus ostendant sicut volunt. Inde nunc est, quod facies omnium fiant affectionum illorum formae et effigies; ac inde est, quod omnes qui se cognoverunt in mundo, se quoque cognoscant in mundo spirituum, non autem in caelo et in inferno, ut supra (n. 427) dictum est. {2}
@1 “tertius:”–sic editio prin.; forte legeris secundus. Vide infra, n. 499.$
@2 Quod facies ad correspondentiam interiorum formata sit (n. 4791-4805, 5695).
De correspondentia faciei et ejus vultuum cum affectionibus mentis (n. 1568, 2988, 2989, 3631, 4796, 4797, 4800, 5165, 5168, 5695, 9306).
Quod facies cum interioribus quae mentis unum faciat apud angelos caeli (n. 4796-4799, 5695, 8250).
Quod ideo “facies” in Verbo significet interiora quae mentis sunt, hoc est, quae affectionis et cogitationis (n. 1999, 2434, 3527, 4066, 4796, 5102, 9306, 9546).
Quomodo influxus e cerebris in faciem successu temporis mutatus est, et cum illo ipsae facies quoad correspondentiam cum interioribus (n. 4326, 8250).$

CI n. 458 458. Facies hypocritarum serius mutantur quam facies reliquorum, ex causa quia ex consuetudine contraxerunt habitum componendi interiora sua ad imitamen affectionum bonarum; quapropter diu non impulchri apparent: sed quia simulatum apud illos successive exuitur, ac interiora quae mentis disponuntur ad formam suarum affectionum, fiunt postea deformiores aliis. Hypocritae sunt qui locuti sunt sicut angeli, sed interius agnoverunt solam naturam, et sic non Divinum, ac inde negaverunt illa quae ecclesiae et caeli sunt.

CI n. 459 459. Sciendum est, quod forma humana cujusvis hominis post mortem eo pulchrior sit, quo interius amaverat Divina vera, et vixerat secundum illa; nam interiora cujusvis secundum illorum amorem ac vitam et aperiuntur et formantur quapropter quo interior affectio, eo conformior caelo, et inde eo formosior facies. Inde est, quod angeli, qui in caelo intimo sunt, pulcherrimi sint, quia sunt amoris caelestis formae qui autem exterius amaverunt Divina vera, et sic exterius vixerunt secundum illa, minus pulchri sunt; nam exteriora modo elucent ex facie illorum, et non amor interior caelestis per exteriora translucet, proinde non forma caeli qualis in se est apparet respective obscurum quid e facie illorum, non vivificatum a translucentia vitae interioris. Verbo, crescit omnis perfectio versus interiora, et decrescit versus exteriora; et sicut perfectio, ita quoque pulchritudo crescit et decrescit. Vidi facies angelicas tertii caeli, quae tales erant ut nusquam ullus pictor posset omni arte sua aliquid talis lucis dare coloribus, ut aequaret millesimam partem lucis et vitae quae apparuit in facie illorum: sed facies angelorum ultimi caeli possunt aliquatenus aequari.

CI n. 460 460. Arcanum quoddam nemini adhuc notum velim ultimo dare, quod est, quod omne bonum et verum, quod a Domino procedit, ac facit caelum, sit in forma humana, et hoc non solum in toto et maximo, sed etiam in omni parte et in minimis et quod haec forma afficiat unumquemvis qui recipit bonum et verum a Domino, ac faciat ut quisque in caelo sit in forma humana secundum receptionem. Inde est, quod caelum sit sibi simile in communi et in particulari, et quod forma humana sit toti, sit cuivis societati, et {1}sit cuivis angelo, ut ostensum est in quatuor articulis a n. 5 ad 86; quibus hic addendum est, quod sit singulis cogitationis quae ex amore caelesti apud angelos. Sed hoc arcanum cadit aegre in intellectum alicujus hominis, verum clare in intellectum angelorum, quia in luce caeli sunt.
@1 sit pro “si”$

CI n. 461 461. [XLVIII.] QUOD HOMO POST MORTEM SIT IN OMNI SENSU, MEMORIA, COGITATIONE, AFFECTIONE, IN QUIBUS IN MUNDO; ET QUOD NIHIL RELINQUAT PRAETER TERRESTRE SUUM CORPUS.
Quod homo cum e naturali mundo in spiritualem transit, quod fit cum moritur, omnia sua, seu quae sui hominis sunt, secum ferat, praeter terrestre suum corpus, ex multiplici experientia testatum mihi factum est. Nam homo cum intrat mundum spiritualem, seu vitam post mortem, in corpore est sicut in mundo; ad apparentiam nullum discrimen est, quoniam non sentit et videt discrimen: sed corpus ejus spirituale est, et sic a terrestribus separatum seu purificatum; et cum spirituale tangit et videt spirituale, est prorsus sicut cum naturale tangit et videt naturale. Inde homo cum spiritus factus est, non aliter scit, quam quod in suo corpore sit in quo fuit in mundo, et inde non scit quod obiverit. Homo spiritus etiam gaudet omni sensu externo et interno, quo gavisus est in mundo; videt sicut prius, audit et loquitur sicut prius, odorat quoque et gustat, ac tactu sentit cum tangitur sicut prius; appetit etiam, desiderat, cupit, cogitat, reflectit, afficitur, amat, vult sicut prius; et qui studiis delectatur legit et scribit sicut prius: verbo, homo cum transit ab una vita in alteram, seu ab uno mundo in alterum, est sicut ab uno loco in alterum, et secum fert omnia quae in se ut homo possidet; sic ut non dici possit quod homo, post mortem, quae solum est corporis terrestris, aliquid sui amiserit. Memoriam etiam naturalem secum fert; nam omnia quaecunque in mundo audivit, vidit, legit, didicit, cogitavit a prima infantia usque ad ultimum vitae, retinet; sed objecta naturalia quae insunt memoriae, quia non reproduci possunt in spirituali mundo, quiescunt, sicut fit apud hominem quum non ex illis cogitat; sed usque reproducuntur quando Domino beneplacet. Verum de memoria hac, et de ejus statu post mortem, in mox sequentibus plura dicentur. Quod talis status hominis post mortem sit, sensualis homo prorsus non credere potest, quia non capit; nam sensualis homo non potest aliter quam naturaliter cogitare, et quoque de spiritualibus; quapropter illa quae non sentit, hoc est, videt oculis sui corporis, et tangit manibus ejus, dicit non esse, sicut legitur de Thoma (Joh. XX. 25, 27, 29). Qualis sensualis homo est, videatur supra (n. 267, et ibi in notis b).

CI n. 462 462. [primo] Sed usque discrimen inter vitam hominis in mundo spirituali ac vitam ejus in mundo naturali, est magnum, tam quoad sensus externos et eorum affectiones, quam quoad sensus internos et eorum affectiones. Illi qui in caelo sunt, multo exquisitius sentiunt, hoc est, vident et audiunt, et quoque sapientius cogitant, quam cum fuerunt in mundo; vident enim ex luce caeli, quae multis gradibus excedit lucem mundi (videatur supra, n. 126); audiunt etiam per atmosphaeram spiritualem, quae etiam multis gradibus excedit terrestrem (n. 235). Differentia sensuum horum externorum est sicut differentia clari respective ad obscurum nimbi in mundo, ac sicut lucis meridie ad umbram vespere: lux enim caeli, quia est Divinum Verum, dat visui angelorum, ut minutissima appercipiant et distinguant; correspondet etiam visus eorum externus visui interno seu intellectui, nam apud angelos influit unus visus in alterum, ut unum agant, inde illis tanta acies: et quoque similiter correspondet auditus perceptioni eorum, quae est tam intellectus quam voluntatis; inde in sono et vocibus loquentis appercipiunt minutissima affectionis et cogitationis ejus, in sono illa quae affectionis sunt, et in vocibus illa quae cogitationis (videatur supra, n. 234-245); sed reliqui sensus apud angelos non tam exquisiti sunt sicut sensus visus et auditus, ex causa quia visus et auditus inserviunt intelligentiae et sapientiae eorum, sed non reliqui, qui si in simili gradu exquisiti forent, auferrent lucem et jucundum sapientiae eorum, ac inferrent jucundum voluptatum quae variorum appetituum et corporis, quae tantum obscurant et debilitant intellectum, quantum praepollent; ut quoque fit apud homines in mundo, qui tantum obesi et stupidi sunt quoad vera spiritualia, quantum indulgent gustui et lenociniis tactilium corporis. Quod etiam interiores sensus angelorum caeli, qui sunt cogitationis et affectionis eorum, exquisitiores et perfectiores sint quam fuerunt illis in mundo, constare potest ex illis quae dicta et ostensa sunt in articulo de Sapientia Angelorum Caeli (n. 265-275). Quod autem discrimen status illorum qui in inferno sunt respective ad statum illorum in mundo attinet, est quoque id magnum; quanta enim perfectio et excellentia sensuum externorum et internorum est apud angelos qui in caelo, tanta imperfectio est apud illos qui in inferno; sed de horum statu in sequentibus agendum est.

462 b. [secundo] Quod homo e mundo etiam secum habeat omnem suam memoriam, multis ostensum est, de qua plura memoratu digna visa et audita sunt, quorum aliqua velim ordine referre. Fuerunt qui negaverunt sua crimina et flagitia, quae patraverunt in mundo; quapropter, ne insontes crederentur, omnia detecta sunt, et ex memoria eorum recensita sunt ordine a prima eorum aetate ad ultimam: erant praecipue adulteria et scortationes. Fuerunt qui alios artibus malis deceperunt, et qui furati sunt; eorum astus et furta in serie etiam enumerata sunt, quorum plura vix ulli in mundo nota fuerunt, quam ipsis solis: agnoverunt etiam illa, quia manifestata sicut in luce, cum omni cogitatione, intentione, jucundo, timore, quae tunc una versabant eorum animos. Fuerunt qui munera acceperunt, et quaestus ex judicio fecerunt: illi ex memoria sua similiter explorati sunt, et ex illa recensita sunt omnia a primo functionis eorum tempore ad ultimum; singula quoad quantum et quale, cum tempore, statu mentis eorum ac intentione, quae omnia simul in recordationem eorum immissa, et ad visum ostensa sunt, quae erant ultra plura centena. Hoc factum est cum aliquibus, et quod mirabile, ipsi eorum libri memoriales, quibus in scripserunt talia, aperti sunt et coram illis lecti a pagina ad paginam. Fuerunt, qui pellexerunt virgines ad stupra, et qui castitatem violarunt, et ad simile judicium vocati sunt, et ex memoria eorum deprompta et recitata singula; ipsae facies virginum et mulierum sistebantur quoque sicut praesentes, cum locis, loquelis, et animis; et hoc tam subito sicut cum quid ad visum sistitur. Perstabant manifestationes aliquoties per horas. Fuit, qui vituperare alios pro nihilo reputavit; audivi recensitas in ordine vituperationes, et quoque blasphemationes ejus cum ipsis verbis, de quibus personis, et coram quibus; quae omnia producebantur et ad vivum sistebantur simul et tamen singula studio occultata fuerunt ab illo cum vixit in mundo. Erat quidam, qui affinem deprivavit hereditate sua sub praetextu doloso: is quoque similiter convictus et judicatus est, et quod mirum, epistolae et schedulae, quae inter illos, ad auditum meum lectae sunt, et dictum quod non vox deesset. Idem quoque, mox ante mortem suam, vicinum clandestine necavit veneno: hoc eo modo detectum est; sub pedibus visus est scrobem effodere, ex qua effossa exivit vir sicut e sepulcro, et clamavit ad eum, “Quid fecisti mihi?” Et tunc revelabantur omnia, quomodo veneficus amice cum eo locutus est, et porrexit poculum, tum quid prius cogitavit, et quid postea evenit;quibus detectis judicatus est ad infernum. Verbo, omnia mala, facinora, latrocinia, artes, doli, manifestantur cuivis malo spiritui, ac depromuntur ex ipsa eorum memoria, et convincuntur; nec datur negandi locus, quia omnes circumstantiae simul apparent. Audivi etiam ex memoria alicujus ab angelis visa et lustrata, quid intra mensem cogitaverat uno die post alterum, et hoc absque fallacia, quae revocabantur sicut ipse in illis erat istis diebus. Ex his exemplis constare potest, quod homo omnem memoriam secum ferat: et quod nihil tam occultum sit in mundo, quod non fit manifestum post mortem; et hoc in coetu plurium, secundum Domini verba,
“Nihil. .reconditum est, quod non retegendum, et nihil occultum quod non cognoscendum: propterea quae in tenebris dixistis,in luce audientur; et quod in aurem locuti estis,… super tectis praedicabitur” (Luc. xii. 2, 3).

CI n. 463 463. Quando reteguntur homini acta sua post mortem, tunc angeli, quibus datum est munus inquirendi, inspiciunt faciem ejus; et pervagatur inquisitio per universum corpus, incipiendo a digitis unius et alterius manus, et sic pergendo per totum. Quia miratus sum, undenam hoc, detectum est: quod nempe sicut singula cogitationis et voluntatis inscripta sunt cerebro, nam ibi earum principia sunt, ita quoque inscripta sunt universo corpori, quoniam illuc pergunt omnia cogitationis et voluntatis a principiis suis, et ibi terminantur ut in suis ultimis unde est, quod quae inscripta sunt memoriae ex voluntate et inde cogitatione ejus, non modo inscripta sint cerebro sed etiam toti homini, ac ibi existant in ordine secundum ordinem partium corporis. Inde patuit, quod homo talis sit in toto, qualis est in sua voluntate et inde cogitatione, adeo ut malus homo sit suum malum, et bonus suum bonum. {1} Ex his quoque constare potest, quid intelligitur per librum vitae hominis, de quo in Verbo; quod nempe sit quod omnia tam acta quam cogitata toti homini inscripta sint, et quod appareant sicut in libro lecta cum ex memoria evocantur, et sicut in effigie visa, cum spiritus spectatur in luce caeli. His adjicere velim aliquid memorabile de memoria hominis post mortem remanente, per quod confirmatus sum, quod non modo communia, sed etiam singularissima, quae memoriam intraverunt, permaneant, nec usquam oblitterentur. Visi mihi sunt libri cum scripturis inibi sicut in mundo, et instructus sum, quod sint ex memoria eorum qui scripserunt, et quod ibi non aliqua vox desit, quae fuit in libro ab eodem scripto in mundo; et quod ita ex memoria alterius depromi possint omnium singularissima, etiam quae ipse in mundo oblitus est: causa etiam detecta est, quod nempe homini sit memoria externa et interna, externa quae naturalis ejus hominis, ac interna quae spiritualis ejus hominis; et quod singula quae homo cogitavit, voluit, locutus est, fecit, etiam quae audivit et vidit, memoriae internae seu spirituali ejus inscripta sint; {2} et quod illa quae ibi nusquam deleantur, quoniam simul inscripta sunt ipsi spiritui, et ejus corporis membris, ut supra dictum est: et sic quod spiritus secundum cogitata et acta suae voluntatis formatus sit. Scio quod haec ut paradoxa appareant, et inde vix credantur, sed usque vera sunt. Ne itaque credat homo, quod {3}aliquid sit, quod homo in se cogitavit, et in abscondito fecit, post mortem lateat; sed credat, quod omnia et singula tunc ut claro in die pateant.
@1 Quod bonus homo, spiritus, et angelus sit suum bonum et suum verum, hoc est, quod totus sit quale ejus bonum et verum (n. 10298, 10367).
Causa est, quia bonum facit voluntatem, et verum intellectum, ac voluntas et intellectus faciunt omne vitae apud hominem, spiritum, et angelum (n. 3332, 3623, 6065).
Simile est, si dices quod homo, spiritus, et angelus sit suus $
@2 quod binae memoriae homini sint, exterior et interior, seu naturalis et spiritualis (n. 2469-2494).
Quod homo non sciat quod ei memoria interior sit (n. 2470, 2471).
Quantum memoria interior excellet exteriori (n. 2473). Quod quae in memoria exteriore sunt, in luce mundi sint; quae autem in interiore, in luce caeli (n. 5212).
Quod ex memoria interiore sit, quod homo intellectualiter et rationaliter possit cogitare et loqui (n. 9394).
Quod omnia et singula quae homo cogitavit, locutus est, egit, et quae vidit et audivit, inscripta sint memoriae interiori (n. 2474, 7398).
Quod illa memoria sit liber vitae ejus (n. 2474, 9386, 9841, 10505).
Quod in memoria interiore sint vera quae facta sunt fidei, et bona quae facta amoris (n. 5212, 8067).
Quod illa quae induerunt habitum, et facta sunt vitae, et per id oblitterata in memoria exteriore, sint in memoria interiore (n. 9394, 9723, 9841).
Quod spiritus et angeli loquantur ex memoria interiore, et quod inde illis lingua universalis (n. 2472, 2476, 2490, 2493). Quod linguae in mundo sint memoriae exterioris (n. 2472, 2476). amor (n. 6872, 10177, 10284).$
@3 “aliquid sit:”–sic ed. prin. Forte legeris aliquid (absque “sit”).$

CI n. 464 464. Tametsi memoria externa seu naturalis inest homini post mortem, usque tamen mere naturalia, quae inibi sunt, non reproducuntur in altera vita, sed spiritualia quae naturalibus per correspondentias adjuncta sunt; quae tamen cum sistuntur ad visum, apparent in forma prorsus simili, ut in naturali mundo nam omnia quae in caelis apparent, similiter ut in mundo apparent, tametsi in sua essentia non sunt naturalia, sed spiritualia, prout ostensum videatur in articulo de Repraesentativis et Apparentiis in Caelo (n. 170-176). Sed memoria externa seu naturalis, quantum ad illa inibi quae trahunt a materiali, eque tempore et spatio, et a reliquis quae propria naturae sunt, non inservit spiritui pro illo usu in quo inserviverat ei in mundo, quoniam homo in mundo, cum ex sensuali externo, et non simul ex sensuali interno seu intellectuali cogitavit, naturaliter et non spiritualiter cogitavit; at vero in altera vita, dum spiritus est in mundo spirituali, non cogitat naturaliter sed spiritualiter. Spiritualiter cogitare est intellectualiter seu rationaliter. Inde est, quod memoria externa seu naturalis quoad illa quae materialia sunt, tunc quiescat, et modo in usum veniant quae homo per illa in mundo hausit, et rationalia fecit. Quod memoria externa quoad illa quae materialia sunt, quiescat, est causa, quia non reproduci possunt; loquuntur enim spiritus et angeli ex affectionibus et inde cogitationibus quae mentis eorum sunt; quapropter ea quae non quadrant cum illis, non eloqui possunt, ut constare potest ex iis, quae de loquela angelorum in caelo, et de loquela eorum cum homine (n. 234-257), dicta sunt. Inde est, quod quantum homo per linguas et per scientias rationalis factus est in mundo, tantum rationalis sit post mortem, et prorsus non quantum linguas et scientias calluit. Locutus sum cum pluribus, quos in mundo crediderunt fore eruditos ex eo quod noverint linguas vetustas, ut Hebraicam, Graecam, et Latinam, et non rationale suum per illa, quae in illis scripta sunt, excoluerunt et visi sunt quidam ita simplices sicut illi qui nihil de linguis illis noverunt, quidam stupidi, sed usque mansit apud illos fastus, sicut forent aliis sapientiores. Locutus sum quibusdam, qui crediderunt in mundo, quod homo tantum sapiat, quantum memoria tenet, et qui etiam multis locupletaverunt memoriam, et ex illa sola paene locuti sunt, ita non ex se sed ex aliis, et nihil rationale per res memoriae perfecerunt. Quidam ex illis erant stupidi, quidam fatui, prorsus nihil comprehendentes aliquod verum, num verum sit vel non, et arripientes omnia falsa, quae pro veris venditantur ab illis qui se eruditos vocant; nihil enim videre possunt ex se, num ita sit vel non ita, proinde nihil rationaliter cum audiunt alios. Locutus etiam sum cum aliquibus qui in mundo multa scripserunt, et quidem in scientificis omnis generis, et quibus inde fama eruditionis fuerat per multum orbis. Aliqui eorum quidem ratiocinari potuerunt de veris, num vera sint vel non vera; aliqui intellexerunt, cum conversi sunt ad illos qui in luce veri erant, quod vera essent, sed usque non voluerunt illa intelligere, quapropter negabant illa cum in suis falsis et sic in se erant; aliqui non plus sapuerunt quam vulgus ineruditum; ita unus et alter diversimode, sicut per scientifica, quae conscripsit et exscripsit, excoluit rationale suum: illi autem qui contra vera ecclesiae fuerunt, et cogitaverunt ex scientificis, et se confirmaverunt per ea in falsis, non rationale suum excoluerunt, sed modo facultatem ratiocinandi, quae facultas in mundo creditur esse rationalitas; sed est facultas separata a rationalitate; est facultas confirmandi quodcunque lubet, et ex principiis captis et ex fallaciis videre falsa et non vera: tales nusquam redigi possunt ad agnoscendum vera, quoniam ex falsis non videri possunt vera, sed ex veris possunt videri falsa. Rationale hominis est simile horto et floreto, ut et novali: memoria est humus, vera scientifica et cognitiones sunt semina; lux et calor caeli producunt, absque illis nulla egerminatio: ita quoque fit nisi lux caeli quae est Divinum Verum, ac calor caeli qui est Divinus Amor, admittuntur; ex illis solis est rationale. Dolent quam maxime angeli, quod eruditi quoad multam partem naturae adscribant omnia, et quod inde occluserint sibi interiora quae mentis suae, ut nihil veri ex luce veri, quae est lux caeli, videre possint: orbantur ideo in altera vita facultate ratiocinandi, ne disseminent falsa per ratiocinia inter simplices bonos, et seducant; ac mittuntur in loca deserta.

CI n. 465 465. Quidam spiritus indignatus quod non meminisset plurium quae in vita corporis novit, dolens ob jucundum quod amisit, quo maxime delectatus fuerat: sed dictum est ei, quod prorsus nihil amiserit, et quod sciat omnia et singula; et quod in illo mundo, ubi nunc est, non liceat ei talia depromere, et quod satis sit quod nunc possit multo melius et perfectius cogitare et loqui, nec rationale suum immergere, ut prius, densis obscuris, materialibus, et corporeis, quae nullius usus sunt in regno in quod nunc venit; et quod nunc habeat quicquid ad usum vitae aeternae conducat, et quod sic non aliter possit beatus et felix fieri; ita quod ignorantiae sit credere, quod in hoc regno cum remotione et quiescentia materialium in memoria, intelligentia pereat; cum tamen res ita se habet, quod quantum mens abduci potest a sensualibus quae sunt externi hominis seu corporis, tantum elevantur ad spiritualia et caelestia.

CI n. 466 466. Quales sunt memoriae, quandoque in altera vita sistitur videndum in formis ibi solum apparentibus; (ad visum ibi plura sistuntur, quae alioqui apud homines solum cadunt in ideas:) memoria exterior ibi sistitur ad apparentiam instar calli, interior instar substantiae medullosae, qualis in cerebro humano; inde quoque scire datur, quales sunt. Qui in vita corporis soli memoriae studuerunt, et sic rationale suum non excoluerunt, callositas eorum apparet dura, ac intus sicut ex tendinibus striata. Qui impleverunt memoriam falsitatibus, apparet capillacea et hirsuta, et hoc ex congerie inordinata rerum. Qui memoriae studuerunt amoris sui et mundi causa, apparet conglutinata ac ossificata. Qui per scientifica, imprimis per philosophica, in arcana Divina penetrare voluerunt, nec prius credere quam cum per illa persuaderentur, apud illos apparet memoria tenebricosa, quae talis naturae est, ut radios lucis absorbeat, et in tenebras vertat. Qui dolosi, et hypocritae fuerunt, apud illas apparet illa dure ossea sicut {1}eburnea, quae reflectit radios lucis. Qui autem in bono amoris et veris fidei fuerunt, apud eos talis callus non apparet, quia memoria eorum interior lucis radios transmittit in exteriorem, in cujus objectis seu ideis, sicut in sua basi aut sicut in sua humo, radii terminantur, ac ibi deliciosa receptacula inveniunt; nam memoria exterior est ultimum ordinis, in quo spiritualia et caelestia molliter terminantur et resident, quando ibi bona et vera.
@1 eburnea (cum Doctore Im. Tafel,) pro “ebena.” Videatur supra, n. 325, nota 1; tum n. 354, nota 1.$

CI n. 467 467. Homines cum vivunt in mundo, qui in amore in Dominum et in charitate erga proximum sunt, apud se et in se habent intelligentiam et sapientiam angelicam, sed reconditam in intimis eorum memoriae interioris, quae intelligentia et sapientia eis nusquam apparere potest, priusquam corporea exuunt; tunc memoria naturalis sopitur, et evigilantur in memoriam interiorem, et successive dein in ipsam angelicam.

CI n. 468 468. Quomodo rationale potest excoli, etiam paucis dicetur. Genuinum rationale consistit ex veris, et non ex falsis; quod ex falsis non est rationale. Vera sunt triplicis generis; sunt civilia, moralia, et spiritualia. Vera civilia se referunt ad illa quae judicii sunt, et quae regiminis in regnis, in genere ibi ad justum et aequum: vera moralia se referunt ad illa quae vitae cujusvis hominis sunt, respective ad societates et consortia, in genere ad sincerum et rectum, ac in specie ad virtutes omnis generis at vera spiritualia se referunt ad illa quae caeli et ecclesiae sunt, in genere ad bonum quod amoris et verum quod fidei. Sunt tres gradus vitae apud unumquemvis hominem (videatur supra, n. 267): rationale ad primum gradum aperitur per vera civilia ad secundum gradum per vera moralia et ad tertium gradum per vera spiritualia. At sciendum, quod rationale ex illis non formetur ac aperiatur per id quod homo sciat illa, sed per id quod homo vivat secundum illa et per vivere secundum illa intelligitur amare illa ex affectione spirituali, et amare illa ex affectione spirituali est amare justum et aequum quia est justum et aequum, sincerum et rectum quia est sincerum et rectum, ac bonum et verum quia est bonum et verum at vivere secundum illa et amare illa ex affectione corporea, est amare illa propter se, sui famam, honorem aut lucrum: quapropter quantum homo ex affectione corporea amat illa vera, tantum non rationalis fit, non enim amat illa, sed semet, cui vera serviunt sicut famuli domino et cum vera fiunt servitia, tunc non intrant hominem, ac aperiunt aliquem gradum vitae ejus, ne quidem primum, sed modo resident in memoria, ut scientifica sub forma materiali, ac ibi se conjungunt cum amore sui, qui est amor corporeus. Ex his constare potest, quomodo homo fit rationalis quod nempe ad tertium gradum per amorem spiritualem boni et veri, quae sunt caeli et ecclesiae; ad secundum gradum per amorem sinceri et recti; et quod ad primum gradum per amorem justi et aequi qui bini amores etiam fiunt spirituales ex amore spirituali boni et veri, quia hic influit in illos, et se conjungit eis, et format in iis sicut suas facies.

CI n. 469 469. Spiritus et angeli aeque memoriam habent sicut homines; permanet enim apud illos quicquid audiunt, vident, cogitant, volunt, et faciunt, et quoque per id excolitur continue rationale eorum, et hoc in aeternum: inde est quod spiritus et angeli perficiantur intelligentia et sapientia per cognitiones veri et boni aeque ac homines. Quod spiritibus et angelis memoria sit, etiam per plurem experientiam mihi scire datum est: vidi enim quod ex illorum memoria evocarentur omnia quae cogitaverunt et fecerunt, tam in propatulo quam in abscondito, cum fuerunt cum aliis spiritibus et quoque quod illi, qui in aliquo vero fuerunt ex simplici bono, imbuti sint cognitionibus, et per illas intelligentia, et dein in caelum evecti sint. Sed sciendum est quod non ultra imbuantur cognitionibus, et per illas intelligentia, quam ad gradum affectionis boni et veri, in qua fuerunt in mundo, non autem ultra eum cuivis enim spiritui et angelo manet affectio, quanta et qualis ei fuerat in mundo, et haec postea perficitur per impletionem, quod etiam fit in aeternum nam nihil non impleri potest in aeternum, omnis enim res infinite variari potest, ita per varia locupletari, proinde multiplicari et fructificari; non finis est ulli rei bonae, quia est ab Infinito. Quod spiritus et angeli continue perficiantur intelligentia et sapientia per cognitiones veri et boni, videatur in articulis, ubi de Sapientia Angelorum Caeli (n. 265-275); de Gentibus et Populis extra Ecclesiam in Caelo (n. 318-328); deque Infantibus in Caelo (n. 329-345), actum est, et hoc quod ad gradum affectionis boni et veri, in qua fuerunt in mundo, et non ultra illum (n. 349).

CI n. 470 470. [XLIX.] QUOD HOMO SIT POST MORTEM, QUALIS EJUS VITA FUIT IN MUNDO.
Quod vita unumquemvis sua maneat post mortem, notum est cuivis Christiano ex Verbo nam ibi multis in locis dicitur, quod homo secundum facta et opera judicabitur, et ei retribuetur quisque etiam qui ex bono et ex ipso vero cogitat, non videt aliter quam quod qui bene vivit, in caelum veniat, et qui male in infernum. At vero qui in malo est, is non credere vult, quod status ejus post mortem sit secundum vitam ejus in mundo, sed cogitat, quod fit imprimis cum aegrotat, quod caelum sit cuivis ex pura misericordia, utcunque vixerat, et quod sit secundum fidem, quam separat a vita.

CI n. 471 471. Quod homo secundum facta et opera judicabitur et ei retribuetur, multis in locis in Verbo dicitur, quorum aliqua hic adducere velim:
“Venturus.. est Filius hominis in gloria Patris sui cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum opera sua” (Matth. xvi. {1}27)
“Beati mortui, qui in Domino moriuntur..;immo dicit Spiritus, ut requiescant ex laboribus suis,. opera illorum sequuntur illos” (Apoc. xiv. {2}13).
“Ego dabo unicuique secundum opera sua” (Apoc. ii. 23).
“Vidi mortuos parvos et magnos stantes coram Deo; et libri aperti sunt: et judicati sunt mortui juxta ea quae scripta in libris, secundum opera illorum:… dedit mare eos qui in eo mortui sunt, ac mors et infernus {1}dederunt illos qui in iis; et judicati sunt quilibet secundum opera illorum (Apoc. xx. [12,] 13, 15).
“Ecce venio,. et merces mea Mecum, ut dem unicuique secundum opera ejus (Apoc. xxii. 12).
“Omnis .. qui audit mea .. verba et facit ea, comparabo viro prudenti … at omnis qui audit verba mea .. et non facit ea, comparatur viro stulto (Matth. vii. 24, 26).
“Non omnis dicens Mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum, sed faciens voluntatem Patris mei qui est in caelis: multi dicent Mihi in die illo, Domine, Domine, nonne per nomen tuum prophetavimus, et per nomen tuum daemonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? sed tunc confitebor illis, Non novi vos, discedite e Me, operarii iniquitatis” (Matth. vii. [21,] 22, 23).
“Tunc incipietis dicere, edimus coram Te et bibimus, in plateis nostris docuisti; sed dicet, Dico vobis, Non novi vos. … operarii iniquitatis (Luc. xiii. 25-27).
“Retribuam illis juxta opus illorum, et juxta factum manuum illorum (Jerem. xxv. 14).
Jehovah, “cujus oculi aperti sunt super omnes vias hominis, ad dandum cuivis secundum vias ejus, et secundum fructum operum ejus” (Jerem. xxxii. 19).
“Visitabo super.. vias ejus, et opera ejus retribuam illi (Hosch. iv. 9).
“Jehovah.. juxta vias nostras, et juxta opera nostra facit nobiscum” (Sach. i. 6).
Ubi Dominus de ultimo judicio praedicit, non nisi quam opera recenset, et quod intrabunt in vitam aeternam qui bona opera fecerunt, et in damnationem qui mala opera, Matth. xxv. 32-46; praeter in multis aliis locis, ubi agitur de salvatione et de condemnatione hominis. Quod opera et facta sint vita externa hominis, et quod per illa manifestetur vita ejus interna, qualis est, patet.
@1 27 pro “17”$
@2 13 pro “11”$
@3 dederunt pro “dedit”$

CI n. 472 472. Sed per facta et opera non intelliguntur facta et opera solum qualia sistuntur in externa forma, sed etiam qualia sunt in interna; unusquisque enim novit quod omne factum et opus procedat ex voluntate et cogitatione hominis; nam nisi inde procederet, foret solum motus, qualis fit ex automatis ac simulacris: quare factum aut opus in se spectatum est solum effectus qui animam et vitam suam ducit ex voluntate et cogitatione, usque adeo ut sit voluntas et cogitatio in effectu; proinde quod sit voluntas et cogitatio in externa forma. Inde sequitur, quod qualis est voluntas et cogitatio, quae producunt factum aut opus, tale quoque sit factum et opus: si cogitatio et voluntas bonae sunt, tunc facta et opera sunt bona, si autem cogitatio et voluntas malae sunt, tunc facta et opera sunt mala, tametsi in externa forma apparerent similia. Possunt mille homines similiter facere, hoc est, simile factum sistere tam simile, ut quoad externam formam vix discerni queant; et tamen unumquodvis in se spectatum est dissimile, quia ex dissimili voluntate. Sit exemplo, sincere et juste agere cum socio: unus potest sincere et juste agere cum illo ob finem ut appareat quod sincerus et justus sit propter se et sui honorem; alter propter mundum et lucrum tertius propter retributionem et meritum; quartus propter amicitiam quintus propter timorem legis, jacturae famae et functionis; sextus ut trahat aliquem ad suas partes etiam malas septimus ut fallat; ita alii aliter: sed omnium horum facta, tametsi bona apparent, nam sincere et juste agere cum socio est bonum, usque mala sunt, quoniam non fiunt propter sincerum et justum, quod amet illa, sed propter se et mundum, quos amat; cui amori sincerum et justum serviunt, sicut famuli domino, quos dominus vilipendit et ablegat, quando sibi non serviunt. Sincere et juste cum socio ad similem apparentiam in externa forma etiam agunt qui ex amore sinceri et justi agunt; quidam eorum ex vero fidei seu obedientia, quia ita praeceptum est in Verbo; quidam ex bono fidei seu conscientia, quia ex religioso; quidam ex bono charitatis erga proximum, quia ejus bono consulendum est: quidam ex bono amoris in Dominum, quia bonum faciendum propter bonum, ita quoque sincerum et justum propter sincerum et justum, quae amant quia sunt a Domino, et quia Divinum procedens a Domino est in illis, et inde illa in ipsa sua essentia spectata sunt Divina. Horum facta aut opera sunt interius bona quare etiam sunt exterius bona; nam, ut supra dictum est, facta aut opera prorsus talia sunt, qualis est cogitatio et voluntas, ex quibus procedunt et quod absque his non sint facta et opera, sed solum motus inanimati. Ex his constat, quid per “opera” et “facta” in Verbo intelligitur.

CI n. 473 473. Quia facta aut opera sunt voluntatis et cogitationis, ideo quoque sunt amoris et fidei proinde talia sunt qualis est amor et fides: nam sive dicas amorem sive voluntatem hominis, idem est et sive dicas fidem et cogitationem certam hominis, etiam idem est; nam quod homo amat, hoc quoque vult, et quod homo credit hoc quoque cogitat: si homo amat quod credit, tunc quoque vult id, et quantum potest facit id. Unusquisque scire potest, quod amor et fides insint hominis voluntati et cogitationi, et quod non sint extra illas, quoniam voluntas est quae incenditur amore, et cogitatio est quae illustratur in rebus fidei; quapropter non nisi quam illi qui sapienter cogitare possunt, illustrantur, ac secundum illustrationem cogitant vera et volunt vera, seu quod idem, credunt vera et amant vera. {1}
@1 Quod sicut omnia in universo, quae secundum ordinem existunt, se referant ad bonum et verum, ita apud hominem ad voluntatem et intellectum (n. 803, 10122).
Causa, quia voluntas est recipiens boni, et intellectus recipiens veri (n. 3332, 3623, 5332 [? 5232], 6065, 6125, 7503, 9300, 9930 [? 9995]).
Eodem recidit, sive dicas verum sive fidem, quia fides est veri ac verum est fidei; ac eodem recidit sive dicas bonum sive amorem, quia amor est boni et bonum est amoris (n. 4353, 4997, 7178 [? 7179], 10122, 10367).
Inde sequitur, quod intellectus sit recipiens fidei, et voluntas amoris (n. 7178 [? 7179], 10122, 10367).
Et quia intellectus hominis recipere potest fidem in Deum, et voluntas amorem in Deum, quod homo possit fide et amore conjungi Deo, et qui conjungi potest Deo amore et fide, non potest mori in aeternum (n. 4525, 6323, 9231).$

CI n. 474 474. At sciendum est, quod voluntas faciat hominem, ac cogitatio modo quantum procedit ex voluntate, et quod facta aut opera procedant ex utraque; seu, quod idem est, quod amor faciat hominem, ac fides modo quantum procedit ex amore, et quod facta seu opera procedant ex utraque: inde sequitur, quod voluntas aut amor sit ipse homo, nam quae procedunt, sunt illius a quo procedunt; procedere est produci ac sisti in forma conveniente ut appercipiatur et appareat. {1} Ex his constare potest, quid fides separata ab amore, quod nempe sit nulla fides, sed modo scientia, quae nullam spiritualem vitam in se habet; similiter quid factum aut opus absque amore, quod nempe non sit factum seu opus vitae, sed quod sit factum seu opus mortis, cui apparens vitae inest ex amore mali et ex fide falsi; hoc apparens vitae est, quod vocatur mors spiritualis.
@1 Quod voluntas hominis sit ipsum Esse vitae illius, quia est receptaculum amoris seu boni, et quod intellectus sit Existere vitae inde, quia est receptaculum fidei seu veri (n. 3619, 5002, 9282).
Ita quod vita voluntatis sit vita principalis hominis, et quod vita intellectus procedat inde (n. 585, 590, 3619, 7342, 8885, 9282, 10076, 10109, 10110).
Similiter ut lux ex igne seu flamma (n. 6032, 6314).
Inde sequitur quod homo sit homo ex voluntate et inde intellectu (n. 8911, 9069, 9071, 10076, 10109 10110).
Unusquisque etiam homo ab aliis amatur et aestimatur secundum bonum suae voluntatis et inde intellectus, amatur enim et aestimatur qui vult bene et intelligit bene, ac rejicitur et vilipenditur qui intelligit bene et non vult bene (n. 8911, 10076).
Quod homo post mortem etiam maneat sicut ejus voluntas et inde intellectus (n. 9069. 9071, 9386, 10153).
Proinde quod homo post mortem maneat sicut ejus amor et inde fides, et quod quae fidei sunt et non simul amoris, tunc evanescant, quia non sunt in homine, ita non hominis (n. 553 2364, 10153).$

CI n. 475 475. Ulterius sciendum est, quod in factis seu operibus sistatur totus homo, et quod voluntas et cogitatio ejus, seu amor et fides ejus, quae sunt interiora hominis, non completa sint, priusquam in factis seu operibus sunt, quae sunt exteriora hominis; sunt enim haec ultima in quibus illa terminantur, et absque terminationibus sunt sicut interminata, quae nondum existunt, ita quae nondum sunt in homine. Cogitare et velle absque facere, cum potest, sunt sicut flammeum inclusum vasi quod exstinguitur; ac sicut semen injectum arenae, quod non excrescit, sed cum prolifico suo perit; at cogitare et velle, ac inde facere, est sicut flammeum quod circumcirca dat calorem et lucem; et est sicut semen in humo, quod excrescit in arborem aut florem, et existit. Quisque scire potest quod velle et non facere, cum potest, sit non velle, ac amare et non bonum facere cum potest, sit non amare, ita quod modo sit cogitare quod velit et amet, ita quod sit cogitatio separata, quae evanescit et dissipatur. Est amor et voluntas ipsa anima facti seu operis; format suum corpus in sinceris et justis quae homo facit. Spirituale corpus, seu corpus spiritus hominis, non aliunde est, hoc est, non ex aliis formatur quam ex illis quae homo ex amore seu voluntate facit (videatur supra, n. 463); verbo, sunt omnia hominis et spiritus ejus in factis seu operibus ejus. {1}
@1 Quod interiora successive influant in exteriora, usque in extremum seu ultimum, et quod ibi existant et subsistant (n. 694, 6239 [?6451], 6465, 9216, 9217 [? 9215).
Quod non modo influant, sed etiam forment in ultimo simultaneum; quo ordine (n. 5897, 6451, 8603, 10099).
Quod inde omnia interiora contineantur in nexu, et subsistant (n.9828).
Quod facta seu opera sint ultima, in quibus interiora sunt (n. 10331).
Quare retribui et judicari secundum facta et opera, est secundum omnia quae sunt amoris et fidei, seu voluntas et cogitationis hominis, quia haec sunt interiora quae sunt in illis (n. 3147, 3934, 6073, 8911, 10331, 10333 [? 10332]).$

CI n. 476 476. Ex his nunc constare potest, quid intelligitur per vitam, quae hominem manet post mortem, quod nempe sit ejus amor et inde fides, non modo in potentia sed etiam in actu; ita quod sint facta seu opera, quia haec in se continent omnia amoris et fidei hominis.

CI n. 477 477. Est amor regnans qui manet hominem post mortem, nec usquam in aeternum mutatur; sunt cuivis plures amores, sed usque omnes se referunt ad amorem ejus regnantem, ac unum faciunt cum illo, seu illum simul componunt. Omnia voluntatis quae concordant cum amore regnante vocantur amores, quia amantur. Hi amores sunt interiores et exteriores: sunt qui immediate conjuncti et qui mediate; sunt propiores et remotiores, sunt inservientes vario modo. Simul sumpti constituunt quasi regnum, ita enim ordinati sunt apud hominem, tametsi homo de ordinatione illorum prorsus nihil scit; sed aliquid manifestatur ei in altera vita, nam secundum ordinationem eorum est ei extensio cogitationis et affectionis ibi, extensio in societates caelestes si regnans amor consistit ex amoribus caeli, at in societates infernales si regnans amor consistit ex amoribus inferni. Quod omnis cogitatio et affectio spirituum et angelorum extensionem habeant in societates, videatur supra in articulo De Sapientia Angelorum Caeli, et in articulo De Forma Caeli secundum quam consociationes et communicationes ibi.

CI n. 478 478. Sed haec, quae hactenus dicta sunt, modo afficiunt cogitationem hominis rationalis; ut quoque sistantur ad apperceptionem coram sensibus, velim adducere experientias, per quas eadem illustrentur et confirmentur: Primo, Quod homo post mortem sit suus amor seu sua voluntas: Secundo, Quod homo maneat in aeternum qualis est quoad suam voluntatem aut amorem regnantem: Tertio, Quod homo in caelum veniat, cui amor caelestis spiritualis est, ac in infernum cui amor corporeus et mundanus absque caelesti et spirituali. Quarto, Quod fides non maneat hominem, si non ex amore caelesti sit. Quinto, Quod amor actu sit qui manet, ita quod vita hominis.

CI n. 479 479. [(i)] Quod homo post mortem sit suus amor, seu sua voluntas, a multiplici experientia testatum mihi factum est. Universum caelum est distinctum in societates secundum differentias boni amoris; et unusquisque spiritus, qui evehitur in caelum et fit angelus, fertur ad societatem ubi amor ejus est, et cum illuc venit est sicut apud se, ac sicut domi ubi quasi natus; hoc percipit angelus, ac ibi consociatur sui similibus. Cum inde abit, et alio venit, est jugiter aliquis renisus, et est affectio desiderii redeundi ad sui similes, ita ad suum amorem regnantem. Ita fiunt consociationes in caelo. Similiter in inferno, ubi quoque consociati sunt secundum amores caelestibus contrarios. (Quod societates sint quae constituunt caelum, et quoque infernum; et quod omnes illae distinctae sint secundum differentias amoris, videatur supra, n. 41-50, et n. 200 212.) Quod homo post mortem sit suus amor, inde quoque constare potuit, quod tunc removeantur et quasi auferantur ei illa, quae non unum faciunt cum amore ejus regnante; qui bonus est, ei removentur et quasi auferuntur omnia discordantia seu dissidentia, et sic immittitur in amorem suum similiter malus, sed cum differentia quod huic auferantur vera, ac quod bono auferantur falsa, usque tandem ut quisque fiat suus amor hoc fit cum homo spiritus perducitur in tertium statum, de quo in sequentibus. Cum hoc factum est, tunc faciem suam convertit constanter ad suum amorem, quem continue ante oculos habet, utcunque se circumvertit (videatur supra, n. 123, 124). Omnes spiritus possunt duci quocunque libet, modo teneantur in suo amore regnante; nec possunt resistere, utcunque sciunt quod ita fiat, ac cogitant quod renisuri sint: pluries tentatum est, num contra illum aliquid agere possent, sed incassum: amor illorum est sicut vinculum aut sicut funis, quo quasi circumligati sunt, per quem trahi possunt, et a quo se exsolvere nequeunt. Simile fit cum hominibus in mundo, quos etiam amor suus ducit, et per amorem suum ab aliis ducuntur plus vero cum fiunt spiritus, quia tunc non licet alium amorem ad apparentiam praeferre, ac mentiri non suum. Quod spiritus hominis sit suus amor regnans, manifestatur in omni consortio in altera vita, quantum enim quis agit et loquitur secundum amorem alterius, tantum hic apparet totus, facie plena, hilari, viva; at quantum quis agit et loquitur contra amorem ejus, tantum incipit facies ejus mutari, obscurari, et non apparere et tandem totus disparatur sicut non ibi fuisset. Quod ita fiat, miratus sum saepius, quia tale quid non existere potest in mundo: sed dictum est, quod simile fiat cum spiritu in homine, qui cum se avertit ab alio, non amplius est in conspectu ejus. Quod spiritus sit suus amor regnans, etiam patuit ex eo, quod unusquisque spiritus arripiat omnia et sibi appropriet quae conveniunt amori ejus, ac rejiciat omnia et a se abalienet quae non conveniunt: est cujusvis amor sicut lignum spongiosum ac porosum, quod imbibit tales liquores, qui vegetationi suae conducunt, ac ceteros repellit et est sicut animalia omnis generis, quae escas suas norunt ac appetunt quae naturae suae concordant, ac aversantur quae discordant: unusquisque enim amor nutriri vult a suis, amor malus a falsis, et amor bonus a veris. Aliquoties videre datum est, quod quidam simplices boni voluerint in veris et bonis instruere malos, sed quod hi ad instructionem longe aufugerint, et cum ad suos venerunt, arripuerint falsa convenientia amori multa voluptate: tum quoque quod spiritus boni inter se locuti sint de veris, quae praesentes boni cum desiderio audiverunt, at quod mali etiam praesentes ad nihil attenderint, sicut quod non audiverint. Apparent in mundo spirituum viae quaedam ducunt ad caelum, quaedam ad infernum, unaquaevis ad aliquam societatem: boni spiritus non alias vias eunt, quam quae ducunt ad caelum, et ad societatem quae in sui amoris bono est, ac vias alio tendentes non vident; at mali spiritus non alias vias eunt, quam quae ducunt ad infernum, et ad illam ibi societatem, quae in sui amoris malo est vias alio tendentes non vident; et si vident, usque non volunt ire. Tales viae in mundo spirituali sunt apparentiae reales, quae correspondent veris aut falsis; quapropter “viae” in Verbo illa significant.{1} Ex his experientiae documentis confirmata sunt, quae prius ex ratione dicta sunt, nempe quod unusquisque homo post mortem sit suus amor, et sua voluntas: voluntas dicitur, quia ipsa voluntas cujusvis est ejus amor.
@1 Quod “via,” “orbita”, “vicus,” “platea,” significent vera, quae ducunt ad bonum, ut et falsa quae ducunt ad malum (n. 627, 2331, 10422).
“Verrere viam,” quod sit praeparare ut vera recipiantur (n. 3142).
“Notam facere viam,” cum de Domino, quod sit instruere in veris quae ducunt ad bonum (n. 10564 [? 10565]).$

CI n. 480 480. [(ii)] Quod homo post mortem maneat in aeternum qualis est quoad quam voluntatem aut amorem regnantem, etiam per plurem experientiam confirmatum est. Datum est loqui cum aliquibus qui ante duo millia annorum vixerunt, quorum vita in historicis descripta est, et inde nota: illi comperti sunt, quod sibi adhuc similes essent, et prorsus tales sicut descripti sunt, ita quoad amorem, ex quo et secundum quem vita eorum. Fuerunt alii qui ante septendecim saecula vixerunt, et quoque ex historicis noti et fuerunt qui ante quatuor saecula, et qui ante tria, et sic porro, cum quibus etiam loqui datum est: et compertum, quod similis affectio adhuc regnaret apud illos; absque differentia alia, quam quod jucunda amoris eorum versa fuerint in talia quae correspondent. Dictum est ab angelis, quod vita amoris regnantis nusquam in aeternum apud ullum mutetur, quoniam unusquisque est suus amor; quare illum mutare apud spiritum, est eum privare sua vita seu exstinguere. Causam etiam dixerunt quod nempe homo post mortem non amplius per instructionem reformari queat, sicut in mundo, quia ultimum plenum, quod consistit ex cognitionibus et affectionibus naturalibus, tunc quiescit, et non potest aperiri, quia non est spirituale (videatur supra, n. 464); et quod super illo plano interiora, quae mentis seu animi sunt, requiescant sicut domus super suo fundamento; et quod inde sit quod homo in aeternum maneat, sicut ejus vita amoris fuerat in mundo. Angeli mirantur valde, quod homo non sciat, quod quisque talis sit qualis ejus amor regnans, et quod multi credant quod salvari possint ex immediata misericordia, et ex sola fide, qualescunque quoad vitam sunt; et quod non sciant quod Divina misericordia sit mediata, et quod sit duci a Domino tam in mundo quam postea in aeternum et quod ducantur ex misericordia qui non vivunt in malo nec sciant, quod fides sit affectio veri procedens ex amore caelesti qui a Domino.

CI n. 481 481. [(iii.)] Quod homo in caelum veniat, cui amor coelestis et spiritualis est; ac in infernum cui amor corporeus et mundanus absque caelesti et spirituali, constare mihi potuit ex omnibus quos vidi in caelum sublatos, et in infernum conjectos. Illis, qui in caelum sublati sunt, vita fuerat ex amore caelesti ac spirituali illis autem, qui in infernum conjecti sunt, vita fuerat ex amore corporeo et mundano. Amor caelestis est amare bonum, sincerum, et justum, quia est bonum, sincerum, et justum, et ex illo amore facere illa inde illis vita boni, sinceri et justi, quae est vita caelestis. Qui illa amant propter illa, ac faciunt illa seu vivunt illa, etiam amant Dominum supra omnia, quia ab Ipso sunt; et quoque amant proximum, quia illa sunt proximus qui amandus.{1} Amor autem corporeus est amare bonum, sincerum et justum non propter illa, sed propter semet, quia per illa aucupant famam, honores et lucra illi in bono, sincero et justo non spectant Dominum et proximum, sed se et mundum, ac jucundum in fraude sentiunt; ac bonum, sincerum, ac justum ex fraude, est malum, insincerum et injustum, quae in illis amant. [2] Quia amores ita determinant vitam cujusvis, ideo omnes, ut primum post mortem in mundum spirituum veniunt, explorantur quales sunt, et alligantur illis qui in simili amore sunt; qui in amore caelesti, illis qui in caelo, et qui in amore corporeo illis qui in inferno. Et quoque post exactum statum primum et secundum, separantur ita ut non se amplius videant, nec se cognoscant fit enim unusquisque suus amor, non modo quoad interiora quae mentis sunt, sed etiam quoad exteriora quae faciei, corporis; et loquelae sunt nam quisque fit sui amoris effigies, etiam in externis. Qui amores corporei sunt, illi apparent crassi, obscuri, nigri, et deformes qui autem amores caelestes sunt, apparent vegeti, lucidi, candidi, et pulchri: sunt etiam prorsus dissimiles animis et cogitatiotionibus qui amores caelestes sunt, etiam sunt intelligentes et sapientes; qui autem amores corporei sunt, stupidi et quasi fatui sunt. [3] Cum datur inspicere interiora et exteriora cogitationis et affectionis illorum qui in amore caelesti sunt, apparent interiora instar lucis, quorundam instar lucis flammeae et exteriora in vario colore pulchro sicut irides: at interiora illorum qui in amore corporeo sunt, apparent sicut nigrum, quia clausa sunt, et quorundam sicut obscurum igneum, qui sunt qui in dolo maligno interius fuerunt exteriora autem apparent in colore tetro, et ad aspectum tristi. (Interiora et exteriora quae mentis et animi sunt, in mundo spirituali sistuntur videnda, quoties Domino beneplacet.) [4] Qui in amore corporeo sunt, nihil vident in luce caeli: lux caeli illis est caligo; at lux inferni, quae est sicut lux ex ignitis carbonibus, est illis sicut clara lux; in luce caeli etiam obtenebratur visus eorum interior, usque ut insaniant, quapropter fugiunt illam, et recondunt se in antris et cavernis, profunde secundum falsa ex malis apud eos vicissim autem illi, qui in amore caelesti sunt, quo interius seu superius in lucem caeli veniunt, eo clarius omnia vident, et quoque pulchriora omnia, ac eo intelligentius et sapientius percipiunt vera. [5] Qui in amore corporeo sunt, nequaquam vivere possunt in calore caeli, nam calor caeli est caelestis amor, sed in calore inferni, qui est amor saeviendi in alios qui sibi non favent. Contemptus aliorum, inimicitiae, odia, vindictae, sunt illius amoris jucunda; in quibus cum sunt, in sua vita sunt; prorsus non scientes quid sit bonum facere aliis ex ipso bono, et propter ipsum bonum, sed modo bonum ex malo et propter malum. [6] Qui in amore corporeo sunt, nec respirare possunt in caelo: cum aliquis malus spiritus illuc fertur, trahit animam sicut qui laborat in agone; qui autem in caelesti amore sunt, eo liberius respirant, et plenius vivunt, quo interius in caelo. Ex his constare potest, quod amor caelestis et spiritualis sit caelum apud hominem, quia illi amori omnia caeli inscripta sunt; et quod amor corporeus et [amor] mundanus absque caelesti et spirituali sint infernum apud hominem, quia illis amoribus omnia inferni inscripta sunt. Ex his patet, quod in caelum veniat, cui amor caelestis et spiritualis est, ac in infernum cui amor corporeus et mundanus absque caelesti et spirituali est.
@1 Quod Dominus in supremo sensu sit Proximus, quia Ille super omnia amandus est; sed amare Dominum quod sit amare id quod ab Ipso est, quia in omni quod ab Ipso est Ipse, ita bonum et verum (n. 2425, 3419, 6706, 6711, 6819, 6823, 8123).
Quod amare bonum et verum, quae ab Ipso, sit vivere secundum illa, et quod hoc sit amare Dominum (n. 10143, 10153, 10310, 10336, 10578, 10648 [? 10645])
Quod omnis homo, societas, tum patria et ecclesia, ac in universali sensu regnum Domini, sint proximus: et quod illis benefacere ex amore boni secundum quale status eorum, sit amare proximum: ita bonum illorum, cui consulendum, est proximus (n. 6818, 6824, 8120-8123).
Quod etiam bonum morale quod est sincerum, et bonum civile quod est justum, sint proximus; et quod sincere et juste agere ex amore sinceri et justi, sit amare proximum (n. 2915, 4730, 8121, 8123).
Inde quod charitas erga proximum se extendat ad omnia vitae hominis, et facere bonum et justum, ac agere sincere ex corde, in omni functione et in omni opere, sit amare proximum (n. 2417, 8121, 8124).
Quod doctrina in Antiqua Ecclesia fuerit doctrina
charitatis, et quod inde illis sapientia (n. 2385, 2417, 3419, 3420, 4844, 6628).$

CI n. 482 482. [(iv.)] Quod fides non maneat hominem si non ex amore caelesti sit; per tam multam experientiam mihi manifestatum est, ut si illa quae vidi et audivi de ea re, adducerentur, implerent librum. Hoc testari possum, quod prorsus nulla fides sit, nec ulla dari possit apud illos qui in amore corporeo ac mundano absque caelesti et spirituali sunt, et quod modo sit scientia, aut persuasio quod verum sit; quia servit amori suo. Adducti quoque sunt plures ex illis qui autumaverunt se in fide fuisse, ad illos qui in fide; et tunc data communicatione perceperunt, quod prorsus nulla illis fides sit: confessi etiam sunt postea, quod solum credere verum ac Verbum non sit fides, sed amare verum ex amore caelesti, ac id velle et facere ex affectione interiore. Ostensum etiam est, quod persuasio illorum, quam dixerunt fidem, esset modo sicut lux hiemis; in qua quia non est calor, in terris omnia constricta gelu torpescunt, et sub nive jacent; quapropter lux fidei persuasivae apud illos, ut primum stringitur a radiis lucis caeli, non modo exstinguitur, sed etiam fit sicut densa caligo, in qua nemo se videt; et tunc simul interiora ita obtenebrescunt, ut prorsus nihil intelligant, ac demum insaniant ex falsis. Quapropter apud tales auferuntur omnia vera, quae ex Verbo et ex doctrina ecclesiae sciverunt, et dixerunt esse suae fidei, et loco illorum imbuuntur omni falso quod concordat cum malo vitae eorum immittuntur enim omnes in amores suos, et cum illis in falsa concordantia: et tunc vera, quia repugnant falsis mali, in quibus sunt, odio habent ac aversantur, et sic rejiciunt. Hoc testari possum ex omni experientia de rebus caeli et inferni, quod qui solam fidem ex doctrina fassi sunt, et in malo quoad vitam fuerunt, omnes in inferno sint; vidi conjectos illuc ad plura millia, de quibus in opusculo De Ultimo Judicio et Babylonia destructa.

CI n. 483 483. [(v.)] Quod amor actu sit qui maneat, ita quod vita hominis, sequitur ut conclusum ex illis quae ab experientia nunc ostensa sunt, et ex illis quae de factis et operibus supra dicta amor actu est opus et factum.

CI n. 484 484. Sciendum est, quod omnia opera et facta sint vitae moralis et civilis, et inde quod spectent sincerum et rectum, tum justum et aequum. Sincerum et rectum sunt vitae moralis, ac justum et aequum sunt vitae civilis. Amor ex quo fiunt, est vel caelestis vel infernalis: opera et facta vitae moralis et civilis caelestia sunt, si ex amore caelesti fiunt; nam quae ex amore caelesti fiunt, ex Domino fiunt, et quae ex Domino fiunt, omnia bona sunt; at facta et opera vitae moralis et civilis infernalia sunt, si ex amore infernali fiunt, nam qui ex hoc amore, qui est amor sui et mundi, fiunt, ex ipso homine fiunt, et quae ex ipso homine fiunt, omnia in se mala sunt; homo enim in se spectatus, seu proprium ejus; non est nisi quam malum.{1}
@1 Quod proprium hominis sit se amare prae Deo, et mundum prae caelo, ac nihili facere proximum respective ad se, ita quod sit amor sui et mundi (n. 634 [? 694], 731, 4317).
Quod hoc proprium sit, in quod nascitur homo, et quod id sit densum malum (n. 210, 215, 731, 874-876, 987, 1047, 2307, 2318 [? 2308], 3518, 3701, 3812, 8480, 8550, 10283, 10284, 10286, 10731 [? 10732]).
Quod ex proprio hominis non modo sit omne malum, sed etiam omne falsum (n. 1047, 10283, 10284; 10286).
Quod mala, quae ex proprio hominis, sint contemptus aliorum, inimicitiae, odia, vindictae, saevitiae, doli (n. 6667, 7372 [? 7370], 7373, 7374, 9348, 10038, 10742).
Quod quantum proprium hominis regnat, tantum bonum amoris et verum fidei vel rejiciantur, vel suffocentur, vel pervertantur (n. 2041, 7491, 7492, 7643, 8487, 10455, 10743 [? 10742]). Quod proprium hominis sit infernum apud illum (n. 694, 8480).
Quod bonum, quod homo facit ex proprio, non sit bonum, sed in se malum (n. 8478 [? 8480, 8487]).$

CI n. 485 485. [L.] QUOD JUCUNDA VITAE CUJUSVIS POST MORTEM VERTANTUR IN CORRESPONDENTIA.
Quod affectio regnans seu amor dominans maneat in aeternum apud unumquemvis, in praecedente articulo ostensum est; quod autem jucunda affectionis seu amoris illius vertantur in correspondentia, nunc ostendendum est. Per verti in correspondentia, intelligitur in spiritualia quae correspondent naturalibus. Quod vertantur in spiritualia, constare potest ex eo, quod homo, quamdiu in corpore suo terrestri est, in mundo naturali sit; at postquam id corpus relinquit, in mundum spiritualem veniat, ac corpus spirituale induat. (Quod angeli sint in perfecta forma humana, et quoque homines post mortem; et quod corpora eorum, quibus induti, sint spiritualia, videatur supra, n. 73-77, et n. 453-460; et quid correspondentia spiritualium cum naturalibus, n. 87-115.)

CI n. 486 486. Omnia jucunda, quae. homini, sunt amoris ejus regnantis, nam homo nihil aliud sentit jucundum quam quod amat, ita maxime id quod super omnia amat. Sive dicas amorem regnantem, sive id quod super omnia amat, idem est. Jucunda illa sunt varia, totidem in genere quot sunt amores regnantes, proinde quot homines, spiritus et angeli; nam unius amor regnans non est omnimode similis alterius. Inde est, quod nusquam prorsus similis facies uni sit quae alteri, nam facies est imago cujusvis animi, et in mundo spirituali est imago cujusvis amoris regnantis. Jucunda cujusvis in specie etiam sunt infinitae varietatis, nec datur unum alicujus jucundum omnimode simile aut idem cum altero, tam quae succedunt unum post alterum, quam quae simul sunt unum cum altero, unum idem cum altero non datur. Sed usque haec jucunda in specie apud unumquemvis se referunt ad unum ejus amorem, qui est amor regnans, illum enim componunt, et sic unum cum illo faciunt. Similiter omnia jucunda in genere se referunt ad unum amorem universaliter regnantem; in caelo ad amorem in Dominum, et in inferno ad amorem sui.

CI n. 487 487. Quaenam et qualia sunt jucunda spiritualia, in quae vertuntur jucunda naturalia cujusvis post mortem, non aliunde sciri potest quam ex scientia correspondentiarum. Haec docet in genere, quod non aliquid naturale detur, cui non spirituale correspondet, et quoque docet in specie quodnam et quale id quod correspondet. Quapropter qui in illa scientia est, cognoscere potest ac scire statum suum post mortem, modo sciat suum amorem, et qualis ille est in amore universaliter regnante, ad quem omnes amores se referunt, ut mox supra dictum est. Sed amorem suum regnantem scire, impossibile est illis qui in amore sui sunt; quia amant sua, et mala sua vocant bona, ac simul falsa, quae favent, et per quae confirmant sua mala, vocant vera; at usque, si volunt, ex aliis, qui sapientes sunt, possunt scire, quoniam illi vident quae non ipsi. Sed hoc nec fit apud illos, qui ita inescati sunt {1}amore sui, ut respuant omnem doctrinam sapientium. [2] Qui autem in amore caelesti sunt, ii recipiunt instructionem, ac vident mala sua, in quae nati, dum in illa feruntur, ex veris, haec enim manifestant mala. Unusquisque enim potest ex vero quod ex bono est, videre malum et ejus falsum, sed nemo potest videre ex malo bonum et verum: causa est, quia falsa mali sunt tenebrae, et quoque correspondent illis; quare illi qui in falsis ex malo sunt, sicut caeci sunt, qui illa, quae in luce sunt, non vident, et quoque fugiunt illa sicut noctuae. {2} At vera ex bono sunt lux, et quoque correspondent luci (videatur supra, n. (126-134); quare illi, qui in veris ex bono sunt, videntes et aperti oculis sunt, ac discernunt illa quae lucis et umbrae sunt. [3] In his quoque datum est per experientiam confirmari. Angeli qui in caelis sunt, et vident et percipiunt mala et falsa, quae in se aliquoties exsurgunt, et quoque mala et falsa in quibus sunt spiritus qui alligati sunt infernis in mundo spirituum; sed ipsi spiritus non possunt videre sua mala et falsa. Quid bonum amoris caelestis, quid conscientia, quid sincerum et justum nisi quod fit propter se, quid sit duci a Domino, non capiunt; dicunt quod non dentur, ita quod nihili sint. Haec dicta sunt, ob finem, ut homo exploret se, et ex jucundis suis cognoscat amorem suum, et inde, quantum ex scientia correspondentiarum capit, sciat statum suae vitae post mortem.
@1 amore pro “amori”$
@2 Quod “tenebrae” in Verbo ex correspondentia significent falsa, ac densae tenebrae” seu caligo falsa mali (n. 1839, 1860, 7688, 7711).
Quod lux caeli sit caligo malis (n. 1861, 6832, 8197). Quod qui in infernis sunt, dicantur esse in tenebris, quia in falsis mali, de quibus (n. 3340, 4418, 4531).
Quod “caeci” in Verbo significent illos qui in falsis sunt, et non volunt instrui (n. 2383, 6990).$

CI n. 488 488. Quomodo jucunda vitae cujusvis post mortem vertuntur in correspondentia, quidem ex scientia correspondentiarum sciri potest; sed quia illa scientia nondum vulgata est, velim illam rem per quaedam experientiae exempla in aliquem lucem mittere. Omnes illi qui in malo sunt, et se confirmaverunt in falsis contra vera ecclesiae, imprimis qui rejecerunt Verbum, illi fugiunt lucem caeli, et in cryptas, quae in aperturis apparent caliginosae, ac in foramina petrarum, se proripiunt, ac ibi se recondunt; et hoc quia amaverunt falsa, et exosi sunt vera: correspondent enim tales cryptae, et quoque foramina petrarum,{1} {2}tum tenebrae, falsis,(s) ac lux veris; jucundum illorum est ibi habitare, et injucundum in apertis campis. [2] Similiter faciunt, quibus jucundum fuit clandestine insidiari, ac in abscondito machinari dolos; hi quoque in cryptis illis sunt, ac intrant cameras ita obscuras, ut ne quidem unus alterum videat, ac in angulis susurrant in aures; in hoc vertitur jucundum amoris illorum. Qui scientiis studuerunt, absque alio fine quam ut docti audiant, et qui non excoluerunt rationale per illas, et jucundum in rebus memoriae ex fastu inde traxerunt, illi amant loca arenosa, quae eligunt prae campestribus et hortulanis; quia arenosa talibus studiis correspondent. [3] Qui in scientia doctrinalium suae ecclesiae et aliarum fuerunt, nec quicquam applicuerunt vitae, illi petrosa sibi eligunt, et inter congeries saxeas habitant; loca exculta fugiunt,
quia aversationi sunt. Qui omnia naturae addixerunt, et quoque qui omnia prudentiae propriae, ac per varias artes se evexerunt ad honores, et lucrati sunt opes, artibus magicis, quae sunt abusus ordinis Divini, in altera vita student, in quibus jucundissimum vitae percipiunt. [4] Illi qui vera Divina applicuerunt suis amoribus, et sic illa falsificaverunt, amant urinosa, quia urinosa correspondent jucundis talis amoris.{3} Illi qui sordide avari fuerunt, habitant in cellis, et amant sordes suillas, et quoque nidorosa, qualia exhalantur ex indigestis ventriculi. [5] Qui in meris voluptatibus exegerunt vitam, ac delicate vixerunt, ac indulserunt gulae et ventri, amantes illa ut summum vitae bonum, illi in altera vita excrementitia et latrinas amant; haec tunc illis delectationi sunt; ex causa, quia tales voluptates sunt sordes spirituales loca munda et sordium expertia fugiunt, quia illis injucunda sunt. [6] Illi, qui in adulteriis jucundum ceperunt, in lupanaribus degunt, ubi sordida et squallida omnia; haec amant, ac castas domos fugiunt; ut primum ad has veniunt, in deliquium cadunt; nihil jucundius illis est quam scindere conjugia. Qui vindictae cupidi fuerunt, et inde attraxerunt naturam saevam et crudelem, cadaverosa amant; et quoque in talibus infernis sunt. Alii aliter.
@1 Quod “foramen” et “fissura petrae” in Verbo significet obscurum et falsum fidei (n. 10582): quia “petra” significat fidem a Domino (n. 8581, 10580): et “lapis” verum fidei (n. 114, 643, 1298, 3720, 6426, 8608 [? 8609], 10376).$
@2 tum temebrae, falsis pro “tum falsa, tenebris” (cum S. Noble).$
@3 Quod conspurcationes veri correspondeant urinae (n. 5390).$

CI n. 489 489. Jucunda autem vitae illorum, qui in amore caelesti in mundo vixerunt, vertuntur in correspondentia, qualia sunt in caelis, quae existunt ex Sole caeli, et ex luce inde, quae lux ad visum sistit talia, quae intus in se recondunt Divina: illa quae inde apparent, afficiunt angelorum interiora quae mentis eorum sunt, ac simul exteriora quae corporis eorum: et quia Divina Lux, quae est Divinum Verum procedens a Domino, influit in mentes eorum, quae per amorem caelestem apertae sunt, ideo in externis sistit talia quae correspondent jucundis amoris illorum.Quod illa, quae ad visum apparent in caelis, correspondeant interioribus angelorum, seu illis quae sunt fidei et amoris ac inde intelligentiae et sapientiae illorum, in articulo ubi actum est de Repraesentativis et Apparentiis in Caelo (n. 170-176), et in articulo ubi de Sapientia Angelorum Caeli (n. 265-275), ostensum est. [2] Quoniam ab experientiae exemplis inceptum est confirmare hanc rem, ut illustrentur quae ex rerum causis prius dicta sunt, velim etiam aliqua de jucundis caelestibus, in quae vertuntur jucunda naturalia apud illos qui in caelesti amore vivunt in mundo, in medium afferre. Qui Divina vera ac Verbum amaverunt ex affectione interiore, seu ex affectione ipsius veri, illi in altera vita habitant in luce, in editis locis, quae apparent sicut montes, et ibi in luce caeli continue sunt: non sciunt quid tenebrae quales sunt noctis in mundo; et quoque in temperie verna vivunt. Ad aspectum eorum sistuntur quasi agri et messes, et quoque vineae; in domibus eorum fulgent singula sicut ex lapidibus pretiosis; aspectus eorum per fenestras est sicut per pura crystalla: haec jucunda visus eorum sunt, sed eadem haec interius jucunda sunt ex correspondentiis cum Divinis caelestibus; nam vera quae ex Verbo, quae amaverunt, correspondent messibus, vineis, lapidibus pretiosis, fenestris et crystallis.{1} Illi qui doctrinalia ecclesiae, quae ex Verbo, statim applicuerunt vitae, in intimo caelo sunt, ac prae ceteris in jucundo sapientiae; in singulis objectis vident Divina; objecta quidem vident, sed Divina correspondentia influunt statim in mentes eorum, ac illas implent beatitudine, qua omnes eorum sensationes afficiuntur; inde omnia coram oculis illorum quasi rident, ludunt, et vivunt. (De his videatur supra, n. 270.) Qui scientias amaverunt, et per illas rationale suum excoluerunt, et inde sibi comparaverunt intelligentiam, et simul agnoverunt Divinum, illorum voluptas scientiarum, et jucundum rationale, vertitur in altera vita in jucundum spirituale, quod est cognitionum boni et veri. In hortis habitant, ubi apparent floreta et vireta in areas pulchre distincta, et circumcirca ordines ex arboribus cum porticibus et ambulacris; arbores et flores indies variantur; aspectus omnium sistit jucunda mentibus eorum in communi, ac varietates in particulari jugiter innovant illa: et quia correspondent Divinis, ac illi in scientia correspondentiarum sunt, novis semper cognitionibus implentur, et per illas perficitur rationale eorum spirituale. Haec jucunda illis sunt, quia horti, floreta, vireta, et arbores correspondent scientiis, cognitionibus, et inde intelligentiae.{2} Qui omnia addixerunt Divino, et naturam respective ut mortuam spectaverunt, modo inservientem spiritualibus, ac semet in eo confirmaverunt, illi in caelesti luce sunt, ac omnia quae coram oculis eorum apparent, ab illa luce trahunt quod pelluceant; et in pellucentia illa spectant innumerabiles variegationes lucis, quas visus eorum internus quasi immediate haurit; inde percipiunt jucunda interiora. Illa quae in domibus eorum apparent, sunt quasi adamantina, in quibus similes variegationes. Dictum est, quod parietes domuum eorum sint quasi crystallini, ita quoque pellucentes, et in illis apparent quasi fluentes formae rerum caelestium repraesentativae, etiam cum perpetua varietate, et haec, quia talis pellucentia correspondet intellectui illustrato a Domino, remotis umbris ex fide et amore naturalium. Talia sunt, et infinita alia, de quibus, ab illis qui in caelo fuerunt, dicitur quod viderint quae nusquam oculus vidit; et ex perceptione Divinorum ex illis secum communicata, quod audiverint quae nusquam auris audivit. [6] Qui non clandestine egerunt, sed voluerunt ut omnia quae cogitant palam essent, quantum vita civilis permisit, illi quia non nisi quam sincerum et justum ex Divino cogitaverunt, in caelo lucent facie, et in facie ex luce illa apparent singulae affectiones et cogitationes prout in forma, et quoad loquelam et actiones sunt quasi suarum affectionum effigies. Amantur inde prae aliis. Cum loquuntur, obscurescit aliquantum facies, sed post loquelam eadem quae locuti sunt, apparent simul in facie plene ad visum. Omnia etiam quae circum illos existunt, quia correspondent interioribus eorum, in tali apparentia sunt, ut ab aliis percipiantur clare quid repraesentant et significant. Spiritus, quibus jucundum fuit clandestine agere, illos e longinquo fugiunt, et apparent sibi repere ab illis sicut serpentes. [7] Qui adulteria pro nefandis reputaverunt, et in casto amore conjugii vixerunt, illi prae reliquis in ordine et forma caeli sunt, et inde in omni pulchritudine, et continue in juventutis flore: jucunda amoris illorum sunt ineffabilia, et crescunt in aeternum; nam in illum amorem omnia jucunda et gaudia caeli influunt, quia ille amor descendit ex conjunctione Domini cum caelo et cum ecclesia, et in genere ex conjunctione boni et veri, quae conjunctio est ipsum caelum in communi, et apud unumquemvis angelum in particulari (videatur supra, n. 366-386). Jucunda eorum externa, talia sunt, ut non describi vocibus humanis possint. Sed haec pauca sunt, quae de correspondentiis jucundorum apud illos qui in caelesti amore sunt, dicta sunt.
@1 Quod “messis” in Verbo significet statum receptionis et incrementi veri ex bono, (n. 9291 [? 9294]).
Quod “seges stans” significet verum in conceptione (n. 9146).
Quod “vineae” significent ecclesiam spiritualem, ac vera illius ecclesiae (n 1069, 9139).
Quod “lapides pretiosi” significent vera caeli et ecclesiae pellucentia ex bono (n. 114, 9863, 9865, 9868, 9873, 9905). Quod “fenestra” significet intellectuale quod est visus interni (n. 655, 658, 3391).$
@2 Quod “hortus,” “lucus,” et “paradisus,” significent intelligentiam (n. 100, 108, 3220).
Quod ideo antiqui cultum sanctum in lucis habuerunt (n. 2722, 4552).
Quod “flores” et “floreta” significent vera scientifica et cognitiones (n. 9553).
Quod “herbae,” “gramina,” et “vireta” significent vera scientifica (n 7571).
Quod “arbores” significent perceptiones et cognitiones (n. 103, 2163, 2682, 2722, 2972, 7692).$

CI n. 490 490. Ex his sciri potest, quod jucunda omnium post mortem vertantur in correspondentia, manente usque ipso amore in aeternum; prout amor conjugialis, amor justi, sinceri, boni, et veri, amor scientiarum et cognitionum, amor intelligentiae et sapientiae, ac reliqui illa quae inde fluunt sicut rivi a suo fonte, sunt jucunda, quae quoque permanent, sed exaltantur ad superiorem gradum, cum a naturalibus ad spiritualia.

CI n. 491 491. [LI.] DE PRIMO STATU HOMINIS POST MORTEM.
Sunt tres status quos homo subit post mortem, antequam vel in caelum vel in infernum venit. Primus status est exteriorum ejus; secundus status est interiorum ejus; et tertius status est praeparationis ejus: homo hos status subit in mundo spirituum. Quidam autem sunt, qui hos status non subeunt, sed statim post mortem vel auferuntur in caelum, vel conjiciuntur in infernum. Illi, qui statim auferuntur in caelum, sunt qui regenerati sunt, et sic ad caelum praeparati in mundo: qui ita regenerati et praeparati sunt, ut modo opus habeant rejicere sordes naturales cum corpore, illi statim ab angelis in caelum feruntur; vidi sublatos post mortis horam. Qui autem interius malitiosi fuerunt, et exterius ad apparentiam boni, ita qui impleverunt malignitatem suam dolis, ac bonitate usi pro medio doloso, illi statim in infernum conjiciuntur; vidi aliquot tales statim post mortem conjectos in infernum; unum dolosissimum capite deorsum et pedibus sursum et alios aliter. Sunt quoque qui statim post mortem rejiciuntur in cavernas, et sic separantur ab illis qui in mundo spirituum sunt, ac inde eximuntur et illuc immittuntur per vices; hi sunt qui sub praetextu civili malitiose egerunt cum proximo. Sed hi et illi pauci sunt respective ad illos qui in mundo spirituum tenentur, ac ibi secundum ordinem Divinum praeparantur ad caelum, vel ad infernum.

CI n. 492 492. Quod primum statum attinet, qui est status exteriorum, in illum venit homo statim post mortem. Sunt cuivis homini quoad spiritum suum exteriora et interiora: exteriora spiritus sunt, per quae ille accommodat corpus hominis in mundo, imprimis ejus faciem, loquelam, et gestus, ad consociationem cum aliis; interiora autem spiritus sunt, quae ejus propriae voluntatis et inde cogitationis sunt, quae raro facie, loquela, et gestu manifestantur; assuescit enim homo ab infantia amicitiam, benevolentiam, et sinceritatem praeferre, et suae propriae voluntatis cogitata celare; inde ex habitu trahit vitam moralem et civilem in externis, qualiscunque sit in internis. Ex illo habitu existit, quod homo vix sciat sua interiora, et quoque quod non animadvertat ad illa.

CI n. 493 493. Primus status hominis post mortem est similis ejus statui in mundo, quia tunc in externis similiter est; simili etiam facie est; simili loquela, et simili animo, ita simili vita morali et civili. Inde est, quod is tunc non aliter sciat, quam quod adhuc in mundo sit, si non advertit ad illa quae ei obvia sunt, et ad illa quae ei ab angelis, cum exsuscitatus, dicta sunt, quod nunc spiritus sit (n. 450). Ita continuatur una vita in alteram, ac mors modo est transitus.

CI n. 494 494. Quia spiritus hominis recens post vitam in mundo talis est, ideo tunc cognoscitur ab amicis, et ab illis quos in mundo notos habuit, id enim spiritus percipiunt non modo a facie et, loquela ejus, sed etiam a sphaera vitae ejus cum approximant. Unusquisque in altera vita, dum cogitat de altero, etiam sistit sibi ejus faciem in cogitatione, et simul plura quae ejus vitae sunt; et cum hoc facit, alter fit praesens sicut adscitus et vocatus. Tale existit in mundo spirituali ex eo, quod communicentur ibi cogitationes, et quod ibi spatia non sint qualia in mundo naturali (videatur supra, n. 191-199). Inde est, quod omnes, dum primum in alteram vitam veniunt, agnoscantur a suis amicis, cognatis, et aliquo modo notis, et quoque quod loquantur inter se, ac dein consociantur secundum amicitias in mundo. Audivi pluries, quod illi, qui venerunt e mundo, gavisi sint, quod suos amicos iterum videant, et amici vicissim quod ad illos venerint. Hoc commune est, quod conjux conjugem conveniat, et congratulentur se mutuo; commorantur etiam una, sed diutius et brevius secundum cohabitationis jucundum in mundo; at usque, si non amor vere conjugialis eos conjunxerit, qui amor est conjunctio mentium ex amore caelesti, post aliquantam commorationem separantur. Si autem mentes conjugum {1}dissederant inter se, ac se interius aversatae fuerunt, erumpunt in apertas inimicitias, et quandoque inter se dimicant; et tamen usque non separantur, priusquam alterum statum, de quo in mox sequentibus, ineunt.
@1 dissederant pro “dissiderant”$

CI n. 495 495. Quia vita recentium spirituum non absimilis est vitae illorum in naturali mundo, et quia non sciunt aliquid de statu vitae suae post mortem, nec aliquid de caelo et inferno, praeter quae ex sensu litterae Verbi et inde praedicatione didicerunt, ideo postquam mirati sunt quod in corpore sint, et in omni sensu in quo in mundo, et quod similia videant, in desiderium veniunt sciendi quale est caelum, et quale infernum, ac ubinam. Quare ab amicis instruuntur de statu vitae aeternae, et quoque circumducuntur ad varia loca, et in varia consortia, et quidam in civitates, et quoque in hortos et paradisos, plerumque ad magnifica, quoniam talia oblectant externa in quibus sunt. Feruntur tunc per vices in suas cogitationes, quas de statu suae animae post mortem, deque caelo et de inferno, in vita corporis habuerunt, et hoc usque ad indignationem quod illi talia prorsus ignoraverint, et quoque quod ecclesia ignoret. Paene omnes cupiunt scire num in caelum venturi sint: plerique credunt quod in caelum, quia in mundo moralem et civilem vitam egerunt; non cogitantes quod mali ac boni similem vitam agant in externis, similiter aliis bona faciant, ac similiter frequentent templa, et auscultent praedicationes, et orent; prorsus non scientes quod externi actus et externa cultus nihil faciant, sed interna ex quibus externa procedunt. Ex aliquot mille vix unus scit quid interna, et quod in his sit caelum et ecclesia homini; et minus quod externi actus tales sint, quales sunt intentiones et cogitationes, et in his amor et fides, ex quibus sunt; et cum instruuntur, non capiunt quod cogitare et velle aliquid faciant, sed solum loqui et agere. Tales sunt plerique, qui hodie ex orbe Christiano in alteram vitam veniunt.

CI n. 496 496. Explorantur usque a bonis spiritibus quales sunt, et hoc variis modis; quoniam in primo hoc statu mali aeque vera loquuntur, ac bona agunt, sicut boni; ex causa, de qua supra, quia aeque moraliter vixerunt in externa forma, quoniam in regiminibus, et sub legibus, et quoniam per id aucupaverunt famam justi et sinceri, et captaverunt animos, et sic evecti sunt ad honores, et lucrati opes. Internoscuntur vero mali spiritus a bonis imprimis per id, quod mali cupide attendant ad illa quae dicuntur de externis, et parum quae de internis, quae sunt vera et bona ecclesiae et caeli; haec quidem audiunt, sed non cum attentione et gaudio: internoscuntur etiam per id, quod frequenter se convertant ad certas plagas, et cum sibi relicti sunt, quod eant vias quae illuc tendunt. Ex conversione ad plagas, et ex progressione per vias, noscitur qualis est amor qui ducit.

CI n. 497 497. Omnes spiritus qui alluunt e mundo, quidem alligati sunt cuidam societati in caelo, vel cuidam societati in inferno, sed modo quoad interiora; ast interiora nulli patent quamdiu in exterioribus sunt, nam externa tegunt et abscondunt interna, maxime apud illos qui in interiori malo sunt: sed postea manifeste apparent, cum in secundum statum veniunt; quia tunc aperiuntur interiora eorum, ac sopiuntur exteriora.

CI n. 498 498. Status hic primus hominis post mortem durat aliquibus per dies, aliquibus per menses, et aliquibus per annum, et raro alicui ultra annum; singulis cum differentia secundum interiorum concordantiam et discordantiam cum exterioribus. Apud unumquemvis enim exteriora et interiora unum agent, et correspondebunt: non licet alicui in spirituali mundo aliter cogitare et velle ac aliter loqui et agere, quisque ibi erit suae affectionis seu sui amoris effigies, ideo qualis est in interioribus talis erit in exterioribus; quare exteriora spiritus primum reteguntur et rediguntur in ordinem, ut serviant pro plano correspondente interioribus.

CI n. 499 499. [LII.] DE SECUNDO STATU HOMINIS POST MORTEM.
Secundus Status hominis post mortem vocatur status interiorum, quia tunc immittitur in interiora quae mentis ejus sunt, seu voluntatis et cogitationis, ac sopiuntur exteriora, in quibus fuerat in primo suo statu. Quisque qui advertit ad vitam hominis et ejus loquelas et actiones, cognoscere potest, quod apud unumquemvis sint exteriora et interiora, seu exteriores et interiores cogitationes et intentiones. Id cognoscere potest ex his: qui in civili vita est, is cogitat de aliis sicut vel ex fama vel ex conversatione de illis audivit et appercepit; sed usque non loquitur secundum cogitationem suam cum illis, et tametsi mali sunt, usque tamen civiliter cum illis agit. Quod ita sit, apprimis notum est ex simulatoribus et assentatoribus, qui prorsus aliter loquuntur et agunt, quam cogitant et volunt; et ex hypocritis, qui loquuntur de Deo, de caelo, de salute animarum, de veris ecclesiae, de bonis patriae, et de proximo, sicut ex fide et amore, cum tamen corde aliud credunt, ac se solos amant. [2] Ex his constare potest, quod binae cogitationes sint, una exterior et altera interior, et quod ex cogitatione exteriore loquantur, et ex cogitatione interiore aliud sentiant; ac quod binae illae cogitationes separatae sint, nam cavetur ne interior influat in exteriorem, et aliquo modo appareat. Homo ex creatione talis est, ut interior cogitatio unum agat cum exteriore per correspondentiam; et quoque unum agit apud illos qui in bono sunt: nam illi non nisi quam bonum cogitant et bonum loquuntur: at vero apud illos qui in malo sunt, interior cogitatio non unum agit cum exteriore, nam hi malum cogitant et loquuntur bonum: apud hos inversus est ordo, nam bonum apud eos est extra, ac malum intra; inde est quod malum dominetur super bonum, et hoc sibi subjiciat sicut servum, ut inserviat sibi pro medio ad obtinendos fines, qui sunt amoris illorum. Et quia talis finis inest bono quod loquuntur et quod agunt, patet, quod bonum apud illos non sit bonum, sed infectum malo, utcunque in externa forma apud illos, qui non sciunt interiora, apparet ut bonum. [3] Aliter apud illos qui in bono sunt: apud hos non inversus est ordo, sed bonum ex interiore cogitatione influit in exteriorem, et sic in loquelam et in actus. Hic ordo est in quem homo creatus est: sic enim interiora eorum in caelo sunt, inque luce ibi; et quia lux caeli est Divinum Verum procedens a Domino, proinde est Dominus in caelo (n. 126-140), ideo illi ducuntur a Domino. Haec dicta sunt, ut sciatur quod cuivis homini sit cogitatio interior et cogitatio exterior, et quod illae inter se distinctae sint. Cum dicitur cogitatio, intelligitur etiam voluntas, nam cogitatio est ex voluntate, nemo enim potest cogitare absque voluntate. Ex his patet, quid status exteriorum et status interiorum hominis.

CI n. 500 500. Cum dicitur voluntas et cogitatio, tunc per voluntatem etiam intelligitur affectio et amor, tum omnis jucunditas et voluptas quae sunt affectionis et amoris, quia haec se referunt ad voluntatem ut ad suum subjectum, nam quod homo vult, hoc amat, ac jucundum et volupe sentit; et vicissim, quod homo amat, ac jucundum et volupe sentit, hoc vult: per cogitationem autem tunc intelligitur etiam omne id per quod confirmat affectionem seu amorem suum, nam cogitatio non aliud est quam voluntatis forma, seu ut appareat in luce quod homo vult; haec forma sistitur per varias analyses rationales, quae originem suam ducunt e spirituali mundo, et sunt proprie spiritus hominis.

CI n. 501 501. Sciendum est, quod homo prorsus talis sit, qualis est quoad sua interiora, et non qualis est quoad exteriora separata ab interioribus. Causa est, quia interiora sunt ejus spiritus, ac vita hominis est vita sui spiritus, inde enim corpus vivit; quapropter etiam qualis homo est quoad sua interiora, talis manet in aeternum. Exteriora autem, quia pertinent etiam ad corpus, separantur post mortem, et ea quae ex illis adhaerent spiritui, sopiuntur, ac modo inserviunt pro plano interioribus, ut supra, ubi actum est de memoria hominis post mortem remanente, ostensum est. Inde patet, quaenam sunt propria hominis, et quaenam non sunt propria ejus, quod nempe apud malos omnia illa quae sunt exterioris cogitationis ex qua loquuntur, et exterioris voluntatis ex qua agunt, non sint eorum propria, sed illa quae sunt eorum interioris cogitationis et voluntatis.

CI n. 502 502. Post primum statum exactum, qui est status exteriorum, de quo in praecedente articulo actum est, homo spiritus immittitur in statum interiorum suorum, seu in statum interioris voluntatis et inde cogitationis, in quo fuerat in mundo, cum sibi relictus libere et absque freno cogitavit; in hunc statum illabitur ipso nesciente, similiter ut in mundo, cum retrahit cogitationem proximam loquelae, seu ex qua loquela, versus interiorem, ac in ea moratur. Quare cum homo spiritus in hoc statu est, in se ipso est, et in ipsa sua vita; nam libere cogitare ex propria affectione, est ipsa vita hominis, et est ipse.

CI n. 503 503. Spiritus in hoc statu cogitat ex ipsa sua voluntate, ita ex ipsa sua affectione, seu ex ipso suo amore, et tunc cogitatio unum facit cum voluntate, ac ita unum, ut vix appareat quod cogitet, sed quod velit. Similiter paene cum loquitur; cum differentia tamen, quod cum aliquo timore, ne cogitata voluntatis nuda exeant, quoniam id etiam voluntatis ejus factum est ex civili vita in mundo.

CI n. 504 504. Omnes, quotcunque sunt homines, post mortem in hunc statum immittuntur, quia ille est proprius spiritus eorum. Prior status est qualis homo {1}quoad spiritum fuit in consortiis, qui status non est proprius ejus. Quod hic status, seu status exteriorum, in quo homo primum est post mortem, de quo in praecedente articulo actum est, non sit proprius ejus, constare potest a pluribus; ut ex eo, quod spiritus non modo cogitent, sed etiam loquantur ex sua affectione, nam loquela illorum est ex illa, ut constare potest ex iis quae in articulo de Loquela Angelorum (n. 234-245), dicta et ostensa sunt. Similiter etiam homo cogitavit in mundo, cum intra se; nam tunc non cogitavit ex loquela sui corporis, sed modo vidit illa, ac simul plura intra minutum temporis, quam dein potuit per semihorium eloqui. Quod status exteriorum non sit proprius hominis seu ejus spiritus, etiam patet ex eo: quod cum in mundo est in consortiis, tunc loquatur secundum leges vitae moralis et civilis, et quod tunc interior cogitatio regat exteriorem, sicut unus alium, ne procedat ultra limites decori et honesti. Patet etiam ex eo, quod, cum homo intra se cogitat, etiam cogitet quomodo locuturus et acturus est, ut placeat, et captet amicitiam, benevolentiam ac gratiam, et hoc modis extraneis, ita aliter quam fieret si ex propria voluntate. Ex his patet, quod status interiorum, in quem immittitur spiritus, sit status proprius ejus, ita quoque proprius hominis, cum vixit in mundo.
@1 quoad pro “quod”$

CI n. 505 505. Cum spiritus in statu interiorum suorum est, tunc patet manifeste qualis homo in se fuit in mundo, agit enim tunc ex proprio suo; qui interius in bono fuit in mundo, is tunc rationaliter et sapienter agit, immo tunc sapientius quam in mundo, quia solutus est a nexu cum corpore, et inde cum terrestribus, quae obscurarunt et quasi nubem interposuerunt. Qui autem in malo fuit in mundo, is tunc insipide et insane agit, immo insanius quam in mundo, quia in libero est, et non coercetur: cum enim in mundo vixit, sanus fuit in externis, nam per illa finxit hominem rationalem; quare cum externa illi ablata sunt, revelantur insaniae ejus. Malus, qui in externis effigiat bonum hominem, comparari potest vasi exterius nitido et polito, ac tecto velamine, intra quod reconditae sunt omnis generis spurcities, et secundum Domini effatum,
“Similes estis sepulcris dealbatis, quae foris apparent speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum, et omni immunditie (Matth. xxiii. 27).

CI n. 506 506. Omnes qui in bono vixerunt in mundo, et ex conscientia egerunt, qui sunt qui agnoverunt Divinum, et amaverunt Divina vera, imprimis qui applicuerunt illa vitae, apparent sibi, cum in statum interiorum suorum mittuntur, sicut qui expergefacti a somno in vigiliam veniunt, et sicut qui ex umbra in lucem. Cogitant etiam ex luce caeli sic ex interiore sapientia, et ex bono agunt sic ex interiore affectione: influit etiam caelum in eorum cogitationes et affectiones cum beato et jucundo interiore, de quo prius non noverunt; nam illi communicationem habent cum angelis caeli; tunc etiam agnoscunt Dominum, et colunt Ipsum ex ipsa vita sua, nam in vita sua propria sunt, quando in statu interiorum suorum, ut mox supra (n. 505) dictum est et quoque agnoscunt et colunt Ipsum ex libero, nam liberum est interioris affectionis. Recedunt etiam sic a sancto externo et veniunt in sanctum internum, in quo ipse cultus vere consistit talis est status illorum, qui secundum praecepta in Verbo Christianam vitam egerunt. [2] At prorsus contrarius est status illorum, qui in mundo in malo vixerunt, et quibus nulla conscientia, et inde negaverunt Divinum; nam omnes qui in malo vivunt, interius in se negant Divinum, utcunque cum in externis sunt putant se non negare sed agnoscere, nam agnoscere Divinum ac male vivere, opposita sunt. Qui tales sunt, apparent in altera vita, cum in statum interiorum suorum veniunt, cum audiuntur loqui et spectantur agere, sicut fatui nam a suis cupiditatibus malis erumpunt in nefaria, in contemptus aliorum, in subsannationes et blasphemias, in odia, in vindictas, machinantur dolos, quidam eorum tali astutia et malitia, ut vix credi possit ut similis fuerit intus in aliquo homine: sunt enim tunc in statu libero agendi secundum voluntatis eorum cogitata, quia separati ab exterioribus, quae illos in mundo coercuerunt et refrenarunt: verbo, sunt rationalitate orbati, quia rationale in mundo non {1}resederat in interioribus eorum, sed in exterioribus: at usque tunc apparent sibi ipsis sapientes prae aliis. [3] Quia tales sunt, ideo cum in secundo hoc statu sunt, remittuntur per breves vices in statum exteriorum suorum, et tunc in memoriam actorum suorum, cum fuerunt in statu interiorum. Quidam tunc pudefiunt, et agnoscunt quod insani fuerint quidam non pudefiunt; quidam indignantur quod non liceat illis in statu exteriorum suorum continue esse sed his ostenditur, quales futuri si in hoc statu continue essent, quod nempe similia clandestine molirentur, ac per apparentias boni, sinceri, et justi, seducerent simplices corde et fide, et ipsi semet perderent in totum nam exteriora flagrarent tandem simili incendio quo interiora, quod consumeret omnem vitam eorum.
@1 resederat pro “residerat”$

CI n. 507 507. Cum spiritus in secundo hoc statu sunt, apparent illi prorsus quales in se fuerunt in mundo, et quoque propalantur quae in abscondito egerunt et locuti sunt nam tunc, quia externa non coercent, loquuntur aperte similia, et quoque conantur agere similia. nec timent famam ut in mundo: feruntur etiam tunc in plures status malorum suorum, ut appareant angelis et bonis spiritibus quales sunt. Sic abscondita aperiuntur, et clandestina reteguntur, secundum Domini verba,
“Nihil..opertum est, quod non retegendum est, et occultum quod non cognoscendum:..quae in tenebris dixistis, in luce audientur, et quod in aurem locuti estis in cubiculis, praedicabitur super tectis” (Luc. xii. 2, 3).
Et alibi,
“Dico..vobis, quodcunque verbum inutile locuti fuerint homines, de e reddituros rationem in die judicii” (Matth. xii. 36).

CI n. 508 508. Quales sunt mali in hoc statu, non paucis describi potest, nam quisque tunc insanit secundum suas cupiditates, et hae sunt variae quapropter velim modo aliqua specifica adducere, ex quibus concludi potest ad reliqua. Illi, qui se amaverunt super omnia, ac in officiis et functionibus spectaverunt honorem sui, ac usus praestiterunt non propter usus, ac illis delectati sunt, sed propter famam, ut digniores aliis per illos aestimarentur, et sic delectati fama sui honoris, illi cum in secundo hoc statu sunt, prae reliquis stupidi sunt; nam quantum aliquis se amat, tantum removetur a caelo, et quantum a caelo tantum a sapientia. [2] Qui autem in amore sui, et simul astuti fuerunt, et se per artes evexerunt ad honores, illi se consociant cum pessimis, et addiscunt artes magicas, quae sunt abusus ordinis Divini, per quas lacessunt ac infestant omnes qui se non honorant, nectunt insidias, fovent odia, flagrant vindictis, et cupiunt saevire in omnes qui se non submittunt, et in omnia illa tantum ruunt quantum illis maligna turba favet, et tandem animo versant quomodo ascendant caelum, ut destruant illud, vel ut colantur ibi pro diis in tantum vesania illorum effertur. [3] Illi qui tales fuerunt ex religione Pontificia, reliquis insaniores sunt; animo enim gerunt, quod sub potestate illorum sint caelum et infernum, et quod remittere possint ex lubitu peccata; illi vindicant sibi omne Divinum, et se Christum vocant; persuasio eorum, quod ita sit, talis est, ut, ubi influit, perturbet animos, ac inducat tenebras usque ad dolorem paene sibi similes sunt in utroque statu, sed in secundo sunt absque rationalitate. At de insaniis illorum, ac de sorte illorum post hunc statum, in specie aliqua dicentur in opusculo De Ultimo Judicio et Babylonia destructa. [4] Qui creationem attribuerunt naturae, et inde negaverunt corde, tametsi non ore, Divinum, proinde omnia ecclesiae et caeli, illi consociant se cum similibus in hoc statu, et vocant quemcunque Deum, qui praepollet astutia, colunt etiam {1}eum honore Divino. Vidi tales in conventu adorantes magum, et consultantes de natura, et se fatue gerentes, sicut forent bestiae sub forma humana; inter illos etiam erant qui in mundo in dignitate constituti fuerunt, et quidam qui in mundo crediti docti et sapientes. Alii aliter. [5] Ex his paucis concludi potest, quales sunt quorum interiora quae mentis clausa sunt versus caelum, ut sunt apud omnes qui non receperunt aliquem influxum e caelo per agnitionem Divini, ac per vitam fidei. Quisque judicare potest ex se, qualis foret, si talis, si agere ei liceret absque timore legis et vitae, et absque vinculis externis, quae sunt timores, ne laedatur quoad famam, ac ne privetur honore, lucro, et voluptatibus inde. [6] Sed usque coercetur insania illorum a Domino, ne ruat ultra limites usus, nam ab unoquovis tali usque fit usus. Boni spiritus in illis vident quid malum, et quale id, et qualis homo si non ducitur a Domino: usus etiam est, quod per illos colligantur mali similes, ac separentur a bonis tum quod vera et bona, quae mali in externis praetulerunt ac mentiti sunt, illis auferantur, ac in mala suae vitae et in falsa mali inferantur, et sic praeparentur ad infernum: [7] nam non prius aliquis in infernum venit, quam cum in malo suo ac in falsis mali est; quoniam non licet alicui ibi divisam mentem habere, nempe aliud cogitare et loqui et aliud velle quisque malus ibi falsum ibi ex malo cogitabit, et ex falso mali loquetur, utrumque ex voluntate, ita ex suo proprio amore, et ejus jucundo et volupi, quemadmodum in mundo, cum in suo spiritu, hoc est, quemadmodum in se dum ex interiore affectione, cogitavit. Causa est, quia voluntas est ipse homo, et non cogitatio nisi quantum a voluntate trahit, ac voluntas est ipsa natura seu indoles hominis; quare in voluntatem suam remitti est in suam naturam seu indolem, et quoque in suam vitam, nam homo per vitam induit naturam; et homo post mortem manet, qualem sibi {2}naturam comparavit per vitam in mundo, quae apud malos non amplius potest per viam cogitationis seu intellectus veri emendari et mutari.
@1 “eum:”–sic ed. prin. A Doctore Tafel legebatur “cum.”$
@2 naturam pro “naturam sibi”$

CI n. 509 509. Mali spiritus quando in secundo hoc statu sunt, quia ruunt in omnis generis mala, frequenter et graviter solent puniri. Poenae sunt multiplices in mundo spirituum; nec ullus respectus personae habetur, sive rex sive servus fuerat in mundo. Omne malum secum fert poenam; sunt conjuncta; quare qui in malo est etiam in poena mali est: sed usque nullus ibi luit poenam propter mala quae in mundo egerat, sed propter mala quae tunc agit. Eodem tamen recidit, et simile est, sive dicatur, quod luant poenas propter mala sua in mundo, sive dicatur quod luant poenas propter mala quae agunt in altera vita, quoniam unusquisque redit in suam vitam post mortem, et sic in similia mala; nam talis homo est qualis in vita corporis sui fuerat (n. 470-484). Quod puniantur, est quia timor pro poena est unicum medium domandi mala in hoc statu nihil valet amplius exhortatio, nihil informatio, nec timor legis et famae, quoniam agit ex natura, quae non coerceri nec frangi potest quam per poenas. At boni spiritus nusquam puniuntur, tametsi mala in mundo egerant, nam mala eorum non redeunt et quoque datur scire, quod mala illorum alius generis aut naturae fuerint; non enim ex proposito contra verum, et non ex corde malo alio quam quod fuerat illis ex hereditario a parentibus, in quod, cum in externis separatis ab internis fuerunt, ex caeco jucundo perlati sunt.

CI n. 510 510. Quisque ad societatem suam venit in qua fuit ejus spiritus in mundo; unusquisque enim homo quoad spiritum suum conjunctus est alicui societati vel infernali vel caelesti, malus societati infernali, bonus societati caelesti; quod quisque ad suam societatem redeat post mortem videatur, n. 438; ad illam perducitur spiritus successive, et tandem intrat illam. Malus spiritus, cum in {1}statu interiorum suorum est, vertitur per gradus ad suam societatem, et tandem directe ad illam, antequam finitus est hic status et cum status finitus est, tunc ipse spiritus malus se conjicit in infernum, ubi sui similes sunt. Ipsa conjectio apparet ad visum sicut qui supinatus cadit capite deorsum et pedibus sursum: causa quod ita appareat, est quia in inverso ordine est, amaverat enim infernalia ac rejecerat caelestia. Quidam mali in secundo hoc statu per vices intrant inferna, et quoque exeunt, sed hi non apparent tunc supinati cadere, sicut cum plene vastati sunt. Ipsa societas, in qua fuerunt quoad spiritum suum in mundo, ostenditur quoque illis cum in statu exteriorum suorum sunt, ut sciant inde quod in inferno fuerint etiam in vita corporis, sed tamen non in simili statu cum illis qui in ipso inferno, sed in simili cum statu illorum qui in mundo spirituum sunt de quorum statu respective ad illorum qui in inferno sunt, in sequentibus dicetur.
@1 statu pro “statum”$

CI n. 511 511. Separatio malorum spirituum a bonis spiritibus fit in secundo hoc statu, nam in primo statu simul sunt quoniam dum spiritus est in exterioribus suis, est sicut fuit in mundo, ita sicut malus cum bono ibi, ac bonus cum malo: aliter cum est in interiora sua illatus, ac relictus suae naturae seu voluntati. Separatio bonorum a malis fit variis modis communiter per circumlationes ad illas societates, cum quibus communicatio fuerat per cogitationes et affectiones bonas in primo statu et sic ad illas quas induxerunt credere per externas species, quod non mali essent. Ut plurimum circumferri solent per latum orbem, et ubivis ostendi spiritibus bonis, quales sunt in se: ad aspectum eorum tunc boni spiritus se avertunt, et sicut illi se avertunt, ita quoque mali spiritus, qui circumferuntur, avertuntur facie ab illis, ad plagam, ubi societas eorum infernalis est, in quam venturi. Ut taceam alios separationis modos, qui plures sunt.

CI n. 512 512. [LIII.] DE TERTIO STATU HOMINIS POST MORTEM, QUI EST STATUS INSTRUCTIONIS EORUM QUI VENIUNT IN CAELUM.
Tertius status hominis post mortem, seu spiritus ejus, est status instructionis; hic status est illis qui in caelum veniunt, et fiunt angeli; non autem illis qui in infernum veniunt, quoniam hi non instrui possunt; quare horum status secundus est quoque tertius, qui finitur in eo, quod prorsus conversi sint ad suum amorem, ita ad societatem infernalem, quae in simili amore est. Cum hoc factum est, tunc ex amore illo volunt et cogitant; et quia amor ille est infernalis, non volunt nisi quam malum, et non cogitant nisi quam falsum; haec jucunda eorum sunt, quia sunt amoris eorum: ac inde rejiciunt omne bonum et verum, quae prius adoptaverunt, quia inserviverant amori suo pro mediis. [2] At boni perducuntur a statu secundo in tertium, qui status est praeparationis illorum ad caelum per instructionem: nemo enim praeparari potest ad caelum, nisi quam per cognitiones boni et veri, ita nisi quam per instructionem nam nemo scire potest quid bonum et verum spirituale, et quid malum et falsum, quae illis opposita sunt, nisi instruatur. Quid bonum et verum civile et morale, quae justum et sincerum vocantur, sciri potest in mundo, quia ibi sunt leges civiles, quae docent quid justum, et quoque consortia, cum quibus homo discit vivere secundum leges morales, quae omnes se referunt ad sincerum et rectum: at bonum et verum spirituale, non discuntur e mundo sed e caelo. Sciri quidem possunt ex Verbo, et ex doctrina ecclesiae quae ex Verbo; sed usque non influere possunt in vitam, nisi homo quoad interiora quae mentis suae sunt, sit in caelo; et tunc homo in caelo est, quando agnoscit Divinum, et simul juste et sincere agit, quoniam ita agendum est quia praeceptum est in Verbo; sic juste et sincere vivit propter Divinum, et non propter semet et mundum, ut fines. [3] Sed ita agere nemo potest, nisi prius instructus sit ut, quod Deus sit, quod caelum et infernum sint, quod vita post mortem sit, quod Deus supra omnia amandus sit, et quod proximus sicut ipse, et quod credenda sint quae in Verbo, quia Verbum est Divinum. Absque cognitione et agnitione horum homo non potest spiritualiter cogitare et absque cogitatione de illis non vult illa, nam quae homo non scit, non cogitare potest, et quae non cogitat non velle potest. Cum itaque homo vult illa, tunc influit caelum, hoc est, per caelum Dominus in vitam hominis; nam influit in voluntatem, et per illam in cogitationem, ac per utramque in vitam; nam omnis vita hominis est inde, Ex his patet, quod bonum et verum spirituale non discantur e mundo sed e caelo, et quod nullus praeparari possit ad caelum nisi media instructione. Quantum etiam Dominus influit in vitam alicujus, tantum instruit illum nam tantum accendit voluntatem amore sciendi vera, et tantum illustrat cogitationem ut sciat illa; et quantum haec fiunt, tantum aperiuntur interiora hominis, ac illis implantatur caelum; et adhuc, tantum influit Divinum et caeleste in sincera quae sunt vitae moralis, et in justa quae sunt vitae civilis apud hominem, ac facit illa spiritualia; quoniam homo tunc facit illa ex Divino, quia propter Divinum: sunt enim sincera et justa, quae sunt vitae moralis et civilis, quae homo ex illa origine facit, ipsi effectus vitae spiritualis et effectus omne suum trahit ex sua causa efficiente, nam qualis haec talis ille.

CI n. 513 513. Instructiones fiunt ab angelis plurium societatum, imprimis ab illis quae in plaga septentrionali et meridionali sunt, nam illae societates angelicae in intelligentia et sapientia ex cognitionibus boni et veri sunt. Instructionis loca sunt ad septentrionem et sunt varia, ordinata et distincta secundum bonorum caelestium genera et species, ut ibi instruantur omnes et singuli secundum suam indolem, et receptionis facultatem: loca illa ibi circumcirca ad multam distantiam se extendunt. Ad illa feruntur a Domino boni spiritus post exactum secundum statum eorum in mundo spirituum, qui instruendi sunt: sed usque non omnes nam qui in mundo instructi sunt, ibi etiam a Domino praeparati sunt ad caelum, ac per aliam viam in caelum auferuntur quidam statim post mortem quidam post brevem cum spiritibus bonis commorationem, ubi crassiora cogitationum et affectionum eorum, quae traxerunt ex honoribus et divitiis in mundo, removentur, et sic purificantur: quidam prius vastantur, quod fit in locis sub plantis pedum, quae terra inferior vocantur ubi aliqui dura patiuntur: hi sunt qui se confirmaverunt in falsis, et usque bonam vitam egerunt nam falsa confirmata dure inhaerent, et antequam illa discussa sunt, non videri possunt vera, ita non recipi. Sed de vastationibus, et de modis quomodo fiunt, in Arcanis Caelestibus actum est, ex quibus Collecta videantur hic in notis sub linea. {1}
@1 Quod vastationes fiant in altera vita, hoc est, quod illi qui e mundo illuc alluunt, vastentur (n. 698, 7122, 7474, 9763). Quod probi vastentur quoad falsa, ac mali quoad vera (n. 7474, 7541, 7542).
Quod apud probos vastationes fiant, etiam ut exuantur terrestria et mundana, quae, cum in mundo vixerunt, contraxerunt (n. 7186, 9763).
Utque mala et falsa removeantur, et sic detur locus influendi bonis et veris e caelo a Domino, ac facultas recipiendi illa (n. 7122, 9331 [? 9330]).
Quod non prius elevari possint in caelum, quam postquam talia remota sunt, quia obstant et non concordant cum caelestibus (n. 6928, 7122, 7136 [? 7186], 7541, 7542, 9763).
Quod sic quoque praeparentur, qui in caelum elevandi sunt (n. 4728, 7090).
Quod periculosum sit in caelum venire antequam praeparati (n.
537, 538).
De statu illustrationis, et de gaudio eorum qui e vastatione veniunt, et elevantur in caelum, et de receptione illorum ibi (n. 2699, 2701, 2704).
Quod regio, ubi vastationes illae fiunt, dicatur terra inferior (n. 4728, 7090).
Quod regio illa sit sub plantis pedum circumcincta infernis, qualis illa, describitur (n. 4940-4951, 7090) ab experientia (n. 699).
Quaenam inferna sunt, quae prae ceteris infestant et vastant (n. 7317, 7502, 7545).
Quod qui infestaverunt et vastaverunt probos, postea illos timeant, fugiant, et aversentur (n. 7768).
Quod infestationes et vastationes illae fiant diversimode secundum adhaerentiam malorum et falsorum, et quod secundum quale et quantum eorum persistant (n. 1106-1113).
Quod quidam libenter velint vastari (n. 1107). Quod quidam vastentur per timores (n. 4942).
Quidam per infestationes a suis malis quae fecerunt in mundo, et a suis falsis quae cogitaverunt in mundo, unde anxietates et dolores conscientiae (n. 1106).
Quidam per captivitatem spiritualem, quae est ignorantia et interceptio veri conjuncta cum desiderio sciendi vera (n. 1109, 2694).
Quidam per somnum quidam per statum medium inter vigiliam et somnum (de quo n.1108).
Qui meritum in operibus posuerunt, quod appareant sibi ligna secare (n. 1110).
Alii aliter, cum multa varietate (n. 699).$

CI n. 514 514. Omnes, qui in locis instructionis sunt, inter se distincte habitant; singuli enim quoad interiora sua alligati sunt societatibus caeli ad quas venturi sunt quapropter quia societates caeli ordinatae sunt secundum formam caelestem, (videatur supra, n. 200-212,) ita quoque loca ubi instructiones fiunt: quare cum illa loca e caelo inspiciuntur, apparet ibi sicut caelum in minore forma. Se extendunt ibi in longum ab oriente ad occidentem, et in latum a meridie ad septentrionem; sed latitudo minor est quam longitudo ad apparentiam. Ordinationes in genere sunt tales:- Anterius sunt illi qui infantes mortui sunt, et ad aetatem primam adolescentem educati sunt in caelo; qui post infantiae eorum statum apud educatrices, illuc a Domino feruntur et instruuntur. Post illos sunt loca ubi instruuntur qui adulti mortui sunt, et qui in mundo in affectione veri ex bono vitae fuerunt. Post illos autem sunt qui Mahumedanae religioni addicti fuerunt, et in mundo moralem vitam egerunt, ac agnoverunt unum Divinum, et Dominum ut Ipsum prophetam; qui cum recedunt a Mahumede, quia nihil opis ferre potest, accedunt ad Dominum, et Ipsum colunt, et Divinum Ipsius agnoscunt, et tunc instruuntur in religione Christiana. Post hos, magis ad septentrionem sunt loca instructionis variarum Gentium, quae in mundo bonam vitam religioni suae conformem vixerunt, et speciem conscientiae inde traxerunt, ac justum et rectum egerunt, non ita propter leges regiminis eorum, sed propter leges religionis, quas crediderunt sancte observandas, ac nullo modo factis violandas: omnes hi ad agnoscendum Dominum, quando instructi sunt, perducuntur facile, quia corde gerunt quod Deus non invisibilis sit, sed visibilis sub Humana forma hi reliquos numero excedunt; illorum optimi sunt ex Africa.

CI n. 515 515. Sed omnes non simili modo instruuntur, nec a similibus societatibus caeli. Illi qui ab infantia educati sunt in caelo, instruuntur ab angelis interiorum caelorum, quoniam non falsa imbiberunt ex falsis religionis, nec vitam suam spiritualem inquinaverunt crassamentis ex honoribus et divitiis in mundo. Qui adulti mortui sunt, plerique instruuntur ab angelis ultimi caeli, quia hi angeli accommodatiores illis sunt quam angeli interiorum caelorum; nam hi in interiore sapientia sunt, quae nondum recipitur. Mahumedani vero ab angelis qui prius in eadem religione fuerant, et conversi ad Christianam. Gentes quoque a suis angelis.

CI n. 516 516. Omnis instructio ibi fit ex doctrina quae ex Verbo, et non ex Verbo absque doctrina. Christiani instruuntur ex doctrina caelesti, quae prorsuS concordat cum interno sensu Verbi. Reliqui, ut Mahumedani, et Gentes, ex doctrinis captui eorum adaequatis, quae a doctrina caelesti modo differunt in eo, quod spiritualis vita doceatur per moralem, consentaneam bonis dogmatibus religionis eorum, ex qua vitam suam in mundo traxerunt.

CI n. 517 517. Instructiones in caelis differunt ab instructionibus in terris, quod cognitiones non mandentur memoriae, sed vitae: nam memoria spirituum est in vita eorum; recipiunt enim et imbuunt omnia quae concordant vitae eorum, et non recipiunt, minus imbuunt, quae non concordant; nam spiritus sunt affectiones, et inde in forma humana simili affectionibus suis. [2] Quia tales sunt, jugiter inspiratur affectio veri propter usus vitae providet enim Dominus, ut quisque amet usus qui conveniunt indoli eorum qui amor etiam exaltatur per spem quod futuri sint angeli: et quia omnes usus caeli se referunt ad usum communem, qui est pro regno Domini, quod ibi est patria illorum, et quia omnes usus speciales et singulares tantum praestantes sunt quantum propius et plus spectant illum communem, ideo omnes usus speciales et singulares, qui innumerabiles sunt, boni et caelestes sunt quare apud unumquemvis conjungitur affectio veri cum affectione usus, adeo ut unum agant: per id implantatur verum usui, sic ut vera, quae discunt, sint usus vera. Ita instruuntur angelici spiritus, et praeparantur ad caelum. Affectio veri convenientis usui insinuatur per varia media, quorum pleraque ignota sunt in mundo; imprimis per repraesentativa usuum, quae in spirituali mundo sistuntur mille modis, et cum talibus deliciis et amoenitatibus, ut penetrent spiritum ab interioribus quae sunt mentis ejus ad exteriora quae sunt corporis ejus, et sic afficiunt totum; inde fit spiritus quasi suus usus. Quapropter cum in societatem suam venit, in quam per instructione minitiatur, in sua vita est cum in suo usu. {1} Ex his constare potest quod cognitiones, quae sunt vera externa, non faciant ut quis in caelum veniat; sed ipsa vita, quae est vita usus, indita per cognitiones.
@1 Quod omne bonum suum jucundum habeat ex usibus, et secundum usus, et quoque suum quale, inde qualis usus tale bonum (n. 3049, 4984, 7038).
Quod vita angelica consistat in bonis amoris et charitatis, ita in usibus praestandis (n. 453 [? 454]).
Quod a Domino, et inde ab angelis, non spectentur nisi fines, qui sunt usus, apud hominem (n. 1317, 1645, 5844 [? 5854]).
Quod Regnum Domini sit regnum usuum (n. 453 [? 454], 696, 1103, 3645, 4054, 7038).
Quod servire Domino sit usus praestare (n. 7938).
Quod homo talis sit, quales sunt usus apud illum (n. 1568, 3570, 4054, 6571, 6934 [? 6935], 6938, 10284).$

CI n. 518 518. Fuerunt spiritus, qui ex cogitatione in mundo sibi persuaserunt, quod in caelum venturi essent, et prae aliis reciperentur, quia docti fuerunt, et sciverunt multa ex Verbo, et ex doctrinis ecclesiarum credentes sic quod sapientes essent, et quod intellecti sint per illos de quibus dicitur, quod fulgerent sicut splendor expansi et sicut stellae (apud Danielem, cap. xii. 3): sed explorati sunt, num cogitationes illorum residerent in memoria, vel num in vita. Illi qui in affectione veri genuina fuerunt, ita propter usus separatos a corporeis et mundanis, qui in se sunt usus spirituales, postquam instructi sunt, etiam recepti sunt in caelum et tunc datum est illis scire, quid splendet in caelo, quod nempe sit Divinum Verum, quod ibi est lux caeli, in usu, qui est planum quod recipit radios illius lucis, et in splendores varios vertit. Illi autem apud quos cognitiones modo residebant in memoria, et inde comparata est facultas ratiocinandi de veris, ac confirmandi illa quae receperunt ut principia, quae tametsi falsa, post confirmationem viderunt sicut vera illi, quia in nulla luce caeli fuerunt, et tamen in fide ex fastu, qui plerumque tali intelligentiae adhaeret, quod doctiores aliis essent, et sic venturi in caelum, et quod illis angeli servituri; illi ideo, ut ex sua fatua fide removerentur, sublati sunt ad primum seu ultimum caelum, ut in societatem quandam angelicam inducerentur; sed cum in introitu erant, ad influxum lucis caeli incipiebant caligare oculis, dein perturbari intellectu, demum trahere animam sicut moribundi; et cum sentirent calorem caeli, qui est amor caelestis, incipiebant intus cruciari: quapropter inde dejecti sunt; ac dein instructi, quod cognitiones non faciant angelum, sed ipsa vita, quam adepti per cognitiones; quoniam cognitiones in se spectatae sunt extra caelum, sed vita per cognitiones intra caelum.

CI n. 519 519. Postquam spiritus in locis supradictis per instructiones praeparati sunt ad caelum, quod fit intra breve tempus, ex causa quia in spiritualibus ideis sunt, quae plura simul comprehendunt, tunc induuntur vestibus angelicis, quae plerumque candidae sunt sicut ex bysso, et sic feruntur ad viam quae sursum tendit ad caelum, de traduntur angelis custodibus ibi, et dein recipiuntur ab aliis angelis, ac in societates introducuntur, et in plures ibi faustitates. Quisque dein in suam societatem a Domino fertur; quod etiam fit per varias vias, quandoque per ambages. Vias, per quas ducuntur, nullus angelus scit, sed solus Dominus. Cum ad suam societatem veniunt, tunc aperiuntur interiora eorum, quae quia conformia sunt interioribus angelorum, qui in illa societate sunt, ideo agnoscuntur illico, et cum gaudio recipiuntur.

CI n. 520 520. His velim adjicere aliquid memorabile de viis, quae ex illis locis ducunt ad caelum, et per quas introducuntur novitii angeli. Sunt octo viae, binae ab unoquovis loco instructionis una ascendit versus orientem, altera ad occidentem. Qui in regnum caeleste Domini veniunt, introducuntur per viam orientalem qui autem ad regnum spirituale, introducuntur per viam occidentalem. Quatuor viae, quae ducunt ad regnum caeleste Domini, apparent ornatae oleis et arboribus fructiferis varii generis quae autem ducunt ad regnum spirituale Domini, apparent ornatae vineis et laureis. Hoc ex correspondentia, quia vineae et laurus correspondent affectioni veri et ejus usibus, ac oleae et fructus correspondent affectioni boni et ejus usibus.

CI n. 521 521. [LIV.] QUOD NEMO EX IMMEDIATA MISERICORDIA IN CAELUM VENIAT.
Qui non instructi sunt de caelo, et de via ad caelum, tum de vita caeli apud hominem, opinantur quod recipi in caelum sit solum ex misericordia, quae illis qui in fide sunt, et pro quibus Dominus intercedit; ita quod solum sit admissio ex gratia; consequenter quod omnes quotcunque sunt homines salvari possint ex beneplacito immo quidam opinantur, quod etiam omnes in inferno. Sed illi non sciunt aliquid de homine, quod prorsus talis sit qualis ejus vita, et ejus vita qualis ejus amor, non modo quoad interiora quae sunt voluntatis et intellectus ejus, sed etiam quoad exteriora quae sunt corporis ejus, et quod corporea forma sit modo forma externa, in qua interiora se sistunt in effectu, et inde quod totus homo sit suus amor (videatur supra, n. 363). Nec sciunt, quod corpus non vivat ex se, sed ex suo spiritu, et quod spiritus hominis sit ipsa ejus affectio, et quod spirituale ejus corpus non aliud sit quam hominis affectio in forma humana, in quali etiam apparet post mortem (videatur supra, n. 453-460). Haec, quamdiu ignota sunt, homo induci potest credere, quod salvatio non sit nisi quam beneplacentia Divina, quae misericordia et gratia vocatur.

CI n. 522 522. Sed quid Divina misericordia primum dicetur. Divina misericordia est pura misericordia erga omne genus humanum ad salvandum illud et quoque est continua apud unumquemvis hominem, et nusquam ab aliquo recedit; quapropter quisquis salvari potest, salvatur. Sed nemo salvari potest nisi quam per Divina media, quae media revelata sunt a Domino in Verbo. Divina media sunt quae vocantur Divina vera: haec docent quomodo homo victurus est, ut salvari possit. Dominus per illa ducit hominem ad caelum, et per illa indit ei vitam caeli: hoc facit Dominus apud omnes; sed vitam caeli nulli indere potest, nisi qui abstinet a malo, nam malum obstat. Quantum itaque homo abstinet a malo, tantum illum ducit Dominus per Divina sua media ex pura misericordia, et hoc ab infantia ad finem vitae ejus in mundo, et postea in aeternum. Haec est Divina misericordia quae intelligitur. Inde patet, quod misericordia Domini sit pura misericordia, sed non immediata, hoc est, ut salventur omnes ex beneplacito, utcunque vixerant.

CI n. 523 523. Dominus nusquam aliquid facit contra ordinem, quia Ipse est Ordo. Divinum Verum procedens a Domino est quod facit ordinem, ac Divina vera sunt leges ordinis secundum has ducit Dominus hominem. Quare salvare hominem ex immediata misericordia est contra Divinum ordinem; et quod est contra Divinum ordinem, est contra Divinum. Divinus ordo est caelum apud hominem illum perverterat homo apud se per vitam contra leges ordinis, quae sunt Divina vera in illum ordinem reducitur homo ex pura misericordia a Domino, per leges ordinis et quantum reducitur, tantum caelum in se recipit, et qui caelum in se recipit, is in caelum venit. Inde iterum patet quod Divina misericordia Domini sit pura misericordia, sed non immediata. {1}
@1 Quod Divinum Verum procedens a Domino, sit ex quo ordo, et quod Divinum Bonum sit essentiale ordinis (n. 1728, 2258, 8700, 8988).
Quod inde Dominus sit Ordo (n. 1919, 2011, 5110, 5703, 10336, 10619).
Quod Divina vera sint leges ordinis (n. 2247 [? 2447], 7995).
Quod universum caelum a Domino dispositum sit secundum Divinum suum ordinem (n. 3038, 7211, 9128, 9338, 10125, 10151, 10157).
Quod inde forma caeli sit forma secundum ordinem Divinum (n. 4040-4043, 6607, 9877).
Quod quantum homo secundum ordinem vivit, ita quantum in bono secundum vera Divina, tantum caelum in se recipiat (n. 4839).
Quod homo sit in quem omnia Divini ordinis collata sunt, et quod ex creatione sit Divinus ordo in forma, quia est recipiens ejus (n. 4219, 4220, 4223, 4523, 4524, 5114, 5368 [? 3628, 3632], 6013, 6057, 6605, 6626, 9706, 10156, 10472).
Quod homo non nascatur in bonum et verum, sed in malum et falsum, ita non in Divinum ordinem, sed in contrarium ordini; et quod inde sit, quod in meram ignorantiam et quod ideo necessario e novo debeat nasci, hoc est, regenerari, quod fit per Divina vera a Domino, ut in ordinem reducatur (n. 1047, 2307, 2308, 3518, 3812, 8480, 8550, 10283, 10284, 10286, 10731).
Quod Dominus, cum hominem e novo format, hoc est, regenerat, omnia apud illum disponat secundum ordinem, quod est in formam caeli (n. 5700, 6690, 9931, 10303).
Quod mala et falsa sint contra ordinem, et quod usque illi qui in illis sunt, a Domino regantur non secundum ordinem, sed ex ordine (n. 4839, 7877, 10778 [? 10777]).
Quod impossibile sit, quod homo, qui in malo vivit, possit salvari ex sola Misericordia, quia hoc est contra Divinum Ordinem (n. 8700).$

CI n. 524 524. Si homines potuissent salvari ex immediata misericordia, salvarentur omnes, etiam qui in inferno sunt, immo nec foret infernum, quia Dominus est ipsa Misericordia, ipse Amor, et ipsum Bonum quapropter contra Divinum Ipsius est dicere, quod omnes immediate possit salvare, et non salvat. Notum ex Verbo est, quod Dominus omnium salutem, et nullius damnationem, velit.

CI n. 525 525. Plerique, qui ex Christiano orbe in alteram vitam veniunt, secum illam fidem ferunt, quod salvandi sint ex immediata misericordia, nam illam implorant; at cum explorati sunt, compertum est, quod crediderint quod venire in caelum sit solum admitti, et quod qui intromittuntur, in gaudio caelesti sint prorsus nescientes quid caelum, et quid gaudium caeleste. Quapropter illis dictum est, quod a Domino nemini caelum negetur, et quod intromitti queant si desiderant, et quoque ibi morari. Illi, qui hoc desiderabant, etiam admissi sunt sed cum in primo limine erant, ex afflatu caloris caelestis, qui est amor in quo sunt angeli, et ex influxu lucis caelestis, quae est Divinum verum, correpti sunt angore cordis tali, ut in se cruciatum infernalem loco gaudii caelestis apperceperint; ex quo perculsi, praecipites se inde conjecerunt. Ita per vivam experientiam instructi sunt, quod non alicui dari possit caelum ex immediata misericordia.

CI n. 526 526. Locutus sum quandoque de hac re cum angelis, et dixi quod plerique in mundo, qui in malo vivunt, et cum aliis de caelo et de vita aeterna loquuntur, non aliter dicant, quam quod venire in caelum sit modo admitti ex sola misericordia; et quod imprimis illi id credant, qui fidem faciunt unicum salutis medium: nam illi ex principio religionis suae non spectant ad vitam, et ad amoris facta quae faciunt vitam, ita nec ad alia media, per quae Dominus indit homini caelum, et facit ut receptibilis sit gaudii caelestis; et quia sic omne mediatum actuale rejiciunt, ex necessitate principii statuunt quod homo in caelum veniat ex sola misericordia, ad quam Deum Patrem credunt per intercessionem Filii commoveri. [2] Ad haec angeli dixerunt, quod sciant quod tale dogma sequatur ex necessitate a capto principio de sola fide et quia id dogma est caput reliquorum, in quod, quia non est verum, non aliqua lux e caelo influere potest, quod inde sit ignorantia, in qua ecclesia hodie est, de Domino, de caelo, de vita post mortem, de gaudio caelesti, de essentia amoris et charitatis, et in genere de bono, et de ejus conjunctione cum vero, proinde de vita hominis, unde est, et qualis est; quae tamen nusquam alicui est ex cogitatione, sed ex voluntate et inde factis, et quod tantum ex cogitatione, quantum cogitatio trahit ex voluntate ita non ex fide nisi quantum fides trahit ex amore. Dolent angeli, quod iidem non sciant quod sola fides apud aliquem non dabilis sit, quoniam fides absque origine sua, quae est amor, est modo scientia, et apud quosdam persuasivum quid quod mentitur fidem (videatur supra, n. 482); quod persuasivum non est in vita hominis, sed extra illam, nam separatur ab homine, si non cohaeret cum amore. [3] Porro dixerunt, quod qui in tali principio sunt de essentiali medio salutis apud hominem, non aliter possint quam credere immediatam misericordiam, quia percipiunt ex naturali lumine, et quoque ex visuali experientia, quod fides separata non faciat vitam hominis, quoniam similiter cogitare et sibi persuadere possunt illi qui malam vitam agunt; inde est, quod credatur quod mali aeque salvari possint ac boni, modo in mortis hora ex fiducia loquantur de intercessione, et de misericordia per illam. Fatebantur angeli, quod adhuc neminem viderint receptum in caelum, qui male vixerat, ex immediata misericordia, utcunque ex fiducia seu confidentia, quae per fidem in eminente sensu intelligitur, locutus fuerat in mundo. [4] Ad interrogationem de Abrahamo, Isaco, Jacobo, et Davide, deque Apostolis, annon illi recepti fuerint in caelum ex immediata misericordia, responderunt, quod nullus eorum; et quod unusquisque secundum vitam suam in mundo; et quod sciant ubinam sunt; et quod ibi non plus in aestimatione sint, quam alii: quod memorati sint in Verbo cum honore, dixerunt causam esse, quia per illos in sensu interno intelligitur Dominus; per “Abrahamum,” “Isacum,” et “Jacobum,” Dominus quoad Divinum ac Divinum Humanum per Davidem” Dominus quoad Divinum Regium; et per “Apostolos” Dominus quoad Divina Vera et quod prorsus non appercipiant aliquid de illis cum legitur Verbum ab homine, quoniam nomina illorum non intrant caelum sed pro illis percipiant Dominum, ut mox dictum est; et quod ideo in Verbo quod in caelo est, de quo supra (n. 259), nullibi memorati sint; quoniam id Verbum est sensus internus Verbi in mundo est. {1}

@1 Quod per “Abrahamum,” Isacum,” et “Jacobum,” in sensu Verbi interno intelligatur Dominus quoad ipsum Divinum et Divinum Humanum (n. 1893, 4615, 6098, 6185, 6276, 6804, 6847). Quod Abraham nesciatur in caelo (n. 1834, 1876, 3229). Quod per “Davidem” intelligatur Dominus quoad Divinum Regium (n. 1888, 9954).
Quod duodecim apostoli repraesentaverint Dominum quoad omnia ecclesiae, ita quae sunt fidei et amoris (n. 2129, 3354, 3488, 3858, 6397).
Quod Petrus repraesentaverit Dominum quoad fidem, Jacobus Quoad charitatem, and Johannes quoad opera charitatis (n. 3750, 10087).
Quod duodecim Apostoli sessuri sint super duodecim thronis, et judicaturi duodecim tribus Israelis, significet, quod Dominus judicaturus sit secundum vera et bona fidei et amoris (n. 2129, 6397).
Quod nomina personarum et locorum in Verbo non intrent caelum, sed vertantur in res et status; et quod nec in caelo nomina enuntiari possint (n. 1876, 5225, 6516, 10216, 10282, 10432).
Quod etiam angeli cogitent abstracte e personis (n. 8343, 8945 [? 8985], 9007).$

CI n. 527 527. Quod impossibile sit indere vitam caeli eis qui vitam oppositam vitae caeli in mundo egerunt, testari possum ex multa experientia. Fuerunt enim qui crediderunt, quod facile recepturi essent vera Divina post mortem, cum audiunt illa ab angelis, et quod credituri, et inde quod aliter victuri, et sic quod possent in caelum recipi: sed hoc tentatum est cum permultis, verum modo ab illis qui in simili fide fuerunt, quibus id permissum est ob causam ut scirent quod paenitentia post mortem non detur. Quidam ex illis, cum quibus tentatum est, intellexerunt vera, et visi sunt recipere illa; sed illico, ut ad vitam amoris sui conversi sunt, rejecerunt illa, immo contra illa locuti sunt: quidam statim rejecerunt, nolentes audire illa quidam voluerunt, ut vita amoris, quam contraxerunt e mundo, illis auferretur, et loco ejus infunderetur vita angelica, seu vita caeli; hoc quoque cum illis ex permissione factum est, sed cum vita amoris illorum ablata est, jacebant sicut mortui, non amplius compotes sui. Ex his, et aliis experientiae modis, simplices boni instructi sunt quod vita alicujus post mortem nequaquam mutari possit; et quod vita mala in bonam, seu infernalis in angelicam, nullatenus transcribi possit quoniam unusquisque spiritus a capite ad calcem est qualis ejus amor, proinde qualis ejus vita, et quod hanc transmutare in oppositam, sit prorsus spiritum destruere. Angeli fatentur quod facilius sit noctuam in columbam vertere, et bubonem in avem paradisiacam, quam infernalem spiritum in angelum caeli. Quod homo talis maneat post mortem, qualis ejus vita fuerat in mundo, videatur supra in suo articulo (n. 470-484). Ex his nunc constare potest, quod nemo in caelum recipi queat ex immediata misericordia.

CI n. 528 528. [LV.] QUOD NON TAM DIFFICILE SIT AGERE VITAM QUAE DUCIT AD CAELUM, SICUT CREDITUR.
Quidam credunt, quod agere vitam quae ducit ad caelum, quae vita spiritualis vocatur, difficile sit, ex causa quia audiverant quod homo abdicaturus sit mundum, et se deprivaturus concupiscentiis, quae dicuntur corporis et carnis, et quod victurus spiritualis quae non aliter capiunt quam quod rejecturi sint mundana, quae sunt praecipue divitiae et honores, ituri continue in pia meditatione de Deo, de salute, et de vita aeterna, ac vitam acturi in precibus, in lectione Verbi ac piorum librorum; haec putant esse abdicare mundum, ac vivere spiritu et non carne, Sed quod res prorsus se aliter habeat, a multa experientia, et ex collocutione cum angelis, scire datum est; immo quod qui abdicant mundum et vivunt spiritu eo modo, comparent sibi vitam tristem, quae non receptibilis est gaudii caelestis, nam unumquemvis sua vita manet; sed ut homo vitam caeli recipiat, quod omnino victurus sit in mundo, ac in officiis et negotiis ibi, et quod tunc per vitam moralem et civilem recipiat spiritualem, et quod non aliter vita spiritualis apud hominem possit formari, seu spiritus ejus praeparari ad caelum. Nam vivere internam vitam et non simul externam, est sicut habitare in domo cui non est fundamentum, quae successive vel subsidit, vel rimas ducit et hiat, vel nutat usque dum dilabitur.

CI n. 529 529. Si vita hominis per intuitionem rationalem spectatur, et exploratur, comperitur quod sit triplex, nempe vita spiritualis, vita moralis, ac vita civilis, et quod illae vitae sint distinctae: nam sunt homines qui vivunt vitam civilem, et non tamen moralem et spiritualem; et sunt qui vivunt moralem et usque non spiritualem; et sunt qui vivunt tam vitam civilem, quam moralem, et simul spiritualem; hi sunt qui vitam caeli agunt, illi autem qui vitam mundi separatam a vita caeli. Ex his primum constare potest, quod vita spiritualis non sit separata a vita naturali seu a vita mundi, sed quod illa sit conjuncta cum hac sicut anima cum suo corpore, et si separaretur quod foret sicut habitatio in domo cui non fundamentum, ut supra dictum est. Vita enim moralis et civilis est activum vitae spiritualis; nam vitae spiritualis est velle bene, et vitae moralis et civilis est agere bene si hoc separatur ab illo, consistit vita spiritualis solum in cogitatione et loquela, ac recedit voluntas, quia ei non fulcrum; et tamen voluntas est ipsum spirituale hominis.

CI n. 530 530. Quod non tam difficile sit agere vitam quae ducit ad caelum, sicut creditur, ex his nunc sequentibus videri potest. Quis non civilem et moralem vitam potest agere? nam quisque ab infantia initiatur in illam, et ex vita in mundo scit illam; quisque etiam agit illam, aeque malus ac bonus, nam quis non sincerus vult dici, et quis non justus? Paene omnes sinceritatem et justitiam exercent in externis, usque adeo ut appareant sicut corde et sinceri et justi sint, aut sicut ex ipsa sinceritate et justitia agant: similiter debet spiritualis homo vivere, quod potest tam facile quam naturalis homo, sed cum sola differentia, quod spiritualis homo credat Divinum, et quod sincere et juste agat non propterea solum quia est secundum leges civiles et morales, sed etiam quia est secundum leges Divinas: nam is quia de Divinis cogitat cum agit, communicat cum angelis caeli et quantum id facit, conjungitur illis; et sic aperitur internus ejus homo, qui in se spectatus est spiritualis homo. Cum homo talis est, tunc adoptatur et ducitur a Domino, ipso nesciente, et tunc sincerum et justum, quae sunt moralis et civilis vitae, quod agit, ex spirituali origine agit et agere sincerum et justum ex spirituali origine, est id agere ex ipso sincero et justo, seu id agere ex corde. [2] Justitia et sinceritas ejus in externa forma apparet prorsus similis justitiae et sinceritati apud naturales homines, immo apud malos et infernales, sed in interna forma sunt prorsus dissimiles. Mali enim juste et sincere solum agunt propter se et mundum; quapropter si non timerent leges et poenas, tum jacturam famae, honoris, lucri et vitae, prorsus insincere et injuste agerent, quoniam non timent Deum, ac aliquam legem Divinam, ita non est aliquod internum vinculum quod detinet; quapropter tunc quantum possent, alios defraudarent, diriperent et spoliarent, et hoc ex jucundo. Quod intus tales sint, apparet imprimis ex similibus in altera vita, ubi cuivis auferuntur externa, et aperiuntur interna, in quibus denique in aeternum vivunt (videatur supra, n. 499-511) qui quia tunc agunt absque vinculis externis, quae sunt, ut supra dictum est, timores pro lege, proque jactura famae, honoris, lucri et vitae, insane agunt, et ad sinceritatem et justitiam rident. [3] Illi autem, qui propter leges Divinas sincere et juste egerunt, ablatis externis, et relicti internis, sapienter agunt, quia conjuncti sunt cum angelis caeli, a quibus communicatur illis sapientia. Ex his nunc primum constare potest, quod homo spiritualis prorsus similiter possit agere sicut homo naturalis, quoad civilem et moralem vitam, modo quoad internum hominem, seu quoad voluntatem et cogitationem conjunctus sit Divino. (Videatur supra, n. 358-360.)

CI n. 531 531. Leges vitae spiritualis, leges vitae civilis, et leges vitae moralis, traduntur etiam in decem praeceptis Decalogi; in primis tribus leges vitae spiritualis, in quatuor sequentibus leges vitae civilis, et in tribus ultimis leges vitae moralis. Mere naturalis homo in externa forma secundum eadem praecepta similiter vivit prout spiritualis homo, nam similiter colit Divinum, intrat templum, audit praedicationes, componit faciem ad devotionem; non occidit, non adulteria committit, non furatur, non falsum testimonium profert, non socios defraudat suis bonis: sed haec solum facit propter se et propter mundum ut appareat. At idem in interna forma prorsus contrarius est quam sicut apparet in externa quia negat corde Divinum, is in cultu agit hypocritam; cum sibi relictus cogitat, ridet sancta ecclesiae, credens quod illa modo pro vinculo serviant simplici turbae. [2] Inde est, quod prorsus sejunctus sit a caelo; quapropter ille, quia non spiritualis est, nec est moralis homo, nec civilis homo. Nam tametsi non occidit, usque odio habet quemcunque qui se opponit, et vindicta ex odio flagrat; quapropter nisi arcerent illum leges civiles, ac vincula externa, quae sunt timores, occideret; hoc quia cupit, sequitur quod continue occidat. Quamvis non adulteria committit, usque tamen quia licita credit, perpetuo adulter est nam quantum potest, et quoties licet, committit. Idem tametsi non furatur, usque tamen quia aliorum bona cupit, ac fraudes et malas artes non contra jurisprudentiam aestimat, animo furem continuo agit. Similiter quoad praecepta vitae moralis, quae sunt non proferre falsum testimonium, et concupiscere bona aliorum. Talis est omnis homo qui negat Divinum, et cui non ex religione aliqua conscientia est. Quod tales sint, apparet manifeste ex similibus in altera vita, quum ablatis externis in interna sua immittuntur; tunc quia separati sunt a caelo, unum agunt cum inferno; quare illis, qui ibi sunt, consociantur. [3] Aliter qui corde agnoverunt Divinum, et in actis vitae suae spectaverunt ad leges Divinas, et secundum tria prima praecepta decalogi aeque ac secundum reliqua egerunt; illi cum in interna sua ablatis externis immittuntur, sapientiores sunt quam in mundo: dum in interna sua veniunt, est sicut ab umbra in lucem, ab ignorantia in sapientiam, et a tristi vita in beatam, quoniam in Divino sunt, ita in caelo. Haec dicta sunt, ut sciatur, qualis unus est et qualis alter, tametsi ambo similem vitam externam egerunt.

CI n. 532 532. Quisque scire potest, quod cogitationes ferantur et tendant secundum intentiones, seu illuc quo homo intendit: est enim cogitatio visus hominis internus, qui se similiter habet sicut visus externus, quod eo vertatur et ibi moretur quo flectitur et intenditur. Si itaque visus internus seu cogitatio vertitur ad mundum, et ibi moratur, sequitur quod cogitatio fiat mundana si vertitur ad se et sui honorem. quod fiat corporea si autem ad caelum, quod fiat caelestis proinde si ad caelum, quod elevetur; si ad semet, quod retrahatur a caelo, et immergatur corporeo et si ad mundum, quod etiam deflectatur a caelo, et diffundatur ad illa quae ante oculos sunt. [2] Amor hominis est qui facit intentionem, et qui determinat visum internum hominis seu cogitationem ad sua objecta; ita amor sui ad se et sua, amor mundi ad mundana, et amor caeli ad caelestia: ex quibus sciri potest, in quali statu sunt interiora hominis quae mentis ejus sunt, dum cognoscitur ejus amor; quod nempe qui caelum amat ejus interiora elevata sint versus caelum, ac superius aperta; qui mundum et qui semet amat, quod ejus interiora superius sint clausa, ac exterius aperta: inde concludi potest, quod si superiora quae mentis sunt superius clausa sint, homo non amplius videre possit objecta quae caeli et ecclesiae sunt, et quod ea sint apud illum in caligine et quae in caligine sunt vel negantur vel non intelliguntur. Inde est, quod illi qui amant se et mundum super omnia, quia apud illos superiora mentis clausa sunt, corde negent Divina vera; et si aliquid de illis ex memoria loquuntur, usque non intelligant; spectant etiam illa non aliter quam spectant mundana et corporea et quia tales sunt, non aliud versare possunt animo, quam quae intrant per sensus corporis, quibus etiam solum delectantur: inter quae etiam sunt multa quae quoque spurca, obscena, profana, et facinorosa sunt, quae nec abduci possunt quia apud illos non influxus datur e caelo in mentes eorum, quoniam hae superius sunt clausae, ut dictum est. Intentio hominis, ex qua determinatur visus internus seu cogitatio ejus, est ejus voluntas; nam quod homo vult, hoc intendit, et quod intendit hoc cogitat: quapropter si intendit caelum, illuc determinatur cogitatio ejus, et cum illa tota mens ejus, quae sic in caelo est: inde dein spectat illa, quae mundi sunt, infra se, sicut qui e tecto domus. Inde est, quod homo, cui aperta sunt interiora quae mentis ejus sunt, possit videre mala et falsa quae apud illum, nam haec infra mentem spiritualem sunt; et vicissim, quod homo, cui non interiora aperta sunt, non videre sua mala et falsa possit, quia in illis est, et non supra illa. Ex his concludi potest, unde est sapientia homini, et unde ei insania; tum qualis homo futurus post mortem, ubi relinquitur velle et cogitare, tum agere et loqui secundum interiora sua. Haec quoque dicta sunt, ut sciatur qualis homo interius est, utcunque apparet alteri similis exterius.

CI n. 533 533. Quod non difficile sit agere vitam caeli sicut creditur, patet nunc ex eo, quod solum opus habeat, cum aliquid obvenit quod scit insincerum et injustum esse, ad quod animus ejus fertur, ut cogitet quod non faciendum sit quia est contra praecepta Divina. Si homo assuescit ita cogitare, et ex assuetudine trahit aliquem habitum, tunc paullatim conjungitur caelo; et quantum conjungitur caelo, tantum aperiuntur superiora quae mentis ejus sunt; et quantum illa aperiuntur, tantum videt quid insincerum et injustum; et quantum haec videt tantum discuti possunt; nam malum aliquod non potest discuti quam postquam videtur. Hic status est in quem homo ex libero intrare potest; nam quis non ex libero ita cogitare potest? At cum initiatus est, tunc Dominus operatur omnia bona apud illum, et facit ut non modo videat mala, sed etiam ut nolit illa, et denique ut aversetur illa. Hoc intelligitur per Domini verba,
“Jugum.. meum facile est, et onus meum leve” (Matth. xi. 30).
Sed sciendum est, quod difficultas ita cogitandi, et quoque resistendi malis, crescat, quantum homo ex voluntate facit mala; tantum enim is assuescit illis, usque ut tandem non videat illa, et dein ut amet illa, et ex jucundo amoris excuset illa, et per omnis generis fallacias confirmet, et dicat licita et bona. Sed hoc fit apud illos, qui in adolescente aetate ruunt in mala sicut absque freno, et simul tunc ex corde Divina rejiciunt.

CI n. 534 534. Repraesentata mihi quondam est via quae ducit ad caelum, et quae ducit ad infernum. Erat via lata tendens sinistrorsum seu versus septentrionem; apparebant multi spiritus qui illam ibant: sed ad distantiam visus est lapis satis magnus, ubi via lata terminabatur. Ex illo lapide dein binae viae abibant, una ad sinistrum, et una ex opposito ad dextrum. Via quae tendebat ad sinistrum erat angusta seu stricta, ducens per occidentem ad meridiem, et sic in lucem caeli via quae tendebat ad dextrum erat lata et spatiosa, ducens oblique deorsum versus infernum. Omnes primum visi sunt eandem viam ire, usque ad lapidem magnum in bivio; sed cum illuc venerunt, separati sunt; boni deflectebant ad sinistrum, et intrabant viam strictam quae ducebat ad caelum; at mali non videbant lapidem in bivio. et cadebant super illum, ac laesi sunt, et cum surrexerint percurrebant viam latam ad dextrum, quae tendebat ad infernum. [2] Postea explicatum est mihi, quid omnia illa significabant: quod nempe per viam primam, quae lata, quam multi tam boni quam mali simul ibant, et colloquebantur inter se sicut amici, quia nullum discrimen inter illos apparebat ad visum, repraesentati sint qui in externis sincere et juste similiter vivunt, et qui non dignoscuntur ad visum: per lapidem bivii seu anguli, in quem ceciderunt mali, et a quo dein percurrebant viam ducentem ad infernum, repraesentatum est Divinum Verum, quod negatur ab illis qui spectant ad infernum; in supremo sensu per eundem lapidem significabatur Divinum Humanum Domini qui autem agnoscebant Verum, et simul Divinum Domini, illi ferebantur per viam quae ducebat ad caelum. Ex his iterum patuit, quod mali aeque ac boni eandem vitam agant in externis, seu eandem viam eant, ita tam facile unus quam alter; et tamen quod illi qui agnoscunt Divinum ex corde, imprimis intra ecclesiam, qui agnoscunt Divinum Domini, ducantur ad caelum; et qui non agnoscunt, ferantur ad infernum. [3] Hominis cogitationes quae procedunt ex intentione seu voluntate, repraesentantur in altera vita per vias: sistuntur etiam viae ad apparentiam ibi prorsus secundum cogitationes intentionis, et quoque unusquisque secundum cogitationes suas quae procedunt ex intentione ambulat. Inde est, quod spiritus quales sunt, et eorum cogitationes, noscantur ex viis suis: ex illis quoque patuit, quid intelligitur per Domini verba,
“Intrate per portam angustam; lata enim est porta et spatiosa via quae ducit ad exitium, et multi sunt ii qui ambulant per eam;.. stricta est via et angusta porta, quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt illam (Matth. vii. 13, 14):
quod stricta sit via quae ducit ad vitam, non est quia est difficilis, sed quia pauci sunt qui inveniunt illam, prout dicitur. Ex lapide illo viso in angulo, ubi via lata et communis terminabatur, et a quo binae viae in oppositas plagas tendere visae sunt, patuit quid significatur per haec Domini verba,
“Annon legistis quod scriptum est? Lapis, quem reprobaverunt aedificantes, is factus est in caput, anguli quisquis ceciderit super illum lapidem confringetur” ([Matth. xxi. 42-44;] Luc. xx. 17, 18);
“lapis” significat Divinum Verum, et “Lapis Israelis” Dominum quoad Divinum Humanum; “aedificantes” sunt qui ab ecclesia “caput anguli” est ubi bivium; “cadere” et “confringi” est negare et perire.{1}
@1 Quod “lapis” significet verum (n. 114, 613, 1298, 3720, 6426, 8609, 10376).
Quod ideo Lex inscripta fuerit tabulis quae ex lapide (n. 10376).
“Lapis Israelis” quod sit Dominus quoad Divinum Verum, et quoad Divinum Humanum (n. 6426).$

CI n. 535 535. Loqui datum est cum aliquibus in altera vita, qui se removerunt a mundi negotiis ut pie et sancte viverent; et quoque cum aliquibus qui se afflixerunt variis modis, quia crediderunt quod id esset abdicare mundum, ac domare concupiscentias carnis sed plerique ex illis, quia inde contraxerunt vitam tristem, ac se removerunt a vita charitatis, quae vita non potest quam in mundo agi, non possunt consociari angelis, quia vita angelorum est laeta ex beatitudine, et consistit in bonis praestandis, quae sunt opera charitatis: et praeterea illi qui vitam abstractam a mundanis egerunt, flagrant merito, et inde continue cupiunt caelum, et cogitant de gaudio caelesti ut mercede, prorsus non scientes quid gaudium caeleste: et quum inter angelos, et in eorum gaudium mittuntur, quod est absque merito, et consistit in exercitiis et manifestis officiis, ac in beatitudine ex bono quod per illa praestant, mirantur sicut qui vident aliena a fide: et quia non receptibiles sunt illius gaudii, discedunt, et consociantur suis, qui in simili vita fuerunt in mundo. [2] Illi autem, qui in externis sancte vixerunt, continue in templis, et in precibus ibi, et qui afflixerunt animas suas, et simul jugiter cogitaverunt de se, quod prae aliis sic aestimandi et honorandi, et tandem pro sanctis habendi post mortem, illi in altera vita non in caelo sunt, quia talia fecerunt propter se; et quia conspurcaverunt Divina vera amore sui, cui immerserunt illa, quidam ex illis tam insani sunt, ut se cogitent deos esse; quapropter inter tales in inferno sunt. Quidam astuti et dolosi sunt, ac in dolosorum infernis, qui sunt qui talia per artes et astutias fecerunt in externa forma, per quas induxerunt vulgus credere in illis sanctitatem Divinam esse. [3] Tales sunt plures ex sanctis in Pontificia religione cum quibusdam etiam datum est loqui, et tunc vita eorum manifeste descripta est, qualis fuerat in mundo, et qualis postea. Haec dicta sunt ut sciatur, quod vita quae ducit ad caelum non sit vita abstracta a mundo, sed in mundo; et quod vita pietatis absque vita charitatis, quae solum datur in mundo, non ducat ad caelum; sed quod vita charitatis, quae vita est sincere et juste agere in omni functione, in omni negotio, et in omni opere, ex interiori, ita ex caelesti origine; quae origo illi vitae inest cum homo sincere et juste agit quia est secundum leges Divinas. Haec vita non difficilis est; sed vita pietatis abstractae a vita charitatis est difficilis; quae tamen vita tantum abducit a caelo, quantum creditur ducere ad caelum.{1}
@1 Quod vita pietatis absque vita charitatis ad nihil valeat, sed cum hac conducat ad omnia (n. 8252, 8253).
Quod charitas erga proximum sit facere bonum, justum, et rectum in omni opere et in omni functione (n. 8120-8122). Quod charitas erga proximum se extendat ad omnia et singula quae homo cogitat, vult, et facit (n. 8124).
Quod vita charitatis sit vita secundum praecepta Domini (n. 3249).
Quod vivere secundum praecepta Domini, sit amare Dominum (n. 10143, 10153, 10310, 10578, 10648 [? 10645]).
Quod genuina charitas non sit meritoria, quia est ex affectione interiore, et inde jucundo (n. 2340 [? 2343, 2380], 2373 [? 2372], 2400, [3816,] 3887, 6388-6393).
Quod homo talis maneat post mortem, qualis ejus vita charitatis fuit in mundo (n. 8256).
Quod beatitudo caelestis influat a Domino in charitatis vitam (n 2363).
Quod nemo in caelum admittatur per solum cogitare, sed simul per velle et facere bonum (n. 2401, 3459).
Nisi facere bonum sit conjunctum cum velle bonum et cum cogitare bonum, non est salvatio, nec conjunctio hominis interni cum externo (n. 3987).$

CI n. 536 536. DE INFERNO.
[LVI.] QUOD DOMINUS REGAT INFERNA.
Supra, ubi de caelo actum est, ubivis ostensum est quod Dominus sit Deus caeli, (in specie, n. 2-6,) ita quod omne regimen caelorum sit Domini: et quia talis est respectus caeli ad infernum, ac inferni ad caelum, sicut inter duo opposita, quae contra se mutuo agunt, ex quorum actione et reactione resultat aequilibrium, in quo subsistant omnia, quare ut omnia et singula in aequilibrio teneantur, necessum est ut qui regit unum etiam regat alterum nam nisi idem Dominus coerceret insultus ab infernis, et compesceret insanias ibi, periret aequilibrium, et cum aequilibrio totum.

CI n. 537 537. Sed hic primum aliquid de aequilibrio dicetur. Notum est, quod cum duo contra se mutuo agunt, et cum unus tantum reagit ac resistit quantum alter agit et impellit, utrique nulla vis sit, quia similis potentia utrinque est, et quod tunc uterque possit a tertio agi ad lubitum; nam quando nulla vis duobus est ex aequali oppositione, vis tertii agit omne, et tam facile sicut nulla oppositio foret. Tale aequilibrium est inter infernum et caelum; ast non est aequilibrium sicut inter duo qui pugnant corpore, quorum unius vis aequivalet vi alterius sed est aequilibrium spirituale, nempe falsi contra verum, et mali contra bonum; ex inferno continue spirat falsum ex malo, et ex caelo continue verum ex bono. [3] Hoc aequilibrium spirituale est, quod facit ut homo sit in libero cogitandi et volendi: nam quicquid homo cogitat et vult, se refert vel ad malum et inde falsum, vel ad bonum et inde verum; proinde cum in illo aequilibrio est, in libero est vel admittendi aut recipiendi malum et inde falsum ex inferno, vel admittendi aut recipiendi bonum et inde verum ex caelo. In hoc aequilibrio tenetur unusquisque homo ex Domino, quia regit utrumque tam caelum quam infernum. Cur autem homo per aequilibrium in hoc libero tenetur, et non ex Divina potentia ei aufertur malum et falsum, ac infertur bonum et verum, in sequentibus in suo articulo dicetur.

CI n. 538 538. Datum est aliquoties percipere sphaeram falsi ex malo effluentem ex inferno: erat illa sicut perpetuus conatus destruendi omne bonum et verum, conjunctus irae et quasi furori quod non possent imprimis conatus annihilandi et destruendi Divinum Domini, et hoc quia ab Ipso omne bonum et verum. Ex caelo autem percepta est sphaera veri ex bono, per quam refrenatus est furor conatus ascendentis ex inferno unde aequilibrium. Haec sphaera a caelo percepta erat a solo Domino, tametsi apparuit ex angelis in caelo: quod a solo Domino et non ab angelis, erat quia unusquisque angelus in caelo agnoscit quod nihil boni et veri sit a semet, sed quod omne a Domino.

CI n. 539 539. Omnis potentia in spirituali mundo est veri ex bono, et prorsus nulla potentia est falsi ex malo. Quod omnis potentia sit veri ex bono, est quia ipsum Divinum in caelo est Divinum Bonum et Divinum Verum, ac Divino est omnis potentia. Quod prorsus nulla potentia sit falsi ex malo, est quia omnis est veri ex bono, et in falso ex malo est nihil veri ex bono. Inde est quod omnis potentia sit in caelo, ac nulla in inferno unusquisque enim in caelo in veris ex bono est, et unusquisque in inferno in falsis ex malo est: nam non prius aliquis in caelum admittitur quam cum in veris ex bono est nec prius aliquis in infernum dejicitur, quam cum in falsis ex malo est. (Quod ita sit, videatur in articulis, ubi actum est de primo, secundo et tertio Statu hominis post Mortem, n. 491-520: et quod omnis potentia sit veri ex bono, in articulo de Potentia angelorum caeli, n. 228-233.)

CI n. 540 540. Hoc nunc est aequilibrium inter caelum et infernum. Illi qui in mundo spirituum sunt, in illo aequilibrio sunt, nam mundus spirituum est medius inter caelum et infernum; et inde quoque omnes homines in mundo in simili aequilibrio tenentur, nam homines in mundo reguntur a Domino per spiritus qui in mundo spirituum sunt de qua re infra in suo articulo agendum est. Tale aequilibrium non dari potest, nisi Dominus regat utrumque tam caelum quam infernum, ac utrinque moderetur; alioqui falsa ex malo superabundarent, et afficerent simplices bonos qui in ultimis caeli sunt, qui facilius perverti quam ipsi angeli possunt, et sic periret aequilibrium, et cum aequilibrio liberum apud homines.

CI n. 541 541. Infernum similiter in societates distinctum est prout caelum, et quoque in tot societates in quot caelum nam unaquaevis societas in caelo sibi oppositam habet societatem in inferno, et hoc propter aequilibrium. Sed societates in inferno distinctae sunt secundum mala et inde falsa, quia societates in caelo sunt distinctae secundum bona et inde vera. Quod unicuivis bono sit oppositum malum, et unicuivis vero sit oppositum falsum, sciri potest ex eo, quod non sit aliquid absque relatione ad suum oppositum, et quod ex opposito noscatur quale est, et in quo gradu, et quod inde sit omnis perceptio et sensatio. Quare Dominus jugiter providet, ut omnis societas caeli suum oppositum habeat in societate inferni, et quod inter illas aequilibrium sit.

CI n. 542 542. Quia infernum in tot societates distinctum est, in quot caelum, ideo quoque totidem inferna sunt quot societates caeli, nam unaquaevis societas caeli est in minore forma caelum (videatur supra n. 51-58), ita unaquaevis societas inferni est in minore forma infernum. Quia in genere tres caeli sunt, ideo quoque in genere tria inferna sunt; infimum quod oppositum est intimo seu tertio caelo, medium quod oppositum est medio seu secundo caelo, ac superius quod oppositum est ultimo seu primo caelo.

CI n. 543 543. Quomodo autem inferna reguntur a Domino, etiam paucis dicetur. Reguntur inferna in communi per affluxum communem Divini Boni ac Divini Veri ex caelis, per quem communis conatus effluens ex infernis refrenatur et coercetur et quoque per affluxum specialem e quolibet caelo, et ex qualibet societate caeli. Reguntur inferna in particulari per angelos, quibus datur inspicere in inferna, et compescere insanias et turbas ibi quandoque etiam mittuntur illuc angeli, ac praesentes moderantur illas. In genere autem omnes qui in infernis sunt, reguntur per timores; quidam per implantatos et adhuc insitos e mundo; sed quia hi timores non sufficiunt, et quoque paullatim recedunt, reguntur per timores poenarum, per quos imprimis deterrentur a malis faciendis. Poenae ibi sunt multiplices, leniores et graviores secundum mala. Utplurimum praeficiuntur aliis maligniores, qui calliditate et artibus praevalent, et reliquos per poenas et inde terrores in obsequio et servitute tenere possunt: hi praefecti non ultra limites sibi praescriptos transire audent. Sciendum est, quod unicum medium coercendi violentias et furores illorum qui in infernis sunt, sit timor poenae; non datur aliud medium.

CI n. 544 544. Creditum est huc usque in mundo, quod aliquis Diabolus sit qui infernis praeest, et quod is creatus sit lucis angelus, sed postquam rebellis factus est, in infernum cum sua turba dejectus sit. Quod ita creditum fuerit, est quia in Verbo nominatur Diabolus et Satanas, et quoque Lucifer, ac Verbum ibi intellectum est secundum sensum litterae cum tamen per “Diabolum” et “Satanam” ibi intelligitur infernum; per “Diabolum” id infernum quod a tergo est, et ubi pessimi, qui vocantur mali genii; et per “Satanam” id infernum quod anterius est, ubi non tam maligni, et vocantur mali spiritus; et per “Luciferum” intelliguntur illi qui e Babele seu Babylonia sunt, qui sunt qui dominia sua extendunt usque in caelum. Quod non aliquis diabolus sit cui subjecta sunt inferna, patet quoque ex eo, quod omnes qui in infernis sunt, sicut omnes qui in caelis, ex humano genere sint (videatur n. 311-317), et quod ibi myriades myriadum a principio creationis ad hoc tempus sint, et quod quisque ex illis sit talis diabolus qualis in mundo fuerat contra Divinum. (Videatur de his supra, n. 311, 312.)

CI n. 545 545. [LVII.] QUOD DOMINUS NEMINEM IN INFERNUM DEJICIAT, SED QUOD IPSE SPIRITUS SEMET.
Apud quosdam invaluit opinio, quod Deus avertat faciem ab homine, rejiciat illum a Se, et conjiciat in infernum, et quod irascatur contra illum propter malum; et apud quosdam adhuc ultra, quod Deus puniat hominem, et faciat ei malum. In hac opinione confirmant se ex sensu litterae Verbi, ubi similia dicuntur; non scientes, quod sensus spiritualis Verbi, qui explicat sensum litterae, prorsus alius sit et quod inde genuina doctrina ecclesiae, quae ex sensu spirituali Verbi est, aliud doceat; quod nempe Deus nusquam avertat faciem ab homine, et rejiciat illum a Se, quod non conjiciat aliquem in infernum, et irascatur.{1} Hoc etiam quisque, cujus mens in illustratione est, cum legit Verbum, percipit solum ex eo, quia Deus est ipsum Bonum, ipse Amor, et ipsa Misericordia; et quod ipsum Bonum non possit alicui malum facere, ac ipse Amor et ipsa Misericordia non possit rejicere hominem a Se, quia est contra ipsam essentiam misericordiae et amoris, ita contra ipsum Divinum. Quapropter illi qui ex mente illustrata cogitant, dum legunt Verbum, clare percipiunt, quod Deus nusquam Se avertat ab homine, et quia Se non avertit ab illo, quod ex bono, amore et misericordia cum illo agat, hoc est, quod bonum ejus velit, quod amet illum, et quod misereatur ejus. Inde etiam vident, quod sensus litterae Verbi, in quo talia dicuntur, sensum spiritualem in se recondat secundum quem explicanda sunt illa, quae in sensu litterae accommodate ad captum hominis, et secundum ejus primas et communes ideas, dicta sunt.
@1 Quod ira et excandescentia in Verbo tribuatur Domino, sed quod sit apud hominem, et quod ita dicatur quia ita apparet coram homine, cum punitur et damnatur (n. 798 [? 5798], 6997, 8284, 8483, 8875, 9306, 10431).
Quod etiam malum tribuatur Domino, cum tamen a Domino nihil nisi quam bonum (n. 2447, 6073 [? 6071], 6992 [? 6991], 6997, 7533, 7632, 7677 [? 7679], 7926, 8227, 8228, 8632, 9306). Cur ita in Verbo dicitur (n. 6073 [? 6071], 6992 [? 6991], 6997, 7643, 7632, 7679, 7710, 7926, 8282, 9009 [? 9010], 9128). Quod Dominus sit pura Misericordia et Clementia (n. 6997, 8875).$

CI n. 546 546. Qui in illustratione sunt, ulterius vident, quod bonum et malum sint duo opposita, et quod ita opposita sint sicut caelum et infernum, et quod omne bonum sit e caelo, et omne malum ab inferno; et quia Divinum Domini facit caelum (n. 7-I2), quod a Domino non nisi quam bonum influat apud hominem, et quod ab inferno non nisi quam malum; et quod sic Dominus hominem continue abducat a malo, et ducat ad bonum, et quod infernum hominem continue inducat in malum. Nisi homo inter utrumque esset, non foret ei aliqua cogitatio, nec aliqua voluntas, minus ei aliquod liberum, et aliqua electio; omnia enim haec sunt homini ex aequilibrio inter bonum et malum: quapropter si Dominus averteret Se, et homo soli malo relictus foret, non amplius homo esset. Ex his patet, quod Dominus cum bono influat apud hominem, aeque apud malum ac apud bonum sed cum differentia, quod hominem malum continue abducat a malo, et quod hominem bonum continue ducat ad bonum; et quod causa talis differentiae sit apud hominem, quia est recipiens.

CI n. 547 547. Ex his constare potest, quod homo malum faciat ex inferno, et quod bonum faciat ex Domino: sed quia homo credit quod quicquid facit ex se faciat, quod ideo malum, quod facit, ei adhaereat sicut suum; inde est, quod homo sit in causa sui mali, ac nullatenus Dominus. Malum apud hominem est infernum apud eum; nam sive dicas malum sive infernum, idem est. Nunc quia homo est in causa sui mali, ideo etiam ille semet inducit in infernum, et non Dominus et tantum abest quod Dominus inducat hominem in infernum, ut liberet hominem ab inferno, quantum homo non vult et amat in suo malo esse. Omne voluntatis et amoris hominis manet apud illum post mortem (n. 470-484); qui malum vult et amat in mundo, is idem malum vult et amat in altera vita, ab eo tunc non amplius se abduci patitur: inde est, quod homo qui in malo est, alligatus sit inferno, et quoque actualiter quoad spiritum suum ibi sit, ac post mortem nihil plus cupiat, quam ibi esse ubi suum malum: quapropter homo post mortem semetipsum conjicit in infernum, et non Dominus.

CI n. 548 548. Quomodo hoc fit, etiam dicetur. Quando homo alteram vitam intrat, primum excipitur ab angelis, qui ei omnia officia praestant et quoque cum illo loquuntur de Domino, de caelo, de vita angelica, atque instruunt illum in veris et bonis: at si homo, tunc spiritus, talis est, ut similia in mundo quidem noverit, sed corde negaverit, aut spreverit, tunc post aliquam collocutionem ab illis cupit, et quoque discessum quaerit; quod cum appercipiunt angeli, relinquunt illum. Is post aliqua consortia cum aliis, tandem associatur illis qui in simili malo secum sunt (videatur supra, n. 445-452): quod cum fit, avertit se a Domino, ac vertit faciem ad infernum, cui conjunctus fuerat in mundo, ubi illi qui in simili amore mali sunt. Ex his patet, quod Dominus adducat omnem spiritum ad Se per angelos, et quoque per influxum e caelo; sed quod spiritus qui in malo sunt, prorsus renitantur, et quasi divellant se a Domino, et trahantur a suo malo sicut a fune, ita ab inferno; et quia trahuntur, et ex amore mali volunt sequi, constat quod se ex libero in infernum conjiciant. Quod ita sit, non credi potest in mundo, ex idea inferni immo nec apparet in altera vita, aliter coram oculis illorum qui extra infernum sunt, non autem apud illos qui se illuc conjiciunt: intrant enim sua sponte et illi qui ex ardente amore mali intrant, apparent sicut conjiciantur supinati capite deorsum et pedibus sursum. Ex hac apparentia est, quod videatur sicut ex vi Divina in infernum dejiciantur. (De hac re videantur plura infra, n. 574.) Ex his nunc videri potest, quod Dominus non aliquem in infernum dejiciat, sed quisque semet non modo cum in mundo vivit, sed etiam post mortem cum inter spiritus venit.

CI n. 549 549. Quod Dominus non possit ex Divina sua Essentia, quae est Bonum, Amor, et Misericordia, agere similiter cum omni homine, est causa, quia mala et inde falsa obstant, ac Divinum Ipsius influxum non modo hebetant sed etiam rejiciunt. Sunt mala et inde falsa sicut nigrae nubes, quae se inter solem et oculum hominis interponunt, et auferunt lucis apricum et serenum, permanente usque sole in continuo conatu dissipandi obstantes nubes; nam a tergo est et operatur, et quoque aliquid umbrosae lucis in oculum hominis per varios transitus circumcirca interea immittit. In mundo spirituali simile est: Sol ibi est Dominus ac Divinus Amor (n. 116-140) lux ibi est Divinum Verum (n. 126-140); nubes nigrae ibi sunt falsa ex malo; oculus ibi est intellectus. Quantum aliquis ibi in falsis ex malo est, tantum est circum illum talis nubes, nigra et condensata secundum gradum mali. Ex qua comparatione videri potest, quod praesentia Domini perpetua sit apud unumquemvis, sed quod diversimode recipiatur.

CI n. 550 550. Spiritus mali in mundo spirituum valde puniuntur, ut per poenas deterreantur a malis faciendis. Hoc quoque apparet sicut a Domino. At usque nihil poenae ibi est a Domino, sed ab ipso malo; nam malum cum sua poena ita conjunctum est ut separari nequeant: infernalis enim turba nihil plus cupit et amat quam malum agere, imprimis poenas infligere et cruciare, et quoque malum faciunt et poenas infligunt cuivis qui non tutatur a Domino; quapropter cum malum fit ex malo corde, tunc quia id a se rejicit omnem tutelam a Domino, irruunt in illum, qui tale malum facit, infernales spiritus, et puniunt. Hoc illustrari aliquatenus potest ex malis et eorum poenis in mundo, ubi etiam conjuncta sunt. Leges enim ibi praescribunt poenam cuivis malo; quapropter qui in malum etiam in poenam mali ruit. Differentia solum est, quod malum in mundo possit abscondi, non autem in altera vita. Ex his constare potest, quod Dominus nulli malum faciat; et quod hoc quoque simile sit sicut in mundo, quod non rex, nec judex, nec lex sint in causa quod puniatur reus, quia non sunt in causa mali apud malefactorem.

CI n. 551 551. [LVIII.] QUOD OMNES QUI IN INFERNIS SUNT, IN MALIS ET INDE FALSIS EX AMORIBUS SUI ET MUNDI SINT.
Omnes qui in infernis sunt, in malis et inde falsis sunt, ac nullus ibi qui in malis et simul in veris. Plerique mali in mundo sciunt vera spiritualia, quae sunt vera ecclesiae, didicerunt enim illa ab infantia, et dein ex praedicatione et ex lectione Verbi, ac postea locuti sunt ex illis; quidam etiam induxerunt alios credere quod Christiani corde essent, quia sciverunt ex veris cum simulata affectione loqui, et quoque sincere agere sicut ex spirituali fide: sed ii ex illis qui in se cogitaverunt contra illa, et abstinuerunt a malis faciendis secundum cogitata sua solum modo propter leges civiles, et propter famam, honores, et lucra, omnes corde mali sunt, et modo quoad corpus et non quoad spiritum in veris et bonis sunt; quapropter cum in altera vita eis auferuntur externa, ac revelantur interna, quae spiritus illorum fuerunt, sunt prorsus in malis et falsis, et non in aliquibus veris et bonis; et patet, quod vera et bona modo resederint in memoria eorum, non aliter ac scientifica, et quod inde deprompserint illa, cum locuti sunt, et simulaverunt bona sicut ex spirituali amore et fide. Cum tales immittuntur in sua interna, consequenter in sua mala, tunc non amplius loqui possunt vera, sed modo falsa, quoniam loquuntur ex malis, nam loqui ex malis vera est impossibile, quoniam tunc spiritus non est nisi quam suum malum, et falsum procedit ex malo. Unusquisque spiritus malus in hunc statum redigitur, antequam conjicitur in infernum (videatur supra, n. 499-512); hoc dicitur vastari quoad vera et bona;{1} et vastatio non est nisi quam immissio in interna, ita in proprium spiritus, seu in ipsum spiritum. (De his quoque videatur supra, n. 425.)
@1 Quod mali, antequam dejiciuntur in infernum devastentur quoad vera et bona, et quod illis ademptis ferantur ex se in infernum (n. 6977, 7039, 7795, 8210, 8232, 9330).
Quod Dominus non devastet illos, sed quod illi se ipsos (n. 7642 [? 7643], 7926).
Quod omne malum in se habeat falsum, quapropter qui in malo sunt, etiam in falso sunt, tametsi quidam id nesciunt (n. 7577, 8094).
Quod qui in malo sunt, non possint nisi quam falsum, dum ex se, cogitare (n. 7437).
Quod omnes, qui in inferno sunt, loquantur falsa ex malo (n. 1695, 7351, 7352, 7357, 7357, 7698 [? 7689]).$

CI n. 552 552. Cum talis est homo post mortem, tunc non amplius est homo spiritus, qualis est in primo suo statu (de quo supra, n. 491-498), sed est vere spiritus; nam vere spiritus est in facie et corpore correspondente suis internis, quae sunt animi ejus, ita in forma externa quae est typus seu effigies ejus internorum. Talis est spiritus post exactum primum et secundum statum, de quibus supra: quare tunc, cum spectatur oculis, statim cognoscitur, qualis est, non modo ex facie sed etiam ex corpore, ac praeterea ex loquela et ex gestibus et quia tunc in se est, non potest alibi esse, quam ubi similes. [2] Est enim communicatio affectionum et inde cogitationum omnimoda in mundo spirituali; quapropter spiritus fertur ad similes sui, quasi ex se, quia ex sua affectione et ejus jucundo; immo etiam se illuc convertit; nam sic spirat suam vitam, seu trahit libere suam animam, non autem cum convertit se alio. Sciendum est, quod communicatio cum aliis in mundo spirituali fiat secundum conversionem faciei, et quod ante faciem cujusvis sint jugiter illi, qui in simili secum amore sunt, et hoc in omni conversione corporis (videatur supra, n. 151). Inde est, quod omnes spiritus infernales se convertant retro a Domino ad caliginosum et tenebrosum, quae ibi sunt loco solis et loco lunae mundi, sed quod omnes angeli caeli se convertant ad Dominum ut Solem caeli ac ut Lunam caeli (videatur supra, n. 123, 143, 144, 151). Ex his nunc constare potest, quod omnes, qui in infernis sunt, in malis et inde falsis sint et quoque quod conversi sint ad suos amores.

CI n. 553 553. Omnes spiritus in infernis, inspecti in aliqua luce caeli, apparent in forma sui mali est enim quisque effigies sui mali, nam apud unumquemvis interiora et exteriora unum agunt, ac interiora se sistunt videnda in exterioribus, quae sunt facies, corpus, loquela, et gustus; ita ad conspectum agniti sunt quales sunt. In genere sunt formae contemptus aliorum, minarum contra illos qui se non venerantur: sunt formae odiorum varii generis sunt formae vindictarum etiam varii generis; saevitiae et crudelitates ex interioribus per illas transparent: at cum alii illos laudant, venerantur, et colunt, contrahitur facies eorum, et apparet sicut laetum ex jucundo. [2] Omnes formae illae, quales apparent, non paucis describi potest, non enim una est similis alteri; modo inter illos, qui in simili malo sunt, et inde in simili societate infernali, est similitudo communis, ex qua sicut ex plano derivationis apparent facies singulorum ibi in quadam similitudine. In genere sunt facies eorum dirae, et expertes vitae sicut cadaverum: quorundam sunt nigrae; quorundam instar facularum igneae; quorundam ex pustulis, varicis et ulceribus enormes; apud plures non apparent facies, sed loco illius hirsutum quid, aut osseum; apud quosdam modo exstant dentes; corpora eorum etiam monstrosa sunt; et loquela eorum sicut ex ira, aut ex odio, aut ex vindicta, nam quisque loquitur ex suo falso, et sonat ex suo malo: verbo, sunt omnes sui inferni imagines. [3] Ipsum infernum in communi in qua forma est, non datum est videre; dictum modo est, quod sicut universum caelum in uno complexu referat unum Hominem (n. 59-67), ita universum infernum in uno complexu referat unum diabolum, et quoque quod sisti possit in unius diaboli effigie (videatur supra, n. 544). Sed in quali forma sunt inferna in specie, seu infernales societates, saepius videre datum est, nam ad aperturas illorum, quae vocantur portae inferni, utplurimum apparet monstrum, quod in communi repraesentat formam illorum qui ibi sunt: saevitiae eorum, qui ibi sunt, etiam simul tunc repraesentantur per dira et atrocia, quae memorare supersedetur. [4] At sciendum est, quod spiritus infernales appareant tales in luce caeli, sed inter se sicut homines; hoc ex misericordia Domini, ne inter se etiam foeditates sint, sicut apparent coram angelis: sed apparentia illa est fallacia, nam utprimum aliquid luci se caelo immittitur, humanae illorum formae vertuntur in monstrosas, quales in se sunt, de quibus supra; nam in luce caeli apparet omne sicut in se est. Inde quoque est, quod lucem caeli fugiant, et in suum lumen se dejiciant, quod lumen est sicut lumen ex ignitis carbonibus, et alicubi sicut ex sulphure ardente sed etiam hoc lumen vertitur in meram caliginem, cum illuc e caelo aliquid lucis influit. Inde est, quod inferna dicantur in caligine et tenebris esse et quod “caligo et tenebrae” significent falsa ex malo, qualia sunt in inferno.

CI n. 554 554. Ex inspectis illis formis monstrosis spirituum in infernis, (quae, ut dictum est, omnes sunt formae contemptus aliorum, ac minarum contra illos qui se non honorant et venerantur; tum formae odiorum et vindictarum contra illos qui sibi non favent,) patuit, quod omnes in genere essent formae amoris sui et amoris mundi; et quod mala, quorum speciales formae sunt, ex illis binis amoribus suas origines ducant. Dictum quoque mihi est e caelo, et quoque per multam experientiam testatum factum est, quod bini illi amores, nempe amor sui et amor mundi, regnent in infernis, et quoque faciant inferna; ac quod amor in Dominum et amor erga proximum regnent in caelis, et quoque faciant caelos tum quod illi bini amores, qui sunt amores inferni, ac illi bini amores, qui sunt amores caeli, sint sibi e diametro oppositi.

CI n. 555 555. Primum miratus sum, unde hoc, quod amor sui et amor mundi tam diabolici sint, et quod ii qui in illis sunt, talia monstra ad aspectum sint; quoniam in mundo parum reflectitur super amorem sui, sed super elationem animi in externis, quae superbia vocatur, quae quia apparet ad visum, solum amor sui esse creditur et praeterea amor sui, qui non se ita effert, in mundo creditur esse ignis vitae, ex quo homo excitatur ad ambiendas functiones, et ad praestandum usus, in quibus nisi homo honorem et gloriam videat, animus ejus torpescit. Dicunt, “Quis aliquid dignum, utile, et memorabile fecit, nisi ut ab aliis, aut in aliorum animis, celebretur et honoretur? et unde hoc nisi ex igne amoris pro gloria et honore, consequenter pro se?” Inde est, quod non sciatur in mundo, quod amor sui in se spectatus sit amor qui regnat in inferno, et faciat infernum apud hominem. Quia ita se res habet, velim primum describere, quid amor sui, et dein quod ab illo amore omnia mala et inde falsa scaturiant.

CI n. 556 556. Amor sui est sibi soli bene velle, et non aliis nisi propter se, ne quidem ecclesiae, patriae, aut alicui societati humanae; ut et illis benefacere solum propter sui famam, honorem et gloriam quae nisi videat in usibus quos illis praestat, dicit corde suo, Quid refert? cur hoc? et quid inde mihi?” et sic omittit. Unde patet, quod qui in amore sui est, non amet ecclesiam, nec patriam, nec societatem, nec aliquem usum, sed se solum. jucundum ejus est modo jucundum amoris sui et quia jucundum, quod provenit ex amore, facit vitam hominis, ideo ejus vita est vita sui ac vita sui est vita ex proprio hominis, et proprium hominis in se spectatum non est nisi quam malum. Qui amat se, is etiam amat suos, qui sunt in specie liberi et nepotes ejus, et in genere omnes qui unum cum illo faciunt, quos suos vocat: hos et illos amare est quoque se amare, nam illos spectat quasi in se, et se in illis. Inter illos, quos suos vocat, sunt quoque omnes qui eum laudant, honorant, et colunt.

CI n. 557 557. Ex comparatione cum amore caelesti constare potest qualis est amor sui. Amor caelestis est amare usus propter usus, seu bona propter bona, quae homo praestat ecclesiae, patriae, societati humanae et concivi; hoc enim est amare Deum et amare proximum, quia omnes usus et omnia bona sunt a Deo, et quoque sunt proximus qui amandus. At qui amat illa propter se, is non amat illa aliter quam famulitia, quia serviunt sibi: inde sequitur, quod qui in amore sui est, velit ut ecclesia, patria. societates humanae, et concives serviant sibi, et non is illis; ponit se supra illos, et illos infra se. Inde est, quod quantum aliquis in amore sui est, tantum removeat se a caelo, quia ab amore caelesti.

CI n. 558 558. [primo] Porro, quantum aliquis in amore caelesti est, qui est amare usus et bona, et affici jucundo cordis cum illa praestat propter ecclesiam, patriam, societatem humanam et concivem, tantum ducatur a Domino, quia ille amor est in quo Ipse, et qui ab Ipso: at quantum aliquis in amore sui est, qui amor est usus et bona praestare propter se, tantum ducitur a semet; et quantum aliquis ducitur a semet, tantum non ducitur a Domino: inde quoque sequitur, quod quantum quis se amat, tantum se removeat a Divino, ita quoque a caelo. Duci a semet, est a proprio suo; ac proprium hominis non est nisi quam malum est enim ejus malum hereditarium, quod est se amare prae Deo, ac mundum prae caelo{1} Homo toties immittitur in suum proprium, ita in sua mala hereditaria, quoties se spectat in bonis quae facit, nam spectat a bonis ad se, et non a se ad bona quare in bonis sistit imaginem sui, et non aliquam imaginem Divini. Quod ita sit, etiam per experientiam confirmatus sum. Sunt mali spiritus, quorum habitationes sunt in plaga media inter septentrionem et occidentem sub caelis, qui callent artem immittendi probos spiritus in proprium illorum, et sic in mala varii generis; quod faciunt per id, quod immittant illos in cogitationes de se, vel aperte per laudes et honores, vel clam per determinationes affectionum illorum ad se: et quantum hoc efficiunt, tantum avertunt facies proborum spirituum a caelo; et tantum quoque intellectum eorum obscurant, et evocant mala ex proprio illorum.
@1 Quod hominis proprium, quod trahit haereditario a parentibus, non sit nisi quam densum malum (n. 210, 215, 731, 876, 987, 1047, 2307, 2318 [? 2308], 3518, 3701, 3812, 8480, 8550, 10283, 10284, 10286, 10731 [, 10732]).
Quod hominis proprium sit amare se prae Deo, et mundum prae caelo, et nihili facere proximum respective ad se, nisi modo propter se, ita semet, sic quod sit amor sui et mundi (n. 694, 731, 4317, 5660).
Quod ex amore sui et mundi, dum praedominantur, omnia mala (n. 1307, 1308, 1321, 1594, 1691, 3413, 7255, 7376, 7480 [? 7488], 7488 [? 7489, 7490], 8318, 9335, 9348, 10038, 10742). Quae sunt contemptus aliorum, inimicitia, odium, vindicta, saevitia, dolus (n. 6667, 7372 [? 7370], 7374, 9348, 10038, 10742).
Et quod ex his malis omne falsum scaturiat (n. 1047, 10283, 10284, 10286).$

558b. [secundo] Quod amor sui sit oppositus amori erga proximum, videri potest ex origine et essentia utriusque. Amor proximi apud {1}illum, qui in amore sui est, inchoat a se; dicit enim quod quisque sibi sit proximus, et ab illo sicut a centro procedit ad omnes qui secum unum faciunt, cum diminutione secundum gradus conjunctionis per amorem secum et qui extra illam consociationem sunt, reputantur pro nihilo, et qui contra illos et illorum mala, pro hostibus, qualescunque sint, sive sapientes, sive probi, sinceri aut justi. At amor spiritualis erga proximum inchoat a Domino, et ab Ipso ut a centro procedit ad omnes qui Ipsi conjuncti sunt per amorem et fidem, ac procedit secundum quale amoris et fidei apud illos. {2} Inde patet, quod amor proximi inchoans ab homine sit oppositus amori erga proximum qui inchoat a Domino et quod ille procedat a malo, quia a proprio hominis at hic a bono, quia a Domino, quia est ipsum Bonum. Patet etiam, quod amor proximi, qui ab homine et ejus proprio procedit, sit corporeus at amor erga proximum qui a Domino procedit, sit caelestis. Verbo, amor sui facit apud hominem, in quo est, caput; et amor caelestis facit apud illum pedes, cui insistit, et si non servit sibi, quem pedibus proculcat. Inde est, quod qui in infernum dejiciuntur, appareant dejici supinati capite deorsum ad infernum, et pedibus sursum ad caelum (videatur supra, n. 548).
@1 illum pro “illos”$
@2 Qui non sciunt quid sit amare proximum, putant quod unusquisque homo sit proximus, et quod benefaciendum sit cuivis qui opus indiget (n. 6704).
Et quoque credunt, quod quisque sibi sit proximus, et sic quod amor erga proximum incipiat a se (n. 6933).
Qui se supra omnia amant, ita illi apud quos amor sui regnat, etiam amorem erga proximum a se incipiunt (n. 8120[? 6710, 6711]).
Sed quomodo quisque sibi proximus est, explicatur (n. 6933-6938).
At qui Christiani sunt, et Deum supra omnia amant, amorem erga proximum incipient a Domino, quia ille supra omnia amandus est (n. 6706, 6711, 6819, 6824).
Quod discrimina proximi totidem sint, quot discrimina boni a Domino, et quod faciendum sit bonum cum discrimine erga
quemcunque secundum quale status ejus, et quod hoc sit prudentiae Christianae (n. 6707, 6709, 6710[? 6711], 6818).
Quod discrimina illa innumera sint; et quod ideo antiqui, qui noverunt quid proximus, redegerint exercitia charitatis in classes, et insigniverint illas suis nominibus; et quod inde sciverint in quo respectu unus et alter esset proximus. et quomodo benefaciendum cuivis prudenter (n. 2417, 6629[? 6628], 6705, 7259-7262).
Quod doctrina in Antiquis Ecclesiis fuerit doctrina charitatis erga proximum, et quod inde illis sapientia (n. 2417, 2385, 3419, 3420, 4844, 6628[? 6629]).$

CI n. 559 559. Amor sui etiam talis est, ut quantum illi laxantur frena, hoc est, removentur vincula externa, quae sunt timores pro lege et ejus poenis, proque jactura famae, honoris, lucri, functionis et vitae, tantum ruat, usque tandem ut non modo imperare velit super universum terrarum orbem, sed etiam super totum caelum, ac super ipsum Divinum, nusquam est ei aliquis terminus seu finis hoc latet reconditum in unoquovis qui in amore sui est, tametsi non patet coram mundo, ubi eum dicta vincula retinent. Quod ita sit, nemo non videt apud potentes et reges, quibus non talia frena et vincula sunt, qui ruunt, et subjugant provincias et regna, quantum illis succedit, et adspirant ad potentiam et gloriam ultra limites. Quod ita sit, adhuc manifestius patet ab hodierna Babylonia, quae dominatum extendit in caelum, et omnem potentiam Divinum Domini in se transtulit, et continue cupit ultra. Quod tales sint prorsus contra Divinum et contra caelum, et pro inferno, cum post mortem in alteram vitam veniunt, videatur in opusculo De Ultimo Judicio et de Babylonia destructa.

CI n. 560 560. Siste tibi aliquam societatem ex talibus, quorum omnes se solum amant, et non alios nisi quantum secum unum faciunt, et videbis quod amor illorum non alius sit quam sicut amor praedonum inter se; qui quantum conjunctim agunt, se osculantur et amicos vocant; at quantum non conjunctim agunt, et quantum dominatum eorum rejiciunt, irruunt et trucidant. Si explorantur interiora, seu animi eorum, apparebit quod pleni sint hostili odio, unus contra alterum, et quod ad omne justum et sincerum corde rideant, et quoque ad Divinum, quod sicut nihili rejiciunt. Hoc constare adhuc melius potest ex societatibus eorum in infernis, de quibus infra.

CI n. 561 561. Interiora, quae sunt cogitationum et affectionum eorum qui se supra omnia amant, versa sunt ad se et ad mundum, ita aversa a Domino et a caelo. Inde est, quod obsessa sint omnis generis malis, et quod Divinum non influere possit; quae illico ut influit, immergitur cogitationibus de se, et conspurcatur, et quoque infunditur malis quae sunt ex proprio illorum. Inde est, quod omnes illi in altera vita retro a Domino spectent, et ad caliginosum quod ibi loco solis mundi est, et quod e diametro oppositum est Soli caeli qui est Dominus (videatur supra, n. 123). “Caligo” etiam significat malum, et “sol mundi” amorem sui. {1}
@1 Quod “sol mundi” significet amorem sui (n. 2441).
In quo sensu, per “adorare solem” significatur adorare illa quae contraria sunt amori caelesti, et Domino (n. 2441, 10584). “Incalescens sol” quod sit crescens concupiscentia mali (n. 8487).$

CI n. 562 562. Mala quae illis sunt qui in amore sui, sunt in genere, contemptus aliorum, invidia, inimicitia contra. omnes qui sibi non favent, hostilitas inde, odia varii generis, vindictae, astus, doli, immisericordia, ac crudelitas; et quoad religiosa, est non modo contemptus Divini, ac Divinorum quae sunt vera et bona ecclesiae, sed etiam ira contra illa; quae quoque vertitur in odium cum homo fit spiritus; ac tunc non modo non sustinet audire illa, sed etiam flagrat odio contra omnes qui Divinum agnoscunt et colunt. Locutus sum cum quodam qui in mundo potens fuerat, et semet in superiori gradu amaverat; is solum cum audivit nominari Divinum, ac imprimis cum audivit nominari Dominum, tanto percitus est odio ex ira, ut flagraret necem ejus. Is quoque, cum remittebantur frena ejus amori, cupivit ipse Diabolus esse, ut ex amore sui continue posset infestare caelum. Hoc etiam cupiunt plures, qui ex Pontificia religione sunt, quum in altera vita appercipiunt quod Domino omnis potestas sit, ac nulla illis.

CI n. 563 563. Apparebant aliqui spiritus mihi in occidentali plaga versus meridionalem, qui dicebant se in magna dignitate constitutos fuisse in mundo, et quod mererentur praeferri aliis ac illis imperare. Illi explorati ab angelis quales intus essent; et comperti quod in muniis suis in mundo non spectaverint ad usus, sed ad semet, et sic quod se usibus praetulerint; verum quia ambiebant et impense flagitabant praefici aliis, etiam datum est interesse illis qui consultabant de rebus dignioris negotii; sed perceptum est, quod nihil ad negotia, de quibus agebatur, possent attendere, et non videre res intus in se, et quod locuti sint non ex usu rei, sed ex proprio, et quoque quod vellent agere ex beneplacito secundum favorem; quapropter ex functione illa emissi sunt, ac relicti ut alibi sibi munia quaererent. Pergebant itaque ulterius in plagam occidentalem, ubi hic et ibi recepti sunt, sed ubivis illis dictum est, quod non cogitent nisi quam de se, et non de aliqua re nisi ex se; ita quod stupidi essent, et modo sicut sensuales corporei spiritus: quapropter relegati ubicunque venerunt. Post aliquod tempus visi sunt, quod ad incitas redacti sint, et quaererent stipem. Inde quoque patuit, quod qui in amore sui sunt, utcunque ex igne sui amoris sicut sapienter videantur loqui in mundo, usque id sit solum ex memoria et non ex aliqua luce rationali; quare in altera vita, cum res memoriae naturalis non reproduci amplius permittitur, sunt aliis stupidiores, et hoc ex causa, quia separati a Divino.

CI n. 564 564. Sunt duo dominii genera; unum est amoris erga proximum, et alterum est amoris sui. Haec duo dominia sunt sibi in sua essentia prorsus opposita. Qui dominatur ex amore erga proximum, is vult omnibus bonum, et nihil plus amat quam usus, ita servire aliis (per servire aliis intelligitur aliis bonum velle et usus praestare, sive sit ecclesiae, sive patriae, sive societati, sive concivi:) hoc ejus amor est, et hoc jucundum cordis ejus. Is quoque quantum evehitur ad dignitates supra alios, tantum laetatur; verum non propter dignitates, sed propter usus, quos tunc in pluri copia et majori gradu praestare potest. Tale dominium est in caelis. At, qui dominatur ex amore sui, is vult nulli bonum, sed sibi soli: usus, quos praestat, sunt propter sui honorem et gloriam, qui ei sunt soli usus servire aliis est ei propter finem ut serviatur, honoretur, ac dominetur: ambit dignitates non propter bona quae praestanda patriae et ecclesiae, sed ut in eminentia et gloria sit, et inde in sui cordis jucundo. Amor dominii manet etiam unumquemvis post vitam in mundo; sed qui dominati sunt ex amore erga proximum, illis concreditur etiam dominatio in caelis, verum tunc illi non dominantur, sed usus quos amant; et cum usus, dominatur Dominus. At qui in mundo dominati sunt ex amore sui, illi post vitam in mundo sunt in inferno, et ibi vilia mancipia. Vidi potentes, qui in mundo ex amore sui dominati sunt, rejectos inter vilissimos, et quosdam inter illos qui in latrinis ibi.

CI n. 565 565. Quod autem amorem mundi attinet, is amor non in tali gradu est oppositus amori caelesti, quoniam non tanta mala in illo recondita sunt. Amor mundi est velle aliorum opes ad se derivare quacunque arte, ac in divitiis cor ponere, ac pati ut mundus retrahat et abducat illum ab amore spirituali, qui est amor erga proximum, ita a caelo et a Divino. Sed amor hic est multiplex. Est amor opum ut evehantur ad honores, quos solum amant; est amor honorum et dignitatum ut lucrentur opes est amor opum propter varios usus quibus delectantur in mundo: est amor opum propter solas opes; talis amor est avaris: et sic porro. Finis propter quem opes, vocatur usus; ac finis est, seu usus, a quo amor suum quale habet; nam talis est amor, qualis est finis propter quem, reliqua enim ei serviunt ut media.

CI n. 566 566. [LIX.] QUID IGNIS INFERNALIS, ET QUID STRIDOR DENTIUM.
Quid ignis aeternus, ac stridor dentium, qui in Verbo dicuntur de illis qui in inferno sunt, vix ulli adhuc notum est; ex causa, quia de illis quae in Verbo sunt, materialiter cogitaverunt, non scientes ejus sensum spiritualem: quapropter per ignem” intellexerunt quidam ignem materialem, quidam in genere cruciatum, quidam conscientiae morsum, quidam modo ita dictum ad incutiendum terrorem pro malis: ac per stridorem dentium” intellexerunt quidam talem stridorem, quidam modo horrorem, qualis est cum talis collisio dentium auditur. Sed qui spiritualem sensum Verbi novit, is scire potest quid “ignis aeternus,” et quid “stridor dentium;” nam cuivis voci, et cuivis vocum sensui in Verbo, spiritualis sensus inest, quoniam Verbum in suo sinu est spirituale, ac spirituale coram homine non potest aliter quam naturaliter exprimi, quia homo in naturali mundo est, et ex illis, quae ibi, cogitat. Quid itaque “ignis aeternus,” et “stridor dentium,” in quos homines mali quoad suos spiritus post mortem veniunt, seu quos eorum spiritus, qui tunc in spirituali mundo sunt, patiuntur, in nunc sequentibus dicetur.

CI n. 567 567. Sunt binae origines caloris,–una ex Sole caeli, qui est Dominus, et altera ex sole mundi. Calor qui ex Sole caeli seu Domino, est calor spiritualis, qui in sua essentia est amor (videatur supra, n. 126-140); calor vero ex sole mundi, est calor naturalis, qui in sua essentia non est amor, sed inservit calori spirituali seu amori pro receptaculo. Quod amor in sua essentia sit calor, constare potest ex incalescentia animi et inde corporis ex amore, et secundum ejus gradum et ejus quale, et hoc apud hominem aeque hieme ac aestate; tum quoque ex incalescentia sanguinis. Quod calor naturalis, qui ex sole mundi existit, inserviat calori spirituali pro receptaculo, constat ex calore corporis qui ex calore ejus spiritus exsuscitatur, et ei succenturiat; imprimis ex calore verno et aestivo apud omnus generis animalia, quae tunc in amores suos quot annis redeunt: non quod calor ille id faciat, sed quia ille disponit corpora eorum ad recipiendum calorem qui e mundo spirituali etiam apud illos influit; nam mundus spiritualis influit in naturalem, sicut causa in effectum. Qui credit quod calor naturalis producat amores illorum, multum fallitur; nam influxus est mundi spiritualis in mundum naturalem, et non mundi naturalis in spiritualem; et omnis amor, quia est ipsius vitae, est spiritualis: tum qui credit quod aliquid existat in mundo naturali absque influxu mundi spiritualis, etiam fallitur; nam naturale non existit et subsistit nisi quam ex spirituali: et quoque subjecta regni vegetabilis ex influxu inde ducunt suas germinationes; calor naturalis, qui est tempore veris et aestatis, disponit modo semina in naturales suas formas, expandendo et aperiendo, ut influxus e spirituali mundo ibi agat causam. Haec allata sunt, ut sciatur quod bini calores sint, nempe spiritualis et naturalis; et quod calor spiritualis sit ex Sole caeli, et calor naturalis ex sole mundi, ac quod influxus et dein cooperatio sistant effectus, qui apparent coram oculis in mundo. {1}
@1 Quod influxus sit mundi spiritualis in mundum naturalem (n. 6053-6058, 6189-6215, 6307-6327, 6466-6495, 6598-6626).
Quod etiam influxus sit in vitas animalium (n. 5850). Et quoque in subjecta regni vegetabilis (n. 3648).
Quod influxus ille sit continuus conatus agendi secundum Divinum ordinem (n. 6211, fin.).$

CI n. 568 568. Calor spiritualis apud hominem est calor vitae ejus; quia, ut supra dictum est, in sua essentia est amor; hic calor est qui intelligitur per “ignem” in Verbo; amor in Dominum et amor erga proximum per “ignem caelestem;” ac amor sui et amor mundi per “ignem infernalem.”

CI n. 569 569. Ignis seu amor infernalis ex simili origine existit, ex qua ignis seu amor caelestis, nempe ex Sole caeli seu Domino; sed fit infernalis ab illis qui recipiunt: nam omnis influxus e spirituali mundo variatur secundum receptionem, seu secundum formas in quas influit; non aliter ac sicut calor et lux e sole mundi: calor inde influens in arboreta et floreta producit vegetationem, et quoque educit odores gratos et suaves; at idem calor, influens in excrementitia et cadaverosa producit putredines, ac educit nidores graveolentes et putores: pariter lux ex eodem sole in uno subjecto producit colores pulchros et amoenos; in altero impulchros et inamoenos. Similiter calor et lux ex Sole caeli, qui est amor: cum calor seu amor inde influit in bona, ut apud homines et spiritus bonos ac apud angelos, fructificat illorum bona; at cum apud malos, contrarium effectum edit; mala enim vel suffocant illum vel pervertunt illum: pariter lux caeli, dum influit in vera boni, dat intelligentiam et sapientiam; cum autem influit in falsa mali, vertitur ibi in insanias et varii generis phantasias. Ita ubivis secundum receptionem.

CI n. 570 570. Ignis infernalis, quia est amor sui et mundi, ita est omnis cupiditas quae illorum amorum, quoniam cupiditas est amor in suo continuo, nam quod homo amat hoc continue cupit; et quoque est jucunditas, nam quod homo amat seu cupit, cum id obtinet, jucundum percipit; non aliunde est homini jucundum cordis. Est itaque ignis infernalis cupiditas et jucunditas, quae ex binis illis amoribus, ut a suis originibus, scaturiunt. Mala illa sunt, contemptus aliorum, inimicitia et hostilitas contra illos qui sibi non favent est invidia, odium, et vindicta, et ex his saevitia et crudelitas; et quoad Divinum, est negatio, et inde contemptus, irrisio et blasphematio sanctorum, quae sunt ecclesiae, quae post mortem, cum homo fit spiritus, vertuntur in iram et odium contra illa (videatur supra, n. 562). Et quia mala illa continuo spirant destructionem et occisionem illorum quos pro inimicis habent, et in quos odio et vindicta flagrant, quapropter jucundum vitae eorum est velle destruere et occidere; et quantum non hoc possunt, velle damnum inferre, nocere, et saevire. Haec sunt quae intelliguntur per “ignem” in Verbo, ubi de malis et de infernis agitur, ex quo aliqua loca ad confirmationem velim afferre:–
“Unusquisque hypocrita et malitiosus, et omne os loquens stultitiam;….quia flagrat sicut ignis malitia, senticetum et vepretum comedit, et incendit implexa silvae, et elevant se elatione fumi;….et factus est populus cibus ignis, vir fratri suo non parcent (Esai. ix. [16,] 17, 18 [B.A. 17-19]).
“Dabo prodigia in caelo et in terra, sanguinem, et ignem, et columnas fumi sol vertetur in tenebras (Joel. iii. 3, 4 [B.A. ii. 30, 31]).

“Erit terra in picem ardentem; nocte et dic non exstinguetur, in aeternum, ascendet fumus ejus” (Esai. xxxiv. 9, 10). “Ecce..dies veniens ardens sicut furnus, et erunt omnes superbi, et omnis faciens malitiam stipula, et inflammabit eos dies veniens” (Malach. iii. 19 [B.A. iv. 1).
“Babylon..facta est habitaculum daemonum;….clamabant videntes fumum combustionis ejus;….fumus ascendit in saecula saeculorum (Apoc. xviii. 2, 18 cap. xix. {1}3).
“Aperuit puteum abyssi, unde ascendit fumus e puteo, sicut fumus fornacis magnae, et obscuratus est sol, et aer e fumo putei; (Apoc ix. 2).
“Ex ore equorum exivit ignis, fumus, et sulphur; ab his..occisi sunt tertia pars hominum, ab igne, et a fumo, et a sulphure” (Apoc {2}ix. 17, 18).
“Qui adorat bestiam….bibet ex vino irae Dei mixto mero in calice irae Ipsius, et cruciabitur igne et sulphure (Apoc. xiv. 9, 10).

“Quartus angelus effudit phialam suam in solem, et datum est illi aestu adurere homines per ignem, itaque aestuaverunt homines aestu magno” (xvi. [8,] 9).
“Conjecti sunt in stagnum ardens igne et sulphure “(Apoc. xix. 20 cap xx. 14, 15 cap. xxi. 8).
“Omnis arbor non faciens fructum bonum exscindetur, et in ignem conjicietur” (Matth. iii. 10; Luc. iii. 9).

“Mittet Filius hominis angelos suos, qui colligent e regno Ipsius omnia offendicula, et eos qui faciunt iniquitatem, et mittent eos in caminum ignis” (Matth. xiii. 41, 42, 50).
Rex “dicet..iis qui e sinistris, Discedite a Me maledicti in ignem aeternum paratum {3}diabolo et angelis ejus” (Matth. xxv. {4}41).
Et mittentur “in ignem aeternum,….in gehennam ignis, ubi vermis eorum non morietur, et ignis non exstinguetur” (Matth. xviii. 8, 9; Marc. ix. 43-49).
Dives in inferno dixit ad Abrahamum, quod cruciaretur in flamma (Luc. xvi. 24).
In his et in pluribus aliis locis per “ignem” intelligitur cupiditas quae amoris sui et mundi, et per “fumum” inde intelligitur falsum ex malo.
@1 3 pro “2”$
@2 ix. pro “xi.”$
@3 diabolo pro “diabolis”$
@4 41 pro “4”$

CI n. 571 571. Quia cupiditas faciendi mala, quae sunt ex amore sui et mundi, intelligitur per “ignem infernalem,” et quia talis cupiditas est omnium in infernis, (videatur praecedens articulus,) ideo quoque cum inferna aperiuntur, apparet sicut igneum cum fumo, quale solet esse in incendiis; igneum densum ex infernis ubi amor sui regnat, ac flammeum ex infernis ubi amor mundi. Cum autem clausa sunt, non apparet id igneum, sed loco ejus sicut obscurum quid condensatum a fumo: aestuat usque igneum illud intus, quod etiam apperceptum est ex calore inde exhalato, qui calor est sicut ex combustis post incendium, alicubi sicut ex fornace incalescente, et alibi sicut ex calido balnei; quod calidum cum influit apud hominem, excitat apud illum cupiditates, et apud malos odia et vindictas, et apud aegrotos insanias. Talis ignis aut talis calor est illis qui in supradictis amoribus sunt, quoniam alligati sunt quoad spiritus suos illis infernis, etiam cum vivunt in corpore. Sed sciendum est, quod illi, qui in infernis sunt, non in igne sint, sed quod ignis sit apparentia non enim aliquam ustionem ibi sentiunt, sed modo calorem qualem prius in mundo. Quod ignis appareat, est ex correspondentia nam amor correspondet igni: et omnia quae in mundo spirituali apparent, secundum correspondentias apparent.

CI n. 572 572. Tenendum est, quod ignis ille seu calor infernalis vertatur in intensum frigus, cum influit calor e caelo, et tunc horrescunt illi qui ibi, sicut qui correpti sunt a febri gelida, et quoque intus cruciantur; et hoc ex causa, quia prorsus sunt contra Divinum, et calor caeli, qui est amor Divinus, exstinguit calorem inferni, qui est amor sui, et cum illo ignem vitae eorum, unde tale frigus, et inde horror, et quoque cruciatus. Fit quoque ibi tunc
caligo, et inde infatuatio, et caligatio. Sed hoc raro fit solum cum insultus, dum ibi ultra modum crescunt, sedandi sunt.

CI n. 573 573. Quia per ignem infernalem intelligitur omnis cupiditas malum faciendi profluens ex amore sui, inde etiam per eundem ignem intelligitur cruciatus qualis est in infernis: nam cupiditas ex illo amore est cupiditas nocendi aliis, qui se non honorant, venerantur et colunt; et quantum irae inde capiunt, et ex ira quantum odii et vindictae, tanta cupiditas est saeviendi in illos: et cum talis cupiditas inest unicuivis in societate, ubi non vincula externa coercent, quae sunt timores pro lege, proque jactura famae, honoris, lucri, et vitae, tunc quisque ex suo malo ruit in alterum, et quantum valet etiam subjugat, ac subjicit reliquos suo dominio et in illos qui se non submittunt, ex jucundo saevit. Hoc jucundum prorsus conjunctum est cum jucundo imperandi, usque adeo ut in simili gradu sint, quoniam jucundum nocendi inest inimicitiae, invidiae, odio et vindictae, quae sunt mala illius amoris, ut supra dictum est. Omnia inferna tales societates sunt; quare ibi quisque corde gerit odium contra alterum, ac ex odio erumpit in saeva, quantum valet. Hae saevitiae et inde cruciatus intelliguntur etiam per ignem infernalem, nam sunt effectus cupiditatum.

CI n. 574 574. Supra (n. 548) ostensum est, quod spiritus malus se sponte conjiciat in infernum: quare etiam paucis dicetur, unde hoc fit, cum tamen in inferno tales cruciatus sunt. Ex quolibet inferno exhalatur sphaera cupiditatum, in quibus sunt illi qui ibi. Haec sphaera cum percipitur ab illo qui in simili cupiditate est, afficitur corde, et impletur jucundo; nam cupiditas et ejus jucunditas unum faciunt; quod enim aliquis cupit, hoc ei jucundum est: inde est, quod spiritus se illuc convertat, et illuc ex jucundo cordis cupiat nondum enim scit quod tales ibi cruciatus sint, et qui scit usque illuc cupit; nemo enim in mundo spirituali resistere potest cupiditati suae, quia cupiditas est ejus amoris, et amor est ejus voluntatis, et voluntas est ejus naturae, et quisque ibi ex natura agit. Cum itaque spiritus sua sponte aut ex suo libero alluit ad suum infernum, ac intrat, tunc primum excipitur amice, credens sic quod inter amicos venerit sed hoc perstat modo per aliquot horas; interea, exploratur quali astutia est, et inde quali valore: quo explorato incipiunt illum infestare, et hoc variis modis, ac successive acrius et vehementius, quod fit per introductionem interius et profundius in infernum: nam quo interius et profundius ibi, eo maligniores spiritus sunt. Post infestationes incipiunt saevire in illum per poenas, et hoc usque dum redactus est in servum. Sed quia ibi continue rebelles motus existunt, quoniam quisque ibi vult maximus esse, et contra alios odio flagrat, inde novi insultus sic una scena mutatur in alteram; quare illi qui servi facti sunt eximuntur, ut praestent opem novo cuidam diabolo ad subjugandum alios tunc illi qui se non submittunt, et ad nutum serviunt, iterum variis modis cruciantur, et sic continue. Tales cruciatus sunt cruciatus inferni, qui ignis infernalis vocantur.

CI n. 575 575. Stridor autem dentium est continua disceptatio et pugna falsorum inter se, proinde illorum qui in falsis sunt, conjuncta quoque cum contemptu aliorum, inimicitia, irrisione, subsannatione, blasphematione quae quoque erumpunt in dilaniationes varii generis quisque enim pro suo falso pugnat, et dicit verum. Hae disceptationes et pugnae extra illa inferna audiuntur sicut stridores dentium: et quoque in stridores dentium vertuntur cum vera e caelo illuc influunt. In iis infernis sunt omnes illi qui agnoverunt naturam et negaverunt Divinum in profundioribus ibi qui se in eo confirmarunt. Illi quia nihil lucis e caelo possunt recipere, et inde nihil videre intus in se, ideo plerique sensuales corporei sunt, qui sunt qui nihil credunt quam quod oculis vident et manibus tangunt: inde omnes fallaciae sensuum illis sunt vera, ex quibus etiam disceptant. Ex eo est, quod disceptationes illorum audiantur sicut stridores dentium nam omnia falsa in mundo spirituali strident, et dentes correspondent ultimis in natura, et quoque ultimis apud hominem, quae sunt sensualia corporea. {1} (Quod in infernis sit stridor dentium, videatur, Matth. viii. 12 cap. xiii. 42, 50 cap. xxii. 13; cap. xxiv. 51 cap. xxv. 30: Luc. xiii. 28.)
@1 De Correspondentia dentium (n. 5565-5568).
Quod illi correspondeant dentibus qui mere sensuales sunt, et vix aliquid lucis spiritualis habent (n. 5565).
Quod “dens” in Verbo significet sensuale quod ultimum vitae hominis (n. 9052, 9062).
Quod stridor dentium in altera vita sit ex illi qui credunt naturam esse omne, ac Divinum nihil (n. 5568).$

CI n. 576 576. [LX] DE MALITIA ET ARTIBUS NEFANDIS SPIRITUUM INFERNALIUM.
Qualis excellentia spirituum est prae hominibus, quisque qui interius cogitat, et aliquid de operatione suae mentis novit, videre et comprehendere potest: homo enim mente sua plura intra minutum potest versare, evolvere, et concludere, quam potest intra semihorium eloqui et scriptura exprimere: inde patet, quantum excellet homo, quando in suo spiritu est, proinde quantum cum fit spiritus nam spiritus est qui cogitat, et corpus est per quod spiritus exprimit sua cogitata loquendo aut scribendo. Inde est, quod homo, qui fit angelus post mortem, in intelligentia et sapientia sit ineffabili respective ad intelligentiam et sapientiam ejus cum vixit in mundo spiritus enim ejus, cum vixit in mundo, vinctus fuit corpori, et per illud fuit in naturali mundo quapropter quod tunc spiritualiter cogitavit, influxit in ideas naturales, quae respective communes, crassae et obscurae sunt ac innumera, quae spiritualis cogitationis sunt, non recipiunt, et quoque involvunt densis quae sunt ex curis in mundo. Aliter cum spiritus solutus est a corpore, ac in suum spiritualem statum venit quod fit. cum ex naturali mundo in spiritualem, qui ei proprius est. transit. Quod tunc status ejus quoad cogitationes et affectiones immensum excellat prae statu ejus priori, ex nunc dictis patet. Unde est, quod angeli cogitent ineffabilia et inexpressibilia proinde talia, quae non intrare possunt in cogitationes naturales hominis cum tamen unusquisque angelus natus est homo, et vixerat homo, ac tunc sibi non plus sapere quam similis alius homo visus est.

CI n. 577 577. In illo gradu, in quo est sapientia et intelligentia apud angelos, in eo etiam est malitia et astutia apud spiritus infernales: similis enim res est quoniam spiritus hominis, cum solutus est a corpore, in suo bono aut in suo malo est; spiritus angelicus in suo bono, ac spiritus infernalis in suo malo nam unusquisque spiritus est suum bonum vel suum malum, quia est suus amor, prout saepius prius dictum et ostensum est. Quapropter sicut spiritus angelicus ex suo bono cogitat, vult, loquitur et agit, ita spiritus infernalis ex suo malo et ex ipso malo cogitare, velle, loqui, et agere, est ex cunctis quae in malo sunt. Aliter cum in corpore vixit; tunc malum spiritus hominis fuit in vinculis, quae unicuique homini sunt ex lege, ex lucro, ex honore, ex fama, et ex timoribus jacturae eorum; quapropter malum spiritus ejus tunc non potuit erumpere, ac se manifestare quale in se esset: praeterea etiam tunc malum spiritus hominis circumvelatum et obvolutum jacuit externa probitate, sinceritate, justitia, et affectione veri et boni, quas homo talis ore praetulit et simulavit propter mundum, sub quibus ita reconditum et in obscuro latuit, ut vix ipse sciverit quod in spiritu suo tanta malitia et astutia sit, ita quod in se talis diabolus sit qualis fit post mortem, cum ejus spiritus venit in se, ac in suam naturam. Tunc malitia talis se manifestat, ut excedat omnem fidem. Sunt millia quae ex ipso malo tunc erumpunt; inter quae etiam talia sunt, quae non vocibus alicujus linguae exprimi possunt qualia sunt, datum est mihi per plures experientias scire, et quoque appercipere quia mihi datum est a Domino in spirituali mundo quoad spiritum esse, et simul in naturali mundo quoad corpus. Hoc testari possum, quod malitia eorum tanta sit, ut vix unum ex millibus possit describi: et quoque nisi Dominus tutetur hominem, quod non possit usquam eximi inferno; nam apud unumquemvis hominem tam spiritus ab inferno sunt, quam angeli e caelo (videatur supra, n. 292, 293) et Dominus non tutari potest hominem, nisi homo agnoscat Divinum, et nisi vivat vitam fidei et charitatis alioqui enim avertit se a Domino, ac convertit se ad infernales spiritus, et sic imbuitur quoad spiritum suum simili malitia: homo usque a Domino continue abducitur a malis, quae ex consociatione cum illis spiritibus sibi applicat et quasi attrahit, si non per vincula interna quae sunt conscientiae, quae non recipit si negat Divinum, usque tamen per vincula externa, quae sunt, ut supra dictum est, timores pro lege et ejus poenis, proque jactura lucri, et privatione honoris et famae. Homo talis quidem abduci potest a malis per jucunda sui amoris, et per timorem jacturae et privationis eorum; sed non potest adduci in bona spiritualia nam quantum in haec adducitur, tantum apud se versat astutias et dolos, simulando et mentiendo bona, sincera, et justa, fine persuadendi et sic fallendi; haec astutia se addit malo ejus spiritus, ac format illud, et facit ut sit malum, quale est in sua natura.

CI n. 578 578. Omnium pessimi sunt, qui in malis ex amore sui fuerunt, et qui simul intus in se ex dolo egerunt, quoniam dolus intrat penitius cogitationes et intentiones, ac inficit illas veneno, et sic destruit omnem vitam hominis spiritualem. Plerique illorum sunt in infernis a tergo, et vocantur genii ac ibi eorum jucundum est se inconspicuos reddere, ac circum alios sicut larvae volitare, ac inferre mala in abscondito, quae circumspargunt sicut viperae venena: illi prae ceteris dire cruciantur. At qui non dolosi, et astutiis malignis inescati fuerunt, et tamen in malis ex amore sui, etiam in infernis a tergo sunt, sed non in tam profundis. Illi autem qui in malis ex amore mundi fuerunt, sunt in infernis antrorsum, et vocantur spiritus: hi non talia mala sunt, hoc est, non talia odia et vindictae, sicut qui in malis ex amore sui, proinde nec illis talis malitia et astutia quare etiam eorum inferna sunt mitiora.

CI n. 579 579. Datum est per experientiam nosse quali malitia sunt illi qui genii vocantur. Genii non operantur ac influunt in cogitationes, sed in affectiones: has appercipiunt, et odorant sicut canes in silvis feras affectiones bonas, ubi illas appercipiunt, momento vertunt in malas, ducendo et flectendo illas mirabiliter per jucunda alterius, et hoc tam clandestine, ac tali arte maligna, ut alter nihil de eo resciat cavendo solerter ne aliquid intret cogitationem, quoniam sic manifestantur. Apud hominem assident sub occipitio. Hi in mundo fuerunt illi homines qui dolose captaverunt aliorum animos ducendo illos et persuadendo per jucunda affectionum seu cupiditatum eorum. Sed illi a Domino arcentur ab omni homine de quo aliqua spes reformationis est tales enim sunt ut non modo possint conscientias destruere, sed etiam apud hominem excitare ejus mala hereditaria quae alioqui recondita jacent: quare ne homo in ea inducatur, providetur a Domino ut haec inferna prorsus occlusa sint et cum aliquis homo post mortem, qui talis genius est, in alteram vitam venit, is actutum in eorum infernum conjicitur. Illi etiam, cum inspiciuntur quoad dolos et astutias, apparent sicut viperae.

CI n. 580 580. Qualis malitia est spiritibus infernalibus, constare potest ex artibus eorum nefandis quae totidem sunt, ut impleretur liber illis enumerandis, ac plures libri illis describendis. Sunt illae artes paene omnes ignotae in mundo. Unum genus se refert ad abusus correspondentiarum. Alterum, ad abusus ultimorum ordinis Divini Tertium, ad communicationem et influxum cogitationum et affectionum, per conversiones, per inspectiones, et per spiritus alios extra se, et per emissos a se. Quartum, ad operationes per phantasias. Quintum, ad ejectiones extra se, ac inde praesentias alibi quam ubi corpore sunt. Sextum, ad simulationes, persuasiones, et mendacia. In has artes venit spiritus hominis mali, cum solutus est a suo corpore, a se insunt enim naturae mali ejus, in qua tunc est. Per has artes cruciant se mutuo in infernis. Verum, quia omnes illae artes, praeter illas quae fiunt per simulationes, persuasiones, et mendacia, ignotae sunt in mundo, non velim in specie illas hic describere, tam quia non comprehenduntur quam quia nefandae sunt.

CI n. 581 581. Quod cruciatus in infernis permittantur a Domino, est causa, quia mala non aliter coerceri et domari possunt. Unicum medium illa coercendi et domandi, ac infernalem turbam in vinculis tenendi, est timor poenae; non datur aliud medium nam absque timore poenae et cruciatus rueret malum in furores, ac dispergeretur totum, sicut regnum in terris ubi non lex et non poena.

CI n. 582 582. [LXI.] DE APPARENTIA, SITU ET PLURALITATE INFERNORUM.
In mundo spirituali, seu in mundo ubi sunt spiritus et angeli, similia apparent quae in mundo naturali, seu ubi homines sunt; adeo similia, ut quoad externam faciem nulla sit differentia. Apparent ibi planities, et apparent montes, colles et petrae, ac inter illa valles insuper etiam aquae, et plura alia quae super tellure. Sed usque illa omnia ex spirituali origine sunt quapropter apparent coram oculis spirituum et angelorum, et non coram oculis hominum, quia homines in naturali mundo sunt; ac spirituales vident illa quae ex origine spirituali sunt, et naturales illa quae ex origine naturali. Quapropter homo oculis suis nequaquam potest videre illa quae in mundo spirituali sunt, nisi detur illi in spiritu esse, et nisi quam post mortem cum fit spiritus: vicissim etiam angelus et spiritus prorsus non aliquid in naturali mundo possunt videre, si non sint apud hominem cui datum est loqui cum illis; oculi enim hominis accommodati sunt receptioni lucis mundi naturalis, et oculi angelorum et spirituum accommodati sunt receptioni lucis mundi spiritualis, et tamen utrisque sunt oculi ad aspectum prorsus similes. Quod mundus spiritualis sit talis, homo naturalis non potest comprehendere ac minime homo sensualis, qui est qui nihil credit nisi quam quae corporis sui oculis videt, et ejus manibus tangit proinde quae per visum et tactum hausit: et ex illis cogitat cui ideo cogitatio materialis est, et non spiritualis. Quia talis similitudo est mundi spiritualis et mundi naturalis, ideo homo post mortem vix aliter scit, quam quod in mundo sit ubi natus est, et e quo exivit ob quam causam etiam vocant mortem modo translationem ab uno mundo in similem alium. (Quod talis similitudo utriusque mundi sit, videatur supra, ubi de Repraesentativis et Apparentiis in Caelo, n. 170-176, actum est.)

CI n. 583 583. In locis editioribus ibi sunt caeli in humilibus ibi est mundus spirituum sub his et sub illis sunt inferna. Caeli non apparent spiritibus qui in mundo spirituum sunt, nisi cum interior visus eorum aperitur: aliquoties tamen apparent sicut nimbi, aut sicut candidae nubes causa est, quia angeli caeli in statu interiori sunt quoad intelligentiam et sapientiam, ita supra visum illorum qui in mundo spirituum. Spiritus autem, qui in planitiebus et vallibus sunt, se mutuo vident; verum cum ibi separati sunt, quod fit cum intromissi in interiora sua; tunc mali spiritus non vident bonos boni autem videre possunt malos, sed avertunt se ab illis; ac spiritus qui se avertunt, inconspicui fiunt. Inferna autem non apparent, quoniam clausa sunt solum introitus, qui portae vocantur, cum aperiuntur pro intromittendis similibus aliis. Omnes portae ad inferna patent e mundo spirituum, et nullae e caelo.

CI n. 584 584. Sunt inferna ubivis, tam sub montibus, collibus et petris, quam sub planitiebus et vallibus. Aperturae seu portae ad inferna, quae sunt sub montibus, collibus, et petris, apparent ad conspectum sicut foramina et sicut fissurae rupium, quaedam protensae in latum et amplae, quaedam arctae et strictae, pleraeque scabrae; omnes, cum inspiciuntur, apparent opacae et furvae: sed infernales spiritus, qui inibi,in tali luminoso sunt, quale est ex ignitis carbonibus; isti lumini recipiendo accommodati sunt oculi illorum et hoc ex causa, quia, dum vixerunt in mundo, in caligine fuerunt quoad Divina vera, negando illa, et quasi in lumine quoad falsa, affirmando ea; unde visus oculorum illorum ita formatus est: inde quoque est, quod lux caeli illis caligo sit quare cum exeunt suis antris, nihil vident. Ex quibus clarissime patuit, quod homo tantum in lucem caeli veniat quantum agnoscit Divinum, et confirmat apud se illa quae caeli et ecclesiae sunt et quod tantum in caliginem inferni veniat, quantum negat Divinum, et confirmat apud se ea quae sunt contra illa quae caeli et ecclesiae sunt.

CI n. 585 585. Aperturae seu portae ad inferna, quae sub planitiebus et vallibus, ad aspectum apparent diversimode: quaedam similes illis quae sub montibus, collibus et petris, quaedam sicut antra et cavernae, quaedam sicut hiatus magni et voragines, quaedam sicut paludes, et quaedam sicut stagna aquarum. Omnes sunt coopertae, nec patent nisi cum mali spiritus e mundo spirituum injiciuntur: cumque patent, exhalatur inde vel sicut ignis cum fumo, qualis apparet in aere ex incendiis, vel sicut flamma absque fumo; vel sicut fuligo qualis ex incenso camino, vel sicut nimbus ac nubes densa. Auditum est quod infernales spiritus illa non videant, nec sentiant, quia cum in illis sunt, sicut in sua atmosphaera sunt, et sic in suae vitae jucundo et hoc ex causa, quia correspondent malis et falsis in quibus sunt; nempe ignis odio et vindictae, fumus et fuligo falsis ex illis, flamma malis amoris sui, ac nimbus et densa nubes falsis inde.

CI n. 586 586. Datum etiam est inspicere in inferna, ac videre qualia sunt intus nam cum Domino beneplacet, potest spiritus et angelus, qui supra est, visu penetrare in ima, ac lustrare qualia sunt, non obstantibus operturis: ita quoque mihi datum est in illa introspicere. Quaedam inferna apparuerunt ad aspectum sicut cavernae et antra in rupibus tendentia introrsum, ac inde quoque in profundum oblique vel diametraliter. Quaedam inferna apparuerunt ad aspectum similia lustris et speluncis, quales sunt feris in silvis. Quaedam similia lacunatis cavernis et cryptis quales sunt in fodinis, cum antris versus inferiora. Pleraque inferna sunt triplicata superiora intus apparent caliginosa, quia ibi in falsis mali sunt, inferiora autem apparent ignita, quia ibi in ipsis malis sunt caligo enim correspondet falsis mali, ac ignis ipsis malis nam in profundioribus infernis sunt qui interius ex malo egerunt, in minus profundis autem sunt qui exterius, quod est ex falsis mali. In quibusdam infernis apparent sicut rudera domuum ac urbium post incendia, in quibus infernales spiritus habitant, et se recondunt. In mitioribus infernis apparent sicut rudes casae, alicubi contiguae in speciem urbis, cum vicis et plateis intus in domibus ibi sunt spiritus infernales, ubi continuae rixae, inimicitiae, verberationes, et dilaniationes; in plateis et vicis sunt latrocinia et praedationes. In quibusdam infernis sunt mera lupanaria, quae tetra visu sunt, impleta omnis generis sordibus et excrementis. Sunt etiam silvae opacae, in quibus infernales spiritus sicut ferae vagantur ac ibi quoque sunt antra subterranea, in quae fugiunt qui insectantur ab aliis. Sunt quoque deserta, ubi nihil nisi quam sterile et arenosum, et alicubi scabrae rupes in quibus cavernae, alicubi etiam casae in deserta haec loca ejiciuntur ex infernis qui extrema passi sunt, maxime illi qui in mundo moliendis et machinandis artibus et dolis astutiores reliquis fuerunt; ultimum eorum est talis vita.

CI n. 587 587. Quod situm infernorum in specie attinet, nemo scire potest, ne quidem angeli in caelo, sed solus Dominus; ast situs eorum in communi notus est ex plagis in quibus sunt: sunt enim inferna sicut caeli distincta quoad plagas, ac plagae in mundo spirituali sunt determinatae secundum amores nam omnes plagae in caelo incipiunt a Domino ut Sole, qui est Oriens et quia inferna sunt opposita caelis, eorum plagae incipiunt ex opposito, ita ab occidente. (De his videatur in articulo De quatuor Plagis in Caelo, n. 141-153.) [2] Inde est quod inferna in plaga occidentali sint omnium pessima et maxime horrenda, et eo pejora et horribiliora quo remotiora ab oriente, ita per gradus successive. Sunt in illis infernis ii qui in mundo in amore sui fuerunt, ac inde in contemptu aliorum, inque inimicitia contra illos qui sibi non faverunt; tum in odio et vindicta contra illos qui se non venerati sunt et coluerunt: in remotissimis ibi sunt, qui ex Religioso Catholico, ut vocatur, fuerunt, et voluerunt ibi coli ut dii, et inde odio et vindicta flagrarunt contra omnes qui illorum potestatem super animas hominum et super caelum, non agnoverunt. Illi simili animo, hoc est, simili odio et vindicta sunt contra illos qui se opponunt, sicut fuerunt in mundo: jucundissimum eorum est saevire; sed hoc vertitur in altera vita in ipsos; nam in infernis eorum, quibus plaga occidentalis repleta est, furit unus in alterum qui sibi Divinam potestatem derogat. (Sed de his plura dicentur in opusculo De Ultimo Judicio et de Babylonia destructa.) [3] Verum quomodo inferna in illa plaga ordinata sunt, non sciri potest solum quod atrocissima illius generis sint ad latera versus plagam septentrionalem, minus atrocia versus plagam meridionalem ita infernorum atrocitas decrescit a plaga septentrionali ad meridionalem, et quoque per gradus versus orientem: ad orientem ibi sunt qui fastuosi fuerunt, et non crediderunt Divinum, sed usque non fuerunt in tali odio et vindicta, neque in dolo, sicut illi qui ibi profundius in plaga occidentali sunt. In plaga orientali hodie nulla sunt inferna quae ibi fuerunt, translata sunt in plagam occidentalem anterius. Inferna in plaga septentrionali et meridionali sunt plura: in illis sunt, qui, dum vixerunt, in amore mundi fuerunt, et inde in varii generis malis, quae sunt inimicitia, hostilitas, furta, latrocinia, astus, avaritia, immisericordia pessima illius generis inferna sunt in septentrionali plaga, mitiora in meridionali; diritas eorum crescit, sicut propinquiora sunt ad plagam occidentalem, et quoque sicut remotiora sunt a plaga meridionali, ac decrescit versus plagam orientalem, et quoque versus meridionalem. Post inferna, quae sunt in plaga occidentali, sunt silvae opacae, in quibus maligni spiritus sicut ferae vagantur; similiter post inferna in plaga septentrionali. Post inferna autem in plaga meridionali sunt deserta, de quibus mox supra actum est. Haec de situ infernorum.

CI n. 588 588. Quod pluralitatem infernorum attinet: sunt inferna tot numero quot sunt societates angelicae in caelis, quoniam cuivis societati caelesti ex opposito correspondet societas infernalis. Quod societates caelestes innumerae sint, et omnes discriminatae secundum bona amoris, charitatis et fidei, videatur in articulo De Societatibus ex quibus Caeli consistunt (n. 41-50); et in articulo De Immensitate Caeli (n. 415-420): similiter itaque societates infernales, quae discriminatae sunt secundum mala bonis opposita. Unumquodvis malum est infinitae varietatis, sicut unumquodvis bonum. Quod ita sit, non capiunt illi qui modo simplicem ideam de unoquovis malo habent, sicut de contemptu, de inimicitia, de odio, de vindicta, de dolo, et de similibus aliis: sed sciant quod unumquodvis ex illis contineat tot differentias specificas, et tot differentias iterum specificas seu particulares, ut non sufficiat volumen illis enumerandis. Inferna sunt secundum differentias cujusvis mali ita ordinate distincta, ut nihil ordinatius et distinctius. Inde constare potest, quod sint innumerabilia, unum prope alterum, et unum remote ab altero, secundum differentias malorum in genere, in specie, et in particulari. [3] Sunt quoque inferna sub infernis: sunt communicationes quorundam per transitus, et sunt communicationes plurium per exhalationes, et hoc prorsus secundum affinitates unius generis et unius speciei mali cum aliis. Inferna quanto numero sunt, datum mihi est scire ex eo, quod inferna sint sub omni monte, colle et petra, et quoque sub omni planitie et valle, et quod sub illis se extendant in longum, latum, et profundum; verbo, totum caelum, ac totus mundus spirituum, sunt quasi excavati, et sub illis continuum infernum. Haec de pluralitate infernorum.

CI n. 589 589. [LXII.] DE AEQUILIBRIO INTER CAELUM ET INFERNUM.
Omnium aequilibrium erit, ut aliquid existat. Absque aequilibrio non est actio et reactio nam aequilibrium est inter binas vires, quarum una agit et altera reagit: quies ex simili agentia et reagentia vocatur aequilibrium In mundo naturali est aequilibrium in omnibus et singulis: in genere in ipsis atmosphaeris, in quibus inferiora reagunt et resistunt, quantum superiora agunt et incumbunt. In mundo naturali est etiam aequilibrium inter calorem et frigus, inter lucem et umbram, et inter siccum et humidum; media temperatura est aequilibrium. Est quoque aequilibrium in omnibus subjectis regnorum mundi, quae sunt tria, nempe minerale, vegetabile, et animale; nam absque aequilibrio in illis nihil existit et subsistit est ubivis sicut conatus ab una parte agens et ab altera reagens. Omnis existentia seu omnis effectus fit in aequilibrio, {1}sed fit per id quod una vis agat et altera patiatur se agi, seu quod una vis agendo influat, et altera recipiat et convenienter cedat. In mundo naturali id quod agit et quod reagit vocatur vis et quoque conatus; sed in mundo spirituali id quod agit et quod reagit, vocatur vita et voluntas; vita ibi est vis viva, et voluntas est conatus vivus, et ipsum aequilibrium vocatur liberum. Existit itaque et subsistit aequilibrium spirituale seu liberum, inter bonum ab una parte agens, et malum ab altera parte reagens vel inter malum ab una parte agens, et bonum ab altera parte reagens: aequilibrium inter bonum agens et malum reagens est apud bonos, at aequilibrium inter malum agens et bonum reagens est apud malos. Quod aequilibrium spirituale sit inter bonum et malum, est quia omne vitae hominis se refert ad bonum et ad malum, ac voluntas est receptaculum. Est quoque aequilibrium inter verum et falsum; sed hoc dependet ab aequilibrio inter bonum et malum. Aequilibrium inter verum et falsum est sicut inter lucem et umbram, quae tantum operantur in subjecta regni vegetabilis, quantum in luce et umbra est calor et frigus: quod lux et umbra ex se nihil operentur, sed quod calor per illas, constare potest ex simili luce et umbra tempore hiemis et tempore veris. Comparatio veri et falsi cum luce et umbra est ex
correspondentia; nam verum correspondet luci, falsum umbrae, et calor bono amoris et quoque lux spiritualis est verum, umbra spiritualis est falsum, ac calor spiritualis est bonum amoris. (De qua re videatur in articulo ubi de Luce et Calore in Caelo, n. 126-140, actum est.)
@1 “sed:”–sic, nisi cum Le Boys des Guays praetuleris “seu”$

CI n. 590 590. Est perpetuum aequilibrium inter caelum et infernum. Ex inferno continue exspirat et ascendit conatus faciendi malum, et ex caelo continue exspirat et descendit conatus faciendi bonum. In illo aequilibrio est mundus spirituum, qui quod sit medius inter caelum et inter infernum, videatur supra (n. 421-431). Quod mundus spirituum in eo aequilibrio sit, est quia omnis homo post mortem primum intrat mundum spirituum, et ibi tenetur in simili statu in quo fuit in mundo, quod fieri nequiret nisi ibi summum aequilibrium esset per id enim explorantur omnes quales sunt, relicti enim ibi sunt suo libero, in quali fuerunt in mundo. Aequilibrium spirituale est liberum apud hominem et spiritum (ut mox supra, n. 589, dictum est). Quale cujusvis liberum est, cognoscitur ibi ab angelis in caelo per communicationem affectionum et cogitationum inde; et id apparet ad visum coram spiritibus angelicis per vias quas vadunt. Qui boni spiritus sunt, illi eunt vias quae tendunt ad caelum at mali spiritus eunt vias quae tendunt ad infernum. Viae actualiter apparent in illo mundo quae etiam est causa, quod “{1}viae” in Verbo significent vera quae ducunt ad bonum, et in opposito sensu falsa quae ducunt ad malum et inde quoque est, quod “ire,” “ambulare,” et “proficisci,” in Verbo significent progressiones vitae. {2} Tales vias mihi saepe videre datum est, et quoque itiones et ambulationes spirituum super illis libere secundum affectiones et inde cogitationes.
@1 viae pro “via”$
@2 Quod “proficisci” in Verbo significet progressivum vitae,similiter “ire” (n. 3335, 4375, 4554, 4585, 4882, 5493, 5606, [? 5605], 5996, 5181 [? 8181], 8345, 8397, 8417, 8420, 8557).
“Ire et “ambulare,” cum Domino, quod sit recipere vitam spiritualem, et vivere cum Ipso (n. 10567).
“Ambulare quod sit vivere (n. 519, 1794, 8417, 8420). (nn) Quod sphaera spiritualis, quae est sphaera vitae, effluat et exundet ex unoquovis homine, spiritu et angelo, et
circumstipet illos (n. 4464, 5179, 7454, 8630).
Quod effluat ex vita affectionum et cogitationum eorum (n. 2489, 4464, 6206 fin.).
Quod noscantur spiritus, quales sunt, ad distantiam, ex eorum sphaeris (n. 1048, 1053, 1316, 1504).$

CI n. 591 591. Quod malum continue exspiret et ascendat ex inferno, et bonum continue exspiret et descendat ex caelo, est quia spiritualis sphaera circumdat unumquemvis, et illa sphaera effluit et exundat ex vita affectionum et inde cogitationum; {1} et quia talis vitae sphaera effluit ex unoquovis, inde quoque effluit ex unaquavis societate caelesti, et ex unaquavis societate infernali, consequenter ex omnibus simul, hoc est, ex toto caelo et ex toto inferno. Quod bonum effluat ex caelo, est quia omnes ibi in bono sunt et quod malum ex inferno, est quia omnes ibi [in] malo sunt. Bonum quod e caelo est omne a Domino, nam angeli qui in caelis sunt, detinentur omnes a suo proprio, ac tenentur in proprio Domini, quod est ipsum Bonum; at spiritus qui in infernis sunt, omnes in suo proprio sunt, ac proprium cujusvis non est nisi quam malum; et quia non nisi quam malum, est infernum. {2} Ex his constare potest, quod aequilibrium in quo tenentur angeli in caelis, et spiritus in infernis, non sit sicut aequilibrium in mundo spirituum. Aequilibrium angelorum in caelis est quantum in bono voluerunt esse, seu quantum in bono vixerunt in mundo, ita quoque quantum aversati sunt malum: aequilibrium autem spirituum in inferno, est quantum in malo voluerunt esse, seu quantum in malo vixerunt in mundo, ita quoque quantum corde et spiritu contra bonum fuerunt.
@1 Quod sphaerae ex malis contrariae sunt sphaeris ex bonis (n. 1695, 10187, 10312).
Quod sphaerae illae se longe extendant in societates
angelicas, secundum quale et quantum boni (n. 6598-6613, 8063, 8794, 8797).
Et in societates infernales secundum quale et quantum mali (n. 8794, 8797).$
@2 Quod proprium hominis non sit nisi quam malum (n. 210, 215, 731, 874-876, 987, 1047, 2307, 2318 [? 2308], 3518, 3701, 3812, 8480, 8550, 10283, 10284, 10286, 10731 [, 10732]). Quod proprium hominis sit infernum apud illum (n. 694, 8480).$

CI n. 592 592. Nisi Dominus regeret tam caelos quam inferna, non foret aliquod aequilibrium; et si non aequilibrium, non foret caelum et infernum; omnia enim et singula in universo, hoc est, tam in mundo naturali quam in mundo spirituali consistunt ex aequilibrio. Quod ita sit, omnis rationalis homo potest percipere: da modo superpondium ab una parte, et nihil resistentiae ab altera, annon periret utrumque? Ita foret in spirituali mundo, si non reageret bonum contra malum, ac insurrectionem ejus jugiter coerceret nisi hoc unice Divinum faceret, periret et caelum et infernum, et cum his totum genus humanum: nisi hoc unice Divinum faceret, dicitur, quia proprium cujusvis tam angeli, quam spiritus, et hominis, non est nisi quam malum (videatur supra, n. 591); quare nusquam aliqui angeli et spiritus resistere possunt malis continue exhalatis ab infernis, quoniam ex proprio tendunt omnes ad infernum. Ex his patet, quod nisi solus Dominus regeret tam caelos quam inferna, nusquam foret alicui salus. Praeterea omnia inferna unum agunt, nam mala in infernis connexa sunt, sicut bona in caelis ac resistere omnibus infernis, quae innumera sunt, et quae simul agunt contra caelum, et contra omnes qui ibi sunt, non potest nisi solum Divinum, quod unice procedit ex Domino.

CI n. 593 593. Aequilibrium inter caelos et inferna diminuitur et accrescit secundum numerum illorum qui intrant caelum ac intrant infernum, quod fit cottidie ad plura millia hoc scire et percipere, et hoc ad trutinam moderari et aequare, non potest ullus angelus, sed solus Dominus nam Divinum procedens a Domino omnipraesens est, ac ubivis videt ubinam aliquid nutat; angelus modo videt quod prope se est, et ne quidem percipit in se quid fit in sua societate.

CI n. 594 594. Quomodo omnia ordinata sunt in caelis et in infernis, ut omnes, et singuli, qui ibi, in suo aequilibrio sint, constare aliquatenus potest ex illis quae supra de caelis et de infernis dicta et ostensa sunt; quod nempe omnes societates caeli ordinatissime distinctae sint secundum bona, et illorum genera et species et omnes societates inferni secundum mala, et eorum genera et species; et quod sub unaquavis societate caeli sit societas inferni ex opposito correspondens, ex qua correspondentia opposita resultat aequilibrium quare jugiter a Domino providetur, ne infernalis societas sub societate caelesti praevaleat et quantum incipit praevalere, per varia media compescitur et ad justam rationem aequilibrii redigitur. Haec media sunt plura, ex quibus solum aliqua memoranda sunt. Quaedam media se referunt ad praesentiam fortiorem Domini quaedam ad communicationem et conjunctionem unius societatis aut plurium cum aliis arctiorem; quaedam ad ejectionem spirituum infernalium superfluentium in deserta quaedam ad translationem aliquorum ab uno inferno in aliud; quaedam ad ordinationem eorum qui in infernis sunt, quod etiam fit variis modis; quaedam ad absconsionem quorundam infernorum sub operturis densioribus et crassioribus; tum ad demissionem in profundiora; praeter alia; etiam in caelis qui super illa. Haec dicta sunt, ut aliquo modo percipiatur, quod Dominus solus provideat, ut ubivis aequilibrium inter bonum et malum sit, ita inter caelum et infernum nam super aequilibrio tali fundatur salus omnium in caelis, et omnium in terris.

CI n. 595 595. Sciendum est quod inferna continue aggrediantur caelum, et conentur destruere illud; et quod Dominus continue tutetur caelos, detinendo illos, qui ibi sunt, a malis quae sunt ex proprio illorum, ac tenendo in bono quod ab Ipso. Datum est saepius percipere sphaeram effluentem ex infernis, quae tota fuit sphaera conatuum destruendi Divinum Domini, et sic caelum: perceptae etiam aliquoties sunt ebullitiones aliquorum infernorum, quae fuerunt conatus emergendi et destruendi. Vicissim autem caeli nusquam aggrediuntur inferna nam sphaera Divina procedens a Domino, est perptuus conatus salvandi omnes et quia non salvari possunt qui in infernis, quoniam omnes, qui ibi, sunt in malo et contra Divinum Domini, ideo quantum possibile est, in infernis domantur insultus, et arcentur saevitiae ne erumpant contra se invicem ibi ultra modum; quod etiam fit per innumera potentiae Divinae media.

CI n. 596 596. Sunt duo regna, in quae caeli distincti sunt, nempe regnum caeleste et regnum spirituale (de quibus videatur supra, n. 20-28). Similiter sunt duo regna in quae inferna distincta sunt; unum horum regnorum est oppositum regno caelesti, et alterum est oppositum regno spirituali. Illud quod oppositum est regno caelesti est in plaga occidentali, et illi, qui ibi sunt, vocantur genii; id autem quod oppositum est regno spirituali est in plaga septentrionali et meridionali, et illi, qui ibi sunt, vocantur spiritus. Omnes qui in regno caelesti sunt, in amore in Dominum sunt et omnes qui in infernis illi regno oppositis sunt, in amore sui sunt: at omnes qui in regno spirituali sunt, in amore erga proximum sunt at omnes qui in infernis illi regno oppositis sunt, in amore mundi sunt. Inde patuit, quod amor in Dominum et amor sui sint oppositi; similiter amor erga proximum et amor mundi. Providetur jugiter a Domino, ut non aliquid effluat ex infernis oppositis regno caelesti Domini versus illos qui in regno spirituali sunt; nam si hoc fieret, periret regnum spirituale; causa videatur supra (n. 578, 579). Haec duo communia aequilibria sunt, quae a Domino jugiter sarta conservantur.

CI n. 597 597. [LXIII.] QUOD HOMO IN LIBERO SIT PER AEQUILIBRIUM INTER CAELUM ET INFERNUM.
Supra actum est de aequilibrio inter caelum et infernum, et ostensum quod aequilibrium illud sit aequilibrium inter bonum quod e caelo et malum quod ex inferno; ita quod sit aequilibrium spirituale, quod in sua essentia est liberum. Quod aequilibrium spirituale in sua essentia sit liberum, est quia est inter bonum et malum, ac inter verum et falsum, et haec sunt spiritualia: quapropter posse velle bonum aut malum, et cogitare verum aut falsum, ac eligere unum prae altero, est liberum, de quo hic agitur. Hoc liberum datur unicuivis homini a Domino, nec usquam aufertur; est quidem ex sua origine non hominis sed Domini, quia est a Domino; at usque cum vita donatur homini sicut suum; et hoc ex causa, ut homo possit reformari et salvari; nam absque libero nulla reformatio et salvatio. Quisque ex intuitione aliqua rationali videre potest, quod in hominis libero sit cogitare male vel bene, sincere vel insincere, juste vel injuste; et quoque quod possit loqui et agere bene, sincere et juste, sed non male, insincere et injuste propter leges spirituales, morales et civiles, per quas externum ejus tenetur in vinculis. Ex his patet, quod spiritus hominis, qui est qui cogitat et vult, sit in libero; non ita externum hominis, quod loquitur et agit, nisi hoc sit secundum supradictas leges.

CI n. 598 598. Quod homo non possit reformari nisi ei sit liberum, est quia nascitur in omnis generis mala, quae tamen removenda sunt, ut salvari possit: nec removeri possunt, nisi videat illa in se, et agnoscat illa, et dein nolit illa, et tandem aversetur illa; tunc primum removentur. Hoc non fieri potest, nisi homo tam in bono quam in malo sit, ex bono enim potest videre mala, sed non a malo bona. Bona spiritualia quae homo cogitare potest, discit ab infantia ex lectione Verbi, et ex praedicatione; ac bona moralia et civilia ex vita in mundo. Hoc primum est, cur homo in libero esse debet. Alterum est, quod nihil approprietur homini, nisi quod fit ex affectione quae amoris: reliqua quidem intrare possunt, sed non ultra quam in cogitationem, et non in voluntatem; et quod non intrat usque in voluntatem hominis, non fit ejus, nam cogitatio trahit suum ex memoria, sed voluntas ex ipsa vita. Nihil usquam liberum est, quod non est ex voluntate, seu quod idem, ex affectione quae amoris: quicquid enim homo vult seu amat, hoc libere facit: inde est, quod liberum hominis et affectio quae est amoris seu voluntatis ejus unum sint; ideo itaque homini liberum, ut possit affici vero et bono, seu amare illa, et sic fieri sicut ejus propria. Verbo, quicquid non intrat in libero apud hominem, non manet, quia non est amoris seu voluntatis ejus et quae non sunt amoris seu voluntatis hominis, non sunt ejus spiritus; Esse enim spiritus hominis est amor seu voluntas. Dicitur amor seu voluntas, quoniam quod homo amat hoc vult. Haec nunc est causa, quod homo non possit reformari nisi in libero. Sed plura de Libero hominis videantur in Arcanis Caelestibus in locis citatis infra.

CI n. 599 599. Ut homo in libero sit, ex causa ut reformetur, ideo conjungitur ille quoad spiritum suum cum caelo et cum inferno. Sunt enim apud unumquemvis hominem spiritus ex inferno, et angeli e caelo: per spiritus ex inferno est homo in suo malo, per angelos autem e caelo est homo in bono a Domino: ita in aequilibrio spirituali, hoc est, in libero. Quod cuivis homini sint adjuncti angeli e caelo, et spiritus ex inferno, videatur in articulo De Conjunctione Caeli cum Humano Genere (n. 291-302).

CI n. 600 600. Sciendum est, quod conjunctio hominis cum caelo et cum inferno, non sit immediate cum illis, sed mediate per spiritus qui in mundo spirituum sunt; hi spiritus sunt apud hominem, at nulli ex ipso inferno et ex ipso caelo: per spiritus malos in mundo spirituum conjungitur homo cum inferno, et per spiritus bonos qui ibi sunt, cum caelo. Quia ita se res habet, ideo mundus spirituum est medius inter caelum et infernum, et ibi est ipsum aequilibrium. Quod mundus spirituum sit medius inter caelum et infernum, videatur in articulo De Mundo Spirituum (n. 421-431) et quod ibi sit ipsum aequilibrium inter caelum et infernum, in articulo mox praecedente (n. 589-596). Ex his nunc patet, unde homini est liberum.

CI n. 601 601. Aliquid adhuc dicetur de spiritibus homini adjunctis. Integra societas potest communicationem habere cum alia societate, et quoque cum uno alio, ubicunque est, per spiritum a se emissum. Hic spiritus vocatur Subjectum plurium. Similiter se habet cum conjunctione hominis cum societatibus in caelo, et cum societatibus in inferno, per spiritus homini adjunctos e mundo spirituum. (De his quoque videatur in Arcanis Caelestibus in locis citatis ad finem.)

CI n. 602 602. Ultimo memorandum est de insito, quod est ex influxu caeli apud hominem, de vita ejus post mortem. Fuerunt quidam ex simplici plebe, qui in bono fidei in mundo vixerunt illi in statum similem, in quo fuerunt in mundo, redacti sunt hoc fieri cum unoquovis potest cum Dominus concedit; et tunc ostensum est qualem ideam de statu hominis post mortem habuerunt. Dixerunt quod aliqui intelligentes in mundo interrogaverint illos quid cogitant de anima sua post vitam in mundo; dixerunt quod non sciant quid anima. Interrogaverunt porro quid credunt de statu suo post mortem; dixerunt quod credant se victuros spiritus. Tunc interrogaverunt qualem fidem habent de spiritu dixerunt quod sit homo. Interrogabant unde hoc sciant dicebant quod id sciant quia ita est. Intelligentes illi mirati sunt, quod talis fides esset simplicibus, et quod non sibi. Inde patuit, quod apud unumquemvis hominem, qui in conjunctione est cum caelo, sit insitum de vita sua post mortem. Hoc insitum non aliunde est quam ex influxu e caelo, hoc est, per caelum a Domino, mediis spiritibus, qui e mundo spirituum homini adjuncti sunt; et [memorandum est] quod sit illis, apud quos liberum cogitandi non exstinctum est per principia capta et variis confirmata de anima hominis, quam vel dicunt esse puram cogitationem, vel aliquod principium animatum, cujus sedem in corpore inquirunt; cum tamen anima non est nisi quam vita hominis, at spiritus est ipse homo, ac corpus terrestre quod circumfert in mundo est modo administrum, per quod spiritus, qui est ipse homo, convenienter agit in mundo naturali.

CI n. 603 603. Haec quae in hoc opere de Caelo, Mundo Spirituum, et Inferno, dicta sunt, obscura erunt illis qui non in jucundo sciendi vera spiritualia sunt sed clara illis qui in jucundo; maxime illis qui in affectione veri propter verum sunt; hoc est, qui amant verum quia est verum: quicquid enim amatur hoc intrat cum luce in mentis ideam, imprimis cum amatur verum; quia omne verum in luce est.
COLLECTA EX ARCANIS CAELESTIBUS DE LIBERO HOMINIS, DE INFLUXU, ET DE SPIRITIBUS PER QUOS COMMUNICATIONES FIUNT.
DE LIBERO.
Quod omne liberum sit amoris seu affectionis, quoniam quod homo amat, hoc libere facit (n. 2870, 3158, 8907 [? 8987], 8990, 9585, 9591).
Quia liberum est amoris, quod sit vita cujusvis (n. 2873). Quod nihil appareat ut proprium, nisi quod ex libero (n. 2880).
Quod sit liberum caeleste et liberum infernale (n. 2870, 2873, 2874, 9589, 9590).
Quod liberum caeleste sit amoris caelestis, seu amoris boni et veri (n. 1947, 2870, 2872).
Et quia amor boni et veri est a Domino, quod ipsum liberum sit duci a Domino (n. 892, 905, 2872, 2886, 2890-2892, 9096, 9586, 9587, 9589-9591).
Quod homo in liberum caeleste introducatur a Domino per regenerationem (n. 2874, 2875, 2882, 2892).
Quod liberum homini esse debeat, ut possit regenerari (n. 1937, 1947, 2876, 2881, 3145, 3146, 3158, 4031, 8700).
Quod alioqui amor boni et veri non implantari possit homini, ac ei appropriari apparenter ut suum (n. 2877, 2879, 2880, 2888). Quod nihil conjungatur homini, quod fit in coacto (n. 2875, 8700).
Si homo ex coacto reformari posset, quod omnes salvarentur (n. 2881).
Quod coactum in reformatione sit damnosum (n. 4031).
Quod omnis cultus ex libero sit cultus, non autem qui ex coacto (n. 1947, 2880, 7349, 10097).
Quod paenitentia fieri debeat in statu libero, et quod quae fit in statu coacto non valeat (n. 8392).
Status coacti, quinam (n. 8392).
Quod datum sit homini ex libero rationis agere, ut ei provideatur bonum, et quod ideo homo sit in libero cogitandi et volendi etiam malum, et quoque faciendi quantum non leges vetant (n. 10777).
Quod homo teneatur a Domino inter caelum et infernum, et sic in aequilibrio, ut sit in libero propter reformationem (n. 5982, 6477, 8209, 8907 [? 8987]).
Quod id maneat quod inseminatur in libero, non autem quod in 9588).
Quod ideo nusquam alicui auferatur liberum (n. 2876, 2881). Quod nullus a Domino cogatur (n. 1937, 1947).
Quod se cogere sit ex libero, non autem cogi (n. 1937, 1947). Quod homo se cogere debeat ad resistendum malo (n. 1937, 1947, 7914).
Et quoque ad faciendum bonum sicut a se, sed usque agnoscere quod sit a Domino (n. 2883, 2891, 2892, 7914).
Quod homini fortius liberum sit in pugnis tentationum, in quibus vincit, quoniam tunc se homo interius cogit ad resistendum [malis], tametsi aliter apparet (n. 1937, 1947, 2881).
Quod liberum infernale sit duci ab amoribus sui et mundi, et eorum concupiscentiis (n. 2870, 2873).
Quod illi qui in inferno sunt, non sciant aliud liberum (n. 2871).
Quod liberum caeleste tantum distet a libero infernali, quantum caelum ab inferno (n. 2873, 2874).
Quod liberum infernale, quod est duci ab amoribus sui et mundi, non sit liberum, sed servum (n. 2884, 2890).
Quoniam servum est duci ab inferno (n. 9586, 9589-9591)
DE INFLUXU
Quod omnia influant quae homo cogitat et quae vult, ab experientia (n. 904, 2886-2888, 4151, 4319, 4320, 5846, 5848, 6189, 6191, 6194, 6197-6199, 6213, 7147, 10219).
Quod homo possit intueri res, cogitari, et analytice
concludere, sit ex influxu (n. 1288 [? 1285, 2888], 4319, 4320). Quod homo non vivere uno momento possit, si ei auferatur influxus e mundo spirituali, [ab] experientia (n. 2887, 5849, 5854, 6321).
Quod vita quae influit a Domino, varietur secundum statum hominis, et secundum receptionem (n 2069, 5986, 6472, 7343). Quod apud malos bonum quod influit a Domino vertatur in malum, ac verum in falsum, ab experientia (n. 3643 [? 3642, 3743], 4632).
Quod tantum recipiatur bonum et verum, quod continue influit a Domino, quantum non obstat malum et falsum (n. 2411, 3142, 3147, 5828).
Quod omne bonum influat a Domino, ac omne malum ab inferno (n. 904, 4151).
Quod homo credat hodie, omnia in se esse, et ex se esse, cum tamen influunt, et hoc sciat ex doctrinali ecclesiae, quod docet quod omne bonum sit a Deo, et omne malum ex diabolo (n. 4249, 6193, 6206).
At si homo crederet secundum doctrinale, tunc malum non sibi appropriaret, nec bonum faceret suum (n. 6206, 6324, 6325). Quam felix status hominis foret, si crederet quod omne bonum influat a Domino, et omne malum ab inferno (n. 6325).
Qui negant caelum, aut nihil de illo sciunt, quod nesciant quod aliquis influxus inde sit (n. 4322, 5649, 6193, 6479). Quid influxus, illustratum per comparationes (n 6428 [? 6128], 6180, [? 6190], 9407).
Quod omne vitae a Primo Fonte vitae influat, quia inde est, et quod continue influat, ita a Domino (n. 3001, 3318, 3237 [? 3337], 3338, 3344, 3484, 3619, 3741-3743, 4318-4320, 4417, 4524, 4882, 5847, 5986, 6325, 6468-6470, 6479, 9276, 10196).
Quod influxus spiritualis sit, et non physicus, ita quod influxus sit e spirituali mundo in naturalem, et non e naturali in spiritualem (n. 3219, 5119, 5259, 5427, 5428, 5477, 6322, 9110 [? 9109] 9111 [? 9100]).
Quod influxus sit per internum hominem in externum, seu per spiritum in corpus, et non vicissim, quia spiritus hominis est in spirituali mundo, et corpus in naturali (n. 1702, 1707, 1940, 1954, 5119, 5259, 5779, 6322, 9380 [? 9110]).
Quod internus homo in mundo spirituali sit, et externus in mundo naturali (n. 978, 1015, 3628, 4459, 4523[?], 4524 [?], 6057, 6309, 9701-9709, 10156, 10472).
Quod appareat sicut influxus sit ab externis apud hominem in interna, sed quod sit fallacia (n. 3721).
Quod apud hominem influxus sit in ejus rationalia, et per haec in scientifica, et non vicissim (n. 1495, 1707, 1940).
Ordo influxus qualis (n. 775, 880, 1096, 1495, 7270). Quod influxus sit immediatus a Domino, et quoque mediatus per mundum spiritualem seu caelum (n. 6063, 6307, 6472, 9682, 9683). Quod influxus Domini sit in bonum apud hominem, et per bonum in verum, non autem vicissim (n. 5483 [? 5482], 5649, 6027, 8685, 8701, 10153).
Quod bonum det facultatem recipiendi influxum a Domino, non autem verum absque bono (n. 8321).
Quod nihil noceat quod influit in cogitationem, sed quod in voluntatem, quoniam hoc appropriatur homini (n. 6308).

Quod influxus communis sit (n. 5850). Quod ille sit continuus conatus agendi secundum ordinem (n. 6211).
Quod ille influxus sit in vitas animalium (n. 5850). Et quoque in subjecta regni vegetabilis (n. 3648).
Quod etiam secundum influxum communem cadat cogitatio in loquelam, et voluntas in actiones et gestus apud hominem (n. 5862, 5990, 6192, 6211).
DE SUBJECTIS.
Quod spiritus a societatibus spirituum emissi ad alias societates, tum ad aliquos spiritus, dicantur subjecta (n. 4403, 5856).
Quod communicationes in altera vita fiant per tales emissarios spiritus (n. 4403, 5856, 5983).
Quod spiritus, qui emissus inservit pro subjecto, non cogitet ex se, sed ex illis a quibus emissus (n. 5985, 5986, 5987). Plura de illis spiritibus (n. 5988, 5989).