Sunt plures qui sudarunt in Explicatione Apocalypseos, sed quia Sensus Spiritualis Verbi hactenus ignotus fuerat, non potuerunt videre Arcana, quae inibi latent recondita, haec enim Sensus Spiritualis solum retegit; quare Explicatores conjecturarunt varia, et plerique applicuerunt illa quae ibi sunt ad status Imperiorum, commiscendo etiam aliqua de Ecclesiasticis. Sed Apocalypsis, sicut totum Verbum, in Sensu suo Spirituali ne hilum agit de Mundanis, sed de Caelestibus, ita non de Imperiis et Regnis, sed de Caelo et Ecclesia. Sciendum est, quod post Ultimum Judicium, quod Anno 1757 in Mundo Spirituali peractum est, de quo in peculiari Opusculo Londini 1758 edito, formatum sit novum Caelum ex Christianis, sed ex illis solis qui recipere potuerunt quod Dominus sit Deus Caeli et Terrae, secundum Ipsius verba apud Matthaeum, xxviii. 18, et simul paenitentiam a malis operibus in mundo egerunt; ex hoc Caelo descendit et descensura est Nova Ecclesia in terris, quae est Nova Hierosolyma. Quod haec Ecclesia agnitura sit solum Dominum, patet ex his in Apocalypsi:
“Venit ad me unus ex septem Angelis, et locutus est mecum, dicens, veni, ostendam tibi Sponsam Agni Uxorem, et ostendit mihi Urbem magnam sanctam Hierosolymam descendentem e Caelo a Deo’ (xxi. 9, 10{1})
et alibi:
“Gaudeamus et exultemus, quia venit tempus Nuptiarum Agni, et Uxor Ipsius paravit se: beati qui ad Caenam Nuptiarum Agni vocati sunt” (cap. xix. 7, 9).
Quod Caelum Novum futurum sit, et quod inde descensura sit Nova Ecclesia in terris, patet ex his ibi.
“Vidi Caelum novum et Terram novam, et vidi Urbem sanctam Hierosolymam descendentem a Deo e Caelo, paratam sicut Sponsam ornatam Marito suo. Dixit Sedens super throno, ecce nova omnia facio; et dixit mihi, scribe, quia haec verba vera et fidelia sunt” (cap. xxi. 1, 2, 5).
“Novum Caelum” est novum Caelum ex Christianis; “nova Hierosolyma” est nova Ecclesia in terris, quae cum novo illo Caelo unum aget; “Agnus” est Dominus quoad Divinum Humanum.
His adjicientur aliqua ad illustrationem: Caelum Christianum est infra Caelos antiquos; in illud a tempore Domini, cum fuit in Mundo, admissi sunt, qui Deum unum sub tribus Personis coluerunt, et non simul ideam trium Deorum habuerunt; et hoc ex causa, quia Trinitas Personarum recepta est in toto Christiano Orbe; at illi, qui de Humano Domini non aliam ideam foverunt, quam sicut de humano alterius hominis, non potuerunt recipere fidem Novae Hierosolymae, quae est quod Dominus sit Solus Deus, in Quo Trinitas; hi ideo separati sunt, et emissi ad angulos: datum est videre separationes post Ultimum Judicium, et ablegationes. Nam super justa idea Dei fundatur universum Caelum, et in terris universa Ecclesia, et in genere omnis Religio; per illam enim est Conjunctio, et per conjunctionem Lux, Sapientia, et Felicitas aeterna.
Quisque potest videre, quod Apocalypsis neutiquam possit explicari nisi a Solo Domino, singula enim verba ibi continent arcana, quae absque singulari illustratione et sic revelatione nusquam scirentur; quare placuit Domino aperire mihi visum spiritus mei, et docere. Ne itaque credatis quod aliquid ex me ibi sumserim, nec ex aliquo Angelo, sed ex Domino Solo. Dixit etiam Dominus per Angelum ad Johannem,
“Ne obsignes verba prophetiae Libri hujus” (cap. xxii. 10);
per quod intelligitur, quod manifestanda sint.
@1 xxi. scripsi pro “xx.”$
[DOCTRINALIA
Ecclesiae et Religionis Catholico Romanae, ac Reformatorum,
IN COMPENDIO.]
DOCTRINALIA ECCLESIAE ET RELIGIONIS CATHOLICO ROMANAE,
IN COMPENDIO.
Quoniam in Apocalypsi, xvii., xviii., xix., etiam agitur de “Babylonia,” quae est Religiosum Catholico Romanum, aperienda sunt in ingressu Doctrinalia ejus, et quidem in hoc ordine, (1.) DE BAPTISMO, (2.) DE EUCHARISTIA SEU SACRA CAENA, (3.) DE MISSIS, (4.) DE PAENITENTIA, (5.) DE JUSTIFICATIONE, (6.) DE PURGATORIO, (7.) DE SEPTEM SACRAMENTIS, (8.) DE SANCTIS, et (9.) DE POTESTATE.
1. DE BAPTISMO, haec docent: -Quod totus Adam post praevaricationis offensam, quoad corpus et animam, in deterius commutatus sit: quod peccatum id in omne genus humanum transfusum sit: quod peccatum hoc originale solummodo per meritum Christi tollatur; et quod meritum Christi per Baptismi Sacramentum applicetur; et quod sic totus reatus Peccati originalis per Baptismum tollatur: quod in Baptizatis usque remaneat concupiscentia sicut fomes ad peccata, non autem peccatum: quod sic induant Christum, fiant nova creatura, et consequantur plenam et integram remissionem peccatorum. Baptismus vocatur Lavacrum regenerationis et fidei. Quod Baptizati, cum adoleverunt, interrogandi sint de sponsionibus factis a patrinis, quod est Sacramentum Confirmationis. Quod propter lapsus post Baptismum necessarium sit Sacramentum Paenitentiae.
2. DE EUCHARISTIA SEU SACRA CAENA. -Quod statim post Consecrationem verum Jesu Christi Corpus et verus Sanguis sub Panis et Vini specie, una cum Ipsius Anima et Divinitate, realiter et substantialiter contineantur, Corpus sub specie Panis et Sanguis sub specie Vini, ex vi verborum: at ipsum Corpus sub specie Vini et Sanguis sub specie Panis, ac Anima sub utraque, vi naturalis connexionis et concomitantiae, qua partes Domini Christi inter se copulantur, et Divinitas propter admirabilem ejus cum corpore et anima hypostaticam unionem; ita quod tantundem sub altera specie atque sub utraque contineatur; verbo, quod totus et integer Christus sub Panis specie et sub quavis istius speciei parte, et totus etiam sub Vini specie et hujus partibus existat; quod ideo binae species separentur ac Panis detur Laicis, et Vinum sit Clericis. Quod miscenda sit aqua vino in calice. Quod Laici accipient a Clericis communionem, et quod Clerici seipsos communicent. Quod sit verum Corpus et verus Sanguis Christi post consecrationem in hostiis in particulis consecratis; et quod ideo hostia adoranda sit cum monstratur et circumfertur. Quod mirabilis et singularis illa conversio totius substantiae Panis in Corpus et totius substantiae Vini in Sanguinem dicatur Transsubstantiatio. Quod communicatio sub utraque specie concedi queat sub certis conditionibus a Pontifice. Vocatur Panis supersubstantialis, et Panis Angelorum, quem hi edunt absque velaminibus; vocatur etiam spiritualis cibus; tum antidotum quo liberantur a peccatis.
3. DE MISSIS. -Dicitur Sacrificium Missae, quoniam sacrificium, quo Christus Se obtulit Deo Patri repraesentatur in hoc sub specie Panis et Vini; quod inde sit Sacrificium vere propitiatorium, purum, et non nisi sanctum in eo. Quod si populus non sacramentaliter communicat, sed solus Minister, tunc populus spiritualiter communicet, quia Ministri non pro se tantum, sed pro omnibus fidelibus, qui ad Corpus Christi pertinent, id obeunt. Quod Missae non fieri debeant lingua vulgari, quia magnam continent populi fidelis eruditionem, sed ut Ministri aliquid declarent diebus Dominicis: quod institutum sit, ut quaedam, quae mystica sunt, voce submissa, et quaedam elatiore, pronuntientur; et quod, ut sit majestas tanti sacrificii quod offertur Deo, sint Lumina, Thymiamata, Vestes, et id genus alia. Quod offerendum sit pro Vivorum peccatis, poenis, satisfactionibus, et quibusvis necessitatibus; et pro Defunctis. Quod Missae in honorem Sanctorum sint gratiarum actiones propter quod intercedant dum implorantur.
4. DE PAENITENTIA. -Quod praeter Baptismum sit Sacramentum Paenitentiae, quo lapsis post Baptismum beneficium mortis et meriti Christi applicatur, quare vocatur laboriosus quidam Baptismus. Quod partes Paenitentiae sint Contritio, Confessio, et Satisfactio. Quod Contritio sit donum Dei, et impulsus Spiritus Sancti non adhuc inhabitantis, sed tantum moventis, ita quod sit dispositio. Quod Confessio debeat esse omnium mortalium peccatorum, etiam occultissimorum, ac intentionum: quod peccata quae retinentur non remittantur, at quod illa quae post scrutationem non occurrunt, inclusa sint Confessioni: quod fieri debeat ad minimum semel in anno: -quod peccata absolvenda sint a clavium Ministris, et quod remittantur cum dicunt, “Ego absolvo,”‘ quod Absolutio sit sicut actus judicis, cum sententia pronuntiatur: quod graviora peccata absolvenda sint ab Episcopis, et adhuc graviora a Pontifice. Satisfactio, quod fiat per poenas satisfactorias a Ministro ex arbitrio pro mensura delicti imponendas: quod cum Poena aeterna etiam Poena temporalis remittatur. Quod Indulgentiarum potestas a Christo relicta sit Ecclesiae, et quod usus illarum maxime salutaris sit.
5. DE JUSTIFICATIONE. -Quod translatio ab eo statu in quo homo nascitur filius Adami in statum gratiae per secundum Adamum Salvatorem, sine Lavacro regenerationis et fidei, seu Baptismo, non fiat. Quod exordium justificationis secundum sit a gratia praeveniente, quae est Vocatio, cum qua homo cooperatur convertendo semet. Quod dispositio fiat per Fidem, cum credit vera esse quae revelata sunt, ad quam libere movetur: tum per Spem, dum credit quod Deus propter Christum propitius sit: et per Charitatem, qua incipit proximum diligere, et odio habere peccatum. Quod Justificatio, quae sequitur, non solum sit peccatorum remissio, sed sanctificatio et interioris hominis renovatio; quod tunc non reputentur justi, sed quod sint justi, justitiam in se recipientes; et quia accipiunt meritum passionis Christi, quod ita inseratur Justificatio per Fidem, Spem et Charitatem. Quod Fides sit humanae salutis initium, fundamentum et radix Justificationis, et quod hoc sit per fidem justificari: et quia nihil eorum quae Justificationem praecedunt, sive fides sive opera, justificationis gratiam promerentur, quod hoc sit justificari gratis, est enim gratia praeveniens: et quod usque homo ex operibus justificetur, et non ex fide tantum: quod justi in levia et venialia peccata cadant, et quod usque sint justi: et quod justi ideo continue laborare debeant per orationes, oblationes, eleemosynas, jejunia, ne cadant, quia renati sunt in spem gloriae, et non in gloriam. Quod Justi, si exciderint justificationis gratia, rursus justificari possint per Paenitentiae sacramentum: quod per quod libet mortale peccatum amittatur gratia, sed non fides; at quod per infidelitatem, quae est recessio a Religione, etiam fides. Quod Opera hominis justificati sint merita, et quod justificati per illa, quae ab illis per Dei gratiam et meritum Christi fiunt, promereantur vitam aeternam. Quod Liberum Arbitrium post Adami peccatum non amissum et exstinctum sit, et quod homo cooperetur assentiendo vocanti Deo, et quod alioquin foret inanimatum corpus. Praedestinationem statuunt, dicendo quod nemo sciat num sit in numero praedestinatorum, et inter illos quos Deus Sibi elegerat, nisi ex speciali revelatione.
6. DE PURGATORIO. -Quod per Justificationem non deleatur omnis reatus poenae temporalis exsolvendae; quod ideo omnes in Purgatorium veniant ut exsolvantur, antequam in Caelum patet aditus. Quod Animae ibi detentae fidelium suffragiis juventur et praecipue per sacrificium Missae; et quod hoc diligenter docendum et praedicandum sit. Tormina ibi describuntur varie, sed sunt inventa, in se figmenta.
7. DE SEPTEM SACRAMENTIS. -Quod Sacramenta septem sint, Baptismus, Confirmatio, Eucharistia, Paenitentia, Extrema Unctio, Ordo et Matrimonium: quod non plura nec pauciora sint: quod unum altero dignius sit: quod contineant gratiam; et quod ex Opere operato per illa conferatur gratia: quod totidem fuerint Sacramenta Antiquae Legis.
De Baptismo, Confirmatione, Eucharistia, et Paenitentia, supra actum est.
De Sacramento Extremae Unctionis: quod sit ex Jacobo, v. 14, 15: quod fiat aegrotis circa finem vitae, unde vocatur Sacramentum Exeuntium: quod si convaluerint, possit iterum applicari: quod fiat per oleum ab Episcopo benedictum, et per haec verba, “Indulgeat tibi Deus quicquid oculorum, sive narium, sive tactus vitio deliquisti.” De Sacramento Ordinis: quod septem Ordines sint in Ministerio Sacerdotii, qui differunt dignitate, et vocantur simul Hierarchia Ecclesiastica, quae est sicut castrorum acies ordinata: quod inaugurationes in Ministerium fiant per unctiones, et per translationes Spiritus Sancti in illos. Quod ad ordinationes Episcoporum et Sacerdotum non requiratur saecularis potestas, aut Magistratus consensus aut vocatio aut auctoritas; quod qui ab illis vocatione instituti ad ministerium tantummodo ascendunt, non sint ministri, sed fures et latrones, qui per ostium non ingrediuntur. De Sacramento Matrimonii: quod dispensatio graduum et divortiorum sit Ecclesiae: quod Clerici non contrahent matrimonium: quod omnes illi possint habere castitatis donum, et si quis dicit se non posse, cum tamen voverat, sit anathema, quia Deus id rite petentibus non denegat, et non patitur aliquem supra id quod potest tentari. Quod status virginitatis et caelibatus anteponendus sit statui conjugiali: praeter plura.
8. DE SANCTIS. -Quod Sancti una cum Christo regnantes orationes suas pro hominibus Deo offerant: quod Christus adorandus sit, et quod Sancti invocandi; quod invocatio Sanctorum non sit idololatrica, nec adversetur honori unius Mediatoris Dei et hominum; vocatur Latria: quod imagines Christi, Deiparae Mariae, et Sanctorum, sint venerandae et honorandae; non quod credendum quod in illis Divinitas et virtus sit, sed quod honor, qui illis exhibetur, referatur ad prototypa, quae illae repraesentant; et quod per imagines, quas osculantur, et coram quibus procumbunt ac caput nudant, Christum adorent, et Sanctos venerentur: quod miracula Dei per Sanctos fiant.
9. DE POTESTATE. -Quod Papa Romanus sit{1} Petri Apostoli Successor, et Jesu Christi Vicarius, Caput Ecclesiae et Episcopus universalis; quod sit supra Concilia: quod Illi sint claves aperiendi et claudendi Caelum, ita potestas remittendi et retinendi peccata; quod ideo Illi sicut vitae aeternae Clavigero, terreni simul et caelestis imperii jura sint: quod etiam ab Illo sit talis potestas Episcopis et Sacerdotibus, quia etiam data est reliquis Apostolis, et quod ideo dicantur Ministri clavium. Quod Ecclesiae sit judicare de vero sensu et interpretatione Scripturae Sacrae, et quod qui contraveniunt, poenis ex jure statutis puniendi sint: quod non conveniat ut Laici legant Scripturam Sacram, quoniam sensum ejus non scit nisi Ecclesia; inde Ministri ejus venditant quod illum sciant.
1 sit pro “fit”
{1}Haec sunt ex Conciliis et Bullis, imprimis ex Concilio Tridentino et Bulla Papali confirmante, ubi omnes, qui contra illa quae decreta sunt, quae in genere sunt supra allata, sentiunt, credunt, et faciunt, anathemate condemnant.
@1 Haec pro “X. Haec”$
DOCTRINALIA ECCLESIAE ET RELIGIONIS REFORMATORUM, IN COMPENDIO.
Quoniam in Apocalypsi in Sensu ejus spirituali multum agitur de Reformatis, ideo etiam in ingressu ad Explicationes, aperienda sunt Doctrinalia illorum, et quidem in hoc ordine : -(1.) DE DEO, (2.) DE CHRISTO DOMINO, (3.) DE JUSTIFICATIONE PER FIDEM, ET DE BONIS OPERIBUS, (4.) DE LEGE ET EVANGELIO, (5.) DE PAENITENTIA ET CONFESSIONE, (6.) DE PECCATO ORIGINALI, (7.) DE BAPTISMO, (8.) DE SACRA CAENA, (9.) DE LIBERO ARBITRIO, et (10.) DE ECCLESIA.
1. DE DEO. -De Deo creditur secundum fidem symbolicam Athanasianam, quae, quia in cujusvis manu est, non hic assumitur: quod credatur in Deum Patrem ut Creatorem et Conservatorem, in Deum Filium ut Salvatorem et Redemptorem, et in Spiritum Sanctum ut Illustratorem et Sanctificatorem, etiam notum est.
2. DE CHRISTO DOMINO. -De Persona Christi non docetur similiter ab omnibus Reformatis. A Lutheranis, ita:
Quod Virgo Maria non verum Hominem duntaxat, sed et verum Dei Filium conceperit et genuerit, unde recte Mater Dei appellatur et revera est: quod in Christo duae naturae sint, Divina et Humana, Divina ab aeterno, et Humana in tempore; quod duae illae naturae personaliter unitae sint, ita prorsus ut non sint duo Christi, unus Filius Dei, alter Filius Hominis, sed ut unus et idem sit Filius Dei et Filius Hominis; non quod duae illae naturae in unam substantiam commixtae sint, nec quod una in alteram mutata sit, sed quod utraque natura retineat suas proprietates essentiales, quae quales sunt, etiam describitur: quod unio illarum sit hypostatica, et quod haec sit summa communio, qualis est animae et corporis; quod sic recte dicatur, quod in Christo Deus sit Homo et Homo Deus. Quod non ut nudus Homo tantum pro nobis passus sit, sed talis Homo, cujus Humana natura cum Filio Dei tam arctam ineffabilem unionem et communionem habet, ut cum Eo una facta sit Persona: quod vere Filius Dei pro nobis passus sit, sed usque secundum proprietates Humanae naturae: quod Filius Hominis, per quem intelligitur Christus quoad Humanam naturam, ad dextram Dei realiter exaltatus sit, cum Ille in Deum assumtus fuit, quod factum est, ut primum in utero matris a Spiritu Sancto conceptus est: quod Christus illam Majestatem ratione unionis personalis semper habuerit, sed quod in statu exinanitionis, non nisi quantum Ei visum fuit, exercuerit; at quod formam servi post resurrectionem plene et prorsus deposuerit, et Humanam naturam seu essentiam in plenariam usurpationem Divinae Majestatis collocaverit; et quod hoc modo in gloriam ingressus sit; verbo, Christus verus Deus et Homo in una indivisa Persona est et permanet in aeternum; ac verus, omnipotens, ac aeternus Deus, etiam quoad Humanum ad dextram Dei praesens gubernat omnia in Caelis et in terris, et quoque implet omnia, nobiscum est, in nobis habitat et Operatur: quod non sit adorationis differentia, quia per naturam quae cernitur adoratur Divinitas quae non cernitur: quod Divina Essentia proprias suas excellentias Humanae naturae communicet et impertiat; et quod Divinas suas operationes per corpus sicut per Organum perficiat; quod sic omnis plenitudo Divinitatis in Christo habitet corporaliter, secundum Paulum. Quod incarnatio facta sit, ut reconciliaret nobis Patrem, ac hostia fieret pro totius Mundi peccatis, tam originalibus quam actualibus; quod incarnatus sit ex substantia Spiritus Sancti, sed quod Humana natura a Virgine Maria producta sit, quam ut Verbum assumpsit et Sibi univit: quod sanctificet credentes in Ipsum, misso in corda illorum Spiritu Sancto, qui regat, consoletur et vivificet illos, ac defendat contra diabolum et vim peccati. Quod Christus ad inferos descenderit, et infernum pro omnibus credentibus destruxerit; quo autem modo haec fuerunt effecta, non curiose vult ut scrutentur, sed hujus rei cognitio alteri saeculo reservetur, quando non modo hoc mysterium, sed etiam alia multa revelabuntur.
Haec sunt ex Luthero, Augustana Confessione, et Concilio Nicaeno, Articulis Smalcaldicis; videatur Formula Concordiae.
Ab aliqua parte ex Reformatis, de quibus etiam in Formula Concordiae, creditur,
Quod Christus secundum Humanam naturam per exaltationem tantum creata dona et finitam potentiam acceperit, ita quod sit Homo sicut alius, retinens proprietates carnis; quod ideo quoad Humanam naturam non sit Omnipraesens et Omnisciens; quod tamen absens regat tanquam Rex dissita a Se; quod ut Deus ab aeterno sit apud Patrem, ac ut Homo natus in tempore sit apud Angelos in Caelo; quodque in Christo Deus sit Homo et Homo Deus, sit locutio figurata; praeter similia alia.
At dissensionem hanc dirimit Symbolum Athanasii, quod ab omnibus in Christiano Orbe receptum est, ubi haec sunt:
“Vera fides est, ut credamus et confiteamur, quod noster Dominus Jesus Christus Filius Dei sit Deus et Homo, Deus ex substantia Patris natus ante mundum, et Homo ex substantia matris natus in mundo; perfectus Deus et perfectus Homo; Qui tametsi est Deus et Homo, non tamen sunt duo, sed unus Christus; unus non per conversionem Essentiae Divinae in corpus, sed per assumptionem Humani Sui in Deum; unus prorsus, non per confusionem substantiae sed per Unitatem Personae; quoniam sicut rationalis anima et corpus est unus homo, ita Deus et Homo est unus Christus.”
3(1). DE JUSTIFICATIONE PER FIDEM, ET DE BONIS OPERIBUS. -Fides Clericorum justificans et salvans haec est:
Quod Deus Pater averterit Se a Genere humano propter iniquitates ejus, et sic ex justitia damnaverit illud morti aeternae; et quod idea miserit Filium in mundum, Qui expiaret et redimeret, ac satisfaceret et reconciliaret; et quod Filius hoc fecerit per quod in Se susceperit damnationem legis, et passus Se crucifigi, et quod sic et per obedientiam impleverit omnem justitiam Dei, usque ut Ipse factus sit Justitia; et quod Deus Pater hanc ut Ipsius meritum credentibus imputet et applicet, et ad illos mittat Spiritum Sanctum, qui operatur charitatem, bona opera, paenitentiam, ut bona arbor bonos fructus, ac justificet, renovet, regeneret et sanctificet; et quod haec fides sit unicum medium salutis, et quod per illam solam remittantur homini peccata. Distinguunt inter Justificationis actum et statum; per Justificationis actum intelligunt initium justificationis, quod fit momento cum homo per solam illam fidem cum fiducia apprehendit meritum Christi; per Justificationis statum intelligunt progressum illius fidei, qui fit per Operationem Spiritus Sancti interiorem, quae se non manifestat nisi per quaedam signa, de quibus varia docent; tradunt etiam bona opera manifesta, quae fiunt ab homine et ejus voluntate, et sequuntur illam fidem; sed illa excludunt a justificatione, quia proprium et sic meritum hominis est in illis.
Haec est fides hodierna in summario, verum confirmationes ejus et traditiones de illa sunt plures et multiplices, ex quibus aliquae etiam adducentur, quae sunt,
Quod homines non possint justificari coram Deo propriis viribus, meritis et operibus, sed gratis propter Christum, per fidem, per hanc quod credant se in gratiam recipi et peccata remitti propter Ipsum, Qui Sua morte pro nobis satisfecit, et quod Deus Pater hoc credentibus imputet propter justitiam coram Ipso: quod fides haec non tantum sit notitia historica quod Christus pro nobis passus et mortuus sit, sed etiam assensus corde, confidentia et fiducia, quod gratis propter Christum remittantur peccata et justificentur; et quod tunc haec tria concurrant, Promissio gratuita, Meritum Christi tanquam pretium, et Propitiatio: quod fides sit justitia, qua coram Deo justi reputamur propter promissionem: et quod justificari sit absolvi a peccatis, et quod etiam quodam modo dici possit vivificari et regenerari: quod fides nobis ad justitiam reputetur, non quia illa tam bonum opus est, sed quia meritum Christi apprehendit: quod meritum Christi sit Ipsius Obedientia, Passio, Mors et Resurrectio: quod necessum sit, ut aliquid sit per quod Deus adiri potest, et quod id non aliud sit quam fides per quam fit receptio. Quod fides in actu justificationis intret per Verbum et auditum, et quod non sit actus hominis, sed quod sit operatio Spiritus Sancti, et quod tunc homo non cooperetur plus quam statua salis, truncus aut lapis, nihil ex se agens, et de eo nihil sciens, sed quod post actum cooperetur, verum non cum aliqua voluntate propria in spiritualibus; aliter in naturalibus, civilibus et moralibus; attamen quod tunc in spiritualibus eo usque possint progredi, ut bonum velint, eoque delectentur, sed hoc ipsum non a sua voluntate, sed a Spiritu Sancto, et quod sic cooperentur non a suis viribus, sed a novis viribus et donis, quae Spiritus Sanctus in conversione inchoavit; quodque in vera conversione immutatio, renovatio et motus fiant in hominis intellectu et corde: quod charitas, bona opera et paenitentia non ingrediantur actum justificationis, sed quod in statu justificationis necessaria sint, imprimis propter mandatum Dei, et quod per illa mereantur praemia hujus vitae corporalia, sed non remissionem peccatorum et vitae aeternae gloriam, quia sola fides absque operibus legis justificat et salvat: quod fides actu hominem justificet, sed fides statu renovet: quod in renovatione propter mandatum Dei, necessario facienda sint honesta opera, quae Decalogus praecipit, quia vult Deus ut carnales cupiditates coerceantur civili disciplina; quare dedit doctrinam, leges, magistratus et poenas: quod ideo sequatur falsum esse, quod per opera mereamur remissionem peccatorum et salutem, tum quod opera aliquid faciant ad fidem conservandam; et quoque falsum esse, quod homo reputetur justus propter justitiam rationis suae, et quod ratio possit propriis viribus Deum super omnia amare, ac legem Ipsius facere: verbo, quod fides et salus in hominibus conserventur et retineantur non per bona opera, sed tantum per Spiritum Dei et per Fidem; sed usque quod bona opera testimonia sint, quod Spiritus Sanctus praesens sit, et in illis habitet: damnatur, ut perniciosa, phrasis, quod bona opera noxia sint ad salutem, quia intelligenda sunt opera Spiritus Sancti interiora, quae bona sunt, non exteriora procedentia a propria voluntate hominis, quae non bona sunt sed mala, qua meritoria. Tradunt praeterea, quod Christus Ultimo Judicio laturus sit sententiam de operibus bonis et malis tanquam effectis propriis et non propriis fidei hominis.
Haec fides hodie regnat in toto Christiano Reformato Orbe apud Clericos, sed non apud Laicos nisi perpaucos; Laici enim non aliud intelligunt per fidem, quam credere in Deum Patrem, Filium et Spiritum Sanctum, et quod qui bene vivit et bene credit, salvetur; et de Domino quod sit Salvator; ignorant enim arcana justificationis Praedicatorum suorum, qui tametsi illa praedicant, usque apud auditores Laicos intrant per unam aurem et exeunt per alteram; imo ipsi Doctores se reputant eruditos ex scientia illorum, ac in Gymnasiis et Lyceis multum laborant ut illa capiant; quare supra dictum est, quod illa fides sit fides Clericorum.
Sed usque Doctores eandem hanc fidem in Regnis ubi Reformati sunt, diversimode docent. In Germania, Suecia et Dania,
Quod Spiritus Sanctus per illam fidem operetur, ac homines justificet et sanctificet, ac postea successive renovet et regeneret, sed absque operibus legis; et qui in illa fide ex fiducia et confidentia sunt, in gratia apud Deum Patrem sint; et quod tunc mala quae faciunt quidem appareant, sed jugiter remittantur.
In Anglia,
Quod illa fides operetur charitatem inscio homine, et quod id etiam bonum charitatis sit, quod homo interius sentit Spiritum Sanctum apud se operari: et si non sentit, et usque propter salutem facit bonum, quod id possit dici bonum, sed quod usque trahat ex homine quod in eo sit meritum: tum quod illa fides id possit in ultima mortis hora operari, tamen non scitur quomodo.
In Hollandia,
Quod Deus Pater propter Filium per Spiritum Sanctum justificet et purificet hominem interius per illam fidem, sed usque ad propriam voluntatem ejus, a qua se deflectit, nec illam tangit (quidem quod leviter tangat), et quod sic mala voluntatis hominis non appareant coram Deo.
Sed de his illorum arcanis pauci ex Laicis norunt, nec volunt illa, sicut sunt, propalare, quia sciunt quod illa non sapiant.
4{1}. DE LEGE ET EVANGELIO. -Quod Lex a Deo data sit, ut sciatur quid peccatum, et sic ut id comminatione et metu, et dein promissione et annuntiatione gratiae, arceatur; quare praecipuum officium Legis est, ut peccatum originale et omnes fructus ejus revelentur, ac sciatur quam horrendum in modum natura hominis lapsa et funditus depravata est; hac ratione hominem perterrefacit, humiliat, prosternit, usque ut desperet de se ipso, et anxie desideret auxilium; hic effectus Legis vocatur Contritio, quae non est activa seu factitia, sed passiva, et conscientiae cruciatus. Evangelium autem est tota Doctrina de Christo et de fide, et sic de remissione peccatorum, ita laetissimus nuntius non arguens et terrens, sed consolans: per Legem ira Dei revelatur super omnem impietatem, et homo damnatur, quare facit ut homo ad Christum respiciat, et ad Evangelium; praedicatio de utraque erit, quia conjuncta sunt: Evangelium docet, quod Christus in Se susceperit omnem maledictionem Legis, et omnia peccata expiaverit, et quod remissionem per fidem consequamur. Quod Spiritus Sanctus non per Legis sed per Evangelii praedicationem detur et accipiatur, et cor hominis renovetur, et quod Spiritus dein ministerio Legis utatur, ut doceat et in Decalogo monstret, quae sit voluntas Dei bona et placens; sic Spiritus mortificat et vivificat. Quod discrimen faciendum sit inter opera Legis et inter opera Spiritus; quare fideles non sunt sub Lege sed sub Gratia, nempe illa ratione. Quod justitia Legis non justificet, hoc est, non reconciliet, neque regeneret, neque per se faciat acceptos Deo, sed donato Spiritu Sancto sequitur Legis impletio: quod opera secundae tabulae Decalogi non justificent, quia per illam agimus cum hominibus, et non proprie cum Deo, et tamen in justificatione agendum est cum Deo. Quod Christus, quia sine peccato subiit poenam peccati, et victima pro nobis factus est, sustulerit illud jus Legis, ne damnet credentes, quia Ille est propitiatio pro illis, propter quam justi reputantur.
@1 4 pro “III.”$
5{1}. DE PAENITENTIA ET CONFESSIONE. -Quod Paenitentia constet ex duabus partibus, una quae est contritio seu terror incussus conscientiae propter peccata; altera quae est fides quae concipitur ex Evangelio, et per remissionem peccatorum consolatur conscientiam, et ex terroribus liberat. Qui confitetur totum se esse peccatum, is comprehendit omnia peccata, nullum excludit, et nullius obliviscitur; sic purgantur peccata, homo purificatur, rectificatur, sanctificatur, quoniam Spiritus Sanctus non sinit peccatum dominari, sed reprimit et coercet. Quod enumeratio peccatorum debeat esse libera, si velit aut non velit; et quod confessio et absolutio privata magnificienda sit; quare si quis vult, potest confiteri peccata, et Absolutionem a Confessionario accipere, et quod peccata tunc remissa sint; verba, quae Minister tunc responsurus est, sint, Deus tibi sit propitius, et confirmet fidem tuam, fiat tibi sicut credis, et ego ex mandato Domini remitto tibi peccata (at alii, annuntio tibi remissionem peccatorum): quod tamen usque non per paenitentiam, sicut nec per opera, sed per fidem peccata remittantur. Quare paenitentia Clericorum est modo confessio coram Deo quod peccatores sint, et oratio ut in fide perseverent. Quod expiationes et satisfactiones non sint necessariae, quia Christus est Expiatio et Satisfactio.
@1 5 pro “IV.”$
6{1}. DE PECCATO ORIGINALI docent : -Quod post lapsum Adami omnes homines secundum naturam propagati nascantur cum peccato, hoc est, sine metu Dei, et cum concupiscentiis, quodque hoc damnet et afferat nunc quoque mortem aeternam illis qui non renascuntur per Baptismum et per Spiritum Sanctum: quod sit privatio originalis justitiae, et cum hac inordinata dispositio partium animae, et habitus corruptus. Quod sit discrimen inter ipsam naturam, in quam homo creatus est, quae etiam post lapsum est et permanet Dei Creatura, et inter peccatum originale; ita quod sit discrimen inter corruptam naturam, et inter corruptionem quae naturae infixa est, et per quam natura est corrupta: quod naturae corruptionem ab ipsa natura nemo nisi solus Deus separare possit; id quod in beata resurrectione plane fiet, quia tunc ipsa natura, quam in mundo homo circumfert, absque peccato originali, resurrectura est, ac aeterna felicitate fruitura; quod sit discrimen sicut inter opus Dei et opus Diaboli; quod peccatum hoc non eo modo naturam invaserit, quasi Satan aliquod malum substantialiter creaverit, et illud cum natura commiscuerit, sed quod justitia concreata et originalis amissa sit: quod peccatum originis sit accidens; et quod homo ratione ejus coram Deo spiritualiter quasi mortuus sit. Quod hoc malum per solum Christum contegatur et condonetur: quod ipsum semen, ex quo homo formatur, peccato illo contaminatum sit: quod inde etiam sit, quod homo a parentibus accipiat pravas inclinationes ac internam immunditiem cordis.
@1 6 pro “V.”$
7{1}. DE BAPTISMO. -Quod Baptismus non sit simpliciter aqua, sed quod sit aqua Divino mandato comprehensa, et Verbo Dei obsignata, et sic sanctificata: quod Baptismi virtus, opus, fructus et finis sit, ut homines salventur, et in Christianam Communionem cooptentur: quod per Baptismum offeratur victoria super mortem et Diabolum, remissio peccatorum, gratia Dei, Christus cum omnibus Suis operibus, et Spiritus Sanctus cum omnibus Suis dotibus, ac aeterna beatitudo omnibus et singulis qui credunt: num fides etiam per Baptismum detur infantibus, est altius quam ut sollicite inquirendum sit. Quod immersio in aquam significet mortificationem veteris hominis, et resurrectionem novi; quod ideo vocari possit lavacrum regenerationis, ac vere lavacrum in Verbo, tum in morte et sepultura Christi: quod Christiani vita sit quotidianus Baptismus semel sic inceptus: quod aqua non id efficiat, sed Verbum Dei, quod in et cum aqua est, et fides Verbi Dei aquae addita; quod inde sequatur, quod Baptizatio in Nomine Dei, quidem ab hominibus fiat, sed non sit, verum ab ipso Deo: quod Baptismus non tollat peccatum originale, exstincta prava concupiscentia, sed reatum.
Alii vero ex Reformatis credunt,
Quod Baptismus sit externum lavacrum aquae, per quod interna ablutio a peccatis significatur: quod non conferat regenerationem, fidem, gratiam Dei et salutem, sed tantum significet et obsignet illa; et quod illa non conferantur in et cum Baptismo, sed postea increscente aetate; quodque solum electi consequantur gratiam Christi et donum fidei: et quia salus non dependet a Baptismo, quod ideo permittatur fieri ab alio in defectu ordinarii Ministri.
@1 7 pro “VI.”$
8{1}. DE SACRA CAENA. -Reformati qui vocantur Lutherani, docent, Quod in Sacra Caena seu Sacramento Altaris, Corpus et Sanguis Christi vere et substantialiter sint praesentia, et quod una cum Pane et Vino vere distribuantur et accipiantur; et quod ideo verum Corpus et verus Sanguis Christi in, cum, et sub Pane et Vino sint, ac Christianis ad manducandum et bibendum dentur; et quod ideo non simpliciter panis et vinum sint, sed Verbo Dei inclusa et alligata, et quod hoc faciat quod Christi Corpus et Sanguis sint; nam cum accedit Verbum ad elementum, fit Sacramentum: quod tamen non sit transsubstantiatio, qualis est Pontificiis: quod sit cibus animae, novum hominem alens et fortificans: quod instituta sit, ut fides vires suas reparet atque recipiat, detur remissio peccatorum, et nova vita, quam Christus nobis meruit: quod sic Corpus et Sanguis Christi non tantum spiritualiter per fidem, sed etiam ore, supernaturali modo, ratione sacramentalis unionis cum Pane et Vino, sumantur: quod dignitas istius Caenae consistat in sola obedientia, et in Christi merito, quod vera fide applicatur: verbo, quod Sacramenta, Caena Domini et Baptismus, sint testimonia voluntatis et gratiae Dei erga homines; et quod Sacramentum Caenae sit promissio remissionis peccatorum per idem; quod moveat corda ad credendum; et quod Spiritus Sanctus per Verbum et Sacramenta operetur: quod consecratio Ministri illa non producat, sed quod soli omnipotenti virtuti Domini id tribuendum sit: quod tam digni quam indigni verum Corpus et verum Sanguinem Christi, sicut super cruce pependit, accipiant, sed digni ad salutem, indigni ad condemnationem; quod digni sint qui fidem habent; quod nemo ad Caenam illam adigendus sit, sed quisque cum spiritualis fames urget, accedat.
Alii vero Reformati docent,
Quod in Sacra Caena Corpus et Sanguis Christi tantum spiritualiter sumantur, et quod Panis et Vinum ibi sint modo signa, typi, symbola, tesserae, figurae et similitudines; quod Christus non corpore praesens sit, sed solum virtute et operatione ex Divina Sua essentia at quod in Caelo sit conjunctio secundum communicationem idiomatum: quod dignitas hujus Caenae non modo a fide, sed etiam a praeparatione pendeat: quod solum digni virtutem ejus accipiant, at indigni modo panem et vinum.
Tametsi hi dissensus sunt, usque conveniunt omnes Reformati in eo,
Quod omnino Paenitentiam acturi sint, qui digne volunt Sanctam illam Caenam obire;
Lutherani,
Quod nisi paenitentiam ab operibus malis egerint, et usque accedant, in aeternum damnati sint;
et Angli,
Quod alioquin diabolus in illos intraturus sit sicut in Judam;
hoc constat ex Orationibus praelectis ante Communionem.
@1 8 pro “VII.”$
9{1}. DE LIBERO ARBITRIO. Distinguunt inter statum ante lapsum, post lapsum, post acceptam fidem et renovationem, et post resurrectionem. Quod homo post lapsum in rebus spiritualibus et Divinis ex propriis viribus prorsus nihil possit inchoare, cogitare, intelligere, credere, velle, operari ac cooperari, nec se ad gratiam applicare aut accommodare, sed quod naturale arbitrium sit solum ad illa quae contra Deum sunt, et Deo displicent; ita quod homo in spiritualibus sit sicut stipes, sed quod usque ei sit capacitas, non activa sed passiva, qua verti potest ad bonum per gratiam Dei; quod tamen liberum arbitrium homini post lapsum reliquum sit, posse et non posse audire Verbum Dei; et quod sic scintillula fidei in corde accendatur, quae remissionem peccatorum propter Christum amplectitur, et consolatur. Quod tamen humana voluntas habeat libertatem ad faciendum civilem justitiam, et ad deligendum res rationi subjectas.
@1 9 pro “VIII.”$
10{1}. DE ECCLESIA. -Quod Ecclesia sit congregatio et communio sanctorum, et quod sit sparsa per universum Orbem apud illos qui habent eundem Christum et eundem Spiritum Sanctum, ac eadem Sacramenta, sive habeant similes aut dissimiles traditiones: et quod principaliter sit Societas fidei; et quod haec Ecclesia sola sit Corpus Christi, et quod boni sint re et nomine Ecclesia, sed mali solum nomine: quod mali et hypocritae, quia commixti, sint membra Ecclesiae secundum externa signa ejus, modo non sint excommunicati, sed quod non sint membra Corporis Christi. Quod Ritus Ecclesiastici, qui Ceremoniae vocantur, sint adiaphori, et quod non sint cultus Dei, nec pars cultus Dei; quod ideo in libertate Ecclesiae sit talia instituere, mutare et abrogare, ut discrimina vestium, temporum, dierum, ciborum, et alia; et quod ideo nulla Ecclesia aliam propter talia condemnare debeat.
@1 10 pro “IX.”$
{1}Haec sunt Doctrinalia Ecclesiae et Religionis Reformatorum, in compendio: illa autem, quae tradunt Schwengfeldiani, Pelagiani, Manichaei, Donatistae, Anabaptistae, Armeniani, Cingliani, Antitrinitarii{2}, Sociniani, Ariani, ac hodie Quaqueri et Herrenhuteri, praeterita sunt, quia illi ut Haeretici ab Ecclesia Reformatorum reprobati et rejecti sunt.
@1 Haec pro “X. Haec”$
@2 Antitrinitarii pro “Antetrinitarii”$
APOCALYPSIS, CAPUT I.
REVELATIO JESU CHRISTI, quam dedit Illi Deus indicare servis Suis, quae oportet fieri cito, et significavit mittens per Angelum Suum servo Suo Johanni.
2. Qui testatus est Verbum Dei, et testimonium Jesu Christi, quaecunque vidit.
3. Beatus legens, et audientes Verba prophetiae et servantes quae in ea scripta, quia tempus prope.
4. Johannes septem Ecclesiis quae in Asia, Gratia vobis et pax ab Ipso Qui Est et Qui Fuit et Qui Venturus; et a septem Spiritibus, qui sunt in conspectu Throni Ipsius.
5. Et a Jesu Christo, Ipse Testis fidelis, Ipse Primogenitus ex mortuis, et Ipse Princeps regum terrae, amante nos et lavante nos a peccatis nostris in sanguine Suo.
6. Et facit nos reges et sacerdotes Deo et Patri Suo: Ipsi gloria et robur in saecula saeculorum (Amen).
7. Ecce venit cum nubibus, et videbit Ipsum Omnis Oculus, et qui Ipsum transfixerunt, et plangent super Ipsum Omnes Tribus terrae, etiam, Amen.
8. Ego sum Alpha et Omega, Principium et Finis, dicit Dominus, Qui Est et Qui Fuit et Qui Venturus, Qui Omnipotens.
9. Ego Johannes, qui et frater Vester, et consocius in
afflictione, et in regno et patiente exspectatione Jesu Christi. Eram in Insula Vocata Patmos propter verbum Dei, et propter testimonium Jesu Christi.
10. Factus sum in Spiritu in Dominica die, et audivi post me vocem magnam tanquam tubae,
11. Dicentem, Ego sum Alpha et Omega, Primus et Ultimus; quod Vides scribe in libro, et mitte Ecclesiis, illis in Asia, Ephesum, et Smyrnam, et Pergamum, et Thyatira, et Sardes, et Philadelphiam, et Laodiceam.
12. Et conversus videre vocem quae loquebatur mecum, et conversus vidi septem Candelabra aurea.
13. Et in medio septem Candelabrorum Similem Filio Hominis, indutum talari, et praecinctum ad mamillas zona aurea.
14. Et Caput Ipsius, et Capilli candidi tanquam lana candida, tanquam nix, et Oculi Ipsius tanquam flamma ignis.
15. Et Pedes Ipsius similes chalcolibano, tanquam in camino igniti, et vox Ipsius tanquam vox aquam multarum.
16. Et habens in dextra Sua manu Stellas Septem, et ex ore Ipsius romphaea anceps acuta exiens; et Facies Ipsius tanquam Sol lucet in potentia sua.
17. Et Cum vidi Ipsum, cecidi ad pedes Ipsius tanquam mortuus, et imposuit dextram Suam manum super me, dicens mihi, Ne time, Ego sum Primus et Ultimus.
18. Et Qui Vivens, et factus sum mortuus, et ecce Vivens sum in saecula saeculorum, amen: et habeo claves inferni et mortis.
19. Scribe quae vidisti, et quae Sunt, et quae futura sunt posthac.
20. Mysterium septem Stellarum quas vidisti in dextra Mea, et septem Candelabra aurea: Septem Stellae Angeli septem Ecclesiarum sunt, et Septem Candelabra quae vidisti septem Ecclesiae Sunt.
SENSUS SPIRITUALIS.
CONTENTUM TOTIUS CAPITIS.
QUOD REVELATIO HAEC SIT A SOLO DOMINO, ET QUOD ILLA RECIPIATUR AB ILLIS QUI IN NOVA IPSIUS ECCLESIA, QUAE EST NOVA HIEROSOLYMAE, ERUNT, ET DOMINUM PRO DEO CAELI ET TERRAE AGNOSCUNT: DESCRIBITUR ETIAM DOMINUS QUOAD VERBUM.
CONTENTA SINGULORUM VERSUUM.
1. “Revelatio Jesu Christi,” significat praedictiones a Domino de Ipso deque Ipsius Ecclesia, qualis haec erit in fine suo, et qualis postea futura est (n. 2); “quam dedit Illi Deus indicare servis Suis,” significat pro illis qui in fide ex charitate sunt (n. 3); “quae oportet fieri cito,” significat quod certe futura sint ne pereat Ecclesia (n. 4); “et significavit, mittens per Angelum Suum servo Suo Johanni,” significat quae a Domino revelata sunt per Caelum illis qui in bono vitae sunt ex charitate et ejus fide (n. 5).
2. “Qui testatus est Verbum Dei et testimonium Jesu Christi,” significat qui ex corde et sic in luce recipiunt Divinum Verum ex Verbo, et agnoscunt Humanum Domini esse Divinum (n. 6); quaecunque vidit,” significat illustrationem illorum in omnibus quae in hac Revelatione sunt (n. 7).
3. “Beatus legens, et audientes verba prophetiae, et servantes quae in ea scripta sunt,” significat communionem illorum cum Angelis Caeli, qui vivunt secundum doctrinam Novae Hierosolymae (n. 8); “quia tempus prope,” significat quod status Ecclesiae sit, ut diutius non possit persistere, ut ejus conjunctio sit cum Domino (n. 9).
4. “Johannes septem Ecclesiis,” significat ad omnes qui in Christiano Orbe sunt, ubi Verbum et per id Dominus notus est, et accedunt ad Ecclesiam (n. 10); “quae in Asia,” significat ad illos qui ex Verbo in luce veritatis sunt (n. 11); “gratia vobis et pax,” significat salutationem Divinam (n. 12); “ab Ipso Qui Est et Qui Fuit et Qui Venturus,” significat a Domino Qui est Aeternus ac Infinitus, et Jehovah (n. 13); “et a septem spiritibus, qui sunt in conspectu Throni,” significat ab universo Caelo, ubi Dominus in Divino Suo Vero est (n. 14).
5. “A Jesu Christo,” significat Divinum Humanum (n. 15): “Ipse Testis fidelis,” significat quod est Ipsum Divinum Verum (n. 16); “Primogenitus ex mortuis,” significat et quod est Ipsum Divinum Bonum (n. 17); “et Ipse Princeps (regum) terrae,” significat ex Quo omne verum ex bono in Ecclesia [n. 18]; “amante nos et lavante nos a peccatis nostris (in sanguine Suo),” significat Qui ex Amore et Misericordia reformat et regenerat homines per Sua Divina vera ex Verbo (n. 19).
6. “Et facit nos reges et sacerdotes,” significat Qui dat ut illi qui nati sunt ab Ipso, hoc est, regenerati, in sapientia ex Divinis veris, et in amore ex Divinis bonis sint (n. 20); “Deo et Patri Suo,” significat ita imagines Divinae Suae Sapientiae et Divini Sui Amoris (n. 21); “Ipsi gloria et robur in saecula saeculorum,” significat Cui Soli Divina Majestas et Divina Omnipotentia in aeternum (n. 22); “amen,” significat confirmationem Divinam ex Veritate, ita ex Se Ipso (n. 23).
7. “Et venit cum nubibus” caeli, significat quod Dominus Se revelaturus sit in sensu literae Verbi, et aperiturus sensum spiritualem ejus in fine Ecclesiae (n. 24); “et videbit Ipsum omnis oculus,” significat quod agnituri omnes qui ex affectione in intellectu Divini Veri sunt (n. 25); “et qui Ipsum transfixerunt,” significat quod etiam visuri qui in Ecclesia in falsis sunt (n. 26); “et plangent omnes Tribus terrae,” significat quod hoc erit quando nulla bona et vera in Ecclesia amplius sunt (n. 27); “etiam, amen,” significat confirmationem Divinam quod ita futurum sit (n. 28).
8. “Et Ego sum Alpha et Omega, Principium et Finis,” significat Qui est Ipsum et Unicum a Primis ad Ultima, ex Quo omnia; ita Qui est Ipse et Unicus Amor, Ipsa et Unica Sapientia, et ipsa et Unica Vita in Se, et sic Ipse et Unicus Creator, Salvator et Illustrator a Se, et inde Omne in omnibus Caeli et Ecclesiae (n. 29); “dicit Dominus, Qui Est et Qui Fuit et Qui Venturus,” significat Qui est Aeternus et Infinitus, ac Jehovah (n. 30); “et Omnipotens” significat Qui est, vivit et potest ex Se Ipso, et Qui ratiocinia ex prius per ultima (n. 31).
9. “Ego Johannes qui et{1} frater vester et consocius,” significat illos qui in bono charitatis et inde veris fidei sunt (n. 32); “in afflictione, et in regno, et patiente exspectatio Jesu Christi,” significat quae in Ecclesia sunt infestata a malis et falsis, at quae a Domino, cum venturus est, removenda sunt (n. 33). “Eram in insula vocata Patmos,” significat statum et locum in quo illustrari potuit (n. 34); “propter Verbum Dei et testimonium Jesu Christi,” significat ut ex corde et sic in luce recipiatur Divinum Verum ex Verbo, et agnoscatur Humanum Domini esse Divinum (n. 35).
@1 et pro “est”$
10. “Factus sum in spiritu (in) Dominica die,” significat statum spiritualem tunc ex Divino influxu (n. 36); “et audivi post me vocem magnam tanquam tubae,” significat perceptionem manifestam Divini Veri e Caelo revelati (n. 37).
11. “Dicentem, Ego sum Alpha et Omega, Primus et Ultimus,” significat Qui est Ipsum et Unicum a primis ad ultima ex Quo omnia, et plura ut supra (n. 38); (“quod vides, scribe in Libro,” significat ut revelata sint posteritati{1} (n. 39); “et mitte Ecclesiis, illis in Asia,” significat pro illis In Christiano Orbe qui in luce veritatis ex Verbo sunt (n. 40); “Ephesum, et Smyrnam, et Pergamum, et Thyatira, et Sardes, et Philadelphiam, et Laodiceam,” significat in specie secundum statum receptionis cujusvis (n. 41).
@1 Verba in uncis inclusa videantur infra (n. 39).$
12. “Et conversus videre vocem quae mecum loquebatur,”{1} significat inversionem status eorum, qui in bono vitae sunt, Quoad perceptionem veri in Verbo, dum se convertunt ad Dominum (n. 42); “et conversus vidi septem Candelabra aurea,” significat Novam Ecclesiam, quae in illustratione a Domino ex Verbo erit (ii. 43).
@1 loquebatur pro “loquetur”$
13. “Et in medio septem Candelabrorum similem Filio Hominis,” significat Dominum quoad Verbum, a Quo illa (n. 44); “indutum talari,” significat Divinum procedens quod est Divinum Verum (n. 45); “et praecinctum ad mamillas Zona aurea,” significat Divinum procedens et simul conjungens, quod est Divinum Bonum (n. 46).
14. “Et Caput Ipsius, et Capilli candidi tanquam lana (candida,) tanquam nix,” significat Divinum Amorem Divinae Sapientiae in primis et in ultimis (n. 47); “et Oculi Ipsius tanquam flamma ignis,” significat Divinam Sapientiam Divini Amoris (n. 48).
15. “Et Pedes Ipsius similes chalcolibano tanquam in camino igniti,” significat Divinum Bonum naturale (n. 49); “et Vox Ipsius tanquam vox aquarum multarum,” significat Divinum Verum naturale (n. 50).
16. “Et habens in dextra Sua manu Stellas septem,” significat omnes cognitiones boni et veri in Verbo ex Ipso (n. 51); “et ex ore Ipsius romphaea anceps acuta exiens,” significat dispersionem falsorum per Verbum et per doctrinam inde a Domino (n. 52); “et Facies Ipsius tanquam sol, lucens in potentia (sua),” significat Divinum Amorem et Divinam Sapientiam, quae sunt Ipse, et procedunt ab Ipso (n. 53).
17. “Et cum vidi Ipsum, cecidi ad pedes Ipsius tanquam mortuus,” significat ex tali praesentia Domini defectum vitae propriae (n. 54); “et imposuit dextram Suam manum super me,” significat vitam ab Ipso tunc inspiratam (n. 55); “dicens mihi, Ne time,” significat resuscitationem, et tunc ex summa humiliatione adorationem (n. 56); “Ego sum Primus et Ultimus,” significat quod sit Aeternus a Infinitus, ita Solus Deus (n. 57).
18. “Et Qui sum Vivens,” significat Qui Solus est Vita, et a Quo Solo Vita (n. 58); “et tactus mortuus,” significat quod in Ecclesia neglectus, et Divinum Humanum Ipsius non agnitum (n. 59); “et ecce Vivens sum in saecula saeculorum,” significat Quod sit Vita aeterna (n. 60); “amen,” significat confirmationem Divinam quod sit veritas (n. 61); “et habeo claves inferni et mortis,” significat quod Solus salvare possit (n. 62).
19. “Scribe quae vidisti, et quae sunt, et quae futura posthac,” significat ut omnia quae nunc revelantur sint posteritati (li. 63).
20. “Mysterium septem stellarum quas vidisti in dextra Mea, et septem candelabra aurea,” significat arcana in visionibus de novo Caelo, et de nova Ecclesia (n. 64); “septem stellae Angeli septem Ecclesiarum sunt,” significat novam Ecclesiam in Caelis, quae est novum Caelum (n. 65); “et septem candelabra quae vidisti, septem Ecclesiae sunt,” significat novam Ecclesiam in terris, quae est nova Hierosolyma, descendens a Domino e novo Caelo (n. 66).
EXPLICATIO.
QUID Sensus Spiritualis, hactenus ignotum fuit; quod ille sit in singulis Verbi, in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 5-26), ostensum est, et quod Verbum absque illo in multis locis non possit intelligi: ille Sensus non apparet in sensu literae, inest enim ei Sicut anima corpori. Notum est, quod Sit Spirituale et Naturale, et quod Spirituale influat in Naturale, et se sistat videndum et sentiendum in formis quae cadunt in visum et tactum, et quod Spirituale absque illis non percipiatur aliter quam sicut Affectio et Cogitatio, aut sicut Amor et Sapientia, quae sunt mentis; quod Affectio et Cogitatio, seu Amor cujus est affici, et Sapientia cujus est cogitare, sint spirituales, agnoscitur; quod illae binae animae facultates se sistant in formis in corpore, quae vocantur organa sensoria et motoria, notum est; tum etiam quod unum faciant, ac ita unum, ut dum mens cogitat, id os in instanti eloquatur, et dum mens vult, id corpus in instanti agat; inde patet, quod sit perfecta unio spiritualium et naturalium apud hominem. Simile est in omnibus et singulis mundi; est ibi spirituale quod est intimum causae, et est naturale quod est ejus effectus, et illa duo unum faciunt; et in naturali non apparet spirituale, quia hoc illi inest sicut anima corpori, ac sicut intimum causae effectui, ut dictum est. Simile est cum Verbo; quod hoc sit spirituale in suo sinu, quia est Divinum, a nemine negari potest; sed quia spirituale non apparet in sensu literae, qui est naturalis, ideo Sensus Spiritualis hactenus ignotus fuit; nec potuit notus fieri prius quam dum genuina vera a Domino revelata sunt, nam in his est ille sensus. Inde est, quod Apocalypsis hactenus non intellecta fuerit. Verum ne dubium sit quin talia insint, explicanda sunt singula, et demonstranda per similia alibi in Verbo. Explicatio et demonstratio nunc sequitur.
“Misit Jehovah ad vos omnes Servos Suos Prophetas” (Jerem. xxv.{1} 4).
“Revelavit arcanum Suum Servis Suis Prophetis” (Amos iii. 7).
“Dedit coram nobis{2} per manum Servorum Suorum Prophetarum” (Dan. ix. 10).
Et Moses vocatur “Servus Jehovae” (Malach. iii. 22 (Bibl. Angl. iv. 4)):
causa est, quia per “Prophetam” in sensu spirituali intelligitur Verum doctrinae, de quo infra. Et quia Dominus erat ipsum Divinum Verum, quod etiam eSt Verbum, et ex eo dictus est Ipse Propheta, et in mundo inserviebat, ac in aeternum inservit omnibus docendo, ideo etiam Ipse passim vocatur “Servus Jehovae,” ut in sequentibus locis:
“Ex labore animae Suae videbit, saturabitur; per scientiam Suam justificabit justus Servus Meus multos” (Esaj. liii. 11).
“Ecce prudenter aget Servus Meus; extolletur et exaltabitur et evehetur valde” (Esaj. lii. 13).
“Ecce Servus Meus, in Quem incumbo, Electus Meus, beneplacitum habet anima Mea, dedi Spiritum super Ipsum” (Esaj. xlii. 1, 19):
haec de Domino. Similiter David, ubi per illum intelligitur Dominus, ut in his:
“Ego Jehovah ero illis in Deum, et Servus Meus David Princeps in medio illorum” (Ezech. xxxiv. 24).
“Servus Meus David erit Rex super illos, ut Pastor unus sit omnibus illis” (Ezech. xxxvii. 24).
“Protegam urbem hanc ad servandum eam, propter Me et Davidem Servum Meum” (Esaj. xxxvii. 35):
pariter Psalm. lxxviii. 70, 71, 72; lxxxix. 4, 5, 21 (B. A. 3, 4, 20):)
quod per “Davidem” in his locis intelligatur Dominus, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (n. 43, 44). Ipse Dominus de Se similiter dicit,
“Quisquis voluerit inter vos magnus fieri, esse debebit vester Minister; et quisquis voluerit esse primus, debebit esse vester Servus, sicut Filius Hominis non venit ut Ipsi ministretur, sed ut ministret” (Matth. XX. 25-28; Marc. x. 42-44; Luc. xxii. 27; pariter Luc. xii. 37):
hoc dicit Dominus, quia per servum et ministrum intelligitur qui inservit et ministrat docendo, et abstracte a persona Divinum Verum, quod fuit Ipse. Cum itaque per servum intelligitur qui docet Divinum Verum, patet quod per “servos” in hoc loco Apocalypseos intelligantur qui in veris ex bono sunt, seu in fide ex charitate, quia hi possunt docere ex Domino, hoc est, potest Dominus docere et ministrare per illos: in hoc sensu dicuntur servi apud Matthaeum:
In consummatione saeculi, “qui est fidelis Servus et prudens, quem constituet Dominus ejus super famulitium Suum, ut det illis cibum in tempore suo: beatus Servus hic quem invenerit Dominus facientem ita” (xxiv. {3}45, 46)
et apud Lucam:
“Beati Servi hi, quos veniens Dominus invenerit vigilantes: amen dico vobis, quod cincturus sit Se, et accumbere facturus eos, Ipseque accedens ministraturus illis” (xii. 37).
In Caelo vocantur omnes servi Domini, qui in Regno spirituali Ipsius sunt, at Ministri, qui in Regno Caelesti Ipsius sunt; causa est, quia illi qui in Regno Ipsius spirituali sunt, in Sapientia ex Divino Vero sunt, et qui in Regno Caelesti in Amore ex Divino Bono; ac Bonum ministrat, et Verum inservit. In opposito autem sensu per servos intelliguntur qui serviunt Diabolo; hi in ipso statu servitutis sunt; illi autem qui serviunt Domino, in statu libertatis sunt; ut quoque docet Dominus (Joh. viii. 32-36).
@1 xxv. pro “xv.”$
@2 nobis pro “vobis”$
@3 45, 46 pro “45”$
“Nisi abbreviarentur dies illi, non conservaretur ulla caro, sed propter electos abbreviabuntur dies illi” (Matth. xxiv. 22);
per quae etiam intelligitur, quod Ecclesia nisi finiretur ante suum tempus, prorsus periret; agitur in eo Capite de Consummatione saeculi et de Adventu Domini, et per Consummationem saeculi intelligitur ultimus status Ecclesiae veteris, et per Adventum Domini primus status Ecclesiae novae. Dictum est, quod in idea Divina non sit tempus, sed praesentia omnium quae fuerunt et futura Sunt; quare dicitur apud Davidem,
“Mille anni in oculis Tuis sicut dies hesternus” (Psalm. xc. 4);
et apud eundem,
“Annuntiabo de statuto, Jehovih dixit ad Me, Filius Meus Tu, hodie genui Te” (Psalm. ii. 7):
hodie est praesentia adventus Domini. Inde etiam est, quod integra Periodus in Verbo dicatur Dies, ac primus ejus status Diluculum et Mane, ac ultimus Vespera et Nox.
“Vos misistis ad Johannem, et testis fuit veritati; Ego tamen non ab homine testimonium accipio” (Joh. v. 33{1}, 34);
et alibi:
Johannes venit in Testimonium ut testaretur de Luce; non erat ille Lux: Verbum, quod erat apud Deum et erat Deus, et Caro factum est, erat Lux vera, quae illuminat omnem hominem (Joh. i. 1, 2, 7, 8, (9,) 14, 34);
alibi:
“Jesus dixit, Ego testor de Me Ipso, et verum est Testimonium Meum, quia scio unde veni et quo vado” (Joh. viii. 14);
“Cum venerit Paracletus Spiritus veritatis, ille testabitur de Me” (Joh. xv. 26);
per Paracletum Spiritum veritatis intelligitur ipsa Veritas procedens a Domino; quare de illo dicitur, quod non locuturus sit a se sed ex Domino (Joh. xvi. 13, 14, 15).
@1 33, 34 pro “13”$
In Consummatione Saeculi “multi Pseudoprophetae exsurgent, et seducent multos: surgent falsi Christi et falsi Prophetae, et in errorem inducent, si possibile, electos” (xxiv. 11, 24);
“consummatio saeculi” est ultimum tempus Ecclesiae, quod nunc est, quando non falsi Prophetae, sed falsa doctrinae sunt. Apud eundem:
“Quisquis Prophetam susceperit in nomine Prophetae, mercedem Prophetae accipiet, et quisquis justum in nomine justi, mercedem justi accipiet” (x. 41);
“suscipere prophetam in nomine prophetae” est recipere doctrinae verum quia est verum, et “suscipere justum in nomine justi” est recipere bonum propter bonum, et “accipere mercedem” est salvari secundum receptionem; quod non aliquis mercedem recipiat seu salvetur quia prophetam et justum in nomine eorum suscipit, patet: illa verba absque cognitione quid “propheta” et quid “justus,” a nemine possunt intelligi; nec quae sequuntur, quod
“Quisquis potaverit unum parvorum horum potu frigidae tantum in nomine discipuli, non perdet mercedem;”
per “Discipulum” intelligitur charitas et simul fides a Domino. Apud Joelem:
“Effundam spiritum Meum super omnem carnem, ita ut Prophetent filii vestri et filiae vestrae” (iii. 1 (Bibl. Angl. ii. 28));
haec de Ecclesia instauranda a Domino, in qua non prophetarunt, sed receperunt doctrinam, quod est “prophetare.” Apud Matthaeum:
Jesus dixit, “Multi dicent Mihi in die illo, Domine, Domine, nonne per Nomen Tuum prophetavimus; sed tunc confitebor illis, non novi vos, discedite a Me operarii iniquitatis” (vii. 22, 23);
quis non videt, quod non dicturi sint quod prophetaverint, sed quod sciverint Doctrinam Ecclesiae et docuerint. In Apocalypsi:
“Venit tempus mortuos judicandi, et dandi mercedem Prophetis ” (xi. 18);
et alibi,
“Exulta Caelum, sancti Apostoli et Prophetae, quia judicavit Deus judicium vestrum” (xviii. 20);
quod merces non danda solum Prophetis sit, et quod (non) exultaturi solum Apostoli et Prophetae sint, cum ultimum judicium futurum est, patet; sed quod omnes qui receperunt vera doctrinae, et vixerunt secundum illa; hi itaque intelliguntur per “Apostolos” et “Prophetas.” Apud Mosen:
Jehovah dixit ad Mosen, “Constitui te Deum Pharaoni, et Aharon frater tuus erit Propheta tibi” (Exod. vii. 1);
per “Deum ” intelligitur Divinum Verum quoad receptionem, a Domino, in quo sensu etiam Angeli vocantur Dii, et per “Prophetam” intelligitur docens et loquens illud; inde est quod Aharon ibi dicatur Propheta. Simile per ” Prophetam” significatur alibi, ut in his:
“Non peribit Lex a Sacerdote, nec Verbum a Propheta” (Jerem. xviii. 18);
“A Prophetis Hierosolymae exivit hypocrisis in Universam terram (Jerem. xxiii. 15, 16);
“Prophetae erunt in ventum, nec verbum in illis” (Jerem. v. 13);
“Sacerdos et Propheta errant per siceram, absorbentur a vino, titubant judicio” (Esaj. xxviii. 7);
“Occidit sol super Prophetis, et nigrescit super iis dies” (Mich. iii. 6);
“Propheta usque ad Sacerdotem, quisque facit mendacium” (Jerem.{2} viii. 10);
in his locis per “Prophetas” et “Sacerdotes” in Sensu spirituali non intelliguntur prophetae et sacerdotes, sed universa Ecclesia, per “Prophetas” illa quoad verum doctrinae, et per “Sacerdotes ” illa quoad bonum vitae, quorum utrumque deperditum fuit; ita intelliguntur illa ab Angelis in Caelo, dum secundum Sensum literae ab hominibus in mundo. Quod Prophetae repraesentaverint statum Ecclesiae quoad doctrinam, et quod Dominus illam quoad ipsum Verbum, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (n. 15-17).
@1 11 pro “1”$
@2 Jerem. pro “Esaj.”$
“Erit tunc afflictio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque nunc, nec erit; imo nisi abbreviarentur dies illi, non conservaretur ulla caro” (xxiv. 21, 22).
Quod non intelligatur prope seu propinquum temporis, videatur infra (n. 947).
Per “Septem Candelabra aurea, in quorum medio Filius Hominis” (Apoc. i. 13);
Per “Septem Stellas in dextra Ipsius” (Apoc. i. 16, 20);
Per “Septem Spiritus Dei” (Apoc. i. 4; cap. iv. 5);
Per “Septem Lampades ignis” (Apoc. iv. 5);
Per “Septem Angelos,” quibus datae sunt “Septem Tubae” (Apoc.viii. 2);
Per “Septem Angelos habentes Septem Plagas ultimas” (Apoc. xv. 5, 6)
Per “Septem Phialas plenas Septem Plagis ultimis” (Apoc. xvi. 1; cap xxi. 9);
Per “Septem Sigilla” quibus Liber obsignatus est (Apoc. v. 1):
similiter in sequentibus his:
Quod Septem diebus implerentur manus (Exod. xxix. 35);
Quod Septem diebus sanctificarentur (Exod. xxix. 37);
Quod cum inaugurabantur Septem diebus incederent induti vestibus sanctitatis (Exod. xxix. 30):
Quod Septem diebus non recederent a Tentorio, cum initiabantur in sacerdotium (Levit. viii. 33, 35{1};
Quod Altare Septies expiaretur super cornua (Levit. xvi. 18, 19);
Quod Altare per oleum Septem vicibus sanctificaretur (Levit. viii. 11);
Quod sanguis Septem vicibus spargeretur versus velum (Levit. iv. 16, 17);
Et quoque Septem vicibus versus orientem (Levit. xvi. 12-15);
Quod qua separationis Septem vicibus spargeretur versus tentorium (Num. xix. 4);
Quod Pascha Septem diebus celebraretur; et Septem diebus comederetur azyma (Exod. xii. 1, seq. (vers. 15); Deutr. xvi. 4-7);
pariter,
Quod Judaei punirentur septuplum propter peccata eorum (Levit. xxvi.{2} 18, 21, 24, 28);
quare David dicit,
“Retribue vicinis septuplum in sinum eorum” (Psalm. lxxix. 12{3});
“septuplum” est plene. Tum in his locis:
“Sermones Jehovae sermones puri, argentum in camino purificatum Septies” (Psalm. xii. 7 (B.A. vers. 6));
“Famelici cessarunt, usque dum sterilis peperit Septem, multiprolis autem defecit” (1 Sam. ii. 5);
“sterilis” est Ecclesia ex gentibus, quibus non fuit Verbum; “multiprolis” est Ecclesia ex Judaeis, quibus fuit Verbum.
“Elanguescet quae pepererat Septem, exspirabit animam suam” (Jerem. xv. 9{4}); similiter.
“Habitatores urbium Israelis incendent et comburent arma, et accendent illis ignem Septem annis: sepelient Gogum, et mundabunt terram Septem mensibus” (Ezech. xxxix. 9, (11,) 12);
“Immundus spiritus accipiet Septem spiritus alios pejores se ipso” (Matth. xii. 45);
describitur ibi prophanatio, et per “septem Spiritus” cum quibus rediturus est, significantur omnia falsa mali, ita plenaria exstinctio boni et veri. Per “Septem capita draconis,” et per
“Septem diademata super capitibus” (Apoc. xii. 3),
significatur prophanatio omnis boni et veri. Ex his patet, quod “Septem” involvant sanctum aut prophanum, ac significent omnia et plenum.
@1 35 pro “34”$
@2 xxvi. pro “xvi.”$
@3 12 pro “72”$
@4 xv. 9 pro “xi. 8, 9″$
De hoc Verbo Vetusto, quod ante Verbum Israeliticum in Asia fuerat, referre meretur hoc novum, quod hoc ibi adhuc reservatum sit apud populos qui in Magna Tartaria habitant; locutus sum cum Spiritibus et Angelis, qui in Mundo Spirituali inde erant, qui dixerunt quod possideant Verbum, et quod id ab antiquis temporibus possederint, et quod secundum hoc Verbum Divinum suum cultum obeant, et quod id ex meris correspondentiis consistat; dixerunt quod in illo etiam Liber Jaschar sit, qui memoratur apud Josuam (cap. x. 12, 13), et in Libro 2 Samuelis (cap. i. 17, 18), tum etiam quod apud illos sint Libri, Bella Jehovae et Prophetica, qui memorantur a Mose (Num. xxi. vers. 14, 15, et 27-30); et cum legi coram illis verba quae Moses inde desumserat, inquisiverunt num illa ibi exstent, et invenerunt: ex his patuit mihi, quod Verbum Vetustum adhuc apud illos sit: inter loquendum cum illis dixerunt, quod Jehovam colant, quidam ut Deum invisibilem, quidam ut visibilem. Porro retulerunt, quod non patiantur ut Extranei ad illos intrent, praeter Chinenses, cum quibus pacem colunt, quia Imperator Chinensis est inde; tum etiam, quod tam populosi sint, ut non credant aliquam regionem in universo mundo populosiorem esse; quod etiam credibile est ex Muro tot milliarium, quem Chinenses pro tutela sua contra invasionem ab illis olim exstruxerant Quaerite de eo in China, et forte invenietis illud ibi apud Tartaros.
“Ego sum Alpha et Omega. Primus et Ultimus” (vers. 11, 13);
et dein:
“Ego sum Primus et Ultimus” (vers. 17);
et in sequente capite, vers. 8; et postea cap. xxi. 6; cap. xxii. 12, 13; et apud Esajam:
“Dixit Jehovah Rex Israelis, et Redemptor ejus Jehovah Zebaoth; Ego Primus et Ego Ultimus, et praeter ille non Deus” (xliv. 6; tum cap. xlviii. 12):
et “Qui Est Primus et Ultimus,” est “Qui Est, Qui Fuit, et Qui Venturus.” Hoc quoque intelligitur per “Jehovam;” nomen “Jehovae” enim significat Est; et Qui Est, seu Qui est ipsum ESSE, est quoque Fuit et Venturus, sunt enim praeterita et futura in Ipso praesentia; inde est absque tempore Aeternus, et absque loco Infinitus: hoc quoque Ecclesia confitetur ex Doctrina Trinitatis, quae Athanasiana vocatur, ubi haec: “Pater est Aeternus et Infinitus, Filius est Aeternus et Infinitus, et Spiritus Sanctus est Aeternus et Infinitus, sed tamen non sunt tres Aeterni et
Infiniti, sed Unus;” quod Ille Unus sit Dominus, in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino demonstratum est.
est; nam Caelum non est Caelum ex propriis Angelorum, sed ex Divino Domini, ut multis ostensum est in Sapientia Angelica de Divina Providentia, et de Divino Amore. Quod “Thronus Domini significet Caelum, patet ex sequentibus locis:
“Dixit Jehovah, Caeli Thronus Meus” (Esaj. lxvi. 1{1});
“Jehovah in Caelis firmavit Thronum Suum” (Psalm. ciii. 19); “Qui jurat per Caelum, jurat per Thronum Dei, et per Ipsum Qui sedet super illo” (Matth. xxiii. 22);
“Super Expanso, quod super capite Cheruborum, quasi aspectus lapidis Sapphiri, similitudo Throni, et super illo aspectus Homini” (Ezech. i. 26; cap. x. 1);
per “Expansum super capite Cheruborum” intelligitur Caelum. Et in Apocalypsi.’
“Vincens, dabo ei sedere in Throno Meo” (iii. 21);
“in Throno” est in Caelo; in specie, ubi Divinum Ipsius Verum regnat; quare etiam, ubi de Judicio agitur, dicitur, quod Dominus Sessurus sit super Throno, judicium enim fit per vera.
@1 1 pro “5”$
Ruben, qui erat Primogenitus Jacobi, a Patre damnatus est (Genes. xlix. 3, 4);
Ac primogenitura ei adempta est (1 Chron. v. 1);
quod per Rubenem in Sensu spirituali intelligatur Verum doctrina et fide, in sequentibus videbitur. Per “Primogenita Aegypti,” quae omnia percussa sunt, quia damnata, nec aliud in Sensu spirituali intelligitur, quam Verum doctrina et fide separatum a bono vitae, quod Verum in se mortuum est. Per “Hircos” apud Danielem et Matthaeum, nec alii intelliguntur, quam qui in fide separata a vita sunt, de quibus in Doctrina Novae Hierosolymae de Fide (n. 61-68). Quod illi qui in fide separata a vita fuerunt, circa Ultimum Judicium rejecti sint et damnati, videatur in Continuatione de Ultimo Judicio (n. 16, seq.). Ex his paucis constare potest, quod Verum doctrina et fide non sit primogenitum Ecclesiae, sed Verum actu seu opere, quod est bonum vitae; nam non prius Ecclesia est apud hominem quam dum verum fit vitae, et cum verum fit vitae tunc id est bonum; intellectus enim cogitatio et memoria non influit in voluntatem, et per voluntatem in actum, sed voluntas influit in intellectus cogitationem et memoriam, et facit; et quod ex voluntate per intellectum procedit, hoc ex affectione quae est amoris per cogitationem quae est intellectus procedit, et id omne vocatur bonum, ac intrat vitam; quare dicit Dominus, quod
Qui facit veritatem, in Deo faciat (Joh. iii. 21).
Quoniam Johannes repraesentabat Bonum vitae, ac Petrus Verum fidei (videatur supra, n. 5), ideo
Johannes cubuit ad pectus Domini, et Secutus est Jesum, non autem Petrus (Joh. xxi. 18-23);
Dixit etiam Dominus de Johanne, quod Mansurus sit usque dum venit (vers. 22, 23),
ita ad hodiernum diem, qui est Adventus Domini; quare etiam a Domino nunc docetur bonum vitae pro illis qui e nova Ipsius Ecclesia, quae est nova Hierosolyma, erunt. In summa, “Primogenitum” est, quod Verum ex Bono primum producit, ita quod Intellectus ex Voluntate; quia Verum est Intellectus et Bonum est Voluntatis: hoc Primum, quia est sicut semen, ex quo reliqua procedunt, est Primarium. Quoad Dominum, Ipse est Primogenitus ex Mortuis, quia Ipse etiam quoad Humanum Suum est Ipsum Verum unitum
Divino Bono, ex Quo omnes homines, qui in se mortui sunt, vivunt. Simile intelligitur apud Davidem:
“Dabo Ipsum Primogenitum, altum Regibus terrae” (Psalm. lxxxix. 28 (B.A. 27));
hoc de Humano Domini. Inde est quod
Israel dicatur Primogenitus (Exod. iv. 22, 23);
per “Israelem” intelligitur Verum actu, et per “Jacobum” Verum doctrina, et quia ex hoc solo non aliqua Ecclesia fit, ideo Jacob nominatus est Israel; in Supremo autem sensu per” Israelem” intelligitur Dominus. Propter hanc repraesentationem “Primogeniti,”
Sanctificabantur Jehovae omnes primogeniti et omnia primogenita (Exod. xiii. 2, 12 cap. xxii. 28, 29).
Propter illam repraesentationem “Primogeniti,”
Assumebantur Levitae loco omnium Primogenitorum in Ecclesia Israelitica, et dicitur quod sic essent Jehovae (Num. iii. 12, 13, 40-46{1}; cap. xviii. 15-18);
per “Levim” enim significatur verum actu, quod est bonum vitae et ideo posteritati ejus datum est sacerdotium, de qua re in sequentibus. Propterea etiam,
Primogenito dabatur duplum haereditatis, et vocabatur “Principium roboris” (Deutr. xxi. 15-17).
Quod “Primogenitum” significet primarium Ecclesiae, est quia in Verbo per Nativitates naturales significantur Nativitates spirituales, et tunc quod primum illas; facit apud hominem, intelligitur per “Primogenitum” ejus; non enim prius Ecclesia est apud illum, quam dum Verum doctrinae in Interno homine conceptum in Externo nascitur.
@1 40-46 pro “46 ad 46″$
@1 684 pro “654”$
20. (Vers. 6.) “Et facit nos Reges et Sacerdotes,” significat Qui dat ut illi qui nati sunt ab Ipso, hoc est, regenerati, in sapientia ex Divinis veris et in amore ex Divinis bonis sint. -Notum est quod Dominus in Verbo dicatur “Rex” et quoque “Sacerdos;” “Rex” dicitur ex Divina Sapientia, et “Sacerdos” ex Divino Amore; quare illi, qui a Domino in sapientia sunt, vocantur “filii Regis,” tum “Reges,” et qui ab Ipso in amore Sunt, vocantur “Ministri” et “Sacerdotes;” est enim Sapientia et amor apud illos non ab illis, ita non est illorum, sed Domini; inde est quod illi intelligantur per “reges” et per “sacerdotes” in Verbo; non quod illi sint, sed quod Dominus in illis sit, et faciat ut ita nominentur. Vocantur etiam “nati ab Ipso,” “filii regni,” “filii Patris,” et “haeredes;”
“Nati ab Ipso” (Joh. i. 12, 13);
hoc est, e novo nati seu regenerati (Joh. iii. 1, seq.);
“Filii regni” (Matth. viii. 12; cap. xiii. 38);
“Filii Patris in Caelo” (Matth. v{1}. 45);
`Haeredes” (Psalm. cxxvii. 3; 1 Sam. ii. 8; Matth. xxv. 34);
et quia haeredes, filii regni, ac nati a Domino ut Patre dicuntur, ideo vocantur “Reges et Sacerdotes;” tum etiam dicitur, quod Sessuri cum Domino in Throno Ipsius (Apoc. iii. 21).
Sunt duo Regna, in quae universum Caelum distinctum est, Regnum Spirituale et Regnum Caeleste. Regnum Spirituale est quod vocatur Regium Domini; et quia omnes qui ibi sunt, in Sapientia ex veris sunt, ideo intelliguntur per “Reges,” quos faciet Dominus homines qui in sapientia ab Ipso sunt; et Regnum Caeleste est quod vocatur Sacerdotium Domini, et quia omnes qui ibi sunt, in amore ex bonis sunt, ideo illi intelliguntur per “Sacerdotes,” quos faciet Dominus homines qui in amore ab Ipso sunt; similiter in duo Regna distinguitur Ecclesia Domini in terris; de duobus illis Regnis, videatur in Opere de Caelo et Inferno, Londini Anno 1758 edito (n. 24, 226). Qui non scit significationem spiritualem “Regum” et “Sacerdotum,” hallucinari potest in multis quae apud Prophetas et in Apocalypsi de illis memorantur; ut in his apud Prophetas: “Aedificabunt filii alienigenae muros tuos, et Reges eorum ministrabunt tibi: suges lac gentium, imo ubera Regum suges; ut scias quod Ego Jehovah Salvator tuus et Redemptor tuus” (Esaj. lx. 10, 16);
“Erunt Reges nutritii tui, et Principes eorum lactatrices tuae” (Esaj.xlix. 23);
(et alibi: ut Genes. xlix. 20; Psalm. ii. 10; Esaj. xiv. 9; cap. xxiv. 21 ; cap. lii{2}. 15; Jerem. ii. 26; cap. iv. 9; cap. xlix. 3{3}; Thren. ii. 6, 9; Ezech. vii. 26, 27; Hosch. iii. 4; Zeph. i. 8;)
per “Reges” ibi non intelliguntur Reges, sed illi qui in Divinis veris a Domino sunt, et abstracte Divina Vera, ex quibus sapientia. Per
“Regem Meridiei” et per “Regem Septentrionis,” qui inter se bellum gesserunt (Dan. xi. 1, seq.),
nec intelliguntur Reges; sed per “Regem Meridiei” illi qui in veris sunt, et per “Regem Septentrionis” illi qui in falsis. Similiter in Apocalypsi, ubi multoties nominantur Reges, ut in his locis:
“Sextus Angelus effudit phialam super fluvium magnum Euphratem, et exsiccata est aqua ejus, ut pararetur via Regum ab ortu solis” (xvi. 12);
“Cum Meretrice magna sedente super aquis multis scortati sunt Reges terrae” (xvii. 2);
“De vino irae scortationis Babylonis biberunt omnes gentes, et Reges terrae cum illa scortati sunt” (xviii. 3);
“Et vidi Bestiam et Reges terrae, et Exercitus eorum congregatos facere bellum cum Sedente super Equo albo” (xix. 19);
“Et gentes quae servatae sunt, in lumine Ipsius ambulabunt, et Reges terrae afferent gloriam suam et honorem suum in Novam Hierosolymam” (xxi. 24);
(et alibi: ut cap. xvi. 14; cap. xvii. 2, 9-14 cap. xviii. 9, 10:)
per “Reges” ibi intelliguntur illi qui in veris sunt, ac in opposito sensu qui in falsis, et abstracte vera aut falsa; per “scortationem Babylonis cum Regibus terrae” intelligitur falsificatio veri Ecclesiae; quod Babylon, seu Mulier quae sedit super Bestia Coccinea, non scortata sit cum Regibus, sed quod falsificaverit vera Verbi, constat. Ex his patet, quod per “Reges,” quos Dominus facturus est illos, qui ab Ipso sapiunt, non intelligatur quod futuri sint Reges, sed quod sapientes; quod ita sit, etiam ratio illustrata videt. Similiter in sequentibus:
“Fecisti nos Deo nostro Reges et Sacerdotes, ut regnemus super terra” (Apoc. v. 10).
Quod Dominus per “Regem” intellexerit Veritatem, patet ab Ipsius verbis ad Pilatum:
“Dixit Ipsi Pilatus, Nonne ergo Rex es Tu; respondit Jesus, Tu dixisti, quia Rex sum Ego; Ego in hoc natus sum, et in hoc veni in mundum, ut testimonium dem Veritati; omnis qui est ex Veritate, audit vocem Meam; dixit Illi Pilatus, Quid Veritas” (Joh. xv. 37, 38);
“testimonium ferre Veritati,” est quod Ipse Veritas sit; et quia ex illa Se vocabat “Regem,” dixit Pilatus, “Quid est Veritas,” hoc est, num Veritas sit Rex. Quod “Sacerdotes” significent illos qui in bono amoris sunt, et abstracte bona amoris, videbitur in sequentibus.
@1 v. pro “iv.”$
@2 lii. pro “li.”$
@3 3 pro “8”$
Ipse et Pater unum sint, et quod Ipse in Patre, et Pater in Ipso (Joh. x. 30; cap. xiv. 10, 11),
non intelliguntur duae Personae per Deum et Patrem, sed solus Dominus: Divinum etiam est unum et individuum; quare per quod Jesus Christus “fecerit nos Reges et Sacerdotes Deo et Patri Suo,” significatur ut appareant coram Ipso imagines Divinae Suae Sapientiae et Divini Sui Amoris; in illis duobus etiam consistit imago Dei apud homines et angelos. Quod Divinum, quod in Se unum est, variis nominibus insigniatur in Verbo, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino. Quod Ipse Dominus etiam sit “Pater,” constat ex his; apud Esajam:
“Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, Cujus Nomen Mirabilis, Deus, Heros, Pater aeternitatis, Princeps pacis (ix. 5 (B. A. 6));
apud eundem:
“Tu Jehovah Pater noster, Redemptor noster a saeculo Nomen Tuum” (lxiii. 16);
et apud Johannem:
“Si cognovistis Me, etiam Patrem Meum cognovistis, et abhinc cognovistis Illum et vidistis Illum: dicit Philippus, Domine, monstra nobis Patrem: dicit illi Jesus, Qui vidit Me vidit Patrem, quomodo ergo tu dicis, monstra nobis Patrem; credite Mihi, quod Ego in Patre et Pater in Me” (xiv. 7, 8, 9, 11);
videatur infra (n. 962{1}).
@1 962 pro “960”$
“Amen dico vobis” (ut Matth. v. 18, 26; cap. vi. 16; cap. x. 23, 42; cap. xvii. 20; cap. xviii. 13, 18; cap. xxv. 12{1}; cap. xxviii. 20; Joh. iii. 11; cap. v. 19, 24, 25; cap. vi. 26{2}, 32, 47, 53; cap. viii. 34, 51, 58; cap. x. 7; (cap. xii.) 24; cap. xiii. 16, 20, 21; cap. xxi. 18, 25);
et in sequentibus in Apocalypsi:
“Haec dicit Amen, Testis fidelis et verus” (iii{3}. 14),
hoc est Dominus. Quod Dominus sit ipsa Veritas, docet Ipse (Joh. xiv. 6; cap. xvii. 19).
@1 12 pro “2”$
@2 26 pro “27”$
@3 iii. pro “ii.”$
“Tu dixisti, Ego sum; et videbitis Filium Hominis sedentem a dextris potentiae, et venientem cum Nubibus Caeli” (Matth. xxvi. 63, 64; Marc. xiv. 61, 62);
et ubi Dominus de consummatione saeculi loquitur ad discipulos, dixit,
“Et tunc apparebit signum Filii Hominis, et videbunt Ipsum venientem in Nubibus Caeli cum virtute et gloria” (Matth. xxiv. 30; Marc. xiii. 26):
per “Nubem Caeli,” in qua venturus est, non aliud intelligitur, quam Verbum in Sensu literae; et per “Gloriam,” in qua Ipsum visuri sunt, Verbum in Sensu spirituali. Quod ita sit, aegre potest credi ab illis, qui non ultra Sensum literae Verbi cogitant; illis “Nubes” est nubes, et inde fides quod Dominus appariturus sit in nubibus Caeli, dum instat Ultimum Judicium; sed hoc cadit, cum scitur quid “Nubes,” quod Sit Divinum Verum in ultimis, ita Verbum in Sensu literae. In Mundo Spirituali aeque apparent Nubes ut in
Mundo naturali; sed Nubes in Mundo Spirituali apparent infra Caelos apud illos qui in Sensu literae Verbi sunt, obscuriores et lucidiores secundum intellectum Verbi et simul receptionem; causa est, quia Lux Caeli ibi est Divinum Verum, ac Tenebrae ibi sunt falsa; inde “Nubes lucidae” sunt Divinum Verum obvelatum apparentiis veri, quale est Verbum in litera apud illos qui in veris sunt, ac “Nubes obscurae” Divinum Verum circumtectum fallaciis ex apparentiis confirmatis, quale est Verbum in litera apud illos qui in falsis sunt; vidi illas Nubes Saepe, et patuit unde et quid sunt. Nunc quia Dominus post glorificationem Humani Sui factus est Divinum Verum seu Verbum etiam in ultimis, dixit ad summum Sacerdotem, quod
Ex nunc visuri sint Filium Hominis venientem in nubibus Caeli.
Quod autem dixerit ad Discipulos, quod in consummatione saeculi
Appariturum sit signum Filii Hominis, et quod visuri sint Ipsum venientem in Nubibus Caeli cum virtute et gloria,
significat quod in fine Ecclesiae, quando ultimum Judicium futurum est, appariturus sit in Verbo, et revelaturus Sensum spiritualem; quod etiam hodie factum est, quia nunc est finis Ecclesiae, ac Ultimum Judicium peractum, ut constare potest ex Opusculis nuper editis: hoc itaque est quod hic in Apocalypsi intelligitur, per
“Ecce venit cum Nubibus;”
tum in sequentibus,
“Vidi et ecce Nubes alba, et super Nube sedens similis Filio Hominis” (Apoc. xiv. 14):
ut et apud Danielem:
“Videns fui in visionibus noctis, et ecce cum Nubibus Filius Hominis veniens” (vii. 13);
quod per “Filium Hominis” intelligatur Dominus quoad Verbum, videatur Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (n. 19-28). Quod per “Nubes” etiam alibi in Verbo intelligatur Divinum Verum in ultimis, et inde quoque Verbum in litera, videri potest ex locis ibi, ubi Nubes leguntur, ut in his:
“Non sicut Deus Jeschurun, equitans in Caelo, et in magnificentia super Nubibus” (Deutr. xxxiii. 26{1});
“Cantate Deo, laudate Nomen Ipsius, extollite equitantem super Nubibus” (Psalm. lxviii. 5 (B. A. 4));
“Jehovah equitans super Nube levi” (Esaj. xix. 1);
“equitare super nubibus” significat in sapientia Verbi esse, “Equus” enim significat intellectum Verbi; quis non videt quod Deus non equitet super nubibus.
“Deus equitavit super Cherubis, et posuit tentorium Suum Nubes Caelorum” (Psalm. xviii. 11, 12{1} [B.A. 10, 11]); similiter;
etiam “Cherubi” significant Verbum, videatur infra (n. 239, 672); “tentorium” significat habitationem.
“Jehovah contignat aquis triclinia Sua, ponit Nubem currum Suum” (Psalm. civ. 3);
“aquae” significant vera, “triclinia” doctrinalia, et “currus” doctrinam, quae omnia, quia ex Sensu literae Verbi sunt, dicuntur “Nubes.”
“Ligat aquas in Nubibus Suis, et non rumpitur Nubes sub illis; et expandit super solium Nubem Suam” (Hiob xxvi. 8, 9); similiter.
“Deus splendere facit lucem Nubis Suae” (Hiob xxxvii{3}. 15);
“Date robur Deo, robur super Nubibus” (Psalm. lxviii. 35 (B. A. 34));
“lux nubis” significat Divinum Verum Verbi, ac “robur” significat Divinam potentiam ibi.
“Lucifer, dixisti in corde tuo, Ascendam super excelsa Nubis, similis fiam Altissimo” (Esaj. xiv. 14);
“Deserite Babelem, quia extulit se usque ad Nubes” (Jerem. li. 9);
per “Luciferum” et “Babelem” significantur qui prophanant bona et vera Verbi; quare haec sunt quae per “Nubes” ibi intelliguntur.
“Jehovah expandit Nubem in tegumentum” (Psalm. cv. 39):
“Creavit Jehovah super omne habitaculum Zionis Nubem interdiu, nam super omnia Gloria obtegumentum” (Esaj. iv. 5);
per “Nubem etiam hic intelligitur Verbum in Sensu literae, qui Sensus quia includit et tegit Sensum spiritualem, vocatur “tegumentum super gloriam;” quod Sensus literae Verbi sit “tegumentum,” ne laedatur Sensus spiritualis ejus, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra, n. 33; et quod sit “custodia,” n. 97. Divinum Verum in ultimis, quod simile est Verbo in Sensu literae, etiam repraesentabatur per
“Nubem,” in qua descendit Jehovah super montem Sinai, et promulgavit Legem (Exod. xix. 9; cap. xxxiv. 5);
tum per “Nubem,” quae obtexit Petrum, Jacobum et Johannem, cum Jesus transformatus est, de qua haec:
`Petro adhuc loquente, ecce Nubes obumbravit illos; et ecce vox e Nube dicens, Hic est Filius Meus dilectus, Ipsum audite” (Matth. xvii, 5; Marc. ix. 7; Luc. ix. 34, 35);
Dominus in hac Transformatione Se videri fecit ut Verbum quare Nubes obumbravit illos, et vox e Nube audita est, quod sit Filius Dei; “vox e Nube” est ex Verbo. Quod per “Nubem” in opposito sensu intelligatur Verbum quoad Sensum literae falsificatum, alibi videbitur.
@1 26 pro “26, 27″$
@2 11, 12 pro “11 ad 13″$
@3 xxxvii. pro “xxvii.”$
25. “Et videbit Ipsum omnis oculus,” significat quod agnituri omnes qui ex affectione in intellectu Divini Veri sunt. -In Sensu spirituali per “oculum” non intelligitur oculus, sed intellectus; quare per “videbit omnis oculus,” significatur quod agnituri omnes qui ex affectione in intellectu Divini Veri sunt, quoniam illi soli intelligunt et agnoscunt; reliqui quidem vident et quoque intelligunt, sed non agnoscunt: illi significantur, quia sequitur quod etiam visuri sint, “qui Ipsum transfixerunt,” per quos intelliguntur qui in falsis sunt. Quod “Oculus” significet intellectum, videbitur infra (n.48).
26. “Et qui Ipsum transfixerunt,” significat quod etiam visuri qui in Ecclesia in falsis sunt. -Per “transfigere” Jesum Christum, non aliud intelligitur, quam Divinum Ipsius Verum in Verbo destruere; hoc quoque intelligitur per quod
Unus militum latus Ipsius transfixerit, et quod exiverit sanguis et aqua (Joh. xix. 34{1});
“sanguis et aqua” sunt Divinum Verum Spirituale et Naturale, ita Verbum in Sensu spirituali et naturali, et “transfigere latus” Domini est utrumque per falsa destruere, ut etiam factum est a Judaeis; omnia enim Passionis Domini repraesentabant statum Ecclesiae Judaicae quoad Verbum, de qua re videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (n. 15-17). Quod per “transfigere” Ipsum, significetur destruere, Verbum per falsa, est quia hoc dicitur de Jesu Christo, qui mox vocatur Filius Hominis, et per Filium Hominis intelligitur Dominus quoad Verbum, quare “Filium Hominis transfigere” est Verbum.
@1 34 pro “14”$
27. “Et plangent omnes Tribus terrae,” significat quod hoc erit, quando nulla bona et vera in Ecclesia amplius sunt. -Quod “Tribus terrae” significent bona et vera Ecclesiae, videbitur in Explicatione Capitis viimi, ubi de duodecim Tribubus Israelis agitur; per “plangere” significatur luctus quod mortua sint. Simile per illa intelligitur, quod per Domini verba apud Matthaeum:
“Post afflictionem dierum istorum Sol obscurabitur, et Luna non dabit lumen suum, et Stellae cadent de Caelo; et tunc apparebit signum Filii Hominis, et tunc Plangent omnes Tribus terrae” (xxiv. 29, 30):
haec de consummatione saeculi, quae est finis Ecclesiae; “Sol obscurabitur,” significat quod non amor et charitas amplius; “Luna non dabit lumen suum,” significat quod non intelligentia et fides amplius; “Stellae cadent de Caelo,” significat quod non cognitiones boni et veri amplius; “plangent omnes tribus terrae,” significat quod non bona et vera amplius; “afflictio” significat statum, Ecclesiae illum.
28. “Etiam, Amen,” significat confirmationem Divinam quod ita futurum sit, patet ab explicatis supra (n. 23{1}).
@1 23 pro “19”$
29. (Vere. 8.) “Et Ego sum Alpha et Omega, Principium et Finis,” significat Qui est Ipsum et Unicum a Primis ad Ultima, ex Quo omnia; ita Qui est Ipse et Unicus Amor, Ipsa et Unica Sapientia, et Ipsa et Unica Vita in Se, et sic Ipse et Unicus Creator, Salvator et Illustrator a Se, et inde Omne in omnibus Caeli et Ecclesiae. -Haec sunt et plura adhuc, quae continentur in illis vocibus, per quas describitur Dominus; quod illa de Domino, et quidem de Humano Ipsius dicta sint, manifeste patet, nam sequitur, quod
Audiverit vocem dicentem, Ego sum Alpha et Omega, Primus et Ultimus; et quod converterit se ad videndum vocem quae locuta est secum, et quod viderit Filium Hominis in medio septem candelabrorum (cap. i. 10-13);
Qui mox etiam dixit,
“Ego sum Primus et Ultimus, et Qui vivit, et fui mortuus” (vers. 17, 18; cap. ii. 8).
Quod autem omnia illa, quae supra dicta sunt, contineantur in illis verbis, non potest paucis confirmari, nam confirmare illa ad captum, plurium membranarum opus foret; sed usque confirmata quoad partem sunt in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia, nuper Amstelodami edita, quae videatur. Quod Dominus Se dicat “Alpham et Omegam, Principium et Finem,” est quia “Alpha et Omega” se referunt ad Divinum Ipsius Amorem, ac “Principium et Finis” ad Divinam Ipsius Sapientiam; est enim in singulis Verbi conjugium amoris et Sapientiae, seu boni et veri, de quo videatur Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 80-90). Dominus vocatur “Alpha et Omega,” quia Alpha est Prima et Omega est Ultima Syllaba in Alphabeto Graeco, et inde significant omnia in complexu; causa est, quia unaquaevis Litera Alphabetica in Mundo Spirituali significat aliquam rem, et Vocalis, quia inservit sono, aliquod affectionis seu amoris; ex hac origine est Loquela Spiritualis et Angelica, et quoque Scriptura; sed hoc est arcanum hactenus ignotum. Est enim Lingua Universalis, in qua sunt omnes Angeli et Spiritus, et haec nihil commune habet cum aliqua Lingua hominum in Mundo; in hanc Linguam venit omnis homo post mortem, est enim illa cuivis homini ex creatione insita, quare unusquisque alterum in universo Mundo Spirituali intelligere potest; datum est mihi saepius illam Linguam audire, tum illam loqui, et contuli illam cum Linguis in Mundo, et compertus sum quod ne quidem in aliquo minimo unum faciat cum aliqua Lingua naturali in terris; differt ab his ex primitivo suo, quod est, quod Unaquaevis litera cujusvis vocis significet aliquem sensum tam in loquela quam in scriptura. Inde nunc est, quod Dominus dicatur Alpha et Omega, per quod significatur quod sit Omne in omnibus Caeli et Ecclesiae; et quia sunt duo Vocales, se referunt ad Amorem, ut supra dictum est. De hac lingua et ejus Scriptura fluente ex spirituali cogitatione Angelorum, videantur etiam aliqua in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia (n.295).
30. “Dicit Dominus, Qui Est et Qui Fuit et Qui Venturus.” -Quod significet Qui est Aeternus et Infinitus ac Jehovah, videatur supra (n. 13), ubi hoc explicatum est.
31. Et Omnipotens,” significat Qui est, vivit et potest ex Se Ipso, et Qui regit omnia ex primis per ultima. -Quoniam omnia sunt ex Domino, creata ex Primis quae ab Ipso sunt, et nihil datur quod inde non existit, ut multis ostensum est in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia, sequitur quod sit Omnipotens: pone Unum ex quo omnia sunt, annon omnia sunt Unius, a quo pendent in ordine, sicut unci catenae a Capitello, aut sicut vasa sanguinea totius corporis a Corde, aut sicut Universi omnia et singula a Sole; ita a Domino, Qui est Sol Mundi Spiritualis, a Quo est omnis Essentia, Vita et Potentia, quae apud illos qui sub Sole illo sunt; verbo,
Ab Ipso sumus, vivimus et movemur” (Act. Apost. xvii. 28);
hoc Divina Omnipotentia est. Quod Dominus regat omnia a Primis per Ultima, est Arcanum hactenus non revelatum, at explicatum in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino, et de Scriptura Sacra, multis in locis; tum in Sapientia Angelica de Divina Providentia (n. 124); et de Divino Amore (n. 221). Notum est, quod Divinum, quia est Infinitum, non cadat in ideas cogitationis alicujus hominis nec angeli, quia sunt finitae, et finitus non est capax percipiendi Infinitum; ut tamen aliquo modo percipiatur, placuit Domino Infinitatem Suam describere per haec,
“Ego sum Alpha et Omega, Principium et Finis; Qui Est et Qui Fuit et Qui Venturus, Omnipotens;”
quare haec verba includunt omnia, quae usquam angelus et homo de Divino spiritualiter et naturaliter cogitare potest; quae in genere sunt illa, quae supra universaliter adducta sunt.
32. (Vers. 9.) “Ego Johannes, qui et{1} frater vester et consocius,” significat illos qui in bono charitatis et inde veris fidei sunt. -Quod Johannes Apostolus repraesentaverit illos qui in bono charitatis sunt, supra (n. 5) dictum est; et qui in bono charitatis sunt, etiam in veris fidei sunt, quoniam charitas est anima et vita fidei: inde est, quod Johannes se vocet fratrem et consocium illorum in Ecclesia ad quos scribit, scripsit enim ad septem Ecclesias; per “fratrem” in Sensu spirituali Verbi intelligitur qui in bono charitatis est, et per “socium,” qui inde in veris fidei est; sunt enim omnes quasi consanguinei per charitatem, at affines per fidem; charitas enim conjungit, non ita fides, nisi haec sit ex charitate; dum fides ex charitate est, tunc charitas conjungit, et fides consociat; et quia unum faciunt, ideo Dominus mandavit, ut omnes essent “fratres;” dicit enim,
“Unus est vester Doctor, Christus; omnes autem vos Fratres estis” (Matth. xxiii. 8);
etiam Dominus vocat illos “fratres,” qui illos bono charitatis seu in bono vitae sunt; dixit,
“Mater Mea et Fratres Mei hi sunt, qui audiunt Verbum Dei et faciunt illud” (Luc. viii. 21{2}; Matth. xii. 49; Marc. iii. 33-35):
per “Matrem” intelligitur Ecclesia, et per “fratres” illi qui in charitate sunt; et quia bonum charitatis est “frater,” ideo Dominus appellat illos qui in eo sunt fratres, etiam Matth. xxv. 40; et ideo quoque discipulos, Matth. xxviii. 10; Joh. xx. 17; sed non legitur quod discipuli appellaverint Dominum fratrem, quia frater est bonum quod a Domino est; est hoc comparative sicut cum Rege, Principe et Magnate, qui consanguineos et affines vocant fratres, sed usque non hi vicissim; nam dicit Dominus,
“Unus est vester Doctor, Christus vos autem omnes Fratres estis” (Matth. xxiii. 8):
tum,
“Vos vocatis Me Magister et Domine, et recte dicitis, sum namque’ (Joh. xiii. 13).
Filii Israelis vocabant omnes fratres, qui a Patre eorum Jacobo erant, et latius etiam illos qui ab Esavo; at socios qui non ex illis. Sed quia Verbum in Sensu spirituali agit solum de illis, qui in Ecclesia Domini sunt, ideo in eo Sensu per “fratres” intelliguntur qui in bono charitatis a Domino sunt, et per “socios” illi qui in veris fidei; ita in sequentibus:
“Sic dicetis quisque ad Socium suum, et quisque ad Fratrem suum, quid respondit Jehovah” (Jerem. xxiii. 35);
Non proclamastis libertatem quisque Fratri suo et quisque Socio suo” (Jerem. xxxiv. 17);
“Ne quis urgeat Socium suum nec Fratrem” (Deutr. xv. 1, 2);
“Propter Fratres meos et Socios meos loquar” (Psalm. cxxii. 8);
“Quisque Socium suum adjuvat, et Fratri suo dicit, confirma te” (Esaj. xli. 6);
et in opposito sensu:
“Quisque, a Socio suo cavete vobis, et super ullo Fratre ne confidite; omnis Frater supplantat, et omnis Socius calumniatur” (Jerem. ix. 3 (B. A. 4));
“Commiscebo Aegyptum cum Aegypto, ut pugnet contra Fratrem suum, et contra Socium suum” (Esaj. xix. 2); et alibi.
Haec allata sunt, ut sciatur cur Johannes se dicit Fratrem et Consocium; et quod per “fratrem” in Verbo intelligatur qui in charitate seu bono est, et per “consocium” qui in fide seu vero. Sed quia charitas est ex qua fides, ideo a Domino non aliqui vocantur socii, sed “fratres” vel “proximus; quisque etiam proximus est secundum quale boni (Luc. x. 36, 37).
@1 et pro “est”$
@2 21 pro “22”$
33. “In afflictione et in regno, et in patiente exspectatione Jesu Christi,” significat quae in Ecclesia sunt infestata a malis et falsis, at quae a Domino, cum venturus est, removenda sunt. -Per “afflictionem” intelligitur status Ecclesiae quando amplius non aliqua bona charitatis et vera fidei sunt, sed loco illorum mala et falsa; per “regnum” intelligitur Ecclesia et per “patientem exspectationem Jesu Christi” intelligitur Adventus Domini; quare haec, “In afflictione, et in regno, et in patiente exspectatione Jesu Christi,” in unum sensum collata, significant quando bona et vera Ecclesiae infestata sunt a malis et falsis, at quae a Domino, cum venturus est, removenda sunt. Quod per “Afflictionem” intelligatur status Ecclesiae, quando infestata est a malis et falsis, patet ab his:
In consummatione saeculi “tradent vos in Afflictionem, et occident vos. Erit Afflictio magna, qualis non fuit ab initio Mundi, nec erit. Post Afflictionem dierum istorum Sol obscurabitur, Luna non dabit lumen suum, et Stellae cadent de Caelo” (Matth. xxiv. 9, 21, 29; Marc. xii. 19, 24).
Quod “Regnum” significet Ecclesiam, in sequentibus videbitur.
“In Urim honorate Jehovam, in Insulis maris Nomen Dei Israelis” (Esaj. xxiv. 15{1});
“Non exstinguet, neque confringet, donec ponat in terra judicium, et in Lege Ipsius Insulae sperent. Cantate Jehovae canticum novum, Insulae et habitatores illarum ponent Jehovae gloriam; et laudem Ipsius in Insulis annuntiabunt” (Esaj. xlii. 4, 10, 12);
“Attendite Insulae ad Me, et populi e longinquo” (Esaj. xlix. 1);
“In Me Insulae sperabunt, et super brachio Meo confident” (Esaj. li. 5{2});
“Mihi Insulae confident, navesque Tharschish” (Esaj. Ix. 9);
“Audite verba Jehovae Gentes, et annuntiate in Insulis e longinquo” (Jerem. xxxi. 10);
“Ut adorent Jehovam quisque in suo loco, omnes Insulae gentium (Zeph. ii. 11); et alibi;
quod etiam per “Graeciam” similiter, non ita ex Verbo patet, quia Graecia solum nominata est Dan. viii. 21; cap. x. 20; cap. xi. 2; ut et Joh. xii. 20; Marc. vii. 26: quod per “Terram Canaanem” intelligatur Ecclesia Domini, quae inde vocatur “Terra sancta” et “Canaan caelestis,” patet a multis locis in Verbo; quod per “Asiam” intelligantur illi in Ecclesia, qui ex Verbo in luce veritatis sunt, videatur supra (n. 11); et quod per “Europam,” illi ad quos Verbum venturum est, constat.
@1 xxiv. 15 pro “xx. 25″$
@2 5 pro “1”$
35. “Propter Verbum Dei, et propter testimonium Jesu Christi,” significat ut ex corde et sic in luce recipiatur Divinum Verum ex Verbo, et agnoscatur Humanum Domini esse Divinum. -Hoc explicatum est supra (n. 6).
“Spiritus sustulit me, et reduxit me in Chaldaeam ad captivitatem in Visione Dei, in Spiritu Dei; ita ascendit super me Visio quam vidi” (cap. xi. 1, 24);
dicit etiam, quod
Sustulerit illum Spiritus, et audiverit post se terrae motum, et alia (cap. iii. 12, 24);
Tum quod sustulerit illum Spiritus inter terram et caelum, abduxerit in Hierosolymam in Visionibus Dei, et viderit abominationes (viii. 3, seq.);
Similiter fuit in Visione Dei seu in Spiritu cum vidit quatuor Animalia, quae erant Cherubi (cap. 1. et cap. x);
Ut et cum vidit Novam Terram et Novum Templum, et Angelum metientem illa (cap. xl-xlviii);
Quod fuerit in Visionibus Dei, dicit (cap. xl. 2);
Et quod sustulerit illum Spiritus (cap. xliii. 5).
Simile factum est cum Sacharia, in quo tunc Angelus fuit,
Cum vidit Virum equitantem inter myrtos (cap. i. 8, seq.);
Cum vidit quatuor Cornua, et dein Virum, in cujus manu funiculus mensurae (cap. ii. 1, 5, seq.);
Cum vidit Joschuam Sacerdotem magnum (cap. iii. 1, seq.);
Cum vidit Candelabrum et duas Oleas (cap. iv. 1, seq.);
Cum vidit Volumen volans, et Epham (cap. v. 1. 6);
Et cum vidit quatuor Currus exeuntes inter duos montes, et Equos (cap, vi. 1. seq.).
In simili statu fuit Daniel,
Cum vidit quatuor Bestias ascendentes ex mari (Dan. vii.{1} 1, seq.),
Et cum vidit pugnas Arietis et Hirci (cap. viii. 1, seq.)
Quod viderit illa in Visionibus, dicit Ipse (cap. vii. 1, 2, 7, 13; cap. viii. 2; cap. x. 1, 7, 8);
Et quod Angelus Gabriel ei visus sit in Visione (cap. ix. 21).
Simile factum est cum Johanne; ut
Cum vidit Filium Hominis in medio Septem Candelabrorum (Apoc. cap. i.);
Cum vidit Thronum in Caelo, et Sedentem super illo, et circum Thronum quatuor Animalia (cap. iv.);
Cum vidit Librum obsignatum septem sigillis (cap. v.);
Cum vidit quatuor Equos ex Libro aperto exeuntes (cap. vi.);
Cum vidit quatuor Angelos stantes super quatuor angulis terrae (cap.vii.(1));
Cum vidit Locustas exeuntes ex puteo abyssi (cap. ix.);
Cum vidit Angelum in cujus Manu Libellus, quem dedit illi ad edendum (cap. x.):
Cum audivit Septem Angelos clangentes tubis (cap. xi.);
Cum vidit Draconem et Mulierem quam draco persecutus; et hujus pugnam cum Michaele (cap. xii.);
et postea,
Duas Bestias, unam e mari, alteram e terra, ascendentes (cap. xiii.);
Cum vidit Septem Angelos habentes septem plagas ultimas (cap.xv.; xvi.);
Cum vidit Meretricem sedentem super Bestia Coccinea (cap. xvii.; xviii{2}),
ac postea,
Equum album et Sedentem super illo (cap. xix.),
et demum,
Novum Caelum et Novam Terram, et tunc Novam Hierosolymam e Caelo descendentem (cap. xxi.; xxii.).
Quod Johannes haec viderit “in Spiritu” et “Visione,” dicit ipse (cap. i. 10; cap. iv. 2; cap. ix. 17; cap. xxi. 10); hoc etiam intelligitur per “Vidi” ubivis apud illum. Ex his manifeste patet, quod esse “in spiritu” sit esse “in visione,” quae fit per aperitionem visus Spiritus hominis; qui cum aperitur, apparent illa quae in Mundo Spirituali sunt, tam clare quemadmodum coram visu Corporis illa quae in Mundo Naturali sunt. Quod ita sit, ab experientia multorum annorum testari possum. In hoc statu fuerunt Discipuli cum viderunt Dominum post resurrectionem; quare dicitur quod
“Aperti sint oculi illorum” (Luc. xxiv. 30, 31).
In simili statu fuit Abraham, cum vidit tres Angelos, et locutus est cum illis. Similiter Hagar, Guideon, Joschua, et alii, cum viderunt Angelos Jehovae: similiter cum puer Elisaei vidit Montem plenum curribus et equis igneis circum Elisaeum,
“Oravit enim Elisaeus, et dixit, Jehovah, Aperi quaeso oculos ejus ut videat, et aperuit Jehovah oculos pueri, et vidit” (2 Reg. vi. 17).
Quod autem Verbum attinet, id non revelatum est in statu Spiritus seu in Visione, sed a Domino viva voce dictatum est Prophetis; quare nullibi dicitur, quod locuti sint illud ex Spiritu Sancto, sed ex Jehovah; videatur Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (n. 53).
@1 vii. pro “viii.”$
@2 xviii. pro “18”$
37. “Et audivi post me vocem magnam tanquam tubae,” significat perceptionem manifestam Divini Veri e Caelo revelati. -” Vox magna,” dum e Caelo auditur, significat Divinum Verum, de qua sequitur; quod audita sit “tanquam tubae,” est quia cum Divinum Verum e Caelo delabitur, quandoque ita auditur ab Angelis Ultimi Caeli, et tunc manifeste percipitur; inde est, quod per “vocem tanquam tubae,” significetur manifesta perceptio: praeterea de Significatione “tubae,” videbitur infra (n. 397, 519). Quod “Vox magna,” dum e Caeli auditur, significet Divinum Verum patet ex his locis:
“Vox Jehovae super aquis: Vox Jehovae in virtute: Vox Jehovae cum honore: Vox Jehovae frangens cedros: Vox Jehovae incidens ut flamma ignis: Vox Jehovae trepidare facit desertum; Vox Jehovae parturire facit cervas” (Psalm. xxix. 3-9);
“Regna terrae psallite Domino, ecce dabit in Voce Sua Vocem roboris” (Psalm. lxviii. 33, 34 (B. A. 32, 33));
“Jehovah edidit Vocem Suam coram Exercitu, quia innumerus (qui) facit Verbum Ipsius” (Joel. ii. 11);
“Jehovah ex Hierosolyma dabit Vocem Suam” (Joel. iv. 16{1} (B. A. iii. 16));
et quia “Vox” significat Divinum Verum ex Domino, ideo Dominus dixit, quod
Oves Vocem Ipsius audiant; quod sciant Vocem Ipsius; etiam “Alias Oves habeo, quas oportet Me adducere, et Vocem Meam audient; Oves Meae Vocem Meam audiunt, et Ego cognosco illas, et sequuntur Me” (Joh. x. 3, 4, 16, 27);
et alibi:
“Venit hora, quando mortui audient Vocem Filii Hominis, et qui audiunt, vivent” (Joh. v. 25):
“Vox” hic est Divinum Verum Domini ex Verbo Ipsius.
@1 iv. 16, pro “iv. 6″$
38. (Vers. 11.) “Dicentem, Ego sum Alpha at Omega, Primus et Ultimus,” significat Qui est Ipsum et Unicum a Primis ad Ultima, ex Quo omnia; ita Qui est Ipse et Unicus Amor, Ipsa et Unica Sapientia, et Ipsa et Unica Vita in Se, et sic Ipse et Unicus Creator, Salvator et Illustrator a Se, et inde Omne in omnibus Caeli et Ecclesiae; Qui Solus est Infinitus et Aeternus, ac Jehovah; et quod Ille sit Dominus. -Quod haec omnia contineantur in illis vocibus, ac infinite plura, videatur supra (n. 13, 29). Dictum ibi est, quod omnes syllabae aut literae in Alphabeto in Mundo Spirituali significent res, et quod inde sit loquela et scriptura illorum ibi; et quod ideo Dominus Divinitatem et Infinitatem Suam describat per Alpha et Omega, per quod significatur, quod sit Omne in omnibus Caeli et Ecclesiae. Quoniam unaquaevis litera significat rem in Mundo Spirituali, et inde in Lingua Angelica, ideo David conscripsit Psalmum cxix. in ordine secundum Alphabeti literas, incipiendo ab Aleph, et finiendo per Thau, ut constare potest ex initiis Versuum ibi: simile quid apparet in Psalm. cxi., sed non ita exstanter. Propterea etiam Abram vocatus est Abraham, et Sarai vocata est Sarah, quod factum est propter causam ut in Caelo per Abraham et per Sarah non intelligerentur illi, sed Divinum, ut quoque intelligitur; “H” enim involvit Infinitatem, quia est solum aspiratio: plura de his videantur supra (n. 29).
39. “Quod vides, scribe in Libro.” -Quod significet ut revelata sint posteritati, patet absque explicatione
40. “Et mitte Ecclesiis, illis in Asia,” significat pro illis in Christiano Orbe qui in luce veritatis ex Verbo sunt. -Quod illi per “Ecclesias in Asia” intelligantur, videatur supra (n. 10, 11).
41. “Ephesum, et Smyrnam, et Pergamum, et Thyatira, et Sardes, et Philadelphiam, et Laodiceam,” significat in specie secundum statum receptionis cujusvis. Quod omnes status receptionis Domini et Ipsius Ecclesiae per Septem illa Nomina in Sensu spirituali significentur, videbitur infra: fuit enim Johannes, cum hoc illi mandatum est, in statu spirituali, et in illo statu non aliquid vocatur nomine quod non significat rem aut statum: quare nec a Johanne haec quae scripta sunt, ad aliquam Ecclesiam in illis locis missa sunt, sed dicta illarum Angelis, per quos intelliguntur qui recipiunt. Quod per omnia Nomina Locorum et Personarum in toto Verbo intelligantur res spirituales, multis ostensum est in Arcanis Caelestibus Londini editis, ut quid per “Abrahamum,” “Isacum” et “Jacobum,” tum per “Israelem,” et per Nomina duodecim ejus filiorum; ut et quid per varia loca Terrae Canaanis, et per loca vicina Terrae isti, ut quid per Aegyptum, Syriam, Assyriam, et plura. Simile est cum septem his Nominibus. Sed qui vult manere in Sensu literae, maneat, quia ille Sensus conjungit; sciat modo, quod Angeli per illa Nomina res et status Ecclesiae percipiant.
Quod Johannes audiverit post se, et quod conversus sit videre vocem, et conversus viderit Septem Candelabra aurea, et in medio illorum Filium Hominis;
vox enim, quam audivit, a Filio Hominis, Qui est Dominus, venit. Quod Dominus Solus sit Deus Caeli et Terrae, docet nunc manifesta voce, dicit enim,
“Ego sum Alpha et Omega, Principium et Finis, dicit Dominus Qui Est et Qui Fuit et Qui Venturus” (vers. 8);
et hic,
“Ego sum Alpha et Omega, Primus et Ultimus” (vers. 11);
et postea,
“Ego sum Primus et Ultimus” (vers. 17; et cap. ii. 8).
Quod per “vocem,” cum a Domino, intelligatur Divinum Verum, videatur supra (n. 37); et quod per “Johannem” intelligantur illi ab Ecclesia, qui in bono vitae sunt, supra (n. 5, 6). Ex his nunc constare potest, quod per haec verba, “Et conversus videre vocem quae loquebatur mecum,” Significetur inversio status illorum, qui in bono vitae sunt, quoad perceptionem veri in Verbo, cum se convertunt ad Dominum.
quia in illa et in illius medio est Dominus, dicitur enim quod “in medio Septem Candelabrorum viderit similem Filio Hominis,” et per “Filium Hominis” intelligitur Dominus quoad Verbum. Candelabra illa visa sunt aurea, quia aurum significat bonum, et omnis Ecclesia est Ecclesia ex bono quod formatur per vera; quod “aurum” significet bonum, videbitur in sequentibus. Candelabra illa non erant unum juxta alterum, seu ad contactum posita, sed ad distantias facientia quendam circum, ut patet ab his in sequente capite:
“Haec dixit, Qui ambulat in medio Septem Candelabrorum aureorum, (vers. 1).
Non dicitur aliquid de lucernis Candelabrorum istorum, sed
in sequentibus dicitur quod
Sancta Hierosolyma (hoc est, Nova Ecclesia) “non opus habeat Sole, nec Luna, quia Lucerna ejus Agnus, et gentes quae salvantur, in Luce Ipsius ambulabunt” (Apoc. xxi. 23, 24);
et porro,
“Non opus habent Lucerna, quia Dominus Deus illustrat illos” (cap. xxii 5);
sunt enim illi, qui e Nova Ecclesia Domini erunt, solum Candelabra, qui lucebunt a Domino. Per “Candelabrum aureum in Tabernaculo” nec aliud repraesentatum est, quam Ecclesia quoad illustrationem a Domino (de quo Candelabro videatur Exod. xxv. 31{1}, ad fin; cap. xxxvii. 17-24{2}; Levit. xxiv. 3, 4; Num. viii. 2, 3, 4); quod illud Ecclesiam Domini quoad Divinum amorem Spiritualem, qui est amor erga proximum, repraesentaverit, videatur in Arcanis Caelestibus Londini editis (n. 9548, 9555, 9558, 9561, 9570{3}, 9783); tum infra (n. 493). Per “Candelabrum” etiam significatur Nova Ecclesia a Domino instauranda, apud Sachariam (cap. iv.), quoniam significat Novam Domum Dei seu Novum Templum, ut patet a sequentibus ibi, ac per “Domum Dei” seu “Templum” significatur Ecclesia, et in supremo sensu Divinum Humanum Domini, ut Ipse docet (Joh. ii. 11, et alibi); sed dicetur, quid in ordine significatur in capite iv. apud Sachariam, dum ei visum est “Candelabrum:” – Per illa quae continentur a vers. 1-7, significatur illustratio Novae Ecclesiae a Domino ex bono amoris per verum; “Oleae” ibi significant Ecclesiam quoad bonum amoris: per illa a vers. 8-10 ibi, significatur quod haec a Domino; per “Serubabelem” ibi, qui aedificaturus est Domum, ita Ecclesiam, repraesentatur Dominus: per illa a vers. 11-14, significatur, quod in illa Ecclesia etiam erunt vera ex origine Caelesti. Haec illius Capitis explicatio per Caelum a Domino mihi data est.
@1 31 pro “11”$
@2 17-24 pro “17 ad 20, 35″$
@3 9570 pro “9572”$
“Exclama et jubila habitatrix Zionis, quia magnus in Medio tui Sanctus Israelis” (Esaj. xii. 6);
“Deus Rex meus operans salutes in Medio terrae” (Psalm. lxxiv{1}. 12);
“Deus operans Misericordiam in Medio Templi” (Psalm. xlviii. 10 (B.A. 9){2});
“Deus constitit in caetu Dei, in Medio deorum judicabit” (Psalm. lxxxii{3}. 1);
“dii” vocantur qui in Divinis veris a Domino sunt, et abstracte ipsa Vera:
“Ecce mitto Angelum coram te; caveto tibi a faciebus Ipsius, quoniam Nomen Meum in Medio Ipsius” (Exod. xxiii. 20, 21);
“Nomen Jehovae” est omne Divinum; “in Medio” est in Intimo et inde in omni ejus. “Medium” etiam significat Intimum, et inde Omne, in pluribus aliis locis in Verbo, etiam ubi agitur de malis, ut Esaj. xxiv. 13; Jerem. xxiii. 9; Psalm. v. 10 (B.A. 9); Jerem.{4}. ix. 4, 5; Psalm. xxxvi. 2 (B.A. 1); Psalm. lv. 5 (B.A. 4){5}; Psalm. lxii., 5 (B.A. 4). Haec loca allata sunt, ut Sciatur quod “in Medio Candelabrorum” significet in Intimo a quo Ecclesia et omne ejus, nam Ecclesia et omne ejus est a Domino per Verbum. Quod
“Candelabra” significent Novam Ecclesiam, videatur mox supra (n.43).
@1 lxxiv. pro “lxiv.”$
@2 xlviii. 10 pro “xxviii. 10, 11″$
@3 lxxxii. pro “lxxii.”$
@4 Jerem. pro “Psalm.”$
@5 lv. 5 pro “liv. 7″$
tum nec aliud per
Vestimenta Domini, quae milites diviserunt (Joh. xix. 23, 24).
Quod similia repraesentata et inde significata sint per Vestes Aharonis, videatur in Arcanis Caelestibus Londini editis (n. 9814, 10,068); in Specie quid per “Ephodum” (n. 9477, 9824, 10,005); quid per “Pallium” (n. 9825, 10,005); quid per “Tunicam” (n. 9826, 9942); et quid per “Cidarim” (n. 9827); Aharon enim repraesentabat munus sacerdotale Domini. De significatione Vestium ex Verbo, videatur infra (n. 166, 328).
“Exibit Virga e trunco Jischaji{1}; erit Justitia cingulum lumborum Ipsius, et Veritas cingulum feminum Ipsius” (xi. 1, 5{2});
“Virga exiens e trunco Jischaji” est Dominus. Quod Cingulum Ephodi, et Baltheus Tunicae Aharonis significaverint conjunctionem, videatur in Arcanis Caelestibus Londini editis (n. 9837, 9944). Quoniam “Cingulum” significat vinculum conjungens bona et vera Ecclesiae, ideo cum Ecclesia apud Filios Israelis destructa fuit, mandatum est Jeremiae Prophetae,
Ut emeret sibi Cingulum, et poneret super lumbos suos, et dein absconderet illud in foramine petrae juxta Euphratem; et in fine dierum, cum recepit illud, ecce corruptum erat, et non proderat ad quicquam (Jerem. xiii. 1-12);
per quae repraesentatum est, quod bonum Ecclesiae tunc nullum esset, et inde vera dissipata. Simile per “Cingulum” significatur apud Esajam:
“Loco Cinguli erit discissio” (iii. 24);
et quoque alibi. Quod per “Mamillas” seu “Ubera” significetur Divinus Amor, patet a locis in Verbo ubi nominantur, tum a correspondentia illorum cum amore.
@1 Jischaji pro “Ischaii”$
@2 xi. 1, 5 pro “xi. 5″$
“Albi erant Naziraei prae nive, candidi prae lacte; obscurata est prae nigredine forma illorum, non cognoscuntur in plateis” (Thren. iv. 7, 8);
tum,
“Omne Caput decalvatum, et omnis humerus depilatus (Ezech. xxix. 18);
“Super Omnibus faciebus pudor, et in omnibus Capitibus Calvities” (Ezech. vii. 18).
(Similiter Esai. xv. 2; Jerem. xlviii. 37; Amos viii. 10.
Quia filii Israelis per falsa disperserunt omnem Sensum literae Verbi, ideo mandatum est prophetae Ezechieli, ut hoc repraesentaret per quod
Novacula raderet Caput, et Crinium tertiam partem combureret igne, tertiam percuteret gladio, et tertiam dispergeret in ventum, et quod colligaret aliquid in alis, quod postea etiam projiceret in ignem (Ezech. v{2}. 1-4, seq.).
Propterea etiam dicitur apud Micham:
“Calvitiem indue et tonde te propter filios deliciarum tuarum, dilata Calvitiem sicut aquila, quia migrarunt a te” (i. 16{3});
“filii deliciarum” sunt genuina vera Ecclesiae ex Verbo. Et quia Nebuchadnezar Rex Babelis repraesentavit Babelicam falsificationem Verbi et destructionem omnis veri ibi, inde factum est, quod
Crinis ejus creverit sicut aquilarum (Dan. iv. 30 (B.A. 33)).
Quoniam “Capilli” significabant illud sanctum Verbi, ideo de Naziraei’; dicitur, quod Non raderent Comam capitis sui, quia illa est Naziraeatus Dei super capite eorum (Num. vi. i-21):
et ideo statutum est quod
Summus Sacerdos ac Filii ejus non raderent Caput suum, ne morerentur, ac universa domus Israelis irasceretur (Levit. x. 6).
Nunc quia per “Capillos” significatur Divinum Verum in ultimis, quod in Ecclesia est Verbum in Sensu literae, idcirco etiam de “Antiquo Dierum” simile dicitur apud Danielem:
“Vidi usque dum Throni projecti sunt, et Antiquis Dierum sedit, Vestis Ejus sicut nix alba, et Capillus capitis Ejus sicut lana munda” (vii{4}. 9);
quod “Antiquus Dierum” Sit Dominus, patet manifeste apud Micham:
“Tu Bethlechem Ephrataea, parum est ut sis inter millenas Jehudae; ex te Mihi exibit, Qui erit Dominator in Israele, et Cujus Exitus ab Antiquo, a diebus aeternitatis” (v. 1 (B.A. 2));
et apud Esajam, ubi vocatur
“Pater Aeternitatis” (ix. 5 (B.A. 6)).
Ex his locis, et ex multis aliis, quae ob copiam non adducuntur, constare potest, quod per “Caput” et “Capillos” Filii Hominis, qui “candidi tanquam lana, tanquam nix,” intelligatur Divinum Amoris et Sapientiae in primis et in ultimis; et quia per Filium Hominis intelligitur Dominus quoad Verbum, sequitur quod etiam Hoc in primis et in ultimis intelligatur: quid alioquin foret, quod Dominus hic in Apocalypsi, et Antiquus Dierum apud Danielem, etiam quoad Capillos describeretur. Quod per “Capillos” Sensus literae Verbi significetur, patet manifeste ab illis qui in Mundo Spirituali sunt; illi qui contempserunt Sensum literae Verbi, ibi apparent Calvi; et vicissim illi qui amaverunt Sensum literae Verbi, ibi apparent in decentibus Comis. “Tanquam lana” et “tanquam nix” dicitur, quia “Lana” significat bonum in ultimis, et “Nix” verum in ultimis, ut quoque apud Esajam (cap. i. 18): “Lana” enim est ex ovibus, per quas significatur bonum charitatis, et “Nix” est ex aquis, per quas significantur vera fidei.
@1 568 pro “565”$
@2 v. pro “iv.”$
@3 16 pro “17”$
@4 vii. pro “vi.”$
“Educ populum caecum cui Oculi sunt, et surdos quibus Aures” (Esaj. xliii. 8);
“Audient in die illo surdi verba Libri, et ex caligine Oculi caecorum videbunt” (Esaj. xxix. 18);
“Tunc aperientur Oculi caecorum, et Aures surdorum” (Esaj. xxxv. 5{1});
“Dabo Te in lucem gentium ad aperiendum Oculos caecorum” (Esaj. xlii. 6, 7{2});
haec de Domino, Qui, dum venturus est, aperiet Intellectum apud illos qui in ignorantia veri sunt. Quod hoc intelligatur per aperire “Oculos,” patet porro ex his:
“Impingua Cor populi hujus, et Oculos ejus obline, ne forte videant Oculis suis” (Esaj. vi. 9, 10; Joh. xii. 40{3});
“Effudit Jehovah super vos spiritum somnolentiae, et occlusit Oculos vestros: Prophetas et Capita vestra, Videntes obtexit” (Esaj. xxix. 10; cap. xxx. 10);
“Qui occludit Oculos suos, ne videat malum” (Esaj. xxxiii{4} 15);
“Audite haec, Popule stulte, quibus Oculi et non vident” (Ezech. xii{5}. 2);
“Poena Pastoris deserentis gregem, gladius super Oculo dextro, et Oculus dexter caligando caligabit” (Sach. xi. 17);
“Plaga, qua percutiet Jehovah omnes populos, qui pugnabunt contra Hierosolymam; Oculi eorum contabescent in foraminibus suis” (Sach. xiv. 12);
“Percutiam omnem Equum stupore, et omnem Equum populorum Caecitate” (Sach. xii. 4);
“Equus” in Sensu spirituali est intellectus Verbi (n. 298).
“Exaudi me, Jehovah Deus mi; illumina Oculos meos, ne forte dormiam mortem (Psalm. xiii. 4 (B.A. 3));
quod in illis locis per “Oculos” significetur Intellectus, quisque videt. Inde patet, quid a Domino per “Oculum” intelligitur in his locis:
“Lucerna corporis est Oculus; si Oculus tuus simplex est, totum corpus tuum lucidum erit; si Oculus tuus malus fuerit, totum corpus obtenebratum erit; si ergo lumen quod in te est, tenebrae sunt, tenebrae quantae” (Matth. vi. 22, 23; Luc. xi. 34);
“Si Oculus dexter scandalizaverit te, erue eum, et abjice abs te; nam praestat ut luscus intres in vitam, quam duos habens Oculos mitti in gehennam ignis” (Matth. v. 29; cap. xviii. 9);
per “Oculum” in his locis non intelligitur oculus, sed intellectus veri. Quoniam per “Oculum” significatur intellectus veri, ideo inter statuta apud filios Israelis fuit, quod
Caecus aut confusus oculo ex semine Aharonis non accederet ad offerendum sacrificium, nec intraret intra velum (Levit. xxi. 18, 20);
tum, quod
Caecum non offerretur in sacrificium (Levit. xxii. 22; Malach. i. 8).
Ex his patet, quid per “Oculum” intelligitur, cum de homine: inde sequitur quod per “Oculum,” cum de Domino, intelligatur Divina Ipsius Sapientia, tum Omniscientia et Providentia, ut in his locis:
“Aperi Jehovah Oculos Tuos, et vide” (Esaj. xxxvii{6}. 17); “Ponam Oculum Meum super illos in bonum, et aedificabo illos” (Jerem. xxiv{7}. 6);
“Ecce Oculus Jehovae super timentibus Ipsum” (Psalm. xxxiii. 18);
“Jehovah in Templo sanctitatis, Oculi Ipsius vident, et Palpebrae Ipsius probant filios hominis” (Psalm. xi. 4{8}).
Quoniam per “Cherubos” significatur Custodia et Providentia Domini ne spiritualis Sensus Verbi laedatur, ideo de quatuor Animalibus, quae erant Cherubi, dicitur, quod
Essent plena Oculis ante et retro, et quod alae illorum similiter essent plenae Oculis (Apoc. iv. 6, 8);
tum quod
Rotae, super quibus vehebantur Cherubi, essent plenae Oculis circumcirca (Ezech. x. 12).
Quod per “flammam ignis” intelligatur Divinus Ipsius Amor, videbitur in sequentibus, ubi “flamma” et “ignis” nominantur; et quia dicitur, quod “Oculi Ipsius essent tanquam flamma ignis,” significatur Divina Sapientia Divini Amoris. Quod in Domino sit Divinus Amor Divinae Sapientiae ac Divina Sapientia Divini Amoris, sic utriusque Unio reciproca, est arcanum detectum in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia (n. 34-39, et alibi).
@1 5 pro “5, 6″$
@2 6, 7 pro “7”$
@3 40 pro “46”$
@4 xxxiii. pro “xxiii.”$
@5 xii. pro “ii.”$
@6 xxxvii. pro “xxxvi.”$
@7 xxiv. pro “xxxiv.”$
@8 4 pro “1”$
“Sustuli oculos meos, et vidi; ecce vir indutus linteis, cujus lumbi cincti auro Uphasi, corpus ejus sicut tharschisch, et oculi ejus sicut faces ignis, brachia ejus et Pedes ejus sicut splendor aeris laevigati” (x. 5, 6);
in Apocalypsi:
“Vidi angelum descendentem e Caelo, Pedes ejus tanquam columnae ignis” (x. 1);
et apud Ezechielem:
“Pedes Cheruborum erant micantes sicut splendor aeris laevigati” (i. 7);
quod Angeli et Cherubi ita visi fuerint, erat quia Divinum Domini in illis repraesentabatur. Quoniam Ecclesia Domini est sub Caelis, ita sub pedibus Domini, ideo vocatur illa “Scabellum Pedum” Ipsius, in his locis:
“Gloria Libani ad te veniet ad decorandum locum Sanctuarii Mei, locum Pedum Meorum honorabilem reddam, et incurvabunt se ad volas Pedum tuorum” (Esaj. lx. 13, 14);
“Caelum Thronus Meus, ac Terra Scabellum Pedum Meorum” (Esaj. lxvi. 1);
Deus “non recordatur Scabelli Pedum Suorum in die irae” (Thren. ii. 1{1});
“Adorate Jehovam versus Scabellum Pedum Ipsius” (Psalm. xcix. 5{1});
“Ecce audivimus de Eo in Ephrata” (Bethlechem); “intrabimus in habitacula Ipsius, incurvabimus nos Scabello Pedum Ipsius” (Psalm. cxxxii. 6, 7{3}).
Inde est, quod
Adorantes ceciderint ad Pedes Domini (Matth. xxviii. 9; Marc. v. 22; Luc. viii. 41; Joh. xi. 32);
tum, quod
Osculati Pedes Ipsius, et absterserint capillis suis (Luc. vii. 37, 38, 44-46; Joh. xi. 2; cap. xii. 3).
Quia per “Pedes” significatur Naturale, ideo dixit Dominus ad Petrum, cum lavit ejus pedes,
“Qui lotus est, non opus habet, nisi quoad pedes lavetur, et mundus est totus” (Joh. xiii. 10);
“lavare pedes” est purificare Naturalem hominem; qui cum purificatus est, etiam totus homo purificatus est, ut multis ostensum est in Arcanis Caelestibus et in Doctrinis Novae Hierosolymae. Naturalis homo, qui etiam est Externus homo, purificatur, dum ille fugit mala, quae Spiritualis seu Internus homo videt quod mala sint et fugienda. Nunc quia Naturale hominis per “Pedes” intelligitur, et hoc pervertit omnia, si non lotum seu purificatum est, ideo dicit Dominus,
“Si Pes tuus scandalizaverit te, abscinde eum; melius est tibi claudum ingredi vitam, quam duos pedes habere, et conjici in gehennam in ignem inexstinguibilem” (Marc. ix. 45);
hic non intelligitur pes, sed Naturalis homo. Simile intelligitur per
Proculcare Pedibus bonum pascuum; et per turbare Pedibus aquas (Ezech. xxxii. 2; cap. xxxiv. 18, 19; Dan. vii. 7, 19; et alibi).
Quoniam per Filium Hominis intelligitur Dominus quoad Verbum, patet quod per “Pedes” Ipsius etiam intelligatur Verbum in Sensu naturali, de quo multum actum est in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra; ut et, quod Dominus in Mundum venerit, ut impleret omnia Verbi, et per id fieret Verbum etiam in ultimis (n. 98-100); sed hoc arcanum est pro illis qui in Nova Hierosolyma erunt. Divinum Naturale Domini etiam significatum est per
Serpentem aeneum ex mandato a Mose in deserto erectum, a cujus inspectione omnes qui a serpentibus morsi erant, sanati sunt (Num. xxi. 6, 8, 9);
quod significaverit Divinum Naturale Domini, et quod salventur qui spectant ad illud, docet Ipse Dominus apud Johannem:
“Sicut Moses exaltavit Serpentem in deserto, ita oportet exaltari Filium Hominis, ut omnis qui credit in Ipsum, non pereat, sed habeat vitam aeternam” (iii. 14, 15).
Quod serpens ille ex Aere factus sit, est quia Aes ut Chalcolibanum significat Naturale quoad bonum, videatur infra (n.775).
@1 1 pro “7”$
@2 xcix. pro “xlix.”$
@3 6,7 pro “6”$
“Plena est Terra scientia Jehovae, sicut Aquae mare contegunt” (Esaj. xi. 9);
“Tunc haurietis Aquas cum laetitia ex fontibus salutis” (Esaj. xii. 3);
“Qui ambulat in justitiis, et loquitur rectitudines, Panis dabitur et Aqua fidelis” (Esaj. xxxiii. 15, 16):
“Pauperes et egeni quaerentes Aquam, sed non; lingua eorum siti defecit: aperiam super clivis fluvios, et in medio vallium fontes ponam, desertum in stagnum Aquarum, et terram siccam in scaturigines Aquarum, ut videant, agnoscant, attendant et intelligant” (Esaj. xli. 17, 18, 20{1});
“Effundam Aquas super sitientem, et fluenta super aridam, effundam Spiritum Meum” (Esaj. xliv. 3);
“Exorietur in tenebris lux tua, ut sis sicut hortus irriguus, et sicut exitus Aquarum, cujus Aquae non mentientur” (Esaj. lvii. 10, 11{2});
“Duo mala fecit populus Meus, Me deseruerunt, Fontem Aquarum vivarum, ad excidendum sibi foveas, quae non continent Aquas” (Jerem. ii. 13);
“Magnates miserunt minorennes Aquae causa, venerunt ad foveas, nec invenerunt Aquas, reversa sunt vasa eorum vacua” (Jerem. xiv. 3);
“Deseruerunt Fontem Aquarum vivarum Jehovam (Jerem. xvii{3}. 13);
“Cum fletu venient, et, cum fletu adducam eos, ducam eos ad fontem Aquarum in via recti” (Jerem. xxxi. 9);
“Frangam baculum Panis, et Aquas in mensura et stupore bibent, ut contabescant propter iniquitates” (Ezech. iv. 16, 17; cap. xii. 18, 19; Esaj. li. 14);
“Ecce dies venient, quibus immittam famem in terram; non famem ad panem, nec sitim ad Aquas, sed ad audiendum Verbum Jehovae; vagabuntur a mari ad mare, et discurrent ad audiendum Verbum Jehovae, nec invenient: in die illo deficient virgines et juvenes siti” (Amos viii. 11-13);
“In die illo exibunt Aquae vivae ex Hierosolyma” (Sach. xiv. 8{4});
“Jehovah Pastor meus, ad Aquas quietum deducet me” (Psalm. xxiii. 1, 2{5});
“Non sitient. Aquas e Petra effluere faciet illis, et findet Petram ut effluant Aquae” (Esaj.{6} xlvii. 21);
“Deus, mane quaero Te, sitit anima mea, lassus sine Aquis” (Psalm. lxiii. 2 (B.A. 1));
“Jehovah mittit Verbum, spirare facit ventum, ut fluant Aquae” (Psalm. cxlvii. 18, 19)
“Laudate Jehovam Caeli caelorum, et Aquae quae desuper Caelis” (Psalm. cxlviii. 4);
Jesus ad fontem Jacobi sedens dixit mulieri, “Omnis qui biberit ex hac Aqua{7}, sitiet iterum; qui vero biberit ex Aqua, quam Ego dabo, non sitiet in aeternum; et Aqua quam Ego dabo, fiet in eo fons Aquae salientis in vitam aeternam” (Joh. iv. 7-15);
“Jesus dixit, Si quis sitiverit, venito Me, et bibito; quisquis credit in Me, sicut dicit Scriptura, flumina ex ventre illius fluent Aquae viventis” (Joh. vii. 37, 38{8});
“Sitienti dabitur ex fonte Aquae vitae gratis” (Apoc. xxi. 6);
“Ostendit illi fluvium Aquae vitae exeuntem e throno Dei et Agni” (Apoc. xxii. 1);
“Spiritus et Sponsa dicunt (Veni), et qui audit dicat Veni, et qui sitit veniet, et qui vult accipiet Aquam vitae gratis” (Apoc. xxii. 17);
Per “Aquas” in his locis intelliguntur vera; unde patet quod per “vocem aquarum multarum” intelligatur Divinum Verum Domini in Verbo, pariter in his locis:
“Ecce gloria Dei Israelis venit ex via Orientis, et vox Ipsius sicut Vox Aquarum multarum, et terra illustrata est a Gloria Ipsius” (Ezech. xliii. 2{9});
“Audivi vocem e Caelo, tanquam Vocem Aquarum multarum” (Apoc. xiv. 2);
“Vox Jehovae super Aquis, Jehovah super Aquis multis” (Psalm. xxix. 3{10}).
Cum scitur quod per “Aquas” in Verbo intelligantur Vera in naturali homine, constare potest quid significatum est per Lavationes in Ecclesia Israelitica; et quoque quid significatur per Baptismum; et quoque per haec Domini verba apud Johannem:
“Nisi homo generatus fuerit ex Aqua et Spiritu, non potest ingredi in Regnum Dei” (iii. 5);
“ex Aqua” significat per Vera, et “ex Spiritu” significat Vitam secundum illa. Quod “Aquae” in opposito sensu significent falsa, videbitur in sequentibus.
@1 17, 18, 20 pro “17, 19, 21″$
@2 10, 11 pro “10”$
@3 xvii. pro “xvi.”$
@4 8 pro “3”$
@5 1, 2 pro “2”$
@6 Esaj. pro “Psalm.”$
@7 Aqua pro “qua”$
@8 37, 38 pro “27, 28″$
@9 2 pro “3”$
@10 3 pro “23”$
“Ponam terram in vastitatem; Stellae Caelorum et Sidera illorum non lucebunt luce sua” (Esaj. xiii. 9, 10{1});
“terra,” quae ponetur in vastitatem, est Ecclesia, qua vastata Cognitiones boni et veri in Verbo non apparent.
“Obtegam cum exstinxero te Caelos{2}, et atrabo Stellas: omnia Luminaria lucis atrabo super te, et dabo tenebras super terra” (Ezech. xxxii. 7, 8);
“tenebrae super terra” sunt falsa in Ecclesia.
“Sol et Luna atrati sunt, et Stellae contraxerunt splendorem” (Joel ii. 10{3}: cap. iv 15 (B.A. iii. 15))
“Post afflictionem dierum istorum Sol obscurabitur, Luna non dabit lumen suum, et Stellae cadent de Caelo” (Matth. xxiv. 29; Marc. xiii. 24{4});
“Stellae Caeli ceciderunt in terram, sicut ficus abjicit grossos suos (Apoc. vi. 13);
“Stella e Caelo lapsa est in terram” (Apoc. ix. 1);
per “stellas cadentes e caelo” non intelliguntur stellae, sed quod periturae cognitiones boni et veri sint: hoc patet adhuc ex eo, quod
Draco detraxerit tertiam partem Stellarum de Caelo (Apoc. xii. 4);
tum quod
Hircus caprarum dejecerit de Stellis, et conculcaverit illas (Dan. viii. 9-11);
quare in versu sequente apud Danielem etiam dicitur, quod
Projecerit Veritatem in terram (vers. 12).
Cognitiones boni et veri per “Stellas” etiam significantur in his locis:
“Jehovah numerat Stellas; omnibus nomina vocat” (Psalm. cxlvii. 4);
“Laudate Jehovam omnes Stellae lucis” (Psalm. cxlviii. 3); “Pugnarunt Stellae de viis suis” (Judic. v. 20).
Ex his patet, quid intelligitur per haec apud Danielem:
“Intelligentes splendebunt sicut splendor expansi, justificantes multos sicut Stellae in saecula saeculorum” (xii. 3);
“intelligentes” sunt qui in veris, et “justificantes” qui in bonis.
@1 9, 10 pro “10”$
@2 te Caelos pro “te”$
@3 10 pro “10, 11″$
@4 24 pro “23”$
“Gladie contra Babelem, principes et sapientes ejus: Gladie contra mendaces ut stultescant: Gladie contra fortes ut consternentur: Gladie contra equos ejus et currus ejus: Gladie contra thesauros ejus ut diripiantur; siccitas super aquis ejus ut exarescant” (Jerem. l. 35-38);
haec de Babele, per quam intelliguntur qui falsificant et adulterant Verbum, inde per “mendaces” qui stultescent, per “equos et currus” super quos gladius, et per “thesauros” qui diripientur, significantur falsa doctrinae eorum; quod ~quae,” super quibus siccitas ut exarescant, significent{1} vera, videatur mox supra (n. 50).
“Propheta, et dic, Gladius exacutus, etiamque expolitus, ut mactet mactationem exacutus; iteretur Gladius tertio; Gladius confossorum; Gladius confossionis magnae, penetralia penetrans, ut multiplicentur offendicula” (Ezech. xxi. 14-20, 24, 25 (B.A. 9-15, 19, 20){2});
per “Gladium” etiam hic intelligitur devastatio veri in Ecclesia.
“Jehovah disceptabit in Gladio Suo super omni carne, et multiplicabuntur confossi Jehovae” (Esaj. lxvi. 16);
“confossi Jehovae” hic et alibi in Verbo dicuntur qui pereunt per falsa.
“Super omnes colles in deserto venerunt vastatores; Gladius Jehovae devorans a fine terrae usque ad finem terrae” (Jerem. xii. 12);
“Cum periculo animarum nostrarum adducimus panem nostrum propter Gladium deserti” (Thren. v. 9);
“Vae pastori nihili deserenti gregem, Gladius super brachio ejus, et super oculo dextro ejus” (Sach. xi. 17);
“Gladius super oculo dextro pastoris” est falsum intellectus ejus.
“Inflammantur filii hominis, lingua eorum Gladius acutus” (Psalm. lvii. 5(B.A. 4));
“Ecce eructant ore suo, Gladius in labiis eorum” (Psalm. lix. 8 (B.A. 7));
“Operantes iniquitatem acuunt sicut Gladium linguam suam” (Psalm. lxiv. 4 (B. A. 3)).
(Similia per “Gladium” significantur alibi, ut Esaj. xiii. 13, 15; cap. xxi. 14, 15; cap. xxvii. 1{3}; cap. xxxi. 7, 8; (cap. xxxvii. 7, 38;) Jerem. ii. 30; cap. v. 12; cap. xi. 22; cap. xiv. 13-18: Ezech. vii. 15; cap. xxxii. 10-12.)
Ex his constare potest, quid per “Gladium” a Domino intellectum est in his locis:
Jesus dixit, Se non venisse “mittere pacem super terram, sed Gladium” (Matth. x. 34);
Jesus dixit, Qui non habet crumenam et peram, vendat vestimenta sua, et emat Gladium: discipuli dixerunt, “Domine, ecce Gladii duo; et Ipse dixit, Sufficit” (Luc. xxii. 36, 38);
“Omnes accipientes Gladium, per Gladium peribunt” (Matth. xxvi. 51, 52);
Jesus de consummatione saeculi dicit, “Cadent ore Gladii, et captivabuntur inter omnes gentes, et tandem Hierosolyma erit conculcata” (Luc. xxi. 24);
“consummatio saeculi” est ultimum tempus Ecclesiae, “Gladius” est falsum destruens verum, “gentes” sunt mala, “Hierosolyma” quae erit conculcata est Ecclesia. Ex his nunc patet, quod per “machaeram acutam ex ore Filii Hominis exeuntem,” significetur dispersio falsorum per Verbum a Domino. Similiter in sequentibus in Apocalypsi:
Data est Machaera magna Sedenti super Equo rufo (vi. 4);
Ex ore Sedentis super Equo albo, exibat “Romphaea acuta, ut per eam percutiat gentes: reliqui occisi sunt Romphaea Sedentis super Equo” (xix. 15, 21{4});
per “Sedentem super Equo albo,” intelligitur Dominus quoad Verbum, quod aperte ibi dicitur (vers. 13, 16). Simile intelligitur apud Davidem:
“Accinge Gladium super femur Tuum, Potens; equita super verbo veritatis; tela Tua acuta sunt” (Psalm. xlv. 4-6 (B.A. 3-5));
haec de Domino: et alibi,
“Exultabunt sancti, et Gladius Orium in manu eorum” (Psalm. cxlix. 5, 6);
et apud Esajam.’
“Jehovah posuit Os Meum Gladium acutum” (xlix. 2).
@1 significent pro “significentur”$
@2 14-20, 24, 25 pro “14 ad 20, 23″$
@3 1 pro “6, 7, 38” (7, 38 cum cap. xxxvii. cohaerent.)$
@4 15, 21 pro “15, 22″$
“In die illo erit lux Lunae sicut lux Solis, (et lux Solis) erit septupla, sicut lux septem dierum” (Esaj. xxx. 25, 26);
“dies ille” est Adventus Domini, cum vetus Ecclesia destructa est, et nova instauranda; “lux Lunae” est fides ex charitate, et “lux Solis” est intelligentia ac sapientia ex amore tunc a Domino.
“Non occidet amplius Sol tuus, et Luna tua non colligetur, quia Jehovah erit in lucem aeternitatis” (Esaj. lx. 20{2});
Sol qui non occidet, est amor et sapientia a Domina.
“Mihi locuta est Petra Israelis, sicut lux matutae cum oritur Sol” (2 Sam. xxiii. 3, 4);
“Petra Israelis” est Dominus.
“Thronus Ipsius erit sicut Sol” (Psalm. lxxxix. 37, 38 (B.A. 36, 37));
hoc dicitur de Davide, sed per Davidem ibi intelligitur Dominus.
“Timebunt Te cum Sole, et florebit in diebus Ipsius justus, et multa pax usque dum non Luna: coram Sole Nomen Filii habebit, et benedicentur in Ipso omnes gentes” (Psalm. lxxii. 5, 7, 17{3};
haec quoque de Domino. Quia Dominus ut Sol apparet in Caelo coram angelis, ideo
Cum transformatus est, “splenduit facies Ipsius sicut Sol, (et) vestimenta Ipsius facta sunt sicut Lux” (Matth. xvii. 1, 2);
Ac dicitur de Angelo forti descendente e Caelo, quod “circumdatus esset nube, et facies ejus sicut Sol” (Apoc. x. 1);
Et de Muliere, quod visa sit “circumdata Sole” (Apoc. xii. 1);
“Sol” etiam ibi est Amor et Sapientia a Domino; “Mulier” ibi est Ecclesia, quae vocatur Nova Hierosolyma. Quoniam per “Solem” intelligitur Dominus quoad Amorem et Sapientiam, patet quid per “Solem” in sequentibus locis significatur:
“Ecce dies Jehovae venit saevus, obtenebrabitur Sol in ortu suo et Luna non splendere faciet lumen suum: visitabo super orbem malitiam, et super impios iniquitatem eorum” (Esaj. (xiii. 9-11; videatur etiam) xxiv. 21, 23);
“Obtegam, cum exstinxero te, Caelos, et atrabo stellas eorum; Solem nube obtegam, et Luna non lucere faciet lumen suum, et dabo tenebras super terra tua” (Ezech. xxxii. 7, 8);
“Venit dies Jehovae, dies tenebrarum, Sol et Luna non lucere facient lucem suam, et stellae contraxerunt splendorem suum” (Joel ii. 10);
“Sol vertetur in tenebras, et Luna in sanguinem, antequam venit dies Jehovae magnus” (Joel iii. 4 (B.A. ii. 31));
“Propinquus est dies Jehovae in valle decisa, Sol et Luna atrati sunt” (Joel iv. 14, 15 (B.A. iii. 14, 15{4});
“Quartus Angelus clanxit, et percussa est tertia pars Solis, tertia pars stellarum. et dies non lucebat tertia sui parte” (Apoc. viii{5}. 12);
“Sol factus est niger sicut saccus cilicinus, et Luna facta est tanquam sanguis” (Apoc. vi. 12);
“Obscuratus est Sol a fumo abyssi” (Apoc. ix. 12);
in his locis per “Solem” non intelligitur sol mundi, sed Sol Caeli Angelici, qui est Divinus Amor et Divina Sapientia Domini; haec dicuntur “obscurari,” “obtenebrari,” “obtegi,” et “atrari,” cum apud hominem falsa et mala sunt. Inde patet, quod simile intelligatur per Domini verba, ubi loquitur de consummatione saeculi, quae est ultimum tempus Ecclesiae:
“Statim post afflictionem dierum istorum Sol obscurabitur, et Lana non dabit lumen suum, et stellae cadent de Caelo” (Matth. xxiv. 29; Marc. xiii. 24, 25)
similiter in his:
“Occidet Sol super Prophetis{6}, et nigrescet super illis dies” (Mich. iii. 5, 6);
“In die illo occidere faciam Solem in meridie, et obtenebrabo terram in die lucis” (Amos viii. 9):
“Exspirabit animam quae pepererat septem, occidet Sol ejus cum adhuc dies” (Jerem. xv. 9);
haec de Ecclesia Judaica, quae “exspirabit animam,” hoc est, peribit; “occidet Sol,” est quod non amplius amor et charitas. Quod dicitur apud Josuam, quod
“Sol steterit in Gibeone, et Luna in valle Ajalonis” (x. 12, 13),
apparet ut Historicum, sed est Propheticum, est enim ex Libro Jaschar, qui fuit Liber propheticus; dicit enim, “Nonne hoc scriptum est in Libro Jaschar” (vers. 13); idem Liber ut propheticus etiam nominatur a Davide (2 Sam. i. 17, 18); simile etiam dicitur apud Habakuk:
“Commoti sunt montes, Sol et Luna stetit sede” (iii. 10, 11{7});
“Non occidet amplius Sol tuus, et Luna tua non colligetur” ((Esaj.) lx. 20{8});
nam facere stare solem et lunam, foret destruere universum. Quoniam Dominus quoad Divinum Amorem et Divinam Sapientiam per “Solem” intelligitur, ideo Antiqui in sancto cultu verterunt faciem ad orientem solis; et quoque templa sua, qui ritus adhuc perstat. Quod non sol mundi per “Solem” in illis locis intelligatur, constat ex eo, quod prophanum et abominabile fuerit adorare solem et lunam mundi (videatur Num. xxv. 1-4; Deut. iv. 19; cap. xvii. 3, 5; Jerem. viii. 1, 2; cap. xliii. 10, 13; cap. xliv. 17-19, 25; Ezech. viii. 16); per “solem mundi” enim intelligitur amor sui et fastus propriae intelligentiae, ac amor sui est e diametro oppositus Divino Amori, ac fastus propriae intelligentiae oppositus Divinae Sapientiae: adorare solem mundi est quoque agnoscere Naturam creatricem et propriam prudentiam effectricem omnium, quod involvit negationem Dei et negationem Divinae Providentiae.
@1 appareat pro “appareant”$
@2 20 pro “7”$
@3 17 pro “37”$
@4 14, 15 pro “15”$
@5 viii. pro “vii.”$
@6 Prophetis pro “Prophetas”$
@7 10, 11 pro “10”$
@8 20 pro “7”$
“Nemo possit videre Deum et vivere” (Exod. xxxiii. 20; Judic. xiii. 22).
Quia ita est, ideo Dominus apparet Angelis in Caelo ut Sol distans ab illis, sicut sol mundi ab hominibus; causa est, quia Dominus in Sole illo est in Se. Sed usque Dominus moderatur ac temperat Divinum Suum ita, ut homo praesentiam Ipsius sustinere possit; hoc fit per obvelationes: ita factum est cum Se revelavit multis in Verbo; imo per obvelationes praesens est apud unumquemvis qui Ipsum colit; ut Ipse dicit apud Johannem:
“Qui facit praecepta Mea, apud illum faciam mansionem” (xiv. 21, 23); (Etiam) quod Ipse erit in illis et illi in Ipso (xv. 4, 5).
Ex his patet, cur Johannes, cum vidit Dominum in tali gloria, ceciderit ad pedes Ipsius sicut mortuus; tum etiam, cum tres discipuli viderunt Dominum in gloria, gravati sint somno, et nubes obvelaverit illos (Luc. ix. 32, 34).
Ex eo est quod Dominus illos quos in vitam resuscitavit et sanavit, manu tetigerit Marc. i. 31, 41; cap. vii. 32, 33; cap. viii. 22-26{2}; cap. x. 13, 16; Luc. v. 12, 13; cap. vii. 14; cap. xviii. 15; cap. xxii. 51);
et quod similiter
Discipulos, postquam viderunt Jesum transformatum; et super faciem ceciderunt (Matth. xvii. 6, 7).
Ipsa origo est, quia praesentia Domini apud hominem est adjunctio, ita conjunctio per contiguum; et haec contiguitas fit proprior et plenior, sicut homo amat Dominum, hoc est, facit praecepta Ipsius. Ex his paucis constare potest, quod per “imponere dextram Suam manum” super illum, significetur vitam Suam ei inspirare.
@1 ex pro “quod ex”$
@2 26 pro “27”$
“Virum indutum linteis, cujus lumbi cincti erant auro Uphasi, corpus sicut tharschish, facies sicut fulgur, oculi sicut faces ignis, brachia et pedes sicut splendor aeris laevigati:” quo viso etiam Daniel factus est sicut mortuus, ac illum tetigit Manus, et dictum est, “Ne Time, Daniel” (Dan. x. 5-12).
Simile etiam factum est cum Petro, Jacobo et Johanne, cum minus transformatus est, et visus
Quoad faciem ut Sol, et quoad vestimenta ut Lux, ex quo etiam illi ceciderunt super facies, et timuerunt sibi valde; et tunc accedens Jesus tetigit illos, dicens, “Ne Timete Vobis” (Matth. xvii. (2,) 6, 7);
Dixit etiam Dominus ad mulieres, quae ad sepulchrum viderunt Ipsum, “Ne Timete” (Matth. xxviii. 10);
Et quoque Angelus, cujus facies visa est sicut fulgur, et vestis sicut nix, dixit ad mulieres illas, “Ne Timete Vobis” (Matth. xxviii. 3-5);
Angelus ad Sachariam etiam dixit, “Ne Time” (Luc. i, 12, 13)
Similiter Angelus ad Mariam, “Ne Time” (Luc. i. 30);
Angelus quoque ad pastores, quos gloria Domini circumfulsit, “Ne Timete” (Luc. ii. 9, 10).
Similis timor sanctus cepit Simonem propter capturam piscium; quare dixit,
“Exi a me, quia vir peccator sum, Domine;” sed Jesus dixit ad illum, Ne Time” (Luc. v. 8-10); praeter alibi.
Haec allata sunt, ut sciatur cur Dominus dixit ad Johannem, “Ne time,” et quod per id intelligatur resuscitatio, et tunc summa humiliatione adoratio.
Vivum et Viventem (Esaj. xxxviii. 18, 19; Jerem. v. 2; cap. xii. 16; cap xvi. 14, 15; cap. xxiii. 7, 8; cap. xlvi. 18; Ezech. v. 11).
Dominus etiam quoad Divinum Humanum est Vita, quia Pater et Ipse unum sunt; quare dicit:
“Quemadmodum Pater habet Vitam in Se Ipso, ita dedit Filio Vitam habet in Se Ipso” (Joh. v. 26);
Jesus dixit, “Ego sum Resurrectio et Vita” (Joh. xi. 25);
Jesus dixit, “Ego sum Via, Veritas et Vita” (Joh. xiv. 6);
“In Principio erat Verbum, et Deus erat Verbum; in Ipso Vita erat et Verbum Caro factum est” (Joh. i. 1-4, 14);
Quia Dominus est Solus Vita, sequitur quod ab Ipso Solo sit vita; quare dicit,
“Quia Ego Vivo, etiam vos vivetis” (Joh. xiv. 19).
Divinum Humanum Ipsius non agnitum. – Per “factus mortuus” non intelligitur quod crucifixus sit, et sic mortuus, sed quod neglectus; in Ecclesia, ac Divinum Humanum Ipsius non agnitum, sic enim apud homines mortuus est. Agnoscitur quidem Divinum Ipsius ab aeterno, sed hoc est Ipse Jehovah; at non agnoscitur Humanum Ipsius esse Divinum, tametsi Divinum et Humanum in Ipso est sicut Anima et Corpus, et Sic non sunt duo sed unum, imo una Persona, secundum Doctrinam in universo Christiano Orbe receptam, quae ab Athanasio nomen habet: cum itaque separatur Divinum ab Humano Ipsius, dicendo Humanum non Divinum, sed simile humano alterius hominis, tunc apud homines est mortuus. Sed de hac Separatione, et sic mortificatione Domini, videantur plura in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino; et in Sapientia Angelica de Divina Providentia (n. 262, 263).
“Jesus dixit, Omnis qui credit in Me, non peribit, sed habebit Vitam aeternam” (Joh. iii. 16);
“Qui credit in Filium, habet Vitam aeternam; qui vero non credit Filio, non videbit Vitam, sed ira Dei manet super illo” (Joh. iii. 36; cap. vi. 40, 47, 48{1});
“Amen dico vobis, qui credit in Me, habet Vitam aeternam” (Joh. vi. 47);
“Ego sum Resurrectio et Vita; qui credit in Me, etsi moriatur, vivet: omnis qui credit in Me, non morietur in aeternum” (Joh. xi. 25, 26{2}); et alibi.
Inde nunc Dominus vocatur “Vivens in saecula saeculorum” etiam in sequentibus in Apocalypsi, cap. iv. 9, 10; cap. v. 14; cap. x. 6; (tum apud) Dan. iv. 31 (B.A. 34).
@1 Joh. iii. 36; cap. vi. 40, 47, 48 pro “Joh. vi. 40, 47, 48″$
@2 25, 26 pro “24, 26″$
Quod Dominus ab aeterno, qui est Jehovah, Mundum venerit, ut subjugaret Inferna, et glorificaret Humanum Suum; et quod absque eo nemo mortalium salvari potuerit; et quod salventur qui credunt in Ipsum.
Dicitur in universali idea, quia hoc est universale dei, ac universale fidei est quod in omnibus et singulis erit. Universale fidei est, quod Deus sit unus Persona et Essentia in Quo Trinitas, et quod Dominus sit ille Deus. Universale fidei est, quod nullus mortalium salvari potuerit nisi Dominus in Mundum venerit. Universale fidei est, quod in Mundum venerit, ut removeret Infernum ab homine; et removit illud per pugnas contra illud, et per victorias super illud; ita subjugavit illud, et redegit illud in ordinem, et sub Suam obedientiam. Universale fidei etiam est, quod in Mundum Venerit, ut Humanum, quod in Mundo suscepit, glorificaret, hoc est, uniret Divino a Quo; sic Infernum ab Ipso subjugatum in ordine et sub Obedientia Sua in aeternum tenet. Quoniam utrumque hoc non potuit fieri quam per tentationes usque ad ultimam illarum, ac ultima illarum fuit passio crucis, ideo illam subivit. Haec sunt Universalia fidei de Domino.
Universale fidei Christianae a parte hominis est, ut credat in Dominum; nam per credere in Ipsum fit conjunctio cum Ipso, per quam salvatio. Credere in Ipsum est fiduciam habere quod Ipse salvet: et quia fiduciam habere non potest nisi qui bene vivit, ideo etiam hoc per credere in Ipsum intelligitur.
De binis his Fidei Christianae Universalibus actum est in specie; de primo, quod Dominum spectat, in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino; et de altero, quod Hominem spectat, in Doctrina Novae Hierosolymae de Charitate, et de Fide, ac in Doctrina Vitae pro illa; et de utroque nunc in Explicationibus super Apocalypsin.
CAPUT II.
ANGELO Ephesinae Ecclesiae scribe: Haec dicit tenens septem Stellas in dextra Sua, ambulans in medio septem Candelabrorum aureorum.
2. Novi opera tua, et laborem tuum, et tolerantiam tuam, et quod non possis ferre malos, et exploraveris dicentes se esse Apostolos, et non sunt, et inveneris eos mendaces.
3. Et sustinuisti, et tolerantiam habes, et propter Nomen Meum laborasti, et non defecisti.
4. Sed habeo adversus te, quod charitatem tuam primam reliqueris.
5. Memor esto itaque unde excideris, et resipisce, et prima Opera fac; sin minus, veniam tibi cito, et movebo candelabrum tuum e loco suo si non resipueris.
6. Sed hoc habes, quod odisti opera Nicolaitarum, quae et Ego odi.
7. Habens aurem audiat quid Spiritus dicit Ecclesiis: vincenti dabo illi edere de arbore vitae, quae in medio paradisi Dei.
8. Et Angelo Ecclesiae Smyrnaeorum scribe: Haec dicit Primus et Ultimus, Qui fuit mortuus et vivit.
9. Novi tua Opera, et afflictionem, et egestatem, et blasphemiam dicentium Judaeos esse se, et non sunt, sed synagoga satanae.
10. Nihil timeas quae futurus es pati; ecce futurum ut conjiciat ex vobis diabolus in custodiam, ut tentemini, et habebitis afflictionem diebus decem: esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam Vitae.
11. Habens aurem audiat quid Spiritus dicit Ecclesiis; vincens non laedetur a morte secunda.
12. Et Angelo in Pergamo Ecclesiae scribe: Haec dicit habens romphaeam ancipitem acutam.
13. Novi Opera tua, et ubi habitas, ubi thronus satanae; et tenes Nomen Meum, et non negasti fidem Meam, et in diebus in quibus Antipas martyr Meus fidelis, qui Occisus apud vos ubi habitat satanas.
14. Sed habeo adversus te pauca, quod habeas ibi tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balacum objicere scandalum coram filiis Israelis edere idolothyta et scortari.
15. Ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum, quod odi.
16. Resipisce; sin minus, veniam tibi cito, et pugnabo cum illis romphaea oris Mei.
17. Habens aurem audiat, quid Spiritus dicit Ecclesiis: vincenti dabo illi edere de manne abscondito; et dabo illi calculum album, et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo novit nisi qui accipit.
18. Et Angelo in Thyatiris Ecclesiae scribe: Haec dicit Filius Dei, habens oculos Suos tanquam flammam ignis, et pedes Suos similes chalcolibano.
19. Novi tua Opera, et charitatem, et ministerium, et fidem, et tolerantiam tuam, et opera tua, et ultima plura prioribus.
20. Sed habeo adversus te pauca quod permittas mulierem Jezabel, dicentem se prophetissam, docere et seducere Meos servos scortari, et idolothyta edere.
21. Et dedi illi tempus ut resipisceret a scortatione sua, et non resipuit.
22. Ecce Ego conjicio illam in lectum, et moechantes cum illa in afflictionem magnam, si non resipuerit ab operibus suis.
23. Et filios ejus occidam morte, et cognoscent omnes Ecclesiae, quod Ego sim scrutans renes et corda; et dabo unicuique vestrum secundum opera sua.
24. Vobis autem dico, et reliquis in Thyatiris. quicunque non habent doctrinam hanc, et qui non cognoverunt profunda satanae, sicut dicunt; non impono super vos aliud onus{1}.
@1 onus pro “opus”$
25. Attamen quod habetis, retinete donec Venio.
26. Et Vincens et custodiens usque ad finem opera Mea, dabo illi potestatem super gentes.
27. Et reget eas Virga ferrea, tanquam Vasa figulina confringentur; sicut et Ego accepi a Patre Meo.
28. Et dabo illi Stellam matutinam.
29. Habens aurem audiat quid Spiritus dicit Ecclesiis.
CONTENTUM TOTIUS CAPITIS.
AD ECCLESIAS IN CHRISTIANO ORBE:
AD ILLOS IBI, QUI PRIMARIO SPECTANT VERA ET NON BONA VITAE, QUI INTELLIGUNTUR PER ECCLESIAM EPHESINAM (n. 73{1}-90);
AD ILLOS IBI, QUI IN BONIS QUOAD VITAM SUNT, ET IN FALSIS QUOAD DOCTRINAM, QUI INTELLIGUNTUR PER ECCLESIAM SMYRNAEORUM (n. 91-106);
AD ILLOS IBI, QUI OMNE ECCLESIAE PONUNT IN OPERIBUS, ET NON ALIQUID IN VERIS, QUI INTELLIGUNTUR PER ECCLESIAM IN PERGAMO (n. 107-123); ET AD ILLOS IBI, QUI IN FIDE EX CHARITATE SUNT, ET AD ILLOS QUI IN FIDE SEPARATA A CHARITATE SUNT, QUI INTELLIGUNTUR PER ECCLESIAM IN THYATIRIS (n. 124-152).
OMNES ILLI VOCANTUR AD ECCLESIAM NOVAM, QUAE EST NOVA HIEROSOLYMA.
@1 73 pro “72”$
CONTENTA SINGULORUM VERSUUM.
1. “Angelo Ephesinae Ecclesiae scribe,” significat ad illos et de illis, qui primario spectant vera doctrinae, et non bona vitae (n. 73); “Haec dicit tenens septem Stellas in dextra Sua,” significat Dominum a Quo per Verbum omnia vera (n. 74); “ambulans in medio septem Candelabrorum aureorum,” significat a quo omnis illustratio illis qui ab Ecclesia ipsius sunt (n. 75).
2. “Novi opera tua,” significat quod Ipse videat omnia interiora et exteriora hominis simul (n. 76); “et laborem tuum et tolerantiam tuam,” significat studium et patientiam illorum (n. 77); “et quod non possis ferre malos,” significat quod non sustineant mala dici bona, et vicissim (n 78); “et exploraveris dicentes se esse Apostolos, et non sunt, et inveneris eos mendaces,” significat quod scrutentur illa quae in Ecclesia dicuntur esse bona et vera, quae tamen sunt mala et falsa (n. 79).
3. “Et sustinuisti et tolerantiam habes,” significat patientiam cum illis (n. 80); “et propter Nomen Meum laborasti et non defecisti,” significat studium et operam comparandi sibi illa quae reliquis et ejus dominae sunt (n. 81).
4. “Sed habeo adversus te, quod charitatem tuam primam reliqueris,” significat quod hoc sit contra illos, quod primo loco non habeant bona vitae (n. 82).
5. “Memor esto itaque unde excideris,” significat recordationem aberrationis (n. 83); “et resipisce, et prima opera fac,” significat ut invertant statum vitae suae (n. 84); “sin minus, veniam tibi cito; et movebo candelabrum tuum e loco suo, si non resipueris,” significat quod alioquin certum sit non dari illustrationem ut videant vera amplius (n. 85).
6. “Sed hoc habes quod odisti opera Nicolaitarum, quae et Ego odi,” significat quod hoc et veris suis sciant, et inde non velint ut opera sint meritoria (n. 86).
7. “Habens aurem audiat quid Spiritus dicit Ecclesiis,” significat quod qui illa intelligit, obediat, quae Divinum Verum Verbi docet illos qui e Nova Ecclesia, quae est Nova Hierosolyma, erunt (n. 87); “vincenti,” significat qui pugnat contra mala et falsa et reformatur (n. 88); “dabo edere de arbore vitae,” significat appropriationem boni amoris et charitatis a Domino (n. 89); “quae in medio paradisi Dei,” significat interius in veris sapientiae et fidei (n. 90).
8. “Et Angelo Ecclesiae Smyrnaeorum scribe,” significat ad illos et de illis, qui in bonis quoad vitam sunt, sed in falsis quoad doctrinam (n. 91); “Haec dicit Primus et Ultimus,” significat Dominum, quod sit Solus Deus (n. 92); “Qui fuit mortuus et vivit,” significat quod in Ecclesia neglectus sit, et Humanum Ipsius non agnitum Divinum, cum tamen quoad illud etiam Solus est Vita, et ab Ipso Solo vita aeterna (n. 93).
9. “Novi opera tua,” significat quod Dominus videat omnia interiora et exteriora illorum simul (n. 94); “et afflictionem et egestatem,” significat quod in falsis sint, et inde non in bonis (n. 95); “et blasphemiam dicentium Judaeos esse se, et non sunt,” significat falsiloquium quod apud illos sint bona amoris, cum tamen non sunt (n. 96); “sed synagoga satanae,” significat quia sunt in falsis quoad doctrinam (n. 97).
10. “Nihil timeas quae futurus es pati,” significat ne desperetis cum infestamini a malis et impugnamini a falsis (n. 98); “ecce futurum ut conjiciat ex vobis diabolus in custodiam,” significat quod bonum vitae eorum, a malis, quae ab inferno, infestabitur (n. 99); “ut{1} tentemini,” significat per falsa pugnantia contra illos (n. 100); “at habebitis afflictionem diebus decem,” significat quod duraturum sit tempore pleno (n. 101); “esto fidelis usque ad mortem,” significat receptionem veritatum usque dum falsa remota sunt (n. 102); “et dabo tibi coronam vitae,” significat quod illis tunc vita aeterna victoriae praemium (n. 103).
@1 ut pro “et”$
11. “Habens aurem audiat quid Spiritus dicit Ecclesiis,” significat hic ut prius (n. 104.); “vincens,” significat qui pugnat contra mala et falsa et reformatur (n. 105.); “non laedetur a morte secunda,” significat quod postea non succumbent a malis et falsis ab inferno (n. 106).
12. “Et Angelo in Pergamo Ecclesiae scribe,” significat ad illos et de illis, qui omne Ecclesiae ponunt in bonis operibus, et non aliquid in veris doctrinae (n. 107); “haec dicit habens romphaeam ancipitem acutam,” significat Dominum quoad vera doctrinae ex Verbo, per quae disperguntur mala et falsa (n. 108).
13. “Novi opera tua,” significat hic ut prius (n. 109);” et ubi habitas,” significat vitam eorum in caligine (n. 110); et tenes Nomen Meum, et non negasti fidem Meam,” significat cum tamen illis est Religio et secundum illam Cultus (n. 111); “et in diebus in quibus, Antipas martyr Meus fidelis, qui occisus apud vos ubi habitat satanas, Significat quando omnis veritas per falsa in Ecclesia exstincta est (n. 112).
14. “Sed habeo adversus te pauca,” significat quod contra illos haec quae sequuntur (n. 113); “quod habeas ibi tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balacum objicere scandalum coram filiis Israelis edere idolothyta et scortari,” significat quod inter illos sint qui faciunt opera hypocritica, per quae cultus Dei in Ecclesia conspurcatur et adulteratur (n. 114).
15. “Ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum, quod odi,” significat quod inter illos etiam sint qui faciunt opera meritoria (n. 115).
16. “Resipisce,” significat ut caveant sibi ab illis operibus (n. 116); “sin minus, veniam tibi cito, et pugnabo cum illis romphaea oris Mei,” significat si non, quod Dominus contendet cum illis ex Verbo (n. 117).
17. “Habens aurem audiat quid Spiritus dicit ecclesiis,” significat hic quod prius (n. 128); “Vincenti,” significat hic quod prius (n. 119); “dabo illi edere de manne abscondito,” significat tunc appropriationem boni amoris coelestis, et sic conjunctionem Domini cum illis qui operantur (n. 120); “et dabo illi calculum album,” significat vera suffragantia et unita bono (n. 121); “et in calculo nomen novum scriptum,” significat quod sic illis quale boni quod non prius (n. 122); “quod nemo novit nisi qui recipit,” significat quod non apparet alicui, quia vitae eorum inscriptum (n. 123).
18. “Et Angelo in Thyatiris Ecclesiae scribe,” significat ad illos et de illis, qui in fide ex charitate sunt, et inde in bonis operibus, et quoque ad illos et de illis, qui in fide separata a charitate sunt, et inde in malis operibus (n. 124); “Haec dicit Filius Dei habens oculos sicut flammam ignis,” significat Dominum quoad Divinam Sapientiam Divini Amoris (n. 125); “et pedes Suos similes chalcolibano,” significat Divinum Bonum naturale (n. 126).
19. “Novi tua opera,” significat hic quod prius (n. 127); “et charitatem et ministerium,” significat affectionem spiritualem, quae vocatur charitas et ejus operationem (n. 128); “et fidem et tolerantiam tuam,” significat veritatem et studium comparandi et docendi illam (n. 129); “et (opera tua, et) ultima plura prioribus,” significat incrementa illarum ex affectione veri spirituali (n. 130).
20. “Sed habeo adversus te pauca,” significat haec quae sequuntur (n. 132); “quod permittas mulierem Jezabel,” significat quod in Ecclesia apud illos sint qui fidem separant a charitate (n. 132); dicentem se prophetissam,” significat et qui fidem faciunt solam doctrinam Ecclesiae (n. 133); “docere et seducere Meos servos scortari,” significat ex qua fit quod vera Verbi falsificentur (n. 134); ac edere idolothyta,” significat conspurcationem cultus, et prophanationes (n. 135).
21. “Et dedi illi tempus ut resipisceret a scortatione sua, et non resipuit,” significat quod qui confirmaverunt se in illa doctrina, non recedant, tametsi vident contraria in Verbo (ii. 136).
22. “Et Ego conjiciam illam in lectum, et moechantes cum illa in affectionem magnam,” significat quod sic relinquendi sint in sua doctrina cum falsificationibus et quod graviter infestandi sint a falsis (n. 137); “si non resipuerit (ab operibus suis),” significat si non volunt recedere a separando fidem a charitate (n. 138).
23. “Et filios ejus occidam morte,” significat quod omnia vera ex Verbo vertentur in falsa (n. 139); “ut cognoscant Ecclesiae quod Ego sim scrutans renes et corda,” significat ut Ecclesia sciat quod Dominus videat quale verum et quale bonum est cuivis (n. 140); et dabo unicuique secundum opera ejus, significat quod det cuivis secundum charitatem et ejus fidem, quae in operibus (n. 141).
24. “Vobis autem dico, et reliquis in Thyatiris, quicunque non habent doctrinam hanc,” significat ad illos apud quos doctrina fidei separatae a charitate, et apud quos doctrina fidei conjunctae charitati est (n. 142); “et qui non cognoverunt profunda satanae,” significat illi non interiora illorum, quae mere falsa sunt, intelligunt (ii. 143); “non impono vobis aliud onus,” significat solum ut sibi caveant ab illis (n. 144).
25. “Attamen quod habetis, retinete donec venio,” significat ut pauca illa quae sciunt de charitate et inde fide ex Verbo, retineant et secundum illa vivant, usque Adventum Domini (ii. 145).
26. “Et vincens et custodiens usque ad finem opera Mea,” significat qui in charitate et inde fide actualiter sunt, et in illis permanent usque ad finem vitae (ii. 16); “dabo illi potestatem super gentes,” significat quod apud se vincent mala quae ab inferno (n. 147).
27. “Et reget eas virga ferrea,” significat per vera ex Sensu literae Verbi, et simul per rationalia ex Naturali lumine (ii. 148); “tanquam vasa figulina confringentur,” significat sicut parvi et nihili (n. 149); “sicut et Ego accepi a Patre Meo,” significat hoc a Domino, qui Sibi omnem potentiam super inferna, dum fuit (in) mundo, ex Divino Suo quod in Ipso, comparavit (n.150).
28. “Et dabo illi stellam matutinam,” significat intelligentiam et sapientiam tunc (n. 151).
29. “Habens aurem audiat quid Spiritus dicit Ecclesiis,” significat hic quod prius (n. 152).
Agitur in hoc capite et in sequente de Septem Ecclesiis, per quas describuntur omnes qui in Ecclesia Christiana sunt, quibus est Religio, et ex quibus Nova Ecclesia, quae est Nova Hierosolyma, formari potest, et ab illis formatur, qui Solum Dominum adeunt, et simul Paenitentiam a malis operibus agunt; reliqui, qui non adeunt Solum Dominum, ex negatione confirmata, quod Humanum Ipsius non Sit Divinum, et qui non paenitentiam a malis operibus agunt, quidem in Ecclesia sunt, sed non aliquid Ecclesiae in se habent.
“Angelo Ephesinae Ecclesiae scribe: Haec dicit Qui tenet septem Stellas in dextra Sua; Qui ambulat in medio septem Candelabrorum aureorum” (cap. ii. 1);
“Angelo Ecclesiae Smyrnaeorum scribe: Haec dicit Primus et Ultimus” (cap. ii. 8);
Angelo Ecclesiae quae in Pergamo scribe: Haec dicit Qui habet romphaeam ancipitem acutam” (cap. ii. 1);
Angelo Ecclesiae in Thyatiris scribe: Haec dicit Filius Dei, Qui habet oculos sicut flammam ignis, et pedes similes chalcolibano” (cap. ii. 18);
“Angelo Ecclesiae quae in Sardibus scribe: Haec dicit Qui habet septem Spiritus Dei et septem Stellas” (cap. iii. 1);
“Angelo Ecclesiae quae in Philadelphia scribe: Haec dicit Sanctus Verus, Qui habet clavem Davidis” (cap. iii. 7);
“Et Angelo Ecclesiae in Laodicea scribe: Haec dicit Amen, Testis fidelis et verus, Principium creaturae Dei” (cap. iii. 14).
Haec desumpta sunt ex capite primo, in quo de Solo Domino agitur et Ipse ibi per omnia illa describitur.
Dominus dixit ad Ephesinam Ecclesiam: “Vincenti dabo ut comedat de arbore vitae, quae in medio paradisi Dei” (cap. ii. 7);
Ad Ecclesiam Smyrnaeorum: “Dabo tibi coronam vitae; ac vincens non laedetur a morte secunda” (cap. ii. 10, 11);
Ad Ecclesiam in Pergamo: “Vincenti dabo edere ex Manne abscondito; et dabo illi calculum album, et in calculo Nomen novum{1} scriptum, quod nemo novit nisi qui accipit” (cap. ii. 17);
Ad Ecclesiam in Thyatiris: “Dabo illi potestatem super gentes, et dabo illi stellam matutinam” (cap. ii. 26, 28); Ad Ecclesiam in Philadelphia: “Vincentem faciam columnam in Templo Dei Mei, et scribam super illum Nomen Dei Mei, Nomen Novae Hierosolymae, et Nomen Meum novum” (cap. iii. 12); Ad Ecclesiam in Laodicea: “Vincenti dabo sedere Mecum in novum Meo” (cap. iii. 21).
Ex his etiam patet, quod Dominus Solus in Nova Ecclesia agnoscatur: inde est quod Ecclesia illa dicatur “Uxor Agni” (Apoc. xix. 7, 9; cap. xxi{2}. 9, 10).
@1 novum pro “meum”$
@2 xxi. pro “xx.”$
Ad Ephesinam: “Novi opera tua; habeo contra te quod charitatem primam reliqueris; age paenitentiam et priora opera fac; sin minus movebo candelabrum tuum e loco suo, si non paenitentiam egeris (cap. ii. 2, 4, 5);
Ad Ecclesiam in Pergamo: “Novi opera tua, paenitentiam age” (cap. ii. (13,) 16);
Ad Ecclesiam In Thyatiris: “Tradam illam in afflictionem, si non paenitentiam egerit ab operibus suis; dabo vobis, unicuique secundum opera ejus” (cap. ii. 19, 22, 23); Ad Ecclesiam in Sardibus: “Non inveni opera tua perfecta coram Deo, paenitentiam age” (cap. iii. 1-3);
Ad Ecclesiam in Laodicea: “Novi opera tua, zelum exerce, et age paenitentiam” (cap. iii. 15, 19).
Nunc sequitur ipsa Explicatio.
sequentibus, per quae significatur, quod scrutentur illa quae in Ecclesia dicuntur esse bona et vera, cum tamen sunt mala et falsa. Scire bona num sint bona aut mala est doctrinae, et inter vera ejus; at facere bona aut mala, est vitae: quare hoc dicitur de illis qui primario spectant vera doctrinae, et non bona vitae (n. 73). Per “malos” in Sensu spirituali non intelliguntur mali, sed mala, quia ille Sensus est abstractus a personis.
“Quando sedebit Filius Hominis super Throno gloriae Suae, sedebitis etiam vos super duodecim Thronis judicantes duodecim Tribus Israelis” (Matth. xix. 28; Luc. xxii. 30);
quis non videt, quod Apostoli non aliquem judicaturi sint, et quod nec possint, minus duodecim Tribus Israelis, sed quod solus Dominus secundum bona et vera doctrinae Ecclesiae ex Verbo. Tum etiam ex his:
“Murus urbis” Novae Hierosolymae “habebat fundamenta duodecim, et in illis nomina duodecim Apostolorum Agni” (Apoc. xxi. 14);
quoniam per “Novam Hierosolymam” significatur Nova Ecclesia (n. 880, 881), et per “fundamenta” ejus omnia bona et vera doctrinae ejus (n. 902. seq.). Et quoque ex his:
“Exulta Caelum, ac sancti Apostoli et Prophetae” (Apoc. xviii. 20);
quid exultatio Apostolorum et Prophetarum, nisi per illos intelligantur omnes qui in bonis et veris doctrinae in Ecclesia sunt. Per discipulos Domini intelliguntur qui a Domino instruuntur in bonis et veris doctrinae; at per Apostolos, qui postquam instructi sunt, illa docent, nam dicitur:
Jesus emisit duodecim Discipulos Suos praedicare Regnum Dei, et reversi Apostoli narraverunt Ipsi quaecunque fecerunt (Luc. ix. 1, 2, 10; Marc. vi. 7, 30).
Quod per “Mendaces” intelligantur illi qui in falsis sunt, et abstracte ipsa falsa, constare potest ex permultis locis in Verbo, ubi “Mentientes” et “Mendacia” nominantur, quae si adducerentur implerent paginas; Mendacia in spirituali Sensu nec aliud sunt quam falsa. Ex his nunc constare potest, quod per “Exploraveris dicentes Se esse Apostolos, et non sunt, et inveneris eos mendaces,” significetur quod scrutentur illa quae in Ecclesia dicuntur esse bona et Vera, quae tamen sunt mala et falsa.
“Dicetis in die illo, Confitemini Jehovae, invocate Nomen Ipsius” (Esaj. xii. 4);
“Jehovah, expectavimus Te, ad Nomen Tuum desiderium animae nostrae, per Te commemorabimus Nomen Tuum” (Esaj. xxvi. 8, 13);
“Ab ortu solis invocabitur Nomen Meum” (Esaj. xli. 25):
“Ab ortu solis usque (ad) occasum, magnum Nomen Meum inter gentes; et in omni loco suffitus allatus Nomini Meo; nam magnum Nomen Meum inter gentes: vos prophanatis Nomen Meum, cum dicitis mensa Jehovae polluta est; atqui exsufflatis Nomen Meum, cum adducitis raptum, claudum et aegrotum (Mal. i. 11-13);
“Omnes populi ambulant in Nomine dei sui, et nos ambulabimus in Nomine Jehovae Dei nostri” (Mich. iv. 5);
“Omnem vocatum in Nomine Meo in gloriam Meam creavi, formavi illum” (Esaj. xliii. 7);
“Non feres Nomen Dei tui in vanum; non habebit Jehovah innocentem, qui tulerit Nomen Ipsius in vanum” (Deutr. v. 11):
“Colent Jehovam in uno loco, ubi ponet Nomen Suum” (Deutr. xii. 5, 11, 13, 14, 18; cap. xvi. 2, 6, 11, 15, 16).
(Praeter multis aliis in locis.)
Quis non videre potest, quod in illis non intelligatur solum Nomen. Similiter in Novo Testamento per “Nomen Domini,” ut in his:
Jesus dixit, “Eritis exosi omnibus propter Nomen Meum” (Matth. x. 22: cap. xxiv. 9, 10);
“Ubi sunt duo aut tres congregati in Nomine Meo, ibi sum in medio eorum” (Matth. xviii. 20);
“Quisquis reliquerit domos, fratres, sorores propter Nomen Meum, centupla accipiet, et vitam aeternam (Matth. xix. 29);
“Quotquot Ipsum receperunt, dedit illis potestatem ut filii Dei essent, credentibus in Nomen Ipsius” (Joh. i. 12);
“Multi crediderunt in Nomen Ipsius” (Joh. ii. 23);
“Qui non credit, jam judicatus est, quia non credidit in Nomen Unigeniti Filii Dei” (Joh. iii. 17, 18);
Credentes vitam habebunt in Nomine Ipsius (Joh. xx. 31);
Benedictus qui venit in Nomine Domini, (Matth. xxi. 9 ; cap. xxiii. 39; Luc. xiii. 35{1}); cap. xix. 38).
Quod Dominus quoad Humanum sit Nomen Patris, in his:
“Pater, glorifica Nomen Tuum” (Joh. xii. 28{2});
“Sanctificetur Nomen, et veniat Regnum Tuum” (Matth. vi. 9;)
(tum, Exod. xxiii. 20, 21; Jerem. xxiii. 6; Mich. v. 3 (B.A. 4)).
Quod “Nomen” apud alios sit quale cultus, in his:
Pastor ovium proprias oves “vocat Nomine suo” (Joh. x. 3);
“Habes{3} pauca Nomina in Sardibus” (Apoc. iii. 4);
“Scribam super illum Nomen Dei Mei, et Nomen Urbis Dei Mei, Novae Hierosolymae, et Nomen Meum novum” (Apoc. iii. 12); et alibi.
Ex his nunc constare potest, quod “propter Nomen Meum laborasti et non defecisti, significet studium et operam comparandi Sibi et quoque docendi illa quae religionis et ejus doctrinae sunt.
@1 35 pro “25”$
@2 xii. 28 pro “x. 3″$
@3 Habes pro “Habeo”$
“Ecce dies venient, cum suscitabo Davidi Germen justum, et hoc Nomen Ipsius, quod vocabunt Ipsum, Jehovah Justitia Nostra” (xxiii. 5, 6; cap. xxxiii. 15, 16).
“Qui habet aurem ad audiendum audiat” (Matth. xi. 15; cap. xiii. 43; Marc. iv. 9, 23; cap. vii. 16; Luc. viii. 8; cap. xiv. 35).
Et quoque simile dicitur ad omnes Ecclesias, ut patet a versibus 11, 17, 29, hujus capitis, et a versibus 6, 13, 22, sequentis. Per “Spiritum” autem, qui dicit Ecclesiis, significatur Divinum Verum Verbi, et per “Ecclesias” universa Ecclesia in Christiano Orbe: quod per “Spiritum Dei,” qui etiam est Spiritus Sanctus, intelligatur Divina Veritas procedens a Domino, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (n. 51) et quia universa Ecclesia intelligitur, non dicitur quid Spiritus dicit Ecclesiae, sed “quid Spiritus dicit Ecclesiis.
Ad Ecclesiam Ephesinam: “Vincenti dabo edere de Arbore Vitae” (cap. ii. Ad Ecclesiam Smyrnaeorum: “Vincens non laedetur a morte secunda” (cap. ii. 11):
Ad Ecclesiam in Pergamo: “Vincenti dabo edere de manne abscondito” (cap. ii. 17):
Ad Ecclesiam in Thyatiris: “Vincens et custodiens usque ad finem opera Mea, dabo potestatem super gentes” (cap. ii. 26):
Ad Ecclesiam in Sardibus: “Qui vicerit, hic induetur vestimentis albis” (cap. iii. 5):
Ad Ecclesiam in Philadelphia: “Qui vicerit, illum faciam Columnam in Templo Dei Mei” (cap. iii. 12):
Et ad Ecclesiam in Laodicea: “Qui vicerit, illi dabo ut sedeat Mecum in Throno Meo” (cap. iii. 21):
“qui vicerit,” in illis locis, significat qui pugnat contra mala et falsa et sic reformatur.
“In sapientia et intelligentia tua feceras tibi opes: in Eden Horto Dei fuisti; omnis Lapis pretiosus tegumentum tuum” (xxviii. 4, 13);
haec de “Tyro,” per quam significatur Ecclesia quoad cognitiones veri et boni, ita quoad intelligentiam; quare dicitur “in sapientia et intelligentia tua feceras tibi opes;” per “lapides pretiosos,” qui tegumentum, significantur vera intelligentiae. Apud eundem:
“Aschur cedrus in Libano; cedri non occultarunt illam in Horto Dei: omnis arbor in Horto Dei non par fuit illi in pulchritudine: aemulatae sunt illi omnes arbores Edenis in Horto Dei” (xxxi. 3, 8, 9);
hoc dicitur de Aegypto et de Aschure, quia per “Aegyptum” significatur scientia, et per “Aschurem” rationalitas, per quam intelligentia; similiter per “cedrum.” Sed quia per rationalitatem suam venit in fastum propriae intelligentiae, ideo de eo dicitur,
“Cui{1} similis factus es sic in gloria, et in magnitudine inter arbores Edenis, cum descendere factus fueris cum arboribus Edenis in terram inferiorem, et in medio praeputiatorum cubueris” (vers. 18 istius capitis);
“praeputiati” sunt qui absque bono charitatis. Apud Esajam:
“Consolabitur Jehovah Zionem, et ponet desertum ejus in Eden, et solitudinem ejus in Hortum Jehovae” (li. 3);
“Zion” ibi est Ecclesia, “desertum” et “solitudo” sunt defectus et ignorantia veri, “Eden” et “Hortus Dei” sunt sapientia et intelligentia. Sapientia et intelligentia etiam significatur per “Hortum,” Esaj. lviii. 11{2}: cap. lxi. 11; Jerem. xxxi. 12; Amos ix. 14; Num. xxiv. 6. Homo Ecclesiae est quoque sicut hortus quoad intelligentiam, quando in bono amoris est a Domino, quia calor spiritualis, qui illum vivificat, est amor, et lux spiritualis est intelligentia inde: quod ex duobus illis, calore et luce, floreant horti in mundo, notum est: similiter in Caelo; in Caelo apparent Horti paradisiaci cum arboribus fructiferis secundum sapientiam illorum ex bono amoris a Domino; ac circum illos qui in intelligentia sunt, et non in bono amoris, non apparet hortus, sed gramen; at circum illos qui in fide separata a charitate sunt, ne quidem gramen, sed arena.
@1 Cui pro “Cur”$
@2 11 pro “12”$
@1 de Scriptura Sacra pro “de Domino”$
“Nisi quis manserit in Me et Ego in illo, non potest ferre aliquem fructum; nam sine Me non potestis facere quicquam: nisi quis manserit in Me, ejectus est foras, sicut palmes arefactus, et conjicitur in ignem, et comburitur” (Joh. xv. 4-6);
similiter in multis aliis;
nam bonum trahit suum quale a veris, et vera trahunt suum esse a bono. Quis non scit, quod Ecclesia non sit Ecclesia absque Doctrina; ac Doctrina docebit, quomodo homo cogitabit de Deo et ex Deo, et quomodo faciet ex Deo et cum Deo; quare Doctrina erit ex veris, secundum quae facere est quod vocatur bonum; ex quo sequitur quod facere secundum falsa, non sit bonum. Creditur quod in bono, quod homo facit, non aliquid ex veris aut falsis sit, cum tamen non aliunde est quale boni; cohaerent enim sicut amor et sapientia, et quoque sicut amor et stultitia; sapientis amor est qui facit bonum, at stulti amor qui facit simile in externis, sed prorsus dissimile est in internis; quare sapientis bonum est sicut aurum purum, at stulti bonum est sicut aurum circumcirca fimum.
“Dabo Te in foedus populi ad educendum e custodia Vinctum, et e domo claustri sedentes in tenebris” (Esaj. xlii. 6, 7: cap. xlix. 8, 9);
“Jehovah misit Me ad praedicandum captivis libertatem, et Vinctis” (Esaj. lxi. 1):
“Per sanguinem foederis Tui, emittam Vinctos e fovea” (Sachar. ix. 11):
“Deus eduxit Vinctos compedibus” (Psalm. lxviii. 7 (B.A. 6));
“Veniet ante Te gemitus Vincti” (Psalm. lxxix. 11);
“Ad audiendum gemitum Vincti, ad aperiendum filiis mortis” (Psalm. cii, 21 (B.A. 20)):
“Jehovah Qui solvit Vinctos” (Psalm. cxlvi. 7);
quod per “Vinctos” in his locis non intelligantur vincti in mundo, sed vincti ab inferno, ita a malis et falsis, patet. Simile significatur per haec Domini verba:
“In Custodia fui, et non venistis ad Me” (Matth. 43{1}).
Quoniam Dominus illos “educit ex custodia,” seu liberat ab infestatione, qui in bono quoad vitam fuerunt, tametsi in falsis quoad doctrinam, dicit, “Nihil timeas quae futurus es pati,” tum “Esto fidelis, et dabo tibi coronam vitae.”
@1 43 pro “36”$
@1 Ut pro “Et”$
“Viri qui viderunt gloriam Meam, tentarunt Me Decem vicibus”, (Num xiv. 22);
“Ignominia affecistis me Decem vicibus” (Hiob xix 3{2});
“Deprehensus est Daniel Decem vicibus sapiens super Astrologos” (Dan. i. 20)
“Coquent Decem mulieres panem in furno uno” (Levit. xxvi. 26);
“Apprehendent Decem viri ex omnibus linguis gentium alam viri Jehudaei” Sach. viii. 23).
Quia “Decem” significant multa, et quoque omnia, ideo
Illa quae super tabulis Decalogi a Jehovah scripta sunt, vocantur Decem Verba (Deutr. iv. 13; cap. x. 4)
“Decem Verba” sunt omnia vera, includunt enim illa. Et quia “Decem significant omnes et omnia, ideo
Dominus comparavit Regnum Caelorum Decem Virginibus (Matth. xxv. 1);
Tum in Parabola dixit de homine nobili. quod dederit servis suis Decem minas ad negotiandum (Luc. xix. 12-27{3}).
Multa etiam significantur per
Decem cornua bestiae ascendentis ex mari (Dan. vii{4} 7);
Perque Decem cornua, et per Decem diademata super cornubus bestiae etiam ascendentis ex mari (Apoc. xiii. 1);
Tum per Decem cornua Draconis (Apoc. xii. 3);
Et per Decem cornua Bestiae coccineae, super qua mulier sedebat (Apoc. xvii. 3, 7, 12);
per “Decem cornua” significatur multa potentia. Ex significatione numeri “Decem,” quod sit plenum, multum, et omne, videri potest, cur institutum est, quod
Decima pars ex omni proventu daretur Jehovae, et a Jehovah Aharoni, ac Levitis (Num. xviii. 24, 28; Deutr. xiv. 22);
Tum, quod Abram dederit Malchizedecho Decimas de omnibus (Genes. xiv. 18, 20{5});
per id enim significabatur, quod sic omnia illorum a Jehovah essent, et sanctificata (videatur Malach. iii. 10). Ex his nunc constare potest, quod per habere “afflictionem diebus decem” significetur quod tentatio duratura sit tempore pleno, hoc est, quamdiu in falsis volunt permanere: falsa enim nusquam auferuntur ab homine nolente, sed volente.
@1 10 pro “9”$
@2 3 pro “30”$
@3 27 pro “18”$
@4 vii. pro “viii.”$
@5 20 pro “19”$
Ex ore Ipsius romphaea anceps acuta visa sit exire (vers. 16);
quod per id significetur dispersio falsorum per Verbum et per doctrinam inde a Domino, videatur supra (n. 52). Hoc dicitur ad illos et de illis qui omne Ecclesiae ponunt in solis operibus, et non aliquid in veris doctrinae; qui quia vera doctrinae omittunt aut vilipendunt, et usque necessaria sunt, dicitur ad illos in sequentibus,
“Resipisce; sin minus, veniam tibi cito, et pugnabo cum illis romphaea oris Mei” (vers. 16 hujus capitis).
illi in Christiano Orbe, qui in solis operibus et in nullis veris doctrinae sunt, quare non aliter vocandi sunt quam Gentes; norunt quidem Dominum, sed usque Ipsum non adeunt, ac habent Verbum, sed usque non vera ibi inquirunt. Per nosse “ubi habitas” significatur scire qualis est, quoniam in Mundo spirituali quisque habitat secundum quale suae affectionis. Ex his constare potest, quod per quod “habites{1} ubi thronus satanae” significetur vita boni illorum in caligine. Valent etiam spiritus satanici per illos qui in solis operibus sunt, at absque illis nihil, in Mundo spirituali; adjungunt enim illos sibi, modo aliquis ex illis dicat, Sum proximus tuus, et quod ideo praestanda mihi sint bona officia; quibus auditis accedunt, et opitulantur, nec inquirunt quis et qualis est, quia illis vera non sunt, et per vera solum dignoscitur unus ab altero: hoc quoque significatur per “habitas ubi thronus satanae.”
@1 habites pro “habitas”$
Quod fuerit praestigiator, legitur (Num. xxii. 7: cap. xxiv. 22): Jos. xiii. 22);
Quod locutus pro filiis Israelis, benedicendo illis (Num. xxiii. 7-15, 18-24; cap. xxiv. 5-9, 16-19):
Sed quod hoc locutus sit ex Jehovah (Num. xxiii. 5, 12, 16: cap. xxiv. 13):
Quod corde foverit perdere illos, et quoque perdiderit per consilium datum Balaco (Num. xxxi. 16);
Consilium quod dederat (Num. xxv. 1, 9, 18);
hoc fuit scandalum quod objecit filiis Israelis, de quo ita:
“In Schittim coepit populus scortari cum filiabus Moabi, et vocarunt populum ad sacrificia deorum suorum; comedit populus, et incurvavit se diis earum{1}, imprimis se adjunxit Baalpeori: ideo occisi sunt ab Israele viginti quatuor millia” (Num. xxv. 1-3{2}, 9, 18):
per “filios Israelis” significatur Ecclesia; per edere ex sacrificiis suis, significatur appropriatio sancti; quare per edere ex sacrificiis deorum aliorum seu idolothyta significatur conspurcatio et prophanatio sancti; per “scortari” significatur adulterare et pervertere cultum; quod per “Moabum,” et inde per Regem ejus, et per Filias ejus, etiam significentur qui conspurcant et adulterant cultum, videatur in Arcanis Coelestibus Londini editis (n. 2468). Ex his nunc patet, quod Sensus spiritualis istorum verborum ille sit.
@1 earum pro “eorum”$
@2 1-3 pro “1”$
“Panis Dei est Qui e Caelo descendit, et dat vitam mundo: Ego sum Panis vitae: patres vestri ederunt Man in deserto, et mortui sunt. Hic est Panis ille Qui e Caelo descendit, ut qui edit de eo non moriatur: Ego sum Panis vivens, qui e Caelo descendi; si quis ederit ex hoc Pane, vivet in aeternum” (Joh. vi. 31-51{1}).
Ex quibus patet, quod Ipse Dominus sit “Man absconditum,” quod in operibus eorum erit, si Ipsum solum adeunt: sive dicas “Dominum,” sive “Bonum amoris caelestis,” tum “Sapientiam illius amoris,” idem est. Sed hoc est arcanum quod aegre cadit in ideam naturalem alicujus, quamdiu illa obvelata est nube a mundanis, sed cadit cum ei serenum et apricum est, ut de his videri potest in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia, a principio ad finem.
@1 31-51 pro “31 ad 38″$
“Dabo legem Meam in medio eorum, et super cor eorum scribam eam neque docebunt amplius quis socium suum, aut quis fratrem suum dicendo cognoscite Jehovam, omnis enim cognoscet Me” (xxxi. (33,) 34).
Tales sunt omnes qui in tertio Caelo sunt; illi non ex aliqua memoria loquuntur de veris, sed clare vident illa dum audiunt alios de veris loquentes, imprimis dum legunt Verbum; causa est, quia sunt in ipso conjugio boni et veri: tales fiunt in Mundo, qui adiverunt solum Dominum, et fecerunt bona opera, quia sunt secundum vera Verbi: de quibus videantur aliqua in Opere De Caelo et Inferno (n. 25, 26, 270, 271).
“Omnis igne salietur, et omne sacrificium sale salietur: bonum est sal, si autem sal insulsum fiat, quonam illud condietis: habete in vobis salem” (Marc. ix. 49, 50);
“sal” ibi est desiderium ad verum.
“Vos sacerdotes Jehovae vocabimini, Ministri Dei nostri{1}” (Esaj. lxi. 6);
“Foedus Meum irritum{2} fiet cum Levitis Ministris Meis” (Jerem. xxxiii. 21);
vocantur “ministri,” quia sacerdotes repraesentabant Dominum quoad Divinum bonum.
“Benedicite Jehovae omnes exercitus Ipsius, Ministri facientes voluntatem Ipsius” (Psalm. ciii. 21, 22)
Jehovah “facit Angelos Suos Spiritus, Ministros Suos ignem flammantem” (Psalm. civ. 4):
“angeli spiritus” sunt qui in veris, et “angeli ministri qui in bonis; “ignis flammans” etiam significat bonum amoris.
Jesus dixit, “Quisquis voluerit esse magnus, esse debet vester Minister, et quisquis voluerit esse primus, esse debet vester Servus” (Matth. xx. 26, 27; cap. xxiii. 11, 12);
“minister” ibi dicitur de bono, et “servus” de vero.
(Simile per “ministrare” et per “ministerium” significatur apud Esajam lxi{3}. 6: Joh. xii. 26; Luc. xii. 37; et alibi.)
Ex his patet, quod per “charitatem” et “ministerium” significetur affectio spiritualis et ejus operatio; bonum enim est charitatis, et verum est fidei.
@1 nostri pro “vestri”$
@2 irritum pro “non irritum”$
@3 lxi. pro “lvi.”$
Quod abiverit et serviverit Baali, et ei erexerit altare in Samaria, et fecerit lucum (1 Reg. xvi. 31-33)
Quod occiderit prophetas Jehovae (1 Reg. xviii. 4, 13);
Quod occidere voluerit Eliam (cap. xix. 1, 2)
Quod per dolum substituendo falsos testes abstulerit vineam Nabotho, et illum occiderit (cap. xxi. 6, 7, seq.);
Quod propter illa malefacta praedictum ei sit ab Elia, quod canes illam comederent (cap. xxi. 23):
Quod dejecta sit a fenestra ubi fucata stetit, et quod aspersum sit de sanguine ejus ad parietem, et ad equos qui conculcaverunt illam (2 Reg. ix. 30-33{1}).
Quoniam omnia Historica aeque ac Prophetica Verbi Significant Spiritualia Ecclesiae, ita quoque haec: quod haec significent fidem separatam a charitate, constat ex Sensu spirituali, et tunc a collatione; nam per “abire et servire Baali,” ac ei “erigere altare,” et “facere lucum,” significatur servire cupiditatibus omnis generis, seu quod idem, diabolo, non cogitando de aliqua mala cupiditate, nec de aliquo peccato, ut faciunt illi quibus nulla doctrina charitatis et vitae est, sed solius fidei: per “occidere prophetas” significatur destruere vera doctrinae ex Verbo: per “velle occidere Eliam” significatur velle ipsum Verbum similiter: per “auferre vineam Nabotho, et illum occidere,” significatur ipsam Ecclesiam, nam “vinea” est Ecclesia: per “canes” qui illam comederent, significantur cupiditates: per “dejectionem e fenestra,” “aspersionem sanguinis ad parietem,” “et proculcationem ab equis,” significatur interitus eorum, nam singula illa etiam significant: “fenestra” verum in luce, “sanguis” falsum, “paries” verum in ultimis, “equus” intellectum Verbi. Inde concludi potest, quod illa collata cum fide separata a charitate coincidant, ut amplius constare potest a sequentibus in Apocalypsi, ubi de fide illa agitur.
@1 30-33 pro “32, 33, 34″$
Adulterium Rubenis cum Bilha concubina patris sui (Genes. xxxv. 22);
nam per “Rubenem” illa fides significatur; quamobrem maledictus est ab Israele patre suo, et postea ei primogenitura adempta est; dixit enim Israel pater ejus, prophetans de filiis, de Rubene,
“Ruben primogenitus meus, tu robur meum, et principium virium mearum; levis sicut aqua, ne excellas, quia ascendisti cubilia patris tui, tunc prophanasti, stratum meum ascendit” (Genes. xlix. 3, 4);
quod ideo primogenitura ei adempta sit:
“Ruben primogenitus Israelis; sed quia polluit strata patris sui, data est primogenitura ejus filiis Josephi” (1 Chron. v. 1).
Quod per “Rubenem” repraesentatum sit verum ex bono seu fides ex charitate, et postea verum separatum a bono seu fides separata a charitate, in Explicatione ad cap. vii. vers. 5, videbitur. Quod per “scortationes” significentur adulterationes boni et falsificationes veri in Verbo, constare potest ex his locis:
“Cum Jehoramus videret Jehu, dixit, Num pax, Jehu; qui dixit, Quid pax, usque ad Scortationes Isabelis matris tuae, et incantationes multas” (2 Reg. ix. 22);
per “scortationes Isabelis” non intelliguntur aliquae scortationes, sed facta ejus, de quibus supra (n. 132).
“Filii vestri erunt pascentes in deserto quadraginta{1} annis, et portabunt Scortationem vestras{2}” (Num. xiv. 33);
“Exscindam animam, quae respicit pythones et hariolos ad Scortandum post illos” (Levit. xx. 6{3});
“Non pangendum est foedus cum habitatoribus terrae, ne Scortentur post deos illorum” (Exod. xxxiv. 15{4}):
“Hierosolyma confisa es pulchritudini tuae, et Scortata es ob famam tuam, adeo ut effuderis Scortationes tuas super omnem transeuntem: Scortata es cum filiis Aegypti vicinis tuis, magnis carne, et multiplicasti Scortationem tuam: Scortata es cum filiis Aschuris cum satietas tibi nulla, cum quibus Scortata es: multiplicasti Scortationem tuam usque ad Chaldaeam. Mulier Adultera sub viro suo accipit alienos. Omnes Meretricibus suis dant mercedem, tu vero dedisti mercedes omnibus, ut veniant ad te in circuitu in Scortati. omnibus tuis: quare Meretrix audi verbum Jehovae” (Sach. xvi. 11, 16, 26, 28, 29, 32, 33, 35. seq.).
“Hierosolyma” ibi est Ecclesia Israelitica et Judaica; per “scortationes” ejus intelliguntur adulterationes et falsificationes Verbi; et quia in Verbo per “Aegyptum” significatur scientia Naturalis hominis, per “Aschurem” ratiocinatio inde, per “Chaldaeam” prophanatio veri, et per “Babelem” prophanatio boni, ideo dicitur quod cum illis scortata sit.
“Duae mulieres filiae unius matris Scortatae sunt in Aegypto, in adolescentia sua Scortatae sunt: Scortata est una sub Me, et dilexit amasios Assyrios propinquos, dedit Scortationes suas super illis; attamen Scortationes suas in Aegypto non deseruit. Altera corrupit amorem suum plus quam illa, et Scortationes suas supra Scortationes sororis: addidit ad Scortationes, amavit Chaldaeos; venerunt ad illam filii Babelis ad Concubitum Amorum, et polluerunt eam per Scortationem suam” (Ezech. xxiii. 2, 3, 5, 7, (8,) 11, 14, 16, 17, seq.).
“Duae filiae ejusdem matris” etiam sunt Ecclesia Israelitica et Judaica, quarum adulterationes et falsificationes Verbi per “scortationes” hic ut supra describuntur. Pariter in his:
“Scortata es cum sociis multis: prophanasti terram Scortationibus tuis et malitia tua: num vidisti quid fecit aversa Israel abiens super omnem montem altum et Scortabatur: etiam perfida Juda abivit et Scortata est: adeo ut a voce Scortationis suae prophanaverit terram: Moechata est cum lapide et ligno” (Jerem. iii. 1, 2, 6, 8, 9{5};
et alibi:
“Discurrite per plateas Hierosolymae, et quaerite si inveniatis virum qui sit faciens judicium et quaerens veritatem: cum saturavi eos, Scortati sunt, et in domum Meretricis turmatim venerunt” (Jerem. v. 1, 7)
“Adulteria tua, hinnitus tuos, scelus Scortationis tuae, super collibus in agro abominationes tuas vidi: vae tibi Hierosolyma, non mundaberis” (Jerem. xiii. 27)
“In prophetis Hierosolymae vidi obfirmationem horrendam, Adulterando et eundo in mendacio” (Jerem. xxiii. 14);
“Fecerunt Stultitiam in Israele, Scortati sunt, et locuti sunt Verbum Meum in Nomine Meo mendaciter” (Jerem. xxix. 23):
“Peccarunt Mihi, gloriam eorum in ignominiam convertam, Scortabantur quia Jehovam dereliquerunt: Scortatio occupavit cor eorum Scortantur filiae vestrae, et nurus vestrae Adulterantur” (Hosch. iv. 7(, 10, 11, 13)):
“Ego novi Ephraimum, quod omnino Scortatus sit, et pollutus sit Israel” Hosch. v. 3):
“In domo Israelis vidi rem foedam, ibi Scortatus est Ephraim, et pollutus est Israel” (Hosch. vi. 10).
“Israel” ibi est Ecclesia, ac “Ephraim” est intellectu Verbi, ex quo et secundum quem est Ecclesia; quare dicitur “scortatus est Ephraim et pollutus est Israel.” Quoniam Ecclesia falsificaverat Verbum, mandatum est Prophetae Hoscheae ut acciperet sibi Meretricem in uxorem, dicendo,
“Accipe tibi mulierem Scortationum et liberos Scortationum, quia Scortando Scortatur terra post Jehovam” (Hosch. i. 2{6});
denuo:
“Ama mulierem amatam socio, et Adulteram” (Hosch. iii. 1).
Quoniam Ecclesia Judaica talis fuit, ideo Gens Judaica a Domino vocata est
“Generatio Adultera” (Matth. xii. 39; cap. xvi. 4; Marc. viii. 38);
et apud Esajam,
“Semen Adulteri” (lvii{7}. 3):
et apud Nahum:
“Vae urbi sanguinum, tota in mendacio, multitudo confossorum prae multitudine Scortationum Scorti, vendentes gentes per Scortationes suas” (iii. 1, 3, 4).
Quoniam “Babylon” prae caeteris in Christiano Orbe adulterat et falsificat Verbum, ideo illa vocatur “magna Meretrix,” et haec de illa dicuntur in Apocalypsi:
“Babylon a vino irae Scortationis suae potavit omnes gentes” (xiv. 8);
“Babylon a vino furoris Scortationis suae potavit omnes gentes, et reges terrae cum illa Scortati sunt” (xviii. 3);
Angelus dixit, “Monstrabo tibi judicium Meretricis magnae, cum qua Scortati sunt reges terrae” (xvii. 1, 2);
“Judicavit Meretricem magnam, quae corrupit terram Scortatione sua” (xix. 2).
Ex his nunc manifeste patet, quod “adulterari” et “scortari” significent adulterare et falsificare bona et vera Verbi.
@1 quadraginta pro “70”$
@2 vestras pro “suas”$
@3 6 pro “5”$
@4 15 pro “16”$
@5 1, 2, 6, 8, 9 pro “6, 8″$
@6 2 pro “7”$
@7 lvii. pro “lvi.”$
Ex mandatis de binis illis amoribus “Lex et Prophetae pendeant” (Matth. xxii. 40{1}).
Est quoque in Verbo doctrina fidei, sed non talis fidei, verum fidei amoris.
@1 40 pro “38”$
137. (Vers. 22.) “Ecce Ego conjiciam illam in lectum, et moechantes cum illa in afflictionem magnam,” significat quod sic relinquendi sint in sua doctrina cum falsificationibus, et quod graviter infestandi sint a falsis. – Quod per “lectum” significetur doctrina, mox videbitur; quod per “moechantes” significentur falsificationes veri, videatur supra (n. 134, 136); et quod per “afflictionem” significetur infestatio a falsis (n. 33, 95, 101{1}); inde per “afflictionem magnam” gravis infestatio. Quod “lectus” significet doctrinam, est ex correspondentia, nam sicut corpus cubat in suo lecto, ita mens in sua doctrina: sed per “lectum” significatur doctrina quam sibi quisque vel ex Verbo vel ex propria intelligentia comparat, nam in ea mens ejus quiescit et quasi dormit. Lecti in quibus cubatur in mundo spirituali, non ex alia origine sunt; est illi cuivis lectus secundum quale ejus scientiae et intelligentiae, magnifici sapientibus, viles insipientibus, ac sordidi falsariis. Hoc per “lectum” significatur apud Lucam:
“Dico vobis, in illa nocte erunt duo in Lecto uno: unus acceptabitur, alter relinquetur” (xvii. 34{2});
hoc de Ultimo Judicio; “duo in uno lecto” sunt duo in una doctrina, sed non in simili vita. Apud Johannem:
“Jesus dixit aegroto, Surge, tolle Lectum tuum, et ambula; et sustulit Lectum suum, et ambulavit” (v. 8-12):
et apud Marcum:
“Jesus dixit paralytico, Fili, remissa sunt tibi peccata: et dixit Scribis, Quid facilius est dicere, remissa sunt tibi peccata, an dicere, tolle tuum Lectum et ambula: tunc dixit, Surge, tolle tuum Lectum et ambula; et sustulit Lectum, et exivit ab illis” (ii. 5, 9, 11, 12);
quod hic per “lectum” aliquid significetur, patet, quia Jesus dixit, “Quid facilius est dicere, remissa sunt tibi peccata, an dicere tolle tuum lectum et ambula;” per “portare lectum et ambulare” significatur meditari in doctrina; ita intelligitur in Caelo. Per “lectum” etiam significatur doctrina apud Amos:
“Sicut eripuerit pastor ex ore leonis, ita eripientur filii Israelis habitantes in Samaria in angulo Lecti et in extremitate Spondae” (iii. 12);
“in angulo lecti” et “in extremitate spondae,” est remotius a veris et bonis doctrinae. Per “lectum” et “spondam,” ac per “cubile,” simile significatur alibi
(Ut Esaj. xxvii. 20; cap. lvii. 2, 7, 8; Ezech. xxiii. 41; Amos vi. 4; Mich. ii. 1; Psalm. iv. 4; Psalm. xxvi. 4; Psalm. xii. 4 (B.A. 3); Hiob vii. 13; Levit. xv. 4, 5).
Quoniam per Jacobum in Propheticis Verbi significatur Ecclesia quoad doctrinam, ideo de illo dicitur
Quod “incurvaverit se super caput Lecti” (Genes. xlvii. 31);
Quod cum venit Josephus, “sederit super Lecto” (Genes. xlviii. 2);
Quod “collegerit pedes super Lecto, et exspiraverit” (Genes. xlix. 33).
Quoniam per “Jacobum” significatur doctrina Ecclesiae, ideo aliquoties, cum de Jacobo cogitavi, apparuit mihi superius antrorsum vir cubans in lecto.
@1 101 pro “100”$
@2 34 pro “35, 36″$
@1 542, 543 pro “512, 546″$
“Ecce Veritatem desideras in Renibus, et in occulto sapientiam notam facie mihi” (Psalm. li. 8 (B.A. 6.));
“Tu possides Renes; non latuit Te os meum, cum factus sum in occulto” (Psalm. cxxxix. (13,) 15);
“Exacerbatur Cor meum, et Renibus meis exacuo me; sed ego stolidus non cognosco” (Psalm. lxxiii. 21, (22));
“Ego Jehovah scrutans Cor, et probans Renes, et ad dandum cuivis juxta vias ejus” (Jerem. xvii. 10);
“Propinquus Tu in ore eorum, et longinquus a Renibus eorum; Jehovah, videbis me, et probabis Cor meum” (Jerem. xii. (2,) 3);
“Jehovah judex justitiae probans Renes et Cor” (Jerem. xi. 20{1}; cap. xx. 12);
“Confirma justum, nam Qui probas Corda et Renes, Deus justus” (Psalm. vii. 10 (B.A. 9)):
“Proba me, Jehovah, et tenta me, explora Renes meos et Cor meum” (Psalm. xxvi. 2):
per “renes” in his locis significantur vera intelligentiae et fidei, et per “cor” bonum amoris et charitatis. Quod “cor” significet amorem et ejus affectiones, videatur in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia{2} (n. 371-393).
@1 20 pro “12”$
@2 Divino Amore et Divina Sapientia pro “Divina Providentia”$
intelligunt. Quod per “satanam” intelligatur Infernum ex illis qui in falsis sunt, et abstracte falsa, videatur supra (n. 97); inde per “profunda” ejus significantur interiora doctrinae Separatae a charitate, quae mere falsa sunt: profunda ac interiora illius doctrinae sunt, quae in Libris eorum, ac in Praelectionibus in Gymnasiis, et inde in Praedicationibus traduntur, quae qualia sunt, videatur in Praemissis ad cap. i., ubi Doctrinalia illorum allata sunt, in Specie ibi de Justificatione per fidem et de Bonis Operibus; ubi dictum videatur, quod solum Clerici norint arcana istius doctrinae, non autem Laici; quare hi praecipue intelliguntur per “qui non cognoverunt profunda.”
“Conteres gentes Virga ferrea, sicut vas figulinum disperges eas” (Psalm. ii. 9):
Mulier peperit masculum recturum omnes gentes Virga ferrea (Apoc. xii. 5{3});
Ex ore Sedentis super Equo albo “prodibat romphaea acuta, ut illa percuteret gentes; Ipse autem reget illas Virga Ferrea” (Apoc. xix. 15{4})
“Jehovah percutiet impios Virga oris Sui” (Esaj. xi. 4).
@1 37-49 pro “205 ad 221″$
@2 significantur pro “significatur”$
@3 5 pro “15”$
@4 15 pro “5”$
“Conteres gentes Virga Ferrea, sicut Vas Figulinum disperges eas” (Psalm. ii. 9).
“Usque ad Vesperam et Mane bis mille trecenta; tunc justificabitur Sanctum: visio Vesperae et Mane, veritas est” (Dan. viii. 14, 26);
“Ad me clamans e Seir, custos, custos, quid de nocte; dixit custos, venit Mane, etiamque nox” (Esaj. xxi. 11, 12);
per “Vesperam” et “Noctem” significatur ultimum tempus Ecclesiae veteris, et per “Mane” primum tempus Ecclesiae novae.
“Venit finis, venit Mane super te, habitator terrae; ecce dies venit, exivit Mane” (Ezech. vii. 6, 7, 10);
“Jehovah in Mane, in Mane judicium Suum dabit in lucem, nec deerit” (Zeph. iii. 5);
“Deus in medio ejus, adjuvabit eam Deus cum spectat Mane” (Psalm. xlvi. 6 (B.A. 5));
“Exspectavi Jehovam; exspectat anima mea Dominum a custodientibus Mane; custodientes Mane, quia plurima cum Ipso redemptio, et Ille redimet Israelem” (Psalm. cxxx. 5-8); et alibi.
Per “Mane” in his locis intelligitur Adventus Domini, cum Ipse in mundum venit, et novam Ecclesiam instauravit; similiter nunc: et quia Solus Dominus dat illis, qui e Nova Ipsius Ecclesia erunt, intelligentiam et sapientiam, et omnia quae Dominus dat sunt Ipse quia sunt Ipsius, ideo dicit Dominus, quod Ipse sit “Stella matutina;”
“Ego sum Radix et Genus Davidis, Stella illa Splendida et Matutina” (Apoc. xxii. 16);
vocatur etiam “Mane” in 2 Samuelis:
“Dixit Deus Israelis, mihi locuta est Petra Israelis, Ille sicut Lux Mane, Mane sine nubibus” (xxiii. 3, 4).
1. Quando defuncti sunt, et quoad spiritum revivunt, quod fit communiter tertio die postquam cor cessavit pulsare, apparent sibi in simili corpore in quo prius in mundo, usque adeo ut non sciant aliter quam quod in priori mundo vivant; verum non in corpore materiali sunt, sed in corpore spirituali, quod coram sensibus illorum, qui etiam spirituales sunt, apparet sicut materiale, tametsi non est.
2. Post aliquot dies vident quod in mundo sint ubi sunt variae Societates institutae, qui mundus vocatur Mundus Spirituum, et est medius inter Caelum et Infernum. Omnes Societates ibi, quae innumerabiles sunt, mirabiliter ordinatae sunt secundum affectiones naturales, bonas et malas; Societates ordinatae secundum affectiones bonas naturales communicant cum Caelo, et Societates ordinatae secundum affectiones malas, communicant cum Inferno.
3. Novitius spiritus seu spiritualis homo deducitur et transfertur in varias Societates, tam bonas quam malas, et exploratur num afficitur veris et quomodo, vel num afficitur falsis et quomodo.
4. Si afficitur veris, abducitur a Societatibus malis, ac inducitur in Societates bonas, et quoque in varias, usque dum venit in Societatem suae affectioni naturali correspondentem, et ibi fruitur bono isti affectioni conveniente; et hoc usque dum naturalem affectionem exuit, et spiritualem induit, et tunc elevatur in Caelum; sed hoc fit cum illis, qui in mundo vixerunt vitam charitatis et sic quoque vitam fidei, quae est quod crediderint in Dominum, et fugerint mala ut peccata.
5. At illi qui se in fide usque ad justificationem per illam solam doctrina et vita confirmaverunt, quia non afficiuntur veris sed falsis, et quia bona charitatis, quae sunt bona opera, rejecerunt e medio salutis, abducuntur a Societatibus bonis, ac inducuntur in Societates malas, et quoque in varias, usque dum veniunt in Societatem sui amoris concupiscentiis correspondentem; nam qui amat falsa, non potest aliter quam amare mala.
6. Sed quia in mundo simulaverunt affectiones bonas in externis, tametsi in internis eorum non essent nisi quam affectiones malae seu concupiscentiae, tenentur primum per vices in externis; et illi qui in mundo praefuerunt caetibus, praeficiuntur hic et ibi in Mundo Spirituum Societatibus, in communi aut in parte secundum amplitudinem officiorum quibus functi fuerant: sed quia non amant verum, nec amant justum, nec illustrari possunt usque ut sciant quid verum et justum, ideo post aliquot dies abrogantur; vidi tales translatos ab una Societate in alteram, et ubivis datam illis administrationem, sed post breve tempus toties abrogatos.
7. Post frequentes abdicationes quidam ex taedio non volunt, quidam ex timore jacturae famae non audent, amplius ambire functiones; quare recedunt, et sedent tristes, et tunc abducuntur in solitudinem, ubi sunt casae quas intrant, et ibi datur illis aliquod opus ad faciendum; et sicut faciunt, recipiunt cibum, et si non faciunt, esuriunt et non recipiunt; quare necessitas cogit. Cibi ibi sunt similes cibis in nostro mundo, sed sunt ex origine spirituali, et dantur e Caelo a Domino omnibus secundum usus quos faciunt; otiosis, quia inutiles sunt, non dantur.
8. Post aliquod tempus fastidiunt opus, et tunc exeunt e casis; et si fuerunt sacerdotes, volunt aedificare; et illico tunc apparent strues lapidum caesorum, laterum, asserum et tabularum ex ligno, tum acervi ex calamis et juncis, ex argilla, calce et bitumine; quae cum vident, incenditur libido aedificandi et incipiunt struere domum, sumendo nunc lapidem, nunc lignum, nunc calamum, nunc lutum, et ponunt unum supra alterum inordinate, at in eorum visu ordinate; sed quod interdiu aedificant, noctu dilabitur; et sequente die colligunt ex ruderibus lapsa, ac iterum aedificant, et hoc tamdiu, usque dum aedificare taedent: hoc fit ex causa, quia congesserunt falsa ad confirmandum salvationem per solam fidem, et falsa illa non aedificant Ecclesiam aliter.
9. Postea abeunt ex taedio, ac sedent solitarii et otiosi; et quia otiosis non datur cibus e Caelo, ut dictum est, incipiunt esurire; et non aliud cogitare, quam quomodo accepturi sint cibum, et sedaturi famem. Cum in hoc statu sunt, veniunt ad illos aliqui, a quibus petunt stipem; et dicunt, Cur ita otiosi sedetis, venite nobiscum in nostras domus, et dabimus vobis opera ad faciendum, et cibabimus vos; ac tunc laeti surgunt, et abeunt cum illis in domos illorum, et ibi cuilibet datur suum opus, et propter opus datur cibus: sed quia omnes qui se confirmaverunt in falsis fidei, noli facere possunt opera boni usus, sed mali usus, nec faciunt illa fideliter, sed solum ut appareant propter honorem aut lucrum, quare relinquunt sua opera et modo amant conversari, loqui, ambulare et dormire; et tunc quia ab heris non possunt adduci amplius ad opera, ideo sicut inutiles ejiciuntur.
10. Quando ejecti sunt, aperitur illis oculus, et vident viam tendentem ad quandam Cavernam; quo cum veniunt, aperitur ostium, et intrant, et quaerunt num ibi cibus; et cum respondetur quod ibi cibus, petunt ut ibi liceat manere; et dicitur quod liceat, et introducuntur, et post illos clauditur ostium: et tunc venit praesul illius Cavernae, et dicit illis, Non potestis amplius exire, videte sodales vestros, omnes laborant, et sicut laborant, victus e Caelo illis datur; hoc dico vobis at sciatis: et quoque dicunt sodales, Praesul noster novit ad quod opus, quisque idoneus est, et tale cuilibet injungit quotidie: quo die id absolvitis, datur vobis cibus, et si non, non datur cibus, nec vestis; et si quis malum facit alteri conjicitur ad angulum cavernae, in quendam lectum ex pulvere damnato, ubi misere cruciatur, et hoc usque dum praesul videt signum paenitentiae apud illum; et tunc eximitur, et mandatur ei ut faciat opus suum: et quoque dicitur ei, quod cuivis liceat post opus suum ambulare, confabulari, et postea dormire: et deducitur interius in cavernam, ubi sunt scorta, ex quibus licet unicuique sibi sumere aliquam in mulierem, et sub poena interdicitur scortari promiscue. Ex talibus Cavernis, quae non sunt nisi quam aeterna Ergastula, consistit universum Infernum. Datum est mihi intrare in aliquas, et videre propter finem ut notum faciam, et visi sunt omnes ut vile, nec unus ex illis scivit quis et in quo munere fuerat in mundo: sed Angelus, qui mecum erat, dixit mihi, quod hic fuerit in mundo famulus, hic miles, hic praefectus, hic sacerdos, hic in dignitate, hic in opulentia; et tamen omnes non sciunt aliter, quam quod servi et similes sodales fuerint; hoc ex causa, quia interius similes fuerant, tametsi exterius dissimiles, ac interiora consociant omnes in mundo spirituali. Talis sors est illorum, qui removerunt charitatis vitam, et inde illam in mundo non vixerunt.
(11.) Quod Inferna in genere attinet, consistunt illa ex meris talibus Cavernis et Ergastulis, sed ex dissimilibus ubi sunt satanae et ubi sunt diaboli. Satanae sunt qui in falsis et inde malis fuerunt, et diaboli qui in malis et inde falsis. Satanae apparent in luce Caeli sicut cadavera, et quidam nigri sicut mumia; et diaboli apparent in luce Caeli furve igniti, et quidam atri sicut fuligo; at omnes quoad facies et corpora monstrosi; sed in sua luce, quae est instar lucis ex carbonibus ignitis, non ut monstra, sed ut homines; hoc illis datum est ut consociari possint.
CAPUT III.
ET Angelo in Sardibus Ecclesiae scribe: Haec dicit habens septem spiritus Dei, et septem stellas: novi tua opera, quod nomen habeas quod vivas, et mortuus es.
2.Esto vigilans, et confirma reliqua quae moritura; non enim inveni tua opera plena coram Deo.
3. Memento igitur quomodo acceperis et audiveris, et observa et resipisce; si ergo non vigilaveris, venam super te tanquam fur, et nescies qua hora Veniam super te.
4. Habes pauca nomina etiam in Sardibus, quae non inquinaverunt Vestimenta sua, et ambulabunt Mecum in albis, quia digni sunt.
5. Vincens induetur vestimentis albis; et non delebo nomen ejus e libro vitae; et confitebor nomen ejus coram Patre Meo et coram angelis Ejus.
6. Habens aurem audiat quid Spiritus dicit Ecclesiis.
7. Et Angelo in Philadelphia Ecclesiae scribe: Haec dicit Sanctus Verus, habens clavem Davidis, aperiens et nemo claudit, ac claudens et nemo aperit.
8. Novi tua opera; ecce dedi coram te ostium apertum, et nemo potest claudere illud, quia parvam habes potentiam, et observasti Meum Verbum, et non negasti Nomen Meum.
9. Ecce dabo ex synagoga satanae, dicentes se ipsos Judaeos esse, et non Sunt, sed mentiuntur; ecce faciam ut illi veniant et adorent ad pedes tuos, et Sciant quod Ego dilexi te.
10. Quia servasti verbum tolerantiae Meae, et Ego te servabo ab hora tentationis futurae venire super Orbem universum, explorare habitantes super terra.
11. Ecce Venio cito; retine quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam.
12. Vincentem faciam columnam in Templo Dei Mei, et foras non egredietur amplius, et scribam Super illum Nomen Dei Mei, et nomen urbis Dei Mei. Novae Hierosolymae, quae descendit e Caelo a Deo Meo, et Nomen Meum novum.
13. Habens aurem audiat quid Spiritus dicit Ecclesiis.
14. Et Angelo Ecclesiae Laodicensium scribe: Haec dicit
Amen, Testis fidelis et Verus, Principium opificii Dei.
15. Novi tua opera, quod nec frigidus (sis) nec calidus; utinam frigidus esses aut calidus.
16. Itaque quia tepidus es, et nec frigidus nec calidus, futurum est ut te evomam ex Ore Meo.
17. Quod dicas quod dives sim, et locupletatus, et nullius opus habeam, et non scis quod tu sis aerumnosus et miser et pauper et caecus et nudus.
18. Suadeo tibi emere a Me aurum exploratum igne, ut ditatus sis, et vestimenta alba ut induaris, ne appareat pudor nuditatis tuae, et collyrio inungas oculos tuos, ut Videas.
19. Ego quoscunque amo, arguo et castigo; zelo age ergo, et resipisce.
20. Ecce sto ad januam et pulso; si quis audiverit vocem Meam, et aperuerit ostium, intrabo ad illum, et caenabo cum illo et ille Mecum.
21. Vincenti dabo sedere Mecum in Throno Meo, sicut Ego vici, et sedeo cum Patre in Throno Ejus.
22. Habens aurem audiat quid Spiritus dicit Ecclesiis.
SENSUS SPIRITUALIS.
CONTENTUM TOTIUS CAPITIS.
AGITUR DE ILLIS IN CHRISTIANO ORBE,
QUI SUNT IN CULTU MORTUO, QUI EST ABSQUE CHARITATE ET FIDE, QUI DESCRIBUNTUR PER ECCLESIAM IN SARDIBUS (n.154-171);
DE ILLIS QUI IN VERIS EX BONO A DOMINO SUNT, QUI DESCRIBUNTUR PER ECCLESIAM IN PHILADELPHIA (n. 172-197);
DE ILLIS QUI ALTERNATIM CREDUNT EX SE, ET ALTERNATIM EX VERBO, ET SIC SANCTA PROPHANANT, QUI DESCRIBUNTUR PER ECCLESIAM IN LAODICEA (n. 198-223).
ETIAM HI ET ILLI VOCANTUR AD NOVAM DOMINI ECCLESIAM.
CONTENTA SINGULORUM VERSUUM.
1. “Angelo in Sardibus Ecclesiae scribe,” significat ad illos et de illis, qui in cultu mortuo sunt, seu in cultu qui (est) absque bonis quae charitatis sunt et absque veris quae fidei (n. 154); “Haec dicit habens septem spiritus Dei, et septem stellas,” significat Dominum a Quo omnes veritates, et omnes cognitiones boni et veri (n. 155); “novi tua opera,” significat Quod Dominus videat omnia interiora et exteriora illorum simul (n. 156); “quod nomen habeas quod vivas, et mortuus es,” significat quod videatur et credatur ab ipsis et ab aliis, quod spiritualiter vivi sint, cum tamen spiritualiter mortui sunt (n. 157).
2. “Esto vigilans,” significat ut in veris (sint,) et in vita secundum illa (n. 158); “confirma reliqua quae moritura,” significat illa quae cultus eorum sunt, vitam accipiant (n. 159); “non enim inveni tua opera plena coram Deo,” significat quod interiora cultus eorum non conjuncta sint Domino (n. 160).
3. “Memento igitur quomodo acceperis et audiveris,” significat ut cogitent quod omnis cultus in principio sit naturalis, et postea per vera fiat spiritualis, praeter plura (n. 161); “et observa et resipisce,” significat ut attendant ad illa, et cultum suum mortuum vivificent (n. 162); “si ergo non vigilaveris,” significat hic ut supra (n. 163); “veniam super te ut fur, et nescies qua hora veniam super te,” significat quod auferentur illa quae cultus sunt, et quod hoc nescietur quando et quomodo (n. 164).
4. “Habes pauca nomina etiam in Sardibus,” significat quod inter illos etiam sint qui in cultu suo vitam habent (n. 165); “quae{1} non inquinaverunt vestimenta sua.” significat qui in veris sunt, et non per mala vitae et inde falsa, conspurcaverunt cultum (n. 166); “et ambulabunt Mecum in albis, (quia digni sunt,)” significat quod victuri sint cum Domino, quia in veris sunt ab Ipso (n. 167).
@1 quae pro “qui”$
5. “Vincens induetur vestimentis albis,” significat quod qui reformatur fiat spiritualis (n. 168); “et non delebo nomen ejus e{1} libro vitae,” significat quod salvabitur (n. 169); “et confitebor nomen ejus coram Patre et coram angelis Ejus,” significat quod recipiendi sint qui in Divino Bono et in Divinis veris a Domino sunt (n. 170).
@1 e pro “in”$
6. “Habens aurem audiat quid Spiritus dicit Ecclesiis,” significat hic ut prius (n. 171).
7. “Et Angelo in Philadelphia Ecclesiae scribe,” significat ad illos et de illis, qui in veris ex bono a Domino sunt (n. 172); “Haec dicit Sanctus Verus,” significat Dominum quoad Divinum Verum (n. 173); “habens clavem Davidis, et aperiens et nemo claudit, et claudens et nemo aperit,” significat Cui soli est Omnipotentia salvandi (n. 174).
8. “Novi tua opera,” significat hic ut supra (n. 175); “ecce dedi coram te ostium apertum,” significat quod illis qui in veris ex bono a Domino sunt, Caelum apertum sit (n. 176); “et nemo potest
claudere illud,” significat quod Infernum non praevaleat contra illos (n. 177); “quia parvam habes potentiam,” significat quia sciunt quod nihil valeant ex se ipsis (n. 178); “et observasti Meum verbum,” significat quia vivunt secundum praecepta Domini in Ipsius Verbo (n. 179); “et non negasti Nomen Meum,” significat quod sint in cultu Domini (n. 180).
9. “Et dabo ex synagoga satanae,” significat illos qui in falsis quoad doctrinam sunt (n. 181); “dicentium se ipsos Judaeos esse, et non sunt, sed mentiuntur,” significat qui dicunt quod apud illos Ecclesia sit, et tamen non est (n. 182); “ecce faciam ut illi veniant et adorent ad pedes tuos,” significat quod multi qui in falsis quoad doctrinam sunt, recepturi sint vera Novae Ecclesiae (n. 183); “et sciant quod Ego delexi te,” significat quod visuri quod amentur et recipiantur in Caelum a Domino (n. 184).
10. “Quia servasti verbum tolerantiae Meae,” significat quia pugnaverunt contra mala (n. 185): “et Ego te servabo ab hora
tentationis futurae venire super Orbem universum, explorare habitantes super terra,” significat quoad tutandi et servandi dic ultimi judicii (n. 186).
11. “Ecce venio cito,” significat Adventum Domini (n. 187); “retine{1} quod habes,” significat ut in veris et bonis suis interea permaneant (n. 188); “ut{2} nemo accipiat coronam tuam,” significat ne pereat sapientia, ex qua felicitas aeterna (n. 289).
@1 retine pro “retinete”$
@2 ut pro “et”$
12. “Vincens,” significat qui in veris ex bono persistunt (n. 190); faciam illum columnam in templo Dei Mei,” significat quod vera ex bono a Domino, apud quos sunt, sustentent Ecclesiam (n. 191); “et foras non egredietur amplius,” significat quod ibi mansuri sint in aeternum (n. 192); “et scribam super illum Nomen Dei Mei,” significat quod cordibus illorum inscriptum erit Divinum Verum (n. 193); “et nomen urbis Dei Mei, Novae Hierosolymae,” significat quod cordibus inscripta erit doctrina Novae Ecclesiae (n. 194); “quae descendit e Caelo a Deo Meo,” significat quae erit ex Divino vero Domini quale est in Caelo (n. 195); “et Nomen Meum novum,” significat cultum solius Domini, cum novis quae in priore Ecclesia non fuerunt (n. 196).
13. “Habens aurem audiat quid Spiritus dicit Ecclesiis,” significat hic ut prius (n. 197).
14. “Et Angelo Ecclesiae Laodicensium scribe,” significat ad illos et de illis in Ecclesia, qui alternatim credunt ex se et alternatim ex Verbo, et sic sancta prophanant (n. 198); “Haec dicit Amen, Testis fidelis et verus,” significat Dominum quoad Verbum, quod est Divinum Verum ab ipso (n. 199); “principium opificii Dei,” significat Verbum (n. 200).
15. “Novi opera tua,” significat hic ut prius (n. 201); “quod nec frigidus sis nec calidus,” significat quod qui tales sunt, nunc negent quod Verbum Divinum et Sanctum sit, et nunc agnoscant (n. 202); “utinam frigidus esses aut calidus,” significat quod praestet ut vel ex corde negent sancta Verbi et Ecclesiae, vel ex corde agnoscant illa (n. 203).
16. “Itaque quia tepidus es, et non frigidus nec calidus, futurum est ut te evomam ex ore Meo,” significat prophanationem et separationem a Domino (n. 204).
17. “Quod dicas quod dives et locupletatus sim,” significat quod credant se cognitiones boni et veri, quae Caeli et Ecclesiae sunt, possidere in omni copia (n. 206); “et nullius opus habeam,”
significat quod non plug sapere opus habeant (n. 207); “et non scis, quod tu sis aerumnosus,” significat quod omnia quae de illis sciunt, ne hilum cohaereant (n. 208); “et miser et pauper,” significat quod absque intellectu veri et voluntate boni sint (n. 209)(; “et caecus et nudus,” significat quod sint absque intellectu veri et voluntate boni) (n. 210).
18. “Suadeo tibi emere a Me aurum exploratum igne ut ditatus sis,” significat admonitionem ut comparent sibi a Domino per Verbum bonum amoris ut sapiant (n. 221); “et vestimenta alba ut induaris,” significat ut comparent sibi genuina vera sapientiae (n. 212); “ne appareat pudor nudatis tuae,” significat ne prophanetur et adulteretur bonum amoris caelestis (n. 223); “et collyrio inunge oculos ut videas,” significat ut sanetur intellectus (n. 214).
19. “Ego quoscunque amo, arguo et castigo.” significat quod quia tunc amantur, non possunt aliter quam immitti in tentationes (n. 215); “zelo ergo age et resipisce,” significat ut fiat hoc ex affectione veri (n. 216).
20. “Ecce sto ad januam et pulso,” significat quod Dominus unicuique praesens sit in Verbo, ac ibi instet quod recipiendus (sit), ac doceat quomodo (n. 217); “si quis audiverit vocem Meam et aperuerit (ostium),” significat qui credit Verbo et vivit secundum illud (n. 218); “intrabo ad illum, et caenabo cum illo et ille Mecum,” significat quod Dominus conjungat Se illis et illos Sibi (n. 219).
21. “Vincenti[,” significat qui in conjunctione cum Domino sunt per vitam secundum praecepta Ipsius in Verbo (n. 220); “dabo sedere Mecum in throno Meo,” significat quod illis erit conjunctio Domini in Caelo (n. 222); “sicut Ego vici et sedeo cum Patre in Throno Ipsius,” significat sicut Ipse et Pater unum sunt et Caelum sunt (n. 222).
22. “Habens aurem audiat quid Spiritus dicit Ecclesiis,” significat hic ut prius (n. 223).
EXPLICATIO.
“Tunc inciepietis foris stare, et pulsare januam, dicentes, Domine aperi nobis: sed respondens dicet, Non novi vos unde estis: et incipietis dicere, Edimus coram Te, et bibimus coram Te, et in plateis nostris docuisti; sed dicam vobis, Non novi vos unde estis, discedite a Me omnes operarii iniquitatis” (Luc. xiii. 25-27).
Datum etiam est audire multos in spirituali mundo dicentes, quod saepius Sacram Communionem obiverint, et sic ederint et biberint sanctum, et toties absoluti sint a peccatis; quod quovis die Sabbathi auscultaverint docentes: ac domi mane et vesperi devote oraverint; et plura: sed cum reclusa sunt interiora cultus illorum, apparuerunt illa iniquitatibus plena et infernalia, quare rejecti sunt. Et cum dixerunt Unde hoc, responsum tulerunt, quod prorsus non solliciti fuerint de Divinis veris; et tamen vita non secundum Divina vera, non est vita, qualis est illis qui in Caelo sunt; et qui non in vita Caeli sunt, non possunt sustinere lucem Caeli, quae est Divinum Verum procedens a Domino ut Sole ibi, minus calorem Caeli, qui est Divinus Amor: at tametsi illa audiverunt, et quoque intellexerunt, usque tamen cum in se et suum cultum remissi sunt, dixerunt, Quid opus est veris, et quid vera. Sed quia amplius vera non potuerunt recipere, relicti sunt suis concupiscentiis, quae intus in cultu eorum fuerunt, et illae tandem a se rejecerunt omnem cultum Dei illorum; nam interiora accomodant sibi exteriora, ac rejiciunt quae secum non concordant: apud omnes enim post mortem rediguntur exteriora ut sint interioribus analoga.
“Vigilate, quia nescitis qua hora Dominus venturus est” (Matth. xxiv. 42);
“Beati servi, quos cum Dominus venit, invenerit eos Vigilantes: estote parati, quia qua hora non putatis, Filius Hominis veniet” (Luc. xii. 37, 40{1});
“Vigilate quia nescitis quando Dominus domus veniet, ne cum repente venerit inveniet vos Dormientes: quae dico vobis, omnibus dico, Vigilate” (Marc. xiii. 35-37)
Virgines, morante Sponso, Dormiverunt et Obdormiverunt; et quinque stultae venientes dixerunt, Domine aperi nobis: sed respondebit Dominus, Non novi vos; “Vigilate ergo, quia neque illum diem, neque illam horam scitis, qua Filius Hominis veniet” (Matth. xxv. 1-13).
Quia Adventus Domini vocatur “Mane” (n. 151), et tunc aperiuntur vera, et fit lux, ideo
Illud tempus vocatur “Principium Vigiliarum” (Thren. ii. 19);
Ac Dominus vocatur “Vigil” (Dan. iv. 10 (B.A. 13));
et dicitur apud Esajam,
“Vivent mortui tui, Evigilate habitatores pulveris” (xxvi. 19).
Quod autem status hominis, qui non in veris est, dicatur “Dormitio” et “Somnus,” videatur
(Jerem. li. 39, 57; Psalm. xiii. 4 (B.A. 3): Psalm. lxxvi. 7 (B.A. 6); Matth{2}. xiii. 25; et alibi).
@1 37, 40 pro “34, 40″$
@2 Matth. pro “Luc.”$
@1 4977 pro “4997”$
@2 10,645 pro “10,648”$
@3 1555 pro “1553”$
@4 9959 pro “9954”$
@5 10,488 pro “10,485”$
@6 6690 pro “1690”$
@7 3494 pro “3495”$
@8 3470 pro “3570”$
@9 4104 pro “4704”$
@10 553 pro “353”$
@11 4985 pro “4983”$
Auferetur homini talentum et mina negotiationis ejus, si nihil lucratur videatur (Matth. xxv. 26-30; Luc. xix. 24-26);
“negotiari” et “lucrari,” significat comparare sibi vera et bona. Quoniam ablatio boni et veri ab illis qui in cultu mortuo sunt, fit sicut a fure in tenebris, ideo hoc in Verbo aliquoties assimilatur furi, ut in sequentibus:
“Ecce venio tanquam Fur: beatus qui vigilat et servat vestimenta,ne nudus ambulet” (Apoc. xvi. 15);
“Vigilate ergo, nescitis enim qua hora Dominus vester venturus est: illud cognoscite, si sciret Pater familias qua hora Fur venturus est, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam” (Matth. xxiv. 42, 43);
“Si Fures venerint tibi, si eversores noctu, quomodo excisus eris, nonne Furabuntur quod illis satis” (Obad. vers. 5); “In urbe discurrent, in muro current, in domos ascendent, per fenestras ingredientur sicut Fur” (Joel ii. 9):
“Fecerunt mendacium, et Fur venit, et diffudit se turma foras” (Hosch. vii. 1);
“Reponite thesauros non in terra, sed in Caelo, ubi Fures non veniunt, nec Furabuntur” (Matth. vi. 19, 20).
Quod homo vigilaturus sit, et nesciturus horam qua Dominus venit, est ob causam, ut homo sicut ex se cogitet et faciat, ita in libero secundum rationem suam, et ne timor aliquid inferat; timor enim cuivis foret si sciret; et quod homo ex se in libero facit, hoc remanet in aeternum, quod autem ex timore, hoc non remanet.
“Excitare, excitare, indue robur tuum, Zion; indue Vestes decoris tui, Hierosolyma” (Esaj. lii. 1);
Hierosolyma, “Vestivi te acupicto, calceavi te taxo, accinxi te bysso, et ornavi te ornatu, amicta es auro et argento, et Vestes tuae byssus, sericum, et acupictum, unde pulchra facta es valde. Sed sumpsisti de Vestibus tuis, et fecisti tibi excelsa variegata, ut scortareris super illis; sumpsisti etiam Vestes acupicti tui, et fecisti imagines maris, cum quibus scortabaris” (Ezech. xvi. 10-18);
describitur ibi Ecclesia Judaica, quod ei data sint vera quia Verbum, at quod falsificaverint illa; “scortari” est falsificare (n. 134).
“Tota gloriosa filia Regis intus, et ex implexis auri Vestis ejus, in acupictis adducetur Regi” (Psalm. xlv. 14, 15 (B.A. 13, 14));
“filia Regis” est Ecclesia quoad affectionem veri.
“Filiae Israelis super Saule flete, qui amicivit vos dibapho cum delicatis, et imposuit ornatum auri super Vestem vestram” (2 Sam. i. 24);
haec dicuntur de Saule, quia per illum ut Regem significatur Divinum Verum (n. 20).
“Visitabo super principes et super filios Regis, et super omnes indutos Vestimentis alienigenae” (Zeph. i. 8);
Hostes “exuent tibi Vestes, et sument vasa ornatus tui” (Ezech. xxiii. 26);
“Joschua indutus fuit Vestibus pollutis, et sic stabat coram Angelo,” qui dixit, “removete Vestes pollutas a super illo; et induite illum Vestibus aliis” (Sachar. iii. 3-5):
“Ingressus Rex et vidit discumbentes, et vidit hominem non indutum Veste Nuptiarum: et dixit ei, Amice, quomodo huc intrasti non habens Vestem nuptiarum” (Matth. xxii. 11, 12{2}):
“vestis nuptiarum” est Divinum Verum ex Verbo.
“Cavete vobis a pseudoprophetis, qui veniunt ad vos in Vestibus ovium” (Matth. vii, 15);
“Nemo panniculum novi Vestimenti indit in Vestimentum vetus; alioquin illud novum findet vetus, et veteri non convenit panniculus e novo” (Luc. v. 36{3});
quia “vestimentum” significat verum, ideo Dominus comparat vera Ecclesiae prioris, quae erant externa et repraesentativa spiritualium, “panniculo vestimenti veteris,” et vera Ecclesiae novae, quae erant interna et spiritualia, “panniculo vestimenti novi.”
“Super thronis viginti quatuor Seniores sedentes, induti Vestimentis albis” (Apoc. iv. 4);
“Qui ante Thronum in conspectu Agni stabant, erant amicti Stolis albis; qui laverunt Stolas suas, et dealbarunt Stolas suas in Sanguine Agni” (Apoc. vii. 9, 13, 14);
“Datae sunt singulis” qui sub altari “Stolae albae” (Apoc. vi. 11):
“Exercitus Sedentis super Equo albo, sequebantur Ipsum Vestiti byssine albo et mundo” (Apoc. xix. 14).
Quia “Angeli” significant Divina Vera, ideo Angeli in sepulchro Domini visi apparuerunt in Vestibus albis et splendentibus (Matth. xxviii. 3: Luc. xxiv. 4).
Quia Dominus est Divinum Bonum et Divinum Verum, ac Vera intelliguntur per “Vestes,” ideo cum transformatus est,
“Splenduit facies Ipsius sicut Sol, et Vestimenta Ipsius facta sunt sicut Lux” (Matth. xvii. 2);
Et “Alba fulgurantia” (Luc. ix. 29);
Et “Splendentia alba sicut nix, cujusmodi fullo super terra non potest dealbare” (Marc. ix{4} 3).
De Antiquo Dierum, Qui etiam est Dominus, dicitur, quod
“Vestis Ipsius esset alba sicut nix” (Dan. vii. 9);
et praeterea, haec de Domino:
“Unxit myrrha, aloe et kesia omnes Vestes Tuas” (Psalm. xlv. 9 (B.A. 8) {5});
“Lavat in vino Vestimentum Suum, et in sanguine uvarum Velamen Suum” (Genes. xlix. 11);
“Quis Hic venit ex Edom, conspersus Vestes ex Bozra: Hic honorabilis in Vestitu Suo: quare rubicundus quoad Vestem Tuam: Vestes Tuae sicut calcantis in torculari: sparsa est victoria super Vestes Meas; et omne Vestimentum Meum pollui” (Esaj. lxiii{6}. 1-3);
haec quoque de Domino; “Vestes” Ipsius sunt ibi Vera Verbi.
“Sedens super Equo albo, circumindutus Vestimento tincto sanguine, et vocatur Nomen Ipsius Verbum Dei” (Apoc. xix. 13, 16).
Ex significatione “vestium,” videri potest
Cur discipuli Domini imposuerunt Vestimenta sua super asinam et pullum, cum Dominus intraret Hierosolymam: et cur populus tunc stravit Vestimenta sua in via (Matth. xxi. 7-9; Marc. xi. 7, 8; Luc. xix. 35, 36);
et quid significatur, per quod
“Milites Vestimenta Domini diviserint in quatuor partes” (Joh. xix. 23, 24);
ita quid significatur per haec apud Davidem:
“Diviserunt Vestes Meas, et super Vestimentum Meum jecerunt sortem” (Psalm. xxii. 19 (B.A. 18)).
Ex significatione “vestium” etiam patet, cur
Sciderunt Vestes suas, cum aliquis contra Divinum Verum Verbi locutus est (Esaj. xxxvii{7}. 1; et alibi);
tum quod
Laverint Vestes ut purificarentur (Exod. xix. 14; Levit. xi. 25, 40{8}); cap. xiv. 8, 9; Num. xix. 11 ad fin.).
Et quod propter praevaricationes contra Divina Vera exuerent Vestes, et induerent saccum (Esaj. xv. 3; cap. xxii. 12; cap. xxxvii. 1, 2 Jerem. iv. 8{9}; cap. vi. 26; cap. xlviii. 37; cap. xlix. 3; Thren. ii. 10; Ezech. xxvii. 31; Amos viii. 10; Jon. iii. 5, 6, 8).
Qui novit quid “vestimenta” in genere et in specie significant, nosse potest quid significaverunt vestes Aharonis et filiorum ejus, quae fuerunt Ephodum, Pallium, Tunica tesselata, Baltheus, Femoralia, Cidaris. Quoniam “lux” significat Divinum Verum, ac “Vestis” similiter, ideo dicitur apud Davidem,
“Jehovah Se operit Luce sicut Veste” (Psalm. civ. 2).
@1 Quae pro “Qui”$
@2 11, 12, pro “11, 12, 13″$
@3 36 pro “36, 37″$
@4 ix. pro “x.”$
@5 xlv. pro “xlix.”$
@6 lxiii. pro “xliii.”$
@7 xxxvii. pro “xxxvi.”$
@8 25, 40, pro “24, 40″$
@9 8 pro “4”$
“In pace et rectitudine ambulavit{1} Mecum” (Malach.{2} ii. 6);
“Liberasti pedes meos ab impulsione, ad ambulandum coram Deo in luce viventium” (Psalm. lvi. 14 (B.A. 13));
“David servavit praecepta Mea, et ambulavit post Me toto corde” (1 Reg. xiv. 8);
“Jehovah recordare, quod ambulaverim{3} coram Te in veritate” (Esaj. xxxviii. 3);
“Si ambulaveritis Mecum in adversum, nec obediveritis voci Meae, ambulabo etiam Ego vobiscum in adversum” (Levit. xxvi. 23, 24, 27, (28));
“Non voluerunt Ambulare in viis Jehovae” (Esaj. xlii. 24; Deut. xi. 22; cap. xix. 9; cap. xxvi. 17);
“Omnes populi Ambulans in nomine de sui, et nos Ambulabimus in Nomine Jehovae” (Mich. iv. 5);
“Adhuc parum Lux vobiscum; Ambulate dum Lucem habetis; credite in Lucem” (Joh. xii. 35, 36; cap. viii. 12);
Interrogaverunt Scribae, “Quare non Discipuli Ambulant secundum traditionem Seniorum” (Luc. vii. 5{4}),
Dicitur etiam “ambulare” de Jehovah, quod “ambulet inter illos,” hoc est, vivat in illis et cum illis:
“Dabo habitaculum Meum in medio vestri,{5} et Ambulabo in medio vestri, et ero vobis in Deum” (Levit. xxvi. 11, 12).
Ex his patet, quid intelligitur supra per
“Haec dicit Ambulans in medio septem candelabrorum aureorum” (Apoc. ii. 1).
@1 ambulavit pro “ambulant”$
@2 Malach. pro “Esaj.”$
@3 ambulaverim pro “ambulavero”$
@4 5 pro “1”$
@5 vestri pro “illorum”$
“Quis non glorificet Nomen Tuum, Domine, quia es Solus Sanctus’ (Apoc. xv. 4);
“Redemptor tuus Sanctus Israelis, Deus totius terrae vocabitur” (Esaj. liv. 5);
“Sic dixit Jehovah, Redemptor Israelis, Sanctus Ipsius” (Esaj. xlix. 7);
“Quod ad Redemptorem nostrum, Jehovah Zebaoth Nomen Ipsius, Sanctus Israelis” (Esaj. xlvii. 4);
“Dixit Jehovah, Redemptor vester, Sanctus Israelis” (Esaj. xliii. 14);
“In die illo innitentur Jehovae Sancto Israelis, in veritate” (Esaj. x. 20).
(Praeter alibi, ut Esaj. 4; cap. v. 19; cap. xii. 6; cap.xvii. 7; cap. xxix. 19; cap. xxx. 11, 12; cap. xli. 16; cap. xlv{1}, 11, 25; cap. xlviii. 17; cap. lv. 5; cap. lx. 9; Jerem. l{2}. 29; Dan. iv. 10, 20 (B.A. 13, 23) Psalm. lxxviii. 41.)
Quoniam Dominus est Ipsum Sanctum, ideo Angelus dixit ad Mariam,
“Sanctum Quod nascetur ex te, vocabitur Filius Dei” (Luc. i. 35);
et Dominus de Se Ipso,
“Pater Sanctifica illos in Veritate, Verbum Tuum Veritas est; pro illis Sanctifico Ne Ipsum, ut etiam illi sint Sanctificati in Veritate” (Joh. xvii{3}. 17, 19);
ex his patet, quod Veritas quae a Domino est, sit ipsa Sanctitas, quia Ipse est Solus Sanctus; de quo ita Dominus:
“Quando venerit Spiritus Veritatis, ducet vos in omnem veritatem; non loquetur ex Se Ipso, ex Meo accipiet et annuntiabit vobis” (Joh. xvi. 13-15);
“Paracletus Spiritus Sanctus, ille vos docebit omnia” (Joh. xiv. 26);
quod “Spiritus Sanctus” sit Vita Sapientiae Domini, ita Divina Veritas, in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (n. 51) videatur. Ex his constare potest, quod “Sanctus Verus” sit Dominus quoad Divinum Verum. Quod “Sanctum” dicatur de Vero, ac “Justum” de Bono, patet ex locis in Verbo ubi utrumque dicitur; ut ex his:
“Qui Justus est justificetur adhuc, qui Sanctus est sanctificetur adhuc” (Apoc. xxii. 11);
“Justae et Verae sunt viae Tuae, Rex Sanctorum” (Apoc. xv. 3); “Ad serviendum Ipsi in Sanctitate et Justitia” (Luc. i. (74,) 75);
“Herodes timebat Johannem, sciens quod esset vir Justus et Sanctus” (Marc. vi. 20);
“Byssinum sunt Justitiae Sanctorum” (Apoc. xix. 8).
@1 xlv. pro “xliv.”$
@2 l. pro “i.”$
@3 xvii. pro “xviii.”$
Claves Petri (Matth. xvi. 15-19),
quae explicata videantur infra (n. 798); tum etiam per haec verba ad omnes discipulos:
“Quaecunque ligaveritis in terra erunt ligata in Caelo, et quaecunque solveritis in terra erunt soluta in Caelo” (Matth. xviii. 18);
duodecim enim Discipuli repraesentabant omnia Ecclesiae quoad ejus bona et vera, ac Petrus repraesentabat illam quoad verum, ac vera et bona salvant hominem, ita Solus Dominus a Quo illa sunt. Simile etiam intelligitur per “clavem Davidis” datam Eliakimo, de quo ita:
“Dabo dominium in manus ejus, ut sit in patrem habitatoris Hierosolymae et domus Jehudae, et dabo Clavem domus Davidis super humerum ejus, ut aperiat et non claudens, accidat et non aperiens” (Esaj. xxii. 21, 22);
erat ille super domo Regis, et per “domum Regis” significatur Ecclesia quoad Divinum Verum.
“Ego sum Via, Veritas et Vita” (xiv. 6);
“Ostium” apud eundem:
“Ego sum Ostium ovium; per Me si quis introiverit, salvabitur” (x. 7, 9).
Quoniam et viae et ostia sunt in spirituali mundo, ac spiritus angelici actualiter eunt vias, et intrant per ostia dum in Caelum, ideo saepius in Verbo dicuntur “ostia,” “portae” et “januae,” et per illa significatur introitus; ut in his locis:
“Attollite Portae capita vestra, attollite Ostia mundi, ut ingrediatur Rex gloriae” (Psalm. xxiv. 7, 9);
“Aperite Portas, ut ingrediatur gens justa faciens fidelitates” (Esaj. xxvi. 2);
Ingressae sunt quinque virgines prudentes ad nuptias, et Ostium clausum est: et venerunt quinque virgines stultae et pulsarunt, sed non aperiebatur (Matth. xxv. 10-12);
Jesus dixit, “Certate intrare per angustam Portam, quia multi quaerent intrare, et non poterunt” (Luc. xiii. 24{1}); praeter alibi.
Quia “Ostium” significat introitum, et “Nova Hierosolyma” Ecclesiam ab illis qui in veris ex bono a Domino sunt, ideo describitur Nova Hierosolyma etiam quoad
Portas, super quibus Angeli, et dicitur quod non claudentur (Apoc. xxi. 12, 13, 25).
@1 24 pro “24, 25″$
“Adorate Jehovam Deum nostrum, adorate ad scabellum pedum Ipsius” (Psalm. xcix. 5).
“Discipuli dixerunt ad Jesum, quodnam signum Tui Adventus et Consummationis saeculi” (xxiv. 3);
“consummatio saeculi” est ultimum tempus Ecclesiae, quando Ultimum Judicium. Quod per verba “ecce venio cito,” etiam intelligatur Nova Ecclesia, est quia post Ultimum Judicium Ecclesia a Domino instauratur; illa Ecclesia ne est Nova Hierosolyma, in quam venturi sunt qui in veris ex bono a Domino sunt, ad quos hic sermo est.
“Germinare faciam cornu Davidi, et super illo florebit Corona ejus” (Psalm. cxxxii. 17, 18);
Jehovah dedit “inaures super aures tuas, et Coronam ornatus super caput tuum” (Ezech. xvi. 12);
haec de Hierosolyma, per quam significatur Ecclesia quoad doctrinam; quare “Corona ornatus” est sapientia ex Divino Vero seu Verbo:
“In die illo erit Jehovah Zebaoth in Coronam ornatus, et in Cidarim decoris reliquiis populi Sui” (Esaj. xxviii. 5);
haec de Domino, quia dicitur “in die illo;” “Corona ornatus” in quam erit, est sapientia, et “Cidaris decoris” est intelligentia “reliquiae populi” sunt apud quos Ipsius Ecclesia erit.
Simile per “Coronam” et “Cidarim” significatur (Esaj. lxii. 1, 3);
Tum simile per “Bracteam super Cidari Aharonis” (Exod. xxviii. 36, 37), quae etiam vocabatur “Coronamentum.”
Insuper in his:
“Dic Regi et Dominae, Dimittite vos, sedete, quia descendit ornamentum capitis vestri, Corona decoris vestri” (Jerem. xiii. 18)
“Cessavit gaudium cordis nostri, cecidit Corona capitis nostri” (Thren. v. 15, 16{1}).
“Gloriam a me abstraxit, et removit Coronam capitis mei” (Hiob xix. 9);
“Damnasti in terram Coronam Uncti Tui” (Psalm. lxxxix. 40 (B.A. 39);
in his locis per “Coronam” significatur sapientia.
@1 15, 16 pro “16, 17″$
Jesus dixit Judaeis, “Solvite Templum hoc, et in tribus diebus exsuscitabo illud; loquebatur de Templo Corporis Sui” (Joh. ii. 19, 21{1});
“Templum non vidi” in Nova Hierosolyma,” nam Dominus Deus Omnipotens Templum ejus et Agnus” (Apoc. xxi. 22);
“Ecce subito veniet ad Templum Suum Dominus, et Angelus foederis quem quaeritis” (Malach. iii. 1);
“Incurvabo me versus Templum sanctitatis Tuae” (Psalm. cxxxviii{2}. 2);
“Addam respicere ad Templum sanctitatis Tuae, et venit ad Te oratio mea, ad Templum sanctitatis Tuae” (Joh. ii. 5, 8) (B.A. 4, 7);
(“Jehovah in Templo sanctitatis Suae”) (Hab. ii. 20);
“Templum sanctitatis Jehovae” seu Domini, est Divinum Humanum Ipsius, nam ad Hoc incurvatur, respicitur et oratur, et non ad solum templum, hoc enim in se non sanctum est; vocatur “Templum sanctitatis,” quia sanctitas praedicatur de Divino Vero (n. 173{3}). Per
“Templum quod sanctificat aurum” (Matth. xxiii. 16, 17),
nec aliud intelligitur quam Divinum Humanum Domini. Quod per “templum” in Sensu repraesentativo significetur Ecclesia Domini in Caelo, patet ex his:
“Vox Jehovae e Templo” (Esaj. lxvi. 6):
“Prodiit vox magna e Templo Caeli” (Apoc. xvi. 17);
“Apertum est Templum Dei in Caelo, et visa est Arca foederis Ipsius in Templo” (Apoc. xi. 19);
“Apertum est Templum Tabernaculi testimonii in Caelo; et prodierunt e Templo septem Angeli: ac impletum est Templum fumo ex gloria Dei” (Apoc. xv. 5, 6, 8);
“Invocavi Jehovam, et ad Deum meum clamavi; audivit{4} e Templo Suo vocem” (Psalm. xviii. 7 (B.A. 6));
“Vidi Dominum sedentem super Throno alto et elato, et fimbriae Ipsius implebant Templum” (Esaj. vi. 1).
Quod “templum” significet Ecclesiam in mundo, patet ex his:
“Domus sanctitatis nostra facta est in incendium” (Esaj. lxiv. 10 (B.A. 11));
“Commovebo omnes gentes ut impleam Domum hanc gloria; major erit gloria Domus posterioris quam prioris” (Hagg. ii. 7, 9{5}).
Ecclesia a Domino instauranda, describitur per
“Templum novum” (apud Ezechielem cap. xl-xlviii);
ac intelligitur per
Templum, quod Angelus metiebatur (Apoc. xi. 1).
(Pariter alibi, ut Esaj. xliv. 28; Jerem. vii. 2-4, 9-11; Sach. viii. 9.)
Accesserunt Discipuli Jesu, ad ostendendum Ipsi structuras Templi; et Jesus dixit illis, “Amen dico vobis, non relinquetur lapis super lapide, qui non dissolvetur” (Matth. xxiv. 1, 2; Marc. xiii. 1-5; Luc. xxi. 5-7);
per “templum” hic significatur Ecclesia hodierna; et per dissolutionem ejus ut “non sit lapis super lapidem,” significatur finis illius Ecclesiae, quod non aliquod verum tunc residuum esset; nam cum Discipuli cum Domino de Templo locuti sunt, Dominus praedixit successivos status istius Ecclesiae, usque ad finem ejus, seu de “consummatione saeculi;” et per “consummationem saeculi “intelligitur ultimum tempus ejus, quod hodie est: hoc repraesentabatur per quod templum illud funditus destructum fuerit. “Templum” significat illa tria, nempe Dominum, Ecclesiam in Caelo, et Ecclesiam in mundo; quia illa tria unum faciunt, non possunt separari; consequenter non potest unum absque altero intelligi: qui itaque separat Ecclesiam in mundo absque Ecclesia in Caelo, et hanc et illam a Domino, non est in veritate. Quod hic per “templum” intelligatur Ecclesia in Caelo, est quia sequitur de Ecclesia in mundo (n. 194).
@1 19, 21 pro “18, 21″$
@2 cxxxviii. pro “cviii.”$
@3 173 pro “123”$
@4 audivit pro “audivi”$
@5 7, 9 pro “7, 8″$
“Pater glorifica Tuum Nomen; et exivit vox e Caelo, et glorificavi, et rursus glorificabo” (Joh. xii. 28),
ideo dicetur: Dominus cum in mundo fuit, fecit Humanum Suum Divinum Verum, quod etiam est Verbum; et cum exivit e mundo, plene univit Divinum Verum Divino Bono, quod fuit in Ipso ex conceptione: Dominus enim glorificavit, hoc est, Divinum fecit Humanum Suum, sicut hominem facit spiritualem; indit enim homini primum vera ex Verbo, et postea unit illa bono, et per unitionem illam fit homo spiritualis.
@1 quoad pro “quod”$
“Evacuabitur terra, confundetur terra, prophanabitur terra, frangetur Urbs inanis, reliquum in Urbe vastitas, et usque ad devastationem contundetur porta” (Esaj. xxiv. 3, 4, 10, 12{1});
“Ascendit leo ex vepreto, ad redigendum terram in vastitatem; Urbes tuae destruentur, vidi Carmelum desertum, et Urbes ejus desolatas; lugebit terra, fugiet Urbs tota deserta” (Jerem. iv. 7, 26-29);
“terra” ibi est Ecclesia, et “urbs” est ejus doctrina; describitur ita devastatio Ecclesiae per falsa doctrinae.
“Veniet vastator super omnem Urbem, ut Urbs non evadat, et pereat vallis, et perdatur planities” (Jerem. xlviii. 8); similiter.
“Ecce dedi te in Urbem munitam contra universam terram” (Jerem. i. 18);
haec ad Prophetam, quia per “prophetam” significatur doctrina Ecclesiae (n. 8).
“In die illo cantabitur in terra Jehudae, Urbs valida nobis, salutem ponet muros et antemurale” (Esaj. xxvi. 1{2});
“Fracta est Urbs magna in tres partes, et Urbes gentium corruerunt” (Apoc. xvi. 19{3});
Propheta vidit super monte alto structuram Urbis a meridie, et Angelus mensus est murum, portas, thalamos, porticum portae; et nomen Urbis Jehovah ibi (Ezech. xl. 1, seq.);
“Fluvius, cujus rivi laetificarunt Urbem Dei” (Psalm. xlvi. 5{4} (B.A. 4)).
“Commiscebo Aegyptum cum Aegypto, ut pugnet Urbs contra Urbem et Regnum contra Regnum” (Esaj. xix. 2);
“Omne Regnum divisum contra se desolatur, et omnis Urbs divisa contra se non consistet” (Matth. xii. 25);
in his locis per “urbes” in Sensu spirituali intelliguntur doctrinae.
(Ut quoque Esaj. vi. 11; cap. xiv. 12, 17, 21; cap. xix. 18, 19; cap. xxv. 1-3; cap. xxxiii. 8, 9; cap. liv. 3; cap. lxiv. 9 (B.A. 10); Jerem. vii. 17, 34; xiii. 18, 19 cap. xxxii. 42, 44; cap. xxxiii. 4{5}; Zeph. iii. 6; Psalm. xlviii{6}. 2; Psalm. lv. 9{7}; Psalm. cvii. 4, 7{8}; Matth. v. 14{9}; et alibi.)
Ex significatione “urbis” constare potest, quid per urbes in hac parabola Domini intelligitur:
“Homo nobilis abiens ut acciperet sibi Regnum, dedit servis suis minas ad negotiandum: cum rediit vocavit servos; accessit primus dicens, Mina tua lucrata est decem minas; cui dixit, Bone serve, habebis potestatem super decem Urbes: et venit secundus, dicens, Mina tua lucrata est quinque minas; cui dixit, Tu esto super quinque Urbes” (Luc{10} xix. 12-19);
per “urbes” etiam hic significantur doctrinalia seu vera doctrinae; et per “esse super illis” est intelligens et sapiens esse; ita dare “potestatem super illas” est dare intelligentiam et sapientiam; “decem” significant multam, et “quinque” aliquam; quod per “negotiari” et “lucrari” intelligatur comparare sibi intelligentiam per usurpationem facultatum suarum, patet. Quod “Urbs sancta Hierosolyma” significet doctrinam Ecclesiae Novae, patet manifeste ab ejus descriptione (Apoc. cap. xxi.); describitur enim quoad dimensiones, tum quoad portas, et quoad murum et ejus fundamenta, quae, dum Hierosolyma significat Ecclesiam, non alia significare possunt quam quae ejus doctrinae sunt; Ecclesia nec aliunde est Ecclesia. Quia per “Urbem Hierosolymam” intelligitur Ecclesia quoad doctrinam, ideo vocatur illa
“Urbs veritatis” (Sach. viii. 3, 4);
et in multis locis “Urbs Sancta,” et hoc quia sanctum praedicatur de veris ex Domino (n. 173).
@1 3, 4, 10, 12 pro “3, 4, 10, 11, 12″$
@2 1 pro “1, 2″$
@3 19 pro “18, 19″$
@4 5 pro “5, 6″$
@5 4 pro “3”$
@6 xlviii. pro “xlvii.”$
@7 lv. 9 pro “xlviii. 9, 21″$
@8 4, 7 pro “2, 4, 5, 7″$
@9 14 pro “14, 15″$
@10 Luc. pro “Matth.”$
“Ecce omnia Nova facio;”
haec itaque significantur per “Nomen Meum novum,” quod scribetur super illos.
@1 9, 10 pro “8, 9″$
Divinum Verum Verbi docet illos, qui e nova Ecclesia, quae est Nova Hierosolyma, erunt, ut supra (n. 87).
“In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum est. In Ipso vita erat, et vita erat lux hominum. In mundo erat, et mundus per Ipsum factus est, sed mundus Ipsum non cognovit. Et Verbum Caro factum est, et habitavit inter nos, et vidimus gloriam Ipsius, gloriam sicut Unigeniti a Patre” (i. 1-14{1}).
Qui haec verba quoad interiorem eorum Sensum intelligit, et simul confert cum illis quae in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra, ut et cum aliquibus quae in Doctrina Novae Hierosolyma e de Domino, Scripta sunt, videre potest, quod ipsum Divinum Verum in Verbo quod in hoc mundo prius fuerat (de quo n. 11), tum quod in hoc Verbo quod hodie est, per “Verbum quod in principio fuit apud Deum et quod fuit Deus,” intelligatur; at non Verbum spectatum in linguarum vocibus et literis, sed spectatum in sua essentia et vita, quae ab intimo est in sensibus vocum et literarum ejus; Verbum ex ac vita vivificat affectiones voluntatis hominis qui id sancte legit, et ex luce illius vitae illustrat cogitationes intellectus ejus; quare apud Johannem dicitur,
“In Verbo fuit Vita, et Vita fuit Lux hominum” ((i.) ?);
hoc facit Verbum, quia Verbum est ex Domino, et de Domino, et sic Dominus: omnis cogitatio, loquela et scriptura, trahit suam essentiam et vitam ab illo qui cogitat, loquitur et scribit; est homo cum suo quali in illis; in Verbo autem est Solus Dominus. Sed Divinam Vitam in Verbo nemo sentit et percipit, nisi qui in affectione veri spirituali est cum id legit, is enim est in conjunctione Domini per Verbum; est quoddam intime afficiens cor et spiritum, quod cum luce influit in intellectum, ac testatur. Simile quod apud Johannem, significatur per haec in primo capite Geneseos:
“In principio creavit Deus Caelum et Terram; et Spiritus Dei movebat Se super faciebus aquarum; et dixit Deus, fiat Lux, et facta est Lux” (vers. 1-3);
“Spiritus Dei” est Divinum Verum, pariter Lux; Divinum in est Verbum; quare cum Dominus Se vocat Verbum, Se etiam vocat “Lucem” (Joh. i. 4, 8, 9).
Simile etiam intelligitur per haec apud Davidem:
“Per Verbum Jehovae Caeli facti sunt, et per Spiritum oris Ipsius omnis exercitus eorum” (Psalm. xxxiii. 6).
In summa, absque Divino Vero Verbi, quod in sua essentia Divinum Bonum Divini Amoris ac Divinum Verum Dictae Sapientiae Domini, non potest homo vitam habere; per Verbum est conjunctio Domini cum homine, ac hominis cum Domino, et per illam conjunctionem est vita; erit aliquid a Domino, quod ab homine potest recipi, per quod sit conjunctio et inde vita aeterna. Ex his constare potest, quod per “Principium opificii Dei” intelligatur Verbum, et si credere vis, Verbum quale est in Sensu literae; hic enim Sensus est complexus sanctitatum interiorum ejus, ut multis ostensum est in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra. Et quod mirabile est, Verbum ita scriptum est, ut communicet cum universo Caelo, et singillatim cum una quavis societate ibi, quod per vivam experientiam mihi datum est scire; de qua alibi. Quod Verbum in sua essentiale sit, patet adhuc ab his Domini verbis:
“Verba, quae Ego loquor vobis, spiritus sunt, et vita sunt” (Joh. vi. 63).
@1 i. 1-14 pro “i. ad 14″$
calidus, futurum est ut te evomam ex ore Meo,” significat prophanationem, et inde separationem a Domino. – Per “evomi ex ore Meo” significatur Separari a Domino, et sic separari a Domino est non esse in Caelo nec in Inferno, sed in loco separato, orbati vita humana, ubi sunt merae phantasiae; causa est, quia commiscuerunt vera falsis et bona malis, ita sancta prophanis, usque ut non Separari possint; et quia homo tunc non praeparari potest, ut sit vel in Caelo vel in Inferno, eruitur omne vitae rationalis ejus, remanentibus vitae ultimis, quae separata a vitae interioribus sunt mere phantasiae. De horum statu et sorte videantur plura in Sapientia Angelica de Divina Providentia (n. 226-228, 231), quae pro de illis sufficiunt. Dicitur de his quod cognitione evomantur,” quia Mundus spirituum, qui est medius inter Caelum et Infernum, in quem omnis homo primum post mortem venit, et ibi praeparatur, correspondet Ventriculo, in quo omnia ingesta praeparantur, ut vel fiant sanguis et caro, vel ut fiant excrementa et urinae; haec habent correspondentiam cum Inferno, illa autem cum Caelo; at quae evomuntur ex Ventriculo, sunt quae non separata sunt, sed commixta. Propter hanc correspondentiam dicitur “evomi” et “vomitus” in sequentibus locis:
“Bibe et inebriare, ut praeputium tuum reveletur; circumibit ad te calix Jehovae, ut Vomitus ignominiosus sit super gloria” (Hab. ii. 15, 10);
“Inebriate Moabum, ut complodat in Vomitu suo” (Jerem. xlviii. 26);
“Omnes mensae sunt plenae Vomitu egestionis; quem nam docebit scientiam” (Esaj. xxviii. 8, 9{1}).
(Praeter alibi, ut Jerem. xxv. 27, Levit. xviii. 24, 25, 28.)
Quod aqua tepida ciat vomitum, est quoque ex correspondentia
@1 8, 9 pro “7, 8″$
“In sapientia tua et in intelligentia tua feceras tibi Opes, aurum et argentum in thesauris tuis; per multiplicationem sapientiae tuae multiplicavisti tibi Opes” (Ezech. xxviii. 4, 5)
haec de Tyro, per quam significatur Ecclesia quoad cognitiones veri et boni: similiter,
“Filia Tyri afferet tibi munus, filia Regis, facies tuas deprecabuntur Divites populi” (Psalm. xlv. 13 (B.A. 12]); “Jehovah depauperabit Tyrum, excutiet in mare Opes ejus “(Sach. ix. 4); “Tyre, diripient Opes tuas” (Ezech. xxvi. 12);
“Aschur dixit, In virtute manus meae feci, et per sapientiam meam, quia intelligens sum; unde Thesauros populorum diripiam, inveniet manus mea Opes populorum” (Esaj. x. 13, 14);
per “Aschurem” significatur rationale; hic quod pervertat bona et vera Ecclesiae, quae hic sunt “thesauri et opes populorum,” quas diripiet.
“Dabo tibi Thesauros tenebrarum, et occultas Opes latibulorum” (Esaj. xlv. 3);
“Beatus vir qui timet Jehovam; Opes et Divitiae in domo ejus, et justitia ejus stat in perpetuum” (Psalm. cxii. 1, 3);
“Deus esurientes implevit bonis, et Divites emisit inanes” (Luc. i. 53);
“Vae vobis Divitibus, quoniam cepistis gaudium vestrum; vae vobis qui impleti estis, quoniam esurietis” (Luc. vi. 24, 25);
per “divites” hic intelliguntur qui possidebant cognitiones veri et boni, quia Verbum, qui erant Judaei; pariter per
Divitem, qui induebatur purpura et bysso (Luc. xvi. 19).
(Similiter per “divites” et “divitias” alibi, ut Esaj. xxx.6; Jerem. xvii. 11; Mich. iv. 13; cap. vi. 12; Sach. xiv. 14; Matth. xii. 35; cap. xiii. 44; Luc. xii. 21{1})
@1 21 pro “22”$
“Sapientia tua et scientia tua seduxit te, cum dixisti in corde tuo, Ego et non praeterea, ideo cadet super te Aerumna” (Esaj. xlvii. 20, 11);
“Aerumna super aerumnam veniet, rex lugebit, et princeps induetur stupore” (Ezech. vii. 26, 27);
“rex qui lugebit,” et “princeps qui induetur Stupore” sunt qui in veris Ecclesiae sunt.
“Non in ore illorum rectum, in medio illorum Aerumna” (Psalm. v. 10 (B.A. 9)).
Similia per “macerias” significantur
(Jerem. xlix. 3; Ezech. xiii. 10, 11{1}; Hosch. ii. 6{2}).
@1 10, 11 pro “11, 12″$
@2 6 pro “5”$
“Ego Miser et Pauper Domine, memento mei” (Psalm. xl. 18 (B.A. 17);
Psalm. lxx. 6 (B.A. 5))
“Inclina Jehovah aurem Tuam, et responde, quia Miser et Pauper ego” (Psalm. lxxxvi. 1);
“Gladium nudant impii, et tendunt arcum suum, ad dejiciendum Miserum et Pauperem” (Psalm. xxxvii{1}. 14);
“Impius persecutus est Miserum et Pauperem, ac dejectum corde ad interficiendum” (Psalm. cix. 16);
“Deus judicabit Miseros populi, servabit filios Pauperum: liberabit Pauperem clamantem et Miserum” (Psalm. lxxii. 4, 12, 13);
“Jehovah eripit miserum a validiori ipso, et Pauperem a spoliantibus illum” (Psalm. xxxv. 10);
“Impius facinora consulit ad perdendum Miseros per verba mendacii, quando etiam loquitur Pauper judicium” (Esaj. xxxii. 7{2});
“Habebunt Miseri in Jehovah gaudium, et Pauperes hominum in Sancto Israelis exultabunt” (Esaj.{3} xxix. 19);
“Beati Pauperes spiritu quia eorum est Regnum Caelorum” (Matth.v. 3).
(Praeter alibi, ut Esaj. x. 2; Jerem. xxii. 16; Ezech. xvi. 49; cap. xviii. 12; cap. xxii. 29; Amos viii. 4; Psalm. ix. 19 (B.A. 18); Psalm. lxix. 33, 34 (B.A. 32, 33) Psalm. lxxiv. 21; Psalm. cix{4}. 22; Psalm. cxl. 13 (B.A. 12) Deutr. xv. 11; cap. xxiv. 14; Luc. iv. 13, 21, 23.)
Per “miseros” et “pauperes” intelliguntur praecipue qui non in cognitionibus veri et boni sunt, et tamen desiderant illas, quoniam per “divites” intelliguntur qui cognitiones veri et boni possident (n. 206).
@1 6 pro “5”$
@2 xxxvii. pro “xxxi.”$
@3 7 pro “6”$
@4 Esaj. pro “Jesaj.”$
“Tunc audient in die illo surdi verba Libri, et e caligine oculi Caecorum videbunt” (Esaj. xxix. 18);
“Ecce Deus vester veniet; tunc aperientur oculi Caecorum” (Esaj. xxxv. 4, 5{1});
“Dabo Te in lucem gentium, ad aperiendum oculos Caecos” (Esaj. xlii 6, 7{2});
“Ducam Caecos in viam quam non noverunt, ponam tenebras eorum in lucem” (Esaj. xlii. 16{3});
“Educ populum Caecum cui oculi, et surdos quibus aures” (Esaj. xliii. 8);
“Speculatores ejus Caeci omnes; et non sciunt intelligere” (Esaj. lvi. 10, 11);
“Occaecavit illorum oculos, et obturavit eorum cor ut non videant oculis, ac intelligant corde” (Joh. xii. 40);
“Jesus dixit, In judicium Ego in mundum veni, ut non videntes videant, ac videntes Caeci fiant” (Joh. ix. 31);
“Duces Caeci, stulti et fatui” (Matth. xxiii. 16, 17, 19, 24);
“Duces Caeci Caecorum” (Matth. xv. 14; Luc. vi. 39).
Propter significationem “caeci” et “caecitatis,”
Vetitum fuit Caecum offerre in sacrificium (Levit. xxi. 18; Deutr. xv. 21);
Quod non coram Caeco darent offendiculum (Levit. xix. 14):
Quod maledictus esset, qui errare faceret Caecum (Deutr. xxvii. 18).
De significatione “nudi” et “nuditatis,” videatur infra (n. 213).
@1 4, 5 pro “4, 5, 6″$
@2 2, 3 pro “6, 7, 8″$
@3 16 pro “6”$
Cujus caput erat Aurum, pectus et brachia Argentum, venter et femora Aes, crura Ferrum, ac pedes ex parte Ferrum, ex parte Argilla” (Dan. ii. 32, 33);
per quae repraesentati sunt status successivi Ecclesiae quoad bonum amoris et verum sapientiae. Quia successerant ita status Ecclesiae, ideo Antiqui indiderunt temporibus nomina similia, vocando illa, Saecula aurea, argentea, aenea et ferrea; et per Saeculum aureum intellexerunt primum tempus, quando bonum amoris caelestis regnabat; amor caelestis est amor in Dominum a Domino; ex hoc amore fuit illis tunc sapientia. Quod “aurum” significet bonum amoris, videatur infra (n. 913).
“Beatus qui vigilat et servat vestimenta sua, ne Nudus ambulet, et videantur Pudenda ejus” (Apoc. xvi. 15);
“Filia Babelis et Chaldaeae sede in terra, revela crines tuos, revela femur, transi flumina, reveletur Nuditas tua, etiamque videatur opprobrium tuum” (Esaj. xlvii{1}. 1-3);
“Vae urbi sanguinum prae multitudine scortationum ejus; retegam fimbrias super facies tuas, et ostendam gentibus Nuditatem tuam, et regnis Ignominiam” (Nah. iii. 1, 4, 5{2});
Contendite cum matre vestra, ne forte ponam eam Nudam” (Hosch. ii. 2, 3{3});
“Cum praeterivi te, operui Nuditatem tuam, et lavi te, et vestivi te; sed scortata es, non recordata juventutis tuae, cum esses Nuda et Denudata; propterea revelata est Nuditas tua” (Ezech. xvi. 6, seq.);
“Peccatum peccavit Hierosolyma; ideo omnes vilipendunt illam, quia viderunt Nuditatem ejus” (Thren. i. 8);
per “Hierosolymam,” de qua illa dicta sunt, intelligitur Ecclesia, ac per “scortari” significatur adulterare et falsificare Verbum (n. 34):
“Vae facienti socium bibere, inebriando, ut introspicias Nuditatem ejus; bibe etiam tu, ut Praeputium reveletur” (Habak. ii. 15, 16).
Qui scit quid significat “nuditas,” intelligere potest quid significatur per quod
Noachus, cum inebriatus a vino, jaceret Nudus in medio tentorii sui; et quod Chamus viderit et riserit Nuditatem ejus; et quod Schemus et Japhetus texerint Nuditatem ejus, avertendo facies ne viderent illam (Genes. ix. 21-23);
tum, cur statutum est,
Quod Aharon et filii ejus non ascenderent in gradibus super Altare, ne revelaretur Nuditas eorum (Exod. xx. 23 (B.A. 26));
Ut et quod “illis facerent femoralia lini ad tegendum carnem Nuditatis,” et quod “essent super illis cum accederent ad altare,” et quod alioquin “portarent iniquitatem et morerentur” (Exod. xxviii. 42, 43);
per “Nuditatem” in illis locis significantur mala in quae homo natus est; quae quia opposita sunt bono amoris caelestis, in se sunt prophana, quae non removentur quam per vera et per vitam secundum illa; “linum” etiam significat verum (n. 671). Per “nuditatem” etiam significatur innocentia, et quoque ignorantia boni et veri; innocentia per haec:
“Fuerunt ambo Nudi, homo et uxor ejus, et non Pudoris causam habuerunt” (Genes. ii. 25);
ignorantia boni et veri per haec:
“Hoc jejunium quod eligo, frangere esurienti panem, et cum videris Nudum, obtegere eum” (Esaj. lviii{4}. 6, 7);
“Panem suum esurienti det, et Nudum tegat veste” (Ezech. xviii. 7);
“Esurivi et dedistis Mihi edere; Nudus fui, et induistis Me” (Matth xxv. 35, 36).
@1 xlvii. pro “xliii.”$
@2 1, 4, 5 pro “1”$
@3 2, 3 pro “2, 3, 4″$
@4 lviii. pro “viii.”$
“Amorem” (Joh. ii. 17; Psalm. lxix. 10 (B.A. 9); Esaj.xxxvii. 32; cap. lxiii. 15; Ezech. xxxix. 25; Sach. i. 14; cap. viii. 2);
“Excandescentiam” (Deutr. xxxii. 16, 21; Psalm. lxxix. 5, 6; Ezech. viii. (3, 5; cap. xvi.) 42; cap. xxiii. 25; Zeph. i. 18; cap. iii. 8);
sed “zelus “apud Dominum non est excandescentia; apparet modo sicut sit in externis, interius est amor; quod appareat in externis sicut sit, est quia apparet sicut Dominus excandescat dum hominem reprehendit, imprimis cum malum ejus punit eum, quod permittitur ab Amore, ut malum ejus removeatur; est prorsus sicut parens, qui si amat liberos, permittit castigationem ad removendum mala eorum. Ex his patet, cur Jehovah Se dicat
“Zelotem” (Deutr. iv. 24; cap. V. 9, 10; cap. vi. 14, 15).
“Vos similes eritis hominibus exspectantibus Dominum suum, quando reversurus est a nuptiis, ut cum venerit et pulsa” erit, statim aperiant Illi” (xii. 36).
Quod “janua” significet admissionem et introitum, videatur supra (n. 176).
“Qui habet praecepta Mea et facit illa, ei manifestabo Me Ipsum, et ad illum veniam, et mansionem apud illum faciam” (Joh. xiv. 21-24).
Quod homo aperire debeat ostium sicut a se, fugiendo mala ut peccata et faciendo bona, in Doctrina Vitae pro Nova Hierosolyma ostensum est; et quod ita sit, patet etiam a verbis Domini hic, “si quis aperuerit;” tum a verbis Ipsius, Luc. xii. 36.
@1 151 pro “13”$
“Deum nemo vidit usquam; Unigenitus Filius Qui in sinu Patris est, Ille exposuit” (Joh. i. 18);
et alibi:
“Ego sum Via, Veritas et Vita; nemo venit ad Patrem nisi per Me” (Joh. xiv. 6).
Conjunctio Domini cum homine est per Divinum Ipsius Verum, et hoc in homine est Domini, ita Dominus, et prorsus non hominis, ita non homo: hoc quidem sentit homo sicut suum, at usque non est ejus, non enim est unitum ei, sed adjunctum aliter Divinum Patris, hoc non est adjunctum sed unitum Humano Domini sicut Anima suo Corpori. Qui haec intelligit, potest intelligere sequentia Domini verba:
“Qui manet in Me, et Ego in illo, hic fert fructum multum; quia sine Me non potestis facere quicquam” (Joh. xv. 5{1});
“In illo die cognoscetis vos, quod Ego in Patre Meo, et vos in Me, et Ego in vobis” (Joh. xiv. 20);
et haec:
“Sanctifica illos in veritate Tua; Verbum Tuum veritas est: pro illis Ego sanctifico Me Ipsum, ut etiam illi sint sanctificati in veritate: ut omnes unum sint, sicut Tu Pater in Me, et Ego in Te, ut etiam illi in Nobis unum sint; Ego in illis et Tu in Me” (Joh. xvii. 17, 19, 21, 23).
@1 5 pro “4, 5″$
@1 quid pro “quod”$
Vidi caetum Spirituum, omnes super genubus, orantes ad Deum, ut mitteret ad se Angelos, cum quibus loquantur ore ad os, et quibus aperiant cordis sui cogitata. Et cum surrexerunt, visi sunt tres Angeli in byssino stantes in conspectu eorum; et dixerunt, “Audivit Dominus Jesus Christus preces vestras, et ideo nos misit ad vos; aperite nobis cordis vestri cogitata.”
Et responderunt, “Dixerunt nobis Sacerdotes, quod in rebus theologicis non valeat intellectus sed fides, et quod fides intellectualis in illis non alicui conducat, quia haec trahit ex homine: nos sumus Angli, et audivimus plura ex sacro nostro Ministerio, quae credidimus; sed cum locuti sumus cum aliis qui se etiam vocabant Reformatos, et cum aliis qui se vocabant Romano-Catholicos, et porro cum Sectariis, apparebant nobis omnes docti, et tamen in rebus multis non unus consensit cum altero, et usque omnes dixerunt, `Credite nobis,’ et aliqui, `Sumus Ministri Dei et scimus.’ At quia novimus, quod Divina Vera quae vocantur fidei et sunt Ecclesiae, non sint alicui ex solo natali nec ex haereditario sed e Caelo a Deo, et quia illa monstrant viam ad Caelum ac intrant Vitam una cum bono charitatis, et sic ducunt ad vitam aeternam, anxii facti sumus, et super genubus oravimus ad Deum.”
Tunc responderunt Angeli; `Legite Verbum, et credite in Dominum, ac videbitis vera, quae fidei et vitae vestrae erunt; omnes in Christiano Orbe ex Verbo ut ex unico Fonte hauriunt sua doctrinalia.”
At duo ex caetu dixerunt, “Legimus sed non intelleximus.”
Et responderunt Angeli. “Non adivistis Dominum, et quoque confirmavistis vos in falsis:” et porro dixerunt Angeli, “Quid fides absque luce, et quid cogitare absque intelligere; hoc non est humanum; corvi et picae etiam possunt discere loqui absque intellectu; possumus vobis asseverare, quod unusquisque homo, cujus anima desiderat, possit videre vera Verbi in luce; non datur animal, quod non scit suae vitae cibum, dum videt illum; et homo est Animal rationale et spirituale, hic videt suae vitae, non ita corporis sed animae cibum, qui est verum fidei, si esurit illum, et petit illum a Domino; quicquid non etiam recipitur intellectu, hoc nec inhaeret memoriae quoad rem, sed solum quoad voces; quare cum despeximus e Caelo in mundum, non vidimus quicquam sed modo audivimus sonos, plerosque disharmonicos. Sed enumerabimus aliqua, quae docti e Clero removerunt ab intellectu, non scientes quod binae viae ad intellectum sint, una e mundo et altera e Caelo, et quod Dominus subducat intellectum e mundo, dum illustrat illum; at si intellectus clauditur ex religione, clauditur ei via e Caelo, et tunc homo non plus videt in Verbo, quam caecus; vidimus plures tales cecidisse in foveas, e quibus non surrexerunt. Sint exempla illustrationi: annon intelligere potestis quid charitas et quid fides, quod charitas sit bene cum proximo agere, et quod fides sit bene de Deo et de essentialibus Ecclesiae cogitare, et inde quod qui bene agit et bene cogitat, hoc est, qui bene vivit et bene credit, salvetur.”
Ad haec dixerunt quod intelligant.
Porro dixerunt Angeli. “Annon intelligitis, quod paenitentia a peccatis agenda sit, ut homo salvetur, et quod nisi homo paenitentiam agit, maneat in peccatis in quae natus est, et quod paenitentiam agere sit non velle mala quia sunt contra Deum, ac semel aut bis in anno scrutari se, videre sua mala, confiteri illa coram Domino, implorare opem, desistere ab illis, et vitam novam inire, et quantum hoc facit, et credit in Dominum, tantum peccata ejus remittantur.”
Tunc dixerunt e caetu, “Haec intelligimus, et sic etiam quid remissio peccatorum.” Et tunc rogaverunt Angelos ut informarent illos amplius et quidem nunc de Deo, de Immortalitate Animae, de Regeneratione, et de Baptismo.
Angeli ad haec respondebant “Non dicemus quicquam nisi quod intelligitis; alioquin cadit sermo noster, sicut pluvia in arenam, et in semina ibi, quae utcunque e Caelo irrigata, usque emarcescunt et pereunt.” Et dixerunt de Deo, “Omnes qui in Caelum veniunt, ibi sortiuntur locum, et inde aeternum gaudium, secundum ideam Dei, quia haec idea universaliter regnat in omnibus cultus: idea Dei invisibilis non determinatur in aliquem, nec terminatur in aliquo, quare desinit et perit: idea de Deo ut Spiritu, dum spiritus creditur sicut aether aut ventus, est idea inanis; at idea de Deo ut Homine est idea justa, Deus enim est Divinus Amor et Divina Sapientia, cum omni quali eorum, et horum Subjectum est Homo, et non aether aut ventus: idea Dei in Caelo est idea Domini; Ipse est Deus Caeli et Terrae, ut Ipse docuit; sit vestra idea Dei similis nostrae, et consociabimur.” Cum haec dixerunt, exsplenduerunt facies illorum. De Immortalitate Animae dixerunt,” Homo vivit in aeternum, quia potest conjungi Deo per amorem et fidem; hoc potest unusquisque; quod hoc Posse faciat Immortalitatem Animae, potestis intelligere, si aliquantum altius de eo cogitatis.” De Regeneratione: “Quis non videt, quod sit cuivis homini liberum cogitare de Deo, et non cogitare de Illo, modo instructus est quod Deus sit; ita liberum cuivis est in spiritualibus aeque ut in civilibus et moralibus; Dominus hoc dat continue omnibus; quare reus fit si non cogitat. Homo est homo ex posse hoc, at bestia est bestia ex non posse hoc. Quare homo se potest reformare et regenerare sicut a se, modo corde agnoscat quod sit a Domino. Omnis qui paenitentiam agit, et credit in Dominum, reformatur et regeneratur; utrumque faciet homo sicut a se, sed sicut a se est a Domino. Verum est, quod homo ad id non quicquam possit conferre, ne hilum; attamen non creati estis Statuae, sed creati estis Homines, ut faciatis id a Domino sicut a vobis; hoc unicum reciprocum amoris et fidei est, quod Dominus omnino vult ut fiat Ipsi ab homine. Verbo, facite a vobis, et credite quod a Domino; sic facitis sicut a vobis.”
At tunc quaesiverunt Angli, “Num facere sicut a se, sit inditum homini a creatione.”
Respondit Angelus, “Non inditum est, quia facere a Se est Solius Dei, sed datur continue, hoc est, adjungitur continue; et tunc quantum homo facit bonum et credit verum sicut a se, est Angelus Caeli; at quantum facit malum et inde credit falsum, quod etiam est sicut a se, tantum est Angelus Inferni. Quod hoc etiam sit sicut a se, miramini; sed usque videtis hoc, dum oratis ut a Diabolo custodiamini, ne vos seducat, ne intret in Vos sicut in Judam, impleat vos omni iniquitate, ac destruat et animam et corpus: sed omnis reus fit, qui credit quod faciat a se, sive sit bonum sive sit malum; sed non reus fit, qui credit quod faciat sicut a se.” De Baptismo dixerunt, Quod sit Lavatio spiritualis, quae est Reformatio et Regeneratio; et quod infans reformetur et regeneretur, dum adultus factus facit illa quae patrini pro illo sposponderunt,quae sunt duo, Paenitentia et Fides in Deum; nam primo spondent, ut abdicet Diabolum et omnia ejus opera; et secundo, ut credat in Deum. Omnes infantes in Caelo in illa duo initiantur, sed his Diabolus est Infernum, ac Deus est Dominus. Praeterea, Baptismus est signum coram Angelis, quod homo sit ab Ecclesia.
His auditis dixerunt e caeto, “Haec intelligimus.”
Sed audita est vox a latere, clamans, “Non intelligimus,” et alia vox, “Non volumus intelligere;” et inquisitum a quibus illae voces, et Compertum quod ab illis qui se confirmaverunt in falsis fidei, et qui voluerunt credi ut oracula, et sic adorari.
Dixerunt Angeli, “Ne miremini; tales sunt hodie permulti; apparent nobis e Caelo sicut Sculptilia, tali arte facta, ut possint movere labia, ac sonare sicut organa; et non sciunt, num halitus, ex quo sonant, ex Inferno sit, vel num e Caelo, quia non sciunt num falsum sit vel num verum; ratiocinantur et ratiocinantur, tum confirmant et confirmant, nec vident quicquam num ita sit. Sed sciatis, quod ingenium humanum possit confirmare quicquid vult, usque ut appareat sicut ita sit; quare hoc possunt haeretici, hoc impii, imo athei, quod Deus non sit, sed Natura sola.”
Post haec, caetus ille ex Anglis, accensus desiderio sapiendi, dixit ad Angelos, “Loquuntur tam varia de Sacra Caena, dicite nobis quid veritas.” Dixerunt Angeli, “Veritas est, quod homo, qui spectat ad Dominum et paenitentiam agit, per sanctissimum illud conjungatur Domino ac introducatur in Caelum.”
Sed dixerunt e caetu, “Hoc mysterium est.”
Et responderunt Angeli, “Est mysterium, sed usque tale, ut possit intelligi. Panis et vinum hoc non faciunt; non aliquid sanctum est in illis; sed correspondent sibi mutuo panis materialis et Panis caelestis, ac vinum materiale et Vinum caeleste, et Panis caelestis est sanctum amoris, ac Vinum caeleste est sanctum fidei, utrumque a Domino, et utrumque Dominus. Inde conjunctio Domini cum homine et hominis cum Domino; non cum pane et vino, sed cum amore et fide hominis qui paenitentiam egerat; et conjunctio cum Domino est quoque introductio in Caelum.”
Et postquam Angeli docuerunt illos aliquid de Correspondentia et ejus effectu, dixerunt e caetu, “Nunc primum intelligimus.” Et cum dixerunt “Intelligimus,” ecce flammeum e Caelo cum luce descendens consociavit illos cum Angelis, et amaverunt se mutuo.
CAPUT IV.
POST haec vidi, et ecce ostium apertum in Caelo: et vox prima quam audivi, instar tubae loquentis mecum, dicebat, Ascende huc, et ostendam tibi quae Oportet fieri posthac.
2. Et statim factus Sum in Spiritu, et ecce Thronus positus in Caelo, et super Throno Sedens.
3. Et Sedens erat similis aspectu lapidi Jaspidi et Sardio, et Iris Circuitus Throni similis aspectu Smaragdo.
4. Et Circum Thronum throni viginti et quatuor, et Super thronis vidi Viginti et quatuor Seniores sedentes, circumamictos vestibus albis, et habebant super capitibus suis coronas aureas.
5. Et e Throno prodibant fulgura et tonitrua et voces; et septem Lampades ignis ardentes coram Throno, quae sunt septem Spiritus Dei.
6. Et in conspectu Throni Mare vitreum simile crystallo. Et in medio Throni et Circum Thronum quatuor Animalia plena oculis ante et retro.
7. Et Animal primum simile Leoni, et secundum Animal simile Vitulo, et tertium Animal habens faciem sicut Homo, et quartum Animal simile Aquilae Volanti.
8. Et quatuor Animalia, singula per Se, habebant alas sex in circuitu, et intus plenae erant oculis, et requiem non habebant die et nocte, dicentia, Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Omnipotens, Qui Fuit et Qui Est et Qui Venturus.
9. Et cum dederunt Animalia gloriam et honorem, et gratiarum actionem Sedenti super Throno, Viventi in saecula saeculorum,
10. Procidebant Viginti et quatuor Seniores coram Sedente super Throno, et adorabant Viventem in saecula saeculorum, et abjiciebant coronas suas coram Throno, dicentes,
11. Dignus es, Domine, accipere gloriam et honorem et potestatem, quia Tu creasti Omnia, et per Voluntatem Tuam sunt et creata sunt.
SENSUS SPIRITUALIS.
CONTENTUM TOTIUS CAPITIS.
AGITUR DE ORDINATIONE ET PRAEPARATIONE OMNIUM IN CAELO AD JUDICIUM, QUOD FUTURUM EST EX VERBO ET SECUNDUM ILLUD: TUM DE AGNITIONE QUOD DOMINUS SIT SOLUS JUDEX.
CONTENTA SINGULORUM VERSUUM.
1. “Post haec vidi, et ecce ostium apertum in Caelo,” significat manifestationem de ordinatione Caelum ad Ultimum Judicium a Domino, futurum secundum Divina Ipsius vera in Verbo (n. 225); et vox prima quam audivi instar tubae loquentis mecum, dicebat, Ascende huc,” significat influxum Divinum, et inde elevationem, mentis, et tunc manifestam perceptionem (n. 226); “et ostendam tibi quae oportet fieri posthac,” significet revelationes de futuris ante Ultimum Judicium, et de illo, et post illud (n. 227).
2. Et statim factus in spiritu,” significat quod immissus sit in statum spiritualem, in quo manifeste apparent illa quae in Caelo existunt (n. 228); “et ecce Thronus positus,” significat Judicium in forma repraesentativa (n. 229); “et super Throno Sedens,” significat Dominum (ii. 230).
3. Et Sedens erat similis aspectu lapidi Jaspidi et Sardio,” significat apparentiam Divinae Sapientiae et Divini Amoris Domini in ultimis (n. 231); “et Iris circuitus Throni similis aspectu Smaragdo,” significat apparentiam illorum etiam circum Dominum (n. 232).
4. “Et circum Thronum throni viginti et quatuor, et super thronis vidi viginti et quatuor Seniores sedentes,” significat ordinationem omnium in Caelo act (ultimum) judicium (n. 233); circumamictos vestibus albis,” significat ex Divinis veris Verbi (ii. 234); “et habebant super capitibus suis coronas aureas,” significat quae sunt sapientiae ex amore (n. 235).
5. “Et e Throno prodibant fulgura et tonitrua et voces,” significata Domino illustrationem, perceptionem et instructionem (n. 236); “et septem lampades ignis (ardentes) coram Throno, quae sunt septem Spiritus Dei,” (significat inde Novam Ecclesiam in Caelo et in Terra a Domino per Divinum Verum ab Ipso procedens (n. 237).
6. (“Et in conspectu Throni Mare vitreum simile crystallo,”) significat Novum Caelum ex Christianis(, qui in communibus veris erant ex Sensu literae Verbi) (n. 238); “et in medio Throni et circum Thronum quatuor Animalia,” significat Verbum Domini a primis in ultimis, et custodias ejus (n. 239); “plena oculis ante et retro,” significat Divinam Sapientiam inibi (n. 240).
7. “Et Animal primum simile Leoni,” significat Divinum Verum Verbi quoad potentiam (n. 241); “et secundum Animal simile Vitulo,” significat Divinum Verum Verbi quoad affectionem (n. 241); “et tertium Animal habens faciem sicut Homo,” significat Divinum Verum Verbi quoad sapientiam (n. 243); “et quartum Animal simile Aquilae volanti,” significat Divinum Verum Verbi quoad cognitiones, et inde intellectum (n. 244).
8. “Et quatuor Animalia, singula per se, habebant alas sex in circuitu,” significat Verbum quoad potentias et quoad custodias ejus (n. 245); “et lotus plenae erant oculis,” significat Divinam Sapientiam in Verbo in Sensu naturali ex Sensu spirituali et caelesti ejus (n. 246); “et requiem non habebant die et nocte, dicentia, Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Omnipotens,” significat quod Verbum continue doceat Dominum, et quod ille Solus Deus sit, et inde quod Solus colendus sit (n. 247); “Qui Fuit et Qui Est et Qui Venturus,” significat Dominum (n. 248).
9. “Et cum dederunt Animalia gloriam et honorem et gratiarum actionem Sedenti super Throno,” significat quod Verbum addicet omne Verum et omne Bonum et omnem Cultum Domino judicaturo (n. 249); “Viventi in saecula saeculorum,” significat quod Dominus Solus sit Vita, et ab Ipso Solo vita aeterna (n. 250);
10. “Procidebant viginti et quatuor Seniores coram Sedente super Throno, et adorabant Viventem in saecula saeculorum,” significat humiliationem omnium in Caelo coram Domino (n. 251); “et abjiciebant coronas suas coram Throno,” significat agnitionem quod sapientia illorum ab Ipso Solo sit (n. 252);
“Dicentes,” 11. “Dignus es, Domine, accipere gloriam et honorem et potestatem,” significat confessione” quod Domino, quia est Divinum verum et Divinum Bonum, sit Regnum ex merito et justitia (n. 253); “quia Tu creasti omnia, et per Voluntatem Tuam sunt et creata sunt,” significat quod omnia Caeli et Ecclesiae et Divino Amore Domini per Divinam Sapientiam (Ipsius), seu ex Divino Bono per Divinum Verum, quod etiam est Verbum, facta et formata sint, et quod homines reformentur et regenerentur (n. 254).
(Vers. 1.) “Post haec vidi, et ecce ostium apertum in Caelo,” significat manifestationem de ordinatione caelorum ad Ultimum Judicium a Domino, futurum secundum Divina Ipsius vera in Verbo. – Per “ostium apertum” cum de Caelo, significatur intromissio, ut supra (n. 176); hic etiam manifestatio, quia dicit, “Vidi et ecce;” et quia tunc visa sunt quae in hoc capite memorantur, quae sunt de ordinatione Caelorum ad Ultimum Judicium a Domino, futurum secundum Divina Ipsius vera in Verbo, ideo per “Vidi (et) ecce ostium apertum in Caelo,” significatur manifestatio de illis.
Ut Tubae ex argento conficerentur, et quod filii Aharonis illis clangerent ad convocationes, ad profectiones, in diebus laetitiae, in festis, in principiis mensium, super sacrificiis, ad memoriale, et ad bellum (Num. x. 1-10{1}).
Sed de “tubis” et de “clangore” per illas, in explicatione capitis octavi, ubi de septem Angelis, quibus datae sunt septem tubae, dicetur.
@1 1-10 pro “1 ad 11″$
“Quando venerit Filius Hominis in gloria Sua, et omnes sancti Angeli cum Ipso, tunc sedebit super Throno gloriae Suae” (Matth. xxv. 31, seq.);
agitur ibi de Ultimo Judicio.
Jehovah “fecisti judicium meum, sedisti super Throno Judex justitiae. Jehovah praeparabit ad Judicium Thronum Suum” (Psalm. lx. 5, 6, 8 (B.A. 4, 5, 7));
“Vidi cum Antiquus Dierum sedit, Thronus Ejus sicut flamma ignis, mille et millia ministrabant Ei, et myrias myriadum coram Eo stabant; Judicium comedit, et libri aperti sunt” (Dan. vii{1}. 9, 10);
“Hierosolyma aedificata est, eo ascendunt Tribus, et ibi sedent Throni ad Judicium” (Psalm. cxxii. 3-5);
“Vidi Thronos, et consederunt super illis, et Judicium datum est illis” (Apoc. xx. 4).
“Thronus” a Salomone aedificatus (de quo 1 Reg. x. 18-20), significabat et Regnum et Judicium, quoniam Reges, cum judicia fecerunt, sedebant super thronis. Dicitur quod “thronus” significet Judicium in forma representativa, quia illa, quae Johannes vidit, erant Visiones quae representabant; visa sunt sicut descripsit, sed erant formae representativae futurorum, ut constare potest ex sequentibus, ut quod visa sint Animalia, Draco, Bestiae, Templum, Tabernaculum, Arca, et plura alia: similia fuerunt quae visa sunt Prophetis, de quibus supra (n. 36).
@1 vii. pro “ix.”$
(Ut Matth. xxv. 32, 33, seq.; Joh. V. 22, 27; et alibi).
“Non Pater judicat quemquam, sed judicium omne dedit Filio; potestatem dedit Judicium facere, quia Filius Hominis est” (Joh. v. 22, 27);
sed alibi dicit,
“Non veni ut judicem mundum, sed ut salvem mundum: Verbum, quod locutus sum, illud judicabit illum extremo die” (Joh. xii. 47, 48);
haec duo concordant, dum scitur quod “Filius Hominis” sit Dominus quoad Verbum (videatur supra, n. 44); quare Verbum judicaturum est, Domino moderante. Quod per duodecim Tribus Israelis et eorum Seniores significentur omnes qui ab Ecclesia Domini sunt in Caelis et in Terris, et abstracte omnia vera et bona ibi, videatur (n. 251, 349, 369, 808); et quod similia per Apostolos (n. 79, 790, 903); ex his patet quid significatur per haec Domini verba:
“Jesus dixit ad Discipulos, Vos qui secuti estis Me, quum sederit Filius Hominis super Throno gloriae Suae, sedebitis etiam vos super duodecim thronis judicantes duodecim tribus Israelis” (Matth. xix. 28; Luc. xxii. 30)
per “duodecim” significantur omnia, et praedicantur de veris et bonis Caeli et Ecclesiae (n. 348), similiter “viginti quatuor;” quare “duodecim Apostoli” et “viginti quatuor Seniores” significant omnia Ecclesiae; ac “duodecim” tum “viginti quatuor throni” significant omne judicium; quis non potest intelligere, quod non Apostoli et Seniores judicaturi sint, et quod non possint. Ex his nunc constare potest cur “throni” et “seniores” dicuntur, ubi de Judicio, ut quoque apud Esajam:
“Jehovah in judicium veniet cum Senioribus populi Sui” (iii. 14);
apud Davidem:
“Hierosolyma aedificata est, et eo ascendunt Tribus et ibi sedent Throni ad judicium” (Psalm. cxxii. 3-5);
et in Apocalypsi:
“Vidi Thronos, et consederunt super illis, et Judicium datum est illis” (xx. 4).
“Redemisti brachio populum Tuum, Vocem dederunt aetheres; vox Tonitrui in orbem, illustrarunt Fulgura orbem” (Psalm. lxxvii. 16, 18, 19 (B. A. 15, 17, 18));
“Illustrabunt Fulgura Jehovae Orbem” (Psalm. xcvii. 4{1};
“In angustia invocasti Me, et eripui te, respondi tibi in occulto Tonitru” (Psalm. lxxxi. 8 (B.A. 7));
“Audivi sonitum turbae multae, tanquam sonitum Tonitruum vehementium, dicentium Halleluia, quia Regnum cepit Dominus Deus noster Omnipotens” (Apoc. xix. 6).
Quia per “fulgura, tonitrua et voces” significantur illustratio, perceptio et instructio, ideo
Jehovah cum descendit super Monte Sinai, et promulgavit Legem, erant Fulgura et Voces (Exod. xix. .16);
Et cum ad Dominum e Caelo emissa est vox, audita est tanquam Tonitrui (Joh. xii. 28, 29).
Et quia Jacobus et Johannes repraesentabant Charitatem et Opera ejus, et ex his est omnis perceptio veri et boni,
A Domino vocati sunt Boanerges, hoc est, filii Tonitrui (Marc. iii. 17).
Ex his patet, quod similia per “fulgura, tonitrua et voces” significentur in sequentibus in Apocalypsi:
“Audivi unum ex quatuor Animalibus tanquam vocem Tonitrui” (cap. vi. 1):
“Audivi vocem e Caelo tanquam vocem Tonitrui magni” (cap. xiv{2}. 2);
Cum Angelus projecit thuribulum in terram, “facta sunt Tonitrua, Voces et Fulgura” (cap. viii. 5);
Cum Angelus clamavit, “locuta sunt septem Tonitrua voces suas” (cap. x. 3, 4);
Cum apertum est Templum Dei in Caelo, “facta sunt Fulgura et Voces et Tonitrua” (cap. xi. 19).
(Similiter alibi.)
@1 4 pro “3, 4″$
@2 xiv. pro “iv.”$
(Ut hic; tum cap. v. 13; cap. vii. 1-3: cap. viii. 8, 9; cap. x. 2, 8; cap. xii. 12{1}; cap. xiii. 1; cap. xiv. 7; cap. xv. 2; cap. xvi. 3; cap. xvi. 17, 19, 21 cap. xx. 13).
Dicitur “mare vitreum simile crystallo,” ex pellucentia Divini Veri procedentis a Domino. Quoniam Divinum Verum in terminis in mundo spirituali facit apparentiam maris, ideo per “mare” alibi in Verbo simile significatur, ut illi his locis:
“In die illo exibunt aquae vivae ex Hierosolyma, pars earum ad Mare orientale, et pars earum ad Mare posterius” (Sach. xiv. 8{2});
“aquae vivae ex Hierosolyma” sunt Divina vera Ecclesiae a Domino; inde “mare” est ubi desinunt.
“Jehovah in Mari via Tua, et semita Tua in aquis multis” (Psalm. lxxvii. 20 (B.A. 19));
“Sic dixit Jehovah, Qui dedi in Mari viam, et in aquis multis semitam” (Esaj. xliii. 16);
“Jehovah super Maria fundavit orbem, et super flumina stabilivit eum” (Psalm. xxiv. 2);
“Jehovah” fundavit Terram super basibus suis, ut non dimoveatur in aeternum Abysso (seu Mari) sicut veste obvelasti eam” (Psalm. civ. 5, 6):
quod “terra fundata sit super mari,” est quod Ecclesia, quae per “terram” intelligitur, super communibus veris: haec enim sunt ejus bases et fundamenta.
“Ego exsiccabo Mare Babelis, et arefaciam scaturiginem ejus: ascendet super Babelem Mare, multitudine fluctuum ejus obtecta erit” (Jerem. li. 36, 42{3});
per “exsiccare mare Babelis, et arefacere scaturiginem ejus,” significatur exstinguere omne verum Ecclesiae ejus a primis ad ultima.
“Post Jehovam ibunt, et cum honore accedent filii a Mari” (Hosch. xi. 10{4}):
“filii a mari” sunt qui in communibus seu ultimis veris sunt.
“Jehovah Qui aedificat in Caelis gradus Suos, et vocat aquas Maris, et effundit eas super facies terrae” (Amos ix. 6);
“Per Verbum Jehovae Caeli facti sunt; colligit sicut cumulum aquas Maris, dans in thesauris Abyssos” (Psalm. xxxiii. 6, 7);
“Per increpationem Meam{5} exsicco Mare, pono fluvios desertum” (Esaj. l. 2).
(Praeter in aliis locis.)
Quoniam per “mare” significatur Divinum Verum apud illos qui in terminis Caeli sunt, ideo per “Tyrum et Zidonem,” quia juxta mare erant, significatur Ecclesia quoad cognitiones boni et veri: et quoque ideo per “insulas maris” significantur illi qui in remotiori cultu Divino sunt (n. 34): et ideo “mare” in Lingua Hebraea est “occidens,” hoc est, ubi lux solis vadit in vesperam suam, aut verum in obscurum. Quod “mare” etiam significet naturale hominis separatum a spirituali, ita quoque Infernum, videbitur in sequentibus.
@1 12 pro “18”$
@2 8 pro “7”$
@3 li. 36, 42 pro “l. 42.”$
@4 10 pro “9, 10, 11″$
@5 Meam pro “suam” (Vid. n. 405.)$
“Sensus literae Verbi est custodia pro genuinis veris, quae intus latent; et in eo est custodia, quod ille Sensus possit huc illuc verti, hoc est, explicari secundum captum, et per id tamen internum Verbi non laedi et violari; non enim nocet ut Sensus literae aliter ab uno quam ab altero intelligatur, sed id nocet, si Divina vera quae intus latent, pervertantur{1} per hoc enim infertur Verbo violentia: ne hoc fiat, custodit Sensus literae; et custodit apud illos, qui in falsis sunt ex religione, et falsa illa non confirmant, nam hi non aliquam violentiam inferunt. Haec custodia significatur per Cherubos,’ et quoque describitur per illos in Verbo: custodia haec significatur per `Cherubos,’ qui, postquam Adamus cum uxore ejectus est ex horto Edenis, ad introitum ejus positi sunt; de quibus haec leguntur:
Cum Jehovah Deus expulerat hominem, `habitare fecit ab oriente Horti Edenis Cherubos, et flammam gladii hinc inde vertentis se, ad custodiendum viam Arboris vitae’ (Genes. iii. 23, 24);
per `Cherubos’ significatur custodia; per `viam Arboris vitae’ significatur introitus ad Dominum, qui hominibus est per Verbum; per `flammam gladii hinc inde vertentis se, significatur Divinum Verum in ultimis, quod est sicut Verbum in Sensu literae, qui ita verti potest, ut dictum est. Simile significatur per
Cherubos ex auro positos super duabus extremitatibus Propitiatorii, quod erat super Arca in Tabernaculo (Exod. xxv. 18-21).
Quia hoc significabatur per `Cherubos,’ ideo
Jehovah locutus est cum Mose inter illos (Exod. xxv. 22; cap. xxx. 6{2}; Num. vii. 89{3}).
Nec aliud significatum est per
Cherubos super aulaeis Tabernaculi, et super Velo ibi (Exod.xxvi. (1,) 31);
Nam aulaea et vela Tabernaculi repraesentabant ultima Caeli et Ecclesiae, ita etiam ultima Verbi. Nec aliud significatum est per
Cherubos in medio Templi Hierosolymitani (1 Reg. vi. 23-28{4});
Et per Cherubos sculptos super parietibus et super foribus Templi (1 Reg. vi, 29, 32, 35);
Similiter per Cherubos in Novo Templo (Ezech. xli. 18-20).
Quoniam per `Cherubos’ significabatur custodia, ne Dominus, Caelum, et Divinum Verum, quale est intus in Verbo, immediate adeantur, sed mediate per ultima, ideo de Rege Tyri ita dicitur:
`Tu obsignans demensum, plenus sapientia et perfectus pulchritudine; in Eden horto fuisti; omnis lapis pretiosus tegumentum tuum, tu Cherube, expansio contegentis; perdidi te, Cherube contegens, in medio lapidum ignis’ (Ezech. xxviii. 12-14, 16);
per `Tyrum’ significatur Ecclesia quoad cognitiones veri et boni; et inde per `Regem’ ejus, Verbum, ubi et unde cognitiones illae sunt; quod Verbum hic in suo ultimo, quod est Sensus literae, per illum, et custodia per `Cherubum,’ significetur, patet; nam dicitur, `tu obsignans demensum, omnis lapis pretiosus tegumentum tuum,’ ac `tu Cherube expansio contegentis(,’ ut et `Cherube contegens);’ per `lapides pretiosos,’ qui etiam ibi nominantur, significantur vera Sensus literae Verbi (n. 231 (hujus operis)). Quoniam per `Cherubos’ significatur Divinum Verum in ultimis ut custodia, ideo dicitur apud Davidem,
`Pastor Israelis, Qui sedet super Cherubis, effulge’ (Psalm. lxxx. 2 (B.A. 1));
`Jehovah insidens Cherubis’ (Psalm. xcix. 1);
`Jehovah inclinavit Caelos, et descendit, et equitavit super Cherubis’ (Psalm. xviii. 10, 11);
`equitare super Cherubis,’ `sedere,’ et `insidere illis,’ est super Sensu ultimo Verbi. Divinum Verum in Verbo, et ejus quale, describitur per Cherubos apud Ezechielem, in capite primo, nono, et decimo; at{5} quia nemo scire potest quid per singula descriptionis illorum significatur, nisi cui apertus est Sensus spiritualis, qui quia mihi detectus est, dicetur quid in summa per illa omnia, quae de quatuor Animalibus seu Cherubis memorantur in primo capite apud Ezechielem, significatur; quae haec sunt:
Describitur Divina Sphaera externa Verbi (vers. 4);
Illa repraesentata sicut homo (vers. 5);
Conjuncta spiritualibus et caelestibus (vers. 6);
Naturale Verbi quale est (vers. 7);
Spirituale et caeleste Verbi conjunctum naturali, quale est (vers. 8, 9);
Divinus amor boni et veri caelestis, spiritualis et naturalis inibi, distinctim et simul (vers. 10, 11);
Quod ad unum spectent (vers. 12);
Sphaera Verbi ex Divino Bono et Divino Vero Domini, ex quibus Verbum vivit (vers. 13, 14);
Doctrina boni et veri in Verbo et ex Verbo (vers. 15-21);
Divinum Domini supra illud et in illo (vers. 22, 23);
Et ex illo (vers. 24, 25);
Quod Dominus sit supra Caelos (vers. 26);
Quod Ipsi sit Divinus Amor et Divina Sapientia (vers. 27, 28).
Haec summaria sunt.”
@1 pervertantur pro “pervertuntur” (Vid. loc. cit.)$
@2 xxx. 6 pro “”xxxvi. 9″$
@3 89 pro “8, 9″$
@4 23 pro “22”$
@5 at pro “et” (Vid. loc. cit.)$
Pleni essent oculis (cap. x. 12)
(per) “ante et retro,” cum de Verbo a Domino, significatur Divina Sapientia et Divinus Amor inibi.
“Leo rugit, quis non timeat; Dominus Jehovih{1} locutus est, quis non prophetet” (Amos iii. 8);
“Non revertar ad perdendum Ephraimum, post Jehovam ibunt, sicut Leo rugit” (Hosch. xi. 9, 10{2});
“Quemadmodum rugit Leo, et juvenis Leo, sic descendet Jehovah ad militandum super monte Zionis” (Esaj. xxxi. 4).
“Ecce vicit Leo, Qui est ex tribu Jehudae, Radix Davidis” (Apoc. v. 5);
“Catulus Leonis Jehudah, curvavit se, cubuit sicut Leo vetus, quis excitat eum” (Genes. xlix. 9);
in his locis describitur potentia Divini Veri, quod a Domino, per “leonem;” “significat ex potentia loqui et agere contra inferna, quae auferre volunt hominem, a quibus Dominus illum eripit, sicut leo praedam; “curvare se” est se mittere in potentiam; “Jehudah” in supremo Sensu significat Dominum (n. 96, 266).
“Angelus clamavit voce magna sicut Leo rugit” (Apoc. x. 3);
“Incurvat se, cubat sicut Leo vetus, quis excitat eum” (Num. xxiv. 9);
En populos sicut vetus Leo surgit, et sicut juvenis{3} Leo effert se” (Num. xxiii. 24{4});
haec de Israele, per quem significatur Ecclesia cujus potentia, quae in Divinis veris est, ita describitur; similiter,
“Reliquiae Jacobi in medio populorum erunt sicut Leo inter bestias sylvae, sicut Leo juvenis inter greges ovium{5}” (Mich. v. 7 (B.A. 8){6}).
(Praeter in multis aliis locis, ut Esaj. xi. 6; cap. xxi. 6-9; cap. xxxv. 9; Jerem. ii. 15; cap. iv. 7; cap. v. 6; cap. xii{7}, 8; cap. l. 17; cap. li. 38; Ezech. xix. 3, 5, 6; Hosch. xiii. 7, 8; Joel i. 6, 7; Nah. ii. 12; Psalm. xvii. 12; Psalm. xxii. 14 (B.A. 13) Psalm. lvii. 5 (B.A. 4); Psalm. lviii. 7 (B.A. 6){8}; Psalm. xci. 13; Psalm. civ. 21, 22; Deutr. xxxiii. 20.)
@1 Jehovih pro “Jehovah”$
@2 9, 10 pro “20”$
@3 juvenis pro “vetus”$
@4 24 pro “23, 24″$
@5 ovium pro “populorum”$
@6 7 pro “6, 7″$
@7 xii. pro “viii.”$
@8 7 pro “7, 8″$
“Rependemus Jehovae Vitulos labiorum nostrorum” (xiv. 3{1} (B.A. 2));
“vituli labiorum” sunt confessiones ex affectione veri. Apud Malachiam:
“Exorietur vobis timentibus Nomen Meum sol justitiae, et sanitas in alis ut crescatis sicut Vituli saginati” (iii. 20 (B. A. iv. 2));
comparatio fit cum “vitulis saginatis,” quia per illo significantur qui impleti cognitionibus veri et boni ex affectione sciendi illas. Apud Davidem:
“Vox Jehovae saltare facit cedros Libani sicut Vitulum” (Psalm. xxix. 6)
per “cedros Libani” significantur cognitiones veri; inde dicitur quod “vox Jehovae illas saltare faciat sicut vitulum;” “vox Jehovae” est Divinum Verum, hic afficiens. Quoniam Aegyptii amaverunt scientias, ideo fecerunt sibi vitulos in signum affectionis illarum; sed postquam coeperunt colere vitulos ut deos, tunc per illos in Verbo significantur affectiones sciendi falsa
(Ut Jerem. xlvi. 20, 21{2} Psalm. lxviii. 31 (B.A. 30); et alibi).
Simile itaque significatur per
Vitulum quem filii Israelis sibi fecerunt in deserto (Exod xxxii.);
Tum simile per Vitulos Samariae (1 Reg. xii. 28-32; Hosch. viii. 4, 5; cap. x. 5);
quare dicitur apud Hoscheam:
“Faciunt sibi fusile ex argento, sacrificantes hominem. Vitulos osculantur” (xiii. 2);
“facere sibi fusile ex argento” significat falsificare verum, “sacrificare hominem” significat destruere sapientiam, et “osculari vitulos” significat agnoscere falsa ex affectione. Apud Esajam:
“Ibi pascet Vitulus, ibi cubabit, et consumet ramos ejus” (xxvii. 10).
(Simile per Vitulum significatur Jerem. xxxiv{3}. 18-20.)
Quoniam omnis Divinus cultus est ex affectionibus veri et boni, et inde cognitionibus illorum, ideo Sacrificia, in quibus cultus Ecclesiae apud filios Israelis principaliter constabat, fiebant ex variis Bestiis, ut ex agnis, capris, haedis, ovibus, hircis, vitulis, bobus; et ex vitulis, quia significabant affectionem sciendi vera et bona, quae est affectio prima naturalis: haec significabatur per
“Sacrificia ex Vitulis” (Exod. xxix. 11, 12; Levit. iv. 3, 13, seq.; cap. viii. 14{4}, seq.; cap. ix. 2; cap. xvi. 3{5}; cap. xxiii. 18; Num. viii. 8, seq.; cap. xv. 24; cap. xxviii. 19, 20; Judic. vi. 25-28{6}; 1 Sam. i. 25; cap. xvi. 2; 1 Reg. xviii. 23-26, 33).
Visum est secundum Animal simile Vitulo, quia Divinum Verum Verbi, quod per illud significatur, afficit animos, ac sic instruit et imbuit.
@1 3 pro “13”$
@2 20, 21 pro “20, 22$
@3 xxxiv. pro “xxiv.”$
@4 14 pro “15”$
@5 3 pro “1”$
@6 28 pro “29”$
“Rarum reddam virum Hominem prae auro puro, et Hominem prae auro Ophiris” (Esaj. xiii. 12);
“vir homo” est intelligentia, et “homo” est sapientia.
“Exurentur habitatores terrae, et relictus erit Homo rarus” (Esaj. xxiv. 6);
“Seminabo domum Israelis et domum Jehudae semine Hominis et semine bestiae” (Jerem. xxxi. 27);
“Vos grex Mi, Homo vos, Ego Deus vester” (Ezech. xxxiv. 31); “Erunt Urbes devastatae plenae grege Hominis” (Ezech. xxxvi. 38):
“Vidi terram, cum ecce vacuum et inane, et versus Caelos et non lux eorum, vidi cum ecce non Homo” (Jerem. iv{1}. 23, 25:
“Sacrificant Hominem, vitulos osculantur” (Hosch. xiii. 2); “Mensus est murum sanctae Hierosolymae centum et quadraginta quatuor cubitorum, mensura Hominis quae est Angeli” (Apoc. xxi. 17);
praeter multis aliis in locis, in quibus per hominem significatur sapiens, et in sensu abstracto sapientia.
@1 iv. pro “xxiv.”$
“Exspectantes Jehovam innovantur robore, ascendunt alis sicut Aquilae” (Esaj. xl. 31{1};
“ascendere alis sicut aquilae,” est elevari in cognitiones veri et boni, et inde in intelligentiam.
“Num per intelligentiam tuam et juxta os tuum se attollit Aquila, et pervestigat cibum; in longinquum oculi ejus prospiciunt” (Hiob xxxix. 26, 27, 29{2});
facultas cognoscendi, intelligendi et prospiciendi, hic per “aquilam” describitur, et quod hoc non sit ex propria intelligentia.
Jehovah “Qui saturat bono os tuum, ut renoveris sicut Aquila pueritia tua” (Psalm. ciii. 5);
“saturare os bono” est per cognitiones dare intellectum; inde comparatio fit cum aquila.
“Aquila magna, magna alis, longa pennis, venit super Libanum, et accepit ramusculum cedri, et posuit in agro sementis, et germinavit. Et fuit altera Aquila magna, ad quam vitis applicuit radices suas” (Ezech. xvii. 1-8);
per “binas Aquilas” ibi describitur Ecclesia Judaica et Israelitica, utraque quoad cognitiones veri et inde intelligentiam. “Aquilae” autem in opposito sensu significant cognitiones falsi, ex quibus intellectus perversus
(Ut Matth. xxiv. 28; Jerem. iv. 13; Habak. i. 8, 9; et alibi).
@1 31 pro “30-36″$
@2 26, 27, 29 pro “26”$
Alae oscularentur se invicem, et quod etiam tegerent corpora illorum, et quod similitudo manuum esset sub illis (cap. i. 23, 24; cap. 111. 13; cap. x. 5, 21);
per “osculari se invicem” significatur conjunctim et unanimiter agere; per “tegere corpora” significatur custodire ne interiora vera, quae sunt Sensus spiritualis Verbi, violentur; et per “manus sub alis” significantur potentiae. De “Seraphim” etiam dicitur, quod illis essent
Sex Alae, quarum duabus tegebant faciem, duabus pedes, et duabus volabant (Esaj. vi. 2);
per “Seraphim” similiter significatur Verbum, proprie doctrina e Verbo; et per “alas quibus tegebant facies et pedes,” similiter significantur custodiae; ac per “alas quibus volabant,” potentiae, ut supra: quod per “volare” significetur percipere et instruere, et in supremo Sensu prospicere et providere, constat etiam ex his:
“Deus equitavit super Cherubo, Volavit, et vectus est super alis venti” (Psalm. xviii. 11 (B.A. 10): 2 Sam. xxii. 11);
“Vidi Angelum Volantem per medium Caeli, habentem Evangelium aeternum” (Apoc. xiv. 6).
Quod per “Alas” significentur custodiae, patet ex his:
Jehovah sub Ala Sua obtegit te” (Psalm. xci. 4);
“Occultari sub umbra Alarum Dei” (Psalm. xvii. 8):
“Confidere in umbra Alarum Ipsius” (Psalm. xxxvi{1}. 8 (B.A. 7)); Psalm. lvii. 2 (B.A. 1); Psalm. lxiii. 8 (B.A. 7)
“Expandi Alam super te, et operui nuditatem tuam” (Ezech. xvi. 8);
“Erit vobis sanitas in Alis Ipsius” (Malach. iii. 20 (B.A. iv.2));
“Sicut aquila excitat nidum suum, super pullis suis motitat se, expandit Alas suas, portat Alis solis, sic Jehovah ducit eum” (Deut. xxxii. 11, 12{2}):
Jesus dixit, “Hierusalem, quoties volui congregare liberos tuos, quem admodum gallina pullos suos sub Alas suas” (Matth. xxiii. 37; Luc. (xiii.) 34).
@1 xxxvi. pro “xxvi.”$
@2 11, 12 pro “10, 11, 12″$
“Alpha et Omega, Principium et Finis, Primus et Ultimus, Qui Est et Qui Fuit et Qui Venturus, et Omnipotens;”
quid autem per illa significatur (n. 13, 29-31, 38, 57) explicatum est; hic nunc, quod Dominus, per “Sanctum, Sanctum, Sanctum Dominum Deum Omnipotentem, Qui Fuit et Qui Est et Qui Venturus,” intelligatur.
Dominus quoad judicium, ut supra; inde patet, quod per “cum dederunt Animalia gloriam et honorem et gratiarum actionem Sedenti super Throno,” significetur quod Verbum addicet omne verum et omne bonum et omnem cultum Domino judicaturo. Per “dare Domino gloriam et honorem, non aliud in Verbo intelligitur, quam agnoscere et confiteri, quod omne verum et omne bonum sit ab Ipso, ita quod sit
Solus Deus, Gloria enim Ipsi est ex Divino Vero, et Honor ex Divino Bono. Haec per “gloriam et honorem” significantur in sequentibus locis:
“Jehovah Caelos facit, Gloria et Honor coram Ipso” (Psalm. xcvi. 5, 6);
“Jehovah Deus magnus valde, Gloriam et Honorem induisti” (Psalm. civ. 1);
“Magna opera Jehovae, Gloria et Honor opus Ipsius” (Psalm. cxi. 2, 3);
“Gloriam et Honorem pones super Ipsum, benedictiones in aeternum” (Psalm. xxi. 6, 7 (B.A. 5, 6),
de Domino.
“Accinge gladium Tuum super femur, potens Gloria et Honore; in Honore Tuo conscende, equita super Verbo veritatis” (Psalm. xlv. 4, 5 (B.A. 3, 4));
“Carere Ipsum fecisti paululum prae angelis, Gloria et Honore coronasti Ipsum” (Psalm. viii. 6 (B.A. 5));
“Gloria Libani data est Illi, Honor Carmeli et Scharonis: illi videbunt Gloriam Jehovae, et Honorem Dei nostri” (Esaj. xxxv. 2{1});
haec et illa de Domino.
(Praeter alibi, ut Psalm. cxlv. 4, 5, 12; Apoc xxi. 24, 26.)
Praeterea, ubi in Verbo agitur de Divino Vero dicitur “Gloria” (n. 629); et ubi agitur de Divino Bono, dicitur “Honor.”
@1 2 pro “1, 2″$
“Cor mundum Crea mihi Deus, et spiritum firmum innova in medio mei” (Psalm. li. 12 (B.A. 10));
“Aperis manum, saturantur bono: emmittis spiritum, Creantur” (Psalm. civ. 28, 30);
“Populus qui Creabitur, laudabit Jah” (Psalm. cii. 19 (B.A. 18));
“Ecce Ego Creans Caelum novum et Terram novam laetamini in aeternum, quae Ego Creans: ecce Ego Creaturus sum Hierosolymam exultationem” (Esaj. lxv. 17, 18);
“Jehovah Creans Caelos, extendens Terram, dans animam populo super illa, et spiritum ambulantibus in illa” (Esaj. xlii. 5; cap. xlv. 12, 18);
“Sic dixit Jehovah, Creator tuus, Jacob, Formator tunc, Israel redemi te, vocavi Nomine Meo(, Mihi) tu; omnem vocatum a Nomine Meo, in gloriam Meam Creavi eum” (Esaj. xliii. 1, 7);
“In die quo creatus es, praeparata sunt; perfectus tu in viis tuis a{1} die quo Creatus es, donec inventa est perversitas in te” (Ezech. xxviii. 13, 15);
haec de Rege Tyri, per quem significantur qui in intelligentia per Divinum Verum sunt.
“Ut videant, cognoscant, attendant et intelligant, quod manus Jehovae fecerit hoc, et Sanctus Israelis Creaverit hoc” (Esaj. xli. 20{2}).
@1 a pro “in”$
@2 20 pro “19, 20″$
Ne aliquis in Sensum spiritualem Verbi intret, ac genuinum verum, quod illius Sensus est, pervertat, custodiae a Domino positae sunt, quae in Verbo per Cherubos, qui hic sunt quatuor Animalia, intelliguntur: quod custodiae sint positae, hoc mihi ita repraesentatum est:
Datum est videre magnas Crumenas; apparentes sicut sacci, in quibus reconditum fuit argentum in multa copia; et quia apertae erant, perceptum est sicut unusquisque posset argentum ibi repositum depromere, imo diripere; sed juxta Crumenas illas sedebant bini Angeli, qui custodes; locus ubi repositae erant, apparebat instar praesepis in stabulo; in camera proxima visae sunt Virgines modestae, cum Uxore casta; et prope illam cameram stabant bini Infantes, et dictum est, quod cum illis non infantiliter sed sapienter ludendum sit; et postea apparebat Scortum, tum Equus jacens mortuus.
Quibus visis instructus sum, quod per illa repraesentatus sit Sensus literae Verbi, in quo Sensus spiritualis est. Magnae illae Crumenae argento plenae significabant cognitiones veri et boni in multa copia: quod apertae essent, et tamen ab Angelis custoditae, significabat quod quisque posset inde cognitiones veri desumere; sed quod caveatur, ne aliquis Sensum spiritualem, in quo merae veritates sunt, falsificet. Praesepe in stabulo, in quo jacebant crumenae, significabat instructionem spiritualem pro intellectu; hoc significat praesepe, etiam praesepe in quo Dominus Infans jacuit, quia Equus, qui inde edit, significat intellectum Verbi. Virgines modestae, quae in camera proxima visae sunt, significabant affectiones veri, et Uxor casta conjunctionem boni et veri. Infantes significabant innocentiam sapientiae in Verbo; erant Angeli e tertio Caelo, qui omnes apparent sicut infantes. Scortum cum Equo mortuo significabat falsificationem Verbi a multis hodie, per quam omnis intellectus veri perit; Scortum significat falsificationem, et Equus mortuus intellectum veri nullum.
Datum est loqui cum multis post mortem, qui crediderunt se sicut stellae lucituros in Caelo, quia, ut dixerunt, sanctum habuerunt Verbum, saepius perlegerunt illud, plura inde collegerunt per quae fidei suae dogmata confirmaverunt, et per id in mundo ut docti celebrati sunt; ex quo credebant se Michaeles et Raphaeles futuros. Sed plures ex illis explorati sunt, ex quo amore studuerunt Verbo: ac inventi quod aliqui ex amore sui, ut magni in Mundo apparerent, et sicut Primates Ecclesiae colerentur; aliqui autem ex amore mundi, ut lucrarentur opes: hi dum explorati sunt quid scirent ex Verbo, compertum est, quod inde nihil genuini veri scirent, sed modo tale quod vocatur verum falsificatum, quod in se est falsum, et hoc in mundo spirituali putet coram naribus angelorum et dictum est illis, quod hoc illis esset ex causa, qua ipsi et mundus fuerunt fines, seu, quod idem, amores illorum, et non Dominus et Caelum; et cum ipsi et mundus sunt fines, tunc cum legunt Verbum, haeret mens illorum in se ipsis et in mundo, et inde cogitant jugiter ex suo proprio, quod in caligine est quoad omnia quae Caeli sunt: in quo statu non potest homo subduci ex lumine proprio, et sic elevari in lucem Caeli, proinde nec aliquem influxum a Domino per Caelum recipere. Vidi etiam hos in Caelum admissos, et cum inventi sunt quod absque veris essent, nudati sunt vestibus, et apparuerunt in pudendis; et qui falsificaverunt vera, quia putuerunt, expulsi sunt, sed usque remansit apud hos fastus, ac fides quod meruerint.
Aliter factum est cum illis, qui studuerunt Verbo ex affectione sciendi verum quia verum est, et quia inservit usibus vitae spiritualis, non solum suae, sed etiam proximi. Illos vidi elevatos in Caelum, et sic in lucem, in qua est Divinum Verum ibi, et simul tunc exaltatos in sapientiam Angelicam, et in felicitatem ejus, quae est vita aeterna.
CAPUT V.
ET vidi in dextra Sedentis super Throno Librum scriptum intus et a tergo, obsignatum sigillis septem.
2. Et vidi Angelum fortem praedicantem voce magna, Quis est dignus aperire Librum, et solvere sigilla ejus.
3. Et nemo potuit in Caelo, nec super terra, neque sub terra, aperire Librum, nec{1} inspicere eum.
@1 nec pro “et”$
4. Et ego flebam multum, quod nemo dignus inventus sit aperire et legere Librum, nec inspicere eum.
5. Et unus ex Senioribus dicit mihi, Ne fleto; ecce Leo, qui est ex tribu Jehudae, Radix Davidis, aperire Librum, et solvere septem sigilla ejus.
6. Et vidi, et ecce in medio Throni, et quatuor Animalium, et in medio Seniorum, Agnum stantem tanquam occisum, habentem cornua septem, et oculos septem, qui sunt septem Dei Spiritus emissi in omnem terram.
7. Et venit et accepit Librum e dextra Sedentis super Throno.
8. Et cum accepisset Librum, quatuor Animalia et Viginti quatuor Seniores prociderunt coram Agno habentes unusquisque citharas, et phialas aureas plenas suffitibus, quae sunt preces sanctorum.
9. Et canebant canticum novum, dicentes, Dignus es accipere Librum, et aperire sigilla ejus, quia occisus es, et redemisti Deo nos in sanguine Tuo, ex omni tribu et lingua, et populo et gente.
10. Et fecisti nos Deo nostro reges et sacerdotes, et
regnabimus super terra.
11. Et vidi et audivi vocem angelorum multorum circum Thronum, et Animalia, et Seniores, et erat numerus eorum myriades myriadum, et chiliades chiliadum;
12. Dicentes voce magna, Dignus est Agnus occisus accipere potestatem et divitias et sapientiam et honorem et gloriam et benedictionem.
13. Et omne creatum, quod est in Caelo, et in terra, et sub terra, et in mari quae sunt, et quae in illis omnia, audivi dicentes, Sedenti super Throno et Agno, benedictio et honor et gloria et robur in saecula saeculorum.
14. Et quatuor Animalia dicebant, Amen; et viginti quatuor Seniores prociderunt et adoraverunt Viventem in saecula saeculorum.
SENSUS SPIRITUALIS.
CONTENTUM TOTIUS CAPITIS.
QUOD DOMINUS IN DIVINO HUMANO JUDICIUM FACTURUS SIT EX VERBO ET SECUNDUM ILLUD, QUIA IPSE EST VERBUM: ET QUOD HOC AGNITUM SIT AB OMNIBUS IN TRIBUS CAELIS.
CONTENTA{1} SINGULORUM VERSUUM.
@1 CONTENTA pro “CONTENTUM”$
1. “Et vidi in dextra Sedentis super Throno Librum scriptum intus et a tergo,” significat Dominum quoad Ipsum Divinum Suum ad aeterno, Cui Omnipotentia et Omniscientia, et Cui est Verbum (n. 256)”; obsignatum sigillis septem,” significat illud prorsus absconditum angelo et homini (n. 257).
2. “Et vidi Angelum fortem praedicantem voce magna,” significat Divinum Verum a Domino influens penitus apud Angelos et homines (n. 258); “Quis est dignus aperire Librum et solvere sigilla ejus,” significat quis in potentia est nosse status vitae omnium in Caelis et in Terris, et judicare unumquemvis secundum suum (n. 259).
3. “Et nemo potuit in Caelo, nec super terra, neque sub terra,” significet quod nullus in Caelis superioribus et in Caelis inferioribus (n. 260); “aperire librum,” significat nosse statas vitae omnium, et judicare unumquemvis secundum suum (n. 261); “nec inspicere eum,” significat ne hilum (n. 262).
4. “Et ego flebam multum, quod nemo (dignus) inventus sit aperire et legere Librum, nec inspicere eum,” significat dolorem cordis, quod si non aliquis posset, perirent omnes (ii. 263).
5. “Et unus ex senioribus dicit{1} mihi, Ne fleto,” significat consolationem (n. 264); “ecce vicit Leo, Qui est ex tribu Jehudae. Radix Davidis,” significat Dominum, quod ex propria potentia subjugaverit Inferna, et redegerit in ordinem omnia cum fuit in Mundo, per Divinum Bonum unitum Divino Vero in Suo Humano (n. 265, 266); “aperire Librum, et solvere septem sigilla ejus,” significat hic ut prius (n. 267).
@1 dicit pro “dixit”$
6. “Et vidi, et ecce in medio Throni, et quatuor Animalium, et in medio Seniorum,” significat ab intimis et inde in omnibus Caeli, Verbi, et Ecclesiae (n. 268); “Agnum stantem tanquam occisum,” significat Dominum quoad Humanum non in Ecclesia pro Divino agnitum (n. 269); “habentem cornua septem,” significat Ipsius Omnipotentiam (n. 270); “et oculos septem, significat Ipsius Omniscientiam et Divinam Sapientiam (n. 271); “qui sunt septem Dei Spiritus emissi in omnem terram,” significat quod ex illa sit Divinum Verum in universo terrarum orbe, ubi religio (n. 272).
7. “Et venit et accepit Librum e dextra Sedentis super Throno,” significat quod Dominus quoad Divinum Humanum Suum sit Verbum, et quod hoc ex Divino Suo in Ipso, et quod ideo ex Divino Humano Suo facturus sit judicium (n. 273).
8. “Et cum accepisset Librum,” significat quando Dominus instituit facere judicium, et per id omnia in Caelis et super terris redigere in ordinem (n. 274); quatuor Animalia et viginti quatuor Seniores prociderunt coram Agno,” significat humiliationem, et adorationem Domini ex superioribus Caelis (n. 275); “habentes unusquisque citharas,” significat confessionem Divini Humani Domini ex veris spiritibus (n. 276); “et phialas aureas plenas suffitibus,” significat confessionem Divini Humani Domini ex bonis spiritualibus (n. 277); “quae sunt preces sanctorum,” significat cogitationes quae sunt fidei ex affectionibus quae sunt charitatis, apud illos qui ex bonis et veris spiritualibus colunt Dominum (n. 278).
9. “Et canebant canticum novum,” significat agnitionem et glorificationem Domini, quod Solus sit Judex, Redemptor et Salvator, ita Deus Caeli et terrae (n. 279); “dicentes, Dignus es accipere Librum, et aperire sigilla ejus,” significat hic ut prius (n. 280); “quia occisus es, et redemisti Deo nos in sanguine Tuo,” significat liberationem ab affectio, et salvationem per conjunctionem cum Ipso (n. 281); “ex omni tribu et lingua et populo et gente,” significat quod a Domino redempti sint, qui in Ecclesia aut in aliqua Religione in veris quoad doctrinam et in bonis quoad vitam sunt (n. 282).
10. “Et fecisti nos Deo nostro reges et sacerdotes,” significat quod illi a Domino in sapientia ex Divinis veris et in amore ex Divinis bonis sint (n. 283); “et regnabimus super terra,” significat et erunt in Regno Ipsius, Ipse in illis et illi in Ipso (284, 285).
11. “Et vidi et audivi vocem Angelorum multorum circum Thronum, et Animalia, et Seniores,” significat confessionem et glorificationem Domini ob angelis inferiorum Caelorum (n. 86); (“et erat numerus eorum myriades myriadum, et chiliades chiliadum,” significat omnes in veris et in bonis) (n. 287).
12. “Dicentes voce magna. Dignus est Agnus occisus accipere potestatem et divitias et sapientiam et honorem et gloriam,” significat confessionem ex corde, quod Domino quoad Divinum sit Omnipotentia, Omniscientia, Divinum Bonum et Divinum Verum (ii. 288); “et benedictionem,” significat omnia illa in Ipso, et ab Ipso in illis (n. 289).
13. “Et omne creatum, quod est in Caelo, et in terra, et sub terra, et in mari, quae sunt, et quae in illis omnia, audivi dicentes,” significat confessionem et glorificationem Domini ab angelis infimorum caelorum (n. 290); “Sedenti super Throno et Agno, benedictio et honor et gloria et robur in saecula saeculorum,” significat quod in Domino ab aeterno et inde in Divino Humano Ipsius sit omne Caeli et Ecclesiae, Divinum Bonum et Divinum Verum, et Divina Potentia, et ob Ipso in illis (n. 291).
14. “Et quatuor Animalia dicebant, Amen,” significat Divinam confirmationem ex Verbo (n. 292); “et viginti quatuor Seniores prociderunt et adoraverunt Viventem in saecula saeculorum,” significat humiliationem coram Domino, et ex humiliatione adorationem Ipsius ab omnibus (in) Caelis, a Quo et in Quo est Vita aeterna (n. 293).
(Vers. 1.) “Et vidi in dextra Sedentis super Throno Librum scriptum intus et a tergo,” significat Dominum quoad Ipsum Divinum Suum ab aeterno, Cui Omnipotentia et Omniscientia, et Qui est Verbum, Qui et status vitae omnium in Caelis et in terris, in omni particulari et in omni communi, ex Se Ipso novit. – Per “Sedentem super Throno” intelligitur Dominus quoad Ipsum Divinum, ex Quo Humanum Ipsius, nam sequitur quod” Agnus acceperit Librum e dextra Sedentis super Throno” (vers. 7), et per “Agnum” intelligitur Dominus quoad Divinum Humanum; per “Librum scriptum intus et a tergo” intelligitur Verbum in omni particulari et in omni communi; per “intus” in omni particulari, et per “a tergo” in omni communi; per “intus et a tergo” intelligitur etiam Verbi Sensus interior, qui est spiritualis, et Sensus ejus exterior qui est naturalis; per “dextram” intelligitur Ipse quoad omnipotentiam et omniscientiam, quia de exploratione omnium in Caelis et in terris, super quos Ultimum Judicium erit, et de separatione eorum, agitur. Quod Dominus ut Verbum sciat status vitae omnium in Caelis et in terris a Se Ipso, est quia est Ipsum Divinum Verum, et Ipsum Divinum Verum ex Se Ipso novit omnia; sed hoc arcanum est, quod in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia detectum est. Quod Dominus quoad Ipsum Divinum ab aeterno fuerit Verbum, hoc est, Divinum Verum, patet ab his apud Johannem:
“In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum” (i. 1);
et quod Dominus etiam quoad Humanum factus sit “Verbum,” apud eundem:
“Et Verbum Caro factum est” (i. 14).
Inde constare potest quid intelligitur per quod Liber fuerit in dextra Sedentis super Throno, et quod Agnus acceperit Librum inde (vers. 7). Quoniam Dominus est Verbum, et Verbum est Divinum Verum, quod in communi facit Caelum et Ecclesiam, et in particulari angelum ut in illo Caelum sit, et hominem ut in illo Ecclesia sit, et quia Verbum hic intelligitur per “Librum,” ex quo et secundum quod omnes judicandi sunt, ideo passim dicitur “inscribi Libro,” “judicari ex Libro,” “deleri ex Libro,” ubi de statu vitae aeternae alicujus agitur; ut in his locis:
Antiquus Dierum judicium consedit, “et Libri aperti sunt” (Dan. vii. (9,) 10):
Eripietur populus omnis, qui invenietur “scriptus In Libro” (Dan. xii. (9.));
“Non latuit Te os meum, super Libro Tuo omnes scripti sunt dies, et non unus ex illis deest” (Psalm. cxxxix. 15, 16);
Moses dixit, “Dele me quaeso ex Libro quem scripsisti; et dixit Jehovah, Illum qui peccavit Mihi, delebo e Libro” Exod. xxxi. 32, 33)
“Deleantur e Libro vitae, et cum justis non scribantur” (Psalm. lxix. 29 (B.A. 28));
“Vidi quod Libri aperti sint; et Liber alius apertus est, qui est vitae; et judicati sunt mortui juxta ea quae scripta sunt in libris{1} secundum opera illorum, et si quis non inventus est in Libri vitae scriptus, ejectus est in stagnum ignis” (Apoc. xx. 12, 15{2});
“Non ingredientur in Novam Hierosolymam, nisi qui scripti sunt in Libro vitae Agni” (Apoc. xxi. 26 (B.A. 27));
“Adorabunt bestiam omnes, quorum nomina non scripta sunt in Libro vitae Agni” (Apoc. xiii. 8; cap. xvii. 8).
Quod per “Librum” intelligatur Verbum, apud Davidem:
“In Volumine Libri scriptum est de Me” (Psalm. xl. 8 (B.A. 7));
et apud Ezechielem:
“Vidi et ecce manus emissa ad me, et in ea Volumen Libri scriptum ante et post” (ii. 9, 10{3});
“Liber verborum Esajae” (Luc. iii. 4):
“Liber psalmorum” (Luc. xx. 42).
@1 libris pro “libro”$
@2 12, 15 pro “12, 13, 14″$
@3 9, 10 pro “8, 9″$
“Et nemo potuit in Caelo, nec super terra, neque sub terra, aperire et legere librum, nec inspicere illum” (vers. 3, 4);
tale est Verbum omnibus, quibus Agnus, hoc est, Dominus non aperit illud: hic quia de exploratione omnium ante Ultimum Judicium agitur, sunt status vitae omnium in communi et particulari, qui prorsus absconditi sunt.
“Et omne creatum, quod est in Caelo, in terra, et sub terra, et in mari quae sunt, et in illis omnia, audivi dicentes.
Quia audivit hos et illos dicentes, patet quod fuerint angeli et spiritus qui loquebantur; fuit etiam Johannes in spiritu, ut ipse in praecedente capite (iv. vers. 2) dicit, in quo statu non alia terra illi apparuit, quam terra mundi spiritualis; sunt enim ibi terrae sicut in mundo naturali, ut constare potest ex descriptione illius mundi in Opere de Caelo et Inferno; tum in Continuatione de Mundo Spirituali (n. 32-38). Caeli superiores ibi apparent super montibus et collibus, Caeli inferiores super terris infra, et Caeli ultimi quasi sub terris; Caeli enim sunt expansa, unum supra alterum, et quodvis expansum est sicut terra sub pedibus illorum qui ibi sunt; supremum expansum est sicut caput montis, alterum expansum est sub illo, sed latius ad latera circum circa se extendens, ac infimum expansum adhuc latius, et quia hoc est sub illo; sunt ibi illi qui “sub terra;” tres Caeli etiam ita apparent angelis qui in superioribus Caelis sunt, quia illis duo apparent infra illos; similiter itaque Johanni, quia apud illos erat, nam ad illos ascenderat, ut patet. a capite iv. vers. 1, ubi dicitur,
“Ascende huc, et ostendam tibi quae oportet fieri post hac.”
Qui non scit aliquid de mundo spirituali et de terris ibi, nequaquam scire potest quid intelligitur per “sub terra,” similiter quid per “inferiora terrae,” in Verbo, ut apud Esajam:
“Cantate Caeli, jubilate Inferiora terrae, personate Montes cantu, quia redemit Jehovah Jacobum” (xliv. 23): et alibi.
Quis non videt, quod terrae mundi spiritualis ibi intelligantur; non enim aliquis homo sub terris in mundo naturali habitat.
“Erit talis afflictio magna, qualis non fuit ab initio Mundi usque nunc, nec fiet; quare nisi abbreviarentur dies nisi, non conservaretur ulla caro” (Matth. xxiv. 21, 22):
haec de ultimo tempore Ecclesiae, quando judicium. Quod talis status Ecclesiae hodie sit, ex his solum cognosci potest, quod in maxima parte Orbis Christiani sint, qui Divinam Domini potestatem in se transtulerunt, ac volunt coli sicut dii, et qui invocant homines mortuos, et vix aliquis ibi Dominum; et quod reliqui ab Ecclesia faciant Deum Tres, ac Dominum Duos, ac salvationem ponant non in emendatione vitae, sed in certis vocibus cum halitu devoto enuntiatis; ita non in paenitentia sed in fiducia quod justificentur et sanctificentur, modo plicent manus et spectent sursum, ac solennem formulam orent.
Quod significet consolationem, patet.
@1 dicit pro “dixit”$
@1 44 pro “48”$
“Factus sum mortuus, et ecce Vivens sum in saecula saeculorum,”
per quae intelligitur quod Dominus in Ecclesia neglectus sit, et Humanum Ipsius pro Divino non agnitum (n. 59); quod ita sit, videatur infra (n. 294). Cum itaque Dominus quoad Divinum Humanum per “Agnum” intelligitur, et de Illo dicitur, quod “sumserit Librum e dextra Sedentis super Throno,” et postea quod “aperuerit illum, et solverit septem sigilla ejus,” et cum hoc nemo mortalium potuit, sed Solus Deus, sequitur quod per “Agnum” intelligatur Dominus quoad Divinum Humanum, et per “occisum” quod non Agnitus pro Deo quoad Humanum Suum.
@1 18 pro “8”$
“Qui laetantur super non re, qui dicunt, Nonne per fortitudinem nostram sumpsimus nos Cornua” (Amos vi. 13);
Dixi impiis, Ne attollite Cornu, ne attollite in altum Cornu vestrum, omnia Cornua impiorum amputabo; exaltabuntur Cornua justi” (Psalm. lxxv. 5, 6, 11 (B.A. 4, 5, 10));
“Jehovah exaltavit Cornu inimicorum tuorum” (Thren. ii. 17{1});
“Excisum est Cornu Moabi, et brachium ejus fractum est” (Jerem. xlviii. 25);
“Latere et humero impellitis, et Cornibus vestris feritis omnes oves infirmas” (Ezech. xxxiv. 21);
“Jehovah exaltavit Cornu populi Sui” (Psalm. cxlviii. 14);
“Jehovah Deus Zebaoth, Decus fortitudinis eorum{2} exaltavit Cornu nostrum” (Psalm. lxxxix. 18 (B.A. 17));
“Splendor Jehovae Dei sicut Lux erit, Cornua e manu Ipsius Ipsi, et ibi occultatio roboris Ipsius” (Hab. iii. 4):
“Brachium Meum corroborabit Davidem, et in Nomine Meo exaltabitur Cornu ejus” (Psalm. lxxxix. 22, 25 (B.A. 21, 24){3});
“Jehovah robur meum, petra mea, Cornu meum” (Psalm. xviii. 2{4}; 2 Sam. xxii. 3);
“Surge filia Sionis, quia Cornu tuum faciam ferrum, ut comminuas populos multos” (Mich. iv. 13);
“Dominus{5} destruxit in excandescentia Sua munimentum filiae Jehudae, et abscidit omne Cornu Israelis” (Thren. ii. (2,) 3).
Potentiae etiam significantur
Per Cornua draconis (Apoc. xii. 3);
Per Cornua bestiae ascendentis ex mari (Apoc. xiii. 1);
Per Cornua bestiae coccineae, super qua mulier sedit (Apoc. xvii{6} 3, 7, 12); Per Cornua arietis et hirci (Dan. viii. 3, 4, 5, 7, 8, 9, 10, 12, 12, 21, 25);
Per Cornua bestiae ascendentis ex mari (Dan. vii. 3, 7, 8, 20, 21, 23, 24):
Per quatuor Cornua, quae disperserunt Jehudam et Israelem (Sach. ii. 1, 2, 3, 4 (B.A. 1, 18, 19, 20, 21)):
Per Cornua Altarium, holocausti et suffitus (Exod. xxvii. 2: cap. xxx. 2, 3, 10):
per haec significabatur potentia Divini Veri in Ecclesia: ac vicissim quod potentia peritura sit per “Cornua Altarium in Bethele,” apud Amos:
“Visitabo super praevaricationes Israelis, visitabo super Altaria Bethelis, ut exscindantur Cornua Altaris, et cadant in terram” (iii. 14).
@1 17 pro “13”$
@2 eorum pro “nostrae”$
@3 22, 25 pro “21, 22, 25″$
@4 2 pro “2, 3″$
@5 Dominus pro “Jehovah”$
@6 xvii. pro “xvi.”$
273. (Vers. 7.) “Et venit et accepit Librum e dextra Sedentis super Throno” significat quod Dominus quoad Divinum Humanum Suum sit Verbum, et quod hoc ex Divino Suo in Ipso, et quod propterea ex Divino Humano Suo facturus sit Judicium. – Hic manifeste patet, quod “Sedens super Throno” et “Agnus” sint una Persona, et quod per “Sedentem super Throno” intelligatur Divinum Ipsius a Quo, et per “Agnum” Divinum Humanum Ipsius nam dicitur in praecedente versu, quod “viderit Agnum stantem in medio Throni,” et nunc quod “acceperit a Sedente super Throno Librum.” Quod Dominus ex Divino Humano Suo facturus sit Judicium, quia est Verbum, constat ex his locis:
“Tunc videbunt signum Filii Hominis: et videbunt Filium Hominis venientem in nubibus Caeli cum virtute et gloria” (Matth. xxiv. 30);
“Quando sedebit Filius Hominis super Throno Suo judicaturus duodecim Tribus Israelis” (Matth. xix. 28)
“Venturus est Filius Hominis in gloria Patris Sui, et tunc reddet unicuique secundum facta ejus” (Matth. xvi. 27):
“Vigilate omni tempore, ut digni habeamini ad consistendum coram Filio Hominis” (Luc. xxi. 36{1});
“Qua hora non putatis, Filius Hominis venit” (Matth. xxiv. 44);
“Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio quia Filius Hominis est” (Joh. v. 22, 27{2}):
“Filius Hominis” est Dominus quoad Divinum Humanum, et Hoc est Verbum, Quod fuit Deus et Caro factum est (Joh. i. 1, 14).
@1 Luc. xxi. 36 pro “Matth. xvi. 27″$
@2 22, 27 pro “27”$
Glorificatio a Caelis superioribus (vers. 8-10);
A Caelis inferioribus (vers. 11, 12);
Et a Caelis infimis (vers. 13);
Et demum confirmatio et adoratio a Caelis superioribus (vers. 14).
Caeli itaque superiores significantur per “quatuor Animalia” et per “viginti quatuor Seniores;” nam per “Cherubos,” qui sunt quatuor Animalia, “in medio Throni,” significatur Dominus quoad Verbum; at per “Cherubos,” seu quatuor Animalia, “circum Thronum,” significatur Caelum quoad Verbum; dicitur enim, quod
“In medio Throni et circum Thronum visa sint quatuor Animalia, plena oculis ante et retro” (cap. iv. vers. 6);
Caeli enim sunt Caeli ex receptione Divini Veri per Verbum a Domino. Per “viginti quatuor Seniores” etiam significantur Angeli in Caelis superioribus, quoniam Seniores illi proxime circum Thronum” erant (cap. iv. 4). Quod “procidere coram Agno ” sit humiliatio, et ex humiliatione adoratio, patet.
“Confitemini Jehovae in Cithara, in Nablio decachordii psallite Ipsi” (Psalm. xxxiii. 2{1});
“Confitebor Tibi in Cithara Deus, Deus mi” (Psalm. xliii. 4{2});
“Confitebor Tibi instrumento Nablii, canam Tibi in Cithara, Sancte Israelis” (Psalm. lxxi. 22):
“Excita me Nablium et Cithara, confitebor Tibi inter gentes, Domine” (Psalm. lvii. 9, 10 (B.A. 8, 9{3}); Psalm. cviii. 2, 3, 4);
“Respondete Jehovae per confessionem, psallite Deo nostro in Cithara” (Psalm. cxlvii. 7{4};
“Bonum confiteri Jehovae super Nablio et super higgaion in Cithara” (Psalm. xcii. 2, 3{5});
“Clangite Jehovae omnis terra, cantate Jehovae Cithara, Cithara et voce cantus” (Psalm. xcviii. 4-6).
(Et in multis aliis locis, ut Psalm. xlix. 5 (B.A. 4{6}); Psalm. cxxxvii. 2{7}: Hiob xxx. 31; Esaj. xxiv. 7-9; cap. xxx. 31, 32: Apoc. xiv. 2; cap. xviii. 22.)
Quoniam “cithara” correspondebat confessioni Domini, et mali spiritus illam non sustinent, ideo
David per Citharam abegit malum spiritum a Saule (1 Sam. xvi. 14-16, 23).
Quod non fuerint citharae, sed quod confessiones Domini auditae sicut citharae Johanni, videatur infra (n. 661).
@1 2 pro “2, 3″$
@2 4 pro “3, 4″$
@3 9, 10 pro “8, 9, 10″$
@4 cxlvii. 7 pro “cxxxvii. 1, 2″$
@5 2, 3 pro “2, 3, 4″$
@6 xlix. 5 pro “xlv. 4, 5″$
@7 2 pro “1, 2″$
“suffitus,” etiam significatur per “phialas” in quibus suffimenta erant, quoniam continens et contentum, sicut instrumentale et principale, unam causam agunt. Cultus ex Bono spirituali significatur per “suffitus” in sequentibus locis:
“Ab ortu solis usque ad occasum ejus magnum erit Nomen Meum inter gentes, et in omni loco Suffitus allatus Nomini Meo” (Malach. i. 11);
“Docebunt judicia Tua Jacobum, ponent Suffitum in nasum Tuum, et holocaustum super Altare Tuum” (Deutr. xxxiii. 10);
“Holocausta pinguium offeram Tibi cum Suffimento” (Psalm. lxvi. 13, 15)
“Venient ex circuitu Jehudae offerentes holocaustum, mincham et Thus” (Jerem. xvii. 26);
“E Scheba venient: aurum et Thus portabunt: et laudes Jehovae annuntiabunt” (Esaj. lx. 6):
per “thus” simile significatur quod per “suffimentum,” quia thus erat praecipuum aromatum{1} ex quibus suffimentum fiebat. Similiter apud Matthaeum:
Sapientes ex Oriente aperuerunt thesauros suos, et obtulerunt Domino recens nato “Aurum, Thus et Myrrham” (ii. 11);
quod obtulerint illa tria, erat quia “aurum” significabat Bonum caeleste, “thus” Bonum spirituale, et “myrrha” Bonum naturale, et ex his tribus Bonis fit omnis cultus.
@1 aromatum pro “aroma”$
“Odor gratus, ac “Odor quietis Jehovae” (ut Exod. xxix. 18,{1} 25, 41; Levit. i. 9, 13, 17; cap. ii. 2, 9, 12{2} : cap. iii. 5; cap. iv. 31; cap. vi. 8, 14 (B.A. 15, 21)): cap. viii. 28; cap. xxiii. 12, 13, 18{3}; cap.xxvi. 31: Num. xv. 3, 7{4}: cap. xxviii. 6, 8, 13{5}; cap. xxix. 2, 6, 8, 13, 36; Ezech. xx. 41; Hosch. xiv. 7).
Similia significantur per “preces,” quae vocantur “suffitus,” in sequentibus in Apocalypsi:
Angelus stans ad Altare, habens phialam auream,” et dati sunt ei Suffitus multi, ut offeret cum Precibus sanctorum omnium super altare aureum: et ascendit fumus Suffituum cum precibus sanctorum e manu Angeli ad conspectum Dei” (viii. 3-5);
et apud Davidem;
“Attende aurem ad vocem meam: acceptae sunt Preces meae, Suffimentum coram Te” (Psalm. cxli. 1, 2).
@1 18 pro “10”$
@2 12 pro “10”$
@3 13 pro “8, 14″$
@4 Num. xv. 3, 7 pro “cap. xv. 5″$
@5 cap. xxviii. 6, 8, 13 pro “Num. vi. 6, 8, 13″$
“Dignus es accipere librum, et aperire sigilla ejus:”
Quod sit Redemptor, in his:
“Quia occisus es, et redemisti nos in sanguine Tuo:”
quod sit Salvator, in his:
“Fecisti nos Deo nostro Reges et Sacerdotes, et regnabimus super terra:”
quod sit Deus Caeli et terrae, in his:
“Prociderunt et adoraverunt Viventem in saecula saeculorum” (vers. 14).
Quoniam agnitio quod Dominus Solus sit Deus Caeli et terrae, et quod Humanum Ipsius sit Divinum, et quod alioquin non possit Redemptor et Salvator dici, non prius fuit Ecclesia, ideo dicitur “canticum novum.” Quod “canticum” etiam significet glorificationem” quae est confessio ex gaudio cordis, est quia cantus exaltat, et facit ut affectio e corde erumpat in sonum, et se intense sistat in sua vita. Psalmi Davidis nec aliud sunt quam cantica, psallebantur enim ac canebantur quare etiam in multis locis vocabantur cantica
(Ut Psalm. xviii{1} 1; Psalm. xxxiii. 1, 3{2}; Psalm. xlv. 1; Psalm. xlvi. 1; Psalm. xlviii. 1; Psalm. lxv. 1; Psalm. lxvi. 1; Psalm. lxvii. 1; Psalm. lxviii. 1; Psalm. lxxv. 1; Psalm. lxxvi{3} 1: Psalm. lxxxvii. 1; Psalm. lxxxviii. 1; Psalm. xcii. 1; Psalm. xcvi. 1; Psalm. xcviii. 1: Psalm. cviii. 1; Psalm. cxx. 1; Psalm. cxxi. 1; Psalm. cxxii. 1; Psalm. cxxiii. 1; Psalm. cxxiv. 1; Psalm. cxxv 1; Psalm. cxxvi. 1; Psalm. cxxvii. 1; Psalm. cxxviii. 1; Psalm. cxxix. 1; Psalm. cxxx. 1; Psalm. cxxxii. 1; Psalm. cxxxiii. 1; Psalm. cxxxiv. 1).
Quod cantica fuerint propter exaltationem vitae amoris, et inde gaudii, patet ex his:
“Cantate Jehovae Canticum novum, clangite Jehovae omnis terra, personate, jubilate” (Psalm. xcviii. 1, 4-8):
“Cantate Jehovae Canticum novum: laetetur Israel in Factore suo, psallant Ipsi” (Psalm. cxlix. 1-3):
“Cantate Jehovae Canticum novum, extollant vocem” (Esaj. xlii. 10-12),;
“Cantate Caeli, jubilate inferiora terrae, personate montes Cantu (Esaj. xliv. 23: cap. xlix. 13);
“Jubilate Deo robori nostro, acclamate Deo Jacobi, extollite Cantum” (Psalm. lxxxi. 2-4 (B. A. 1-3)):
“Laetitia et gaudium invenietur in Sione, confessio et vox Cantus” (Esaj. li. 3; cap. lii. 8, 9):
“Cantate Jehovae, exclama et jubila filia Sionis, quia magnus in medio tui Sanctus Israelis” (Esaj. xii. 1-6);
“Paratum est cor meum, cantabo et psallam; excita te gloria mea, confitebor Tibi inter gentes, Domine, psallam Tibi inter populos” (Psalm. lvii. 8-10 (B.A. 7-9)).
(Et multoties alibi.)
@1 xviii. pro “xvii.”$
@2 3 pro “2”$
@3 lxxvi. pro “lxxxvi.”$
“Tu Jehovah Pater noster, Redemptor noster a saeculo Nomen Tuum” (Esaj. lxiii. 16);
“Sic dixit Rex Israelis, et Redemptor ejus Jehovah Zebaoth, Ego Primus et Ultimus, et praeter Me non Deus” (Esaj. xliv. 6{1});
“Sic dixit Jehovah Redemptor tuus et Formator tuus, Ego Jehovah faciens omnia, et Solus a Me Ipso” (Esaj. xliv. 24);
“Sic dixit Jehovah Redemptor tuus, Sanctus Israelis, Ego Jehovah Deus tuus” (Esaj. xlviii. 17)
“Jehovah Petra mea et Redemptor meus (Psalm. xix{2}. 15 (B.A. 14));
“Redemptor eorum fortis, Jehovah Zebaoth Nomen Ipsius” (Jerem. 1. 34);
“Jehovah Zebaoth Nomen Ipsius, et Redemptor tuus Sanctus Israelis, Deus totius Terrae vocabitur” (Esaj. liv. 5);
Ut sciat omnis caro, quod Ego Jehovah Salvator tuus et Redemptor tuus, fortis Jacobi” (Esaj. xlix. 26: cap. lx. 16);
“Quod ad Redemptorem nostram, Jehovah Zebaoth Nomen Ipsius” (Esaj. xlvii. 4):
“Cum misericordia aeternitatis miserebor: sic dixit Redemptor tuus Jehovah” (Esaj. liv. 8);
“Dixit Jehovah Redemptor vester, Sanctus Israelis” (Esaj. xliii. 14);
“Dixit Jehovah Sanctus Israelis, Redemptor vester” (Esaj. xlix. 7);
“Redemeras me Jehovah (Deus) veritatis” (Psalm. xxxi. 6 (B.A. 5));
“Speret Israel in Jehovah, quia plurima cum Ipso Redemptio est, Ille Redimet Israelem ab omnibus iniquitatibus ejus” (Psalm. cxxx. 7, 8);
“Domine surge in auxilium nobis, et Redime nos propter misericordiam Tuam” (Psalm. xliv. 27 (B.A. 26)):
“Dixit Jehovah Deus, “E manu Inferni Redimam eos, e morte Redimam eos” (Hosch. xiii. 4, 14);
“Jehovah exaudi vocem meam, Redimet animam meam” (Psalm. Iv. 18, 19 (B.A. 17, 18)).
(Tum Psalm. xlix. 16 (B.A. 15)); Psalm. lxix. 19 (B.A. 18); Psalm. lxxi. 23; Psalm. ciii. 1, 4; Psalm. cvii. 2; Jerem. xv. 20, 21.)
Quod Dominus quoad Humanum Suum sit Redemptor, in Ecclesia non negatur, quia est secundum Scripturam, et quoque hanc:
“Quis venit ex Edom, incedens in multitudine roboris Sui: annus Redemptorum Ejus venit, Hic redemit eos” (Esaj. lxiii{3} 1, 4, 9);
“Dicite filiae Sionis, Ecce Salus tua venit, ecce merces Illius cum Illo; et vocabunt illos, populus sanctitatis, Redempti Jehovae” (Esaj. lxii. 11. 12);
“Benedictus Dominus Deus Israelis, quia visitavit, et fecit Redemptionem populo Suo” (Luc. i. 68).
(Praeter alibi.)
Plura adhuc loca confirmantia, quod Dominus ab aeterno, Qui est Ipse Jehovah, in mundum venerit, et susceperit Humanum, ad redimendum homines, videantur in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (n. 37-46). Jehovah etiam dicitur Salvator in multis locis, quae ob copiam afferre non vacat.
@1 6 pro “2”$
@2 xix. pro “xv.”$
@3 lxiii. pro “liii.”$
Lingua mea meditatur justitiam Tuam, omni die laudem Tuam” (Psalm. (xxxv. 28;) lxxi. 24);
“Tunc saliet sicut cervus claudus, et cantabit Lingua muti, quia erumpent in deserto aquae” (Esaj. xxxv. 6);
“Lingua balborum velox erit ad loquendum” (Esaj. xxxii. 4);
apparet sicut ibi per “linguam” intelligatur loquela; sed in Sensu spirituali intelligitur id quod loquuntur, quod est verum doctrinae, quod illis erit a Domino. Similiter,
“Juravi quod Mihi se incurvaturum sit omne genu, et juratura omnis Lingua” (Esaj. xlv. 23):
“Veniet tempus ad congregandum omnes gentes et Linguas, ut veniant et videant gloriam Meam” (Esaj. lxvi. 18):
“In diebus illis apprehendent decem viri ex omnibus Linguis gentium alam viri Jehudaei, dicendo, Ibimus vobiscum, quia audivimus Deum cum vobis” (Sach. viii. 23);
haec quoque de conversione gentium a Domino, ad verum doctrinae. Per “linguas” autem in opposito sensu significantur doctrinae falsae in his:
“Vir Linguae non subsistet in terra” (Psalm. cxl. 12 (B.A. 11){1};)
“Occultas eos in Tabernaculo Tuo a lite Linguarum” (Psalm. xxxi. 21 (B.A. 20));
“Adducam super vos gentem, cujus non cognosces Linguam” (Jerem. v.15{2};
“Mitti ad populos graves Lingua” (Ezech. iii. 5, 6);
“Ad populum barbarum Lingua” (Esaj. xxxiii. 19).
Sciendum est quod “lingua” ut organum significet doctrinam, ac ut sermo significet etiam religionem. Qui scit quod “lingua” significet doctrinam, intelligere potest quid significatur per verba divitis in Inferno ad Abrahamum,
“Ut mitteret Lazarum, ut intingeret extremum digiti in aquam, et refrigeraret linguam ejus, ne cruciaretur in flamma” (Luc. xvi. 24);
“aqua” significat verum, et “lingua” doctrinam, a cujus falsis cruciabatur, et non a flamma; non enim aliquis in Inferno est in flamma, sed flamma ibi est apparentia amoris falsi, et ignis apparentia amoris mali.
@1 cxl. pro “cxlv.”$
@2 15 pro “15, 16″$
“Ut omnes qui credunt in Me, unum sint: ac unum sint sicut Tu Pater in Me et Ego in Te, ut etiam illi in nobis unum sint: Ego gloriam quam dedisti Mihi, dedi illis, ut sint unum sicut Nos unum sumus, Ego in illis et Tu in Me, ut ubi Ego sum etiam illi sint Mecum” (Joh. xvii. 20-24);
cum itaque ita unum sunt cum Domino, et simul cum Domino faciunt Regnum, quod vocatur Regnum Dei, patet quod non aliud per “regnare” significetur. Dicitur “regnare” quia prius dictum est, “Fecisti nos Reges et Sacerdotes,” et per “Reges” significantur qui in sapientia ex Divinis Veris a Domino sunt, et per “Sacerdotes” qui in amore ex Divino Bono ab Ipso sunt (n. 20): inde est, quod Regnum Domini etiam dicatur
“Regnum sanctorum” (Dan. vii{1} 18, 27)
et de Apostolis, quod
Cum Domino judicaturi sint duodecim Tribus Israelis (Matth. xix. 28),
tametsi Solus Dominus judicat et regnat; judicat enim et regnat ex Divino Bono per Divinum Verum quod ab Ipso etiam in illis est; sed qui credit quod id quod a Domino in illis est, sit illorum, ejicitur e Regno, hoc est, e Caelo. Simile per “regnare” significatur in sequentibus in Apocalypsi:
“Erunt Sacerdotes Dei et Christi, et Regnabunt cum Ipso mille annis (xx. 4, 6);
et de illis qui in Novam Hierosolymam venturi sunt,
“Agnus illustrabit illos, et Regnabunt in saecula saeculorum” (xxii. 5).
@1 vii. pro “vii.”$
“Ecce Jehovah evacuans Terram, et exinaniens Terram, et evertet facies ejus: evacuando evacuabitur Terra: lugebit et confundetur Terra habitabilis: Terra prophanabitur sub habitatoribus suis propterea maledictio comedet Terram et exurentur habitatores Terrae, et relictus erit homo rarus: erit in medio Terrae sicut strictura oleae. Cataractae ab alto apertae sunt, et commota sunt fundamenta Terrae: confringendo confracta est Terra: disrumpendo disrupta est Terra: commovendo commota est Terra: titubando titubat Terra sicut ebrius” (Esaj. (xxiv.) 1-23);
“Ascendit leo ex vepreto ad redigendum Terram tuam in vastitatem: vidi Terram, cum ecce vacuum et inane: dixit Jehovah, vastitas erit tota Terra, propterea lugebit Terra” (Jerem. iv. 7, 23-28):
“Quousque lugebit Terra: desolata est tota Terra, quia non vir ponens super cor” (Jerem. xii. 4, 11-13);
“Luget et elanguescit Terra, erubuit Libanus et emarcuit” (Esaj. xxxiii. 9):
Erit Terra in picem ardentem, et vastata” (Esaj. xxxiv. 9, 10):
“Consummationem et decisionem audivi a Domino super universam Terram” (Esaj. xxviii. 2, 22):
“Ecce dies Jehovae veniet ad ponendum Terram in vastitatem, et concutietur Terra e loco suo (Esaj. xiii. 9, 13);
“Commota est et contremuit Terra, et fundamenta montium trepidarunt” (Psalm. xviii. 8{1} (B.A. 7));
“Non timebimus cum mutabitur Terra: cum dederit vocem, liquescet Terra” (Psalm. xlvi. 3, 4, 7, 9 (B. A. 2, 3, 6, 8)):
“Annon intelligitis fundamenta Terrae” (Esaj. xl. 21, 23)
“Deus deseruisti nos, tremefecisti Terram: sana fracturas ejus, quia commota est” (Psalm. lx. 3, 4 (B.A. 1, 2));
“Liquescent Terra et omnes habitatores ejus: Ego firmabo columnas ejus” (Psalm. lxxv. 4{2} (B.A. 3));
“Vae Terrae inumbratae alis: ite legati ad gentem conculcatam, cujus Terram depraedati sunt fluvii” (Esaj. xviii. 1, 2);
“In excandescentia Jehovae Zebaoth obscurata est Terra” (Esaj. ix. 18{3} (B.A. 19));
“Eritis vos Terra beneplaciti” (Malach. iii. 12{4});
“Dedi Te in foedus populi ad restituendum Terram: cantate Caeli et exulta Terra” (Esaj. xlix. 8, 13):
“Non videbo{5} Jah in Terra viventium” (Esaj. xxxviii. 11);
“Qui dederunt terrorem in Terra viventium” (Ezech. xxxii. 23-27);
“Nisi crederem videre bonum in Terra vitae” (Psalm. xxvii. 13);
“Beati mites, quia haereditatem Terrae accipient” (Matth. v. 5)
“Ego Jehovah faciens omnia, expandens Caelos Solus, extendens Terram a Me Ipso” (Esaj. xliv. 23, 24: Sach. xii. 1: Jerem. x. 11-13; cap. li. 15; Psalm.{6} cxxxvi. 6);
“Aperiat se Terra, fructificent salutem: sic dixit Jehovah, creans Caelos formans Terram” (Esaj. xlv. 8, 12, 18, 19):
“Ecce Ego creans Caelos novos, et Terram novam” (Esaj. lxv. 17: cap. lxvi. 22);
praeter multis aliis in locis, quae si adducerentur, implerent membranam. Causa quod per “terram” significetur Ecclesia, est quia multoties per “terram” intelligitur Terra Canaan, et in illa fuit Ecclesia; “Canaan caelestis” non aliud est: tum quia cum nominatur “terra,” Angeli, qui spirituales sunt, non cogitant terram, sed humanum genus quod super illa, et ejus statum spiritualem, et status spiritualis est status Ecclesiae. “Terra” etiam oppositum sensum habet, et in eo significat damnationem, quoniam cum nulla Ecclesia est apud hominem, est damnatio; in hoc sensu nominatur
“Terra” (Esaj. xiv. 12; cap. xxi. 9: cap. xxvi. 19, 21; cap. xxix. 4; cap. xlvii. 1: cap. lxiii. 6; Thren. ii. 2, 10; Ezech. xxvi. 20; cap. xxxii. 24; Num. xvi. 29-33; cap. xxvi. 10; et alibi).
@1 8 pro “7, 8″$
@2 4 pro “3, 4″$
@3 ix. 18 pro “xlix. 8, 13″$
@4 12 pro “11, 12″$
@5 videbo pro “videbis”$
@6 Psalm. pro “cap.”$
“Currus Dei binae Myriades, Chiliades Angelorum pacis, Dominus in illis, Sinai in sanctuario” (Psalm. lxviii. 18 (B.A. 17)):
“Vidi cum Antiquus Dierum sedit; Chiliadum Chiliades ministrabant Ipsi, et Myriades Myriadum coram Ipso stabant” (Dan. vii. 9, 10);
Moses de Josepho, “Cornua Monocerotis cornua ejus, his populos feriet una ad fines terrae, et hi Myriades Ephraimi et Chiliades Menassis” (Deutr. xxxiii. 17);
“Non timebis tibi a peste quae in caligine serpit, et a morte quae in meridie vastat; cadent a latere tuo Chilias, et Myrias a dextra tua” (Psalm: xci. 5-7):
“Greges nostri Chiliades, Myriades in plateis nostris” (Psalm. cxliv. 13{1});
“Num delectatur Jehovah Chiliadibus arietum. Myriadibus rivorum olei” (Mich. vi. 7{2}):
Quando quiescebat Arca, dixit Moses, “Redi Jehovah. Myriades Chiliadum Israelis” (Num. x. 36):
in omnibus his locis “myriades” dicuntur de veris et “chiliades” de bonis.
@1 13 pro “3”$
@2 7 pro “6”$
Princeps sacerdotum interrogavit Jesum, “Tunc es Christus Filius Benedicti” (Marc. xiv. 61);
“Jesus dixit, Non Me videbitis posthac, donec dicatis, Benedictus veniens in Nomine Domini” (Matth. xxiii. 39: Luc. xiii. 3;):
“Malchizedek benedixit Abramo, et dixit, Benedictus Deus Altissimus, Qui dedit hostes tuos in manum tuam” (Gen. xiv. 18-20):
“Benedictus Jehovah Deus Schemi” (Genes. ix. 26):
“Benedictus Jehovah, Qui audivit vocem meam” (Psalm. xxviii. 6):
“Benedictus Jehovah, quia admirabilem fecit clementiam Suam” (Psalm. xxxi. 22 (B.A. 21)):
“Benedictus Jehovah a saeculo in saeculum usque” (Psalm. xli. 14 (B.A. 13)).
(Pariter, Psalm. lxvi. 20: Psalm. lxviii. 20, 36 (B.A. 19, 35)); Psalm. lxxii. 18, 19; Psalm. lxxxix. 53 (B.A. 52); Psalm. cxix. 12; Psalm. cxxiv. 6; Psalm. cxxxv. 21{1}: Psalm. cxliv. 1; Luc. i. 68.)
Inde est, quod hic dicatur “benedictio,” ut quoque vers. 12; et cap. vii. 12; et apud Davidem:
“Gloriam et honorem ponis super illum, quoniam ponis Illum Benedictiones{2} in perpetuum” (Psalm. xxi. 6, 7 (B.A. 5, 6)):
haec de Domino. Ex his videri potest, quid in Verbo intelligitur per “benedicere Deo,” quod sit addicare Ipsi omnem benedictionem, tum orare ut benedicat, et gratias agere quod benedixerit, ut ex sequentibus his locis constare potest:
Apertum est os Sachariae, “et locutus est Benedicens Deo” (Luc. i. 64, 68):
Simeon suscepit Jesum Infantem in ulnas, et Benedixit Deo (Luc. 11. 28{3});
“Benedicam{4} Jehovae. Qui consuluit mihi” (Psalm. xvi. 7);
“Benedicite Nomini Jehovae, evangelizate e die in diem salutem Ipsius” (Psalm. xcvi. 1-3);
“Benedictus Dominus de die in diem: in congregationibus Benedicite Deo, Domino, e fonte Israelis” (Psalm. lxviii. 20, 27 (B.A. 19, 26)).
@1 21 pro “2”$
@2 Benedictiones pro “Benedictionem”$
@3 28 pro “28, 30, 31″$
@4 Benedicam pro “Benedicite”$
“Jesus dixit Discipulis, Euntes in universum mundum praedicate Evangelium omni Creaturae” (Marc. xvi. 15):
“Quaere quaeso Bestias et docebunt, et Aves Caeli et annuntiabunt tibi, aut Virgultum terrae et docebit{2} te, et narrabunt tibi Pisces maris: quis non novit ex his omnibus, quod manus Jehovae fecerit illud” (Hiob xii 7-9{3});
“Laudent Jehovam Caelum et Terra, Maria et omne repens in illis, quia Deus salvabit Sionem” (Psalm. lxix. 35, 36 (B.A. 34, 35)):
“Laudate Jehovam e terra, Balaenae et omnes abyssi” (Psalm. cxlviii. 7):
Consumendo consumam omnia desuper faciebus terrae, consumam Hominem et Bestiam, consumam Aves Caelorum et Pisces maris” (Zeph. i. 2, 3).
(Similiter Esaj. 1, 2, 3; Ezech. xxxviii. 19, 20; Hosch. iv. 2, 3; Apoc. viii. 7-9)
“Laetabuntur Caeli, gaudebit Terra, commovebit se Mare et plenitudo ejus, exultabit Ager et omne quod in illo; tunc cantabunt omnes Arbores sylvae coram Jehovah, quia venit; quia venit ad judicandum terram” (Psalm. xcvi. 11-13).
(Et in multis aliis locis.)
Dicitur “omne creatum,” et per id intelligitur omne reformatum, seu omnes reformati, per “creare” enim significatur reformare et regenerare (n. 254). Quid intelligitur per “in Caelo, super terra, et sub terra,” videatur supra (n. 26a); et quid per “mare” (n. 238), inde patet, quid significatur per “quae in mari sunt, et quae in illis omnia;” haec sunt quae in Verbo intelliguntur per “pisces maris,” qui sunt affectiones sensuales, quae sunt infimae naturalis hominis; affectiones enim illorum apparent in mundo spirituali ut “pisces” e longinquo, et sicut in “mari,” quia atmosphaera, in qua sunt, apparet sicut aquea, et inde in oculis illorum qui in Caelis et super terra ibi sunt, sicut “mare,” videatur supra (n. 238), et de “piscibus” (n. 405).
@1 dicitur pro “dicit”$
@2 docebit pro “docebunt”$
@3 7-9 pro “7 ad 10″$
“Ecce cum nubibus Caelorum sicut Filius Hominis venit, et usque ad Antiquum Dierum: et Illi datum est dominium et gloria et regnum, et omnes populi, gentes et linguae Ipsum colent; Dominium Ipsius Dominium saeculi, quod non transibit, et Regnum Ipsius quod non peribit” (vii. 13, 14);
quod “Antiquus Dierum” sit Dominus ab aeterno, patet ex his apud Micham:
“Tu Bethlechem Ephrataea, parum est ut sis inter millenas Jehudae: ex te Mihi exibit, Qui erit Dominator in Israele, et Cujus exitus Antiquo, a diebus Aeternitatis” (v. 1 (B.A. 2));
tum ab his apud Esajam:
“Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, super Cujus humero Principatus; vocabitur Nomen Ipsius Consiliarius, Deus, Heros, Pater Aeternitatis, Princeps Pacis” (ix. 5).
In mundo naturali est homini duplex loquela, quia duplex cogitatio, exterior et interior; potest enim homo loqui ex cogitatione interiore et simul tunc ex cogitatione exteriore, et potest loqui ex cogitatione exteriore et non ex interiore, imo contra interiorem; inde simulationes, assentationes et hypocrises. At in mundo spirituali non est homini duplex loquela, sed simplex: loquitur ibi sicut cogitat, alioquin sonus stridet, et laedit aures; at usque potest silere, et sic non evulgare mentis suae cogitata: quare hypocrita, dum inter sapientes venit, vel abit, vel proripit se ad angulum in conclavi, et facit se inconspicuum, et sedet mutus.
Quondam erant multi in mundo spirituum congregati, et de hac re inter se loquebantur, dicentes, quod non posse loqui nisi sicut cogitat, sit durum illis in bonorum consortio, qui non juste cogitaverunt de Deo et de Domino. In medio congregatorum erant Reformati, et multi ex Clero, et juxta illos Pontificii cum Monachis: ac hi et illi primum dixerunt, quod hoc non durum sit; “Quid opus aliter loqui quam sicut cogitat: et si forte non juste cogitet, potestne comprimere labia, et tenere silentium.”
Et Clerus dixit, “Quis non cogitat juste de Deo et de Domino.” Sed aliqui ex congregatis dixerunt, “Tentemus tamen.”
Et dictum est illis qui se confirmaverunt in Trinitate Personarum de Deo, imprimis ex his verbis in Doctrina Athanasiana, “Una Persona est Patris, alia Filii, et alia Spiritus Sancti, et sicut Pater est Deus ita Filius est Deus et{1} Spiritus Sanctus est Deus,” ut dicerent “Unum Deum,” sed non potuerunt. Contorserunt et plicaverunt labia in plures sinus, et non potuerunt articulare sonum in voces alias quam ideis cogitationis eorum consonas, quae erant trium Personarum, et inde trium Deorum.
Porro dictum est ad illos, qui confirmaverunt fidem separatam a charitate, ut nominarent Jesum, sed non potuerunt; at omnes potuerunt dicere Christum, et quoque Deum Patrem. Hoc mirati sunt, et quaesiverunt causam, et invenerunt hanc, quod oraverint Deum Patrem propter Filium, et non oraverint Ipsum Salvatorem; “Jesus” enim significat Salvatorem.
Porro dictum est illis, ut ex cogitatione de Humano Domini dicerent “Divinum Humanum;” sed nemo ex Clero, qui ibi aderat, potuit, at aliqui ex Laicis potuerunt; quare hoc in seriam ventilationem missum est: et tunc,
1. Lecta sunt coram illis haec apud Evangelistas:
Pater dedit omnia in manum Filio (Joh. iii 35);
Pater dedit Filio potestatem omnis carnis” (Joh. xvii 2);
“Omnia Mihi tradita sunt a Patre (Matth. xi 27);
Data est Mihi omnis potestas in Caelo et in Terra” (Matth. xxviii. 18):
@1 et pro “e”$
et dictum est illis, “Tenete inde in cogitatione, quod Christus tam quoad Divinum quam quoad Humanum Suum sit Deus Caeli et terrae, et sic enuntiate Divinum Humanum.
Sed usque non potuerunt, et dixerunt, quod quidem exinde tenerent aliquid cogitationis ex intellectu de eo, sed usque non aliquid agnitionis, et quod ideo non possent.
2. Postea lectum est coram illis ex Luca (cap. i. 32, 34, 35), quod Dominus quoad Humanum esset Filius Jehovae Dei et quod ubivis in Verbo quoad Humanum dicatur “Filius Dei,” et quoque “Unigenitus;” et petierunt ut hoc tenerent in cogitatione, et quoque quod Unigenitus Filius Dei natus in mundo non possit non esse Deus, sicut Pater est Deus, et eloquerentur “Divinum Humanum.”
Sed dixerunt, “Non possumus, ex causa quia spiritualis nostra cogitatio, quae est interior, non admittit in cogitationem proximam loquelae alias ideas quam similes,” et quod inde percipiant, quod non liceat nunc cogitationes suas dividere, sicut in mundo naturali.
3. Deinde lecta sunt coram illis Domini verba ad Philippum haec:
“Dixit Philippus, Domine, monstra nobis Patrem: et dixit Dominus, Qui videt Me, vidit Patrem; nonne credis quod Ego in Patre et Pater in Me” (Joh. xv. 8-11);
et quoque alia loca, quod
Pater et Ipse unum sint (Joh. x. 30; et alibi):
et dictum est illis, ut tenerent id in cogitatione, et sic dicerent “Divinum Humanum.”
Sed quia illa cogitatio non fuit radicata in agnitione quod Dominus esset Deus etiam quoad Humanum, ideo non potuerunt; contorserunt labia in plicas usque ad indignationem, et voluerunt cogere os suum ad enuntiandum, et extorquere, sed non valuerunt.
Causa erat, quia ideae cogitationis, quae fluit ex agnitione, unum faciunt cum vocibus linguae apud illos qui in mundo spirituali sunt; et ubi ideae illae non sunt, non dantur voces, nam ideae fiunt voces in loquela.
4. Porro lecta sunt coram illis, ex Doctrina Ecclesiae in universo terrarum Orbe recepta, haec: “Quod Divinum et Humanum in Domino non sint duo, sed unum, imo una Persona, unita prorsus sicut anima et corpus” (haec ex Fide Symbolica Athanasiana); et dictum est illis,” Ex inde potestis omnino habere ideam ex agnitione, quod Humanum Domini sit Divinum, quia Anima Ipsius est Divinum; est enim ab Ecclesiae vestrae doctrina, quam in mundo agnoveratis: insuper est anima ipsa essentia et corpus est forma, ac essentia et forma unum faciunt sicut esse et existere, et sicut causa efficiens effectus et ipse effectus.”
Retinuerunt illam ideam, et voluerunt ex illa enuntiare “Divinum Humanum,” sed non potuerunt; interior enim idea de Humano Domini exterminavit et expunxit “ideam hanc novam adscititiam,” ut illam vocabant.
5. Adhuc coram illis lectum est ex Johanne, hoc:
Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: et Verbum Caro factum est” (i. 1, 14);
et ex Paulo hoc:
“In Christo Jesu habitat omnis plenitudo Divinitatis corporaliter” Coloss. ii. 9);
et dictum est illis ut firmiter cogitarent, quod Deus Qui fuit Verbum, factus sit Caro, et quod omne Divinum in Ipso habitet corporaliter: “forte sic potestis enuntiare Divinum Humanum.” Sed usque non potuerunt, dicentes aperte, quod non possent habere ideam Divini Humani, quia Deus est Deus, et homo est homo: et “Deus est Spiritus, et de spiritu non alter cogitavimus quam sicut de vento aut aethere.”
6. Tandem dictum est illis, “Nostis quod Dominus dixerit,
`Manete in Me, et Ego in vobis: qui manet in Me et Ego in illo, (hic) fert illorum multum, quia sine Me non potestis facere quicquam'” (Joh. xv. 4, 5);
et quia aliqui ex Clero Angliae aderant, lectum est coram illis ex una illorum Oratione ante Sanctam Communionem, “For, when we spiritually eat the flesh of Christ, and drink the blood, then we dwell in Christ, and Christ in us:” “Si nunc cogitatis, quod hoc non dari possit, nisi Humanum Domini sit Divinum, enuntiate itaque Divinum Humanum ex agnitione in cogitatione.”
Sed usque non potuerunt; fuit enim idea illis tam alte impressa, quod aliud esset Divinum Domini, et aliud Humanum Ipsius, ut quod Divinum Ipsius esset simile Divino Patris, et Humanum simile humano alterius hominis.
At dictum est illis, “Quomodo potestis ita cogitare: num rationalis mens potest usquam cogitare Deum esse tres, et Dominum esse duos.”
7. Postea converterunt se ad Lutheranos, dicentes, quod Augustana Confessio et Lutherus docuerint, quod Filius Dei et Filius Hominis in Christo sint una Persona,et quod Ipse etiam quoad Humanam Naturam sit Verus, Omnipotens ac Aeternus Deus; et quod quoad illam etiam ad dextram Omnipotentis Dei praesens gubernet omnia in Caelis et in Terris, impleat omnia, nobiscum sit, et in nobis habitet et operetur; et quod non sit adorationis differentia, quia per Naturam quae cernitur, adoratur Divinitas quae non cernitur; ita quod in Christo Deus sit Homo et Homo Deus.
His auditis responderunt, “Est ne ita.” Et circumspexerunt, et mox dixerunt, “Haec prius non novimus, quare nec possumus.”
At unus et alter dixit, “Legimus id et scripsimus id, sed usque dum de eo in nobis ex nobis cogitavimus, fuerunt modo verba, quorum ideam interiorem non habuimus.”
8. Tandem conversi ad Pontificios dixerunt, “Forte vos potestis nominare Divinum Humanum, quia creditis quod in vestra Eucharistia in Pane et Vino et in omni ejus parte sit integer Christus: et quoque adoratis Ipsum, cum monstratis et circum fertis hostias, ut Deum: tum quia vocatis Mariam Dei genetricem, consequenter agnoscitis quod genuerit Deum, hoc est, Divinum Humanum.
Et illi tunc voluerunt enuntiare illud ex illis ideis cogitationum de Domino, sed non potuerunt, propter materialem ideam de Corpore et Sanguine Ipsius; et propter assertionem quod Humana potestas et non Divina translata sit ab Ipso in Papam.
Et surrexit unus Monachus et dixit, quod possit cogitare Divinum Humanum de Sanctissima Virgine Maria Deipara, et quoque de Sancto monasterii sui.
Et alter Monachus accessit dicens, “Ego possum ex idea cogitationis meae dicere Divinum Humanum de Sanctissimo Papa potius quam de Christo;” sed tunc alii Monachi retraxerunt illum, et dixerunt, “Pudeat te.”
Post haec visum est Caelum apertum, et visae sunt Linguae sicut flammulae descendentes et influentes apud quosdam; et illi tunc celebrabant Divinum Humanum Domini, dicentes, “Removete ideam trium Deorum, et credite quod in Domino habitet omnis plenitudo Divinitatis corporaliter, et quod Pater et Ipse unum sint, sicut anima et corpus unum sunt, et quod Deus non sit ventus aut aether, sed quod sit Homo, et tunc conjungemini Caelo, et per id a Domino poteritis nominare Jesum, et dicere Divinum Humanum.”
CAPUT VI.
ET vidi cum aperuisset Anus primum ex sigillis, et audivi unum ex quatuor Animalibus dicens tanquam voce tonitrui, Veni et aspice.
2. Et vidi, et ecce Equus albus, et sedens super illo habens arcum, et data ei corona et exivit vincens et ut vinceret.
3. Et cum aperuisset secundum sigillum, audivi secundum Animal dicens, Veni et aspice.
4. Et exivit alius Equus rufus; et sedenti super illo datum ei tollere pacem de terra, ut alii alios occiderent, et data ei machaera magna.
5. Et cum aperuisset tertium sigillum, audivi tertium Animal dicens, Veni et aspice; et vidi, et ecce Equus niger, et sedens super illo habens stateram in manu sua.
6. Et audivi Vocem in medio quatuor Animalium, dicentem, Choenix tritici denario, et tres choenices hordei denario, et oleum et vinum ne laeseris.
7. Et cum aperuisset sigillum quartum, audivi Vocem quarti Animalis dicentem, Veni et aspice.
8. Et vidi, et ecce Equus pallidus, et sedens super illo nomen illi Mors, et Infernus sequebatur cum illo, et data illis potestas interficiendi super quartam partem terrae in romphaea et in fame et in morte et a bestiis (terrae).
9. Et cum aperuisset quintum sigillum, vidi sub ter Altari animas occisorum propter Verbum Dei, et propter testimonium quod habebant.
10. Et clamabant voce magna, dicentes, Usque quo Domine, Qui Sanctus et Verus, non judicas et vindicas sanguinem nostrum de habitantibus super terra.
11. Et datae singulis stolae albae; et dictum eis, ut requiescerent adhuc tempus parvum, usque dum complentur et conservi eorum et fratres eorum, qui futuri occidi sicut illi.
12. Et vidi cum aperuisset sigillum sextum, et ecce terrae motus magnus factus est, et Sol factus est niger tanquam saccus pilosus, et Luna facta est tanquam sanguis.
13. Et Stellae caeli ceciderunt in terram, sicut ficus dejicit grossos suos a magno Vento concussa.
14. Et Caelum abscessit tanquam Liber convolutus: et Omnis Mons et Insula e locis suis emota sunt.
15. Et reges terrae et magnates, et divites et chiliarchi, et potentes, et omnis servus et omnis liber, absconderunt se ipsos in speluncis, et in petris montium.
16. Et dicebant montibus et petris, Cadite super nos, et abscondite nos a facie Sedentis super Throno, et ab ira Agni.
17. Quia venit dies magnus irae Ejus, et quis potest consistere.
SENSUS SPIRITUALIS.
CONTENTUM TOTIUS CAPITIS.
AGITUR DE EXPLORATIONE ILLORUM, SUPER QUOS ULTIMUM JUDICIUM FUTURUM EST; ET EXPLORATUM QUALIS INTELLECTUS VERBI FUERAT APUD ILLOS, ET INDE QUALIS STATUS VITAE ILLORUM:
QUOD ESSENT QUI IN VERIS EX BONO (vers. 1, 2);
QUI ABSQUE BONO (vers. 3, 4).
QUI IN CONTEMPTU VERI (vers. 5, 6);
ET QUI QUOAD BONUM ET QUOAD VERUM PRORSUS VASTATI (vers. 7, 8).
DE STATU ILLORUM QUI IN INFERIORE TERRA PROPTER MALOS A DOMINO CUSTODITI SUNT, QUOD TEMPORE ULTIMI JUDICII LIBERANDI (vers. 9-11):
DE STATU ILLORUM QUI IN MALIS ET INDE FALSIS, QUALIS DIE ULTIMI JUDICII (vers. 12-17).
CONTENTA{1} SINGULORUM VERSUUM.
@1 CONTENTA pro “CONTENTUM”$
1. “Et vidi, cum aperuisset Agnus primum ex sigillis,” significat a Domino explorationem omnium super quos Ultimum Judicium futurum est, quoad intellectum Verbi, et inde quoad status vitae eorum (n. 295); “et audivi unum ex quatuor Animalibus dicens tanquam voce tonitrui,” significat secundum Divinum Verum Verbi (n. 296); “Veni et aspice,” significat manifestationem de primis in ordine (297).
2. “Et vidi et ecce Equus albus,” significat intellectum veri et boni ex Verbo apud hos (n. 278); “et sedens super illo habens arcum,” significat quod illis doctrina veri et boni ex Verbo, ex qua pugnarunt contra falsa et mala quae ab Inferno (n. 299); “et data ei corona,” significat insigne pugnae illorum (n. 300); “et exivit vincens et ut vinceret,” significat victoriam super mala et falsa in aeternum (n. 301).
3. “Et cum aperuisset secundum sigillum, audivi{1} secundum Animal dicens, veni et aspice,” significat simile hic ut supra (n. 302, 303, 304).
@1 audivi pro “et audivi”$
4. “Et exivit alius Equus, rufus,” significat intellectum Verbi deperditum quoad bonum, et inde quoad vitam apud illos (n. 305); – sedenti super illo datum est tollere pacem de terra,” significat sublatam charitatem, securitatem spiritualem, et requiem internam (n. 306); – ut alii alios occiderent, significat intestina omnia, infestationes ab Infernis, et irrequies internas (ii. 307); “et data ei machaera magna,” significat destructionem veri per falsa mali (n. 308).
5. “Et cum aperuisset tertium sigillum, audivi{1} tertium Animal dicens, veni et aspice,” significat simile hic ut supra (n. 309, 310, 321); “et vidi et ecce Equus niger,” significat intellectum Verbi deperditum quoad verum, ita quoad doctrinam apud hos (n. 312): “et sedens super illo habens stateram in manu sua,” significat aestimationem boni et veri, qualis illa apud hos (n. 313).
@1 audivi pro “et audivi”$
6. “Et audivi vocem in medio quatuor Animalium, dicentem,” significat Divinam custodiam Verbi a Domino (n. 314); – Choenix tritici denario, et tres choenices hordei denario,” significat quia aestimatio boni et veri tam pusilla est, ut vix ulla (n. 315); – et oleum et vinum ne laeseris,” significat quod a Domino provideatur, ne sancta bona et vera, quae interius in Verbo latent, violentur et prophanentur (n. 316).
7. “Et cum aperuisset sigillum quartum, audivi vocem quarti Animalis dicentem, veni et aspice,” significat simile quod supra (n. 317, 318, 319).
8. “Et vidi et ecce Equus pallidus,” significat intellectum Verbi deperditum et quoad bonum et quoad verum (n. 320); – et sedens super illo nomen illi Mors, et Infernus sequebatur cum illo,” significat exstinctionem vitae spiritualis et inde damnationem (n. 321); “et data est illis potestas interficiendi super quartam partem terrae,” significat destructionem omnis boni Ecclesiae (n. 322); “in romphaea et in fame et in morte et a bestiis terrae,” significat per falsa doctrinae, per mala vitae, per amorem proprii, et per concupiscentias (n. 323).
9. “Et cum aperuisset quintum sigillum,” significat a Domino explorationem status vitae illorum, qui die Ultimi Judicii salvandi erant, ac interea reservati (n. 324); “vidi subter Altari animas occisorum propter Verbum Dei et propter testimonium quod habebant,” significat illos qui a malis rejecti propter vitam secundum vera Verbi et agnitionem Divini Humani Domini, ne seducerentur, a Domino custoditi sunt (n. 325).
10. “Et clamabant voce magna,” significat dolorem cordis (n. 326); “dicentes, Usque quo Domine, (Qui Sanctus et Verus,) non judicas et vindicas sanguinem nostrum de habitantibus super terra,” significat super ia quod Ultimum Judicium protrahatur, et non removeantur qui violentiam inferunt Verbo et Divino Domini (n. 327).
11. “Et datae singulis stolae albae,” significat communicationem et conjunctionem illorum cum angeli qui in Divinis veris (erant) (n. 328); “et dictum (iis), ut adhuc requiescerent tempus parvum, usque dum complentur et conservi eorum et fratres eorum, qui futuri occidi sicut illi,” significat quod Ultimum Judicium parum adhuc pratraheretur, usque dum collecti (fuerint) qui similiter rejecti sunt a malis (n. 329).
12. “Et vidi cum aperuisset sigillum sextum,” significat a Domino explorationem status vitae illorum qui interius mali erant, super quos judicium futurum est (n. 330); “(et) ecce terrae motus magnus factus est,” significat statum Ecclesiae apud illos prorsus immutatum, et terrorem (n. 331); “et Sol factus est niger tanquam saccus pilosus, et Luna facta est tanquam sanguis,’ significat apud illos omne bonum amoris adulteratum, et omne verum fidei falsificatum (n. 332).
13. “Et Stellae (Caeli) ceciderunt in terram,” significat omnes cognitiones boni et veri disparatas (n. 333); “sicut ficus dejicit grossos suos a magno vento agitata,” significat per ratiocinationes naturalis hominis separati a spirituali (n. 334).
14. “Et Caelum abscessit sicut liber convolutus,” significat separationem a Caelo et conjunctionem cum Inferno (n. 335); “et omnis mons et insula e locis suis emota sunt,” significat quod omne bonum amoris et verum fidei recesserit (n. 336).
15. “Et reges terrae et magnates, et divites et chiliarchi,et potentes, et omnis servus et (omnis) liber,” significat illos qui ante separationem fuerunt in intellectu veri et boni, in scientia cognitionum illorum, in eruditione, ab aliis vel a se ipsis, et usque non in vita secundum illa (n. 337); “absconderunt se ipsos in speluncis et in peris montium,” significat nunc illos in malis et in falsis mali (n. 338).
16. “Et dicebant montibus et petris, Cadite super nos, et abscondite nos a facie Sedentis super Throno, et ab ira Agni,” significat confirmationes mali per falsa ex malo, usque ut non agnoscerent aliquod Divinum Domini (n. 339).
17. “Quia venit dies magnus irae Ipsius, et quis potest consistere,” significat quod tales facti sint a se ipsis per separationem a bonis et fidelibus propter Ultimum Judicium, quod alioquin non sustinerent (n. 340).
(Vers. 1.) “Et vidi cum aperuisset Agnus primum ex sigillis,” significat a Domino explorationem omnium super quos Ultimum Judicium futurum est, quoad intellectum Verbi, et inde quoad status vitae eorum. “Haec significantur, quia nunc in ordine sequitur exploratio omnium super quos Ultimum Judicium futurum est, quoad status vitae eorum, et hoc a Domino secundum Verbum: hoc itaque est quod significatur per quod “Agnus aperuerit sigilla Libri:” quod “aperire Librum,” et “solvere sigilla ejus” significet nosse status vitae omnium, et judicare unumquemvis secundum suum, videatur supra (n. 259-265, 267, 273, 274).
videatur.
“Vidi Caelum apertum, dum ecce Equus Albus, et Sedens super illo vocatur Verbum Dei; et habet super vestimento et super femore Suo Nomen scriptum, Rex regum et Dominus dominorum; et Exercitus Ejus in Caelis sequebantur Ipsum super Equis albis” (xix. 11, 13, 14, 16).
Quod “equus” significet intellectum Verbi, adhuc constare potest a sequentibus locis:
“Num contra mare excandescentia Tua, Jehovah, quod equites super Equis Tuis; Currus Tui salus, calcasti Mare Equis Tuis, lutum aquarum” (Hab. iii. 8, 15);
“Ungulae Equorum Jehovae sicut rupes reputantur” (Esaj. v. 28);
“Die illo percutiam omnem Equum stupore, et Equitem ejus furore; et omnem Equum populorum percutiam caecitate” (Sach. xii. 4);
“In die illo erit super tintinnabulis Equi sanctitas Jehovae” (Sach. xiv. 20);
“Quia oblivisci fecit eam Deus sapientiam, nec impertitus est intelligentiam, quo tempore in altum se attollit, ridet Equum et Equitem ejus” (Hiob xxxix. 17, 18, seq.);
“Exscindam Equum ex Hierosolyma, contra loquetur pacem gentibus” (Sach. ix. 10);
“Prae increpatione Tua, Deus Jacobi,{2} obdormivit et currus et Equus” (Psalm. lxxvi. 7 (B.A. 6){3};
“Evertam thronum regnorum, ac evertam Currum et Equitantes in eo, et descendent Equi et Equites eorum” (Hagg. ii. 22);
“Dispergam per Te regna, dispergam per Te Equum et Equitem ejus” (Jerem. li. 20, 21);
Congregate vos a circuitu super sacrificium Meum; satiabimini super mensa Mea Equo et Curru; sic dabo gloriam Meam inter gentes (Ezech. xxxix 17, 20, 21);
“Congregamini ad Caenam magnam Dei, et comedetis carnes Equorum et Sedentium super illis” (Apoc. xix. 17, 18);
Dan erit aspis super semita, mordens calcaneos Equi, et cadet Eques{4} ejus retrorsum; salutem Tuam exspecto Jehovah” (Genes. xlix. 17, 18);
“Accinge gladium Tuum, Potens, conscende, Equita super Verbo veritatis” (Psalm. xlv. 4, 5{5} (B. A. 3, 4));
“Cantate Deo, extollite Equitantem super nubibus” (Psalm. lxviii. 5 (B. A. 4));
“Ecce Jehovah Equitans super nube” (Esaj. xix. 1{6});
“Psallite Domino Equitanti super Caelo Caeli antiquitatis” (Psalm. lxviii. 33, 34{7} (B.A. 32, 33));
“Deus Equitavit super Cherubo” (Psalm. xviii. 11 (B.A. 10));
“Tunc deliciaberis in Jehovah, et Equitare te faciam super excelsa terrae” (Esaj. lviii. 14);
“Jehovah solus duxit eum, et Equitare fecit eum super excelsa terrae (Deut. xxxii. 12, 13);
“Equitare faciam Ephraimum” (Hosch. x. 11);
“Ephraimus” etiam significat intellectum Verbi. Quoniam Elias et Elisaeus repraesentabant Dominum quoad Verbum, ideo illi vocati sunt “Currus Israelis et Equites ejus:”
Elisaeus dixit ad Eliam, “Pater mi, Pater mi, Currus Israelis et Equites ejus” (2 Reg. ii, 12)
Et Joas Rex ad Elisaeum, “Pater mi, Currus Israelis et Equites ejus” (2 Reg. xiii. 14);
“Aperuit Jehovah oculos pueri Elisaei, et vidit et ecce mons plenus Equis et Curribus igneis circum Elisaeum” (2 Reg. vi. 17);
“currus” significat doctrinam e Verbo, et “eques” sapientem inde. Similia significantur per
Quatuor Currus exeuntes inter montes aeris, et per quatuor Equos illis alligatos, qui erant rufi, nigri, albi et grandinati, qui etiam vocantur quatuor Spiritus, et dicuntur exivisse a stando juxta Dominum totius terrae (Sach. vi. 1-8, 15).
In his locis per “equos” significatur intellectus Verbi seu intellectus veri ex Verbo; pariter aliis in locis. Hoc adhuc constare potest ex “equis” in sensu opposito nominatis, in quo significant intellectum Verbi et veri per ratiocinia falsificatum, et quoque deperditum, tum propriam intelligentiam; ut in sequentibus:
“Vae descendentibus in Aegyptum pro auxiliis, et super Equis innituntur, et non respiciunt ad Sanctum Israelis: nam Aegyptus homo et non Deus, et Equi ejus caro et non spiritus” (Esaj. xxxi. 1, 3):
“Pones supra Israelem Regem, quem elegerit Jehovah: modo non multiplicet sibi Equos, ne reducat populum in Aegyptum, ut multiplicet Equos” (Deutr. xvii. 15, 16{8});
haec dicta sunt, quia per “Aegyptum” significatur scientia ac ratiocinatio ex propria intelligentia, unde falsificatio veri Verbi, quae hic est “equus.”
“Aschur non servabit nos, super Equo non Equitabimus” (Hosch. xiv. 4(B.A. 3));
“Hi in Curru et illi in Equis, nos vero in Nomine Dei nostri gloriabimur” (Psalm. xx 8{9} (B.A. 7));
“Mendacium Equus ad salutem” (Psalm. xxxiii. 17):
“Jehovah non in robore Equi delectatur” (Psalm. cxlvii. 10);
“Dixit Sanctus Israelis, in fiducia erit virtus Vestra: sed dixistis, Non super Equo fugiemus, et super Veloce Equitabimus” (Esaj. xxx. 15, 16);
Ponet Jehovah Jehudam sicut Equum gloriae: pudefient Equitantes Equis” (Sach. x. 3, 5{10};
“Vae urbi sanguinum, tota mendacio plena, et Equus hinniens, et Currus saltitans; Eques ascendere faciens” (Nah. iii. 1-4);
“Adducam contra Tyrum Regem Babelis cum Equo et cum Curru et cum Equitibus; prae abundantia Equorum obteget te pulvis eorum, prae voce Equitis et Currus commovebuntur muri tui; per ungulas Equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas” (Ezech. xxvi. 7-11);
per “Tyrum” significatur Ecclesia quoad cognitiones veri, hic eas in illa falsificatas, quae sunt “equi Babelis.”
(Praeter aliis in locis, ut Esaj. v. 26, 28; Jerem. vi. 22, 23 cap. viii. 16; cap. xlvi. 4, 9; cap. l. 37, 38, 42{11}; Ezech. xvii. 15; cap. xxiii. 6, 20{12}; Hab. i. 6, 8-10; Psalm. lxvi. 12{13})
Intellectus Verbi deperditus etiam significatur per “equum rufum,” “nigrum,” et “pallidum” in nunc sequentibus. Quod “equus” significet veri ex Verbo, sit ex apparentiis in mundo spirituali, videatur in Opusculo de Equo Albo.
@1 256 pro “257”$
@2 Deus Jacobi pro “Jehovah”$
@3 7 pro “6, 7″$
@4 Eques pro “Equus”$
@5 4, 5 pro “5, 6″$
@6 1 pro “1, 2″$
@7 33, 34 pro “34”$
@8 15, 16 pro “14, 15, 16″$
@9 8 pro “8, 9″$
@10 3, 5 pro “3, 4, 5″$
@11 42 pro “43”$
@12 6, 20 pro “5, 20″$
@13 12 pro “11, 12″$
Exercitum Domini in Caelo, qui sequebatur Dominum super Equis albis (Apoc. xix 14).
De “Sedente super Equo albo,” Apoc. xix., dicitur, quod
“Ex ore Ejus exiverit romphaea acuta, ut per illam percuteret gentes;”
et per “romphaeam ex ore Ejus” significatur Divinum Verum Verbi pugnans contra falsa et mala (n. 52, 108, 117); hic autem dicitur, quod “sedens “super hoc Equo albo haberet “arcum,” et per “arcum” significatur doctrina veri et boni ex Verbo pugnans contra mala et falsa: pugnare contra falsa et mala est quoque pugnare contra Inferna, quia mala et falsa inde sunt, quare etiam hoc significatur. Quod “arcus” in Verbo significet doctrinam pugnantem in utroque sensu, constare potest ex his locis:
Jehovae “Tela acuta, et omnes Arcus Ipsius tensi, ungulae Equorum Ejus tanquam rupes reputantur” (Esaj. v. 28);
Dominus “tetendit Arcum Suum sicut inimicus” (Thren. ii. 4);
“Jehovah, equitas super equis Tuis, denudabitur Arcus Tuus” (Hab. iii.{1}); 8, 9);
“Dedit coram Ipso gentes, et regibus dominari fecit; dedit sicut pulverem gladio Suo, sicut stipulam Arcu Suo” (Esaj. xli. 2);
in his locis “Arcus,” quia de Jehovah seu Domino, significat Verbum, ex quo Dominus apud hominem pugnat contra mala et falsa.
“Exscindam currum ex Ephraimo, et equum ex Hierosolyma, et exscindetur Arcus belli, contra loquetur pacem gentibus” (Sach. ix. 10):
“Tendunt linguam suam, Arcus eorum mendacium, et non veritas” (Jerem. ix. 2{2} (B.A. 3);
“Ecce impii tendunt Arcum, praeparant Sagittas super nervo suo, ad Jaculandum in tenebris rectos corde” (Psalm. xi. 2);
“Exacerbabunt Josephum et Jaculabuntur, odio habebunt illum Sagittarii, sed sedebit in firmo Arcus sui a manibus fortis Jacobi” (Gen. xlix. 23, 24);
“Disponite aciem contra Babelem, omnes tendentes Arcum jacite in eam, ne parcatis Telo, quia Jehovae peccavit” (Jerem. l. 14, 29);
David lamentatus est super Schaule, “ad docendum filios Jehudae Arcum” (2 Sam. i. 17, 18{3});
in Lamentatione illa agitur de pugna veri contra falsa.
“Dixit Jehovah Zebaoth, Ecce Ego frangens Arcum Elami, principium fortitudinis ejus” (Jerem. xlix. 35):
“Jehovah posuit me in Telum expurgatum, in Pharetra Sua occultavit me” (Esaj. xlix.{4} 2);
“Ecce haereditas Jehovae filii, beatus qui implevit Pharetram ex illis” (Psalm. cxxvii. 3-5);
“filii” hic ut alibi significant vera doctrinae.
“Erit in Schalem tabernaculum Jehovae: ibi fregit nervos Arcus, seu tum, gladium, et bellum” (Psalm. lxxvi. 3, 4 (B.A. 2, 3){5});
“Jehovah cessare faciet bella, Arcum franget, amputabit hastam, currus comburet igne” (Psalm. xlvi. 10 (B.A. 9); Ezech. xxxix. 8, 9: Hosch. ii. 18);
in illis locis “arcus” significat doctrinam veri pugnantem contra falsa, et in opposito sensu doctrinam falsi pugnantem contra vera; inde “sagittae” et “tela” significant vera aut falsa. Quoniam “bellum” in Verbo significat bellum spirituale, ideo arma belli, ut gladius, hasta, clypeus, scutum, arcus, sagittae, significant talia quae sunt istius belli.
@1 iii. pro “ii.”$
@2 2 pro “10”$
@3 17, 18 pro “17”$
@4 xlix. pro “xlviii.”$
@5 2, 3 pro “2, 3, 4″$
Vir dixit ad Davidem de Saule, quod cum moriturus esset in proelio, acceperit Coronam quae super capite ejus, et armillas quae super brachios ejus;
tum etiam ex illis quae de Rege Rabbae et Davide (2 Sam. xii. 29, 30) memorantur. Et quia tentationes sunt pugnae spirituales, quas martyres sustinuerunt, ideo illis ut insignia victoriae datae sunt coronae (n. 103). Ex his patet, quod per “coronam” hic significetur insigne pugnae eorum; quare etiam sequitur, “Et exivit vincens et ut vinceret.”
@1 Audivi pro “Et audivi”$
“Qui lavit in vino indumentum Suum, et in sanguine uvarum velamen Suum, Ruber oculis prae vino, et albus dente prae lacte” (Gen. xlix. 11, 12);
haec de Domino.
“Quis Hic venit ex Edom: Ruber quoad vestem, et vestis sicut calcantis in torculari” (Esaj. lxiii. 1, 2{2}
etiam de Domino.
“Albi erant Naziraei prae nive, candidi prae lacte, Rubri erant quoad ossa prae gemmis rubentibus” (Thren. iv. 7).
In his locis “rubrum” praedicatur de amore boni; in sequentibus de amore mali:
“Clypeus Rubicundus factus est, et viri Purpurati, in igne facularum currus eorum, aspectus eorum sicut facum” (Nah. ii. 4, 5 (B.A. 3, 4));
“Si fuerint peccata vestra sicut Coccinea, Sicut nix albescent: si Rubra fuerint sicut Purpura, sicut lana erunt (Esaj. i. 18).
Nec aliud significatur
Per “Draconem Rufum” (Apoc. xii. 3);
Et per “Equum Rufum Stantem inter myrtos” (Sach. i. 8).
Similia praedicantur de coloribus qui trahunt ex rubro, ut de coccino et purpura.
@1 242 pro “241”$
@2 1, 2 pro “2”$
“Puer natus est nobis, Filius datus est nobis; super Cujus humero Principatus: vocabitur Nomen Ipsius Deus, Heros, Pater Aeternitatis, Princeps Pacis: multiplicanti principatum et Pacem non erit finis” (Esaj. ix. 5, 6 (B.A. 6, 7));
Jesus dixit, “Pacem relinquo vobis, Pacem Meam do vobis” (Joh. xix. 27);
Jesus dixit, “Haec locutus sum, ut in Me Pacem habeatis” (Joh. xvi. 33);
In diebus Ejus florebit justus, et multa Pax” (Psalm. lxxii. 3, 7);
“Tunc pangam foedus Pacis” (Ezech. xxxiv. 25{1}; cap. xxxvii. 25, 26; Malach. ii 4, 5);
“Quam jucundi sunt super montibus pedes Evangelizantis, audire facientis Pacem, dicentis Sioni, regnat Deus{2} tuus” (Esaj. lii. 7);
“Benedicat tibi Jehovah, et tollat facies Suas super te, et det tibi Pacem” (Num. vi. 24-26);
“Jehovah benedicat populo Suo in Pace” (Psalm. xxix. 11);
“Jehovah redimet in Pace animam meam” (Psalm. lv. 19 (B.A. 18)).
Est opus justitiae{3} Pax, labor justitiae Quies, et Securitas in aeternum: ut habitent in tabernaculo Pacis, et in tentoriis Securitatis et in Quietibus tranquillis” (Esaj. xxxii. 17, 18);
Jesus dixit ad septuaginta quos emisit, “in quam domum intraveritis primum dicite Pacem domui; et si fuerit Filius Pacis, requiesce super illo Pax vestra” (Luc. x. 5, 6; Matth. x. 12-14);
Miseri possidebunt terram, et deliciabuntur super multitudine Pacis vide rectum, sic postremum viro Pax” (Psalm. xxxvii. 11, 37);
Zacharias prophetans dixit, “Ortus ex alto apparuit, ad dirigendum pedes nostros ad viam Pacis” (Luc. i. 78, 79{4});
“Recede a malo, et fac bonum; quaere Pacem, et persequere eam (Psalm. xxxiv. 15 (B.A. 14){5});
“Pax milia amantibus legem Tuam{6}” (Psalm. cxix. 165, 166);
“Utinam auscultasses praeceptis Meis, et erit sicut fluvius Pax tua non Pax, inquit{7} Jehovah, impiis” (Esaj. xlvii. 18, 22);
“Jehovah loquetur Pacem ad populum Suum: Justitia et Pax osculentur se” ((Psalm.) lxxxv. 9, 11 (B.A. 8, 10){8});
“Non Pax in ossibus meis propter peccatum meum (Psalm. xxxvii. 4 (B.A. 3));
“Satiavit me amaritudinibus, remota est a Pace anima mea; oblitus sum boni” (Thren. iii. 15, 17).
(Praeter multis aliis in locis)
Ex quibus videri potest, quod antedicta per “pacem” intelligantur: tene mentem in pace spirituali, et clare videbis Similiter in his
(Esaj. xxvi. 12; cap. liii. 5; cap. liv{9} 10, 13; Jerem. xxxiii. 6, 9: Hagg. ii. 9; Sach. viii,{10} 16, 19; Psalm. iv. 7-9 (B.A. 6-8), Psalm. cxx. 6, 7; Psalm. cxxii. 6-9; Psalm. cxxviii. 5, 6; Psalm cxlvii. 14{11}).
Quod Pax sit intime afficiens beatitudine omne bonum, videatur in Opere de Caelo et Inferno (n. 284-290).
@1 25 pro “25, 27″$
@2 Deus pro “Rex”$
@3 justitiae pro “Jehovae”$
@4 78, 79 pro “78”$
@5 15 pro “8”$
@6 Tuam pro “meam”$
@7 inquit pro “inquiet”$
@8 9, 11 pro “9, 10″$
@9 liv. pro “lix.”$
@10 viii. pro “xii.”$
@11 14 pro “12”$
308. “Et data ei machaera magna,” significat destructionem veri per falsa mali. Quod “gladius,” “machaera” et “romphaea,” significent verum pugnans contra falsa et destruens illa, et in opposito sensu falsum pugnans contra vera et destruens illa, videatur supra (n. 52); hic “machaera magna” significat falsa mali destruentia vera boni. Dicuntur falsa mali, quia dantur falsa non mali, et haec non destruunt vera, sed illa. Quod hoc per “machaeram magnam” significetur, patet ex eo, quod mox “equus niger” visus sit, per quem significatur intellectus Verbi deperditus quoad verum; et verum non deperditur nisi a malo.
309. (Vers. 5.) “Et cum aperuisset tertium sigillum” significat a Domino explorationem illorum, super quos Ultimum Judicium erit, quoad status vitae eorum. -Similia per haec significantur quae prius (n. 295), cum discrimine de quo sequitur.
310. “Audivi{1} tertium Animal dicens,” significat secundum Divinum Verum Verbi, ut supra (n. 296).
@1 Audivi pro “Et audivi”$
311. “Veni et aspice.” -Quod significet manifestationem de tertiis in ordine, constare potest ab explicatis supra (n. 297); sed ibi de primis in ordine, hic autem de tertiis.
312. “Et vidi, et ecce Equus niger,” significat intellectum Verbi deperditum quoad verum, ita quoad doctrinam apud hos. Quod “equus” significet intellectum Verbi, supra ostensum est; quod “nigrum” significet non verum, ita falsum, est quia nigrum est oppositum albo, et album praedicatur de vero (n. 167, 231, 232{1}); album etiam trahit ortum ex luce, ac nigrum ex tenebris, ita ex absentia lucis, et lux est verum. Sed in mundo spirituali est nigredo ex duplici origine; una ex absentia lucis flammeae, quae lux est apud illos qui in caelesti regno Domini sunt, et altera ex absentia lucis candidae, quae lux est apud illos qui in regno spirituali Domini sunt; haec nigredo simile significat cum “tenebris,” illa autem cum “caligine.” Differunt illae nigredines inter se, una est abominabilis, altera non ita; similiter falsitates quas significant. In nigredine abominabili apparent illi qui vocantur Diaboli; abominantur etiam verum sicut bubones solis lucem. In nigredine autem non abominabili apparent illi qui vocantur Satanae; hi non abominantur, sed aversantur verum, quare hi comparari possunt noctuis, cum priores bubonibus. Quod “nigrum” in Verbo dicatur de falso, constare potest ex his locis:
“Albi erant Naziraei prae nive; obscurata est prae Nigredine forma eorum” (Thren. iv. 7, 8);
“Super prophetis Nigrescet dies” (Mich. iii. 6);
“In die quo descensurus es in Infernum, Atrabo super te Libanum” (Ezech. xxxi. 15);
“Sol factus est Niger sicut saccus cilicinus” (Apoc. vi. 12);
Sol, Luna, Stellae, atrati sunt (Jerem. iv. 27, 28; Ezech. xxxii. 7; Joel ii. 10{2}; cap. iv. 15 (B. A. iii. 15); et alibi).
Quod “tertium Animal” ostenderit “equum nigrum,” erat quia illud habebat faciem sicut homo, per quod significabatur Divinum Verum Verbi quoad sapientiam (n. 243) quare hoc Animal ostendit, quod non amplius aliquod verum sapientiae apud hos, qui in tertio ordine, esset.
@1 231, 232 pro “232, 233″$
@2 10 pro “20”$
313. “Et sedens super illo habens stateram in manu sua,” significat aestimationem boni et veri, qualis illa apud hos. -Per “stateram in manu” significatur aestimatio veri et boni; omnes enim mensurae tum pondera in Verbo significant aestimationem rei de qua agitur. Quod mensurae et pondera significent talia, patet ex his apud Danielem:
Apparuit scriptura coram Belschazare Rege Babelis, cum biberet vinum ex vasis auri et argenti e Templo Hierosolymitano desumptis, Mene, Mene, Thekel, Perizin, hoc est, Numeratus, Numeratus, Appensus, Divisus; cujus interpretatio haec est; Mene, numeravit Deus Regnum tuum et finivit illud; Thekel, appensus es in trutina et deprehensus deficiens; Perez, divisum est Regnum, et datum Medo et Persae (v. 1, 2, 25-28{1});
per “bibere ex vasis auri et argenti Templi Hierosolymitani” et simul colere alios deos, significatur prophanatio boni et veri, sicut etiam per “Babelem;” per “mene” seu numerare, significatur nosse quale ejus quoad verum; per “thekel” seu appendere, significatur nosse quale ejus quoad bonum; per “perez” seu dividere, significatur dispergere. Quod quale veri et boni significetur per mensuras et per lances in Verbo, patet apud Esajam:
“Quis mensus est pugillo aquas, et Caelos spithama exaequavit, complexusque est in trientali pulverem terrae, et appendit in libra montes, et colles in lancibus” (xl. 12);
et in Apocalypsi:
Angelus mensus est murum sanctae Hierosolymae “centum quadraginta quatuor cubitorum, quae est mensura hominis, hoc est, Angeli’ (xxi. 17).
@1 25-28 pro “26, 28″$
314. (Vers. 6.) “Et audivi vocem in medio quatuor Animalium dicentem,” significat Divinam custodiam Verbi a Domino. -Quod “quatuor Animalia” seu Cherubi, significent Verbum a primis in ultimis, et custodias ne vera et bona interiora ejus violentur, videatur supra (n. 239); et quia custodiae illae sunt a Domino, ideo audita est vox in medio quatuor Animalium; per “in medio” illorum intelligitur Verbum quoad Sensum internum spiritualem, quem Dominus custodit. Quod custodia significetur, patet ab illis quae dixit, “Choenix tritici denario, et tres choenices hordei denario, et oleum et vinum ne laeseris;” per quae significatur, quia aestimatio boni et veri tam pusilla est ut vix ulla, providebitur ne sancta bona et vera, quae interius in Verbo latent, violentur et prophanentur; et hoc providetur a Domino per id, quod tandem non sciant aliquod bonum, et inde nec aliquod verum, sed mere malum et falsum; nam qui sciunt bona et vera, possunt violare, imo prophanare illa, non autem qui non sciunt, Quod haec sit Divina Providentia ad custodiendum Verbum, videatur in Sapientia Angelica de Divina Providentia (n. 221-233, n. 257 fin., 258 princ.).
“Devastatus est Ager, luget terra, qua devastatum est Frumentum, exaruit Mustum, languet Oleum; pudefacti sunt Agricolae, ejularunt Vinitores, super Tritico et Hordeo, eo quod perierit Messis Agri” (i. 10-12);
haec omnia significant talia quae Ecclesiae sunt. Quod “triticum” et “hordeum” significent bonum et verum Ecclesiae, videri potest ex his locis:
Johannes de Jesu, quod “colliget Triticum in horreum, et paleam comburet igne” (Matth. iii. 11, 12);
“Jesus dixit, Sinite zizaniam et Triticum crescere una; et tempore messis dicam messoribus, Colligite prius zizaniam ad comburendum, Triticum vero congregate in horreum Meum” (Matth. xiii. 24-30);
Consummationem et decisionem audivi a Jehovah Deo; reponit Triticum mensuratum, et Hordeum designatum; ita erudit ad judicium, Deus ejus docet eum” (Esaj. xxviii. 22, 25, 26{1});
“Jehovah deducet te ad terram Tritici et Hordei” (Deutr. viii. 7, 8);
“terra tritici et hordei” est hic Terra Canaan, per quam significatur Ecclesia.
“Venient et canent in altitudine Sionis, et confluent ad bonum Jehovae ad Triticum et Mustum” (Jerem. xxxi. 12);
“Jehovah satiabit te adipe Tritici” (Deutr. xxxii. 13, 14{2}); Psalm. lxxxi. 17{3} (B.A. 16); Psalm. cxlvii. 14{4}).
Jehovah dixit ad Prophetam Ezechielem, quod
Faceret sibi placentam Hordeorum, mixtam cum stercore, et comederet (iv. 12, 15);
et ad Prophetam Hoscheam, quod
Acciperet mulierem adulteram; quam sibi comparavit per corum Hordeorum et semicorum Hordeorum (iii. 1, 2);
quae facta sunt a Prophetis illis, ut repraesentarent falsificationes veri in Ecclesia, “Hordea” enim sunt vera, et “Hordea mixta cum stercore” sunt vera falsificata et prophanata; “mulier adultera” etiam significat falsificatum verum (n. 134).
@1 22, 25, 26 pro “21 ad 26″$
@2 13, 14 pro “33, 34″$
@3 17 pro “14, 17″$
@4 14 pro “12, 13, 14″$
Ipso; quod provideatur, videatur supra (n. 314, 255). Quod “oleum” significet bonum amoris, videbitur infra (n. 778, 779): quod autem “vinum” significet verum ex illo bono, constat ex sequentibus locis:
“Omnis sitiens ite ad aquas, et cui non argentum, ite, emite et comedite, et emite sine argento Vinum et lac” (Esaj. lv. 1):
“Fiet in die illo stillabunt montes Mustum, et colles fluent lacte” (Joel iv. 18{1} (B. A. iii. 18); Amos ix. 13, 14);
“Ablatum gaudium e Carmele, et in Vineis non cantatur, Vinum in torculari non calcatur, hedad cessare feci” (Esaj. xvi{2} 10); Jerem. xlviii. 32, 33);
per “Carmelem” significatur Ecclesia spiritualis, quia ibi erant vineae.
“Ejulate omnes potantes Vinum: propter Mustum quod excisum est ex ore vestro, ejularunt Vinitores” (Joel i. 5, 10, 11):
(Similia paene, Hosch. ix. 2, 3: Zephan. i. 13; Thren. ii. 11, 12: Mich. vi. 15; Amos v. 11; Esaj. xxiv. 6, 7, 9, 11{3};)
“Lavat in Vino vestimentum Suum, et in Sanguine uvarum velamen Suum: ruber oculis a Vino” (Genes. xlix. 11(, 12));
haec de Domino; ac “vinum” significat Divinum Verum. Inde est, quod Sacra Caena a Domino instituta sit, in qua panis significat Dominum quoad Divinum Bonum, et vinum Dominum quoad Divinum Verum, et apud recipientes panis significat sanctum bonum, et vinum sanctum verum, a Domino: quare dixit,
“Dico vobis, quod non bibiturus sim a nunc ex hoc genimine Vitis, usque ad diem, quando id bibero (novum) vobiscum in Regno Patris Mei” (Matth. xxvi. 29: Luc. xxii. 18).
Quia “panis et vinum” illa significabant, ideo etiam
Malchizedech exiens obviam Abramo “eduxit Panem et Vinum: et hic Sarcedos Deo Altissimo, et benedixit Abramo” (Genes. xiv. 18, 19).
Per mincham et libamen in sacrificiis similia significata sunt
(De quibus, Exod. xxix. 40; Levit. xxiii. 12, 13, 18, 19: Num. xv. 2-15; cap. xxviii. 6, 7, 18 ad fin.; cap. xxix. 1-7, seq.).
Mincha erat ex simila tritici, inde erat loco panis; et libamen erat ex vino. Ex his constare potest, quid significatur per haec Domini verba,
“Non mittunt Vinum novum in utres veteres, sed mittunt Vinum (novum) in utres novos, et utraque conservantur” (Matth. ix. 17; Luc. v. 37{4})
“vinum novum” est Divinum Verum Novi Testamenti, ita novae Ecclesiae, et “vinum vetus” est Divinum Verum Veteris Testamenti, ita veteris Ecclesiae. Simile significatur per haec verba Domini in Nuptiis in Kana Galilaeae:
“Omnis homo primo bonum Vinum apponit, et quando sat habuerint, vilius; tu reservasti bonum Vinum huc usque” (Joh. ii. 1-10).
Simile etiam significatur per “vinum” in Parabola Domini de vulnerato a latronibus,
Quod Samarita “infuderit Oleum et Vinum in vulnera ejus” (Luc. x. 33, 34);
nam per “vulneratum a latronibus” intelliguntur qui a Judaeis per mala et falsa spiritualiter vulnerati sunt, quibus Samarita opem tulit, “infundendo oleum et vinum” in vulnera ejus, hoc est, docendo bonum et verum, et quantum potuit, sanando. Sanctum Verum per “mustum” et “vinum” significatur etiam alibi in Verbo
(Ut Esaj. i. 21, 22; cap. xxv. 6: cap. xxxvi. 17; Hosch. vii. 4, 5, 14; cap. xiv. 6-8; Amos ii. 8; Sach. ix. 15, 17; Psalm. civ. 14, 15{5}).
Inde est quod per “vineam” in Verbo significetur Ecclesia quae in veris a Domino est. Quod “vinum” significet sanctum verum, constare etiam potest ex sensu ejus opposito, in quo significat falsificatum et prophanatum verum; ut in his locis:
“Scortatio, Vinum et Mustum, occupavit cor: recessit Vinum eorum, scortando scortati sunt” (Hosch. iv. 11, 17, 18);
“scortatio” significat falsificationem veri; similiter hic “vinum et mustum.”
“Calix in manu Jehovae, et Vino miscuit, implevit mixto et effudit, et feces ejus exsugent, bibent omnes impii terrae” (Psalm. lxxv. 9 (B. A. 8));
“Calix auri Babel in manu Jehovae, inebrians universam terram; de Vino ejus biberunt gentes, ideo insaniunt” (Jerem. li. 7);
“Cecidit Babylon, quia ex Vino irae scortationis suae potavit omnes gentes si quis bestiam adoret, bibet ex Vino irae Dei mixto mero in calice irae Dei” (Apoc. xiv. 8-10)
“Ex Vino scortationis suae Babylon potavit omnes gentes” (Apoc. xviii. 3);
“Babylonis magnae memoria facta est coram Deo, ad dandum illi poculum Vini furoris irae De” (Apoc. xvi. 19{6});
“Inebriati sunt ex Vino scortationis ejus inhabitantes terram” (Apoc. xvii. 1, 2).
Per vinum quod Belschazar Rex Babelis, et magnates et uxores et pellices ejus biberunt ex vasis Templi Hierosolymitani,
Et una “laudarunt deos auri, argenti, aeris, ferri, ligni et lapidis” (Dan. v, 2-4{7}),
nec aliud quam sanctum verum Verbi et Ecclesiae prophanatum significatur; quare tunc scriptum est in pariete, et Rex illa nocte occisus est (vers. 25, 30). Per “vinum” significatur Verum falsificatum
(Etiam Esaj. v. 11, 12, 21, 22; cap. xxviii. 1, 3, 7; cap. xxix. 9{8}; cap. lvi. 11, 12; Jerem. xiii. 12, 13; cap. xxiii. 9, 10).
Simile significatur per “libamen” quod libabant idolis
(Esaj. lxv. 11; cap. lvii. 6; Jerem. vii. 18; cap. xliv. 17-19; Ezech. xx. 28; Deutr. xxxi. 38).
Quod “vinum” significet sanctum verum, et in opposito sensu prophanatum verum, est ex correspondentia; Angeli enim, qui spiritualiter omnia percipiunt, cum ab homine “vinum” in Verbo legitur, non aliud intelligunt; talis correspondentia est inter cogitationes naturales hominum, et inter cogitationes spirituales Angelorum: simile est cum Vino in Sacra Caena; inde est quod per Sacram Caenam fiat introductio in Caelum (n. 224, fin.).
@1 18 pro “8”$
@2 xvi. pro “xv.”$
@3 11 pro “10”$
@4 v. 37 pro “xv. 39″$
@5 14, 15 pro “14, 15, 16″$
@6 19 pro “1, 2″$
@7 2-4 pro “2 ad 5″$
@8 9 pro “10”$
317. (Vers. 7.) “Et cum aperuisset sigillum quartum,” significat a Domino explorationem illorum, super quos Ultimum Judicium erit, quoad status vitae eorum, ut supra (n. 295, 302{1}), cum discrimine de quo sequitur.
@1 295, 302 pro “296, 303″$
318. “Audivi vocem quarti Animalis dicentem,” significat secundum Divinum Verum Verbi, ut supra (n. 296, 303).
319. “Veni et aspice.” -Quod significet manifestationem de quartis in ordine, constat ab explicatis supra (n. 297); sed ibi de primis in ordine, hic de quartis.
320. (Vers. 8.) “Et vidi et ecce Equus pallidus,” significat intellectum Verbi destructum et quoad bonum et quoad verum. -Per “equum” significatur intellectus Verbi (n. 298) et per “pallidum” significatur non vitale; non vitale in Verbo est illis, qui non in bonis vitae ex veris doctrinae sunt Verbum enim in Sensu literae non intelligitur absque doctrina, et doctrina non percipitur absque vita secundum illam; causa est, quia vita secundum doctrinam, quae ex Verbo est, aperit spiritualem mentem, ac in illam influit lux e Caelo ac illustrat, et dat percipere; quod ita sit, nescit ille, qui scit vera doctrinae et tamen non vivit secundum illa. Quod “quartum Animal” ostenderit “equum pallidum,” est quia illud Animal fuit simile “aquilae volanti,” et per illud ideo significatum est Divinum Verum Verbi quoad cognitiones et inde intellectum (n. 244); quare ostendit, quod apud illos qui nunc visi sunt, non aliquae cognitiones boni et veri ex Verbo, nec intellectus illarum, essent; et qui tales sunt, in mundo spirituali apparent pallidi, sicut qui absque vita sunt.
321. “Et sedens super illo nomen illi Mors, et Infernus sequebatur cum illo” significat exstinctionem vitae spiritualis et inde damnationem. -Per “Mortem” hic significatur mors spiritualis, quae est exstinctio vitae spiritualis: et per “Infernum” significatur damnatio, quae sequitur illam mortem. Est quidem cuivis homini ex creatione, et inde ex nativitate, vita spiritualis; sed vita illa exstinguitur, cum negatur Deus, sanctitas Verbi, et vita aeterna; exstinguitur in voluntate, sed remanet in intellectu, aut potius in facultate intelligendi; per hanc distinguitur homo a bestiis. Quoniam “Mors” significat exstinctionem vitae spiritualis, ac “Infernus” damnationem inde, ideo “Mors” et “Infernus” nominantur simul in aliquibus locis, ut in his:
“E manu Inferni redimam eos, e Morte liberabo eos: ero pestis tua Mors, ero exitium tuum Inferne” (Hosch. xiii. 14);
“Circumdederunt me funes Mortis; funes Inferni circumdederunt me; praevenerunt me laquei Mortis” (Psalm. xviii. 5, 6 (B A. 4, 5); Psalm cxvi. 3{1});
“Sicut pecus in Inferno ponentur, Mors pascet eos; Infernus pro habitaculo illi, verum Deus redimet animam meam e manu Inferni” (Psalm xlix. 15, 16 (B. A. 14, 15));
“Habeo claves Inferni et Mortis” (Apoc. i. 18).
@1 3 pro “1”$
significant conjunctionem boni et veri. Quod haec et illa per “quatuor” significentur, quidem ex Verbo confirmari potest, ut ex Quatuor Animalibus seu Cherubis (Ezech. i.; iii{1}; x.: Apoc. iv{2});
Per Quatuor Currus inter duos montes aeris (Sach. vi{3}):
Per Quatuor Cornua (Sach. ii. (B. A. i. 18));
Perque Quatuor Cornua Altaris (Exod. xxvii. 1-8{4}; Apoc. ix. 13);
Per “Quatuor Angelos stantes super Quatuor angulis terrae, tenentes Quatuor Ventos terrae” (Apoc. vii. 1; Matth. xxiv{5} 31):
Tum per “visitare iniquitatem super tertianos et quartanos” (Num. xiv. 18):
Et alibi per “generationem tertiam et quartam;”
per haec et plura in Verbo, inquam, confirmari potest, quod “quatuor” dicantur de bonis, ac significent illa, et quoque conjunctionem boni et veri; sed quia id absque prolixa explicatione illorum locorum non patet, satis est indicare, quod non aliud per “quatuor” et per “quartam partem” in Caelo intelligatur.
@1 iii. pro “vii.”$
@2 iv. pro “v.”$
@3 vi. pro “vi. 2″$
@4 1-8 pro “1 ad 9″$
@5 xxiv. pro “xxv.”$
1. Quod “fames” significet deprivationem et rejectionem cognitionum veri et boni oriundam ex malis vitae, et inde
mala vitae, constare potest ex sequentibus locis:
“Gladio et Fame consumentur, ut sit cadaver eorum in cibum avibus caelorum et Bestiae terrae” (Jerem. xvi. 4);
“Duo haec obvenient tibi, devastatio et confractio, et Fames et Gladius” (Esaj li. 19):
“Ecce Ego visitans super iis, juvenes morientur Gladio, filii et filiae morientur Fame” (Jerem. xi. 22):
“Da filios ejus Fami, et defluere fac illos super manus Gladii, ut homines fiant occisi Morte” (Jerem. xviii. 21);
“Mittam in eos Gladium, Famem et Pestem, et dabo eos sicut ficus horridas quae non comedi possunt prae malitia, et persequar post eos, Gladio, Fame et Peste” (Jerem. xxix. 17, 18);
“Mittam in eos Gladium, Famem et Pestem, donec consumuntur desuper terra” (Jerem. xxiv. 10);
“Ego proclamo vobis libertatem ad Gladium, ad Famem et Pestem, et tradam vos in commotionem omnibus gentibus” (Jerem. xxxiv. 17);
“Quia Sanctuarium Meum polluisti,{1} tertia pars tui Peste morientur et Fame consumentur, et tertia pars Gladio cadent: cum misero tela Famis mala in eos, quae erunt in perditionem” (Ezech. v{2} 11, 12, 16, 17);
“Gladius foris, et Pestis atque Fames intus” (Ezech. vii. 15);
“Propter omnes abominationes malas, per Gladium, per Famem et per Pestem cadent” (Ezech. vi. 11, 12);
“Quatuor judicia Mea mala, Gladium, Famem, et Bestiam malam, et Pestem mittam super Hierosolymam, ad exscindendum ex ea hominem et bestiam” (Ezech. xiv. 13, 15, 21).
(Praeter alibi, ut Jerem. xiv. 12, 13, 15, 16; cap. xlii. 13, 14, 16-18, 22; cap. xliv. 12, 13, 27; Matth. xxiv. 7, 8; Marc. xiii. 8; Luc. xx. 11.)
Per “gladium,” “famem,” “pestem,” et “bestiam” in illis locis similia significantur, quae hic per “romphaeam,” “famem,” “mortem,” et “bestias terrae;” in Verbo enim est spiritualis Sensus in singulis, in quo “gladius” est destructio vitae spiritualis per falsa, “fames” est destructio vitae spiritualis per mala, “bestia terrae” est destructio vitae spiritualis per cupiditates falsi et mali, ac “pestis” et “mors” est plenaria consumptio, et sic damnatio.
2. Quod “fames” significet ignorantiam cognitionum veri et boni oriundam ex defectu illarum in Ecclesia, constat etiam ex variis locis in Verbo
(Ut Esaj. v. 13; cap. viii. 19-22; Thren. ii. 19{3}; cap. v. 8-10; Amo. viii. 11-14; Hiob v. 17, 20; et alibi).
3. Quod “fames” seu esuritio significet desiderium sciendi et intelligendi vera et bona Ecclesiae, patet ex his
(Esaj. viii. 21{4}; cap. xxxii. 6; cap. xlix. 10{5}; cap. lviii. 6, 7; 1 Sam. ii. 4, 5; Psalm. xxxiii. 18, 19; Psalm. xxxiv. 10, 11 (B. A. 9, 10); Psalm. xxxvii. 18, 19; Psalm. cvii. 8, 9, 35-37; Psalm. cxlvi. 7; Matth. v. 6; cap. xxv. 35, 37, 44; Luc. i. 53; Joh. vi. 35; et alibi).
@1 polluisti pro “polluistis”$
@2 v. pro “vi.”$
@3 19 pro “9”$
@4 21 pro “10”$
@5 10 pro “16”$
@1 erant pro “erunt”$
@2 840 pro “839”$
325. “Vidi subter Altari animas occisorum propter Verbum Dei, et propter testimonium quod habebant,” significat illos qui a malis odio habiti sunt, contumeliis affecti, et rejecti propter vitam secundum vera Verbi, et agnitionem Divini Humani Domini, ne seducerentur a Domino custoditi sunt. -“Subter altari” significat inferiorem terram, ubi custoditi a Domino; “altare” significat cultum Domini ex bono amoris; per “animas occisorum” non hic significantur martyres, sed qui odio habentur, contumeliis afficiuntur et rejiciuntur a malis in mundo spirituum, et qui a draconicis et haereticis possunt seduci; “propter Verbum Dei, et propter testimonium quod habebant” significat propter vitam secundum vera Verbi, et propter agnitionem Divini Humani Domini; “testimonium ” in Caelo non datur aliis quam qui agnoscunt Divinum Humanum Domini, Dominus enim est Qui testatur, et dat Angelis testari (n. 16),
“Est enim testimonium Jesu spiritus prophetiae” (Apoc. xix. 10).
Quoniam erant “sub altari” patet quod a Domino custoditi sint; custodiuntur enim omnes a Domino, ne laedantur a malis, qui aliquam vitam charitatis egerunt; et post Ultimum Judicium, quando remoti sunt mali, eximuntur e custodiis, et elevantur in Caelum; vidi post Ultimum Judicium saepius ex inferiore terra emissos et translatos in Caelum. Quod per “occisos” intelligantur, qui rejiciuntur, contumeliis afficiuntur, odio habentur a malis in mundo spirituum, et qui seduci possunt, -tum qui desiderant scire vera, sed propter falsa in Ecclesia non possunt, -constare potest ex his locis:
“Dixit Jehovah Deus, Pasce oves Occisionis quas possessores earum occidunt: et pavi oves Occisionis propter vos, miseri gregis” (Sach. xi. 4, 5, 7);
“Occisi sumus omni die, reputati sumus sicut grex mactationis; ne desere Jehovah” (Psalm. xliv. 23, 24 (B. A. 22, 23))
“Venturos radicabit Jacobus; num juxta caedem Occisorum ejus Occisus est” (Esaj. xxvii. 6, 7);
“Audivi vocem filiae Sionis. Vae mihi, delassata est anima mea ab Occisoribus” (Jerem. iv. 31);
“Tradent vos in afflictionem, et occident vos, et eritis odio habiti propter Nomen Meum” (Matth. xxiv. 9; Joh. xvi. 2. 3{1});
haec dicit Dominus ad discipulos, sed per discipulos intelliguntur omnes qui colunt Dominum, et vivunt secundum vera Verbi Ipsius. Hos mali in mundo spirituum continue volunt occidere; verum quia hoc ibi non possunt quoad corpus, continue volunt quoad animam; et cum hoc non possunt, flagrant tali odio contra illos, ut nihil jucundius sentiant quam illis malefacere; quae causa est, quod a Domino custodiantur, et dum mali ejecti sunt in Infernum, quod fit post Ultimum Judicium, ex custodiis suis educantur; sed videantur explicationes super cap. xx., et de his, n. 846 ibi. Quod “occidere” in Verbo significet perdere animas, quod est spiritualiter occidere, patet a multis locis ibi, ut quoque ab his
(Esaj. xiv. 19-21: cap. xxvi. 21; Jerem. xxv. 33; Thren. ii. 21; Ezech. ix. 1, 6; Apoc. xviii. 24).
@1 2, 3 pro “23”$
326. (Vers. 10) “Et clamabant voce magna.” -Quod significet dolorem cordis, patet a nunc sequentibus.
327. “Dicentes, Usque quo Domine, (Qui Sanctus et Verus,) non judicas et vindicas sanguinem nostrum de habitantibus super terram,” significat super id quod Ultimum Judicium protrahatur, et non removeantur{1} qui violentiam inferunt Verbo et Divino Domini. -“Usque quo Domine non judicas,” significat cur Ultimum Judicium protrahitur; “et vindicas sanguinem nostrum” significat cur non ex justitia condemnantur illi, qui violentiam illis intulerunt, propter agnitionem Divini Humani Domini, et propter vitam secundum vera Verbi Ipsius; per “sanguinem” significatur violentia illis illata (n. 379); per “habitantes super terra” intelliguntur mali in mundo spirituum, a quibus ne laedantur custoditi sunt.
@1 removeantur pro “removentur”$
328. (Vers. 11.) “Et datae singulis stolae albae,” significat quod illis data sit Communicatio et Conjunctio cum Angelis qui in Divinis veris erant. -“Vestes” significant vera (n. 166); ac “vestes albae” genuina vera (n, 212); quod haec significentur per “vestes,” est quia omnes in Caelis sunt vestiti secundum vera apud illos, et cuique est vestis secundum conjunctionem cum Societatibus
Angelicis; quare cum datur conjunctio, apparent illico similiter vestiti; inde est quod per “datae sint singulis stolae albae” significetur quod illis data sit communicatio et conjunctio cum angelis qui in Divinis veris erant. “Stolae,” “togae,” “pallia,” significant vera in communi, quia indumenta communia erant. Qui hanc significationem illorum novit, potest nosse arcana quae in sequentibus latent:
Quod Elias, cum invenit Elisaeum, “projecerit Togam super illum” (I Reg. xix. 19):
Quod Elias per Togam suam diviserit aquas Jordanis (2 Reg. ii. 8);
Similiter Elisaeus (2 Reg. ii. 14):
Quod Toga desuper Elia, cum sublatus est, deciderit, et Elisaeus sustulerit illam (2 Reg. ii. 12, 13);
per Eliam enim et Elisaeum repraesentatus est Dominus quoad Verbum, et inde “toga” illorum significabat Divinum Verum Verbi in communi: tum quid significabat
Pallium Ephodi Aharonis, super cujus fimbriis malogranata hyacinthini et purpurae, et tintinnabula auri (Exod. xxviii. 31-35);
quod significaverit Divinum Verum in communi, videantur Arcana Caelestia Londini edita (n. 9825). Similia per “pallia” et “togas” significantur in his locis:
“Descendent desuper thronis suis omnes principes maris, et abjicient Pallia sua” (Ezech. xxvi. 16);
Scribae et Pharisaei “ut spectentur ab hominibus, magnificant fimbrias Palliorum suorum” (Matth. xxiii. 5);
Populus Meus pro hoste sibi statuit propter Vestem, Togam extrahitis a transeuntibus” (Mich. ii. 8).
(Et alibi.)
329. “Et dictum (iis), ut adhuc requiescerent tempus parvum, usque dum complentur et conservi eorum, (et fratres eorum) qui futuri occidi sicut illi” significat quod Ultimum Judicium parum adhuc protraheretur, usque dum ab undequaque collecti fuerint, qui similiter odio habentur, contumeliis afficiuntur, et rejiciuntur a malis propter agnitionem Humani Domini, et vitam secundum vera Verbi Ipsius. -Quod haec significentur, patet a supradictis. Similia significantur per haec apud Esajam:
“Vivent mortui tui; evigilate et jubilate habitatores pulveris: abi popule mi, intra in cubicula tua, et claude januam post te, occulta te sicut parum momenti, usque dum transeat ira: nam ecce Jehovah exiens e loco Suo, ad visitandum iniquitatem habitatoris terrae super illum; tunc revelabit terra sanguines suos, et non celabit amplius occisos suos” (xxvi. 19-21).
Sed, ut supra dictum est, de his et similibus agitur in capite xx. seq., quod explicatum est a n. 840{1} ad 874.
@1 840 pro “839”$
330. (Vers. 12.) “Et vidi cum aperuisset sigillum sextum,” significat a Domino Explorationem status vitae illorum qui interius mali erant, super quos Judicium futurum est. Quod de his agatur, patet a nunc sequentibus; sed ut illa intelligantur, duo Arcana revelanda sunt; Primum, quod Ultimum Judicium non super alios factum sit, quam qui in externa forma apparuerunt sicut Christiani, et ore professi sunt illa quae Ecclesiae sunt, sed in interna forma seu corde fuerunt contra illa; et quia tales, ideo quoad exteriora conjuncti fuerunt cum Caelo ultimo, et quoad interiora cum Inferno; Alterum, quod quamdiu conjuncti fuerunt cum Caelo ultimo, tamdiu clausa essent interna voluntatis et amoris eorum, ex quo non apparuerunt mali coram aliis; at cum separati sunt a Caelo ultimo, tunc reclusa sunt interiora illorum, quae in omni opposito fuerunt cum exterioribus, ex quibus simulaverunt et mentiti sunt quod Angeli Caeli essent, et quod loca ubi habitabant, essent Caeli: hi Caeli ita vocati, erant qui tempore Ultimi Judicii transiverunt (Apoc. xxi. 1). Sed plura de his videantur in Opusculo de Ultimo Judicio (n. 70, 71) et in Continuatione de Ultimo Judicio (n. 10).
331. “Et ecce terrae motus magnus factus est,” significat statum Ecclesiae apud illos prorsus immutatum, et terrorem. -Quod “terrae motus” significent status mutationes in Ecclesia, est quia “terra” significat Ecclesiam (n. 285) et quia in mundo spirituali, dum alicubi pervertitur status Ecclesiae, et fit mutatio, existit terrae motus, et quia hic praenuntiat interitum illorum, fit terror. Terrae enim in mundo spirituali sunt quoad faciem similes terris in mundo naturali (n. 260); sed quia terrae ibi, sicut omnia alia in illo mundo, sunt ex origine spirituali, ideo secundum statum Ecclesiae habitatorum super illis mutantur, et dum pervertitur status Ecclesiae, commoventur et tremiscunt, imo subsidunt et emoventur loco: quod ita factum sit cum Ultimum Judicium instabat et fiebat, videri potest in Opusculo de Ultimo Judicio. Ex his constare potest, quid significatur per “terrae motus,” “concussiones” et “commotiones,” in sequentibus locis:
“Erunt Pestes, Fames, Terrae motus in variis locis” (Matth. xxiv. 7{1}; Marc. xiii. 8; Luc. xxi. 11);
illa ibi dicta sunt de Ultimo Judicio.
“In igne indignationis loquar, si non in die illo fuerit Terrae motus magnus, Ut contremiscat omnis homo super faciebus terrae, et evertantur montes” (Ezech. xxxviii. 19, 20{2});
“Factus est Terrae motus magnus, qualis non factus est, ex quo homines facti sunt super terra” (Apoc. xvi. 18);
“Commovebo Caelum, et Commovebitur Terra e loco suo, in indignatione Jehovae Zebaoth” (Esaj. xiii. 13{1}):
“Concussa sunt fundamenta terrae, Commovendo Commota est Terra, quia gravis super illam praevaricatio ejus” (Esaj. xxiv. 18-20);
“Concussa et Commota est Terra, et fundamenta montium, quia exarsit Ipsi” (Psalm. xviii. 8 (B. A. 7){4});
“Montes Contremiscunt coram Jehovah, et Petrae Evertuntur” (Nah. i. 5, 6).
(Similiter alibi, ut Jerem. x. 10; cap. xlix. 21; Joel ii. 10; Hagg. ii. 6, 7; Apoc. xi. 19; et alibi.)
Sed haec intelligenda sunt fieri in mundo spirituali, non autem in mundo naturali; in hoc significant talia quae supra dicta sunt.
@1 7 pro “8”$
@2 19, 20 pro “18, 19, 20″$
@3 13 pro “12, 13″$
@4 8 pro “17, 18″$
“Sol vertetur in tenebras, et Luna in sanguinem, antequam venit dies Jehovae magnus et terribilis” (iii. 4 (B. A. ii. 31)).
333. (Vers. 13.) “Et stellae caeli ceciderunt in terram,” significat omnes cognitiones boni et veri disparatas. -Quod “stellae” significent cognitiones boni et veri, videatur supra (n. 51); quod “cadere e caelo in terram” sit disparari, patet: in mundo spirituali etiam apparent stellae cadere e Caelo in terram ibi, ubi cognitiones boni et veri pereunt.
334. “Sicut ficus dejicit grossos suos a magno vento agitata,” significat per ratiocinationes naturalis hominis separati a spirituali. -Quod dicatur quod significent, cum tamen est comparatio, est quia omnes comparationes in Verbo similiter sunt correspondentiae, et in spirituali sensu cohaerent cum re de qua agitur; similiter hic: “ficus” enim ex correspondentia significat bonum naturale hominis conjunctum cum bono spirituali ejus; hic autem in opposito sensu bonum naturale hominis separatum a bono spirituali ejus, quod non est bonum; et quia naturalis homo separatus a spirituali cognitiones boni et veri, quae per stellas significantur, per ratiocinationes pervertit, sequitur quod hoc significetur per “ficum a magno vento agitatam.” Quod per “ventum” et “procellam” significetur ratiocinatio, patet a pluribus locis in Verbo; sed illa hic adducere, quia est comparatio, non opus est. Quod “ficus” significet bonum naturale hominis, est quia omnis arbor significat aliquid Ecclesiae apud hominem, ita quoque hominem quoad illud. In confirmationem sint haec:
Omnis exercitus Caeli “decidet, sicut decidit folium e vite, et sicut decidit de Ficu” (Esaj. xxxiv. 4);
“Consumam eos, non uvae in vite neque Ficus in Ficu, et folium defluet{1}” (Jerem. viii. 13);
“Omnia munimenta tua, ut Ficus cum primitiis, quae si commoventur, decidunt super os comedentis” (Nah. iii. 12).
Praeter alibi, ut Jerem{2} xxiv. 2, 3, 5, 8; Esaj.{3} xxxviii. 21; Jerem. xxix. 17, 18; Hosch. ii. 12; cap. ix. 10; Joel i. 7, 12; Sach. iii. 10; Matth. xxi. 18-21; cap. xxiv. 32, 33; Marc. xi. 12-14, 20-24{4}; Luc. vi. 44; cap. xiii. 6-9:
in quibus locis non aliud per “ficus” intelligitur.
@1 defluet pro “defluent”$
@2 Jerem. pro “Esaj.”$
@3 Esaj. pro “cap.”$
@4 12-14, 20-24 pro “12 ad 15, 19 ad 25″$
335. (Vers. 14) “Et caelum abscessit sicut liber convolutus,” significat separationem a Caelo et conjunctionem cum Inferno. -Quod dicatur quod “Caelum abscesserit sicut liber convolutus,” est quia interior intellectus et inde cogitatio hominis est sicut Caelum potest enim intellectus ejus elevari in lucem Caeli, et in elevatione una cum Angelis cogitare de Deo, de Amore et Fide, et de Vita aeterna; sed si voluntas ejus non simul elevatur in calorem Caeli, usque homo non est conjunctus Angelis Caeli, ita non est sicut Caelum: quod ita sit, videatur in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia (in parte quinta). Per illam intellectus facultatem potuerunt mali, de quibus hic agitur, in consociatione esse cum Angelis Caeli Ultimi; at cum hi ab illis separati sunt, tunc abscessit Caelum illorum, “sicut liber convolutus.” Per “librum convolutum” intelligitur membrana convoluta, quoniam libri illorum fuerunt membranae; et comparatio fit cum libro, quia liber etiam est Verbum (n. 256); quare cum id ut membrana convolvitur, non apparet quidquam quod inibi, et est sicut non sit. Propterea simile dicitur apud Esajam:
“Contabescet omnis exercitus caelorum, et convolventur Caeli sicut Liber, ac decidit sicut folium decidit de ficu” (xxxiv. 4);
“exercitus” sunt bona et vera Ecclesiae ex Verbo (n. 447). Ex his constare potest, quod per “Caelum abscessit sicut liber convolutus” significetur separatio a Caelo, et conjunctio cum Inferno: quod separatio a Caelo sit conjunctio cum Inferno, patet.
336. “Et omnis mons et insula e locis suis emota sunt,{1}” significat quod omne bonum amoris et verum fidei recesserit. -Quod haec per illa significentur, nemo videre potest nisi per Sensum spiritualem. Quod significentur, est quia per “montes” intelliguntur qui in bono amoris sunt, quia Angeli habitant super montibus, editioribus qui in amore in Dominum sunt, et super minus editis qui in amore erga proximum sunt; quare per “omnem montem” significatur omne bonum amoris: quod per “insulas” intelligantur remotiores a cultu Dei, videatur supra (n. 34); hic qui in fide sunt, et non ita in bono amoris; inde in sensu abstracto per “omnem insulam” significatur omne verum fidei. Per “emoveri e locis suis” significatur recedere. Ex habitationibus ergo Angelorum super montibus et collibus derivatur, quod per “montes” et “colles” in Verbo significetur Caelum et Ecclesia, ubi est amor in Dominum et amor erga proximum, ac in opposito sensu Infernum ubi est amor sui et amor mundi. Quod Caelum et Ecclesia, ubi amor in Dominum et amor erga proximum sunt, et sic ubi est Dominus, per “montes” et “colles” significentur, patet ex sequentibus his locis:
“Tolle oculos ad Montes, unde venit auxilium” (Psalm. cxxi. 1);
“En super Montibus pedes evangelizantis pacem” (Nah. ii. 1 (B. A. i. 15); Esaj. lii. 7);
“Laudate Jehovam Montes et Colles” (Psalm. cxlviii. 9);
“Mons Dei Mons Baschanis, Mons Collium Mons Baschanis; quare subsilitis Montes, Colles Montis; desiderat Jehovah habitare illos, etiam Jehovah habitabit in perpetuum” (Psalm. lxviii. 16, 17 (B. A. 15, 16{2}));
“Montes saltarunt sicut arietes, Colles sicut filii gregis; coram Domino parturis Terra” (Psalm. cxiv. 4-7{3});
“Producam ex Jacobo semen, et ex Jehudah haeredem Montium Meorum, ut possideant eos electi Mei, et servi Mei habitent ibi” (Esaj. lxv. 9);
In consummatione saeculi, “tunc qui in Judaea fugiant in montes” (Matth. xxiv. 16);
“Jehovah, justitia Tua sicut{4} Montes Dei” (Psalm. xxxvi 7 (B. A. 6));
“Jehovah exibit et pugnabit, stabunt pedes Ipsius in die illo super Monte Olivarum ante facies Hierosolymae ab Oriente” (Sach. xiv. 3, 4).
Quoniam “Mons Olivarum” significabat Divinum amorem,
Ideo Dominus diebus praedicavit in Templo, “noctibus autem egrediens pernoctavit in Monte Olivarum” (Luc. xxi. 37; cap. xxii. 39; Joh. viii. 1);
Et ideo Dominus super illo Monte locutus est cum discipulis de Adventu Suo et de consummatione saeculi (Matth. xxiv. 3; Marc. xiii. 3, seq.);
Et quoque inde ivit Hierosolymam et passus est (Matth. xxi. 1; cap. xxvi. 30; Marc. xi. 1; cap. xiv. 26; Luc. xix. 29, 37; cap. xxi. 37; cap. xxii. 39).
Quoniam “mons” significabat Caelum et Amorem,
Inde Jehovah descendit super Caput Montis Sinai, et promulgavi Legem (Exod. xix. 20; cap. xxiv. 17);
Et ideo Dominus coram Petro, Jacobo et Johanne, super Monte alto transformatus est (Matth. xvii. 1);
Et ideo Sion fuit super Monte, et quoque Hierosolyma, et haec et illa vocata est “Mons Jehovae” et “Mons Sanctitatis,” multis in locis in Verbo.
Similia per “Montes” et “Colles” significantur alibi (ut Esaj. vii. 25{5}: cap. xxx. 25; cap. xi. 9; cap. xliv. 23; cap. xlix. 11, 13; cap. lv. 12; Jerem. xvi. 15, 16; Ezech. xxxvi. 8; Joel iv. 17, 18 (B. A. iii. 17, 18){6}; Amos iv. 1, 13{7}; cap. ix. 13, 14; Psalm. lxv. 7 (B. A. 6); Psalm. lxxx. 9, 11 (B. A. 8, 10); Psalm. civ. 5-10, 13).
Quod “montes” et “colles” significent illos amores, manifestius adhuc constare potest ex sensu opposito illorum, in quo significant amores infernales, qui est amor sui et amor mundi, ut patet ex his locis:
Dies Jehovae veniet “super omnes Montes altos, et super omnes Colles elatos” (Esaj. ii. 12, 14);
“Omnis Vallis extolletur, et omnis Mons et Colles humiliabitur” (Esaj. xl. 3, 4{8});
“Evertentur Montes, et cadent gradus” (Ezech{9} xxxviii 20, 21);
“Ecce Ego contra te Mons perdens universam terram, dabo te in Montem Combustionis” (Jerem. li. 25);
“Vidi Montes et ecce commoventur, et omnes Colles evertuntur” (Jerem. iv. 23-25):
“Ignis accensus in ira Mea, et inflammabit fundamenta Montium” (Deutr. xxxii. 22);
“Vastabo Montes et Colles” (Esaj. xlii. 15);
“Ecce Jacob, posui te sicut tribulam, ut tritures et conteras Montes, et Colles sicut glumam ponas, ut ventus auferat eos” (Esaj. xli. 15, 16):
“Date Jehovae gloriam, antequam offendunt pedes ad Montes Crepusculi” (Jerem{10} xiii. 16).
Nec aliud intelligitur per
Septem Montes, super quibus Mulier, quae erat Babylon, sedit (Apoc. xvii. 9).
(Praeter alibi, ut Esaj. xiv. 13; Jerem{11} l. 6; Jerem. ix. 9 (B. A. 10); Ezech. vi. 3, 13{12}; cap. xxxiv. 6; Mich. vi. 1, 2; Nah. i, 5, 6; Psalm, xlvi. 3, 4 (B. A. 2, 3).)
Ex his nunc constare potest, quid intelligitur per quod “omnis mons et insula e locis suis emota sint;” tum quid in sequentibus, per quod
“Omnis Insula fugit, et Montes non inventi sunt” (Apoc. xvi. 20);
(videatur) (n. 714).
@1 sunt pro “est”$
@2 16, 17 pro “16, 19″$
@3 cxiv. 4-7 pro “civ. 2 ad 6″$
@4 sicut pro “sunt”$
@5 25 pro “15”$
@6 iv. 17, 18 pro “iv. 8″$
@7 iv. 1, 13 pro “ii. 12, 13″$
@8 3, 4 pro “3, 5″$
@9 Ezech. pro “Esaj.”$
@10 Jerem. pro “Ezech.”$
@11 Jerem. pro “cap.”$
@12 3, 13 pro “34”$
337. (Vers. 15.) “Et reges terrae et magnates, et divites, et chiliarchi, et potentes, et omnis servus et omnis liber,” significat illos qui ante separationem fuerunt in intellectu veri et boni, in scientia cognitionum illorum, in eruditione: ab aliis vel a se ipsis, et usque non in vita secundum illa. -Quod haec omnia per illos in suo ordine significentur, nemo potest scire, nisi qui scit quid in Sensu spirituali significatur per “reges” per “magnates,” per “divites,” per “chiliarchos,” per “potentes,” per “servum” et “liberum.” In Sensu spirituali per “reges” significantur qui in veris sunt, per “magnates” qui in bonis, per “divites” qui in cognitionibus veri, per “chiliarchos” qui in cognitionibus boni, per “potentes” qui in eruditione, per “servos” qui in talibus sunt ex aliis, ita ex memoria, per “liberos” qui in talibus sunt ex se ipsis, ita ex judicio. Sed quod illi per omnia haec nomina significentur, confirmare ex Verbo, nimis prolixum foret; quid “reges” significant, prius (n. 20) ostensum est; et quid “divites” (n. 206); quid “magnates” patet apud
Jerem. v. 5; Nah. iii. 10; Jon. iii. 7;
“magnum” enim praedicatur de bono (n. 896, 898); quod “potentes,” ac quod “servi et liberi,” sint qui in eruditione, ex aliis aut ex se ipsis, videbitur infra. Dicitur qui in illis fuerunt, et usque non in vita secundum illa, quoniam mali, imo pessimi, possunt in scientia et in intellectu cognitionum veri et boni esse, et quoque in multa eruditione, sed quia non sunt in vita secundum illa, actualiter non in illis sunt; nam quod solum in intellectu est, et non simul in vita, id non est in homine, est extra illum sicut in atrio; at quod simul in vita est, hoc in homine est, est intra illum sicut in domo; quare hi conservati sunt, et illi rejecti.
338. “Absconderunt se ipsos in speluncis et in petris montium,” significat nunc illos in malis, et in falsis mali. -Quod per “abscondere se in speluncis et in petris montium” significetur esse in malis et in falsis mali, est quia illi qui simulaverunt coram mundo quod in bono amoris essent, et tamen fuerunt in malo, post mortem abscondunt se in speluncis; et qui simulaverunt quod in veris fidei essent, et tamen in falsis mali fuerunt, abscondunt se in petris montium: introitus apparent sicut foramina in terris, et sicut fissurae in montibus, in quae sicut serpentes se inferunt et se inibi abscondunt. Quod talia sint domicilia illorum, saepius vidi. Inde est, quod per “speluncas” significentur mala apud tales, et per “foramina” et “fissuras” falsa mali, in sequentibus locis:
In die illo intrabunt “in Speluncas petrarum, et in Fissuras rupium, quando surget Jehovah ad terrendum Terram” (Esaj. ii. 19(, 21);
In die illo “intrabunt in Scissuras petrarum, et in Fissuras rupium propter pavorem Jehovae” (Esaj. ii. 21);
Habitabunt in Fissura vallium, et in Foraminibus terrae et Petris” (Hiob xxx. 6);
“Superbia cordis tui decepit te, qui habitas in Fissuris” (Obad. vers. 3);
In die illo “venient et quiescent in fluviis desolationum et in Fissuris petrarum” (Esaj. vii. 19);
“Palatium erit, desertum, clivus et specula erunt super Speluncis in aeternum” (Esaj. xxxii. 14);
“Superbia cordis decepit te, qui habitas in Foraminibus petrae” (Jerem. xlix. 16);
“Venabuntur eos desuper omni monte et colle, et ex Foraminibus petrarum; non occultabuntur coram Me, neque latebit iniquitas eorum” (Jerem. xvi. 16, 17);
In die illo “ludet sugens super Foramine viperae, et ablactatus super Speluncam basilisci mittet manum (Esaj. xi. 8).
“Dicent montibus, Operite nos, et collibus cadite super nos” (x. 8);
et apud Lucam:
“Tunc incipient dicere montibus, Cadite super nos, et collibus Occultate nos” (xxiii. 30).
Quod hic Sensus spiritualis illorum verborum sit, non potest apparere in litera, sed apparet in Sensu spirituali ex eo, quod dum Ultimum Judicium peragitur, tunc qui in malo sunt et volunt in bono esse, dura in principio patiantur, at minus dura tunc qui se in suo malo per falsa confirmant nam hi suum malum operiunt per falsa, illi autem suum malum nudant, et tunc influxum Divinum non sustinent, ut sequitur. Speluncae et cavernae, in quas se conjiciunt, sunt correspondentiae.
“Dum nondum venit super vos excandescentia Irae Jehovae, dum nondum venit super vos Dies irae Jehovae, forte abscondemini in Die irae Jehovae” (Zeph. ii. 2, 3);
“Ecce Dies Jehovae venit crudelis, et indignationis, et excandescentiae Irae” (Esaj. xiii. 9, 13);
“Propinquus est Dies Jehovae magnus, Dies excandescentiae Dies hic, Dies angustiae et coarctationis, Dies tenebrarum et caliginis” (Zeph. i. 14, 15):
“Venit Ira Tua, et tempus mortuos judicandi, et dandi mercedem servis Tuis, et perdendi perdentes terram” (Apoc. xi. 18{1});
“Osculamini Filium, ne irascatur et pereatis in via, quia excandescit brevi Ira Ejus; beati omnes confidentes in Ipso” (Psalm. ii. 12).
@1 18 pro “12”$
Vidi ex Clero Angliae congregatos usque ad sexcentos, qui orabant ad Dominum, ut liceret illis ascendere in unam Societatem superioris Caeli; et datum est, et ascenderunt.
Et cum ingressi sunt, viderunt Regem eorum, Avum Regis hodie regnantis, et laetati sunt; qui tunc accessit ad binos Episcopos, qui inter illos erant, quos cognoverat in mundo, et loquens cum illis interrogavit, “Quomodo venistis huc.”
Responderunt, quod supplicaverint ad Dominum, et datum est.
Dixit illis, “Cur ad Dominum, et non ad Deum Patrem.”
Et dixerunt quod sic instructi sint infra.
Et dixit, “Annon hoc vobis aliquoties dixi in mundo, quod Dominus adeundus sit, tum etiam quod charitas sit primarium; quid tunc de Domino respondistis.”
Et datum est illis recordari, quod responderint quod cum Pater aditur etiam Filius adeatur.
Sed dixerunt Angeli qui circum Regem erant, “Erratis, non id cogitavistis, nec aditur Dominus cum aditur Deus Pater, sed aditur Deus Pater cum aditur Dominus, quia unum sunt sicut anima et corpus. Quis adit animam hominis et sic corpus ejus; annon cum aditur homo quoad corpus quod videt, etiam aditur anima ejus quam non videt.” Ad haec conticuerunt.
Et accessit Rex ad duos Episcopos, tenens in manu duo dona, dicens, “Haec dona Caeli sunt.” Erant formae caelestes ex auro; et voluit porrigere, sed tunc nubes fusca obtexit illos, et separavit illos.
Et descenderunt via qua ascenderunt; et scripserunt haec in libro.
Reliqui ex Clero Angliae, qui audiverunt quod Consociis suis datum sit ascendere in superius Caelum, congregati sunt ad pedes montis, ubi exspectabant reditum – eorum; et cum redierunt, salutabant fratres suos, et enarrabant quid illis in Caelo evenit, et quod a Rege datae fuerunt Episcopis duae formae caelestes ex auro aspectu pulcherrimae, sed quod e manibus eorum exciderint.
Et tunc e propatulo abibant in nemus quod prope erat, et loquebantur inter se, circumspicientes num quisquam audiret, sed audiebatur usque. Loquebantur de unanimitate et concordia, et tunc de principatu et dominio: Episcopi loquebantur, et reliqui assensu favebant.
Et subito, quod miratus sum, non apparebant amplius ut multi, sed ut unus magnus, cujus facies similis faciei leonis, habentis super capite tiaram turritam super qua corona, et loquebatur tono alto, et progrediebatur passu lato, et retrospiciens dixit, “Cui alii, ex jure, principatus quam mihi.”
Rex e Caelo despexit, et vidit primum omnes ut unum, et deinde ut plures unanimos, plerosque in veste saeculari, quod dixit.
CAPUT VII.
POST haec vidi quatuor Angelos stantes super quatuor angulis terrae, retinentes quatuor ventos terrae, ut non flaret ventus super terram, neque super mare, neque super ullam arborem.
2. Et vidi alium Angelum ascendentem ab ortu solis, habentem sigillum Dei vivi; et clamavit voce magna quatuor Angelis, quibus datum est damno afficere terram et mare.
3. Dicens, Ne damno afficiatis terram, neque mare, neque arbores, usque dum signaverimus servos Dei nostri super frontibus illorum.
4. Et audivi numerum signatorum; centum quadraginta quatuor millia signati ex omni tribu (filiorum) Israelis.
5. Ex tribu Jehudae duodecim millia signati: ex tribu Rubenis duodecim millia signati: ex tribu Gadis duodecim millia signati.
6. Ex tribu Ascheris duodecim millia signati: ex tribu Naphtali duodecim millia signati: ex tribu Menassis duodecim millia signati.
7. Ex tribu Simeonis duodecim millia signati: ex tribu Levi duodecim millia signati: ex tribu Isascharis duodecim millia signati.
8. Ex tribu Sebulonis duodecim millia signati: ex tribu Josephi duodecim millia signati: ex tribu Benjaminis duodecim millia signati.
9. Post haec vidi, et ecce turba multa, quam numerare nemo poterat, ex omni gente et tribubus et populis et linguis, stantes coram Throno et coram Agno, induti stolis albis, et palmae in manibus illorum.
10. Et clamantes voce magna, dicentes, Solus Deo nostro sedenti super Throno et Agno.
11. Et omnes Angeli stabant circum Thronum, et Seniores et quatuor Animalia, et ceciderunt coram Throno super facies suas et adoraverunt Deum.
12. Dicentes, Amen, benedictio et gloria et sapientia et gratiarum actio, et honor, et virtus et robur, Deo nostro in saecula saeculorum; amen.
13. Et respondit unus ex Senioribus, dicens mihi, Hi induti stolis albis quinam sunt, et unde Venerunt;
14. Et dixi illi, Domine, tu nostri; et dixit mihi, Hi sunt qui veniunt ex afflictione magna, et laverunt stolas suas, et dealbaverunt stolas suas in sanguine Agni.
15. Propter hoc sunt coram Throno Dei, et serviunt Ipsi die et nocte in Templo Ipsius, et Sedens super Throno habitabit super illis.
16. Non esurient amplius, nec sitient amplius, neque cadet super illos sol, neque ullus aestus.
17. Quoniam Agnus Qui in medio Throni, pascet eos, et deducet eos ad vivos fontes aquarum, et absterget Deus omnem lachrymam ab Oculis illorum.
SENSUS SPIRITUALIS.
CONTENTUM TOTIUS CAPITIS.
IN HOC CAPITE AGITUR DE ILLIS QUI SUNT ET QUI ERUNT IN CAELO CHRISTIANO:
ET PRIMUM DE SEPARATIONE ILLORUM A MALIS (vers. 1-3);
POST HANC, DE ILLIS QUI IN AMORE IN DOMINUM SUNT ET INDE IN SAPIENTIA, EX QUIBUS SUPERIORES CAELI (vers. 4-8);
DEQUE ILLIS QUI IN CHARITATE ET EJUS FIDE A DOMINO SUNT, QUIA PUGNARUNT CONTRA MALA, EX QUIBUS INFERIORES CAELI (vers. 9-17).
CONTENTA{1} SINGULORUM VERSUUM.
@1 CONTENTA pro “CONTENTUM”$
1.”Postea vidi quatuor Angelos stantes super quatuor angulis terrae,” significat nunc universum Caelum in conatu ad faciendum Ultimum Judicium (n. 342); “retinentes quatuor ventos terrae ut non flaret ventus super terram, neque super mare neque super ullam arborem,” significat influxum propiorem et inde fortiorem in inferiora, ubi boni conjuncti erant malis, a Domino retentum et inhibitum (n. 343).
2,3. “Et vidi alium Angelum ascendentem ex ortu Solis,” significat Dominum providentem et moderantem (n. 344); “habentem sigillum Dei vivi,” significat Qui unice cognoscit omnes et singulos, et illos a se invicem potest distinguere et separare (n. 345); “et clamavit voce magna quatuor angelis, quibus datum est damno afficere terram et mare, dicens, Ne damno afficiatis terram, neque mare, neque arbores,” significat a Domino inhibitionem et retentionem influxus propioris et fortioris in inferiora (n. 346); “usque dum signaverimus servos Dei nostri super frontibus illorum,” significat antequam separati sunt qui in veris ex bono a Domino sunt (n. 347).
4. “Et audivi numerum signatorum centum quadraginta quatuor millia, significat omnes qui Dominum pro Deo Caeli et Terrae agnoscunt, et in veris Doctrinae ex bono amoris ab Ipso per Verbum sunt (n. 348); “signati ex omni Tribu (filiorum) Israelis,” significat Caelum et Ecclesiam Domini ab illis (n. 349).
5. “Ex tribu Jehudae duodecim millia signati,” significat Amorem caelestem, qui est Amor in Dominum, et hunc apud omnes qui in Novo Caelo et in Nova Ecclesia erunt (n. 350); “ex tribu Rubenis duodecim millia signati,” significat Sapientiam ex amore Caelesti, apud illos qui ibi erunt (n. 351); “ex tribu Gadis duodecim millia signati,” significat Usus vitae, qui sunt sapientiae ex illo amore, apud illos qui ibi erunt (n. 352).
6. “Ex tribu Ascheris duodecim millia signati,” significat Amorem mutuum, apud illos (n. 353); “ex tribu Naphtali duodecim millia signati,” significat Perceptionem usus et quia usus, apud illos (n. 354); “ex tribu Menassis duodecim millia signati,” significat Voluntatem inserviendi et Actus, apud illos (n. 355).
7. “Ex tribu Simeonis duodecim millia signati,” significat Amorem spiritualem, qui est Amor erga proximum, apud illos (n. 356); “ex tribu Levi duodecim millia signati,” significat Affectionem veri ex bono ex quo intelligentia, apud illos (n. 357); “ex tribu Isascharis duodecim millia signati,” significat Bonum vitae, apud illos (n. 358).
8. “Ex tribu Sebulonis duodecim millia signati,” significat Amorem conjugialem boni et veri, apud illos (n. 359); “ex tribu Josephi duodecim millia signati,” significat Doctrinam boni et veri, apud illos (n. 360): “ex tribu Benjaminis duodecim millia signati,” significat Vitam veri ex bono secundum doctrinam, apud illos (n. 361).
9. Post haec vidi, et ecce turba multa, quam numerare nemo poterat,” significat omnes reliquos qui non ex recensitis sunt, et tamen in Novo Caelo et in Nova Ecclesia Domini sunt, et sunt qui Caelum ultimum et Ecclesiam externam faciunt, quorum quale nemo cognoscit quam Solus Dominus (n. 363, 364); “ex omni gente et tribubus et populis et linguis,” significat omnes in Christiano Orbe, qui in religione ex bono sunt et in veris ex doctrina (n. 365); “stantes coram Throno et coram Agno,” significat audientes Dominum et facientes quae praecipit (n. 366); “induti stolis albis et palmae in manibus (illorum),” significat Communicationem et Conjunctionem cum Caelis superioribus, et confessionem ex Divinis veris (n. 367).
10. “Et clamantes voce magna et dicentes, Salus Deo nostro sedenti super Throno et Agno,” significat Agnitionem ex corde quod Dominus sit Salvator illorum (n. 368).
11. “Et omnes Angeli stabant circum Thronum, et Seniores et quatuor Animalia,” significat omnes in universo Caelo(, audientes et facientes quae Dominus praecipit) (n. 369); (“et ceciderunt coram Throno super facies suas, et adoraverunt Deum,” significat humiliationem Cordis eorum, et ex humiliatione adorationem Domini) (n. 370).
12. “Dicentes, Amen,” significat Divinam Veritatem, et ex illa confirmationem (n. 371); “benedictio et gloria et sapientia et gratiarum actio,” significat Divina Spiritualia Domini (n. 373); et honor et virtus et robur,” significat Divina Caelestia Domini (n. 373); “Deo nostro in saecula saeculorum,” significat illa in Domino et a Domino in aeternum (n. 374); “Amen,” significat consensum omnium (n. 375).
13, 14. “Et respondit unus ex Senioribus, dicens mihi, Hi induti stolis albis quinam sunt, et unde venerunt; et dixi illi, Domine, tu nosti,” significat desiderium sciendi et voluntatem interrogandi, ac responsum et informationem (n. 376).; “et dixit, hi sunt qui veniunt ex afflictione magna,” significat quod sint qui in tentationibus fuerunt, et pugnarunt contra mala et falsa (n. 377); “et laverunt stolas suas,” significat et qui mundaverunt religiosa sua a malis falsi (n. 378); “et dealbaverunt stolas suas in sanguine Agni,” significat et purificaverunt illa a falsis mali per vera, et sic a Domino reformati sunt (n. 379).
15. “Propter hoc{1} sunt coram Throno Dei, et serviunt Ipsi die et nocte in Templo Ipsius, et Sedens super Throno habitabit super illis,” significat in praesentia Domini sint, ac constanter et fideliter vivant secundum vera quae recipiunt ab Ipso in Ecclesia Ipsius (n. 380).
@1 hoc pro “haec”$
16. “Non esurient amplius nec sitient amplius,” significat quod posthac non deficient illis bona et vera (n. 381); “neque cadet super illos sol neque ullus aestus,” significat quod posthac illis non concupiscentiae ad malum neque ad falsum mali (n. 382).
17. “Quoniam Agnus Qui in medio Throni pascet illos,” significat quod Solus Dominus illos docebit (n. 383); “et deducet ad vivos fontes aquarum,” significat et ducet per vera Verbi ad conjunctionem Secum (n. 384); “et absterget Deus omnem lachrymam a oculis eorum,” significat quod non amplius in pugnis contra mala et eorum falsa, et sic non in doloribus erunt, sed in bonis et veris, et inde in gaudiis caelestibus a Domine (n. 385).
(Vers. 1.) “Postea vidi quatuor Angelos stantes super quatuor angulis terrae,” significat nunc universum Caelum in conatu ad faciendum Ultimum Judicium – super illos qui in Mundo spirituum erant. Sequuntur nunc plura de statu mundi spiritualis proximo ante Ultimum Judicium, quae nemo scire potest nisi per revelationem a Domino; et quia mihi datum est videre quomodo Ultimum Judicium peractum est, et quoque mutationes quae praecesserunt, et ordinationes quae secutae sunt, possum inde referre, quae in hoc capite et quae in sequentibus per omnia ibi significantur. Hic per “quatuor Angelos” significatur Universum Caelum; per “quatuor angulos terrae” significatur Universus Mundus spirituum, qui inter Caelum et Infernum medius est; super illos enim qui in Mundo spirituum erant, factum est Ultimum Judicium, non autem super aliquem in Caelo, nec super aliquem in Inferno: quod per “Angelos” significetur Caelum, est quia per “Angelum” in supremo Sensu intelligitur Dominus quoad Divinum Humanum (n. 344), et quia Caelum est Caelum a Domino, per “Angelos” etiam significatur Caelum: quod per “quatuor Angelos” hic significetur universum Caelum, est quia visi sunt “stare super quatuor angulis terrae;” et per “quatuor angulos” significantur quatuor plagae. Quod significetur quod universum Caelum nunc in conatu ad faciendum Ultimum Judicium esset, est quia Dominus, cum instabat Judicium, fecit appropinquare Caelos super Mundum spirituum, et per appropinquationem Caelorum facta est talis mutatio status interiorum quae mentis sunt apud illos qui infra, ut non viderint nisi terrores coram oculis. Quod “anguli” significent plagas, et inde “quatuor anguli” omnes plagas constare potest a sequentibus locis:
“Metiemini extra urbem, Angulum versus ortum, Angulum versus meridiem, Angulum versus occidentem, et Angulum versus septentrionem” (Num. xxxv. 5);
“Facies asseres pro Habitaculo pro Angulo meridiei, et pro Angulo septentrionis ejus” (Exod. xxvi. 18, 20, 23);
“Et Atrium ad Angulum meridiei, ad Angulum septentrionis, ad Angulum occidentis, et ad Angulum orientis” (Exod. xxvii. 9, 11-13);
Quatuor Plagae etiam vocantur “quatuor Anguli” saepius apud Ezechielem (ut cap. xlvii. 18, 20: cap. xlviii.).
Quoniam “anguli” significant plagas, ideo etiam significant omnia, prout omnia Caeli aut Inferni, seu boni aut veri, quod patet ab his:
Satanas “exibit ad seducendum gentes quae in quatuor Angulis terrae” (Apoc. xx. 8);
“Exscindam gentes, et devastabuntur Anguli earum” (Zeph. iii. 6);
“Congregatus est Israel ut vir unus, et constiterunt Anguli omnis populi” (Jud. xx. 1, 2{1});
“Surget sceptrum ex Israele, quod conteret Angulos Moabi” (Num. xxiv. 17);
“Dies buccinae et clangoris super Angulos altos” (Zeph. i. 16);
“In extremos Angulos ejiciam illos” (Deutr. xxxii. 26).
Quod “angulus” significet ultimum quod sustentat superiora, sicut fundamentum domum, et sic quoque omnia, patet ex his:
“Fundabit in Sione lapidem Anguli, pretii fundationis fundatae (Esaj. xxviii{2} 16);
“Non sument ex eo lapidem pro Angulo” (Jerem. li. 26{3});
“Ex Jehudah erit Lapis Angularis” (Sach. x. 4);
“Lapis quem rejecerunt factus est in caput Anguli” (Psalm. cxviii. 22{4}; Matth. xxi. 42; Marc. xii{5} 10; Luc. xx. 17, 18).
@1 1, 2 pro “1”$
@2 xxviii. pro “xxxviii.”$
@3 26 pro “16”$
@4 22 pro “21”$
@5 xii. pro “xiii.”$
“Dicebant montibus et petris, Cadite super nos, et abscondite nos a facie Sedentis super Throno, et ab ira Agni, quia venit dies magnus irae Ejus, et quis potest consistere” (Apoc. vi. 16(, 17)).
Nunc ad explicationem: per “quatuor Ventos” significatur influxus Caelorum; per” terram, mare et omnem arborem,” significantur omnia inferiora, et quae ibi; per “terram et mare” omnia inferiora, et per “omnem arborem” omnia quae ibi. Quod “Ventus” significet influxum, proprie influxum veri in intellectum, constare potest a sequentibus locis:
“Dixit Dominus Jehovih, A quatuor Ventis veni spiritus, et inspira in occisos hoc, ut vivant” (Ezech. xxxvii.9, 10);
“Visi sunt quatuor Currus,” ad quos erant quatuor Equi; “hi sunt quatuor Venti Caelorum” (Sach. vi. 1, 5);
“Oportet vos generari denuo; Ventus ubi vult spirat, et non scis unde venit et quo abit” (Joh. iii. 7, 8{1}); Factor terrae praeparat Orbem per sapientiam Suam, educit Ventum e thesauris Suis” (Jerem. x. 12, 13; cap. li. 15, 16; Psalm. cxxv. 7);
“Jehovah spirare facit Ventum suum, et fluunt aquae; annuntiat Verbum Suum, statuta et judicia Sua” (Psalm. cxlvii. 17-19);
“Laudet Jehovam Ventus procellae faciens Verbum Ipsius” (Psalm. cxlviii. (7,) 8);
Jehovah “facit Angelos Suos Ventos” (Psalm. civ. 3, 4);
Jehovah “vectus super alis Venti” (Psalm. xviii. 11{2} (B.A. 10); Psalm. civ. 3);
“alae venti” sunt Divina Vera quae influunt. Ideo Dominus vocatur
“Spiritus narium” (Thren. iv. 20);
et dicitur, quod
Inspiraverit in nares Adami animam vitarum (Gen. ii. 7);
Tum, quod “inspiraverit in Discipulos, et dixerit, accipe Spiritum Sanctum” (Joh. xx. 21, 22);
“Spiritus Sanctus” est Divinum Verum procedens a Domino, cujus influxus in discipulos repraesentatus est et inde significatur per quod “inspiraverit in illos.” Quod “ventus” et respiratio significent influxum Divini Veri in intellectum, est ex correspondentia pulmonis cum intellectu, de qua videatur in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia (n. 371-429). Quoniam propior et fortior influxus Divinus per Caelos dispergit vera apud malos, ideo “ventus” significat dispersionem veri apud illos, et inde conjunctionem illorum cum Inferno, ac interitum; ut videri potest ex his locis:
“Adducam super Elamum quatuor Ventos e quatuor finibus Caelorum, et dispergam eum” (Jerem. xlix. 36):
“Disperges eos, ut Ventus auferat eos, et Procella dissipet eos” (Esaj. xli.{3} 16);
“Flatus Jehovae sicut fluvius sulphuris accendit eos” (Esaj. xxx. 33);
Machinatores iniquitatis “a Flatu Dei pereunt, et a Spiritu nasi Ipsius consumuntur” (Hiob iv. 8, 9);
“Revelata sunt fundamenta Orbis ab increpatione Jehovae, a Flatu spiritus nasi Tui” (Psalm. xviii. 16 (B.A. 15));
“Videns fui in visione, et ecce quatuor Venti irruebant in Mare magnum, et ascendebant quatuor bestiae” (Dan. vii. 2, 3, seq.);
“Ex Procella Jehovae ira exivit, super caput impiorum irruet” (Jerem. xxiii. 19: cap. xxx. 23);
“Deus mi, persequere eos per Procellam Tuam, per Tempestatem Tuam terre” (Psalm. lxxxiii. 16 (B.A. 15));
“Jehovae in Procella et Tempestate via” (Nah. i, 3{4}).
Praeter alibi, ut Jerem. xxv. 32: Ezech. xiii. 13; Hosch. viii. 7; Amos i. 14; Sach. ix. 14; Psalm. xi. 6; Psalm. 1. 3; Psalm. lv. 9 (B.A. 8); Psalm. cvii., ubi haec:
Dixit ut flaret Ventus procellae, subsistere fecit Jehovah{5} Procellam, ut silerent fluctus ejus” (vers. 2, 5, 29).
Inde patet, quid in Sensu spirituali significatur per haec:
Jesus in navi “increpavit Ventum, et dixit Mari, Obmutesce, et quievit” (Marc. iv. 39{6}; Luc. viii. 23, 24);
per “Mare” hic significatur Infernum, et per “Ventum” influxus inde. Nec aliud quam Influxus fortis significatur per
“Ventum Orientalem” (Ezech. xvii. 10; Jerem.{7} xviii. 17; Ezech.{8} xix. 12; Hosch. xiii. 15{9}; Psalm. xlviii. 8 (B.A. 7));
tum per eundem illum Ventum,
Quo exsiccabatur Mare Suph (Exod. xiv. 21);
de quo ita Moses:
“A Flatu narium Tuarum coacervatae sunt aquae, spirasti Vento Tuo, contexit eos Mare” (Exod. xv. 8, 10{10}).
Ex his nunc constare potest, quod per “retinere quatuor Ventos ne flaret Ventus super terram” significetur retinere et inhibere influxum propiorem et fortiorem in inferiora.
@1 7, 8 pro “5”$
@2 11 pro “10, 11″$
@3 xli. pro “xlii.”$
@4 3 pro “4”$
@5 Jehovah pro “Deus”$
@6 39 pro “39, 40″$
@7 Jerem. pro “cap.”$
@8 Ezech. pro “cap.$
@9 15 pro “15, 39″$
@10 8, 10 pro “8, 9″$
“Angelus facierum Jehovae liberavit eos, ob amorem Suum et clementiam Suam: Hic redemit illos, et assumpsit illos, et portavit illos omnibus diebus aeternitatis” (Esaj. lxiii. 9);
“Angelus Qui redemit me ab omni malo, benedicat illis” (Gen. xlviii 16);
“Subito veniet ad Templum Suum Dominus Quem vos quaeritis, et Angelus foederis Quem vos desideratis” (Malach. iii. 1);
“Ego mitto Angelum coram te, ad custodiendum te in via; caveto tibi a faciebus Ejus, quia Nomen Meum in medio Ejus” (Exod. xxiii. 20-23).
“Angelus” et “missus” in Lingua Hebraea sunt una vox; inde est, quod Dominus toties Se dicat “Missum a Patre,” per quod intelligitur Divinum Humanum. “Angelus” autem in sensu respectivo est omnis qui recipit Dominum, tam qui in Caelo est quam qui in mundo.
“Transi per medium Hierosolymae, et Signa Signum super frontibus gementium super abominationes” (ix. 4-6).
Quoniam “frons” significat amorem, ideo de bractea super Cidari Aharonis, super qua sculptum erat Sanctitas Jehovae, dicitur,
Quod esset e regione facierum Cidaris ejus, ut sit super Fronte Aharonis, sitque super Fronte Aharonis jugiter in beneplacitum illi coram Jehovah (Exod. xxviii. 36-38);
et quoque mandatum est,
Ut haec verba, “Amabis Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua,” sint super manu, et super Fronte (Deutr. vi. 5, 8; cap. xi. 18):
Quod haberent Nomen Patris scriptum super Frontibus (Apoc. xiv. 1);
Et Nomen Dei et Agni in Frontibus (Apoc. xxii. 4).
Sciendum est, quod Dominus inspiciat Angelos in frontibus, et illi vicissim Dominum per oculos; ex causa, quia Dominus aspicit omnes ex bono amoris, ac vult ut illi vicissim aspiciant Ipsum ex veris sapientiae; ita fit conjunctio. Per “frontem” in opposito sensu significatur amor malus, in his:
“Qui habent characterem bestiae super Frontibus” (Apoc. xiii. 16; cap. xiv. 9; cap. xx. 4);
Et quoque “nomen Babylonis super Frontibus” (Apoc. xvii. 5);
“Frons mulieris meretricis” (Jerem. iii. 3{1});
“Obfirmati Fronte, et duri corde” (Ezech. iii. 7, 8);
“Durus tu, et Frons tua aenea” (Esaj. xlviii. 4).
@1 3 pro “4”$
Urbs longitudine et latitudine esset duodecim millia stadiorum: quod Murus ejus esset centum quadraginta quatuor. cubitorum;
“centum quadraginta quatuor” sunt “12” in “12:”
quod essent duodecim Portae; et Portae ex duodecim Margaritis: quod super Portis duodecim Angeli: et nomina scripta duodecim Tribuum Israelis: quod essent duodecim Fundamenta muri; et in iis nomina duodecim Apostolorum Agni: et illa constarent ex duodecim Lapidibus pretiosis: tum, quod ibi esset Arbor vitae faciens duodecim fructus, juxta duodecim Menses (de quibus omnibus videantur cap.: cxl. et xxii.).
Ex his de quibus hic agitur, formatum est Novum Caelum, et formatur Nova Ecclesia a Domino; sunt enim iidem qui memorantur capite xiv., seq., ubi haec de illis:
“Et vidi et ecce Agnus stans super Monte Sion, et cum Ipso centum quadraginta quatuor millia; et canebant Canticum Novum coram Throno, et nemo potuit discere Canticum quam illi centum quadraginta quatuor millia empti de terra; Virgines sunt, et sequuntur Agnum quocunque vadit” (vers. 1, 3, 4).
Quoniam “duodecim Tribus” significabant Ecclesiam Domini quoad omnia vera et bona ejus, ideo numerus “12” factus est numerus Ecclesiae, et solennis in sanctitatibus ejus, ut
Quod in Pectorali Judicii, ubi Urim et Thummim, essent duodecim lapides pretiosi (Exod. xxviii. 21);
Quod duodecim panes facierum ponerentur super Mensa in Tabernaculo (Levit. xxiv. 5, 6);
Quod Moses aedificaverit altare infra Montem Sinai, et erexerit duodecim statuas (Exod. xxiv. 4);
Quod duodecim viri missi sint ad explorandum terram Canaanem (Deutr. i. 23);
Quod duodecim viri exportaverint duodecim lapides e medio Jordanis (Jos. iv. 1-9, 20);
Quod duodecim Principes ad initiationem Altaris attulerint duodecim scutulas argenti, duodecim crateres argenti, duodecim acerras auri, duodecim juvencos, duodecim arietes, duodecim agnos, et duodecim hircos (Num. vii. 84, 87);
Quod Elias sumpserit duodecim lapides, et struxerit altare (1 Reg. xviii. 31, 32{1});
Quod Elias invenerit Elisaeum, cum araret duodecim juga, et ipse inter duodecim, et quod tunc projecerit super illum togam (1 Reg. xix. 19);
Quod Salomo sub mari aeneo posuerit duodecim boves (1 Reg. vii. 25, 44);
Quod fecerit thronum, et ad gradus ejus duodecim leones stantes (1 Reg. x.{2} 19, 20);
Quod super capite Mulieris circumdatae sole, esset corona duodecim stellarum (Apoc. xii. 1).
Ex his nunc constare potest, quod per “centum quadraginta quatuor millia signatos, duodecim millia ex unaquavis Tribu,” non intelligantur totidem numero ex Judaeis et Israelitis, sed omnes qui e Novo Caelo Christiano, et e Nova Ecclesia, in veris doctrinae ex bono amoris per Verbum a Domino erunt.
@1 xviii. 31, 32 pro “vii. 25, 44″$
@2 x. pro “ix.”$
Ruben, Simeon, Levi, Jehudah, Dan, Naphtali, Gad, Ascher, Isaschar, Sebulon, Joseph, Benjamin.
Aliter in serie in qua nominantur cum venerunt (in) Aegyptum, quae est,
Ruben, Simeon, Levi, Jehudah, Isaschar, Sebulon, Gad, Ascher, Joseph, Benjamin, Dan, Naphtali (Gen. xlvi. 8-24{1}).
Aliter in serie cum benedicuntur a Patre Israele, quae haec est;
Ruben, Simeon, Levi, Jehudah, Sebulon, Isaschar, Dan, Gad, Ascher, Naphtali, Joseph, Benjamin (Gen. xlix.).
Aliter in serie cum benedicuntur a Mose, quae haec est,
Ruben, Jehudah, Levi, Benjamin, Joseph, Ephraim, Menasse, Sebulon, Gad, Dan, Naphtali, Ascher (Deutr. xxxiii.);
ibi Ephraim et Menasse, et non Simeon et Isaschar. Aliter in serie cum castrametati et profecti sunt, quae haec est,
Tribus Jehudae, Isascharis, et Sebulonis ad ortum; Tribus Rubenis, Simeonis, Gadis ad meridiem; Tribus Ephraimi, Menassis, et Benjaminis ad occidentem; Tribus Danis, Ascheris, et Naphtali ad septentrionem; et Tribus Levi in medio (Num. ii. 1, ad fin.).
Aliter in serie, in qua nominantur alibi, ut
Gen. xxxv.{2} 23-26; Num. i. 5-16; cap. vii. 1, ad fin.; cap. xiii. 4-15 cap. xxvi. 5-57{3}; cap. xxxiv. 17-28; Deutr. xxvii. 12, 13; Jos. xv.-xix.; Ezech. xlviii.{4} 1, ad fin.).
Quare cum Bileamus “vidit Israelem habitantem secundum Tribus suas” dixit,
“Quam bona sunt Tabernacula tua Jacob et Habitacula tua Israel” (Num. xxiv. 1-4, seq.).
In Pectorali judicii, quod erat Urim et Thummim, in quo duodecim lapides pretiosi juxta nomina filiorum Israelis erant (Exod. xxviii. 15-21{5}), Tribus significabant in serie secundum interrogationem ad quam tulerunt responsum. Quid autem significant in serie in qua hic in Apocalypsi nominantur, quae adhuc alia est, in sequentibus dicetur. Quod “Tribus” significent Religionem, et “duodecim Tribus” Ecclesiam quoad omnia ejus, est quia “Tribus” et “Sceptrum” in Lingua Hebraea una vox sunt, ac “Sceptrum” est Regnum, ac Regnum Domini est Caelum et Ecclesia.
@1 8-24 pro “9-21″$
@2 xxxv. pro “xxv.”$
@3 5-57 pro “5-56″$
@4 xlviii. pro “xlvii.”$
@5 15-21 pro “15-24″$
“Jehudah, te celebrabunt fratres tu; non removebitur sceptrum a Jehudah, usque dum venit Schilo, et ei adhaesio populorum: alligat ad vitem asellum suum, ad vitem praestantem filium asinae suae; lavat in vino vestimentum suum; ruber oculis a vino, et albus dentibus a lacte” (Gen. xlix. 8-12);
“David erit princeps illis in aeternum; et pangam illis foedus pacis, foedus aeternitatis erit cum illis, et ponam Sanctuarium in medio eorum in aeternum” (Ezech. xxxvii. 25, 26{1});
“Jubila et laetare, filia Sionis: Jehovah haereditatem Sibi faciet Jehudam, portionem Suam super terra sanctitatis” (Sach. ii. 14, 16{2} (B.A. 10, 12));
“Feriare Jehudah festa tua, redde vota tua, quia non addet amplius per te transire belial, omnis exscindetur” (Nah. ii. 1 (B.A. i. 10, 12));
“Subito veniet ad Templum Suum Dominus; tunc suavis erit Jehovae minchah Jehudae et Hierosolymae juxta dies saeculi” (Malach. iii. 1, 4);
“Jehudah in aeternum sedebit, et Hierosolyma In generationem et generationem” (Joel iv. 20{3} (B.A. iii. 20));
“Ecce dies venient, cum suscitabo Davidi Germen justum; in diebus Ipsius salvabitur Jehudah” (Jerem, xxiii. 5, 6);
“Producam ex Jacobo semen, et ex Jehudah haeredem montium Meorum, ut possideant electi” (Esaj.{4} lxv. 9);
“Factus est Jehudah in sanctuarium, et Israel in dominia Ipsius” (Psalm. cxiv. 2);
“Ecce dies venient, quibus pangam cum domo Jehudae foedus novum; hoc foedus erit, dabo Legem Meam in medio eorum, et super cor illorum scribam illam” (Jerem. xxxi. 31, 33{5});
“In diebus illis apprehendent decem viri alam viri Jehudaei, dicentes Ibimus vobiscum, quia audivimus Deum vobiscum” (Sach. viii. 23{6});
“Quemadmodum Caeli novi et Terra nova, quae facturus sum, stabunt coram Me, sic stabunt semen vestrum et nomen vestrum: erunt Reges gentium nutritii tui, principes eorum lactatrices, facies super terram incurvabunt se tibi, et pulverem pedum tuorum lingent” (Esaj. lxvi. 22{7}; cap. xlix. 23{8});
ex his et pluribus aliis locis, quae ob copiam non adducere vacat, manifeste constare potest, quod per “Jehudam” non intelligatur Jehuda, sed Ecclesia; ut quod Dominus pacturus sit cum illa gente foedus novum et aeternum, facturus illam haereditatem Suam, et sanctuarium Suum in aeternum, ac quod “reges gentium ac principes eorum incurvaturi se illi, pulverem pedum ejus lingentes,” praeter plura. Quod per “Tribum Jehudae” in se spectatam intelligatur Regnum diabolicum, quod est amoris dominandi ex amore sui, constare potest ex his locis:
“Occultabo facies Meas ab illis, videbo quid posteritas eorum; generatio perversitatis illi,{9} filii in quibus fidelitas non; gens perdita consiliis illi, de vite Sodomae vitis eorum et de agris Gomorrhae; uvae ejus uvae fellis, botri amaritudinum illis; venenum draconum vinum eorum, et fel aspidum crudele: nonne{10} illud absconditum apud Me, obsignatum in thesauris Meis” (Deutr. xxxii. 20-34{11});
“Scito quod non propter justitiam tuam et rectitudinem cordis tui Jehovah dat tibi terram Canaanem, quia populus durus cervice tu” (Deutr. ix. 5, 6);
“Juxta numerum urbium tuarum fuerunt dii tui, Jehuda, juxta numerum platearum Hierosolymae posuisti altaria ad suffiendum Baali” (Jerem. ii. 28; cap. xi. 13);
“Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere” (Joh. viii. 44).
Dicuntur
“Pleni hypocrisi, iniquitate et immunditia” (Matth. xxiii. 27, 28);
“Generatio adultera” (Matth. xii. 39; Marc. viii. 38);
ac Hierosolyma, habitatio illorum, dicta est
“Sodoma” (Esaj. iii. 9; Jerem. xxiii. 14; Ezech. xvi. 46, 48; Apoc. xi. 8);
praeter aliis in locis, ubi dicitur quod Gens illa prorsus de perdita sit, ac Hierosolyma destruenda
(Ut Jerem. v. 1; cap. vi. 6, 7; cap. vii. 17, 18, seq.; cap. viii. 6-8, seq.; cap. ix. 10, 11, 13, seq.; cap. xiii. 9, 10, 14; cap. xiv. 16; Thren. i. 8, 9, 17: Ezech. iv. 1 ad fin.: cap. v. 5 ad fin.{12}: cap. xii. 18, 19; cap. xv. 6-8; cap. xvi. 13; cap. xxiii. 1-49).
@1 xxxvii. 25, 26 pro “xxxviii. 26, 27″$
@2 14, 16 pro “14, 15, 16″$
@3 20 pro “18, 19, 20″$
@4 Esaj. pro “Jerem.”$
@5 31, 33 pro “27, 31, 33, 34″$
@6 23 pro “22, 23″$
@7 22 pro “20, 22″$
@8 23 pro “22, 23″$
@9 illi pro “illa”$
@10 nonne pro “omne”$
@11 34 pro “35”$
@12 v. 5 ad fin. pro “iv. 9 ad fin.”$
Robur suum, principium virium suarum excellens eminentia et excellens valore (Gen. xlix. 3);
talis etiam est Sapientia ex Amore caelesti. Et quia Ruben ex primogenitura sua repraesentabat et inde significabat sapientiam hominum Ecclesiae, ideo
Ille exhortatus est fratres suos ne occiderent Josephum, ac doluit cum Josephus non inventus fuit in fovea (Gen. xxxvii. 21, 22(, 29));
Et ideo
Tribus ejus castrametata est ad Meridiem, et vocabantur Castra Rubenis (Num. ii. 10-16);
“meridies” etiam significat sapientiam ex amore; quare illi qui in ea sapientia sunt, in Caelo ad meridiem habitant, videatur in Opere de Caelo et Inferno (n. 148-150). Sapientia haec per “Rubenem” significatur in Prophetico Deborae et Baraki per haec:
“In classibus Rubenis sunt magni statuta cordis; quare sedes, Isaschar, inter sarcinas ad audiendum sibila gregum; classibus Rubenis, ubi magni pervestigationes cordis” (Judic. v. 15, 16);
“classes Rubenis” sunt cognitiones omnis generis, quae sunt sapientiae. Quia omnes Tribus etiam opposita significant, ita quoque Tribus Rubenis; et in sensu opposito significat sapientiam separatam ab amore, et inde quoque fidem separatam a charitate; quare
Ab Israele patre suo maledictus est (Gen. xlix. 3, 4);
Et ideo primogenitura sua deprivatus est (1 Chron. v. 1),
videatur supra (n. 17); et ideo
Data est ei haereditas extra Jordanem, et non in Terra Canaane; ut et pro Rubene et Simeone agniti sunt filii Josephi Ephraim et Menasse (Gen. xlviii. 5);
nihilominus tamen retinuit repraesentationem et inde significationem sapientiae.
A nominatione ejus a turma seu cumulo (Gen. xxx. 10, 11) Tum a benedictione ejus a Patre Israele (Gen. xlix. 19); Et a benedictione ejus a Mose (Deutr. xxxiii. 20, 21);
Et quoque ab haereditate ejus (Num. xxxii. 1, ad fin.; cap. xxxiv. 14; Deutr. iii. 16, 17; Josh{1} xiii. 24-28).
Etiam a significatione ejus in sensu opposito (Esaj. lxv. 11; Jerem. xlix. 1-3). Sciendum est, quod omnes Tribus Israelis hic in quatuor classes distinctae sint, quemadmodum in Urim et Thummim, ac in Castrametatione, et quod quaelibet classis contineat tres Tribus, ex causa, quia tria cohaerent ut unum, prout amor, sapientia et usus, et prout charitas, fides et opus; nam, ut dictum est, si unum deest, reliqua duo non sunt aliquid.
@1 Josh. pro “cap.”$
“De Aschere: pinguis panis ejus, et ille dabit delicias Regis” (Gen. xlix. 20):
et ex benedictione ejus a Mose:
“Benedictus prae filiis Ascher, sit acceptus fratribus suis, sicut dies fame ejus” (Matth. xxxiii. 24, 25).
Nominatus etiam est a Beatitudine; et illi qui in amore faciendi usus communi et societati sunt, in Caelo in beatitudine prae reliquis sunt.
“Naphtali super altitudinibus agri” (Jud. v. 18);
“altitudines agri” sunt interiora Ecclesiae quoad perceptionem.
Naphtali satur beneplacito, et plenus benedictione Jehovae, occidentem et meridiem posside” (Deutr. xxxiii. 23):
“occidentem possidere” est bonum amoris inservientis; ac “meridiem,” est lucem sapientiae, quae est perceptio illa.
“Naphtali cerva emissa, dans sermones elegantiae” (Gen. xlix. 21);
describitur sic status post tentationem quoad liberum eloquium ex perceptione. Memoratur etiam quod
Unus ex Tribu Naphtali, repletus sapientia, intelligentia et scientia, fecerit omne opus Salomonis ad Templum ex aere (1 Reg. vii. 14).
Historica Verbi quoad nomina et quoad tribus, aeque significant sicut Prophetica.
aliquibus locis,
Ut dum natus (Gen. xli. 50-52);
Cum a Jacobo acceptus quasi pro Simeone (Gen. xlviii. 3-5);
Et benedictus ab illo (Gen. xlviii. 15, 16):
Et a Mose (Deutr. xxxiii. 17).
(Et praeterea, Esaj. ix. 18-20 (B.A. 11); Psalm. lx. 9 (B.A. 7); Psalm. lxxx.{1} 3 (B.A. 2); Psalm. cviii. 9 (B.A. 8).)
Ex quibus aliquantum videri potest, quod per “Menassen” voluntarium Ecclesiae intelligatur.
@1 lxxx. pro “lxx.”$
Charitas, apud illos qui e Novo Caelo et e Nova Ecclesia Domini erunt. – Per “Simeonem” significatur in supremo Sensu Providentia, in spirituali Amor erga proximum seu Charitas, et in naturali Obedientia et Auditus. In seriebus binis prioribus actum est de illis qui in Regno caelesti Domini sunt, in hac nunc serie agitur de illis qui in Regno spirituali Domini sunt; horum amor vocatur amor spiritualis, qui est Amor erga proximum, tum Charitas. Quod Simeon et ejus Tribus hunc amorem repraesentaverit, et inde in Verbo illum significet, est quia natus est post Rubenem, et proxime ante Levim; et per illos tres, Rubenem, Simeonem et Levim, in suo ordine, significatum est verum intellectu seu fides, verum voluntate seu charitas, ac verum actu seu bonum opus; simile quod per Petrum, Jacobum et Johannem: ut itaque Simeon et ejus tribus repraesentaret verum voluntate, quod tam est charitas quam obedientia, ideo nominatus est ab Audire; ac audire significat et intelligere verum, et velle illud seu obedire; intelligere illud cum dicitur audire aliquem, et velle illud et obedire cum dicitur audire alicui, seu auscultare. Hic aliquid dicetur de Amore erga proximum seu Charitate: Amor erga proximum, est amor obediendi praeceptis Domini, quae imprimis sunt quae in secunda tabula Decalogi continentur, quae sunt, non occides, non scortaberis, non furaberis, non false testaberis, non concupisces illa quae proximi sunt. Homo qui talia non vult facere quia peccata sunt, ille amat proximum; non enim ille amat proximum qui odio habet illum, et ex odio vult occidere illum; non ille amat proximum qui vult scortari cum ejus uxore, nec ille amat proximum qui vult furari et depraedare ejus bona; et sic porro. Hoc quoque docet Paulus his verbis:
“Qui amat alterum, Legem implevit; nam illud non scortaberis, non occides, non furaberis, non falsus testis eris, non concupisces; et si quod aliud mandatum, in hoc verbo comprehenditur, amabis proximum sicut te ipsum; plenitudo ergo Legis est Charitas” (Rom. xiii. 8-10).
(Num. iii. 1, ad fin.; Deutr. xxi. 5: et alibi).
Quod “Tribus Levi” Amorem veri, qui est ipse amor ex quo Ecclesia est Ecclesia, et inde Intelligentiam, significet, constare potest ex his locis:
Filii Levi a Jehovah electi sunt ad ministrandum Ipsi, et ad benedicendum in Nomine Ipsius (Deutr. xxi 5);
“benedicere in Nomine Jehovae” est docere; quod solum illi possunt, qui in affectione veri sunt et inde intelligentia.
“Custodiunt Verbum Tuum et foedus Tuum servant, docebunt judicia Tua Jacobum, et legem Tuam Israelem” (Deutr. xxxiii. 8-11{1});
“Subito veniet ad Templum Suum Dominus, et sedebit purgans et conflans argentum, et purificabit filios Levi, et defecabit eos sicut aurum et argentum” (Malach. iii. 1, 3{2});
“purificare filios Levi” est illos qui in affectione veri sunt. Quia illa affectio floret ex intelligentia, ideo
Baculus Levi, super quo scriptum fuit nomen Aharonis, floruit amygdalis (Num. xvii. 17-26 (B.A. 2-11)).
@1 11 pro “12”$
@2 1, 3 pro “1 ad 4″$
“Laetare Sebulon in exitu tuo, Isaschar in tentoriis tuis, populos in montem vocabunt, ibi sacrificabunt sacrificia justitiae, quia affluentiam maris sugent, et obtecta occultorum arenae” (Deutr. xxxiii. 18, 19).
Per “Isascharem” autem in benedictione ejus a Patre Israele (Gen. xlix. 14, 15), significatur Bonum vitae meritorium, videatur in Arcanis Caelestibus Londini editis (n. 6388{1}).
@1 6388 pro “5688”$
“Filius fecundae Josephus, fecundae juxta fontem; sedebit in valido arcus sui; benedicetur ei benedictionibus Caeli desuper, et benedictionibus abyssi jacentis infra” (Gen. xlix. 22-26);
“fons” significat Verbum, et “arcus” doctrinam (n. 299).
“Benedicta a Jehovah sit terra Josephi, de pretiosis Caeli, de rore, de abysso etiam jacente infra, et de pretiosis proventuum solis, de pretiosis producti mensium, et de pretiosis terrae et plenitudinis ejus; veniat capiti Josephi” (Deutr. xxxiii. 13-17);
per “pretiosa” illa significantur cognitiones boni et veri, ex quibus doctrina.
Qui “bibunt ex scyphis vini, et super confractione Josephi non afficiuntur dolore” (Amos vi. 6{2});
“Potentem faciam domum Jehudae, et domum Josephi salvabo: hinc erunt sicut potens Ephraim, et laetabitur cor eorum sicut vino” (Sach. x. 6, 7).
Hic quoque “Josephus” pro Doctrina; “vinum” significat Verum ejus ex bono (n. 316).
@1 22 pro “23”$
@2 6 pro “5, 6″$
Filius dextrae (Gen. xxxv. 18);
et per “filium dextrae” significatur verum ex bono: quare etiam tribus ejus habitabat circum Hierosolymam, ubi tribus Jehudae; ac urbs Hierosolyma significabat Ecclesiam quoad doctrinam, et per circuitus ejus illa quae sunt ex doctrina
(Videatur Jos. xviii. 11-28; Jerem. xvii. 26; cap. xxxii. 8, 44; cap. xxxiii. 13; et alibi).
Arcanum est hoc: Universum Caelum una cum Ecclesia in terris coram Domino est sicut Homo unus; et quia est sicut Homo unus, sunt ibi qui constituunt Caput, ac ita faciem cum omnibus organis sensuum ejus, et sunt ibi qui constituunt Corpus cum omnibus membris ejus: hactenus recensiti sunt qui constituunt Faciem cum omnibus organis sensuum ejus; hi autem qui nunc memorantur, sunt qui constituunt Corpus cum omnibus membris ejus; quod ita sit, mihi revelatum est; tum etiam, quod qui primam classem Tribuum faciunt (vers. 5), sint qui correspondent Fronti usque ad Oculos; quod qui secundam classem (vers. 6), sint qui correspondent Oculis una cum Naribus; qui tertiam (vers. 7), sint qui correspondent Auribus et Genis; et qui quartam (vers. 8), sint qui correspondent Ori et Linguae. Est quoque Ecclesia Domini interna et externa; illi qui per “duodecim Tribus Israelis” intellecti sunt, sunt qui Ecclesiam internam Domini faciunt; illi autem qui nunc memorantur, sunt qui Ecclesiam externam, ac cohaerent sicut unum cum supra recensitis, quemadmodum inferiora cum superioribus, ita sicut Corpus cum Capite; quare duodecim Tribus Israelis significant Caelos superiores et quoque Ecclesiam internam, hi autem Caelos inferiores et Ecclesiam externam; quod hi etiam alibi dicantur “Turba multa,” videatur infra (n. 803, seq., et 811).
Cum Belschazar bibit vinum ex vasis Templi Hierosolymitani, scriptum est in pariete, “Numeratus es, Numeratus es” (Dan. v. 2, 5, 25);
“Abiturus sum ad portas Inferni. Numeratus sum” (Esaj. xxxviii. 10);
“Vox tumultus regnorum, Jehovah Zebaoth Numerat exercitum belli” (Esaj. xiii. 4);
“Videte Quis creavit haec, Qui eduxit in Numerum exercitum eorum” (Esaj. xl. 26);
Jehovah Qui “Numerat exercitum stellarum” (Psalm. cxlvii.{1} 4);
“Adhuc transibunt greges juxta manus Numerantis” (Jerem. xxxiii. 13);
“Gressus mei Numerati sunt” (Hiob xiv. 16);
Domus et Turres Sionis et Hierosolymae Numeratae sunt (Esaj. xxii. 9, 10; cap. xxxiii. 18, 19; Psalm. xlviii. 12-14);
“numerare” pro cognoscere quales sunt. Ex significatione “numeri” et “numerare” constare potest, cur
Davidi denuntiata est poena propter numerationem populi seu tribuum Israelis, et quod dixerit ad Gadem prophetam, “Peccavi valde quod feci” (2 Sam. xxiv. 1 ad fin.).
Et quod cum a Mose numeratus est populus quoad omnes tribus ejus, mandatum sit,
Ut quisque daret expiationem animae suae Jehovae in Numerando, ut non sit in illis plaga in Numerando illos (Exod. xxx. 12);
causa erat, quia “numerare” significabat cognoscere quale illorum quoad statum spiritualem, ita quoad statum Ecclesiae per “duodecim tribus Israelis” intellectum, quem Solus Dominus novit.
@1 cxlvii. pro “xlvii.”$
Angelus dixit Sachariae, “Sum Gabriel, Stans coram Deo” (Luc. i. 19);
“Non excidetur vir Stans coram Me omnibus diebus” (Jerem. xxxv. 19);
“Hi sunt duo filii oleae Stantes coram Domino totius terrae” (Sach. iv. 14);
“Separavit tribum Levi ad Standum coram Jehovah” (Deutr. x. 8).
(Et alibi.)
Super omnibus parietibus Templi Hierosolymitani introrsum et extrorsum, et quoque super foribus, sculpti fuerunt Cherubi et Palmae (1 Reg. vi. 29, 32).
(Similiter in Novo Templo, de quo Ezech. xli. 18-20.)
Per “Cherubos” significabatur Verbum (n. 239), et per “palmas” Divina Vera ibi. Quod per “palmas” significentur Divina Vera Verbi, et per “palmas in manibus” confessiones ex illis, constare potest ex eo, quod mandatum sit,
Quod in festo Tabernaculorum “acciperent fructus arboris honoris, et spathas Palmarum, et laetarentur coram Jehovah” (Levit. xxiii. 39, 40);
Quod cum Jesus, ivit Hierosolymam ad festum, “sumpserint termites Palmarum, et iverint obviam Ipsi, clamantes, “Benedictus qui venit in Nomine Domini” (Joh. xii. 12, 13);
per quae significabatur confessio ex Divinis veris de Domino. “Palma” etiam significat Divinum Verum apud Davidem:
“Justus sicut Palma florebit, crescet plantatus in Domo Jehovae, in atriis Dei nostri germinabit” (Psalm. xcii. 13, 14 (B.A. 12, 13)).
(Similiter alibi.)
Quia Jericho erat urbs prope Jordanem, et per “Jordanem fluvium” significabatur id quod primum est in Ecclesia, et hoc est Divinum Verum quale est in Sensu literae Verbi, ideo illa vocata est
Urbs Palmarum (Deutr. xxxiv. 3; Judic. i. 16; cap. iii. 13);
Jordanes enim erat primus terminus seu ingressus in Terram Canaanem, et per Terram Canaanem significatur Ecclesia.
Agnus in medio Throni (cap. v. 6; cap. vii. 17).
Dominus in Verbo multoties vocatur “Salus,” per quod intelligitur quod sit Salvator; ut,
“Salus Mea non morabitur, et dabo in Sione Salutem” (Esaj. xlvi. 13)
“Dicite in Sionis, Ecce Salus tua venit” (Esaj. lxii. 11{1});
“Dedi Te ut sis Salus Mea ad extremitatem terrae” (Esaj. xlix. 6);
“Hic Jehovah Quem exspectavimus, exultemus et laetemur in Salute Ipsius” (Esaj. xxv.{1} 9).
Salus in Lingua Hebraea dicitur “Joschia,” quod est Jesus.
@1 11 pro “2”$
@2 xxv. pro “xxxv.”$
(Matth. xiii. 54; cap. xxiv. 30; Marc. xiii. 25, 26; Luc. i. 17, 35; cap. ix. 1; cap. xxi.{1} 27; et alibi).
Quod in singulis Verbi sit Conjugium Domini et Ecclesiae, et inde conjugium boni et veri, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 80-90).
@1 xxi. pro “xix.”$
(Sach.) cap. i. 9; cap. ii. 2, 4 (B.A. i. 19, 21); cap. iv. 2, 5, 11, 12; cap v. 2, 6, 10; cap. vi. 4.
Praeterea in Verbo saepissime legitur, quod
Dominus respondeat cum invocant et clamant (ut Psalm. iv. 2 (B.A. 1);
Psalm. xvii 6; Psalm. xx. 10 (B.A. 9); Psalm. xxxiv. 5 (B.A. 4); Psalm. xci. 15 : Psalm. cxx. 1);
Tum quod det cum petunt (Matth. vii. 7, 8: cap. xxi. 22; Joh. xiv.{1} 13, 14; cap. xv. 7; cap. xvi. 23-27).
Sed usque Dominus dat ut petant et quid petent; quare Dominus id scit prius; sed usque Dominus vult ut homo petat prius, ob causam ut sicut a se, et sic approprietur ei; alioquin si non ipsa petitio foret a Domino, non in illis locis dictum fuisset, quod “accepturi essent quicquid peterent.”
@1 xiv. pro “iv.$
“Cum Laverit Dominus excrementum filiarum Sionis, et sanguines Hierosolymae abluerit in spiritu judicii et in spiritu expurgationis” (Esaj. iv. 4);
“Lavate vos, mundate vos, removete malum operum vestrorum ab oculis Meis, cessate malum facere” (Esaj. i. 16);
“Lava a malitia cor tuum, Hierosolyma, ut salveris” (Jerem. iv. 14);
“Lava me ab iniquitate mea, et prae nive albus ero” (Psalm. li. 4, 9 (B. A. 2, 7));
“Si Laveris te nitro, et multiplicaveris tibi smegma, usque maculas retinebit iniquitas tua” (Jerem. ii. 22);
“Si Lavero me in aquis nivis, et mundavero smegmate manus meas, usque abominabuntur me vestes meae” (Hiob ix. 30, 31);
“Qui Lavit in vino vestimentum suum, et in sanguine uvarum velamen suum” (Gen. xlix. 11);
hoc de Ecclesia Caelesti, ex qua sunt qui in amore in Dominum, et in supremo Sensu de Domino; “vinum” et “sanguis uvarum” est Divinum Verum spirituale et caeleste.
“Lavi te aquis, et Ablui sanguines a super te” (Ezech. xvi. 9);
hoc de Hierosolyma; “aquae” sunt vera, et “sanguines” sunt adulterationes veri. Ex his constare potest quid repraesentatum est et inde significatum per “lavationes” in Ecclesia Israelitica, ut
Quod Aharon Lavaret se antequam indueret vestes ministerii (Levit. xvi. 4, 24);
Et antequam accederet ad Altare ad ministrandum (Exod. xxx. 18-21; cap. xl. 30, 31);
Similiter Levitae (Num. viii. 6, 7);
Similiter alii, qui per peccata immundi facti sunt: imo quod Laverint vasa (Levit. xi. 32: cap. xiv. 8, 9; cap. xv. 5-13{1}; cap. xvii. 15, 16; Matth. xxiii. 25, 26{2});
Quod sanctificati sint per Lavationes (Exod. xxix. 4{3}; cap. xl. 12; Levit. viii. 6):
Quod Naaman e Syria Laverit se in Jordane (2 Reg. v. 10, 14);
Quare ut se Lavarent, Mare aeneum et plura Lavacra posita fuerunt juxta Templum (1 Reg. vii. 23-39);
Quodque Dominus Laverit pedes discipulorum (Joh. xiii. 5-10{4});
Et dixerit ad Caecum quod Lavaret se in lacu Siloah (Joh. ix. 6, 7, 11, 15).
Ex his constare potest quod “lavatio” apud filios Israelis repraesentaverit lavationem spiritualem, quae est mundatio a malis et falsis, et inde reformatio et regeneratio. Ex supradictis etiam patet, quid significatum est per
Baptismum in Jordane a Johanne (Matth. iii.; Marc. i. 4-13);
et quid per haec Johannis verba de Domino, quod
“Baptizet Spiritu Sancto et Igne” ((Matth. iii. 11) Luc. iii. 16; Joh. i. 33);
et de se, quod
Baptizet aqua (Joh. i. 26);
quorum intellectus est, quod Dominus lavet seu purificet hominem per Divinum Verum et Divinum Bonum, et quod Johannes per suum baptismum repraesentaverit illa; nam “Spiritus Sanctus” est Divinum Verum, “Ignis” est Divinum Bonum, et “aqua” est repraesentativum illorum; “aqua,’ enim significat Verum Verbi, quod fit Bonum per vitam secundum illud (n. 50).
@1 13 pro “12”$
@2 25, 26 pro “26, 27″$
@3 xxix. 4 pro “xxiv. 9″$
@4 5-10 pro “10”$
“Per Sanguinem Foederis tui emittam vinctos e fovea” (ix. 11);
et apud Mosen:
Moses postquam legerat Librum legis in auribus populi, sparsit dimidium Sanguinis super populum, “et dixit, Ecce Sanguis foederis, quod pepigit Jehovah cum vobis super omnia verba haec” (Exod. xxiv. 3-8{1};
“Et Jesus accipiens poculum, et dedit illis dicens, Bibite ex eo omnes, hoc est Sanguis Meus, ille Novi Foederis” (Matth. xxvi.{2} 27, 28; Marc. xiv. 24; Luc. xxii. 20);
Per “Sanguinem Novi Foederis” seu Testamenti, non aliud significatur quam Verbum, quod vocatur “Foedus” et “Testamentum,” Vetus et Novum, ita Divinum Verum ibi. Quoniam per “Sanguinem” id significatur, ideo Dominus dedit illis Vinum, dicens “Hoc est Sanguis Meus,” et “Vinum” significat Divinum Verum (n. 316); quare etiam vocatur
Sanguis uvarum (Gen. xlix. 11; Deutr. xxxii. 14).
Hoc patet adhuc ex his Domini verbis:
“Amen, amen, dico vobis, nisi comederitis Carnem Filii Hominis, et biberitis Ipsius Sanguinem, non habebitis vitam in vobis; nam Caro Mea est vere Cibus, et Sanguis Meus est vere potus: qui comedit Meam Carnem, et bibit Meum Sanguinem, ille in Me manet et Ego in illo” (Joh. vi. 53-56{3}).
Quod per “Sanguinem” hic intelligatur Divinum Verum, patet manifeste, quia dicitur quod ille qui bibit, habeat vitam, ac maneat in Domino et Dominus in illo; quod hoc faciat Divinum Verum et vita secundum illud, et quod Sancta Caena confirmet illud, notum potest esse in Ecclesia. Quoniam “Sanguis” significabat Divinum Verum Domini, quod etiam est Divinum Verum Verbi, et hoc est Ipsum Foedus seu Testamentum Vetus et Novum, ideo fuit Sanguis sanctissimum Repraesentativum in Ecclesia Israelitica, in qua omnia et singula erant Correspondentiae spiritualium; ut quod
Sumerent de Sanguine Paschali, “et darent super postes et superliminaria domuum,” ne veniret super illos plaga (Exod. xii. 7, 13, 22);
Quod Sanguis holocausti spargeretur super Altare, ad fundamenta Altaris, super Aharonem, filios ejus, et vestes eorum (Exod. xxix. 12, 16, 20, 21; Levit. i. 5, 11, 15; cap. iii. 2, 8, 13; cap. iv. 25, 30, 34; cap. v. 9; cap. viii. 15, 24; cap. xvii. 6; Num. xvii. 17{4}; Deutr. xii. 27);
Tum super Velum quod super Arca, super Propitiatorium ibi, et super cornua Altaris suffitus (Levit. iv. 6, 7, 17, 18; cap. xvi. 12-15).
Per “Sanguinem Agni” simile significatur in sequentibus in Apocalypsi:
“Factum est bellum in Caelo, Michael et Angeli pugnarunt contra Draconem, et vicerunt illum per Sanguinem Agni, et per Verbum testimonii sui” (cap. xii. 7, 11);
non enim cogitari potest, quod Michael et Angeli ejus per aliud vicerint draconem, quam per Divinem Verum Domini, in Verbo; nam Angeli in Caelo non cogitare possunt de aliquo Sanguine, nec cogitant de Passione Domini, sed de Divino Vero et de Resurrectione Ipsius; quare cum homo cogitat de Sanguine Domini, Angeli percipiunt Divinum Verum Ipsius, et cum de Passione Domini percipiunt Glorificationem Ipsius, et tunc solum Resurrectionem; quod ita sit, datum est per multam experientiam nosse. Quod “Sanguis” significet Divinum Verum, patet etiam ex his apud Davidem:
Deus “animas egenorum servabit, pretiosus erit Sanguis illorum in oculis Ipsius; et vivent, et dabit illis de auro Schebae” (Psalm. lxxii. 13-15{5});
“sanguis pretiosus in oculis Dei” pro Divino vero apud illos; “aurum Schebae” est sapientia inde. Apud Ezechielem:
“Congregate vos ad Sacrificium magnum super montibus Israelis, ut comedatis Carnem et bibatis Sanguinem, Sanguinem principum terrae bibetis, et bibetis Sanguinem usque ad ebrietatem, de sacrificio Meo quod sacrifico vobis: sic dabo gloriam Meam inter gentes” (xxxix. 17-21);
per “sanguinem” hic non potest intelligi sanguis, quia dicitur quod “bibituri sint sanguinem principum terrae,” et quod “bibituri sint sanguinem usque ad ebrietatem;” sed tunc verus sensus Verbi resultat, dum per “Sanguinem” intelligitur Divinum Verum, agitur etiam ibi de Ecclesia Domini, quam apud gentes instauraturus est.
Secundo, quod “Sanguis” significet Divinum Verum, clare videri potest ex sensu ejus opposito, in quo significat Divinum Verum Verbi falsificatum aut prophanatum, quod patet ex his:
Qui “obturat aures suas, ne audiat Sanguines, et occludit oculos, ne videat malum (Esaj. xxxiii. 15).
“Perdes loquentes mendacium, virum Sanguinum et doli abominatur Jehovah” (Psalm. v. 7 (B.A. 6));
Omnis scriptus ad vitam in Hierosolyma, cum Dominus abluerit Sanguines ejus e medio ejus per spiritum judicii et per spiritum expurgationis (Esaj. iv.{6} 2, 3, 4):
“In die quo nata es vidi te conculcatam in Sanguinibus, et dixi, In Sanguinibus tuis vive; lavi et ablui Sanguines a super te” (Ezech. xvi. 5, 6, 9, 22, 36, 38);
“Errarunt Caeci in plateis, polluti sunt Sanguine, et quae non possunt, tangunt vestimentis suis” (Thren. iv. 13, 14);
“Vestis est polluta Sanguinibus” (Esaj. ix. 4 (B.A. 5));
“Etiam in alis tuis inventus est Sanguis animarum innocentium” (Jerem. ii. 34{7});
“Manus vestrae Sanguinibus plenae sunt, lavate vos, purificate vos, removete malitiam operum vestrorum” (Esaj. i. 15, 16);
“Manus vestrae pollutae sunt Sanguine, et digiti vestri iniquitate, labia vestra locuta sunt mendacium, festinant ad effundendum Sanguinem innocentem” (Esaj. lix. 3, 7);
“Jehovah exiens ad visitandum iniquitatem terrae, tunc revelabit terra Sanguines suos” (Esaj. xxvi. 21{8};
“Quotquot Ipsum receperunt, dedit illis potestatem ut filii Dei essent, qui non ex Sanguinibus” (Joh. i. 12, 13);
In Babylonia “Sanguis Prophetarum et Sanctorum inventus est” (Apoc. xviii.{9} 24)
“Mare factum est tanquam Sanguis mortui, et fontes aquarum facti sunt Sanguis” (Apoc. xvi. 3, 4; Esaj. xv. 9{10}; Psalm. cv. 29{11});
Simile significatur per quod flumina, collectiones et stagna aquarum in Aegypto versa sint in Sanguinem (Exod. vii. 15-25{12});
“Luna vertetur in Sanguinem antequam venit dies Jehovae magnus” (Joel iii. 4{13} (B.A. ii. 31));
“Luna facta est Sanguis” (Apoc. vi. 12).
In his locis et pluribus aliis, “Sanguis significat Verum Verbi falsificatum, et quoque prophanatum; quod tamen manifestius videri potest ex illis locis in Verbo in serie lectis. Cum itaque per
“Sanguinem” in opposito sensu significatur Verum Verbi falsificatum aut prophanatum, patet quod per “Sanguinem” in genuino sensu significetur Verum Verbi non falsificatum.
@1 3-8 pro “3 ad n.”$
@2 xxvi. pro “xxvii.”$
@3 53-56 pro “50 ad 58″$
@4 17 pro “8”$
@5 13-15 pro “13, 14, 15, 16″$
@6 iv. pro “iii.”$
@7 34 pro “33, 34″$
@8 21 pro “20”$
@9 xviii. pro “xvii.”$
@10 9 pro “6, 9″$
@11 29 pro “23, 28, 29″$
@12 25 pro “27”$
@13 iii. 4 pro “iii. 34″$
@1 hoc pro “haec”$
“Beatus vir qui confidit in Jehovah, non videbit cum venit Aestus” (Jerem. xvii. 7, 8);
“Factus es refugium egeno ab inundatione, umbra, et Aestu; Aestum per umbram nubis reprimet” (Esaj. xxv. 4, 5);
“Cum Aestuaverint, inebriabo illos, ut dormiant somnum saeculi” (Jerem. li. 39{1});
“Omnes Aestuant sicut clibanus, non clamans inter illos ad Me” (Hosch. vii. 7);
“Non respicit viam vinearum, siccitas et Aestus rapient aquas nivis” (Hiob xxiv. 18, 19);
“Quartus Angelus effudit phialam super solem, et datum est illi adurere homines Aestu magno, et blasphemarunt Nomen Dei” (Apoc. xvi. 8, 9);
“Ad dicendum vinctis, Exite, non esurient neque sitient, non percutiet illos Aestus” (Esaj. xlix. 9, 10).
@1 39 pro “9”$
383. (Vers. 17.) “Quoniam Agnus, Qui in medio Throni, pascet illos,” significat quod Solus Dominus illos docebit. – Per “Agnum in medio Throni” significatur Dominus quoad Divinum Humanum in intimo, et sic in omnibus Caeli; “in medio” est in intimo et sic in omnibus (n. 44); “Thronus” est Caelum (n. 14); et “Agnus” est Dominus quoad Divinum Humanum (n. 269, 291); et Qui in intimo est, et sic in omnibus Caeli, Ille Solus pascit (hoc est, docet) omnes. Si quaeritur, quomodo Solus potest pascere omnes, sciatur quod quia est Deus, et quia in universo Caelo est sicut Anima in suo Corpore; est enim Caelum ab Ipso sicut unus Homo. Quod “pascere” sit docere, est quia Ecclesia in Verbo vocatur “Grex,” et homines Ecclesiae vocantur “Oves” et “Agni;” inde “pascere” significat docere, et “Pastor” docentem, et hoc in multis locis; ut,
“Pascent greges in die illo in prato lato” (Esaj. xxx. 23);
“Ut Pastor gregum Suum pascet” (Esaj. xl. 11);
“Super viis{1} Pascent, et in omnibus clivis Pascuum eorum” (Esaj. xlix. 9);
“Pascet Israel in Carmele et Baschane” (Jerem. 1. 19);
“Ego quaeram gregem Meum, Pascam eos in Pascuo bono, et in Pascuo pingui super montibus Israelis” (Ezech. xxxiv. 12-14{2});
“Pasce populum tuum, Pascant in Baschane et Gileade” (Mich. vii. 14):
“Reliquiae Israelis Pascent, et requiescent” (Zeph. iii. 13);
“Jehovah Pastor meus, non carebo; in Pascuis herbae cubare faciet me” (Psalm xxiii. 1, 2);
“Dominus elegit Davidem ad Pascendum Jacobum et Israelem, et Pavit illos” (Psalm. lxxviii. 70-72);
“Jesus dixit Petro, Pasce agnos Meos;” secundo et tertio dixit, “Pasce oves Meas” (Joh. xxi. 15-17).
@1 viis pro “clivis”$
@2 Ezech. xxxiv. 12-14 pro “Mich. v. 1, 3″$
384. “Et deducet ad vivos fontes aquarum,” significat et ducet per vera Verbi ad conjunctionem Secum. Quoniam per “vivum fontem aquarum” significatur Dominus et quoque Verbum, et per “aquas” significantur vera (n. 50), et quia per Divina vera Verbi, dum fiunt vitae, quod fiunt dum vivitur secundum illa, fit conjunctio cum Domino, ideo per “deducere illos ad vivos fontes aquarum” significatur ducere per vera Verbi ad conjunctionem cum Domino. Quod per “fontem” et “fontes” significetur Dominus et quoque Verbum, constat ex his locis:
“Omnes Fontes mei in Te, Jehovah” (Psalm. lxxxvii.{1} 7);
“Deseruerunt Fontem aquarum vivarum Jehovam” (Jerem. xvii. 13);
“Populus Me deseruerunt Fontem aquarum vivarum” (Jerem. ii. 13{2});
“E flumine deliciarum potas eos, quia Tecum est Fons vitae” (Psalm. xxxvi. 9, 10 (B. A. 8, 9));
“In die illo erit Fons apertus habitatoribus Hierosolymae” (Sach. xiii. 1);
`Habitavit Israel secure solitarius ad Fontem Jacobi” (Deutr. xxxiii. 28);
Cum Dominus consedit ad Fontem Jacobi, dixit mulieri, “Aqua quam Ego dabo, fiet Fons aquae salientis in vitam aeternam” (Joh. iv. 5-20):
“Josephus filius fecundae juxta Fontem” (Gen. xlix. 22);
“Benedicite Domino e Fonte Israelis” (Psalm. lxviii. 27 (B. A. 26)):
“Tunc haurietis aquas cum laetitia e Fontibus salutis” (Esaj. xii. 3{3});
“Sitienti dabo e Fonte aquae vitae gratis” (Apoc. xxi. 6);
“Ducam eos ad Font