4231–5041

AC n. 4231 4231. Ab autem ficu discite parabolam, quando ramus ejus fit
tener, et folia enata, scitis quod prope aestas significat primum
Ecclesiae novae; `ficus’ est bonum naturalis, `ramus’ est affectio
ejus, et `folia’ sunt vera; `parabola’ ex qua discerent, est quod
illa significentur; qui non novit sensum internum Verbi, nusquam
scire potest quid comparatio adventus Domini cum ficu `ac ejus ramo
et foliis involvit; sed quia omnia comparativa in Verbo etiam
significativa sunt, n. 3579, sciri potest inde quid illa; `ficus’
ubicumque nominatur in Verbo in sensu interno significat bonum
naturalis, videatur n. 217; quod `ramus’ sit affectio ejus, inde
est quia affectio a bono propullulat sicut ramus a suo trunco; quod
`folia’ sint vera, videatur n. 885; inde nunc patet quid parabola
illa involvit, nempe cum Ecclesia nova a Domino creatur, quod tunc
omnium primo appareat bonum naturalis, hoc est, bonum in externa
forma cum ejus affectione et veris; per bonum naturalis non
intelligitur bonum in quod homo nascitur, seu a parentibus trahit,
sed bonum quod spirituale est quoad originem, in hoc nemo nascitur,
sed {1} inducitur a Domino per cognitiones boni et veri; quapropter
antequam homo in hoc bono est, nempe in bono spirituali, non est
homo Ecclesiae, utcumque apparet ex {2} bono connato quod sit. [2]
Sic et vos, quando videritis haec omnia, scitote quod prope sit ad
fores significat cum illa apparent quae significantur in sensu
interno per verba quae proxime supra vers. 29-31 dicta sunt et per
haec de `ficu,’ quod tunc consummatio Ecclesiae, hoc est, ultimum
judicium, ac adventus Domini; proinde quod tunc rejiciatur Ecclesia
vetus et instauretur nova: ad fores dicitur, quia bonum naturalis
et ejus vera sunt prima quae insinuantur homini cum regeneratur et
fit Ecclesia. Amen dico vobis, non praeteribit generatio haec,
donec omnia haec fiunt significat gentem Judaicam, quod non sicut
aliae gentes exstirpabitur, causa videatur n. 3479. [3] Caelum et
terra transibunt, verba autem Mea non transibunt significat
Ecclesiae prioris interna et externa quod peritura, sed quod Verbum
Domini mansurum; quod `caelum’ sit internum Ecclesiae, et `terra’
externum ejus, videatur n. 82, 1411, 1733, 1850, 2117, 2118, 3355
f.; quod verba Domini sint [non] modo illa quae nunc de adventu
Ipsius et consummatione saeculi dicta sunt, sed etiam omnia quae in
Verbo, patet: haec immediate post illa quae de gente Judaica, dicta
sunt, quia gens Judaica conservata est propter Verbum, ut constare
potest ex loco citato n. 3479. Ex his nunc patet quod hic de
incohamentis novae Ecclesiae praedictum sit.
@1 intelligitur bonum quod spirituale est quoad originem, non
autem bonum in quod homo nascitur, seu a parentibus trahit, nemo
est in bono spirituali priusquam reformatur, in hoc enim non
nascitur, sed in illud$
@2 i in externa forma$

CAPUT XXXII

1. Et Jacob ivit ad viam suam; et occurrerunt in eum angeli
DEI.
2. Et dixit Jacob sicut vidit illos, Castra DEI haec, et
vocavit nomen loci illius Mahanaim.
3. Et misit Jacob nuntios coram se ad Esau fratrem sum terram
Seir, agrum Edomi.
4. Et praecepit illis dicendo, Ita dicetis domino meo Esavo,
Ita dicit servus tuus Jacob, Cum Labane peregrinatus sum, et
moratus usque nunc.
5. Et fuit mihi bos et asinus, grex et servus et ancilla, et
mitto ad indicandum domino meo ad inveniendum gratiam in oculis
tuis.
6. Et reversi sunt nuntii ad Jacobum, dicendo, Venimus ad
fratrem tuum, ad Esavum, et etiam vadit obviam tibi, et
quadringenti viri cum eo.
7. Et timuit Jacob valde, et angustia fuit ejus, et
dimidiavit populum qui cum eo, et gregem, et armentum, et camelos,
in duo castra.
8. Et dixit, Si venerit Esau ad castra una, et percusserit
illa, et erunt castra relicta ad evasionem.
9. Et dixit Jacob, DEUS patris mei Abrahami, et DEUS patris
mei Jishaki, Jehovah, dicens ad me, Revertere ad terram tuam, et ad
nativitatem tuam, et benefaciam tecum.
10. Minor sum prae omnibus misericordiis, et prae omni
veritate, quae fecisti cum servo Tuo, quia in baculo meo transivi
Jordanem hunc, et nunc sum in duo castra.
11. Eripe me quaeso e manu fratris mei, e manu Esavi, quia
timeo ego eum, forte veniat, et percutiat me, matrem super filios.
12. Et Tu dixisti, Benefaciendo benefaciam tecum, et ponam
semen tuum sicut arenam maris, quae non numeratur prae multitudine.
13. Et pernoctavit ibi in nocte illa, et accepit de veniente
in manum suam munus Esavo fratri suo.
14. Capras ducentas et capros viginti; oves ducentas et
arietes viginti.
15. Camelas lactantes et filios illarum triginta; juvencas
quadraginta et juvencos decem; asinas viginti et pullos decem.
16. Et dedit in manum servorum suorum catervam catervam
seorsim; et dixit ad servos suos, Transite ante me, et spatium
ponatis inter catervam et inter catervam.
17. Et praecepit primo, dicendo, Quod occurrerit tibi Esau
frater meus, et interrogaverit te dicendo, Cui tu, et quo vadis, et
cui illa ante te?
18. Et dices, Servo tuo Jacobo, munus hoc missum domino meo
Esavo, et ecce etiam is post nos.
19. Et praecepit etiam secundo, etiam tertio, etiam omnibus
euntibus post catervas, dicendo, Secundum verbum hoc loquemini ad
Esavum, in inveniendo vos eum.
20. Et dicetis etiam, Ecce servus tuus Jacob post nos, quia
dixit, Expiabo facies ejus in munere eunte ante me, et postea
videbo facies ejus, forte suscipiet facies meas.
21. Et transivit munus super ante eum, et is pernoctavit in
nocte illa in castris.
22. Et surrexit in nocte illa, et accepit binas feminas suas,
et binas ancillas suas, et undecim natos suos, et transivit
transitum Jabbok.
23. Et accepit illos, et transire fecit illos fluvium, et
transire fecit quae sibi.

* * * *
24. Et remansit Jacob solus is, et luctatus vir cum eo, usque
ascendere auroram.
25. Et vidit quod non praevaleret ei, et tetigit volam
femoris ejus, et luxata vola femoris Jacobi in luctando illo cum
eo.
26. Et dixit, Mitte me quia ascendit aurora, et dixit, Non
mittam te, quin benedixeris mihi.
27. Et dixit ad eum, Quid nomen tuum? et dixit, Jacob.
28. Et dixit, Non Jacob dicetur amplius nomen tuum quin
Israel, quia ut princeps contendisti cum DEO, et cum hominibus, et
praevaluisti.
29. Et interrogavit Jacob et dixit, Indica quaeso nomen tuum,
et dixit, Quare hoc interrogas ad nomen meum? et benedixit ei ibi.
30. Et vocavit Jacob nomen loci Peniel, quia vidi DEUM facies
ad facies, et liberata anima mea.
31. Et exortus ei sol, sicut transivit Penuel, et is
claudicans super femore suo.
32. Propterea non edunt filii Israelis nervum emoti, qui
super vola femoris, usque ad diem hunc, quia tetigit in vola
femoris Jacobi nervum emoti.

AC n. 4232

4232. CONTENTA

Agitur hic in sensu interno de inversione status in
Naturali, ut bonum primo loco sit, {1} verum secundo; hic de
implantatione veri in bono {2}, vers. 1-23: Et de luctis
tentationum, quae tunc sustinendae, vers. 24-32: Agitur etiam simul
de gente Judaica, quod gens illa tametsi nihil Ecclesiae recipere
posset, usque repraesentaret illa quae Ecclesiae sunt.
@1 et$
@2 i ibi$

AC n. 4233

4233. SENSUS INTERNUS

Vers. 1, 2. Et Jacob ivit ad viam suam; et occurrerunt in
eum angeli Dei. Et dixit Jacob sicut vidit illos, Castra Dei haec,
et vocavit nomen loci illius Mahanaim. `Jacob ivit ad viam suam’
significat successivum veri ut conjungeretur bono spirituali et
caelesti: `et occurrerunt in eum angeli Dei’ significat
illustrationem a bono: `et dixit Jacob sicut vidit illos, Castra
Dei haec’ significat caelum: `et vocavit nomen loci illius
Mahanaim’ significat quale status.

AC n. 4234 4234. `Jacob ivit ad viam suam’: quod significet successivum veri
ut conjungeretur bono spirituali et caelesti, constat ex
repraesentatione `Jacobi’ quod hic sit verum naturalis; quid
`Jacob’ repraesentaverit, prius dictum est, quod nempe Naturale
Domini; et quia agitur in sensu interno, ubi historice de Jacobo,
de Domino quomodo Ipse Naturale Suum Divinum fecit, ideo Jacob
primum repraesentavit verum ibi, et dein verum cui adjunctum est
bonum collaterale, quod erat Laban {1}, et postquam hoc adjunxit,
tunc repraesentavit Jacob bonum tale, sed tale bonum non est {2}
bonum Divinum in Naturali, sed est {2} bonum medium, per quod
recipere potuit bonum Divinum; tale bonum repraesentavit Jacob cum
recederet a Labane, sed usque id bonum in se est verum, cui inde
facultas se conjungendi cum bono Divino in Naturali: tale verum est
quod Jacob nunc repraesentat. [2] Bonum (o)autem cum quo
conjungeretur, repraesentatur per `Esavum’; quod `Esavus’ sit
Divinum Bonum Divini Naturalis Domini, videatur n. 3300, 3302,
3494, 3504, 3527, 3576, 3599, 3669, 3677; de illa ipsa
conjunctione, nempe veri Divini cum bono Divino (o)Divini Naturalis
Domini in sensu supremo nunc agitur; nam postquam Jacob recessit a
Labane et ad Jordanem venit, ita ad primum ingressum in terram
Canaanem, ingreditur repraesentare conjunctionem illam; terra enim
Canaan in sensu interno significat caelum, et in `supremo sensu’
Divinum Humanum Domini, n. 3038, 3705; inde est quod per illa
verba, `Et Jacob ivit ad viam suam’ significetur successivum veri
ut conjungeretur bono spirituali et caelesti. [3] Sed haec talia
sunt quae nequaquam possunt plene ad captum exponi; causa est quia
communissima hujus rei in orbe erudito etiam Christiano ignota
sunt; vix enim scitur quid naturale apud hominem, et quid
rationale, et quod illa inter se prorsus distincta sint; et quoque
vix scitur quid verum (o)spirituale et quid bonum (o)ejus, quodque
haec quoque distinctissima sint; et adhuc minus, quod cum homo
regeneratur, verum conjungatur cum bono, distincte in naturali, et
distincte in rationali, et haec {3} per innumerabilia media; immo
ne quidem notum est quod Dominus Humanum Suum Divinum fecerit
secundum ordinem secundum quem Dominus etiam regenerat hominem; [4]
cum itaque communissima illa ignota sunt, non potest aliter quam
quod obscura appareant quae de illis dicuntur; sed usque dicenda
sunt, quia aliter non potest explicari Verbum quoad sensum internum
{4}; ad minimum inde constare potest quae et qualis sapientia
angelica est, nam Verbi sensus internus est principaliter pro
angelis.
@1 A d quod erat Laban$
@2 In both these cases A had erat but d erat i est. Then dots
under erat mark its retention and d est. Note potuit immediately
following.$
@3 hoc$
@4 i ejus$

AC n. 4235 4235. `Et occurrerunt in eum angeli Dei’: quod significet
illustrationem a bono, constat a significatione `angelorum Dei’
quod sit aliquid Domini, hic Divinum {1} quod in Domino, nam in
Domino fuit Ipsum Divinum quod `Pater’ vocatur; ipsa Essentia vitae
[Domini,] quae apud hominem {2} dicitur anima, fuit inde, et fuit
Ipse; illud Divinum est quod in communi sermone vocatur Natura
Divina, potius Essentia Divina Domini; quod per `angelos (o)Dei’ in
Verbo aliquid Divini Domini significetur, videatur n. 1925, 2319,
2822, 3039, 4085: per quod `angeli Dei occurrerunt {3} in eum’
significatur in sensu proximo `influxus Divini’ in Naturale, inde
illustratio, nam omnis illustratio est ab influxu Divini. Quia de
inversione status in Naturali Domini, ut bonum primo loco esset, et
verum secundo, et hic de implantatione veri in bono ibi, agitur n.
4232, et id absque illustratione a Divino non fieri potuit, ideo
hic primum agitur de illustratione a bono, in quo verum
implantaretur.
@1 aliquod Divinum quod Domini, hic$
@2 homines$
@3 angeli occurrerint$

AC n. 4236 4236. `Et dixit Jacob, Castra Dei haec’: quod significet caelum
{1}; quod `castra Dei’ significent caelum est quia exercitus
significat vera et bona, n. 3448, ac vera et bona sunt a Domino
disposita secundum ordinem caelestem; inde dispositio secundum
exercitus est `castrametatio,’ ac ipse ordo caelestis, qui est
caelum, sunt `castra’; haec castra seu hic ordo talis est ut
nullatenus infringi ab inferno possit, tametsi continuus conatus
inferno est infringendi illum, inde quoque {2} ordo ille seu caelum
dicuntur `castra,’ ac vera et bona, hoc est, angeli, qui secundum
ordinem illum dispositi sunt, vocantur `exercitus’; ex hic {3} nunc
patet unde `castra Dei’ significant caelum; ipse ille ordo est qui
`repraesentabatur’ per castrametationes filiorum Israelis in
deserto, ita ipsum caelum, et ipsa cohabitatio ibi secundum tribus
dicebantur castra; Tabernaculum quod in medio, et circum quod
castrametabantur, repraesentabat Ipsum Dominum; quod sic castra
metarentur filii Israelis, videatur Num. i 1 ad fin. et xxxiii
(x)2-56; quod circum Tabernaculum secundum tribus, nempe versus
orientem Jehudas, Jisaschar et Zebulon, versus meridiem Reuben,
Shimeon, Gad, versus occidentem Ephraim, Menasheh, Benjamin, versus
septentrionem Dan, Asher et Naphtali, ac Levitae in medio juxta
Tabernaculum, Num. ii 2 seq.; [2] quod per `tribus’ significentur
omnia bona et vera in complexu, videatur n. 3858, 3862, 3926, 3939,
4060; inde est quod
Bileamus cum videret Israelem habitantem juxta tribus,
et veniret super eum tunc spiritus Dei, ediderit enuntiatum,
dicendo,… Quam bona sunt tabernacula tua, Jacobe,
habitacula tua Israel, sicut valles plantantur, sicut horti
juxta fluvium, Num. xxiv 2, 3, 5, 6;
quod per prophetica illa, non populus qui Jacob et qui Israel
nominabatur, intellectus sit, patet manifeste, sed quod caelum
Domini quod repraesentabatur. Inde (o)etiam alibi in Verbo
ordinationes illorum in deserto, seu castrametationes secundum
tribus, dictae sunt castra; et per `castra’ ibi in sensu interno
significatur ordo caelestis, et per `castrametationem’ dispositio
secundum ordinem illum, nempe secundum ordinem in quo sunt bona et
vera in caelo, ut Lev. iv 12; viii 17; (x)xiii 46; xiv 26, 28; xxiv
14, 23; Num. iii; iv 4 seq.; v 2-(x)4; ix 17 ad fin.; x 1-11,
(x)28; xi 31, 32; xii 14, 15; xxxi 19-(x)24; Deut. xxiii 10-15.
Quod `castra Dei’ sint caelum, etiam constare potest apud Joelem,
Coram Ipso commota est terra, contremuerunt caeli, sol
et luna atrati sunt, et stellae collegerunt splendorem suum,
et Jehovah dedit vocem Suam coram exercitu Suo, quia multa
valde castra Ipsius, quia numerosus faciens verbum Ipsius, ii
10, 11:
apud Zachariam,
Castrametabor ad domum Meam de exercitu prae transeunte
et prae abeunte, ne transeat super illos exactor, ix 8:
apud Johannem,
Gogus et Magogus ascenderunt super planitiem terrae, et
circumdederunt castra sanctorum, et civitatem {5} dilectam
{6}; sed ascendit ignis a Deo, et consumpsit eos, Apoc. xx 9;
`Gogus et Magogus’ pro illis qui in cultu externo separato ab
interno, et facto idololatrico, n. 1151; `planities terrae’ pro
vero Ecclesiae {7}, (o)quod planities sit verum quod doctrinalis,
n. 2450, et quod `terra’ sit Ecclesia, n. 556, 662, 1066, 1067,
1850, 2117, 2118, 3355; `castra sanctorum’ pro caelo seu regno
Domini in terris, quod est {8} Ecclesia. [4] Quia pleraque in
Verbo etiam oppositum sensum habent, ita quoque `castra,’ et ibi
significant mala et falsa, proinde infernum, ut apud Davidem,
Si mali metabuntur contra me castra, non timebit cor
meum, Ps. xxvii 3:
apud eundem,
Deus dispersit ossa castrametantium contra me,
pudefecisti, quia Deus rejecit illos, Ps. liii 6 [A.V. 5].
Per `castra Asshuris, in quibus percussit angelus Jehovae centum et
octoginta et quinque millia,’ Esai. xxxvii 36, nec aliud
intellectum est; pariter per `castra Aegyptiorum,’ Exod. xiv 19,
20.
@1 i, constat a significatione castrorum Dei, quod sint
caelum$
@2 etiam$
@3 quibus$
@4 repraesentatus fuit$
@5 urbem$
@6 delectam I$
@7 Ecclesia$
@8 bonis et veris, ex quibus$

AC n. 4237 4237. `Et vocavit nomen loci illius Mahanaim’: quod significet
quale status, constat a significatione `vocare nomen’ quod sit
quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 3421: et a
significatione `loci’ quod sit status, de qua n. 2625, 2837, 3356,
3387. Mahanaim in lingua originali significat bina castra, et
`bina castra’ significant utrumque regnum Domini, nempe caeleste et
spirituale,{1} ac in supremo sensu Divinum caeleste et Divinum
spirituale Domini; (o)inde patet, quod quale status Domini cum
Naturale Ipsius illustraretur a bono spirituali et caelesti,
significetur {2} per `Mahanaim’: sed illud, nempe quale status, non
describi potest, quia Divini status qui fuerunt Domino, cum Humanum
in Se Divinum fecit, non in aliquem captum humanum cadunt, ne
quidem in angelicum, solum per apparentias illustratas a luce caeli
quae a Domino, et per status regenerationis hominis, nam
regeneratio hominis est imago glorificationis Domini, n. 3138,
3212, 3296, 3490.
@1 utrumque Regnum seu utrumque caelum Domini, nempe caeleste
et spirituale, quorum unum est ad dextram Ipsius, alterum ad
sinistram;$
@2 significatur$

AC n. 4238 4238. Vers. 3-5. Et misit Jacob nuntios coram se ad Esau fratrem
suum terram Seir, agrum Edomi. Et praecepit illis dicendo, Ita
dicetis domino meo Esavo, Ita dicit servus tuus Jacob, Cum Labane
peregrinatus sum, et moratus usque nunc. Et fuit mihi bos et
asinus, grex et servus et ancilla, et mitto ad indicandum domino
meo ad inveniendum gratiam in oculis tuis. `Misit Jacob nuntios
coram se ad Esau fratrem suum’ significat communicationem primam
cum bono caelesti: `terram Seir’ significat bonum caeleste
naturale: `agrum Edomi’ significat verum inde: `et praecepit illis
dicendo, Ita dicetis domino meo Esavo’ significat agnitionem primam
boni quod superiore loco esset: `Cum Labane peregrinatus sum, et
moratus usque nunc’ significat quod imbuerit bonum per Labanem
significatum: `et fuit mihi bos et asinus, grex et servus et
ancilla’ significat acquisitiones suo ordine ibi: `et mitto ad
indicandum domino meo ad inveniendum gratiam in oculis tuis’
significat instructionem de statu suo, et quoque condescendentiam
et humiliationem veri coram bono.

AC n. 4239 4239. `Misit Jacob nuntios coram se ad Esau fratrem suum’: quod
significet communicationem primam cum bono caelesti, constat a
significatione `mittere nuntios’ quod sit communicare; et a
repraesentatione `Esavi’ quod sit bonum caeleste in naturali, de
qua n. 3300, 3302, 3494, 3504, 3527, 3576, 3599, 3669. Agitur hic,
ut supra n. 4234 {1} dictum, de conjunctione veri Divini Naturalis,
quod est `Jacob,’ cum bono Divino ibi, quod est `Esau’; quare
primum de illustratione Naturalis a Divino actum est, n. 4235; hic
nunc de communicatione prima, quae significatur per quod `Jacob
miserit nuntios ad Esavum fratrem’; quod etiam in Verbo bonum et
verum sint `fratres,’ videatur n.367, 3303.
@1 I has 4231, A o but i n. 4234 after Jacob, where however it
is deleted, and n. 4231 is inserted after Esau.$

AC n. 4240 4240. `Terram Seir’: quod significet bonum caeleste naturale,
constat a significatione `terrae Seir’ quod in supremo sensu sit
bonum caeleste naturale Domini; causa quod `terra Seir’ illud
significet, est quia mons Seir erat terminus terrae Canaanis ab una
parte, Jos. xi 16, 17, et omnes termini, sicut fluvii, montes et
terrae repraesentabant illa quae ultima essent, n. 1585, 1866,
4116; induebant enim repraesentationes a terra Canaane quae in
medio, quae repraesentabat regnum caeleste Domini, et in supremo
sensu Divinum Humanum Ipsius, videatur n. 1607, 3038, 3481, 3705;
ultima quae termini, sunt illa quae naturalia vocantur, nam in
naturalibus terminantur spiritualia et caelestia; ita se habet in
caelis, (o)nam intimum seu tertium caelum est caeleste, quia in
amore in Dominum; medium seu secundum caelum est spirituale, quia
in amore erga proximum; ultimum seu primum caelum est caeleste et
spirituale naturale, quia in simplici bono, quod est ultimum
ordinis ibi; similiter apud hominem regeneratum qui est exiguum
caelum. Ex his nunc constare potest unde sit quod `terra Seir’
significet bonum caeleste naturale; `Esavus’ quoque qui ibi
(o)habitabat, repraesentat bonum illud, ut supra ostensum est, inde
etiam per terram ubi habitabat, significatur (x)idem; terrae enim
induunt repraesentationes illorum qui ibi sunt, n. 1675. [2] Ex
his nunc patere potest quid per `Seir’ significatur in Verbo; ut
apud Mosen,
Jehovah de Sinai venit, et exortus est de Seir illis,
exsplenduit de monte Paran, et venit ex myriadibus
sanctitatis, Deut. xxxiii 2, 3
in cantico Deborae et Baraki in Libro Judicum,
Jehovah cum exivisti e Seir, cum egressus es ex agro
Edomi, terra contremuit, etiam caeli stillarunt, etiam nubes
stillarunt aquas, montes defluxerunt;… hic Sinai coram
Jehovah Deo Israelis, v 4, 5:
in prophetia Bileami,
Video Ipsum et non jam, conspicio Ipsum et non
propinquus; orietur stella e Jacobo, et surget sceptrum ex
Israele,… et erit Edomus hereditas, et erit hereditas
Seir, hostium illius, et Israel faciens robur, Num. xxiv 17,
18;
quisque videre potest quod `Seir’ illic significet aliquid Domini,
nam dicitur quod `Jehovah exortus est de Seir,’ quod `exivit e
Seir, et egressus ex agro Edomi,’ quod `Edomus et Seir erit
hereditas,’ sed quid Domini significat, nemo scire potest nisi ex
sensu interno Verbi; quod sit Divinum Humanum Domini, et in specie
ibi Divinum Naturale quoad bonum, ex supradictis constare potest;
`exoriri et exire e Seir’ est quod Naturale etiam Divinum faceret,
ut inde quoque lux, hoc est, intelligentia et sapientia, et ita
Jehovah fieret non modo quoad Humanum Rationale, sed etiam quoad
Humanum Naturale; quapropter dicitur, `Jehovah exortus est de Seir,
et Jehovah exivit e Seir’; quod Dominus sit Jehovah, videatur n.
1343, 1736, 2004, 2005, 2018, 2025, 2156, 2329, 2921, 3023, 3035:
simile involvit propheticum Dumae apud Esaiam,
Ad me clamans e Seir, custos quid de nocte, custos quid
de nocte? dixit custos, Venit mane, etiamque nox, xxi 11,
12.
[3] {1} Per `terram Seir’ in sensu respectivo proprie significatur
regnum Domini apud illos qui extra Ecclesiam sunt, hoc est, apud
gentes cum apud illos instauratur Ecclesia, priore seu vetere
desciscente a charitate et fide; quod tunc illis qui in tenebris,
lux, a pluribus locis in Verbo constat; hoc proprie significatur
per `exoriri e Seir, et exire e Seir, (o)ac egredi ex agro Edomi,’
tum {2} quod `Seir erit hereditas,’ ut et per illa apud Esaiam `ad
me clamans e Seir, custos quid de nocte? dixit custos, Venit mane,
etiamque nox’; `venit mane’ est adventus Domini, (o)n. 2405, 2780,
ac inde illustratio illis qui `in nocte,’ hoc est, in ignorantia,
sed illustratio a Divino Naturali Domini, n. 4211. Quia pleraque
in Verbo etiam oppositum sensum habent, ita quoque `Seir,’ ut apud
`Ezechielem xxv 8, 9; xxxv 2-15, et passim in historicis Verbi.
@1 ibi$
@2 et$

AC n. 4241 4241. `Agrum Edomi’: quod significet verum inde, nempe ex bono,
constat (c)ex significatione `agri Edomi’ quod sit Divinum Naturale
Domini quoad bonum, cui conjuncta doctrinalia veri, seu vera, de
qua n. 3302, 3322; vera inde seu quae ex bono, distincta sunt a
veris ex quibus bonum; vera ex quibus bonum, sunt illa quae homo
imbuit ante regenerationem, vera autem quae ex bono, sunt illa quae
imbuit post regenerationem; post regenerationem enim ex bono
procedunt vera, nam ex bono tunc percipit (c)et novit quod vera
sint; (t)de verum, ita verum boni, est quod significatur per `agrum
Edomi’; similiter etiam in loco supra allato ex Libro Judicum,
[3] Jehovah cum exivisti e {1} Seir, cum egressus es ex agro
Edomi, v 4.

AC n. 4242 4242. `Et praecepit illis dicendo, Ita dicetis Domino meo Esavo’:
quod significet agnitionem primam boni quod superiore loco esset,
constare potest ex significatione hic `praecipere nuntiis ut
dicerent’ quod sit reflexio et inde perceptio quod ita sit, de qua
n. 3661, 3682, proinde agnitio; ex repraesentatione `Esavi’ quod
sit bonum, de qua supra n. 4234, 4239; quod superiore loco esset,
significatur per quod vocaverit Esavum non fratrem sed `dominum
(o)suum,’ et quoque ut sequitur, `se servum ejus,’ ac postea
similiter; quod verum primo loco sit et {2} bonum secundo
apparenter cum regeneratur homo, sed quod bonum primo loco sit et
verum secundo cum regeneratus est homo, videatur n. 1904, 2063,
2189, 2697, 2979, 3286, 3288, 3310 f., 3325, 3330, 3332, 3336,
3470, 3509, 3539, 3548, 3556, 3563, 3570, 3576, 3579, 3603, 3701.
Id quoque est quod intelligitur per prophetica Jishaki patris ad
{3} Esavum filium,
Super gladio tuo vives, et fratri tuo servies, et erit
quando dominaris, et disrumpes jugum illius desuper collo
tuo, Gen. xxvii 40;
de inversione hujus status, de qua prophetica illa praedixerunt,
hic nunc agitur.
@1 a I$
@2 i tunc$
@3 et I$

AC n. 4243 4243. `Cum Labane peregrinatus sum, et moratus usque nunc’: quod
significet quod imbuerit bonum per `Labanem’ significatum, constat
a repraesentatione `Labanis’ quod sit bonum medium, hoc est, bonum
non genuinum, sed usque inserviens introducendis veris et bonis
genuinis, de qua n. 3974, 3982, 3986 f., 4063; a significatione
`peregrinari’ quod sit instrui, de qua n. 1463, 2025; et a
significatione `morari’ (o)seu commorari, quod praedicetur de vita
veri cum bono, de qua n. 3613, hic quod sit imbuere; inde patet
quod per illa verba, `Cum Labane peregrinatus sum, et moratus usque
nunc’ significetur quod imbuerit bonum per `Labanem’ significatum.
[2] Cum his se ita habet: verum implantari {1} bono nequit, nisi
per media; de mediis in capitibus quae praecedunt, actum est, ubi
de Jacobi peregrinatione et commoratione apud Labanem, et de grege
ibi acquisito; hic nunc agitur de processu conjunctionis, ita de
inversione status, illo ordine, quo fit cum verum subordinatur
bono; verum primo loco est apparenter cum homo verum discit ex
affectione, sed nondum ita vivit secundum illud; at bonum primo
loco est cum vivit secundum verum quod ex affectione didicit, tunc
enim verum fit bonum, nam tunc homo credit bonum esse facere
secundum verum; qui regenerati sunt, in hoc bono sunt; etiam qui
conscientiam habent {2}, hoc est, qui non amplius ratiocinantur num
id verum sit, sed qui faciunt quia verum est, ita qui imbuerunt
illud {3} fide et vita.
@1 i in$
@2 i veri$
@3 i ex$

AC n. 4244 4244. `Et fuit mihi bos et asinus, grex et servus et ancilla’:
quod significet acquisitiones suo ordine ibi, constat a
significatione `bovis et asini, gregis et servi et ancillae’ quod
sint bona et vera exteriora et interiora inservientia, ita
acquisitiones suo ordine; quod `bos’ sit bonum naturale exterius,
et `asinus’ verum naturale exterius, videatur n. 2781; et quod
`grex’ sit bonum naturale interius, ac `servus’ verum ejus, ac
`ancilla’ affectio illius veri, constat ex significatione cujusvis,
de qua aliquoties prius; bona illa et vera sunt acquisitiones, de
quibus hic, quae quod in suo ordine nominatae sint, {1} patet;
exteriora enim sunt `bos et asinus,’ interiora autem `grex, servus
et ancilla.’
@1 i nempe primum exteriora dein interiora$

AC n. 4245 4245. `Et mitto ad indicandum domino meo ad inveniendum gratiam
in oculis tuis’: quod significet instructionem de statu suo et
quoque condescendentiam et humiliationem veri coram bono, constat
ex significatione `mittere ad indicandum’ quod sit instruere de
statu suo; quod condescendentia dein’ sit et humiliatio veri coram
bono, patet, vocat enim (o)illum `dominum suum’ ac dicit `ad
inveniendum gratiam in oculis tuis,’ quae verba condescendentiae et
humiliationis sunt. Describitur hic status qualis est {1}quando
inversio fit, nempe cum verum subordinatur bono, hoc est, {1}
quando illi qui in affectione veri fuerunt, incipiunt in affectione
boni esse: sed quod talis (o)inversio et subordinatio fit {2}, non
apparet aliis quam qui regenerati sunt, et non aliis regeneratis
{3} quam qui reflectunt; [2] hodie pauci sunt qui regenerantur, et
adhuc pauciores qui reflectunt, quapropter haec quae de vero et
bono dicuntur, non possunt quin obscura sint, et fortassis quod
talia, quae non agnoscenda; imprimis apud illos qui vera quae sunt
fidei, primo loco ponunt, et bonum quod charitatis, secundo, et qui
inde cogitant multum de doctrinalibus, non autem de bonis
charitatis, et ex illis non ex his de salute aeterna; qui ita
cogitant, nusquam scire possunt, minus percipere, quod verum quod
fidei, subordinetur bono quod charitatis; illa quae homo cogitat et
ex quibus cogitat, afficiunt illum; si cogitaret ex bonis
charitatis, tunc videret manifeste quod vera quae sunt fidei,
secundo loco essent, et tunc quoque videret ipsa vera sicut in
luce; nam bonum quod charitatis est instar flammae, quae lucem
praebet et sic illustrat omnia et singula quae prius autumaverat
vera esse; et {4} quoque apperciperet quomodo falsa se
intermiscuerint, ac induerint speciem sicut vera essent.
@1 cum$
@2 sit$
@3 qui regenerati sunt$
@4 i tunc$

AC n. 4246 4246. Vers. 6-8. Et reversi sunt nuntii ad Jacobum, dicendo,
Venimus ad fratrem tuum, ad Esavum, et etiam vadit obviam tibi, et
quadringenti viri cum eo. Et timuit Jacob valde, et angustia fuit
ei, et dimidiavit populum qui cum eo, et gregem, et armentum, et
camelos, in duo castra. Et dixit, Si venerit Esau ad castra una,
et percusserit illa, et erunt castra relicta ad evasionem. `Reversi
sunt nuntii ad Jacobum, dicendo, Venimus ad fratrem tuum ad Esavum,
et etiam vadit obviam tibi’ significat quod bonum continue influat
ut appropriet sibi: `et quadringenti viri cum eo’ significat statum
ejus nunc ut priorem locum sumat: `et timuit Jacob valde, et
angustia fuit ei’ significat statum cum mutatur: `et dimidiavit
populum qui cum eo, et gregem, et armentum, et camelos, in duo
castra’ significat praeparationem et dispositionem verorum et
bonorum in naturali ad recipiendum bonum per `Esavum’
repraesentatum: `et dixit, Si venerit Esau ad castra una, et
percusserit illa, et erunt castra relicta ad evasionem’ significat
secundum omnem eventum.

AC n. 4247 4247. `Et reversi sunt nuntii ad Jacobum, dicendo, Venimus ad
fratrem tuum ad Esavum, et etiam vadit obviam tibi’: quod
significet quod bonum continue influat ut appropriet sibi, nempe
vera, constat a significatione `fratris,’ hic Esavi, quod sit
bonum, nempe Divini Naturalis Domini, de qua supra; et a
significatione `venire obviam’ quod sit influere, de qua sequitur;
et quia est influxus, est appropriatio. [2] Ex illis quae prius
aliquoties de his dicta sunt, constare potest quomodo se habet cum
bono et vero, ac cum boni influxu in verum, et de appropriatione
veri a bono, quod nempe bonum continue influat, et quod verum
recipiat, vera enim sunt vasa boni; [2] {1} Divinum Bonum non aliis
vasis applicari potest quam genuinis veris, nam sibi mutuo
correspondent; cum homo in affectione veri est, in qua est in
initio antequam regeneratur, tunc quoque continue bonum influit,
sed nondum habet vasa, hoc est, vera quibus se applicet, hoc est,
approprietur, nam homo in initio regenerationis nondum in
cognitionibus est, sed tunc bonum, quia continue influit, producit
{2} affectionem veri, affectio (o)enim veri non aliunde est quam a
boni Divini continuo conatu influendi; inde constare potest quod
etiam tunc bonum sit primo loco et quod principaliter agat, tametsi
appareat sicut verum foret; cum autem homo regeneratur, quod fit in
adulta aetate cum in cognitionibus est {3}, tunc bonum se
manifestat, nam non tunc ita {4} in affectione sciendi verum est,
sed in affectione faciendi illud; prius enim fuerat verum in
intellectu, tunc autem est in voluntate, et cum in voluntate est,
(t)in homine est; nam voluntas constituit ipsum hominem: talis {5}
est circulus perennis apud hominem quod omne scientificum et omne
cognitivum insinuetur {6} per visum vel per auditum in cogitationem
et inde in voluntatem, (c)et a voluntate per cogitationem in actum;
vel quoque a memoria, quae est sicut oculus internus seu visus
internus, ab hac similis est {7} circulus, nempe a visu illo per
cogitationem in voluntatem, et a voluntate per cogitationem in
actum, aut si quid obstat, in conatum agendi, qui ut primum id quod
obstitit, removetur, prodit in actum. [3] Ex his constare potest
quomodo se habet cum influxu et appropriatione veri a bono, quod
nempe omnium primo vera quae fidei, per auditum seu per visum
insinuentur, ac tunc in memoria recondantur, et quod inde
successive eleventur in cogitationem et tandem insinuentur {8}
voluntati, in qua cum sunt, procedunt inde (o)per cogitationem in
actum, et si non in actum possunt, sunt in conatu; ipse conatus est
actus internus, nam quotiescumque datur facultas, fit ille actus
externus: sed sciendum quod ille sit circulus, at {9} usque est
bonum quod (t)illum circulum producit; vita enim quae a Domino, non
influit nisi in bonum, ita per bonum, et hoc ab intimis; quod vita
quae per intima influit {10}, illum circulum producat, cuivis
potest constare, nam absque vita nihil producitur; et cum vita quae
a Domino, non influit nisi in bonum et per bonum, sequitur quod
bonum sit quod producit, {11} et quod influit in vera, et
appropriat illa sibi, quantum homo in veri cognitionibus est, et
simul quantum recipere vult.
@1 i et$
@2 usque bonum quod continue influit producit tunc$
@3 hoc est, cum in cognitionibus est, quod fit in ejus adulta
aetate$
@4 tunc non$
@5 i enim$
@6 i vel$
@7 inde est similis$
@8 cognitionem et tandem influentur I$
@9 sed$
@10 intime est apud hominem$
@11 ita$

AC n. 4248 4248. `Et quadringenti viri cum eo’: quod significet statum ejus
nunc ut priorem locum sumat, constat a significatione
`quadringentorum’ quod sint proprie tentationes et earum duratio,
de qua n. 2959, 2966; hic status est qui intelligitur; quod ille
status sit, constare potest ab illis quae sequuntur, quod nempe
`timuerit valde, et angustia fuerit ei,’ quodque ideo `castra sua
in duo diviserit,’ vers. 7, 8; tum quod ex timore ardenter
supplicaverit ad Jehovam, vers. 9-12; et denique quod luctatus sit
cum angelo, per quam luctationem quod tentatio significetur,
constabit ab explicatione luctationis illius in sequentibus hujus
capitis. Cum invertitur status apud hominem qui regeneratur, hoc
est, cum bonum priorem locum sumit, tunc tentationes veniunt; prius
homo illas non {1} subire potest, quia nondum est in cognitionibus
per quas se defendat, et {2} ad quas recurrat ad solatium
capiendum; quapropter etiam nullus tentationes subit priusquam ad
adultam aetatem pervenit; tentationes sunt quae uniunt vera bono,
n. 2272, 3318, 3696, 3928. Inde patet quod per `quadringentos
viros cum eo’ significetur status ut bonum priorem locum sumat.
@1 non illas$
@2 seu$

AC n. 4249 4249. `Et timuit Jacob valde, et angustia fuit ei’: quod
significet statum cum mutatur, constat ex eo quod timor et angustia
sint primum tentationum; et quod praecedant {1} cum invertitur seu
mutatur status. Arcana quae amplius in his latent, nempe quod
`Esau obviam iverit Jacobo cum quadringentis viris,’ et quod `inde
Jacobo timor et angustia,’ non facile ad captum exponi possunt,
sunt enim interiora; solum hoc licet afferre: cum bonum priorem
locum sumit ac sibi vera subordinat, quod fit cum homo tentationes
spirituales subit, tunc bonum quod ab interiore influit, secum
habet vera perplura, quae apud hominem recondita sunt in ejus
interiore homine; illa ad intuitionem et captum ejus non possunt
venire antequam bonum primas agit, tunc enim a bono illustrari
incipit naturale, inde apparet quaenam ibi concordant et quaenam
discordant, inde timor et angustia quae praecedunt {2} tentationem
spiritualem; spiritualis enim tentatio agit in conscientiam, quae
est interioris hominis, quare etiam (o)homo non scit cum {3}
tentationem illam intrat unde ei timor et angustia, sed angeli qui
apud hominem {4}, probe hoc norunt; tentatio enim inde est quod
angeli teneant hominem in bonis et veris, spiritus autem mali in
malis et falsis {5}; quae enim apud spiritus et angelos qui apud
hominem, existunt, illa non aliter percipiuntur apud hominem
(o)quam quod in ipso sint; quae enim interius existunt, putat homo
dum in corpore vivit et non credit quod omnia influant, quod non
causae sint extra illum, quae producunt {6}, sed quod omnes causae
sint intra illum, et ejus propriae, cum tamen non ita est; quicquid
enim homo cogitat et quicquid vult, hoc est, omnis ejus cogitatio
et omnis ejus affectio, vel est ex inferno, vel est ex caelo; cum
mala cogitat et vult, et falsis inde delectatur, sciat quod
cogitationes et affectiones ejus sint ex inferno, et {7} dum bona
cogitat et vult, et veris inde delectatur, quod a caelo, hoc est,
per caelum a Domino; sed cogitationes et affectiones quae apud
hominem, apparent ut plurimum sub alia specie, sicut pugna malorum
spirituum cum angelis (o)ex illis quae sunt apud hominem
regenerandum, sub specie timoris et angustiae, ac tentationis: [3]
haec non possunt non ut paradoxa apparere homini, quia homo
Ecclesiae paene omnis hodie credit, quod omne verum quod cogitat et
bonum quod vult et facit, sit a semet, tametsi aliter dicit cum ex
doctrinali fidei loquitur; immo talis est ut si quis diceret ad
illum quod spiritus ab inferno sint qui influunt in cogitationem et
voluntatem ejus cum mala cogitat et vult, et quod angeli e caelo,
cum bona, quod tunc haereret mirabundus quod aliquis tale statuat,
diceret enim quod sentiat vitam in se, et quod cogitet ex se et
velit ex se; ex illo sensitivo credit, non autem ex doctrinali, cum
tamen doctrinale est verum, et sensitivum {8} fallax: ab
experientia plurium {9} nunc annorum paene continua, hoc scire
datum est, ac ita scire ut prorsus nullum dubium (t)sit relictum.
@1 ita praecedit$
@2 praecedit$
@3 dum$
@4 illum$
@5 i inde timor et angustia apud hominem, et inde tentatio;$
@6 i illa$
@7 at cum$
@8 i est$
@9 plurimum I$

AC n. 4250 4250. `Et dimidiavit populum qui cum eo, et gregem, et armentum,
et camelos in duo castra’: quod significet praeparationem et
dispositionem verorum et bonorum in naturali ad recipiendum bonum
per `Esavum’ repraesentatum, constat a significatione `populi’ quod
sint vera, tum falsa, de qua n. 1259, 1260, 3581; ex significatione
`gregis’ quod sint bona interiora, et quoque non bona; ex
significatione `armenti’ quod sint bona exteriora, et quoque non
bona, de quibus n. 2566, (o)4244; ex significatione `camelorum’
quod sint vera exteriora seu communia, ita quoque non vera, de qua
n. 3048, 3071, 3143, 3145; et ex significatione `castrorum’ quod
sit ordo, in bono sensu ordo genuinus, et in opposito ordo non
genuinus, de qua n. 4236; `dimidiare’ quod sit dividere in bina, et
sic se disponere ad recipiendum, patet. [2] Haec quomodo se
habent, constare potest ab illis quae mox supra dicta sunt, nempe
cum bonum influit, ut fit cum invertitur ordo et bonum priorem
locum sumit, quod tunc illustretur naturale, et inibi videatur quid
genuinum verum et bonum et quid non genuinum, quae quoque {1} tunc
discernuntur ab invicem, ita quod quaedam retineantur, quaedam
autem removeantur, inde prorsus alius ordo fit quam qui prius
fuerat; bonum enim cum dominatur, hoc secum habet, nam vera {2}
tunc non aliud sunt quam ministri (c)et servi, et disponuntur
secundum ordinem caelestem propius et propius, secundum receptionem
boni a veris et quoque secundum qualitatem boni {3}, nam bonum suum
quale accepit a veris.
@1 et quae$
@2 vera enim$
@3 verorum$

AC n. 4251 4251. `Et dixit, Si venerit Esau ad castra una, et percusserit
illa, et erunt castra relicta ad evasionem’: quod significet
secundum omnem eventum, constat a significatione `castrorum’ quod
sint ordo, ut mox supra; a significatione `percutere’ quod sit
destruere; et a significatione `erunt castra relicta ad evasionem’
quod sit ne ordo in naturali periret, sed aliquid superesset {1};
ita quod sit {2} praeparatio et dispositio secundum omnem eventum:
naturale enim quamdiu ibi dominatur verum, non videre potest quid
verum genuinum et non genuinum, nec quid bonum; at cum dominatur
ibi bonum, quod est {6} amoris in Dominum et charitatis erga
proximum, tunc videt illud; inde est cum instat illud tempus seu
ille status quando bonum dominium {4} sumit, quod homo tunc paene
in ignorantia sit quid bonum et verum, ita quid destruetur et quid
retinebitur, ut patet manifeste in tentationibus; cum homo in tali
ignorantia est, tunc fit praeparatio et dispositio non ab homine
sed a Domino, hic a Domino in Se Ipso, quia Dominus omnia in Se in
`Divinum ordinem’ ex propria potentia disposuit et redegit.
@1 ordo rerum in naturali prorsus periret$
@2 after dispositio$
@3 after Dominum$
@4 dominatum$

4251a. {1} Vers. 9-12. Et dixit Jacob, Deus patris mei Abrahami,
et Deus patris mei Jishaki, Jehovah, dicens ad me, Revertere ad
terram tuam, et ad nativitatem tuam, et benefaciam tecum. Minor
sum prae omnibus misericordiis, et prae omni veritate, quae fecisti
cum servo Tuo, quia in baculo meo transivi Jordanem hunc, et nunc
sum in duo castra. Eripe me quaeso e manu fratris mei, e manu
Esavi, quia timeo ego eum, forte veniat, et percutiat me, matrem
super filios. Et Tu dixisti, Benefaciendo benefaciam tecum, et
ponam semen tuum sicut arenam maris, quae non numeratur prae
multitudine. `Dixit Jacob, Deus patris mei Abrahami, et Deus patris
mei Jishaki, Jehovah’ significat sanctum praeparationis et
dispositionis: `dicens ad me, Revertere ad terram tuam, et ad
nativitatem tuam, et benefaciam tecum’ significat ad conjunctionem
cum Divino Bono et Vero: `minor sum prae omnibus misericordiis et
prae omni veritate, quae fecisti cum servo Tuo’ significat
humiliationem in illo statu quoad bonum et quoad verum: `quia in
baculo meo transivi Jordanem hunc, et nunc sum in duo castra
significat quod ab exiguo multum: `eripe me quaeso e manu fratris
mei, e manu Esavi, quia timeo ego eum’ significat statum
respective, quia priorem se fecit: `forte veniat, et percutiat me,
matrem super filios’ significat quod periturus: `et Tu dixisti,
Benefaciendo benefaciam tecum’ significat quod usque tunc vitam
adepturum: `et ponam semen tuum sicut arenam maris, quae non
numeratur prae multitudine’ significat fructificationem et
multiplicationem tunc.
@1 A here repeats the number 4251, I has 4252 and repeats in
next [ ].$

AC n. 4252 4252. `Dixit, Deus patris mei Abrahami, et Deus patris mei
Jishaki, Jehovah’: quod significet sanctum praeparationis et
dispositionis, constat a significatione `Dei patris Abrahami’ quod
sit Ipsum Divinum Domini, de qua n. 3439; (o)et a significatione
`Dei patris mei Jishaki’ quod sit Divinum Humanum Ipsius, de qua n.
3704, 4180; et quia utrumque est Jehovah, dicitur `Deus patris mei
Abrahami, et Deus patris mei Jishaki, Jehovah’; hic autem
significatur’ sanctum quod procedit a Divino, nam omne sanctum est
inde: quod sanctum significetur, est quia in naturali quod
repraesentatur per `Jacob,’ in quo nondum bonum quod repraesentatur
per `Esavum,’ cum vero conjunctum fuit; agitur {1} enim nunc de
statu receptionis boni, hic de statu praeparationis et
dispositionis ut reciperetur; supplicatio Jacobi non aliud
involvit; quapropter significatur per illa verba sanctum
praeparationis et dispositionis.
@1 agit$

AC n. 4253 4253 `Dicens ad me, Revertere ad terram tuam, et ad nativitatem
Nam, et benefaciam tecum’: quod significet conjunctionem cum Divino
Bono et Vero, constat ex illis quae prius n. 4069, 4070 dicta sunt,
ubi fere eadem verba.

AC n. 4254 4254. `Minor sum prae omnibus misericordiis, et prae omni
veritate, quae fecisti cum servo Tuo’: quod significet
humiliationem in illo statu quoad bonum et quoad verum, constat ex
praedicatione `misericordiae’ quod sit de bono quod amoris, et ex
praedicatione `veritatis’ quod sit de vero quod fidei, videatur n.
3122: quod humiliationis verba sint, patet; inde constare potest
quod per illa significetur humiliatio in illo statu quoad bonum et
quoad verum.

AC n. 4255 4255. `Quia in baculo meo transivi Jordanem hunc, et nunc sum in
duo castra’: quod significet quod ab exiguo multum, constat a
significatione `baculi’ quod sit potentia et quod praedicetur de
vero, de qua n. 4013, 4015; a significatione `Jordanis’ quod sit
initiatio in cognitiones boni et veri, de qua sequitur; et a
significatione `duorum castrorum quod sint bona et vera, ut supra
n. 4250, nam duo castra hic sunt populus, grex, armentum, et
cameli, quae dimidiavit; inde patet quid per illa verba in sensu
proximo significatur, quod nempe paucum veri ipsi esset cum
initiaretur in cognitiones, et quod dein multa vera et bona, seu
quod idem, quod ab exiguo multum; ex illis quae hactenus explicata
sunt, patet quod actum sit in sensu interna de Domino quomodo Ipse
Humanum in Se Divinum fecit, et hoc successive {1} secundum
ordinem; ita de progressu in intelligentiam et sapientiam, tandem
in Divinam; inde patet quid per ab exiguo ad multum intelligitur.
[2] Quod `Jordanes’ sit initiatio in cognitiones boni et veri, est
inde quia erat terminus terrae Canaanis; quod omnes termini illius
terrae significaverint illa quae prima (c)et ultima sunt regni
Domini, tum quae prima (c)et ultima sunt Ecclesiae, ita quae prima
et ultima sunt caelestium et spiritualium quae regnum Domini et
Ecclesiam Ipsius constituunt, videatur n. 1585, 1866, 4116, 4240;
inde `Jordanes’ quia erat terminus, significabat initiationem in
cognitiones boni et veri, nam hae sunt prima, et tandem cum homo
fit Ecclesia seu regnum Domini, fiunt ultima. [3] Quod `Jordanes’
illa significet, etiam ab aliis locis in Verbo constare potest, ut
apud Davidem,
Deus mi, super me anima mea incurvat se, propterea
recordabor Tui e terra Jordanis, et Hermonim e monte
exiguitatis, Ps xlii 7 [A V. 6];
`recordari e terra Jordanis’ pro ex ultimo {2}, ita ex humili {3}:
apud eundem,
Factus est Jehudah in sanctuarium Ipsius, Israel dominia

Ipsius; mare vidit et fugit, Jordan avertit se retrorsum, Ps.
cxiv 2, 3, 5;
`Jehudah’ pro bono amoris caelestis, et `Israel’ pro bono amoris
spiritualis, n. 3654, `mare’ pro cognitionibus veri, n. 28;
`Jordanes’ pro cognitionibus boni, quae dicuntur `se vertere
retrorsum’ quando bonum amoris dominium obtinet, nam tunc
cognitiones a bono illo {4} spectantur, non autem bonum ab illis,
secundum ea quae saepius prius ostensa sunt: in Libro Judicum,
Gilead in transitu Jordanis habitans, et Dan cur timebit
naves? v 17;
`Gilead’ pro bono sensuali seu volupi per quod primo initiatur homo
cum regeneratur, n. 4117, 4124; `in transitu Jordanis habitare’ pro
in illis quae initiamenta sunt, ita quae prima et ultima sunt
Ecclesiae et regni Domini. Haec quoque repraesentata sunt per
`Jordanem,’ cum intrarent filii Israelis in terram Canaanem, Jos.
iii 14 ad fin.; iv 1 ad fin.; nam per `terram Canaanem’
repraesentatum fuit regnum Domini, n. 1413, 1437, 1607, 3038, 3481,
3705, 3686; et [per] quod `divisus esset Jordanes, et illi in sicco
transirent’ significata est remotio malorum et falsorum, (c)ac
admissio illorum qui in bonis et veris [sunt]; similiter quod
`Jordanis aquae divisae sint ab Elia cum ille sublatus est in
caelum, Reg. ii 8, et ab Elisha cum is loco Eliae intraret munus
propheticum, ibid. vers. 14. [5] Quod Naaman sanatus sit ex lepra,
per quod lavisset se septem vicibus in Jordane, secundum mandatum
Elishae, 2 Reg. v 1-14, repraesentabat baptismum, nam baptismus
significat initiationem in Ecclesiam et in illa quae sunt
Ecclesiae, ita regenerationem et quae regenerationis sunt; non quod
per baptismum aliquis regeneretur, sed quod signum ejus sit cujus
recordetur; et quia illa {5} quae sunt Ecclesiae, significantur {6}
per baptismum, ac simile per `Jordanem,’ ut supra dictum, ideo in
Jordane baptizati sunt a Johanne, Matth. iii 6; Marc. i 5; et
quoque Dominus ibi Se baptizari a Johanne voluit, Matth. iii 13-17;
Marc. i (x)9. [6] Quia `Jordanes’ significat illa quae prima (c)et
ultima sunt regni Domini et Ecclesiae, qualia sui cognitiones boni
et veri, nam per has introducitur homo, ideo etiam Jordanes
memoratur ut terminus terrae novae seu terrae sancta apud
Ezechielem xlvii 18; quod terra nova seu terra sancta sit regni
Domini, tum quoque nova Ecclesia quae est regnum Domini in terris,
videatur n. 1733, 1850, 2117, 2118 f., 3355 f. {7}
@1 progressive$
@2 humili$
@3 ultimo$
@4 illae a bono amoris$
@5 i initiatio in$
@6 significatur$
@7 i de significatione Jordanis, videatur etiam n. 1585.$

AC n. 4256 4256. `Eripe me quaeso e manu fratris mei, e manu Esavi, quia
timeo ego eum quod significet statum respective quia priorem se
fecit, constare potest ab illis quae supra passim dicta sunt,
imprimis ex illis ubi agitur de primogenitum quam Jacobus sibi per
pultem lentium comparavit, et ubi de benedictione quam per astum
Esavo ademit; quid per illa repraesentatum et significatum sit, ibi
videatur quod nempe verum primo loco sit apparenter cum regeneratur
homo et bonum secundo; at quod bonum primo loco sit actualiter
(c)ac verum secundo, (c)et ita manifeste, cum regeneratus est, de
quibus n. 3539: 3548, 3556, 3563, 3570, 3576, 3603, 3701, 4243,
4244, 4247; cum itaque invertitur ordo et bonum priorem suum locum
manifeste sumit, hoc est, cum dominari incipit super verum, tunc
naturalis homo est in timore et angustia, n. 4249, et quoque intrat
tentationes; [2] causa est quia cum verum primo loco fuit, hoc est,
cum dominari sibi visum, tunc falsa se intermiscuerunt; verum enim
ex se non videre potest num verum sit, sed videbit illud ex bono,
et ubi falsa, ibi timor cum {2} adventat bonum; omnes etiam qui in
bono sunt, timere incipiunt quando falsa apparent in luce a bono,
timent enim falsa et volunt ut illa exstirpentur, sed non possunt
si inhaerent, nisi per media Divina a Domino, inde est quod
regenerandi post timorem et angustiam etiam in tentationes veniant,
tentationes enim sunt media Divina removendi illa; haec causa
arcanissima est quod {3} homo cum {4} regeneratur, tentationes
spirituales subeat {5}; sed causa illa nullatenus apparet homini,
quia est supra sphaeram ejus apperceptionis, sicut est omne quod
conscientiam movet, lacessit et cruciat.
@1 quando$
@2 cur$
@3 qui$
@4 subit$

AC n. 4257 4257. `Forte veniat et percutiat me, matrem super filios’: quod
significet quod periturus, constare potest absque explicatione.
`Percutere matrem super filios’ fuit formula apud antiquos qui in
repraesentativis et significativis erant, significans destructionem
Ecclesiae et omnium quae Ecclesiae sunt vel in Communi vel in
particulari apud hominem qui est Ecclesia; per `matrem’ enim
intellexerunt Ecclesiam, n. 289, 2691, 2717, et per `filios’ vera
quae Ecclesiae sunt n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 3373; inde
`percutere matrem super filios’ est prorsus perire, etiam homo tunc
prorsus perit quando Ecclesia et quod est Ecclesiae apud illum,
perit, hoc est, quando {1} affectio veri, quae proprie significatur
per `matrem’ et quae facit Ecclesiam apud hominem, (o)destruitur.
@1 cum$

AC n. 4258 4258. `Et Tu dixisti, Benefaciendo benefaciam tecum’: quod
significet quod usque tunc vitam adepturum, constat ex
significatione `benefacere’ quod sit vitam adipisci, per `Jacobum’
enim repraesentatur verum, et verum a se non vitam habet, sed a
bono quod in illud influit, ut supra multoties ostensum; inde est
quod `benefacere’ hic significet vitam adipisci; de vita veri a
bono etiam hic agitur.

AC n. 4259 4259. `Et ponam semen tuum sicut arenam maris, quae non numeratur
prae multitudine’: quod significet fructificationem et
multiplicationem tunc, constat ex significatione `seminis’ quod sit
fides charitatis, et quoque ipsa charitas, de qua n. 1025, 1447,
1610, 2848, 3373; `ponere illam sicut arenam maris, quae non
numeratur prae multitudine,’ quod sit multiplicatio, patet;
`fructificatio’ praedicatur de bono quod [est] charitatis, et
`multiplicatio’ de vero quod est fidei, n. 913, 983, 2846, 2847.

AC n. 4260 4260. Vers. 13-15. Et pernoctavit ibi in nocte illa, et accepit
de veniente in manum suam munus Esavo fratri suo. Capras ducentas
et capros viginti, oves ducentas et arietes viginti. Camelas
lactantes et filios illarum triginta; juvencas quadraginta et
juvencos decem; asinas viginti et pullos decem. `Pernoctavit in
nocte illa’ significat in statu illo obscuro: `et accepit de
veniente in manum suam munus Esavo fratri suo’ significat Divina
initianda bono caelesti naturali: `capras ducentas et capros
viginti, oves ducentas et arietes viginti’ significat bona et inde
vera Divina: `camelas lactantes et filios illarum triginta,
juvencas quadraginta et juvencos decem, asinas viginti et pullos
decem’ significat servitia communia et specialia.

AC n. 4261 4261. `Pernoctavit in nocte illa’: quod significet in statu illo
obscuro, constat ex significatione `pernoctare’ tum `noctis,’ quod
sit status obscurus, de qua n. 1712, 3693.

AC n. 4262 4262. `Et accepit de veniente in manum suam munus Esavo fratri
suo’: quod significet Divina initianda bono caelesti naturali,
constat ex significatione `accipere de veniente in manum’ quod sit
ex illis quae proviso obtigerunt, ita quae ex Divina providentia,
et quia illa quae Divinae providentiae sunt, Divina sunt, ideo hic
per `accipere de veniente in manum suam’ significantur Divina; ex
significatione `muneris’ quod sit initiatio, de qua sequitur; et ex
repraesentatione `Esavi’ quod sit Divinum Naturale quoad bonum, de
qua n. 3302, 3322, 3504, 3599, hic quoad bonum caeleste, quia
Naturale nondum Divinum factum. [2] Quod `munus’ significet
initiationem, est quia erat ad captandam benevolentiam et gratiam;
munera enim quae dabantur et offerebantur olim varia significabant
aliud quae dabant regibus et sacerdotibus cum illos adirent, (o)et
aliud quae offerebant super altari; illa significabant initiationem
haec autem cultum, n. 349, omnia erum sacrificia `in communi’
cujuscumque generis dicebantur munera, at minhae quae erant panis
et vinum, seu placentae cum libamine, in specie, nam `minha’ in
lingua originali significat munus. [3] Quod munera darent regibus
et sacerdotibus cum illos adirent, constat ex pluribus locis in
Verbo, ut cum Saul consuleret Samuelem, 1 Sam ix 7, 8: quod illi
qui contempserunt Saulem, non {2} offerrent ei munus, 1 Sam. x 27:
cum regina Shebae ad Salomonem veniret, i Reg. x 2; et quoque
reliqui, de quibus haec,
Omnis terra quaerebat facies Salomonis ad audiendum
sapientiam illius… et illi offerentes quisque munus suum,
vasa argenti et vasa auri, et vestes et arma, et aromata,
equos et mulos, 1 Reg. x 24, 25;
et quia id rituale sanctum fuit, significans initiationem, etiam
Sapientes ab oriente, qui venerunt ad Jesum recens
natum, attulerunt munera, aurum, tus, et myrrham, Matth. ii
11;
`aurum’ significabat amorem caelestem, `tus’ amorem spiritualem,
`myrrha’ illos amores in naturali. [4] Quod rituale illud mandatum
fuerit, constat apud Mosen,
Facies Jehovae non videbuntur vacuae {3}, Exod.
(x)xxiii 15; Deut. xvi 16, 17;
et quod munera quae data erant sacerdotibus et regibus, essent
sicut Jehovae, constare potest ab aliis locis in Verbo. Quod munera
quae mittebantur, significarent initiationem, patet a muneribus
quae duodecim principes Israelis mittebant ad initiandum altare
postquam unctum erat, Num. vii 1 ad fin.; ubi munera illorum
vocantur initiatio, ibid. vers. 88.
@1 after generis$
@2 i tunc regem$
@3 In 9293 S has vacue; the Hebrew word is an adverb.$

AC n. 4263 4263. `Capras ducentas et capros viginti, oves ducentas et
arietes viginti’: quod significet bona et inde vera Divina, constat
ex significatione `caprarum et ovium’ quod sint bona, de qua n.
3995, 4006, 4169; ex significatione `caprarum et arietum’ quod sint
vera, de qua n. 4005, 4170; hic bona et vera Divina. Quod bona et
vera toties nominentur, et per tot varia significentur, est quia
omnia quae caeli sunt et quae Ecclesiae, se referunt {1} ad illa,
illa quae amoris et charitatis sunt, ad bona, et illa quae fidei,
ad vera; sed usque sunt differentiae illorum quoad genera et quoad
species, innumerabiles, immo indefinitae, ut constare potest ex eo
quod omnes qui in bono sunt, in regno Domini sint, et usque nulla
societas ibi in simili bono est, ne quidem unus in societate {2} in
simili ac alter; unum enim [et] idem bonum apud duos nusquam dari
potest, minus apud plures, tunc enim unum et idem forent, non duo,
minus plures; ex variis consistit omne unum, et hoc per caelestem
harmoniam et concordiam.
@1 referant AI$
@2 after alter$

AC n. 4264 4264. `Camelas lactantes et filios illarum triginta, juvencas
quadraginta et juvencos decem, asinas viginti et pullos decem’:
quod significet servitia communia et specialia, constat ex
significatione `camelarum et filiorum (c)illarum,’ tum `juvencarum
et juvencorum,’ ut et `asinarum et pullorum illarum,’ quod sint
illa quae sunt naturalis hominis, de quibus aliquoties prius, (m)de
camelis n. 3048, 3071, 3143, 3145; de juvencis n. 1824, 1825, 2180,
2780, 2830; de asinabus, n. 2781; quod illa quae sunt naturalis
hominis sint respective servitia, videatur n. 1486, 3019, 3020,
3167; inde est quod per illa {1} significentur servitia communia et
specialia. Quod attinet numerum caprarum quod ducentae {2},
caprorum quod viginti, ovium quod ducentae, arietum quod viginti,
camelarum et filiorum earum quod triginta, juvencarum quod
quadraginta, juvencorum quod decem, asinarum quod viginti, et
pullorum illarum quod decem, sunt arcana quae absque multa
explicatione et ampla deductione, aperiri nequeunt; omnes enim
numeri in Verbo significant res, n. 482, 487, 575, 647, 648, 755,
813, 1988, 2075, 2252, 3252, et quid significant, ostensum est ubi
in praecedentibus occurrerunt: [2] et quoque miratus (o)sum
quandoque quod loquela angelorum cum in mundum spirituum delapsa,
etiam in varios numeros ceciderit; tum quod ubi numeri in Verbo
lecti sunt, ab angelis intellectae sint res; numerus enim nusquam
penetrat in caelum, nam numeri sunt mensurae et spatii, tum
temporis, et haec sunt mundi et naturae, quibus in caelis
correspondent status et statuum mutationes: antiquissimi qui
caelestes homines fuerunt et communicationem cum angelis habuerunt,
noverunt quid per singulos numeros, etiam per compositos
significaretur, inde significatio illorum derivata est ad posteros,
et ad filios Antiquae Ecclesiae: haec sunt quibus homo Ecclesiae
(o)hodie, qui nihil sanctius in Verbo credit reconditum esse quam
quod in littera apparet, fidem vix adhibeat.
@1 i omnia$
@2 A and I have this and following numbers of this [ ] in
Arabic notation.$

AC n. 4265 4265. Vers. 16-23. Et dedit in manum servorum suorum catervam
catervam seorsim; et dixit ad servos suos, Transite ante me et
spatium ponatis inter catervam et inter catervam. Et praecepit
primo dicendo, Quod occurrerit tibi Esau frater meus, et
interrogaverit dicendo, Cui tu, et quo vadis, et cui illa ante te?
Et dices, Servo te Jacobo, munus hoc missum domino meo Esavo; et
ecce etiam is post nos. Et praecepit etiam secundo, etiam tertio,
etiam omnibus euntibus post catervas, dicendo, Secundum verbum hoc
loquemini ad Esavum, inveniendo vos eum. Et dicetis etiam, Ecce
servus tuus Jacob post nos; quia dixit, Expiabo facies ejus in
munere eunte ante me, et postea vide facies ejus, forte suscipiet
facies meas. Et transivit munus ante eum, et is pernoctavit in
nocte illa in castris. Et surrexit in nocte illa, et accepit binas
feminas suas, et binas ancillas suas, et undecim natos suos,
transivit transitum Jabbok. Et accepit illos, et transire fecit
illos fluvium, et transire fecit quae sibi {1}. `Dedit in manum
servorum suorum catervam catervam seorsim, et dixit ad servos suos,
Transite ante me, et spatium ponatis inter catervam’ significat
ordinationem quomodo initiarentur: `et praecepit primo, dicendo,
Quod occurrerit tibi Esau frater meus, et interrogaverit te,
dicendo, Cui tu, et quo vadis, et cui illa ante te? et dices, Servo
tuo Jacobo, munus hoc missum domino meo Esavo, et ecce etiam is
post nos’ significat submissionem: et praecepit etiam secundo,
etiam tertio, etiam omnibus euntibus post catervas, dicendo,
Secundum verbum hoc loquemini ad Esavum in inveniendo vos eum’
significat continuum: `et dicetis etiam, Ecce servus tuus Jacob
post nos; quia dixit, Expiabo facies ejus, [in munere eunte ante
me, et postea videbo facies ejus,] forte suscipiet facies meas’
significat praeparationem ad sequentia: `et transivit munus ante
eum’ significat effectum: `et is pernoctavit in nocte illa in
castris’ significat quae sequuntur: `et surrexit in nocte illa, et
accepit binas feminas suas, et binas ancillas suas, et undecim
natos suos, et transivit transitum Jabbok’ significat insinuationem
primam affectionum veri cum veris acquisitis; `transitus Jabbok’
est insinuatio prima: `et accepit illos, et transire fecit illos
fluvium, et transire fecit quae sibi’ significat ulteriorem
insinuationem.
@1 A has in margin (Specialia non explicari possunt quare
summaria). See also end of n. 4266$

AC n. 4266 4266. `Dedit in manum servorum suorum catervam catervam seorsim;
et dixit ad servos suos, Transite ante me, et spatium ponatis inter
catervam et inter catervam’: quod significet ordinationem quomodo
initiarentur, constat ex significatione `dare in manum’ quod sit
instruere potentia; quod `manus’ sit potentia, videatur n. 878,
3091, 3387, 3563; ex significatione `servorum’ quod sint illa quae
sunt naturalis hominis, de qua n. 3019, 3020, omnia enim quae sunt
naturalis seu externi hominis subordinata sunt spirituali seu
interno homini, inde omnia quae ibi, sunt respective servitia, et
vocantur `servi’; ex significatione `catervae’ quod sint
scientifica, tum cognitiones, ita doctrinalia, de qua n. 3767,
3768; haec quamdiu in naturali seu externo homine, hoc est, in ejus
memoria sunt et nondum implantata spirituali seu interno homini,
significantur per `catervas datas in manum servorum’; ex
significatione `seorsim’ quod sit unicuique secundum classes, aut
secundum genera et species; ex significatione `transire ante me, et
spatium ponere inter catervam et catervam’ quod sit praeparare viam
ad bonum quod reciperetur, nam de receptione boni a vero et de
conjunctione eorum in naturali homine hic agitur: ex (t)singulis
his patet quod per omnia illa in communi significetur ordinatio
quomodo initiarentur {1}. Quod initiationem veri in bonum in
naturali homine attinet, illa nullatenus ad captum exponi potest,
homo enim Ecclesiae hodie, ne {2} quidem novit quid internus seu
spiritualis homo (o)est tametsi de illo saepius loquitur, nec novit
quod verum initiandum sit bono in externo seu naturali `homine’ ut
fiat homo Ecclesiae; minus quod aliqua ordinatio a Domino sit in
illo homine, ut fiat conjunctio ejus cum interno {3}; haec quae
communissima sunt, hodie ita latent ut non sciatur quod sint;
quapropter si singula exponerentur quae hic in sensu interno de
ordinatione et initiatione continentur, foret mera arcana loqui,
ita mere incredibilia, consequenter foret in vanum, aut sicut in
aquam aut arenam sementem mittere; haec causa est quod singularia
praetereantur et hic, ut quoque in sequentibus hujus periodi, solum
communia exponantur.
@1 initiaretur$
@2 i et quoque doctissimus$
@3 sit in naturali seu externo homine, ut initiatio et dein
conjunctio ejus fiat cum Interno$

AC n. 4267 4267. `Et praecepit primo, dicendo, Quod occurrerit tibi Esau
frater meus, et interrogaverit te, dicendo, Cui tu, et quo vadis,
et cui illa ante te? et dices, Servo tuo Jacobo, munus hoc missum
domino meo Esavo, et ecce etiam is post nos’: quod significet
submissionem constat pariter a sensu interno singulorum verborum,
ex quo communis hic sensus resultat; quod submissio sit et quod
illa quae submissionis, significentur, patet; praecepit enim servis
ut fratrem suum vocarent dominum et se servum, et quod munus sicut
domino a servo mittatur {1} quod bonum sit respective `dominus’ et
verum respective `servus,’ e quoque quod usque dicantur `fratres,’
multoties ostensum est; (m)fratres dicuntur quia cum conjuncta sunt
{2} bonum et verum, (o)quod tunc bonum sistatur in vero, ut in
imagine, et quod dein conjunctim agant ad producendum effectum;
bonum autem `dominus’ dicitur et verum `servus’ antequam conjuncta
sunt, et magis cum disceptatur de prioritate.(n)
@1 ei mitteretur$
@2 i nempe$

AC n. 4268 4268. `Et praecepit etiam secundo, etiam tertio, etiam omnibus
euntibus post catervas, dicendo, Secundum verbum hoc loquemini ad
Esavum, in inveniendo vos eum’: quod significet continuum, nempe
ordinationis et submissionis, constat absque ulteriore explicatione
ex illis quae mox supra n. 4266, 4267 dicta sunt.

AC n. 4269 4269. `Et dicetis etiam, Ecce servus tuus Jacob post nos; quia
dixit, Expiabo facies ejus in munere eunte ante me, et postea
videbo facies ejus, forte suscipiet facies meas’: quod significet
praeparationem ad sequentia; `et transivit munus ante eum’: quod
significet effectum; tum `pernoctavit in nocte illa in castris’:
quod significet illa quae sequuntur, constare {1} potest ex
singulis verbis in sensu interno, quae quod sint praeparationis ut
benigne recipiatur, patet. Sed singula quomodo se habent, non
explicari possunt {2} ad captum, nam quamdiu communia non nota
sunt, singularia ejusdem rei non possunt in aliquam lucem sed in
meram umbram cadere; communes notiones praecedent, quae nisi sunt,
singularia non habent aliquod hospitium quo intrent; in hospitio
ubi mera umbra, non apparent, et in hospitio ubi falsa, vel
rejiciuntur vel suffocantur vel pervertuntur, ac ubi mala, ibi
irridentur; satis est ut recipiantur haec communia, quod nempe
(o)regenerandus sit homo, antequam intrare possit in regnum Domini,
Joh. iii 3; quod priusquam regeneratur, verum primo loco apparenter
sit {3}, et bonum secundo; at cum regeneratur, quod invertitur
ordo, et bonum primo loco sit et verum secundo; tum quando
invertitur ordo, quod Dominus disponat et ordinet ita in naturali
seu externo homine ut verum ibi a bono recipiatur et ut verum se
submittat bono, ita ut homo non amplius ex vero agat sed ex bono,
hoc est, ex charitate; tum quod ex charitate {4} agat cum vivit
secundum vera fidei ac doctrinam amat propter vitam; processus
illarum rerum {5}, quae de ordinatione, initiatione et submissione
veri coram bono, in sensu interno hic {6} continentur {7}, coram
angelis in clara luce apparet, nam talia sunt sapientiae angelicae,
tametsi homo nihil illarum rerum {5} videt; at usque qui in
simplici bono sunt ex simplici fide, illi in facultate sunt sciendi
illa, si non capiunt illa in vita corporis ob curas mundanas et
crassas inde ideas, usque in altera vita, ubi mundana et corporea
{8} remota sunt, nam tunc illustrantur ac in intelligentiam (c)et
sapientiam angelicam veniunt.
@1 i etiam$
@2 i usque$
@3 i antequam regeneratur homo$
@4 et quod tunc ex illis quae sunt charitatis$
@5 illius rei$
@6 before de ordinatione$
@7 continetur$
@8 talia$

AC n. 4270 4270. `Et surrexit in nocte illa, et accepit binas feminas suas,
et binas ancillas suas, et undecim natos suos, et transivit
transitum Jabbok’: quod significet insinuationem primam
affectionum veri cum veris acquisitis, constat ex significatione
`binarum feminarum,’ hic Rachelis et Leae, quod sint affectiones
veri, de qua n. 3758, 3782, 3793, 3819; a significatione `binarum
ancillarum,’ hic Bilhae et Zilpae, quod sint affectiones veri
exteriores inservientes pro mediis, de qua n. 3849, 3931; ex
significatione `natorum’ seu filiorum quod sint vera, de qua n.
489, 491, 533, 1147, 2623, 3373; et ex significatione `transitus
Jabbok’ quod sit insinuatio prima. Quod `Jabbok’ sit insinuatio
prima, est quia terminus erat terrae Canaanis; quod omnes termini
illius terrae significativi fuerint caelestium et spiritualium
regni Domini secundum distantiam et situm, videatur n. 1585, 1866,
4116, 4240, ita quoque vadum seu `transitus Jabbok’ quod erat
respective ad terram Canaanem trans Jordanem, et fuit terminus
hereditatis filiorum Reubenis et Gadis, ut constare potest ex Num.
xxi 24; Deut. ii 36, 37; iii 16, 17; Jos. xii 2; Jud. xi 13, 22;
quod cesserit illis in hereditatem, erat `quia’ per Reubenem {1}
repraesentata fuit fides intellectu seu doctrina, quae primum est
regenerationis, (o)aut in complexu verum doctrinae per quod ad
bonum vitae pervenitur, videatur n. 3861, 3866; et per `Gadem’
repraesentata sunt opera {2} fidei, n. 3934, haec nempe vera fidei
seu doctrinalia, et opera fidei quae primum exercentur, sunt per
quae homo qui regeneratur, in bonum insinuatur; inde est quod per
`transitum Jabbok’ significetur insinuatio prima.
@1 i enim$
@2 i quae sunt$

AC n. 4271 4271. `Et accepit illos, et transire fecit illos fluvium, et
transire fecit quae sibi’: quod significet ulteriorem
insinuationem, constat ex illis quae mox supra dicta sunt, transire
enim fecit non solum feminas, ancillas et natos sed etiam armentum
et gregem, ita omnia quae erant sibi, in terram Canaanem in qua
occurrebat Esavo; et quia agitur in sensu interno de conjunctione
veri cum bono in naturali, per `transire fluvium illum’ non aliud
significatur quam insinuatio prima, et hic ubi adhuc eadem
dicuntur, et quoque additur quod `transire fecerit omnia quae
sibi,’ significatur insinuatio ulterior.

AC n. 4272 4272. Vers. 24, 25. Et remansit Jacob solus is, et luctatus vir
cum eo, usque ascendere auroram. Et vidit quod non praevaleret ei,
et tetigit volam femoris ejus, et luxata vola femoris Jacobi in
luctando illo cum eo. `Remansit Jacob solus’ significat bonum veri
comparatum, quod tunc ultimum: et `luctatus vir cum eo’ significat
tentationem quoad verum: `usque ascendere auroram’ significat ante
conjunctionem boni naturalis per `Jacobum’ significati cum caelesti
spirituali seu bono Divino veri: `et vidit quod non praevaleret ei’
significat quod in tentationibus vinceret: `et tetigit volam
femoris ejus’ significat ubi bonum caeleste spirituale conjungitur
cum bono naturali per `Jacobum’ significato: `et luxata vola
femoris Jacobi in luctando illo cum eo’ significat quod nondum
potentia veri bono conjungendi se prorsus.
{1} Spectant etiam eadem ipsum Jacobum et ejus posteros, et
tunc significatur quale (c)illorum; {2} in hoc sensu per quod
`tetigit volam femoris ejus’ significatur ubi amor conjugialis
conjungitur bono naturali: et per quod `luxata vola femoris Jacobi
in luctando illo cum eo’ significatur quod prorsus illa conjunctio
in Jacobi posteris laesa et emota.
@1 In A this was n. 4273 but the no. is deleted.$
@2 i et$

AC n. 4273 4273. `Remansit Jacob solus’: quod significet bonum veri
comparatum, quod tunc ultimum, constat a repraesentatione `Jacobi’
hic quod sit bonum veri: quid `Jacob’ repraesentaverat, in
praecedentibus ostensum est, tum quod varia in naturali, quia
status veri et boni est alius in principio, alius in progressu, et
alius in fine, n. 3775, 4234, hic bonum veri: causa hujus
repraesentationis est quia agitur mox de luctatione ejus, per quam
in sensu interno significatur tentatio; et quia nominatus Israel,
per quem repraesentatur caelestis spiritualis homo; tum in dein
sequentibus quia agitur de conjunctione illius cum Esavo, per quam
conjunctionem significatur initiatio veri in bonum; hae causae sunt
quod `Jacob’ nunc repraesentet bonum veri ultimum in naturali.

AC n. 4274 4274. `Et luctatus vir cum eo’: quod significet tentationem quoad
verum, constat ex significatione `luctari’ quod sit tentatio; ipsa
tentatio non aliud est quam lucta seu pugna, impugnatur enim verum
a spiritibus malis et defenditur ab angelis qui apud hominem;
apperceptio illius pugnae in homine est tentatio, n. 741, 757, 761,
1661, 3927, 4249, 4256; se non existere potest aliqua tentatio nisi
homo sit in bono veri, hoc est, in amore seu affectione ejus; qui
enim verum suum non amat, aut illo afficitur, id nihil curat; at
qui id amat, in anxietate est ne (o)illud laedatur; nihil {1} aliud
facit vitam intellectualem hominis quam quod credit esse verum, et
vitam ejus voluntariam quam quod sibi impresserat esse bonum,
quapropter cum impugnatur id quod credit esse verum, impugnatur
vita ejus intellectus, et cur impugnatur id quod sibi impresserat
esse bonum, impugnatur vita ejus voluntatis, idcirco {2} cum
tentatur homo, agitur de vita ejus. [2] Quo primum pugnae sit
quoad verum seu de vero, est quia id principaliter amat; quod
amoris alicujus est, hoc aggrediuntur mali spiritus, Quod postquam
bonum amat prae vero, quod fit cum invertitur ordo, tua tentatur
quoad bonum. Sed quid tentatio, pauci sciunt quia pauci hodie
aliquam tentationem subeunt; non enim alii tentari possunt quam qui
{3} in bono fidei, hoc est, {4} in charitate erga proximum, sunt
qui non in charitate illa sunt, si tentarentur, ilico succumberent,
et qui succumbunt, in confirmationem mali et in persuasionem falsi
veniunt, vincunt enim tunc apud illos mali spiritus quibus sic
associantur haec causa est quod pauci hodie admittantur in
tentationem aliquam spiritualem, sed solum in aliquas anxietates
naturales ut retrahantur per illas ab amoribus sui et mundi, in
quos effraene alioquin ruerent.
@1 i enim$
@2 quapropter$
@3 i regenerantur, nec alii regenerari possunt quam qui$
@4 qui$

AC n. 4275 4275. `Usque ascendere auroram’: quod significet ante
conjunctionem boni naturalis per `Jacobum’ significati cum caelesti
spirituali seu bono Divino veri, constat ex significatione
`aurorae’ quod sit in supremo sensu Dominus, in sensu
repraesentativo regnum Ipsius et in sensu universali caeleste
amoris, de qua n. 2405, hic caeleste spirituale; cum enim ascendit
aurora, tunc Jacob nominatus est Israel per quem significatur
caelestis spiritualis homo, quapropter `ante ascensum aurorae’ est
ante conjunctionem boni naturalis per `Jacobum nunc significati cum
caelesti spirituali: quid caeleste spirituale, dicetur ad vers.
seq. 28 ubi de Israele agitur.

AC n. 4276 4276. `Et vidit quod non praevaleret ei’: quod significet quod in
tentationibus vinceret, constat absque explicatione.

AC n. 4277 4277. `Et tetigit volam femoris ejus’: quod significet ubi bonum
caeleste spirituale conjungitur cum bono naturali per `Jacobum
significato, constat ex significatione `femoris’ quod sit amor
conjugialis et inde omnis amor caelestis et spiritualis, quia hi ab
amore conjugiali ut {1} proles a suo parente derivantur, de qua n.
3021; et a significatione `volae’ seu acetabuli, aut cavi illius,
nempe femoris, quod sit ubi conjunctio; hic itaque ubi boni
caelestis spiritualis cum bono naturali per `Jacobum’ significato;
sed de conjunctione illa nihil dici potest nisi prius {2} sciatur
quid bonum caeleste spirituale quod est `Israel,’ et quid bonum
naturale quod est `Jacob’; in sequentibus ad vers. 28 ubi de Jacobo
tunc Israel nominato agitur, dicetur, et quoque postea ubi de
Jacobi posteris.
@1 sicut$
@2 priusquam$

AC n. 4278 4278. `Et luxata vola femoris Jacobi in luctando illo cum eo’:
quod significet quod nondum potentia veri bono conjungendi se
prorsus, constat ex significatione `luxari’ quod sit quod nondum
vera in illum ordinem disposita sint ut omnia simul cum bono
intrare possent bonum caeleste spirituale, de qua in explicatione
ad vers. seq. 31; proinde quod non potentia veri bono se
conjungendi prorsus; `vola enim femoris’ est ubi conjunguntur bona,
ut mox supra n. 4277 dictum.

AC n. 4279 4279. Haec quae hactenus explicata sunt, ita se habent in sensu
supremo et in sensu interno, sed in sensu inferiore aliter; in hoc
sensu agitur {1} de Jacobo qualis fuit et de ejus posteris quales
erunt. Verbum {2} quia est ex Domino ac ab Ipso descendit per
caelum ad hominem, ideo tale est ut quoad singula sit Divinum, et
sicut descenderat a Domino, ita ascendat, hoc est, elevetur ad
Ipsum et hoc per caelos; quod (t)tres caeli sint, notum est, et
quod intimum caelum vocetur tertium caelum, et quod medium
(o)caelum appelletur secundum caelum, et quod infimum dicatur
primum caelum, quare Verbum cum ascendit sicut descendit, in Domino
est Divinum, in tertio caelo est caeleste, nam illud caelum est
caeleste caelum, in secundo caelo est spirituale, nam illud caelum
est spirituale caelum, in primo autem caelo est caeleste et
spirituale naturale, ac idem caelum ita quoque nuncupatur; in
Ecclesia autem apud hominem est Verbum quoad sensum litterae
naturale, hoc est, mundanum (c)et terrestre; [2] inde patet quale
Verbum est et quomodo se cum Verbo habet cum legitur ab homine qui
in sancto, hoc est, in bono et vero (o)est, tunc enim apud illum
apparet id ut mundanum aut ut historicum in quo tamen sanctum, at
{3} in primo caelo apparet ut caeleste et spirituale naturale in
quo tamen Divinum; in secundo autem caelo est spirituale; et in
tertio caelo est caeleste; ac in Domino est Divinum: Verbi sensus
secundum caelos {4} se habet; sensus Verbi supremus in quo agitur
de Domino, est pro intimo seu tertio caelo; sensus ejus internus in
quo agitur de regno Domini, est pro medio seu secundo caelo; sensus
autem Verbi inferior, in quo determinatur sensus internus ad illam
gentem quae ibi nominatur, est pro infimo seu primo caelo; at
sensus infimus seu litteralis est pro homine dum adhuc vivit in
mundo; qui tamen usque talis est ut ei communicari possit sensus
interior, tum quoque internus (c)et supremus; nam homo communicat
cum tribus caelis, est enim homo {5} ad imaginem trium caelorum
creatus, usque adeo ut dum in amore in Dominum et in charitate erga
proximum vivit, sit caelum in exigua forma; inde est quod intra
hominem illum sit regnum Domini {6}, quemadmodum (o)Ipse Dominus
docet apud Lucam,
Ecce regnum Dei intra vos est, xvii 21.
[3] Haec dicta sunt ut sciatur quod in Verbo non solum sit sensus
supremus, ac sensus internus, sed etiam sensus inferior, et quod in
hoc, nempe in sensu inferiore, determinetur sensus internus ad
illam gentem quae ibi nominatur; quod quando fit, apparet manifeste
ex serie rerum; quod hic luctatio viri cum Jacobo et femoris ejus
luxatio et emotio etiam praedicetur de Jacobo et ejus posteris,
patet: quapropter licet eadem haec {7} secundum illum sensum
explicare. Hic sensus in sequentibus appellabitur SENSUS INTERNUS
HISTORICUS, et hoc quoque ex causa quia repraesentari solet ille
quandoque ad vivum et in forma in primo caelo, quod etiam
aliquoties mihi videre datum est. Videatur expositio praemissa n.
4272, in nova periodo. {8}
@1 i hic$
@2 i enim$
@3 i tunc$
@4 i illos$
@5 ille$
@6 Dei$
@7 i quoque$
@8 A had, but deletes Quia ita est, similiter explicanda sunt
haec quae de luctatione viri cum Jacobo memorantur, in sensu
interno historico, in quo, ut dictum, eadem spectant Jacobum, et
ejus posteros; et hoc quoque secundum expositionem praemissam n.
4272 in nova periodo ibi.$

AC n. 4280 4280. Quod in illo sensu per quod `tetigit volam femoris Jacobi’
significetur ubi amor conjugialis conjungitur bono naturali,
constat a significatione `volae femoris’ quod sit ubi conjunctio
amoris conjugialis {1}, {2} videatur supra n. 4277; quod conjunctio
ibi cum bono naturali significetur, est quia ibi femur conjungitur
pedibus; `pedes’ in sensu interno significant bonum naturale; quod
pedes illud significent, videatur n. 2162, 3147, 3761, 3986. [2]
Quod `femur’ sit amor conjugialis, et `pedes’ bonum naturale, est
inter res {3} quae antiquatae et deperditae (o)sunt; Antiqua
Ecclesia, quae in (t)repraesentativis et significativis fuit, haec
optime novit; talium notitia erat eorum intelligentia et sapientia;
immo non solum (c)eorum qui ab Ecclesia, sed etiam illorum qui
extra Ecclesiam, ut constare potest a vetustissimis libris
gentilium, ac ab illis {4} quae hodie vocantur fabulosa;
significativa enim et repraesentativa ab Ecclesia Antiqua ad illos
derivata sunt; apud hos quoque `femora et {5} lumbi’ significarunt
conjugiale {6}, (c)et `pedes’ naturalia. Quod `femora et pedes’
illa significent, est ex correspondentiis omnium membrorum,
organorum et viscerum hominis cum Maximo Homine, de quibus, nempe
correspondentiis, ad finem capitum nunc agitur; de correspondentiis
cum femore et cum pedibus etiam in sequentibus dicetur, et ibi per
experientiam vivam confirmabitur quod illa sit significatio
illorum. [3] Haec non possunt quin paradoxa appareant hodie quia,
ut dictum, scientia illa prorsus antiquata et deperdita est; sed
usque quantum illa scientia praestat scientiis aliis, constare
potest ex eo quod Verbum quoad sensum internum absque illa nusquam
possit sciri, et quia angeli qui apud hominem secundum illum sensum
percipiant Verbum; tum quod {7} per illam scientiam communicatio
detur {8} homini cum caelo; et quod incredibile, ipse internus homo
non aliter cogitat, cum enim’ externus capit Verbum secundum
litteram, tunc ille secundum sensum internum, tametsi homo cum
vivit in corpore, id nescit; hoc imprimis ex eo constare potest
quod homo cum in alteram vitam venit ac fit angelus, absque
instructione quasi ex se id sciat. [4] Quid amor conjugialis, qui
significatur per `femora {9},’ tum per `lumbos,’ videatur n. 995,
(x)1123, 2727-2759; et quod amor conjugialis sit fundamentalis
omnium amorum, n. 686, 3021; inde est quod qui in amore genuino
conjugiali sunt, etiam sint in amore caelesti, hoc est, in amore in
Dominum, ac in amore spirituali, hoc est, in charitate {10} erga
proximum; quapropter per amorem conjugialem non solum intelligitur
ipse ille amor sed etiam omnis amor caelestis et spiritualis; hi
amores dicuntur conjungi cum bono naturali quando internus homo cum
externo, seu spiritualis homo cum naturali; conjunctio illa est
quae significatur per `volam femoris.’ Quod apud Jacobum et ejus
posteros in communi nulla conjunctio fuerit, patebit a sequentibus,
nam de illa re in sensu interno historico hic agitur.
@1 conjugalis I, conjugialis A$
@2 de qua$
@3 inter res illas sunt$
@4 i ibi$
@5 ut$
@6 conjugialia$
@7 quia$
@8 datur$
@9 femur$
@10 amore$

AC n. 4281 4281. Per quod `luxata vola femoris Jacobi in luctando illo cum eo
significetur quod prorsus illa conjunctio in Jacobi posteris laesa
et emota, constare potest (c)a significatione `luxari’ in illo
sensu, quod sit emoveri et sic laedi; quod `vola femoris’ sit
conjunctio, ex illis quae supra n. 4280 dicta sunt, patet; et quod
`Jacob’ in Verbo, non solum sit Jacob, sed etiam omnes ejus
posteri, constat ex qua plurimis locis, ut Num. xxiii 7, 10, 21,
23; xxiv 5, 17, 19; Deut. xxxiii 10; Esai. xl 27; xliii 1, 22; xliv
1, 2, 21; xlviii 12; lix 20; Jer. x 16, 25; xxx 7, 10, 18; xxxi 7,
11; xlvi 27, 28; Hos. x 11; Amos vii 2; Mich. ii 12; iii 8; Ps. xiv
7; xxiv 6; lix 14 [A.V. 13]; lxxviii 5; xcix 4; et alibi. [2] Quod
Jacob et ejus posteri tales fuerint ut (o)apud illos amor caelestis
spiritualis cum bono naturali non conjungi potuerit, hoc est, homo
internus seu spiritualis cum externo seu naturali, patet a singulis
quae de gente illa in Verbo relata sunt; non enim sciverunt nec
scire volebant quid internus seu spiritualis homo, quapropter {1}
nec illis revelatum id fuit; crediderunt enim quod nihil apud
hominem daretur quam externum et naturale; in omni illorum cultu
nec aliud spectabant, usque adeo ut cultus Divinus illis {2} non
fuerit aliter quam idololatricus, nam cum internus cultus ab
externo separatur, non est nisi idololatricus; Ecclesia, quae apud
illos instituta fuit {3}, non fuit Ecclesia sed modo
repraesentativum Ecclesiae, quare Ecclesia illa appellatur Ecclesia
repraesentativa {4}; quod repraesentativum Ecclesiae dari possit
apud tales, videatur n. 1361, 3670, 4208; in repraesentationibus
enim non reflectitur super personam sed super rem quae
repraesentatur; quapropter non solum personae repraesentarunt
Divina, caelestia et spiritualia, sed etiam res inanimatae, sicut
Aharonis vestes, arca, altare, boves et oves quae sacrificabantur,
candelabrum cum lucernis, panis dispositionis super mensa aurea,
oleum quo ungebantur, (o)tura, ac similia alia; inde erat quod
reges aeque mali quam boni repraesentarent regium Domini, et summi
sacerdotes aeque mali quam boni, illa quae Divini Sacerdotii Domini
sunt, quando functi sunt munere suo (o)in externa forma secundum
statuta et praecepta: ut itaque apud illos repraesentativum
Ecclesiae existeret, data illis erant talia statuta et tales leges
per manifestam revelationem quae prorsus repraesentativae essent,
quapropter quamdiu in illis erant, (c)et illa stricte observabant,
tamdiu repraesentare potuerunt; at quando deflexerunt ab illis, ut
ad statuta (o)et leges aliarum gentium, et imprimis ad cultum alius
Dei, tunc privabant se facultate repraesentandi, idcirco {5} per
media externa quae erant captivitates, clades, minae, miracula,
adigebantur ad leges et ad statuta vere repraesentativa, non autem
per media interna, prout illi qui cultum internum habent in
externo. Haec significantur per quod `luxata vola femoris Jacobi’
in sensu interno historico, qui spectat Jacobum et ejus posteros.
@1 i etiam$
@2 apud illos$
@3 quod apud illos Ecclesia instituta fuerit$
@4 quae Ecclesia repraesentativa appellanda$
@5 quapropter$

AC n. 4282 4282. Vers. 26-28. Et dixit, Mitte me quia ascendit aurora; et
dixit, Non mittam te quin benedixeris mihi. Et dixit ad eum, Quid
nomen tuum? et dixit, Jacob. Et dixit, Non Jacob dicetur amplius
nomen tuum quin Israel, quia ut princeps contendisti cum Deo, et
cum hominibus, et praevaluisti. `Dixit, Mitte me, quia ascendit
aurora’ significat quod tentatio desiit cum conjunctio adesset: `et
dixit, Non mittam te quin benedixeris mihi’ significat quod
conjungendum: `et dixit ad eum, Quid nomen tuum? et dixit, Jacob’
significat quale boni a vero: `et dixit, Non Jacob dicetur amplius
nomen tuum quin Israel’ significat Divinum caeleste spirituale
nunc; est Israel caelestis spiritualis homo qui in naturali, ita
naturalis; ipse caelestis spiritualis homo qui rationalis, est
`Josephus’: `quia ut princeps contendisti cum Deo et cum hominibus,
et praevaluisti’ significat continuas victorias in pugnis quoad
vera et bona.
In sensu interno historico in quo agitur de Jacobo et ejus
posteris, per eadem significantur haec; per quod `mitte me quia
ascendit aurora’ significatur repraesentativum, antequam venirent
in terrae Canaanis repraesentativa, quod a Jacobi posteris
discederet: per `et dixit, Non mittam te quin benedixeris mihi’
significatur quod instarent ut essent repraesentativi: per `et
dixit ad eum, Quid nomen tuum? et dixit, Jacob’ significatur quod
essent posteri Jacobi cum quali eorum: per `et dixit, Non Jacob
dicetur amplius nomen tuum quin Israel’ significatur quod non
repraesentare possent ut `Jacob,’ sed ut ex novo dato quali: per
`quia ut princeps contendisti cum Deo et cum hominibus, et
praevaluisti’ significatur ob contumaciam quae eorum cupiditatibus
et phantasiis {1}.
@1 A continues with a large (, after which is Hos. xii 4, 5
[AV 3, 4] ubi [ ] [on] significat potentiam, conatum, ita
contumaciam, tum quoque planctum, et maerorem, seu dolorem.
We find here an interesting glimpse of Swedenborg’s Bible
study. It is the only case in AC where he quotes the actual Hebrew.
In his copy of Sch, at Hos. xii 4, he underlines in robore suo
potenter pugnavit and below writes Beza: principem se gessit$

AC n. 4283 4283. `Dixit, Mitte me quia ascendit aurora’: quod significet quod
tentatio desiit cum conjunctio adesset, constat ex significatione
`mittere me,’ nempe a luctando mecum, quod sit quod tentatio desiit
quod `luctatio’ sit tentatio, videatur supra n. 4274, et quod illa
desiit patet a sequentibus {1}; et ex significatione `aurorae’ quod
sit conjunctio boni naturalis per `Jacobum’ significati tum
caelesti spirituali seu Bono Divino veri, de qua etiam supra n.
4275. Quod luctatio antequam aurora ascendit, incepta sit, et quod
postquam ascendit, finita sit, et dein quod memoretur quid factum
cum exortus est {2} sol, est quia tempora diei sicut tempora anni
significant status n. 487, 488, 493, 893, 2788, 3785, hic, status
conjunctionis per tentationes; cum enim conjunctio fit interni
hominis cum externo, tunc est ei `aurora,’ nam tunc intrat statum
spiritualem seu caelestem; etiam tunc ei lux sicut aurorae apparet,
si in tali statu sit ut illam appercipere possit; alioquin ejus
intellectuale illuminatur ac fit ei sicut tum expergiscitur a somno
tempore matutino cum aurora primum illustrat et incohat diem.
@1 i nunc$
@2 sit$

AC n. 4284 4284. `Et dixit, Non mittam te quin benedixeris mihi’: quod
significet quod conjungendum, constat a significatione `non mittere
te’ quod sit quod non desineret, de qua mox supra n. 4283; et a
significatione `benedicere’ quod sit conjunctio, de qua n. 3504,
3514, 3530, 3584; inde patet quod per `non mittam te quin
benedixeris mihi’ significetur quod non prius desineret quam cum
facta conjunctio, hoc est, quod conjungendum.

AC n. 4285 4285. `Et dixit ad eum, Quid nomen tuum? et dixit, Jacob’: quod
significet quale boni a vero, constat ex significatione `nominis’
quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724, 3006;
et ex repraesentatione `Jacobi’ quod sit bonum veri, de qua supra
n. 4273.

AC n. 4286 4286. `Et dixit, Non Jacob dicetur amplius nomen tuum quin
Israel’: quod significet Divinum caeleste spirituale nunc, et quod
`Israel’ sit caelestis spiritualis homo qui in naturali, ita
naturalis, ipse caelestis homo qui rationalis, est `Josephus,’
constare potest ex illis quae de Jacobo et de Israele, et quoque de
Josepho, sequuntur, prius enim dicendum quid (o)hic caeleste
spirituale: hodie quidem in Ecclesia notum est quod sit spiritualis
homo et quod naturalis, seu quod sit internus homo et externus, sed
quid spiritualis seu internus homo, nondum ita scitur, minus quid
caelestis homo, et quod is distinctus sit a spirituali; et quia hoc
non scitur, non {1} sciri potest quid coelestis spiritualis homo
{2}, qui hic est `Israel,’ quapropter paucis dicendum: [2] quod
tres caeli sint, notum est, nempe (o)caelum intimum, medium, et
ultimum, seu quod idem, tertium, secundum, et primum; caelum
intimum seu tertium est caeleste, angeli enim ibi vocantur
caelestes nam in amore in Dominum sunt ac inde conjunctissimi
Domino, et quia ita, in sapientia sunt prae omnibus reliquis; sunt
innocentes ac inde vocantur innocentiae et sapientiae;
distinguuntur angeli illi in internos et externos; interni sunt
magis caelestes quam externi. Caelum medium seu secundum est
spirituale, angeli enim ibi vocantur spirituales quia in charitate
erga proximum sunt, hoc est, in amore mutuo, qui talis est ut {3}
unus alterum amet plus quam se, et quia tales, in intelligentia
sunt, ac inde vocantur intelligentiae {4}; hi quoque angeli
distinguuntur in internos et externos, interni {5} sunt magis
spirituales quam externi. Caelum autem ultimum seu primum est
quoque caeleste et spirituale, sed non in eo gradu ac priores,
naturale enim illis adhaeret, quapropter vocantur caelestes et
spirituales naturales; sunt quoque in amore mutuo, sed non amant
alios plus quam se sed sicut se; sunt in affectione boni et in
cognitione veri; distinguuntur etiam hi in internos et externos.
[3] Quid autem caeleste spirituale, etiam paucis dicetur: caelestes
spirituales vocantur illi qui (o)mox supra spirituales dicti sunt,
ac in medio seu secundo caelo sunt, caelestes nuncupantur ex amore
mutuo, (c)ac spirituales ex intelligentia inde; interni ibi sunt
qui repraesentantur per `Josephum,’ et quoque in Verbo vocantur
`Josephus,’ externi autem ibi sunt qui repraesentantur per
`Israelem,’ et quoque in Verbo vocantur `Israel’; illi nempe
interni qui vocantur Josephus, participant ex rationali, externi
autem qui vocantur Israel, participant ex naturali, nam sunt medii
inter rationale et naturale; inde est quod dictum {6} quod `Israel’
sit caelestis spiritualis homo qui in naturali, ita naturalis, et
quod `Josephus’ sit ipse caelestis spiritualis homo qui rationalis;
(m)in universali enim sensu omne bonum quod est amoris et
charitatis, vocatur caeleste, et omne verum quod inde est fidei et
intelligentiae, dicitur spirituale.(n) [4] Haec dicta sunt ut
sciatur quid Israel; sed `Israel’ in supremo sensu significat
Dominum quoad Divinum caeleste spirituale; in interno autem sensu
(o)significat terra; regnum Domini spirituale in terra est Ecclesia
quae Ecclesia spiritualis vocatur; et quia `Israel’ est regnum
Domini spirituale, est quoque Israel {7} homo spiritualis, nam in
unoquovis homine tali est regnum Domini, homo enim in minima forma
est caelum, (o)et quoque est Ecclesia, n. 4279. Quod Jacobum
attinet, repraesentatur per illum in supremo sensu Dominus quoad
{8} naturale tam caeleste quam spirituale {9}, et {10} in sensu
interno regnum Domini quale est in ultimo seu primo caelo, proinde
etiam illud Ecclesiae; (o)bonum in naturali est quod hic caeleste
vocatur, et verum ibi quod spirituale.’ Ex his constare potest
quid per Israelem et per Jacobum (t)in Verbo significatur, et
quoque cur Jacobus nominatus est {11} Israel. [5] Sed haec quae
dicta sunt, non possunt quin obscura appareant, ex causa imprimis
quia paucis notum est quid spiritualis homo, et vix ulli quid
caelestis, proinde quod inter spiritualem et caelestem hominem sit
aliqua distinctio; causa quod id non notum sit, est quia non
distincte percipitur bonum quod est amoris et charitatis, ac verum
quod est fidei; quoque haec non percipiantur, est quia genuina
charitas non amplius est; ubi: aliquid non est, ibi nec datur
perceptio ejus; tum quia homo parum sollicitus est de illis quae
sunt vitae post mortem, ita de illis quae sunt caeli, sed plurimum
de illis quae sunt vitae in corpore, ita de illi quae sunt mundi;
si homo sollicitus foret de illis quae sunt vitae post mortem, ita
{12} de illis quae sunt caeli, tunc facile omnia illa quae supra
dicta sunt, caperet, nam quod amat homo, hoc facile haurit et capi
at aegre quod non amat. [6] Quod aliud `Jacob’ significet et aliud
`Israel’ patet manifeste ex Verbo, nam in historicis ejus, ut
quoque in propheticis, nunc dicitur Jacob, nunc Israel, et
quandoque uterque uno versu; exinde constare potest quod sensus
internus Verbi sit, quod absque illo sensu nullatenus id sciri
possit: quod Jacob nunc dicatur Jacob nunc Israel, constat {13} ab
his sequentibus,
Habitavit Jacob in terra peregrinationum patris sui:…
hae nativitates {14} Jacobi; Joseph filius septendecim
annorum,… et Israel amabat Josephum prae omnibus filiis
suis, Gen. xxxvii 1-3;
ubi Jacob primum vocatur `Jacob,’ et mox `Israel,’ et tunc Israel
cum agitur de Josepho: alibi
{15} Vidit Jacob quod esset frumentum in Aegypto, dixit
Jacob filiis suis:… et venerunt filii Israelis ad emendum
in medio venientium, Gen. xiii 1, 5:
et postea,
Ascenderunt ex Aegypto, et venerunt terram Canaan ad
Jacobum patrem suum:… cum dicerent ad eum omnia verba
Josephi, quae locutus est ad illos, revixit spiritus Jacobi
patris illorum; et dixit Israel, Multum, adhuc Josephus
filius meus vivus, Gen. xiv 25, 27, 28:
amplius,
Et profectus est Israel, et omne quod ei,… dixit Deus
Israeli in visionibus noctis, et dixit, Jacob, Jacob, qui
dixit, Ecce me….. Surrexit Jacob ex Beersheba, et
deportarunt filii Israelis Jacobum patrem suum, Gen. xlvi 1,
2, 33;
et in eodem capite,
Haec nomina filiorum Israelis venientium in Aegyptum,
Jacobi et filiorum ejus, Gen. xlvi 8:
porro,
Introduxit Joseph Jacobum patrem suum, et statuit eum
ante Pharaonem:… Pharaoh dixit ad Jacobum, et dixit Jacob
Pharaoni, Gen. xlvii 7-10;
et in eodem capite,
Et habitavit Israel in terra Goshen… et vixit Jacob in
terra Aegypti septendecim annis:… et appropinquarunt dies
Israelis ad moriendum, vocavit filium suum Josephum, vers.
27-29:
adhuc,
Et nuntiatum Jacobo, et dixit, Ecce filius tuus
Josephus venit ad te, et confirmavit se Israel, et sedit
super lecto, et dixit Jacob ad Josephum, Deus Shaddai
apparuit mihi in Luz, Gen. xlviii 2, 3;
ac Israel nominatur in eodem capite, vers. 8, 10, 11, 13, 14, 20,
21 et tandem,
Vocavit Jacob filios suos, et dixit, Congregamini,… et
audite filii Jacobi, et audite ad Israelem patrem vestrum….
Et cum absolvisset Jacob praecipere filiis suis, Gen. xlix 1,
2, 33;
ex his manifeste constare potest quod Jacob nunc dicatur Jacob,
nunc Israel, ac ita quod aliud sit Jacob, et aliud sit Israel, seu
quod aliud significetur cum Jacob dicitur {16}, et aliud cum
Israel, tum quod arcanum illud nullatenus sciri possit quam ex
sensu interno. [7] Quid autem Jacob significat et quid Israel,
supra dictum (o)est; in genere per `Jacobum’ in Verbo significatur
externum Ecclesiae, (c)et per `Israelem’ internum, unaquaevis enim
Ecclesia habet externum et habet internum, seu est interna et est
externa; et quia id quod est Ecclesiae significatur per Jacobum et
per Israelem, (c)et quia omne Ecclesiae est a Domino, inde in
supremo sensu est tam Jacob quam Israel Dominus, `Jacob’ quoad
Divinum naturale, `Israel’ quoad Divinum spirituale; inde externum
quod est regni Domini et Ecclesiae Ipsius est `Jacob,’ (c)et
internum est Israel’; ut constare (o)ulterius potest ab his locis
in quibus etiam uterque in suo sensu nominatur; in prophetia
Jacobi, tunc Israelis,
A manibus fortis Jacobi, inde pastor, lapis Israelis,
Gen. xlix 24:
apud Esaiam,
Audi Jacob serve mi, et Israel quem elegi;… [Ne
time, serve mi Jacob, et Jeshurun quem elegi];… effundam
spiritum Meum super semen tuum, et benedictionem Meam super
natos tuos;… hic dicet Jehovae, Ego; et hic vocabit se
nomine Jacobi; et ille scribet manu sua Jehovae, et nomine
Israelis cognominabit se, xliv 1-3, 5;
ibi manifeste `Jacob et Israel’ pro Domino, ac ibi `semen et nati
Jacobi et Israelis’ pro illis qui in fide in Ipsum. In prophetia
{17} Bileami apud Mosen,
Quis numerabit pulverem Jacobi, et numerum cum quarta
parte Israelis? Num. xxiii 10:
(o)ac iterum,
Non divinatio contra Jacobum, nec praestigiae contra
Israelem, hoc tempore dicetur Jacobo et Israeli, Quid fecerit
Deus, ibid. vers. 23
adhuc,
Quam bona sunt tabernacula tua, Jacob, habitacula tua,
Israel, Num. xxiv 5:
et iterum,
Orietur stella ex Jacobo, et sceptrum ex Israele, ibid.
vers. 17:
apud Esaiam,
Gloriam Meam alii non dabo, attende Mihi Jacob, et
Israel vocate a Me; Ego idem, Ego primus, etiam Ego
novissimus, xlviii 11, 12:
apud eundem,
Venturos radicabit Jacob, efflorescet et florebit
Israel, et implebuntur facies orbis proventu, xxvii (x)6:
apud Jeremiam,
Ne timeas serve mi Jacob, et ne terrearis Israel, quia
ecce Ego servavi te e longinquo, xxx 9, 10:
apud Micham,
Colligendo colligam Jacobum omnem te, congregando
congregabo reliquias Israelis, una ponam eos, sicut oves
Bozrae, ii 12.
[8] Unde Jacob nominatus est Israel, constat ex ipsis verbis cum
daretur illi id nomen, nempe ab his,
Non Jacob dicetur amplius nomen tuum, quin Israel, quia
ut princeps contendisti cum Deo (o)e cum hominibus, et
praevaluisti,
Israel enim in lingua originali significat `contendentem ut
princeps cum deo,’ quibus significatur in sensu interno, quod
vicerit in pugnis tentationum; tentationes enim ac pugnae {18} in
tentationibus fuerunt per quas Dominus Humanum Suum Divinum fecit,
n. 1737, 1813, et alibi; ac tentationes et victoriae in
tentationibus sunt quae hominem spiritualem faciunt, quapropter
Jacobus tunc primum Israel nominatus est, postquam luctatus est;
quod `luctari’ sit tentari, videatur n. 4274; (m)notum est quod
Ecclesia, seu homo Ecclesiae Christianae {19}, se dicat Israelem,’
sed usque nemo in Ecclesia Israel est nisi qui spiritualis homo
factus per tentationes, ipsum nomen etiam idem involvit.’ Quod
postea confirmatum sit quod Jacob vocaretur Israel, constat (c)a
sequentibus ubi haec,
Apparuit Deus ad Jacobum adhuc, in veniendo illo e
Paddan Aram, et benedixit illi, et dixit illi Deus, Nomen
tuum Jacob, non vocabitur nomen tuum amplius Jacob, verum
Israel erit nomen tuum, et vocavit nomen ejus Israel, Gen.
xxxv 9, 10;
causa hujus confirmationis dicetur infra.
@1 nec$
@2 A had this but altered to caeleste spirituale$
@3 quod$
@4 adeo ut intelligentiae dicantur$
@5 i et$
@6 dicatur$
@7 inde quoque Israel est$
@8 i Divinum$
@9 naturale (evidently, a slip)$
@10 at$
@11 sit$
@12 i ac$
@13 patet$
@14 generationes$
@15 Et vidit$
@16 dictus est$
@17 propheticis$
@18 victoriae$
@19 Christiana et homo illius Ecclesiae$

AC n. 4287 4287. `Quia ut princeps contendisti cum Deo et cum hominibus, et
praevaluisti’: quod significet continuas victorias in pugnis quoad
vera et bona, constat ex significatione `contendere ut princeps’
quod sit vincere in pugnis, hic in pugnis tentationum, nam de illis
agitur; et ex significatione `cum Deo et cum hominibus’ quod sit
quoad vera et bona, de qua sequitur. [2] Quia in sensu supremo
agitur de {1} Domino, est Ille in eo sensu qui intelligitur per
`contendentem ut princeps cum Deo et hominibus,’ Ille enim propria
potentia sustinuit omnes tentationes, et per illas vicit inferna,
nam omnia inferna suo ordine in Se admisit, immo usque ad angelos,
de quibus in sequentibus; et ita redegit in ordinem omnia quae in
caelis et quae in infernis, et tandem Se glorificavit, hoc est,
Humanum in Se Divinum fecit; inde patet quod Dominus sit in supremo
sensu Jacob et Israel, ut mox supra n. 4286 ostensum; non solum
quod Ipse `ut princeps contenderit,’ hoc est, sustinuerit omnes
pugnas tentationum ac in illis vicerit, sed etiam quod apud
unumquemvis hominem sustineat illas, [3] sed videantur quae de his
prius multoties dicta sunt, nempe quod Dominus prae omnibus
gravissimas tentationes sustinuerit, n. 1663, 1668, 1787, 2776,
2786, 2795, 2816; quod Dominus ex amore Divino pugnaverit, secus ac
omnes homines, n. 1690, 1691 f., 1789, 1812, 1813, 1820: quod
Dominus contra malum hereditarium a matre pugnaverit, ut tandem non
filius ejus esset, tametsi Ipsi nullum actuale malum, n. 1444,
1573, 2025, (x)2574, 2649, 3318 f.: quod Dominus per pugnas
tentationum et continuas victorias disposuerit omnia in formam
caelestem, n. 1928: et quod per continuas victorias in pugnis
tentationum univerit Divinam Essentiam Humanae, n. 1616, 1737,
1813, 1921, 2025, 2026, 2500, 2523, 2632, 2776: [4] et quod Dominus
apud hominem sustineat tentationes ac subjuget malum ac inferna, n.
987, 1663, 1692 f. Quod `contendere cum Deo et cum hominibus’ sit
tentari quoad vera et quoad bona, est arcanum quod non apparet ex
littera; quod non Deus fuerit cum Quo Jacob contendit, unicuique
constare potest, et quoque patebit ab explicatione infra, non enim
praedicari potest de aliquo homine quod contendat cum Deo et
praevaleat; sed sensus internus docet quid per `Deum’ hic et per
`homines’ significatur, quod nempe per Deum’ significetur’ verum et
per `homines’ bonum, et hoc inde quia `Deus’ in sensu interno
significat verum, et inde cum de vero agitur, dicatur {2} Deus, n.
2586, 2769, 2807, 2822; et quod cum `homo’ dicitur, intelligatur
bonum; quod `homo’ sit bonum, est quia Dominus est solus homo et
quia homo ab Ipso dicitur homo, n. 49, 288, 565, 1894; tum quia ab
Ipso caelum est homo, (c)et dicitur Maximus Homo, n. 684, 1276,
3624-3649, 3741-3750; inde etiam Ecclesia Antiquissima quae fuit in
caelesti bono, dicta fuit homo, n. 478; [5] quapropter etiam per
`hominem’ in Verbo ubi de bono agitur, significatur bonum, ut apud
Esaiam,
Rarum reddam virum hominem prae auro, et hominem prae
auro Ophiris, xiii 12:
apud eundem,
Exurentur habitatores terrae, et residuus erit vir homo
paucus, xxiv 6;
`vir homo’ pro bono spirituali seu bono veri; (o)`homo’ pro bono:
apud eundem,
Devastatae sunt semitae, cessavit {3} transiens viam,
irritum reddidit foedus, fastidivit urbes, non reputat virum
hominem, xxxiii 8:
apud Jeremiam,
Vidi terram, et ecce vacuum et inane, et ad caelos, et
nulla lux eorum;… vidi, et ecce non homo, et omnis avis
caeli avolarunt, iv 23, 25:
apud eundem,
Ecce dies venientes, dictum Jehovae, quibus seminabo
domum Israelis, et domum Jehudae, semine hominis, et semine
bestiae, xxxi 27:
apud Ezechielem,
Mercatores tui cum anima hominis et vasis aeris,
dederunt negotiationem tuam, xxvii 13:
apud eundem,
Vos grex Mi, grex pascui Mei homo vos, Ego Deus vester,
xxxiv 31:
apud eundem,
Erunt urbes devastatae, plenae grege hominis, xxxvi 38;
in his locis `homo’ pro illis qui in bono sunt, ita pro bono, nam
ex bono homo est homo; verum autem quod ex bono, in Verbo dicitur
`vir homo,’ tum `filius hominis.’
@1 i hic$
@2 dicitur$
@3 cessarunt AI$

AC n. 4288 4288. Eadem haec quae hactenus explicata sunt, etiam spectant
gentem Judaicam et Israeliticam quae `Jacob’ in Verbo nominatur,
ut supra n. 4279 dictum et ostensum est; in illo sensu qui internus
historicus vocatur, per haec, nempe, `mitte me quia ascendit
aurora’ significatur repraesentativum antequam venirent in terrae
Canaanis repraesentativa, quod a Jacobi posteris discederet;
ostensum est supra qualis illa gens fuit, quod nempe apud illam
nullus cultus internus fuerit sed solum externus, ita quod
conjugiale caeleste ab illa separatum fuerit, ac ideo quod nulla
Ecclesia apud illam institui potuerit sed modo repraesentativum
Ecclesiae, videatur n. 4281; [2] sed sciendum quid repraesentativa
Ecclesia et quid repraesentativum Ecclesiae: repraesentativa
Ecclesia est cum cultus internus est in externo, repraesentativum
Ecclesiae autem est cum nullus cultus internus sed usque externus;
in utroque paene similia ritualia externa sunt {1}, nempe similia
statuta, similes leges, et similia praecepta; sed in
repraesentativa Ecclesia correspondent externa cum internis, sic ut
unum faciant, at in repraesentativo Ecclesiae non datur
correspondentia quia externa (o)vel sunt absque internus, vel
dissident; in repraesentativa Ecclesia amor caelestis et
spiritualis est principale, at in repraesentativo Ecclesiae est
amor corporeus et mundanus principale; amor caelestis et
spiritualis est ipsum internum {2}, ast ubi nullus amor caelestis
et spiritualis, sed solum corporeus et mundanus, est externum
absque interno; Antiqua Ecclesia quae fuit post diluvium, Ecclesia
repraesentativa fuit, sed quae apud posteros Jacobi instituta, fuit
modo Ecclesiae repraesentativum: [3] sed discrimen, ut pateat {3},
illustretur per exempla: in repraesentativa Ecclesia fuit cultus
Divinus super montibus, quia `montes’ significabant amorem
caelestem, ac in supremo sensu Dominum, n. 795, 1430 {4}, 2722,
4210, et cum {5} super montibus cultum habebant, erant in suo
sancto quia tunc simul in amore caelesti; in repraesentativa
Ecclesia etiam fuit cultus Divinus in lucis, quia `luci’
significabant amorem spiritualem, ac in supremo sensu Dominum quoad
amorem illum, n. (x)2722, et tum in lucis cultum habebant, erant in
suo sancto quia tunc simul in amore spirituali; in Ecclesia
repraesentativa cum cultum Divinum haberent, facies suas ad
orientem solis vertebant quia per `orientem solem’ etiam amor
caelestis significabatur, n. 101, 1529, 1530, 2441, 2495, 3636,
3643; cum etiam aspiciebant lunam, similiter quadam sancta
veneratione perfundebantur quia `luna’ significabat amorem
spiritualem, n. 1529-1531, 2495, 4060; pariter cum caelum sidereum
quia hoc significabat caelum angelicum seu regnum Domini: in
Ecclesia repraesentativa tentoria seu tabernacula habebant et in
illis cultum Divinum, et illum sanctum, quia `tentoria seu
tabernacula’ significabant sanctum amoris et cultus n. 414, 1102,
2145, 2152, 3312; ita in innumerabilibus aliis: in repraesentativo
Ecclesiae, quidem in principio similiter fuit cultus Divinus super
montibus et quoque in lucis, tum quoque erat aspectus versus
orientem solis, ut et intuitio in lunam et ad astra, pariter cultus
in tentoriis seu tabernaculis, at quia in (o)cultu externo erant
absque interno, seu in amore corporeo et mundano, non autem in
amore caelesti et spirituali, et sic ipsos montes et lucos {6}
colerent, tum quoque solem, lunam, et astra, ut et sua tentoria seu
tabernacula, et inde ritualia illa quae in Ecclesia Antiqua fuerunt
sancta, idololatrica fecerunt; ideo restringebantur ad commune,
nempe ad montem ubi Hierosolyma et tandem ubi Zion, adque orientem
solis inde et e templo, tum quoque ad tentorium (o)commune, quod
tentorium conventus (o)vocabatur, et denique ad arcam in templo; et
haec ob causam ut repraesentativum Ecclesiae existeret cum in
sancto externo essent, alioquin sancta profanavissent; [5] inde
constare potest quodnam discrimen est inter Ecclesiam
repraesentativam et Ecclesiae repraesentativum; in genere, quod qui
ab Ecclesia repraesentativa fuerunt, communicarent cum tribus
caelis quoad interiora, quibus pro plano inservirent externa; at
qui in Ecclesiae repraesentativo, non communicarent eum caelis
quoad interiora, sed usque externa in quibus tenebantur, possent
inservire pro plano, et hoc miraculose ex Domini {7} Providentia,
ob causam ut communicationis aliquid existeret inter caelum et
hominem per aliquod instar Ecclesiae, nam absque communicatione
caeli cum homine per aliquid Ecclesiae periret genus [humanum; sed
qualis communicatio est per externa absque] correspondentia
internorum {8}, non paucis dici potest; in sequentibus, ex Divina
Domini Misericordia, dicendum.
@1 after utroque$
@2 i et amor corporeus et mundanus est ejus externum$
@3 ut pateat discrimen$
@4 i 796$
@5 eum I$
@6 ipsum montem et lucum$
@7 i Divina$
@8 i sit I$

AC n. 4289 4289. Quod per `mitte me quia ascendit aurora’ significetur quod
repraesentativum antequam venirent in terrae Canaanis
repraesentativa, a Jacobi posteris discederet, constare potest ex
serie rerum in sensu interno historico, in quo de Jacobi posteris
agitur; status eorum quoad illa quae sunt Ecclesiae, in Verbo etiam
describitur per `vesperam,’ per `noctem,’ et per `mane’ seu
auroram, et per hanc, eum venerunt in terram Canaanem, proinde in
repraesentativum Ecclesiae ibi. Cum his ita se habet:
repraesentativum Ecclesiae apud illos non prius institui potuit
quam cum prorsus vastati essent, hoc est, cum nulla illis cognitio
internorum, si enim illis cognitio internorum fuisset, potuissent
affici illis, et sic profanavissent illa; profanari enim possunt
sancta, hoc est, vera et bona interna, ab iis qui sciunt et
agnoscunt illa, et magis ab iis qui afficiuntur illis, non autem ab
iis qui non agnoscunt; sed videantur quae de profanatione prius
dicta et ostensa sunt, nempe quod profanare queant sancta qui
sciunt et agnoscunt illa, non autem qui non sciunt et agnoscunt, n.
593, 1008, 1010, 1059, 3398, 3898: quod qui intra Ecclesiam,
profanare possint sancta, non autem qua extra, n. 2051: quod ideo
detineantur quantum possibile ab agnitione et fide boni et veri qui
non permanere in illis possunt n. 3398, 3402 quodque teneantur in
ignorantia ne profanent, n. 301-303 quid periculi a profanatione
sanctorum, n. 571, 582: quod cultus fiat externus ne profanetur
internum, n. 1327, 1328: quod ideo Judaeis non detecta fuerint vera
interna, n. 3398. [2] Ideo provisum fuit a Domino ut genuinum
repraesentativum Ecclesiae hoc est, internum, discederet a Jacobi
posteris antequam venirent in terrae Canaanis repraesentativa;
usque adeo ut prorsus non sciverint aliquid de Domino, quidem quod
Messias venturus {1} in mundum sed ob finem ut eveheret illos ad
gloriam et eminentiam super omne gentes totius terrae, non autem ut
salvaret animas illorum in aeternum immo nec quicquam sciverunt de
regno caelesti, nec de vita post mortem, ne quidem de charitate et
fide: ut in ignorantiam illam redigerentur, tenebantur per aliquot
centum annos in Aegypto, e cum inde evocarentur, nesciverant ipsum
nomen Jehovae,{2} Exod iii 12-14; et praeterea perdiderunt omnem
cultum Ecclesiae repraesentativae, usque adeo ut postquam praecepta
decalogi coram illi promulgata fuissent e monte Sinai, post mensem
dierum ad cultum Aegyptiacum qui fuit vituli aurei, recurrerent,
Exod. xxxii; [3] et quia talis erat gens illa quae educta erat ex
Aegypto, ideo omnes in deserto perierunt, non enim amplius ab illis
requirebatur quam ut statuta e praecepta in externa forma
custodirent, nam id erat agere repraesentativum Ecclesiae, sed ad
(c)id non redigi potuerunt illi qui adoleverunt in Aegypto, sed
potuerunt, (o)tametsi aegre, infantes eorum, principio per miracula
et postea per timores et captivitates, ut patet ex libri Joshuae et
Judicum: inde constare potest quod omne repraesentativum genuinum
seu internum Ecclesiae ab illis discesserit antequam venerunt in
terram Canaanem, ubi repraesentativum externum Ecclesiae apud illos
in plena forma inceptum est; terra enim Canaan erat ipsissima terra
ubi repraesentativa Ecclesiae potuerunt sisti; omnia enim loca et
omnes termini, ab antiquis temporibus, ibi repraesentaverunt,
videatur n. 3686.
@1 i quidam$
@2 A had et cum inde evocati, nesciverunt nomen Jehovae, but
altered to ubi ita vastabantur ut cum inde evocarentur, nesciverint
ipsum nomen Jehovae, Possibly the ubi ita vastabantur ut was
accidentally omitted in copying.$

AC n. 4290 4290. In sensu interno historico per `dixit non mittam te quin
benedixeris mihi’ significatur quod instarent ut essent
repraesentativi; instare enim significatur per `non mittam {1} te,’
et repraesentativum Ecclesiae per `benedici.’ Quod hanc rem
attinet, (o)nempe quod Jacobi posteri institerint ut essent
repraesentativi Ecclesiae, et quod non prae ceteris gentibus electi
sint, non quidem ita constare potest ex historicis Verbi in sensu
litterae, ex causa quia historica Verbi in sensu litterae involvunt
arcana caeli, ac ideo ita sequuntur in serie; et quia ipsa nomina
significant res, immo plura nomina in sensu supremo Ipsum Dominum,
ut Abrahamus, Jishakus, et Jacobus, qui quod Dominum in supremo
sensu significent, in illis quae praecedunt, multis {2} ostensum
est, videatur etiam n. 1965, 1989, 2011, 3245, 3305 f., 3439. [2]
Quod Jacobi posteri non electi fuerint, sed institerint ut apud
illos Ecclesia esset, constare potest in pluribus locis Verbi ex
sensu ejus interno historico, et aperte in his apud Mosen,
Locutus est Jehovah ad Mosen, Ascende hinc tu et
populus, quem ascendere fecisti e terra Aegypti, in terram
quam juravi Abrahamo, Jishako et Jacobo, dicendo, Semini tuo
dabo illam;… non ascendam in medio tui, eo quod populus
durus cervice tu, ne consumam te in via. Cum audirent {3}
populus verbum malum hoc, luxerunt, et posuerunt quisque
ornatum suum a super se;… et Moses sumpsit tentorium, et
tetendit illud sibi extra castra, procul removendo e
castris;… dixit Moses ad Jehovam, Vide Tu dicens ad me,
Ascendere fac populum hunc, cum Tu non notum feceris mihi,
quem missurus sis mecum;… jam ergo si quaeso inveni gratiam

in oculis Tuis, notas {4} quaeso fac mihi vias Tuas, ut cognoscam
de Te, quod invenerim gratiam in oculis
Tuis; vide etiam quod populus Tuus gens haec: dixit itaque,
Facies Meae iturae, donec quietem dedero tibi, Exod. xxxiii
[1, 3, 4, 7, 12-14];
dicitur hic quod Moses ascendere fecerit populum e terra Aegypti;
tum dein quod deposuerint ornatum et luxerint, et quod Moses
tetenderit tentorium {5} extra castra et sic quod Jehovah annuerit;
ita manifeste quod ipsi institerint: [3] apud eundem,
Dixit Jehovah ad Mosen, Quousque irritabunt Me populus
hic? et quousque non credent in Me, ob omnia signa quae feci
in medio ejus? percutiam illum peste, et exstinguam illum, et
faciam te in gentem magnam et validam prae illo…. Sed
supplicavit Moses, et exoratus… Jehovah dixit {6},
Propitius ero juxta verbum tuum; attamen, vivus Ego, et
implebitur gloria Jehovae universa terra; nam quantum ad
omnes viros, qui viderunt gloriam Meam, et signa Mea, quae
feci in Aegypto, et in deserto, tentaverunt tamen Me his
decem vicibus, nec oboediverunt voci Meae, si videbunt
terram quam juravi patribus eorum, omnes irritantes Me non
videbunt eam;… in deserto hoc concident corpora vestra;…
infantes autem vestros introducam, Num. xiv [11-13, 20-23,
29, 31];
ex his quoque patet quod Jehovah voluerit exstinguere illos,
proinde apud illos Ecclesiam non instaurare, sed quod institerint,
ac ideo factum {7}: praeter etiam alibi pluries, cum Jehovah gentem
illam toties rebellem prorsus delere voluisset, sed toties per
supplicationes se exorari passus. [4] Simile etiam involvit quod
Bileamo non permissum maledicere populo illi, Num. xxii, xxiii,
xxiv; et quoque alibi ubi dicitur quod paenituerit Jehovam quod
populum illum introduxerit; tum quod Jehovah exoratus sit’; ut et
quod toties novum foedus cum illo pepigerit: talia significantur in
sensu interno historico per haec verba, `non mittam te quin
benedixeris mihi; simile etiam’ per quod Jacob primogenituram
Esavo, tum quoque benedictionem ei fraude abstulerit, (o)Gen. xxv
et xxvii.
@1 mittere$
@2 manifeste$
@3 audiret$
@4 notum A, I, Sch. In n. 10565 S has notam viam tuam$
@5 I i suum$
@6 est Jehovah, tunc dixit Jehovah$
@7 et sic quod exoratus Jehovah fuerit$

AC n. 4291 4291. In sensu interno historico per `dixit ad eum, Quid nomen tuum? et dixit Jacob’ significatur quod essent posteri Jacobi cum quali eorum; (o)hoc constare potest a significatione `nominis’ quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724, 3006; et ex significatione `Jacobi’ quod sint posteri ejus, de qua supra n. 4281.

AC n. 4292 4292. Quod in sensu interno historico per `dixit, Non Jacob
dicetur amplius nomen tuum quin Israel’ significetur quod non
repraesentare possent ut Jacob, sed ut ex novo dato quali, constare
potest ex significatione `Jacobi’ in Verbo quod sint posteri ejus,
de qua supra n. 4281; et ex significatione `nominis’ quod sit
quale, de qua mox supra n. 4291, ipsum novum quale est `Israel’ in
sensu interno; Israel enim est caelestis spiritualis homo, proinde
internus, n. 4286; et quia Israel est caelestis {1} spiritualis
homo, ita internus, etiam Israel est interna spiritualis Ecclesia;
nam sive dicas hominem spiritualem, sive Ecclesiam spiritualem,
idem est, homo enim spiritualis (t)in particulari est Ecclesia, ac
plures sunt in communi; si {2} homo in particulari non foret
Ecclesia, non foret aliqua Ecclesia in communi; est congregatio in
communi {3}, quae in vulgari sermone vocatur Ecclesia, sed
unusquisque in congregatione illa erit talis ut sit aliqua
Ecclesia; omne commune involvit partes sui similes. [2] Quod {4}
ipsam rem attinet, nempe quod non repraesentare possent ut Jacob,
sed ut ex novo dato quali, quod est `Israel,’ illa ita se habet:
erant Jacobi posteri in specie, qui repraesentarent Ecclesiam, non
autem Jishaki in specie, nam Jishaki posteri non solum erant ex
Jacobo, sed etiam ex Esavo, minus adhuc [erant] Abrahami posteri in
specie, nam Abrahami posteri non solum erant ex Jacobo, sed etiam
et ex Esavo, et quoque ab Jishmaele, ut et ex filiis ejus ab altera
uxore Ketura, ut ex {5} Zimrane, Jokshane, Medane, Midiane,
Jishbako, Shuaho, aque horum filiis, videatur Gen. xxv 1-4: nunc
quia Jacobi posteri institerant quod illi repraesentativi essent,
ut mox supra n. 4290 ostensum est, non potuerunt repraesentare ut
Jacob, nec ut Jishak, nec ut Abraham; quod non ut Jacob, erat quia
`Jacob’ repraesentabat externum Ecclesiae, non autem internum; et
quod non ut Jishak simul nec ut Abraham simul, erat ob causam nunc
supra allatam; [3] ideo ut repraesentare possent Ecclesiam, non
potuit aliter quam ut novum nomen Jacobo inderetur, et per id novum
quale, quod, nempe novum quale, significaret internum spiritualem
hominem, seu quod idem, internam spiritualem Ecclesiam; id novum
quale est `Israel’; omnis Ecclesia Domini est interna et externa,
ut aliquoties prius ostensum est; interna est quae repraesentatur,
et externa quae repraesentat; est etiam interna Ecclesia vel
spiritualis vel caelestis, interna Ecclesia spiritualis
repraesentabatur per `Israelem,’ at interna Ecclesia caelestis
repraesentabatur dein per `Jehudam,’ ideo etiam divisio facta est,
ac Israelitae per se erant regnum et Judaei per se, sed de his, ex
Divina Domini Misericordia, in sequentibus dicetur. Inde patet
quod Jacob, hoc est, Jacobi posteri non potuerint repraesentare
Ecclesiam ut Jacob, nam hoc foret solum (o)repraesentare externum
Ecclesiae, sed quoque ut Israel, quia `Israel’ est internum. [4]
Quod internum sit quod repraesentatur, et externum quod
repraesentat, prius passim ostensum est, et quoque constare potest
ex ipso homine; locutio hominis repraesentat ejus cogitationem, et
actio hominis repraesentat ejus voluntatem, locutio et actio sunt
externa, at cogitatio et voluntas sunt interna hominis; porro, ipsa
facies hominis per varios suos vultus repraesentat utramque, nempe
tam cogitationem ejus quam voluntatem; quod facies per vultus
repraesentet, unicuique notum est, nam ex vultibus faciei apud
sincero videri possunt status eorum interiores; verbo, omnia quae
sunt corporis, repraesentant illa quae sunt animi et quae sunt
mentis: [5] (m)similiter se habet cum externis Ecclesiae; haec enim
instar corporis sunt, at interna instar animae, sicut altaria et
sacrificia super illis, quae quod externa fuerint, notum est,
similiter panes propositionis, tum candelabrum cum lucernis, ut et
ignis perpetuus; quod illa repraesentaverint internum etiam cuivis
notum esse potest; pariter reliqui ritus; quod externa hae non
repraesentare `possent externa sed interna, ex illis quae allata
sunt, constare potest; ita quod’ non Jacob ut Jacob, quia `Jacob’
es externum Ecclesiae, sed Jacob ut Israel, quia `Israel’ est ejus
internum(n). Haec sunt quae intelliguntur per novum datum quale
quod (t)posteri Jacobi repraesentarent.
@1 I has spiritualis caelestis, but see n. 4286$
@2 i enim$
@3 plurium$
@4 Sed quod$
@5 scilicet a$
@6 possint$

AC n. 4293 4293. Quod in sensu interno historico per `quia ut princeps
contendisti cum Deo et cum hominibus, et praevaluisti’ significetur
ob contumaciam quae eorum phantasiis et cupiditatibus, constare
potest a significatione `Dei’ et a significatione `hominum’ quod
sint vera et bona, de qua supra n. 4287; haec eadem hic oppositum
sensum habent, quia de posteris Jacobi in hoc sensu dicuntur, apud
quo interius nulla vera et bona, ut supra ostensum, sed falsa et
mala; falsa sunt phantasiae quia sunt phantasiarum, et mala sunt
cupiditates quia sunt cupiditatum. [2] Quod gens illa institerit
ut repraesentativi essent hoc est, ut ipsi prae omnibus gentibus in
universo terrarum orbe essent Ecclesia, videatur supra n. 4290;
quod etiam id permissum ob contumaciam quae eorum phantasiis et
cupiditatibus, hic intelligitur quales eorum phantasiae et
cupiditates sunt, nemo scire potest nisi qui cum illis in altera
vita aliquid conversationis habuit; utque scirem id mihi concessum
fuit; aliquoties enim ibi cum illis locutus sum amant se, et amant
opes mundi prae omnibus aliis, ac insuper timent jacturam illius
honoris, tum quoque jacturam lucri prae omnibus aliis quapropter
etiam hodie sicut olim contemnunt omnes alios prae se, et quoque
intensissimo studio conquirunt sibi opes, ac praeterea timidi sunt;
quia gens illa ab antiquis temporibus talis fuerat, potuerunt prae
aliis in sancto externo absque omni sancto interno teneri, et sic
in externa forma repraesentare illa quae sunt Ecclesiae; hae
phantasiae, et hae cupiditates sunt {1} quae talem contumaciam
fecerunt; [3] hoc quoque apparet ex pluribus quae in historicis
Verbi de illis memorata sunt; potuerunt postquam puniti sunt, in
tali externa humiliatione esse, in quali nulla alia gens, per
integros enim dies potuerunt humi prostrati jacere, seque in
pulvere volutare, nec prius quam tertio die se elevare; potuerunt
etiam per plures dies plangere, in saccis ire, in laceris vestibus,
cinere seu pulvere sparso super caput; potuerunt per plures dies
jejunare {2} continue, ac interea in fletum amarum erumpere; at
haec solum ex amore corporeo et terrestri, (c)et ex timore jacturae
supereminentiae et mundanarum opum; non enim erat aliquid internum
quod afficiebat illos, quia quid internum (o)esset, prorsus
nesciebant, et ne quidem scire volebant, ut quod {3} vita post
mortem, et quod {4} salus aeterna. [4] Inde constare potest quod
quia tales, non potuerit aliter quam ut privarentur omni sancto
interno, nam hoc nullatenus concordat cum tali sancto externo, sunt
enim prorsus contraria; tum quod illi prae aliis possent
repraesentativum Ecclesiae agere, nempe repraesentare sancta in
externa forma, absque omni interno sancto; et (t)sic quod per illam
gentem posset dari aliquid communicationis cum caelis, videatur n.
4288.
@1 after phantasiae$
@2 jejunare per aliquot dies$
@3 hoc est, quid$
@4 quid$

AC n. 4294 4294. Vers. 29-32. Et interrogavit Jacob et dixit, Indica
quaeso nomen tuum, et dixit, Quare hoc interrogas ad nomen meum? et
benedixit ei ibi. Et vocavit Jacob nomen loci Peniel, quia vidi
Deum facies ad facies, et liberata anima mea. Et exortus ei sol,
sicut transivit Penuel, et is claudicans super femore suo.
Propterea non edunt filii Israelis nervum emoti, qui super vola
femoris, usque ad diem hunc, quia tetigit in vola femoris Jacobi
nervum emoti. `Interrogavit Jacob et dixit, Indica quaeso nomen
tuum’ significat caelum angelicum et ejus quale: `et dixit, Quare
hoc interrogas ad nomen meum?’ significat quod caelum non vellet se
revelare: `et benedixit ei ibi’ significat conjunctionem cum Divino
caelesti spirituali: `et vocavit Jacob nomen loci Peniel’
significat statum tentationum: `quia vidi Deum facies ad facies, et
liberata est anima mea’ significat quod sustineret gravissimas
tentationes sicut forent a Divino: `et exortus ei sol’ significat
conjunctionem bonorum: `sicut transivit Penuel’ significat statum
veri in bono: `et is claudicans super femore suo’ significat quod
vera nondum in illum ordinem disposita, ut omnia simul cum bono
intrarent bonum caeleste spirituale: `propterea non edunt filii
Israelis nervum emoti, qui super vola femoris’ significat quod non
appropriata illa in quibus falsa: `usque ad diem hunc’ significat
in perpetuum quod falsa non adjuncta: `quia tetigit in vola femoris
Jacobi nervum emoti, significat causam, quia falsa.
{1} In sensu interno historico in quo agitur de posteris
Jacobi, per `interrogavit Jacob et dixit, Indica quaeso nomen tuum
significantur mali spiritus: per `dixit, Quare hoc interrogas ad
nomen meum?’ significatur quod non agnoscerent a malis spiritibus:
per `benedixit ei ibi’ significatur quod ita factum: per `vocavit
Jacob nomen loci Peniel’ significatur status quod induerent
repraesentationes: [per] `quia vidi Deum facies ad facies, et
liberata anima mea’ significatur quod repraesentative praesens: per
`exortus ei sol’ significatur cum venirent in repraesentationes:
per `sicut transivit Penuel’ significatur cum venirent in terram
Canaanem: per `is claudicans super femore suo’ significatur quod
bona et vera prorsus deperdita essent apud posteritatem illam: per
`propterea non edunt filii Israelis nervum emoti qui super vola
femoris’ significatur quod posteri hoc scire deberent: per `usque
ad diem hunc’ significatur in perpetuum quod tales: per `quia
tetigit in vola femoris Jacobi nervum emoti’ significatur quia
hereditarium illis quod per regenerationem eradicari non potuit,
quia non admitterent.
@1 This is further explained in n. 4306-4317.$

AC n. 4295 4295. `Et interrogavit Jacob et dixit, Indica quaeso nomen tuum’:
quod significet caelum angelicum et ejus quale, constare potest ex
repraesentatione `Jacobi’ quod sit Dominus quoad Divinum Naturale,
de qua prius {1}; et ex significatione `Dei, cujus nomen
interrogavit,’ et quoque `hominum cum quibus ut princeps contendit
et praevaluit’ quod sint vera et bona, ita ulla qui in veris et
bonis sunt, de qua supra n. 4287; et quia caelum angelicum est
caelum ex veris et bonis, est illud in specie quod per `Deum et
homines quibus Dominus praevaluit’ significatur: angeli quoque in
Verbo passim dicuntur `dii,’ et hoc es veris et bonis {2}; ut apud
Davidem,
Deus stetit in coetu Dei, in medio deorum
(x)judicabit…. Ego dixi, Dii vos, et filii Altissimi omnes
vos, Ps. lxxxii 1, 6;
ubi quod coetus Dei, et dii, sint caelum angelicum, {3} manifeste
patet: apud eundem,
Quis in aethere comparabitur cum Jehovah, assimilabitur
Jehovae in filiis deorum? Ps. lxxxix 7 [A.V. 6]:
apud eundem,
Confitemini Deo deorum,… confitemini Domino
dominorum, Ps. cxxxvi 2, 3;
inde patet, ut quoque ex eo quod `cum Deo contendere ut princeps et
praevalere’ nemo possit, pariter ex eo quod (c)is qui deus vocatur,
nomen suum revelare non vellet, quod sit caelum angelicum, cum quo
Dominus pugnavit; quod arcanum in his lateat, patet manifeste ex
ipsis his verbis `quare hoc interrogas ad nomen meum?’, si enim
Jehovah Deus fuisset, nomen non celavisset, nec interrogatum
fuisset a Jacobo `quid nomen tuum?’ nam interrogare nomen involvit
alium seu alios quam Ipsum Deum. [2] Quod Dominus in tentationibus
pugnaverit tandem cum ipsis angelis, immo cum toto caelo angelico,
est arcanum quod nondum detectum est; sed cum hoc ita se habet:
angeli quidem in summa sapientia et intelligentia sunt, sed omnis
sapientia et intelligentia illis est ex Divino Domini; ex seipsis
seu ex proprio nihil sapientiae et intelligentiae habent; quantum
itaque in veris et bonis ex Divino Domini {4} sunt, tantum sapiunt
et intelligunt; quod angeli ex seipsis nihil sapientiae et
intelligentiae habeant, ipsi aperte confitentur, immo etiam
indignantur si quis illis aliquid sapientiae et intelligentiae
tribuit, nam sciunt et percipiunt quod id foret derogare Divino
quod Divinum est, ac sibi vindicare quod suum non est, ita furti
spiritualis crimen incurrere; dicunt quoque angeli quod omne
proprium illorum sit malum et falsum, tam ex hereditario quam ex
actuali vita in mundo cum fuerunt homines, n. 1880, et quod malum
et falsum non sit {5} separatum seu abstersum ab illis, et sic
justificati, sed quod apud illos omne remaneat, at quod a Domino
detineantur a malo et falso, et teneantur in bono et vero, n. 1581;
haec confitentur omnes angeli; nec {6} aliquis in caelum admittitur
nisi illa sciat et credat; alioquin enim non possunt in luce
sapientiae et intelligentiae esse quae a Domino, proinde non in
bono et vero; [3] inde quoque sciri potest quomodo intelligendum
quod `caelum non sit purum in oculis Dei,’ ut apud Hiob. xv 15.
Quia ita est, ut Dominus in ordinem caelestem redigeret universum
caelum, etiam tentationes in Se ab angelis admisit, qui quantum in
proprio, tantum nec in bono et vero fuerunt; illa tentationes sunt
omnium intimae, nam agunt solum in fines, ac tali subtilitate, ut
nullatenus animadverti possit; sed quantum non in proprio, tantum
sunt in bono et vero, et tantum non tentare possunt praeterea
angeli continue perficiuntur a Domino, et tamen nusquam in aeternum
perfici possunt usque adeo ut sapientia et intelligentia eorum
comparari possit cum sapientia et intelligentia Divina Domini; sunt
enim finiti, et Dominus Infinitus; finiti cum Infinito non datur
comparatio. Ex his nunc constare potest quid per `deum cum quo
Jacob ut princeps contendit’ intelligitur, ut et cur ille nomen
suum non revelare vellet.
@1 i saepius$
@2 i quae a Divino$
@3 sit caelum$
@4 `Divinis veris et bonis$
@5 `after abstersum$
@6 i imo$

AC n. 4296 4296. `Quare hoc interrogas ad nomen meum?’: quod significet quod
caelum non vellet se revelare, constat ex illis quae nunc supra n.
4295 dicta et ostensa sunt.

AC n. 4297 4297. `Et benedixit ei ibi’: quod significet conjunctionem cum
Divino caelesti spirituali, constat ex significatione `benedicere’
quod sit conjunctio, de qua n. 3504, 3514, 3565, 3584; quod Divino
caelesti spirituali, constat ab illis quae praecedunt de Jacobo
quod nominatus sit Israel, per `Israelem’ enim repraesentatur
Dominus quoad Divinum caeleste spirituale, n. 4286; quid caeleste
spirituale, etiam ibi videatur.

AC n. 4298 4298. `Et vocavit Jacob nomen loci Peniel’: quod significet
statum tentationum, constat ex serie rerum; olim enim nomina
indebantur locis ubi aliquid peculiare contingebat, quae nomina
significativa erant illius rei quae ibi contigit, et ejus status,
n. 340, 2643, 3422; huic loco nomen quod significavit statum
tentationum, nam status tentationum hic describitur per luctationem
et contentionem Jacobi: Peniel in lingua originali significat
`facies Dei’; quod `videre facies Dei’ sit sustinere gravissimas
tentationes, explicabitur in nunc sequentibus.

AC n. 4299 4299. `Quia vidi Deum facies ad facies, et liberata est anima
mea’: quod significet quod sustineret gravissimas tentationes,
sicut forent a Divino, constat a significatione `videre Deum’ quod
sit pinquatio ad Ipsum per interiora, nempe bona et vera, inde
praesentia, de qua n. 4198; et a significatione `facierum’ quod
sint interiora, de qua n. 1999, 2434, 3527, 3573, 4066, proinde
cogitationes et affectiones, nam `hae et illae’ sunt interiora {1},
de quia sunt animi (c)et mentis, et se manifestant in facie; et ex
significatione `liberata anima mea’ quod sit sustinere, nempe
praesentiam Divinam: quod per illa omnia significetur quod
sustineret gravissimas tentationes sicut forent a Divino, non
aliunde constare potest quam a causis tentationum proximis et
remotis; causae proximae sunt mala et falsa apud hominem, quae
inducunt illum in tentationes, proinde mali spiritus (c)et genii
qui infundunt, n. 4249; sed usque nemo tentari potest, hoc est,
aliquam tentationem spiritualem subire, nisi qui conscientiam
habet, tentatio enim spiritualis non aliud est quam cruciatus
conscientiae, consequenter non alii possunt tentari quam qui in
bono caelesti et {2} spirituali sunt, nam hi conscientiam habent,
ceteri non habent, et ne quidem sciunt quid conscientia; [2]
conscientia est nova voluntas et novus intellectus a Domino {3};
ita est praesentia Domini apud hominem, et haec eo propior quo plus
homo in affectione boni aut veri est; si praesentia Domini propior
est quam quantum homo est in affectione boni aut {4} veri, venit
homo in tentationem; causa est quia mala et falsa quae apud
hominem, temperata eum bonis et veris apud illum, non sustinere
possunt praesentiam propiorem; hoc {5} constare potest ab his quae
existunt {6} in altera vita, nempe quod mali spiritus nequaquam
possint approximare ad societatem aliquam caelestem quin incipiant
angi et cruciari; tum {7} quod mali spiritus non sustineant quod
angeli illos inspiciunt, ilico enim {8} torquentur et {9} in
deliquium cadunt; et quoque ex eo quod infernum a caelo remotum
sit, ex causa quia illud non sustinet caelum, hoc est, Domini
praesentiam quae est in caelo; inde est quod in Verbo de illis
dicatur,
(m)Tunc incipient dicere montibus, Cadite super nos, et
collibus, Occultate nos, Luc. xxiii 30;
et alibi,
Dicent montibus et petris, Ruite super nos, et
abscondite nos a facie sedentis super throno, Apoc. vi 16;
etiam nimbosa {10} et caliginosa sphaera quae exhalat a malis et
falsis illorum qui in inferno, apparet instar montis seu petrae,
sub qua absconduntur, videatur n. 1265, 1267, {11} 1270.(n) Ex his
nunc sciri potest quod `vidi Deum facies ad facies, et liberata est
anima mea’ significet gravissimas tentationes sicut forent a
Divino: apparent tentationes et cruciatus sicut a Divino quia
existunt per praesentiam Divinam Domini, ut dictum, sed usque non
sunt a Divino seu Domino, sed a malis et falsis quae apud illum qua
tentatur seu cruciatur; a Domino enim non nisi quam sanctum bonum
et verum et misericors procedit, hoc sanctum nempe bonum, verum et
misericors, est, quod {12} illi qui in malis et falsis sunt,
sustinere non possunt, quia opposita seu contraria sunt; mala, {13}
falsa, et immisericordia continue intendunt violare sancta illa, et
quantum aggrediuntur illa, tantum cruciantur; et cum aggrediuntur
et inde cruciantur, tunc putant quod Divinum sit quod cruciat; haec
sunt quae intelliguntur per `sicut forent a Divino.’ [4] Quod nemo
(t)possit videre Jehovam facie ad faciem et vivere, antiquis notum
fuit, et inde cognitio ejus rei ad posteros Jacobi derivata est;
quapropter tantum gavisi sunt tum viderunt aliquem angelum, et
tamen viverent; ut in Libro Judicum,
Vidit Gideon, quod angelus Jehovae, quare dixit Gideon,
Domine Jehovih, quandoquidem vidi angelum Jehovae faciem ad
faciem: et dixit illi Jehovah, Pax tibi, noli timere, quia
non morieris, vi 22, 23;
in eodem Libro,
Dixit Manoahus ad uxorem suam, Moriendo moriemur, quia
Deum vidimus, xiii 22;
et apud Mosen,
Jehovah dixit ad Mosen, Non poteris videre facies Meas
quia non videbit Me homo, et vivet, Exod. xxxiii 20:
[5] quod de Mose dicatur quod
Locutus cum Jehovah facie ad faciem, Exod. xxxiii 11,
et quod
Cognoverit illum Jehovah facie ad faciem, Deut.
xxxiv 10,
est quod apparuerit illi in forma humana adaequata ejus receptioni
quae fuit externa, nempe sicut vetustus barbatus sedens apud illum
ut instructus sum ab angelis; inde etiam Judaei non aliam ideam de
Jehovah habuerunt quam sicut de vetustissimo homine barbae longae
et niveae, qui prae aliis diis miracula potuit facere; non quo
sanctissimus, quia quid sanctum esset, nesciverunt, minus quod
sanctum procedens ab Ipso nequaquam videre potuissent, quia in
amore corporeo et terrestri absque sancto interno erant, n. 4289,
4293.
@1 A d interiora, i interna$
@2 aut$
@3 i Divino, hoc est, a$
@4 et$
@5 haec$
@6 experientiis$
@7 i ex his$
@8 i tunc$
@9 i quasi$
@10 nebulosa$
@11 i 1268$
@12 hoc sanctum bonum et verum, ac misericors sunt, quae$
@13 i et$

AC n. 4300 4300. `Et exortus ei sol’: quod significet conjunctionem bonorum,
constat ex significatione `exoriri sol’ quod sit conjunctio
bonorum; quod per ascendit aurora {1}, significetur curia
conjunctio adsit seu incipiat, videatur n. 4283, exinde {2}
sequitur quod exoriri sol {3} sit ipsa conjunctio; `sol’ enim in
sensu interno significat amorem caelestem, n. 1529, 1530, 2441,
2495, 3636, 3643, 4060, proinde bona, nam haec sunt illius amoris;
quando amor caelestis se manifestat apud hominem, hoc est, quando
appercipitur, tunc ei dicitur sol exoriri, nam tunc bona illius
amoris ei conjunguntur.
@1 ascensum aurorae$
@2 inde$
@3 exortus solis$

AC n. 4301 4301. `sicut transivit Penuel’: quod significet statum veri in
bono, constat ex significatione `Penuel’ quod sit status veri in
bono; Jabbok enim erat quem Jacob primum transivit cum ingressus
est in terram Canaanem, per quem quod significetur insinuatio prima
affectionum veri, videatur {1} n. 4270, (o)4271; Penuel est quem
nunc transit; inde est quod per illum significetur status veri
insinuati in bono; agitur etiam de conjunctione boni, et bonum non
est bonum nisi in illo sit verum, nam bonum suum quale et quoque
suam formam habet a vero, usque adeo ut bonum non appellari queat
bonum apud ullum hominem nisi ei insit verum, sed verum suam
essentiam et consequenter suam vitam accipit a bono; et quia ita
est et de conjunctione bonorum agitur, etiam de statu veri in bono
agitur. [2] Quod statum veri in bono attinet, ille quidem describi
potest, sed usque non capi quam ab illis qui perceptionem caelestem
habent; [qui hanc non habent] ne quidem ideam conjunctionis veri
cum bono habere possunt, est enim verum illis in obscuro; id enim
verum dicunt quod a doctrinalibus didicerunt, et id bonum quod fit
secundum id verum; at qui perceptionem habent, ii in luce caelesti
sunt quoad intellectum seu quoad visum intellectualem, et
afficiuntur veris quae conjunguntur bono, sicut oculus seu visus
corporeus afficitur floribus in hortis et pratis tempore veris; et
qui in interiore perceptione sunt, afficiuntur illis etiam sicut
fragrantia ex illis exhalata; talis est status angelicus,
quapropter percipiunt illi angeli omnia discrimina et omnes
varietates insinuationis et conjunctionis veri in bono, ita
indefinita prae homine, nam homo ne quidem scit quod aliqua
insinuatio et conjunctio sit et quod inde homo fiat spiritualis;
[3] ut vero aliqua notio hujus rei habeatur, paucis dicendum: bina
sunt quae internum hominem constituunt, nempe intellectus et
voluntas; ad intellectum pertinent vera et ad voluntatem bona, nam
quod scit et intelligit homo quod ita sit, hoc dicit verum, et {2}
quod agit ex velle, ita quod vult, hoc dicit bonum; hae binae
facultates unum constituent {3}: illustrari hoc potest per
comparationem cum visu oculi, et cum amoeno et jucundo {4} quod per
visum hunc appercipitur; oculus cum videt objecta, appercipit
amoenum et jucundum inde secundum formas, colores, et inde
pulchritudines in communi et in partibus, verbo secundum ordinem
aut dispositiones in series; illud amoenum et jucundum non est
oculi, sed est animi et ejus affectionis; et quantum homo afficitur
illis, tantum illa videt, et tantum illa memoria retinet; quae
autem {5} oculus ex nulla affectione videt, praeterlabuntur, nec
inseruntur memoriae, ita nec ei conjunguntur; [4] inde patet quod
objecta visus externi implantentur secundum amoenum et jucundum
affectionum, et quod in amoeno et jucundo illo sint; nam cum simile
amoenum seu jucundum recurrit, etiam talia objecta recurrent {6},
pariter cum similia objecta, etiam tale amoenum et jucundum, cum
varietate secundum status: consimiliter se habet cum intellectu,
qui est visus internus, ejus objecta sunt spiritualia, et vera
dicuntur, campus illorum objectorum est memoria, amoenum et
jucundum illius visus est bonum; ita bonum est cui inseminantur et
implantantur vera; inde aliquatenus constare potest quid insinuatio
veri in bonum sit, et conjunctio veri in bono; tum quid bonum, {7}
de quo hic agitur; de quo tam innumerabilia percipiunt angeli, cum
homo vix aliquid.
@1 i supra$
@2 at$
@3 constituunt$
@4 visum oculi et per amoenum et jucundum$
@5 illa autem quae$
@6 recurrunt$
@7 i proinde quid status veri in bono$

AC n. 4302 4302. `Et is claudicans super femore suo’: quod significet quod
vera nondum in illum ordinem disposita ut omnia simul cum bono
intrarent bonum caeleste spirituale, constat ex significatione
`claudicare’ quod sit in bono esse in quo nondum vera genuina, sed
communia in quae vera genuina’ insinuari possunt, et talia quae non
cum veris genuinis discordant, de qua sequitur; in supremo autem
sensu in quo de Domino, per `claudicare super femore’ significatur
quod vera nondum in illum ordinem disposita fuerint ut omnia cum
bono intrarent bonum caeleste spirituale; quod `femur’ sit bonum
caeleste spirituale, videatur supra n. 4277, 4278. [2] Quod
ordinem in quo erunt vera cum intrant bonum, hic bonum caeleste
spirituale, attinet, ille nec ad captum exponi potest, prius enim
sciendum quid ordo, et dein qualis ordo veris, tum quid bonum
caeleste spirituale, et dein quomodo illa per bonum in illud {1}
intrant; haec tametsi describerentur, usque tamen non paterent nisi
illis qui in perceptione caelesti sunt, et nullatenus illis qui in
sola perceptione naturali; qui enim in perceptione caelesti sunt,
illi in luce caeli sunt quae a Domino, in qua luce est
intelligentia et sapientia; qui autem in luce naturali sunt, non
sunt in aliqua intelligentia et sapientia nisi quantum lux caeli in
hanc lucem influit, et hanc disponit ut illa quae caeli sunt, [3]
appareant sicut in speculo, aut in quadam imagine repraesentativa,
in illis quae lucis naturalis sunt, (o)nam lux naturalis nihil veri
(o)spiritualis absque influxu lucis caeli sistit videndum: hoc
solum de ordine in quo erunt vera ut intrare possint bonum, dici
potest: quod omnia vera sicut bona, tam quoad communia quam quoad
particularia, {2} immo quoad singularissima, in caelo in illo
ordine disposita sint ut unum spectet alterum in tali forma, sicut
humani corporis membra, organa et viscera, seu illorum usus (o)in
communi, tum in particulari, ut et in singularissimis, se spectant
mutuo, (c)et faciunt ut unum sint; ipsum caelum inde, nempe ex
ordine in quo sunt vera et bona, dicitur Maximus Homo; ipsa vita
ejus est a Domino, Qui disponit ex Se omnia et singula in talem
ordinem; inde caelum est similitudo et imago Domini; cum itaque
vera in ordinem talem in qualem caelum, disposita sunt, tunc sunt
in ordine caelesti ac intrare possunt bonum; vera et bona apud
unumquemvis angelum in tali ordine sunt, et quoque vera et bona
apud unumquemvis hominem qui regeneratur, in talem ordinem
disponuntur: verbo, ordo caeli est dispositio verorum quae sunt
fidei in bonis quae sunt charitatis erga proximum, et dispositio
horum in bono quod est amoris in Dominum. [4] Quod `claudicare’
sit in bono esse in quo nondum vera genuina, sed usque communia in
quae (o)illa insinuari possunt, et talia quae non cum veris
genuinis discordant, (m)ita quod `claudi’ sint qui in bono sunt sed
non in genuino, propter ignorantiam veri, in quali bono sunt
gentiles qui in charitate mutua vivunt, constare potest ab illis
locis in Verbo ubi claudi et claudicantes in bono sensu nominantur
ut apud Esaiam,
Aperientur oculi caecorum, et aures surdorum
aperientur, tunc saliet sicut cervus claudus, et cantabit
lingua mutus, xxxv 5, 6:
apud Jeremiam,
Ecce Ego adducens eos e terra septentrionis, et
congregabo eos e lateribus terrae, inter eos caecus et
claudus, gravida et pariens simul, xxxi 8:
apud Micham,
In die illo, dictum Jehovae, colligam claudicantem, et
impulsam congregabo,… et ponam claudicantem in reliquias, et
impulsam in gentem numerosam, et regnabit Jehovah super eos in
monte Zionis, a nunc et in aeternum, iv 6, 7:
apud Zephaniam,
Tempore illo salvabo claudicantem, et impulsam
congregabo, et ponam eas in laudem et in nomen, iii 19;
quod in his locis `claudus et claudicans’ non sit claudus et
claudicans, quisque videre potest, de illis enim dicitur quod
salient, quod congregabuntur, quod ponentur in reliquias, quodque
salvabuntur, sed patet quod per illos significentur qui in bono
sunt et non ita in veris, quales sunt gentes probae, et quoque
similes intra Ecclesiam. [5] Tales etiam intelliguntur per
claudos,’ de quibus Dominus apud Lucam,
Jesus dixit, Quando feceris convivium, voca pauperes,
mancos, claudos et caecos; tunc beatus eris, xiv 13, 14:
et apud eundem,
Paterfamilias dixit servo suo, Abi ocius in plateas et
vicos urbis, ac pauperes, et mancos, et claudos, et caecos,
introduc huc, xiv 21.
Antiqua Ecclesia distinxit proximum seu proximos erga quos
charitatis opera praestarent, in classes, et quosdam vocarunt
mancos, quosdam claudos, quosdam caecos, et quosdam surdos, et
intellexerunt illos qui spiritualiter tales essent; sicut etiam
quosdam esurientes, sitientes, peregrinos, nudos, aegrotos,
captivos, Matth. xxv (x)35, 36: pariter viduas, pupillos, egenos,
`pauperes, miseros’, per quos non alios intellexerunt quam qui
quoad verum et bonum tales essent, et qui convenienter instruendi,
ducendi in viam, et sic consulendi quoad animas; sed quia hodie
charitas non facit Ecclesiam sed fides, ideo quid per illos
intelligitur (o)in Verbo, prorsus nescitur; cum tamen cuivis patet
quod non intelligatur quod ad convivium vocandi sint manci, claudi
et caeci, et quod non mandatum sit a patrefamilias quod tales
introducendi, sed quod illi qui spiritualiter tales sunt, {3} tum
quod in singulis quae Dominus locutus (o)est, Divinum sit, proinde
sensus caelestis (c)et spiritualis: [6] similiter per Domini verba
apud Marcum,
Si pes tuus scandalizat te, abscinde eum, bonum tibi
ingredi in vitam claudum, quam duos pedes habentem conjici in

gehennam ignis, in ignem inexstinguibilem, ix 45; Matth. xviii
8;
per {4} `pedem qui abscindendus si scandalizaret,’ intelligitur
naturale quod jugiter se opponit spirituali, quod illud
destruendum, si infringere vera conaretur; et sic quod propter
discordantiam et dissuasionem naturalis hominis praestet in
simplici bono esse, tametsi in negatione {5} veri; hoc significatur
per ingredi claudum in vitam {6}; quod `pes’ sit naturale, videatur
n. 2162, 3147, 3761, 3986, 4280. [7] Per `claudos’ in Verbo etiam
significantur qui in nullo bono sunt et inde in nullo vero, ut apud
Esaiam,
Tunc dividetur praeda, multiplicans claudicantes
praedabuntur praedam, xxxiii 23:
apud Davidem,
Quando ego claudico, laetantur et congregantur,
congregantur contra me claudi, quos non novi, Ps. xxxv 15;
et quia per `claudum’ tales significabantur, etiam vetitum fuit
sacrificare aliquod claudum, Deut. xv 21, 22; Mal. i 8, 13; ut et
{7} quod non claudus aliquis ex semine Aharonis frangeretur
sacerdotio, Lev. xxi 18. Cum claudo similiter se habet ac cum
caeco, `caecus’ enim significat in bono sensu illos qui in
ignorantia veri (o)sunt, et in opposito (o)sensu illos qui in
falsis, n. 2383. [8] In lingua originali per aliam vocem
exprimitur claudus et per aliam claudicans, et per `claudum’ in
proprio sensu significantur qui in bono naturali sunt in quod vera
spiritualia influere non possunt propter apparentias naturales et
fallacias sensuum; et in opposito sensu illi qui in nullo bono
naturali sunt sed in malo, quod prorsus impedit influxum veri
spiritualis: per `claudicantem’ autem in proprio sensu
significantur qui in bono naturali sunt in quod admittuntur
communia vera, sed non (o)particularia et singularia propter
ignorantiam; in opposito autem sensu (o)illi qui in malo sunt, ac
ita ne quidem admittunt communia vera.
@1 in hoc$
@2 etiam$
@3 et$
@4 i ubi$
@5 ignorantia interioris$
@6 claudum esse$
@7 et quoque$

AC n. 4303 4303. `Propterea non edunt filii Israelis nervum emoti {1}, qui
super vola femoris’: quod significet quod non appropriata illa in
quibus falsa,, constat ex significatione `edere’ quod sit conjungi
et appropriari, de qua n. 2187, 2343, 3168, 3513, 3590, 3632; et ex
significatione `nervi’ quod sit verum, vera enim in bono se habent
sicut nervi in carne, et quoque vera sunt in spirituali sensu
`nervi’ et bonum `caro,’ n. 3813, `3579′: similia etiam per nervos
et carnem significantur apud Ezechielem,
Sic dixit Dominus Jehovih ossibus his, Dabo super vos
nervos, et obducam super vos carnem, et dabo in vobis
spiritum:… et vidi, cum ecce super illis nervi, et caro
ascendit, xxxvii 6, 8;
ibi de nova creatione hominis, hoc est, de regeneratione ejus
agitur; cum autem vera detorta sunt, tunc non amplius fiunt vera,
sed sicut detorquentur `ad oppositum, ita accedunt ad falsa, inde
est quod per `nervum emoti’ significetur falsum: quod `vola
femoris’ sit ubi conjunctio amoris conjugialis cum bono `naturali,
proinde ubi influxus veri spiritualis in bonum naturale, videatur
n. 4277, 4280; inde patet quod per `propterea non edunt filii
Israelis nervum emoti qui super vola femoris’ significetur quod non
appropriata illa in quibus falsa. Quod haec de filiis Israelis
dicantur, est causa quia per `Israelem’ significatur Divinum
caeleste spirituale, n. 4286, et per `filios’ vera, n. 489, 491,
2623, ita quod vera Divini caelestis spiritualis non
appropriaverint sibi aliqua falsa.
@1 Heb. [ ] (gid hannasheh) = sinew, or nerve, of the hip; n.
5051 suggests that `nerve’ is here meant.$
@2 versus$
@3 naturalis$

AC n. 4304 4304. Usque ad diem hunc’: quod significet usque in perpetuum
quod falsa non adjuncta, constat ex significatione `usque ad diem
hunc’ quod in Verbo ubi dicitur, sit perpetuum et aeternum, de qua
n. 2838.

AC n. 4305 4305. `Quia tetigit in vola femoris Jacobi nervum emoti’: quod
significet causam quia falsa, constat a significatione `tangere in
vola femoris Jacobi’ quod hic sit causa, quia falsa; quod hoc per
`tangere vola femoris Jacobi’ significetur, constare potest ab
illis quae prius n. 4277, 4278, 4303 dicta sunt.

AC n. 4306 4306. Quod eadem illa verba quae hactenus explicata sunt, etiam
agant de posteris Jacobi, et quod ille sensus dicatur sensus
inferior, tum sensus internus historicus, videatur n. 4279, 4288;
quomodo haec se habent in hoc sensu, nunc explicabitur.

AC n. 4307 4307. Quod in sensu interno historico, per `interrogavit Jacob et
dixit, Indica quaeso nomen tuum’ significentur mali spiritus,
constare potest a pluribus in hoc sensu, in quo haec et quae
sequuntur de Jacobi posteris praedicantur; sensus enim internus se
habet applicate ad rem de qua agitur: quod non boni spiritus, sed
quod mali significentur per illum qui luctatus est cum Jacobo,
constare potest ex eo quod per `luctationem’ significetur tentatio,
n. 3927, 3928, 4274, (o)et nusquam aliqua tentatio fit per bonos
spiritus sed per malos, nam tentatio est excitatio mali et falsi
quae apud hominem, n. 741, 751, 761, 1820, 4249, 4299; (t)spiritus
boni et angeli nusquam excitant mala et falsa sed defendunt hominem
contra illa, et flectunt illa in bonum; ducuntur enim boni spiritus
a Domino, et a Domino nusquam nisi quam sanctum bonum et sanctum
verum procedit; quod Dominus neminem tentet, ex doctrinali in
Ecclesia recepto notum est, videatur etiam n. 1875, 2768; inde,
(o)et quoque ex eo quod posteri Jacobi succubuerint in omni
tentatione tam in deserto quam postea, patet quod non boni spiritus
significentur per illum qui cum Jacobo luctatus est, sed mali.
Praeterea gens illa quae per `Jacob’ hic significatur, non in
(t)amore aliquo spirituali et caelesti fuit, sed in amore corporeo
et mundano, n. 4281, 4288-4290, 4293; spirituum praesentia apud
hominem se habet secundum amores illorum, spiritus boni et angeli
adsunt apud illos qui in amore spirituali et caelesti sunt, et {1}
spiritus mali apud illos qui (o)solum in amore corporeo et mundano,
et hoc in tantum ut quisque scire possit quales spiritus apud se
sunt, modo observet quales sui {2} amores sunt, seu quod idem,
quales fines, nam quisque pro fine habet quod amat. [2] Quod se
Deum dixerit, est quia Jacob id credidit; sicut ejus {3} posteri,
qui jugiter crediderunt quod Jehovah esset in externo eorum sancto,
cum tamen Jehovah modo repraesentative praesens fuisset {4}, ut ex
sequentibus constabit; crediderunt etiam quod Jehovah induceret in
tentationes, quod omne malum ab Ipso, quodque in ira et furore
esset cum punirentur, quapropter secundum fidem eorum in Verbo ita
dictum est, cum tamen Jehovah nusquam inducit in tentationes,
nusquam aliquod malum ab Ipso, nusquam in ira, minus in furore est,
videatur n. 223, 245, 592, 696, 1093, 1683, 1874, 1875, 2395, 3605,
3607, 3614; inde etiam est quod ille qui cum Jacobo luctatus est,
nomen suum non revelare voluerit. Quod in sensu interno {5}
spirituali per illum qui luctatus cum Jacobo, intelligatur caelum
angelicum, n. 4295, est quia Dominus, Qui ibi in sensu supremo per
`Jacobum’ repraesentatur, admiserit etiam angelos qui {6}
tentarent, et quod angeli tunc suo proprio relicti fuerint, ut ibi
loci ostensum est.
@1 at$
@2 ejus$
@3 i etiam$
@4 esset$
@5 i seu$
@6 ut$

AC n. 4308 4308. Quod in sensu interno historico per `dixit quare hoc
interrogas ad nomen meum’ significetur quod non agnoscerent a malis
spiritibus, constat ab illis quae mox supra n. 4307 dicta sunt.

AC n. 4309 4309. Quod in sensu interno historico per `benedixit ei ibi
significetur quod ita factum, constat ex significatione
`benedicere’ hic quod sit quod agerent repraesentativum Ecclesiae,
de qua n. 4290, ideo hic per `benedixit ei ibi significatur quod
ita factum.

AC n. 4310 4310. Quod in sensu interno historico per `vocavit Jacob nomen
loci Peniel’ significetur status quod induerent repraesentationes,
constat ex significatione `vocare nomen’ quod sit quale, de qua
saepius prius; a significatione `loci’ quod sit status, de qua n.
2625, 2837, 3356, 3387; et ex significatione `Peniel’ quod in hoc
sensu sit induere repraesentationes, nam de his agitur in illis
quae praecedunt et quae insequuntur {1}: quid Peniel significat,
explicatur per haec verba `quia vidi Deum facies ad facies, et
liberata anima mea {2} per quae significatur quod Dominus
repraesentative praesens, de qua re (o)mox sequitur, ita hic quod
induerent repraesentationes. Nomina locorum, sicut nomina
personarum, ut et ipsae res, non significant similiter in uno sensu
ac in altero; sicut ipse Jacob, is in sensu litterae significat
ipsum Jacobum; in sensu interno historico posteritatem ejus {3}, n.
4281; in sensu interno (o)spirituali naturalem hominem apud
regeneratum; in sensu autem supremo Dominum quoad Divinum Naturale,
ut saepius ostensum (o)est; ita quoque reliqua nomina; ac ita
Peniel.
@1 sequuntur$
@2 i est$
@3 suam$

AC n. 4311 4311. Quod in sensu interno historico per `quia vidi Deum facies
ad facies et liberata anima mea’ significetur quod repraesentative
praesens, constat ex significatione `videre Deum facies ad facies’,
cum illa praedicantur de statu in quo fuerunt posteri Jacobi, quod
sit quod Dominus esset repraesentative praesens, nam `videre Deum
facies ad facies’ in externa forma (o)et corporeo visu, non est
videre Ipsum praesentem, (o)n. 4299; quod non praesens fuerit,
sicut apud illos qui regenerati sunt, et inde in amore spirituali
et fide, patet ab illis quae de {1} gente illa, n. 4281, 4288,
4290, 4293 dicta sunt quod nempe in cultu externo fuerint, et non
simul in interno, seu quod idem, quod in amore corporeo et mundano,
et non in spirituali et {2} caelesti; apud tales Dominus nusquam
aliter praesens potuit esse quam repraesentative; [2] quid sit
repraesentative praesens esse, paucis dicendum: homo qui in amore
corporeo et mundano est et non simul in amore spirituali aut {3}
caelesti, apud se non alios spiritus habet quam malos, etiam cum in
sancto externo est; boni enim spiritus apud talem nequaquam adesse
possunt, nam percipiunt ilico in quali amore homo est; est sphaera
quae exhalatur ab interioribus ejus {4}, quam percipiunt spiritus
tam manifeste sicut homo odoratu tetra et foeda quae circum eum in
aere volitant; gens illa de qua hic agitur, in tali statu quoad
bonum et verum, seu quoad amorem et fidem fuit; ut tamen usque
repraesentativum Ecclesiae agerent, miraculose a Domino
providebatur ut eum in sancto externo essent, et quoque tunc
circumfusi malis spiritibus, sanctum tamen usque in quo erant,
elevaretur in caelum, at hoc per spiritus bonos et angelos non
intra illos sed extra illos, nam intra illos non nisi quam vacuum
aut spurcum fuit {5}; quapropter non dabatur communicatio cum ipso
homine sed cum ipso sancto in quo erant cum {6} statuta et
praecepta, quae omnia repraesentativa spiritualium et caelestium
regni Domini erant, agerent {7}; hoc significatur per quod Dominus
apud illam gentem repraesentative praesens esset: aliter vero est
Dominus praesens apud illos intra Ecclesiam qui in amore spirituali
et inde in fide sunt, apud hos sunt spiritus boni et angeli non
modo in externo cultu sed etiam simul in interno, quare apud hos
datur communicatio caeli cum ipsis, influit enim Dominus per caelum
per interna eorum in externa; his prodest in altera vita sanctum
cultus, non autem illis. [3] Similiter se habet cum sacerdotibus
et presbyteris qui sancta praedicant et tamen male vivant et male
credunt; apud eos nec sunt boni spiritus sed mali, etiam cum in
cultu (o)in externa forma sancto apparente sunt, est enim amor sui
et mundi seu amor ad aucupandos honores, adque {8} captandum
lucrum, et propter illa famam, quae accendunt illos et sistunt
affectationem {9} sancti, quandoque usque adeo ut nihil simulatum
appercipiatur {10}, et tunc nec credatur ab ipsis; cum tamen in
medio malorum spirituum sunt, qui in simili tunc statu sunt, ac
aspirant et inspirant; quod mali spiritus in tali statu possint
esse, et quod sint cum in externis sunt, et sufflaminantur ab amore
sui et mundi, ex multiplici experientia mihi scire datum, de qua,
ex Divina Domini Misericordia, in illis quae ad finem capitum
sequuntur; illi nec communicationem habent tum caelo apud se, sed
qui audiunt et capiunt verba ab ore illorum, si in pio et sancto
interno sunt, habent; nam nihil refert a quo vox boni et veri
effluit, modo non vita illis manifeste scelerata sit, nam haec
scandalizat. [4] Quod gens ex Jacobo talis fuerit, nempe quod
circumfusa malis spiritibus, et tamen Dominus apud illos {11}
repraesentative praesens fuerit {12}, constare potest a pluribus
locis in Verbo, nihil enim minus quam Jehovam corde {13} coluerunt,
nam ut primum {14} miracula deerant, ilico ad alios deos se
verterunt et idololatrae facti sunt, quod manifestum indicium fuit
quod alios deos corde coluerint, et Jehovam modo ore confessi sint,
et quidem solum ob causam ut maximi essent (c)et supereminerent
omnibus gentibus circumcirca; quod populus ille corde coluerit
idolum Aegyptiacum, et modo ore confessi Jehovam ob miracula, et
inter eos ipse Aharon, patet luculenter a vitulo aureo quem Aharon
illis fecit, et hoc post mensem dierum postquam tanta miracula
viderunt in monte Sinai, praeter quae viderunt {15} in Aegypto, de
quibus Exod. xix; quod Aharon etiam talis fuerit, dicitur manifeste
in eodem capite, vers. 2-5, et imprimis vers. 35; praeter a multis
aliis locis de quibus apud Mosen, in Libro Judicum, in Libris
Samuelis, et in Libris Regum. [5] Quod (t)solum in externo cultu,
non autem in aliquo interno fuerint, patet etiam inde quod
prohiberetur {16} illis ne accederent ad montem Sinai cum Lex
promulgabatur {17}, et si tangerent montem, quod moriendo morituri
essent, Exod. xix 11-13; xx 16 [A. V. 19]; causa erat quia internum
eorum erat immundum: etiam apud eundem,
Quod Jehovah habitaret cum illis in medio immunditiarum
eorum, Lev. xvi 16:
qualis fuit gens illa, etiam constat ex cantico Mosis, Deut. xxxii
15-43; et a pluribus locis apud Prophetas: inde sciri potest quod
apud illam gentem non fuerit aliqua Ecclesia, sed modo
repraesentativum Ecclesiae; et quod Dominus apud illam modo
repraesentative praesens fuisset; [6] videantur etiam quae prius de
illis {18} allata sunt, nempe quod apud posteros Jacobi
repraesentativum Ecclesiae fuerit, non autem Ecclesia, n. 4281,
4288: quod repraesentativum Ecclesiae apud illos non prius
institutum fuerit quam postquam prorsus quoad sanctum internum
vastati essent, et quod alioquin profanavissent sancta, n. (o)3398,
4289: quod cum in statutis permanserunt, repraesentare possent, non
autem cum ab illis deflexerunt, n. 3881 f.: quod ideo stricte
tenerentur in ritualibus, et quod ad illa adigerentur per media
externa, n. 3147, 4289: ut repraesentativum Ecclesiae agerent, quod
cultus eorum factus sit externus absque interno, n. 4281: quod
(o)etiam ideo interiora Ecclesiae illis non detecta fuerint, n.
301-303, 2520, 3398, 3479, 3769: quod tales fuerint ut prae aliis
in sancto externo potuerint esse, absque interno, n. 4293 et quod
ideo ad hunc diem conservati sint, n. 3479 quod sanctum externum
eos quoad animas nihil afficiat n. 3479.
@1 i prius and places de gente illa after 4293$
@2 aut$
@3 et$
@4 illo$
@5 nihil boni fuit, sed vel spurcum vel vacuum$
@6 i secundum$
@7 A had viverent and altered to agerent$
@8 atque I$
@9 affectionem I$
@10 percipiatur$
@11 illam$
@12 fuisset$
@13 i ex$
@14 plurimum I$
@15 prius$
@16 prohibitum$
@17 promulgaretur$
@18 his$

AC n. 4312 4312. Quod in sensu interno historico per `exortus ei sol’
significetur cum venirent in repraesentationes, constat ex
significatione `exoriri sol’ in hoc sensu, in quo agitur de
posteris Jacobi, quod sit cum venirent in repraesentationes; per
`ascensum aurorae’ significatus {1} est status antequam venirent in
repraesentativa, n. 4289. Exoriri etiam dicitur sol apud
unumquemvis {2} qui fit Ecclesia, ita quoque qui fit
repraesentativus Ecclesiae.
@1 i enim$
2 unumquemque

AC n. 4313 4313. Quod in sensu interno historico per `sicut transivit Penuel’
significetur cum venirent in terram Canaanem, constat ex eo quod
Penuel esset {1} prima statio postquam Jacob transivit fluvium
Jabbok, et quod omnes termini essent {2} significativi secundum
distantiam et situm, n. 1585, 1866, 4116, 4240; ita Penuel quia
primus terminus, significat cum veniret {3} in terram Canaanem.
@1 erat I$
@2 i terrae Canaanis$
@3 venirent$

AC n. 4314 4314. Quod in sensu interno historico per `is claudicans super
femore suo’ significetur quod bona et vera prorsus deperdita essent
apud posteritatem illam, constat ex repraesentatione `Jacobi,’ qui
hic est `is’, quod sit posteritas ejus, de qua n. 4281; et ex
significatione `claudicare super femore’ quod sint illi qui in
nullo bono sunt, et inde in nullo vero, de qua n. 4302; hic ideo
per `is claudicans super femore suo’ significatur quod bona et vera
prorsus deperdita essent apud posteritatem illam. [2] Qualis illa
gens fuerat, patet manifeste a pluribus quae Ipse Dominus in
parabolis locutus est, quae in sensu interno historico de illa
gente dicta sunt; ut quae in parabola de homine rege, qui
conferebat rationem cum servo in quo nihil misericordiae erga
alterum, Matth. xviii 23 ad fin.: in parabola de patrefamilias
Qui locavit vineam agricolis et peregre abiit, et
agricolae apprehenderunt servos quos misit, et ceciderunt
virgis, occiderunt, et lapidarunt, tandem filium quem
ejecerunt extra vineam, et occiderunt: quam parabolam
audientes scribae et Pharisaei cognoverunt quod de ipsis,
Matth. xxi 33-45; Marc. xii 1-9; Luc. xx 9 seq.:
in parabola
De homine, qui dedit servis talenta; et qui unum
talentum accepit, abiens abscondidit in terra, Matth. xxv
14-30; Luc. xix (x)12-27:
in parabola
De illis qui venerunt ad {1} vulneratum a latronibus,
Luc. (x)30-37:
in parabola
De illis qui ad magnam cenam vocati sunt, et omnes se
excusarunt, de quibus dominus, Dico vobis, quod nemo virorum
illorum qui vocati fuerunt, gustaturus sit cenam meam, Luc.
xiv 16-14:
in parabola
De divite et Lazaro, Luc. xvi 19 ad fin.: in parabola De
illis qui contemnunt alios prae se, Luc. xviii 10-14:
in parabola
De duobus filiis, quorum unus dixit, Ego abibo in
vineam, sed non abiit… et dixit Jesus, Amen dico vobis,
quod publicani et meretrices praecedent vos in regnum
caelorum, Matth. xxi 28-32.
[3] Qualis esset gens illa, Dominus aperte dicit apud Matthaeum
xxiii 13 seq., ubi ad finem,
Testamini contra vos ipsos, quod filii sitis eorum qui
occiderunt prophetas, et vos impletis mensuram patrum
vestrorum, xxiii 13 seq., 31-33:
apud Marcum,
Jesus dixit illis, Recte prophetavit Esaias de vobis,
Hic populus labiis Me honorat, cor vero eorum prorsus abest
a Me; frustra colunt Me, docentes doctrinas praecepta
hominum, deserentes mandatum Dei, vii 6-13:
apud Johannem,
Judaei responderunt Jesu, quod semen Abrahami essent…
sed Jesus illis dixit, Vos ex patre diabolo estis, et
desideria patris vestri vultis facere, ille homicida erat ab
initio, et in veritate non stetit, quia non est veritas in
illo; quando loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia
mendacium loquens est, et pater ejus, viii 33, 44.
Quia tales erant, etiam vocantur `generatio prava et adultera,’
Matth. xii (x)39; tum `progenies viperarum,’ Matth. iii 7; xxiii
(x)33; Luc. iii 7: et apud Matthaeum,
O progenies viperarum quomodo potestis bona loqui, cum
mali sitis, xii 34.
[4] Quod apud illam gentem ne quidem bonum naturale ullum residuum
esset {2}, significatur per `ficum’ de qua apud Matthaeum,
Jesus videns ficum unam in via, venit ad eam, sed nihil
invenit in ea nisi folia tantum, ideo dixit illi, Ne posthac
ex te fructus nascatur in aeternum, unde arefacta est ex
tempore ficus, xxi 19;
quod `ficus’ sit bonum naturale, videatur n. 217. Ex his constare
potest quod bona et vera prorsus deperdita essent apud gentem
illam. [5] Bona et vera deperdita dicuntur, cum interius nulla
sunt; bona et vera quae extrinsecus apparent, trahunt suum esse et
suum vivere ab internis; qualia itaque interna sunt, talia sunt
externa, utcumque haec coram oculis hominis apparent. Sunt aliqui
{3} quos cognovi in vita corporis eorum, et qui tunc apparuerunt
sicut in zelo pro Domino, pro Ecclesia, pro patria et communi bono,
et pro justo et aequo, et tamen iidem in altera vita inter
infernales sunt, et quod miratus, inter pessimos ibi; causa fuit
quod interiora eorum foeda et profana fuissent, et quod mentiti
zelum illum propter famam ad aucupandum honores et quoque ad
lucrandum’ opes, ita propter se, non autem propter illa quae ore
professi sunt; quapropter cum externa illa exuuntur, quod fit cum
moriuntur, patent interna, et apparent sicut fuerant intus, quae
dum vixerant, coram mundo absconderunt; haec sunt quae
intelliguntur per quod bona et vera prorsus deperdita sint.
@1 inciderunt in$
@2 essent I$
@3 plures$

AC n. 4315 4315. Quod in sensu interno historico per `propterea non edunt
filii Israelis nervum emoti qui super vola femoris’ significetur
quod posteri hoc scire deberent, constare potest ex eo quod id
fuerit memoriale, per quod recordarentur quod tales essent; ita
quod inde hoc scire deberent.

AC n. 4316 4316. Quod in sensu interno historico per `usque ad diem hunc’
significetur in perpetuum quod tales, constat (c)a significatione
`usque ad diem hunc’ quod, `ubi in Verbo’ nominatur, sit perpetuum,
de qua n. 2838. Quod posteritas illa talis fuerit a primis
temporibus, constare potest ab ipsis filiis Jacobi,
A Reubene quod cubuerit cum Bilha concubina patris sui,
Gen. xxxv 22:
A Shimeone et Levi quod occiderint Hamorem et
Shechemum, et omnes viros urbis illorum, et quod reliqui
filii venerint super confossos, et depraedati sint urbem,
Gen. xxxiv 1 seq. 27-29;
ideo de illis Jacobus, tunc Israel, {1} antequam moreretur, ita
locutus (o)est; de Reubene,
Non eris superior, quia ascendisti cubilia patris tui,
tunc indignum fecisti te, stratum meum ascendit, Gen. xlix 3,
34:
et de Shimeone et Levi,
In arcanum eorum ne veniat anima mea, cum congregatione
eorum ne uniatur gloria mea, quia in ira sua occiderunt
virum, et in proposito suo enervarunt bovem: maledicta ira
eorum quia vehemens, et furor eorum quia gravis est; dividam
eos inter Jacobum, et dispergam eos inter Israelem, Gen.
xlix 5-7.
[2] Qualis Jehudah (o)fuit, etiam constare potest ex eo quod uxorem
Canaanitidem duxerit, Gen. xxxviii 1, 2, quod tamen contra
praeceptum fuit, ut constare potest ex Abrahami verbis ad servum
qui missus ad desponsandum Rebeccam filio suo Jishako, Gen. xxiv 3,
6, et a pluribus locis in Verbo; quod tertia pars gentis illius ex
stirpe illa sit, nempe (o)ex filio Shelah qui ex matre Canaanitide,
{2} Gen. xxxviii 11; xlvi 12; videatur Num. xxvi 20; {3} 1 Chron.
iv 21, 22: et porro a (o)nefario facinore eorum et reliquorum
filiorum Jacobi contra Josephum, Gen. xxxvii 18 ad fin. Posteri
(c)eorum qui in Aegypto, quales fuerint, patet ab iis quae
memorantur de illis cum fuerunt in deserto, ubi toties rebelles
fuerunt, (o)et dein in terra Canaane, ubi toties {4} idololatrae
facti (o)sunt; {5} (o)demum quales fuerunt tempore Domini, mox
supra n. (x)4314 ostensum est: {6} quales hodie sunt, nempe contra
Dominum, contra illa quae sunt Ecclesiae, et contra charitatem erga
proximum, et {7} contra seipsos mutuo, notum est: inde constare
potest quod gens illa perpetuo talis fuerit; ne itaque amplius
opinetur aliquis quod apud illos aliqua Ecclesia fuerit, sed modo
repraesentativum Ecclesiae, minus quod illi prae aliis electi
fuerint.
@1 cum$
@2 i de quo$
@3 i et$
@4 et quoties$
@5 i et postea quales fuerunt, in Libris Judicum, Samuelis,
Regum, et apud Prophetas$
@6 i et porro$
@7 etiam$

AC n. 4317 4317. Quod in sensu interno historico per `quia tetigit in vola
femoris Jacobi nervum emoti’ significetur quia hereditarium illis
quod per regenerationem eradicari non potuit quia non admitterent,
constat ex significatione `femoris’ quod sit amor conjugialis, et
inde omnis amor caelestis et spiritualis, de qua n. 4280, et quod
`vola femoris’ sit ubi conjunctio amoris conjugialis, tum omnis
amoris caelestis et spiritualis, cum bono naturali, n. 4277, 4280;
inde `tangere illam’, seu laedere ut inde claudicatio, est
destruere bonum quod amorum illorum est; et quia hoc in Jacobo,
significatur quod ab illo id apud posteros, ita hereditarium; quod
`nervus emoti’ sit falsum, videatur n. 4303, hic falsum quod a malo
hereditario; quod hereditarium hoc per regenerationem illis
eradicari non potuerit quia non admitterent, inde (o)et ex serie
sequitur. [2] Quod tale hereditarium illis fuerit et quod non
regenerari potuerint, constat manifeste ab omnibus iis quae de
illis memorantur in Verbo, et adhuc ab his apud Mosen,
Vocavit Moses omnem Israelem et dixit ad eos, Vos
vidistis omnia quae fecit Jehovah in oculis vestris in terra
Aegypti Pharaoni et omnibus servis ejus, et omni terrae
ejus;… et non dedit Jehovah vobis cor ad sciendum, et
oculos ad videndum, et aures ad audiendum, usque ad diem
`hunc, Deut. xxix 1, 3 [A. V. 2, 4]:
{1} apud eundem,
Novi figmentum populi, quod is faciens hodie, antequam
introduco illum in terram quam juravi, Deut. xxxi 25
et porro,
Abscondam facies Meas ab eis, videbo quid novissimum,
nam generatio perversitatum illi, filii non veritas in
eis…. Exterminarem eos, cessare facerem ex homine memoriam
eorum, nisi indignationem inimici timerem…. Quia gens
periens consiliis illi, et non in eis intelligentia,… quia
ex vite Sodomae vitis eorum, et ex agris Amorae uvae eorum,
uvae cicutae, botri amari eis. Venenum draconum vinum eorum,
et caput aspidum crudele. Nonne illud reconditum apud Me,
sigillatum in thesauris Meis? Deut. xxxii 20, 26-34:
et alibi quam pluries, imprimis apud Jeremiam. [3] Quod hoc
significatum sit per `tactum volae femoris Jacobi et claudicationem
ejus inde’ pater apud Hosheam,
Lis Jehovae cum Jehudah, ad visitandum super Jacob,
juxta vias ejus, et juxta opera ejus reddet ei. In utero
supplantavit fratrem suum; in dolore suo contendit cum Deo,
et contendit ad angelum, et praevaluit, flevit et rogavit
(c)illum, xii 3, 4, 5 [A.V. 2-4];
ubi `contendere cum Deo’ in sensu interno historico est {2} instare
ut repraesentativum Ecclesiae esset apud illos, n. 4290, 4293 quod
tale hereditarium illis fuerit ab ipso Jacobo, (o)inde patet, et
adhuc pluribus ostendi potest, sed pro tempore supersedendum. [4]
Quod in specie hereditarium attinet, creditur hodie in Ecclesia
quod omne malum hereditarium sit a primo parente, et quod ideo
omnes quoad illud damnati sint; sed res non ita se habet; malum
hereditarium originem ducit a cujusvis parentibus et parentum
parentibus seu avis et atavis successive; omne malum quod illi per
actualem vitam sibi compararunt, usque ut per frequentem usum seu
habitum naturae instar induerit, hoc derivatur in liberos, et fit
illis hereditarium, una cum illo quod parentibus implantatum est
{3} ab avis et atavis; malum hereditarium a patre est interius, et
malum hereditarium a matre est exterius; illud non facile eradicari
potest, hoc autem potest; cum regeneratur homo, tunc exstirpatur
malum hereditarium a proximis parentibus irradicatum, at apud illos
qui non regenerantur, aut regenerari possunt, remanet; hoc nunc est
malum hereditarium, videatur etiam n. 313, 494, 2122, 2910, 3518,
3701; id quoque patet cuivis {4} qui reflectit, et quoque ex eo
quod unaquaevis familia aliquod {5} peculiare malum aut bonum
habeat per quod distinguitur ab aliis (o)familiis; quod id a
parentibus sit et avis, notum est. Similiter gens Judaica quae
hodie superest, quod illa a ceteris gentibus distincta sit et
internoscatur, non solum ex peculiari genio sed etiam ex moribus,
loquela et facie, constat. [5] Quid autem malum hereditarium,
pauci sciunt; creditur quod sit facere malum, sed est velle et inde
cogitare malum; in ipsa voluntate et inde cogitatione est malum
hereditarium; est ipse conatus qui inest, et quoque cum bonum
facit, se adjungit; noscitur per jucundum cum alteri malum accidit
{6}; radix illa alte latet, ipsa enim forma interior recipiens
bonum et verum e caelo, seu per caelum a Domino, est depravata ac,
ut ita dicatur, detorta, sic ut cum bonum et verum a Domino
influit, id vel reflectatur, vel pervertatur, vel suffocetur; inde
est quod perceptio boni et veri hodie nulla detur, sed loco ejus
conscientia apud regeneratos, quae pro bono et vero agnoscit quod
a parentibus et magistris discitur: ex malo hereditario est amare
se prae altero, velle alteri malum si `se non’ honorat, jucundum
percipere in vindictis, tum quoque amare mundum prae caelo et omnes
cupiditates seu affectiones malae quae inde; homo ignorat quod
talia ei insint, et magis quod talia sint opposita affectionibus
caelestibus, sed usque in altera vita quantum mali {7} ex
hereditario per actualem vitam sibi attraxerit, manifeste
ostenditur, tum quantum per affectiones malas inde se removerit a
caelo. [6] Quod malum hereditarium posteris Jacobi per
regenerationem eradicari non potuerit quia non admitterent, patet
quoque ex historicis Verbi, succubuerunt enim in omnibus
tentationibus in deserto, de quibus apud Mosen; et quoque postea
in terra Canaane quoties non miracula viderent; et tamen
tentationes illae fuerunt {8} externae, non autem internae seu
spirituales; quoad spiritualia non tentari potuerunt quia interna
vera non sciverunt nec interna bona habuerunt, ut prius ostensum
est, et nemo tentari potest quam quoad illa quae scit {9} et quae
habet, tentationes sunt ipsissima media regenerationis; haec
significantur per quod regenerationem non admitterent; de illorum
statu et sorte in altera vita, videatur n. 939-941, 3481.
@1 i et$
@2 pro$
@3 relictum$
@4 i manifeste$
@5 aliquid$
@6 occidet I$
@7 i is$
@8 i solum$
@9 credit$

AC n. 4318 4318. Continuatio de Maximo Homine et (o)de Correspondentia, hic de correspondentia cum Sensibus in genere

Praecipuum intelligentiae quod angelis, est scire et
percipere quod omnis vita a Domino, tum quod universum caelum
correspondeat Divino Humano Ipsius, et Consequenter quod omnes
angeli, spiritus, et homines, correspondeant caelo; tum scire et
percipere qualiter correspondent; haec sunt principia
intelligentiae in quibus angeli sunt prae hominibus; inde sciunt et
percipiunt innumerabilia quae in caelis sunt, et inde quoque illa
quae in mundo, nam quae in mundo et ejus natura existunt, sunt
causae et effectus ab illis ut principiis; universa enim natura est
theatrum repraesentativum regni Domini.

AC n. 4319 4319. Multa experientia ostensum est quod tam homo quam spiritus
ut et angelus, nihil ex se cogitet, loquatur et agat, sed ab aliis,
nec hi alii a se sed iterum ab aliis, et sic porro, ac ita omnes et
singuli a Primo vitae, hoc est a Domino, utcumque prorsus apparet
sicut ex se; hoc saepius ostensum es spiritibus qui in vita
corporis crediderunt et se confirmarunt quod in se essent omnia,
seu quod ex se et sua anima in qua vita apparet insita, cogitent,
loquantur et agant {1}; ostensum quoque per vivas experientias,
(quales in altera vita dantur sed non dari possunt in mundo) quod
mali cogitent, velint et agant ab inferno et boni ex caelo, hoc
est, per caelum a Domino; et quod usque appareant mala et quoque
bona sicut ab ipsis; hoc sciunt Christiani ex doctrinali quod ex
Verbo, nempe quod mala ex diabolo et bona a Domino, sed pauci sunt
qui credunt; et quia non credunt, appropriant sibi mala quae
cogitant, volunt et agunt {2}; sed bona illis non appropriantur,
nam qui credunt bona a se esse sibi illa vindicant et tribuunt ac
ita meritum in illis ponunt; sciunt etiam ex doctrinali in
Ecclesia, quod nemo facere possit aliquod bonum a se, usque adeo ut
quicquid a se et suo proprio, sit malum, utcumque ut bonum
appareat, sed etiam hoc pauci credunt tametsi verum est. [2] Mali
qui se confirmarunt in illa opinione quod vivant ex se, proinde
quicquid cogitant, volunt et agunt ex se sit, cum illis ostensum
quod res se habeat prorsus secundum doctrinale dixerunt quod nunc
credant; sed dictum est illis quod scire non sit credere et quod
credere sit internum, et quod id dari nequeat nisi in affectione
boni et veri, proinde non aliis quam qui in bono charitatis erga
proximum sunt {3} iidem spiritus quia mali, instabant quod nunc
credant quia viderunt; sed exploratum est per experientiam in
altera vita familiarem, quod nempe ab angelis inspiciantur; cum
illi inspicerentur, apparuit superior capitis corum pars subtracta,
ac cerebrum hirsutum capillare et tenebricosum; inde patuit quales
intus essent qui modo fidem scientificam habent, non veram, et quod
scire non sit credere; qui enim sciunt et credunt, illorum caput
apparet sicut humanum, et cerebrum ordinatum, niveum et lucidum,
nam lux caelestis ab illis recipitur; sed qui modo sciunt, et
putant se inde credere, et tamen non credunt, quia in malo vivunt,
apud illos non {4} lux caelestis recipitur, (o)proinde non
intelligentia et sapientia quae luci illi insunt; quapropter cum
approximant ad societates angelicas, hoc est, ad lucem caelestem,
vertitur haec illis in tenebras inde est quod cerebrum illorum
apparuerit tenebricosum.
@1 faciant$
@2 faciunt$
@3 vivunt$
@4 after caelestis$

AC n. 4320 4320. Quod vita quae a solo Domino, appareat apud unumquemque
sicut foret in ipso, est ex amore seu misericordia Domini erga
universum genus humanum, quod nempe unicuique velit appropriare
quod Suum est, et unicuique dare felicitatem aeternam; quod amor
appropriet alteri quod suum est, notum est, sistit enim se in
altero, et praesentem in illo facit, quid non Amor Divinus? Quod
mali etiam recipiant vitam quae a Domino, se habet sicut objecta
mundi, quae omnia recipiunt lucem a sole et inde colores, sed
secundum formas; objecta quae suffocant lucem et pervertunt,
apparent colore nigro aut foedo, at usque nigrum suum et foedum
habent a luce solis; ita lux seu vita a Domino apud malos; at haec
vita non est vita sed est, sicut vocatur, mors spiritualis.

AC n. 4321 4321. Haec tametsi apparent paradoxa et incredibilia homini,
usque tamen non neganda quia ipsa experientia dictat; si negarentur
omnia quorum causae non sciuntur, negarentur innumerabilia quae
existunt in natura, quorum vix quoad unam myriadis partem noscuntur
causae; tot enim et tanta arcana ibi sunt ut quae novit homo, vix
aliquid sint respective ad illa quae non novit; quid non arcana
quae existunt in sphaera quae supra naturam est, hoc est, in mundo
spirituali? sicut haec: quod unica vita sit et ex illa vivant
omnes, et unusquisque aliter ac {1} alter; quod etiam mali ex eadem
vita vivant et quoque inferna; et quod vita influens agat secundum
receptionem: quod caelum a Domino (o)ita ordinatum sit ut {2}
referat Hominem {3}, (o)unde vocatur illud Maximus Homo, et quod
inde correspondeant ei singula {4} quae apud hominem: quod homo
absque influxu inde in singula apud illum, ne quidem momento
subsistere possit: quod omnes in Maximo Homine teneant situm
constantem secundum quale et statum veri et boni in quo sunt: quod
situs ibi non sit situs sed status, et inde quod constanter
appareant ad sinistrum qui ad sinistrum, ad {5} dextrum qui ad
dextrum, antrorsum qui antrorsum, a tergo qui ad tergum, ad planum
capitis, pectoris, tergi, lumborum, pedum, supra caput et infra
plantas, directe et oblique, ad minorem aut majorem distantiam, qui
ibi sunt, utcumque et ad quamcumque plagam se spiritus circumvertit
{6}: quod Dominus ut Sol constanter appareat ad dextrum, ad mediam
ibi altitudinem, paulo supra planum oculi dextri, et quod ad
Dominum ut Solem (o)et ad Centrum ibi se referant omnia, ita {7} ad
suum unicum, a quo existunt et subsistunt {8}; et quia apparent
omnes coram Domino constanter in suo situ secundum status boni et
veri, ideo {9} apparent singulis similiter, ex causa quia vita
Domini, proinde Dominus, inest omnibus qui in caelo: praeter
innumerabilia alia.
@1 quam$
@2 i sic$
@3 i Maximum$
@4 correspondeat singulis$
@5 i et$
@6 A has marginal addition ac ita singulis$
@7 ut$
@8 ex quo vivunt$
@9 ideo apparent omnibus et singulis similiter et hoc quia
vita a Domino, ut dictum est, est in$

AC n. 4322 4322. Quis non hodie credit quod homo ex semine et ovo existat
naturaliter, et quod semini insit virtus a prima creatione se
producendi in tales formas, primum intra ovum, dein in utero, et
postea ex se, et quod non Divinum sit quod amplius producit? Causa
quod ita credatur, est quia nemo scit quod aliquis influxus sit [a]
caelo, hoc est, per caelum a Domino, et hoc quia non scire volunt
quod aliquod caelum sit; ventilant enim inter se aperte eruditi in
conclavibus, num infernum sit, ita num caelum; et quia de caelo
dubitant, ideo quoque non pro aliquo principio accipere possunt
quod influxus sit per caelum a Domino, qui (o)tamen influxus omnia
quae in tribus regnis telluris `sunt’, imprimis in regno animali et
in specie in homine producit, et continet in forma secundum usus:
inde nec {1} scire possunt quod aliqua correspondentia sit inter
caelum et hominem, minus quod talis sit ut singula, immo
singularissima apud illum inde existant, {2} etiam quod inde
subsistant, nam subsistentia est perpetua existentia, proinde
conservatio in nexu et forma est perpetua creatio.
@1 i quoque$
@2 i et quia inde existunt$

AC n. 4323 4323. Quod correspondentia singulorum apud hominem cum caelo sit,
ad finem capitum praecedentium ingressus sum ostendere, et hoc ex
viva experientia (o)e mundo spirituum et e caelo, ob finem ut sciat
homo unde existit et unde subsistit, et quod inde continuus
influxus in illum sit: postmodum {1} pariter ab experientia
ostendetur quod homo influxum (o)e caelo, hoc est, per caelum a
Domino rejiciat, et influxum ab inferno acceptet; sed quod usque
continue teneatur in correspondentia cum caelo a Domino {2}, ut
possit si hoc eligat, duci ab inferno ad caelum, et per caelum ad
Dominum {3}.
@1 et dein$
@2 Domino per caelum$
@3 Ipsum$

AC n. 4324 4324. De correspondentia cordis et pulmonum, tum cerebri, cum
Maximo Homine, prius ad finem capitum actum est, hic {1} secundum
institutum de correspondentia cum sensoriis ejus externis agendum,
nempe cum sensorio visus seu oculo, cum sensorio auditus seu aure,
cum sensoriis olfactus, gustus et tactus; nunc {2} autem primum cum
{3} sensu in communi.
@1 i nunc$
@2 hic$
@3 de$

AC n. 4325 4325. Sensus in communi, seu sensus communis, distinguitur in
voluntarium et in voluntarium; sensus voluntarius proprius est
cerebro, sensus autem involuntarius proprius est cerebello; hi bini
sensus communes conjuncti sunt apud hominem, sed usque distincti;
fibrae quae ex cerebro effluunt, sistunt in communi sensum
voluntarium, et fibrae quae ex cerebello sistunt in communi sensum
involuntarium; fibrae duplicis illius originis se conjungunt in
binis appendicibus quae `medulla oblongata’ et `medulla spinalis’
vocantur, et per illas transeunt in corpus, et conformant ejus
membra, viscera et organa; quae circumcingunt corpus, ut musculi et
cutis, tum quoque organa sensuum {1} illa ad plurimam partem
accipiunt fibras a cerebro; inde sensus homini et (o)inde motus
secundum voluntatem ejus; at quae intra illam cincturam seu
clausuram sunt {10} et viscera corporis vocantur, accipiunt fibras
a cerebello {11}; inde homo illorum sensum non habet, nec sub
voluntatis ejus arbitrio sunt: inde aliquatenus constare potest
quid sensus in communi, seu sensus communis voluntarius et sensus
communis involuntarius. Praeterea sciendum quod commune erit ut
sit aliquid particulare, et quod particulare nusquam existere et
subsistere possit absque communi, et quidem quod subsistat in
communi; et quod omne particulare se habeat secundum quale et
secundum statum communis; ita quoque sensus apud hominem, (c)et ita
quoque motus.
@1 sensus$
@2 ut viscera thoracis et abdominis, tum membra generationis$
@3 cerebelli$

AC n. 4326 4326. Auditus est susurrus tonans qui defluebat ex altiore supra
occipitium et circum totam ejus regionem perstabat; miratus quinam
essent; mihi dictum quod essent qui referrent `sensum communem
involuntarium’; et porro dictum quod ii bene percipere possent
hominis cogitata, sed non volunt exponere et eloqui, sicut
cerebellum quod percipit omne id quod cerebrum, sed non evulgat.
Cum cessavit eorum operatio manifesta in omnem provinciam
occipitii, ostensa est eorum operatio quousque se extenderet;
determinabatur primum in totam faciem, dein se trahebat versus
faciei partem sinistram, et demum versus aurem ibi; quibus
significabatur qualis operatio sensus communis involuntarii fuerit
a primis temporibus apud homines in hac tellure, et quomodo
progressa. [2] Influxus ex cerebello se insinuat imprimis in
faciem, quod constat ex eo quod faciei inscriptus sit animus, et
quod in facie appareant affectiones, et hoc utplurimum absque
hominis voluntate, sicut timor, reverentia, pudor, laetitiae varia
genera, etiam tristitiae, praeter plura quae alteri inde nota
fiunt, ita ut ex {1} facie sciat quae affectiones et quae
mutationes animi mentisque ejus sint; haec a cerebello per ejus
fibras, (o)quando non simulatum inest; ostensum ita quod sensus
communis primis temporibus, seu apud antiquissimos, occupaverit
totam faciem, et quod successive post illa tempora modo sinistram
ejus partem, et denique post haec tempora se effuderit extra
faciem, adeo ut hodie vix aliquis sensus communis involuntarius in
facie residuus sit; dextra pars faciei cum dextro oculo
correspondet affectioni boni; sinistra autem affectioni veri; regio
ubi auris soli oboedientiae absque affectione: [3] apud
antiquissimos enim, quorum saeculum dictum fuit aureum, quia in
quodam statu integritatis ac in amore in Dominum inque amore mutuo
sicut angeli vixerunt, patuit omne involuntarium cerebelli in
facie, et tunc prorsus non sciebant vultu aliud sistere quam prout
influxit caelum in conatus involuntarios, et inde in voluntatem;
sed apud antiquos, quorum saeculum dictum fuit argenteum, quia in
statu veritatis et inde in charitate erga proximum fuerunt, patuit
involuntarium quod cerebelli, non in faciei parte dextra sed modo
in sinistra; at apud posteros illorum, quorum tempus fuit dictum
saeculum {2} ferreum, quia non in affectione veri, sed in
oboedientia veri degerunt, non amplius patuit involuntarium in
facie, sed recepit se in regionem circum aurem sinistram;
instructus sum quod fibrae cerebelli effluxum suum in faciem ita
mutaverint, et quod loco illarum fibrae e cerebro illuc translatae
sint, quae `tunc’ imperant illis quae ex cerebello {3}; et hoc ex
conatu formandi vultus faciei secundum nutus voluntatis propriae
quae ex cerebro; haec non apparent homini quod ita sit, sed
manifeste patet angelis ex influxu caeli, et correspondentia.
@1 i homo$
@2 saeculum dictum fuit$
@3 i sunt$

AC n. 4327 4327. Sensus communis involuntarius hodie talis est apud illos qui
in bono et vero fidei sunt; sed apud illos qui in malo sunt et inde
in falso, non amplius est aliquis sensus communis involuntarius qui
se manifestat, nec in facie, nec in loquela, nec in gestu, sed est
voluntarium quod mentitur involuntarium, seu naturale ut vocatur,
(m)quod tale fecerunt per frequentem usum seu habitum ab
infantia(n): qualis (c)is sensus apud illos sit, ostensum est per
influxum qui erat tacitus et frigidus, in totam faciem, tam in
dextram ejus partem quam in sinistram, et inde se determinans
versus oculos, et ab oculo sinistro se extendens in faciem; quibus
significabatur quod se fibrae cerebri ingesserint et imperent
fibris cerebelli, et quod inde fictitium, simulatum, mentitum et
dolosum intus regnet, et extus appareat sincerum et bonum; quod
determinaretur versus oculum sinistrum et inde quoque in faciem,
significabat quod pro fine habeant malam, et intellectuali parte
utantur ad finem obtinendum, oculus enim sinister significat
intellectuale. [2] Illi hodie sunt qui quoad maximam partem
constituunt sensum communem involuntarium, qui tamen antiquitus
fuerunt omnium caelestissimi, at hodie sunt omnium scelestissimi,
et hoc maxime ex orbe Christiano; sunt magno numero et apparent sub
occipitio et ad tergum, ubi multoties a me visi (c)et percepti: nam
qui illum sensum hodie referunt, sunt qui dolose cogitant et
excogitant mala contra proximum, et praeferunt vultum amicum, immo
amicissimum, et quoque gestus similes, et loquuntur suaviter
tanquam charitate prae aliis praediti, et tamen infensissimi hostes
sunt, non modo illius cum quo commercium habent, sed etiam generis
humani; cogitationes eorum mihi communicatae sunt, quae erant
nefandae et abominabiles, crudelitatibus et lanienis plenae.

AC n. 4328 4328. Ostensum mihi quoque est quomodo se habet in communi cum
voluntario et cum intellectuali; antiquissimi qui Ecclesiam
caelestem Domini constituerunt, de quibus n. 1114-1123, habuerunt
voluntarium in quo bonum, ac intellectuale in quo verum inde, quae
duo apud illos faciebant unum; at antiqui qui Ecclesiam spiritualem
Domini formarunt, habuerunt voluntarium prorsus deperditum, sed
intellectuale integrum in quo Dominus per regenerationem formabat
novum voluntarium et per id quoque novum intellectuale, videatur n.
863, 875, 895, 927, 928, 1023, 1043, 1044, 1555, 2256. [2] Quomodo
Ecclesiae caelestis bonum fuerat, ostensum est per columnam e caelo
descendentem quae coloris caerulei erat, ad cujus latus sinistrum
erat {1} lucidum sicut lucidum flammeum solare; per haec {2}
repraesentabatur status eorum primus, per colorem caeruleum illorum
bonum voluntarium et per lucidum flammeum (c)illorum intellectuale:
{3} et postea caeruleum columnae transibat in flammeum obscurum,
per quod repraesentabatur status eorum secundus, et quod binae
eorum vitae, nempe voluntatis et intellectus, usque unum agerent
sed obscurius quoad bonum e voluntate; caeruleum enim significat
bonum, lucidum flammeum verum ex bono. Postmodum columna {4} illa
facta est prorsus nigra, et circum columnam erat lucidum, quod
variegabatur per quoddam candescens, et sistebat colores, quibus
significabatur status Ecclesiae spiritualis; columna nigra
significabat voluntarium quod prorsus deperditum esset, et quod non
nisi quam malum; lucidum variegatum per quoddam candescens
significabat intellectuale in quo novum voluntarium a Domino;
intellectuale enim in caelo repraesentatur per lucidum.
@1 apparuit$
@2 hoc$
@3 at$
@4 i autem$

AC n. 4329 4329. Spiritus veniebant ad aliquam altitudinem, auditi ex sono
sicut multi, et compertum ex ideis cogitationis et loquelae eorum
ad me derivatis sicut in nulla idea distincta, sed in communi
plurium {1}, essent; inde opinabar quod ab illis non aliquid
distinctum posset percipi, sed modo aliquod commune indistinctum,
ita {2} obscurum, eram enim in opinione quod commune non aliud
esset; quod cogitatio eorum esset communis, hoc est, simul plurium,
manifeste potui ab illis quae in cogitationem meam inde influebant,
appercipere: [2] sed dabatur illis spiritus intermedius, per quem
{3} illi mecum loquebantur, nam tale commune non potuit cadere in
loquelam nisi per alios, cumque loquerer cum illis per intermedium,
dicebam, sicut opinatus, quod communia non possint distinctam ideam
alicujus rei sistere, sed adeo obscuram ut sit quasi nulla; verum
{4} post quadrantem horae ostendebant, quod distinctam communium,
et plurium in communibus ideam haberent, per id imprimis quod omnes
variationes et mutationes cogitationum et affectionum mearum [tam]
accurate et distincte observarent cum singularibus ibi, ut non alii
spiritus melius; ex quibus concludere potui quod aliud sit communis
idea quae obscura, in qua sunt illi qui parum cognitionis habent,
(c)et inde in obscuro de omnibus sunt, et quod aliud communis idea
quae clara, in qua sunt illi qui instructi sunt in veris [et] bonis
quae suo ordine et sua serie insinuata sunt in commune, et sic
ordinata ut ex communi videre illa distincte possent; [3] hi sunt
qui in altera vita constituunt sensum communem voluntarium, et sunt
qui per cognitiones boni et veri sibi acquisiverunt facultatem
intuitivam rerum ex communi, ac inde contemplantur res simul ample
et discutiunt ilico num ita sit {5}; vident quidem res quasi in
obscuro, quia a communi illa quae inibi sunt, sed quia distincte
ordinatae sunt in communi, ideo usque sunt res illis in claro; hic
{6} communis sensus voluntarius non cadit nisi in sapientes; quod
tales essent, etiam compertum est, nam intuebantur apud me omnia et
singula quae conclusionis essent, ex quibus tam dextre concludebant
de cogitationum et affectionum mearum interioribus ut inciperem
timere aliquid plus cogitare, nam detegebant illa quae {7} non
sciebam quod apud me essent, et tamen ex conclusionibus ab illis
factis non potui non agnoscere; inde percipiebam apud me torporem
loquendi cum illis, qui torpor cum animadversus, apparuit quasi
crinitum quid et ibi aliquid mute loquens; dicebatur quod per illud
significaretur commune sensitivum corporeum illis correspondens.
Sequente die iterum cum illis locutus sum ac denuo expertus quod
perceptionem communem non obscuram sed claram haberent, et quod
sicut variabantur communia et communium status, ita variarentur
particularia et eorum status, quia haec se referrent in ordine et
serie ad illa. [4] Dictum quod sensus communes voluntarii adhuc
perfectiores dentur in interiore caeli sphaera, et quod angeli cum
in communi seu universali idea sunt, simul sint in singularibus
quae in universali distincte ordinantur a Domino, tum quod commune
et universale non sint aliquid nisi in illis sint particularia et
singularia, (o)a quibus sunt et ita dicuntur, et quod in tantum
sint in quantum haec insunt; et quod inde pateat quod universalis
Providentia Domini absque singularissimis quae in illa, et a quibus
illa, prorsus nihil sit, et quod stupidum sit statuere dari
universale apud Divinum (c)et inde auferre singularia.
@1 plurimum I$
@2 et$
@3 A had dabantur… spiritus intermedii, per quos, but
intermedii and quos are altered to singular, as also intermedios to
intermedium (two lines below).$
@4 sed$
@5 i vel non ita sit$
@6 talis$
@7 i apud me$

AC n. 4330 4330. Quia tres caeli simul constituunt Maximum Hominem, et ei
correspondent omnia membra, viscera et organa corporis secundum
functiones et usus eorum, ut supra dictum, non {1} solum ei
correspondent illa quae externi sunt et ad visum exstant, sed etiam
quae interna et non ad visum exstant, proinde quae sunt externi
hominis et quae sunt interni: societates spirituum et angelorum
quibus correspondent illa quae sunt externi hominis, quoad multam
partem sunt ex hac tellure; quibus autem correspondent illa quae
sunt interni hominis, ad plurimam partem sunt aliunde; societates
illae in caelis unum agunt, quemadmodum apud hominem regeneratum
externus et internus homo; sed usque pauci hodie ex hac tellure in
alteram vitam veniunt apud quos externus homo unum agit cum
interno, sunt enim plerique sensuales, usque adeo ut pauci sint qui
aliud credunt quam quod externum hominis sit omne hominis, et cum
id recedit, ut fit cum moritur homo, vix aliquid residuum sit quod
vivit, minus quod internum sit quod vivit in externo, et cum hoc
recedit, illud imprimis vivat; [2] ostensum est per vivam
experientiam quomodo hi sunt contra internum hominem; erant
spiritus perplures ex hac tellure, qui cum vixerunt in mundo, tales
fuerunt; in illorum conspectum veniebant spiritus qui internum
sensualem hominem referebant, et (t)tunc ilico coeperunt illi
infestare hos, paene sicut irrationales illos qui rationale sunt,
loquendo et ratiocinando continue ex fallaciis sensuum exque
illusionibus inde et ex meris hypothesibus, nihil credentes quam
quod confirmari posset per sensualia externa, ac insuper
contumeliis afficiebant internum hominem; [3] sed illi qui internum
sensualem hominem referebant, talia nihil curabant, mirati non modo
illorum insaniam sed etiam stupiditatem; et quod mirabile, cum
sensuales externi approximarent ad sensuales internos, et paene in
sphaeram cogitationum illorum venirent, sensuales externi
incipiebant difficile respirare (respirant enim spiritus et angeli
aeque ac homines, sed respiratio illis est interna respective, n.
3884, 3885 seq., 3893), ita paene suffocari, quapropter
recesserunt; et quo longinquius a sensualibus internis aberant,
quia facilius respirabant, eo tranquillius et quietius inter illos
factum (o)est, et iterum quo propius accesserunt, eo intranquillius
et irrequietius; [4] causa fuit quia cum sensuales externi in suis
fallaciis, phantasiis et hypotheticis sunt et inde in falsis, illis
tranquillum est, at vicissim cum talia eis auferuntur, quod fit cum
internus homo cum luce veri influit, tunc illis intranquillum; (m)
sphaerae (o)enim cogitationum et dantur in altera vita, et {2}
communicantur mutuo secundum praesentiam et accessionem, n. 1048,
1053, [1316, 1504]-1512, 1695, 2401, 2489:(n) is conflictus
perstabat per aliquot horas; et sic ostensum quomodo homines hujus
telluris hodie contra internum hominem sunt et quod sensuale
externum faciat paene omne apud illos.
@1 i et$
@2 quae$

AC n. 4331 4331. Continuatio de Maximo Homine et de correspondentia ad finem
capitis sequentis, et ibi de correspondentia cum sensibus in
specie. {1}
@1 A has (inchoetur forte ab illis quae n. 64.)$

AC n. 4332

4332. GENESEOS
CAPUT TRIGESIMUM TERTIUM

Ante caput praecedens explicata sunt quae Dominus apud
Matthaeum xxiv vers. 32-35 praedixerat de adventu Suo, per quem
quod intellectum sit ultimum tempus Ecclesiae prioris ac primum
Ecclesiae novae, ibi et passim prius ostensum est; de ultimo
tempore seu fine Ecclesiae prioris et de primo tempore seu [initio]
Ecclesiae novae, hactenus actum est, videantur quae praecedunt ante
caput xxxi, n. 4056-(x)4060, et ante caput xxxii, n. 4229-(x)4231:
nunc explicanda sunt quae sequuntur in eodem capite apud
Evangelistam, vers. 36-42 nempe haec verba,
De die autem illa et hora nemo scit, ne angeli
caelorum, nisi Pater Meus solus. Sicut autem dies Noe, sic
erit adventus Filii hominis. Quemadmodum enim erant in
diebus ante diluvium, edentes et bibentes, nubentes et
nuptui dantes, usque quo die intravit Noe in arcam. Et non
cognoverunt donec veniret diluvium, et tolleret omnes, `sic
erit et’ adventus Filii hominis. Tunc duo erunt in agro,
unus assumetur, et unus derelinquetur. Duae molentes in
mola, una assumetur, et una derelinquetur.
@1 A had sic etiam erit, but alters to sic erit et. In 4334?
both A and I have sic erit.$

AC n. 4333 4333. Quid per illa verba significetur in sensu interno,
constabit ab explicatione sequente, quod nempe describatur qualis
status tunc futurus, cum Ecclesia vetus rejicitur et nova
instauratur: quod rejectio Ecclesiae veteris et instauratio novae
sit quod intelligitur per consummationem saeculi et per adventum
Filii hominis et in genere per ultimum judicium, pluries prius
ostensum est; tum quod ultimum illud judicium aliquoties exstiterit
in hoc orbe terrarum, nempe PRIMO, cum Ecclesia caelestis Domini,
(o)quae Antiquissima, in antediluvianis periit per mundationem
malorum et falsorum, quae in sensu interno est diluvium: [2]
SECUNDO, cum Ecclesia spiritualis, quae post diluvium, et Antiqua
dicitur, per multum orbis Asiatici diffusa, ex se desiit: [3]
TERTIO, cum repraesentativum Ecclesiae apud Jacobi posteros
destructum, quod factum cum decem tribus in perpetuam captivitatem
abductae sunt ac inter gentes sparsae; et denique cum Hierosolyma
destructa, et Judaei etiam dispersi; quia tunc consummatio saeculi
post adventum Domini fuit, ideo etiam plura {1} quae apud
Evangelistas de consummatione illius saeculi a Domino dicta sunt,
etiam ad illam gentem applicabilia sunt, et quoque a pluribus hodie
applicantur; sed usque in specie et imprimis ibi agitur de
consummatione saeculi quae nunc instat, nempe de fine Ecclesiae
Christianae, de qua etiam apud Johannem in Apocalypsi agitur; haec
erit QUARTUM ultimum judicium in hoc orbe terrarum. Quid involvunt
verba quae continentur in versibus 36-42 supra allegatis, constabit
a sensu eorum interno qui talis est.
@1 eadem$

AC n. 4334 4334. De die autem illa et hora nemo scit significat statum
Ecclesiae tunc quoad bona et vera, quod non appariturus alicui nec
in terra nec in caelo; per `diem’ enim et `horam’ hic non
intelligitur dies et hora seu tempus, sed status quoad bonum et
verum; quod `tempora’ in Verbo significent status, videatur n.
2625, 2788, 2837, 3254, 3356, et quod (o)etiam `dies,’ n. 23, 487,
488, 493, 893, 2788, 3462, 3785; inde quoque `hora,’ sed statum in
specie; quod sit status quoad bonum et verum, est quia de Ecclesia
agitur, nam bonum et verum faciunt Ecclesiam. [2] Ne angeli
caelorum, nisi Pater Meus solus significat quod caelum non sciat
statum Ecclesiae quoad bonum et verum in specie, sed solus Dominus,
et quoque quando status ille Ecclesiae affuturus; quod Ipse Dominus
sit Qui per `Patrem’ intelligitur, videatur n. 15, 1729, 2004,
2005, 3690; et quod Divinum Bonum in Domino sit quod `Pater’
nominatur, et Divinum Verum quod a Divino Bono `Filius,’ n. 2803,
3703, 3704, 3736; qui itaque credunt quod alius sit Pater et alius
Filius, et qui distinguunt illos, non intelligunt scripturas. [3]
Quemadmodum autem {1} erant in diebus ante diluvium significat
statum vastationis eorum qui ab Ecclesia, qui comparatur cum statum
vastationis primae (o)seu Antiquissimae Ecclesiae, cujus
consummatio saeculi seu ultimum judicium describitur in Verbo per
diluvium; quod per `diluvium’ significetur inundatio malorum et
falsorum, et inde consummatio illius saeculi {2}, videatur n. 310,
660, 662, 705, 739, 790, 805, 1120; quod `dies’ sint status {3},
videatur supra. [4] Edentes et bibentes, nubentes et nuptui dantes
significat statum eorum quoad appropriationem mali et falsi ac inde
conjunctionem cum illis; quod `edere’ sit appropriatio boni, et
`bibere’ appropriatio veri, (o)videatur n. 3168, 3513 f., 3596 {4},
ita in opposito sensu appropriatio mali et falsi; quod `nubere’ sit
conjunctio cum malo et `nuptui dare’ conjunctio cum falso, constare
potest ab illis quae de conjugio et {5} amore conjugiali n. 686,
2173, 2618, 2728, 2729, 2737-2739, 2803, 3132, 3155 dicta et
ostensa sunt, quod nempe in sensu interno sit conjunctio boni et
veri, hic autem in opposito sensu est conjunctio mali et falsi.
Quicquid Dominus locutus est, quia Divinum, non tale est in sensu
interno quale in littera, sicut edere et bibere in Sancta Cena non
significat (o)in sensu spirituali edere et bibere, sed appropriari
bono Divini amoris Domini, n. 2165, 2177, 2187, 2343, 2359, 3464,
3478, 3735, 4211, 4217; et sicut conjugiale cum praedicatur de
Ecclesia et de regno Domini, est conjunctio boni quod est amoris
cum vero quod est fidei, ideo ex illa regnum Domini in Verbo
vocatur conjugium caeleste. [5] Usque quo die intravit Noe in
arcam significat finem prioris Ecclesiae et initium novae; per
`Noahum’ enim significatur Antiqua Ecclesia in genere quae
successit Antiquissimae post diluvium, n. 773 et alibi et per
`arcam’ ipsa Ecclesia, n. 639: `dies’ qui aliquoties in his
versibus nominatur, significat statum, ut mox supra ostensum. [6]
Et non cognoverunt donec veniret diluvium, et tolleret omnes
significat quod homines Ecclesiae tunc non scient quod inundati
sint malis et falsis, quia propter mala et falsa in quibus sunt,
ignoraturi quid bonum amoris in Dominum et bonum charitatis erga
proximum, tum quid verum fidei; et quod hoc sit inde, et non dabile
quam apud (c)eos qui in amore illo et in charitate illa vivunt {6};
etiam ignoraturi quod internum sit quod salvat et damnat, non autem
externum separatum ab interno. [7] Sic erit adventus Filii hominis
significat Divinum Verum quod non acceptaturi; quod `adventus Filii
hominis’ sit Divinum Verum quod tunc revelabitur, prius ad versum
27 et 30 dictum est, et n. 2803, 2813, 3704, tum 3004-3006, 3008,
3009. [8] Tunc duo erunt in agro, unus assumetur, et unus
derelinquetur significat illos qui intra Ecclesiam sunt in bono et
qui intra Ecclesiam in malo, quod qui in bono, salvabuntur et qui
in malo, damnabuntur; quod `ager’ sit Ecclesia quoad bonum,
videatur n. 2971, 3196, 3310, 3317, 3766. Duae molentes in mola,
una assumetur, et una derelinquetur significat illos qui sunt intra
Ecclesiam in vero, hoc est, in affectione ejus ex bono, quod
salvabuntur, et qua intra Ecclesiam in vero, hoc est, in affectione
ejus ex malo, quod damnabuntur; quod `molere et mola’ in Verbo illa
significent, constabit ex nunc sequentibus. Ex his nunc patet quod
per illa verba describatur qualis status futurus quoad bonum et
verum intra Ecclesiam, quando illa rejicitur et nova adoptatur.
@1 A d autem; above AI have enim$
@2 Ecclesiae$
@3 i eorum$
@4 i 3832$
@5 conjugiis et de$
@6 vivent$

AC n. 4335 4335. Quod `molentes’ in Verbo sint illi qui intra Ecclesiam sunt
in vero ex affectione boni et in opposito sensu qui intra Ecclesiam
sunt in vero ex affectione mali, constare potest ab his locis; apud
Esaiam,
Descende et sede super pulvere, virgo filia Babelis;
sede in terra, non thronus, filia Chaldaeorum,… sume
molam, et mole farinam, revela crines tuos, denuda pedem,
revela femur, transi fluvios, xlvii 1, 2;
`filia Babelis’ pro illis apud quos externa apparent sancta et
bona, sed interiora profana et mala, n. 1182, 1326; `filia
Chaldaeorum’ pro illis apud quos externa apparent sancta et vera,
sed interiora profana et falsa, n. 1368, 1816; `sumere molam et
molere farinam’ pro excludere doctrinalia ex veris quae pervertunt;
`farina’ enim, quia ex tritico aut hordeo, significat vera ex bono,
at in opposito sensu vera quae pervertunt ad seducendum: apud
Jeremiam,
Perdam ab illis vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem
sponsi et vocem sponsae, vocem molarum, et lucem lucernae; et

erit tota terra haec in vastitatem et desolationem, xxv 10, 11:
[2] et apud Johannem,
Omnis artifex omnis artis non invenietur in Babylone
amplius, omnis vox molae non audietur in illa amplius, et
lux lucernae non lucebit in illa amplius, et vox sponsi et
sponsae non audietur in illa amplius, Apoc. xviii 21-23;
`vox molae non audietur in Babylone {1} amplius’ pro non verum;
`non lux lucernae lucebit” pro nec intelligentia veri: in Threnis,
Mulieres in Zione compresserunt, virgines in urbibus
Jehudae; principes manu eorum suspensi, facies senum non
honoratae; juvenes ad molendum abducti, et pueri in ligno
cadunt, v 11-14;
`juvenes ad molendum abducti’ pro ad excludendum falsa, applicando
vera, et sic persuadendo; [3] apud Mosen,
Morietur omnis primogenitus in terra Aegypti, a
primogenito Pharaonis sedente super throno illius, usque ad
primogenitum ancillae qui post molas, [Exod.] xi 5;
`primogeniti Aegypti’ pro veris fidei separatis a bono charitatis,
quae vera {2} fiunt falsa, n.. 3325; `primogenitus ancillae qui
post molas’ pro affectione talis veri, unde falsa; haec per
historica illa repraesentata sunt: [4] apud eundem,
Non in pignus accipiet molas et molarem, quia anima
illa pignorantis, Deut. xxiv 6;
haec lex ideo lata est quia per `molas’ significabantur doctrinalia
et per `molarem’ doctrinalium vera, quae sunt quae vocantur `anima
pignorantis’; quod absque significatione spirituali molarum et
molaris illa lex non data esset {3}, et dictum quod `anima ejus’
esset, patet. [5] Quod `molere’ ducat suum significativum a
repraesentativis quae existunt in mundo spirituum, mihi ostensum
est; visi enim sunt qui quasi ibi molerent, [et dictum quod per
illos significentur qui multa vera colligunt,] absque fine usus,
solum suae voluptatis causa; et quia vera tunc sunt absque
affectione sua ex bono, apparent quidem ut vera in externa forma,
sed quia internum non illis inest, sunt phantasmata; ac si internum
est malum, tunc ad malum confirmandum adhibentur, et sic per
applicationem ad malum fiunt falsa.
@1 Babele$
@2 i inde$
@3 fuisset$

CAPUT XXXIII {1}
@1 The text of this chapter of the Word is not contained in
the Autograph.$

1. Et sustulit Jacob oculos suos et vidit, et ecce Esau venit,
et cum eo quadringenti viri; et divisit natos super ad Leam, et
super ad Rachelem, et super ad binas ancillas.
2. Et posuit ancillas et natos illarum primo, et Leam et
natos ejus posteriores, et Rachelem et Josephum posteriores.
3. Et ipse transivit ante illos, et incurvavit se terram
septem vicibus, usque appropinquaverit se usque ad fratrem suum.
4. Et cucurrit Esau obviam ei, et amplexus eum, et cecidit
super collum ejus, et osculatus eum, et fleverunt.
5. Et sustulit oculos suos, et vidit feminas et natos, et
dixit, Qui illi tibi? et dixit, Nati quos gratiose largitus DEUS
servo tuo.
6. Et appropinquaverunt ancillae, illae et nati illarum, et
incurvaverunt se.
7. Et appropinquavit etiam Leah et nati illius, et
incurvaverunt se; et postea appropinquavit Joseph et Rachel, et
incurvaverunt se.
8. Et dixit, Quae tibi omnia castra illa quibus occurri? et
dixit, Ad inveniendum gratiam in oculis domini mei.
9. Et dixit Esau, Est mihi multum, frater mi, sit tibi quod
tibi.
10. Et dixit Jacob, Ne quaeso, si quaeso inveni gratiam in
oculis tuis, et accipias munus meum e manu mea, quia propterea quod
vidi facies tuas sicut videre facies DEI, et acceptasti {1} me.
@1 accepit I$
11. Accipe quaeso benedictionem meam, quae adducta tibi, quia
gratiose largitus mihi DEUS, et quia est mihi omne; et ursit illum,
et accepit.
12. Et dixit, Proficiscamur et eamus, et ibo ad juxta te.
13. Et dixit ad illum, Dominus meus scit quod nati teneri, et
greges et armenta lactentia {1} apud me, et impulerint ea die uno,
et morientur omnes greges.
@1 lactantia I$
14. Transeat quaeso dominus meus ante servum suum, et ego
procedam lente ad pedem operis quod coram me, et ad pedem natorum,
usque quod venero ad dominum meum, ad Seir.
15. Et dixit Esau, Statuam quaeso cum te de populo qui mecum;
et dixit, Quare hoc? inveniam gratiam in oculis domini mei.
16. Et reversus in die illo Esau ad viam suam, ad Seir.
17. Et Jacob profectus ad Succoth, et aedificavit sibi domum,
et acquisitioni suae fecit tuguria, propterea vocavit nomen loci
Succoth.
18. Et venit Jacob Shalem, urbem Shechemi, quae in terra
Canaan, in veniendo eo e Paddan-Aram, et castrametatus ad facies
urbis.
19. Et emit portionem agri, ubi tetendit tentorium suum, e
manu filiorum Hamoris patris Shechemi, centum kesitis.
20. Et statuit ibi altare, et vocavit id El Elohe Israel.

AC n. 4336 4336. CONTENTA

Agitur hic in sensu interno de conjunctione Divini Boni
Naturalis, quod est `Esau,’ cum Veri Bono, quod est `Jacob’: ita de
submissione hujus et insinuatione in Divinum Bonum Naturale:
processus quomodo fit, describitur. Ultimo agitur de acquisitione
verorum interiorum.

AC n. 4337 4337. SENSUS INTERNUS

In capitibus quae praecedunt, in sensu interno, ubi de
Jacobo, de acquisitione veri in Naturali {1} actum est, quae
acquisitio fit ut conjungi possit bono, nam omne verum est propter
illum finem; `Jacob’ in sensu interno est (o)id verum, et `Esau’
est bonum cui verum conjungendum est. Antequam conjunctio fit,
verum apparet primo loco esse, sed post conjunctionem est bonum
actualiter primo loco, videantur n. 3539, 3548, 3556, 3563, 3570,
3576, 3603, 3701, 3995; id quoque est quod significatur per
propheticum Isaci ad Esavum,
Super gladio tuo vives, et fratri tuo servies, et erit,
quando dominaris, et disrumpes jugum illius de collo tuo,
Gen. xxvii 40;
hic nunc agitur de illo statu; inde est quod Jacob vocet {2} Esau
dominum suum, et se servum, in hoc capite vers. 5, 8, 13, 14.
Sciendum quod `Jacob’ hic repraesentet veri bonum, sed veri bonum
{3} in se spectatum est modo verum; verum enim quamdiu in sola
memoria est, dicitur verum; at cum in voluntate et inde in actu,
vocatur {4} veri bonum; facere enim verum non aliud est; quicquid
procedit ex voluntate, dicitur bonum, nam essentiale voluntatis est
amor et inde affectio, et omne quod ex amore et ejus affectione fit
{5}, nuncupatur bonum: verum etiam nec (t)conjungi potest bono quod
per internum hominem influit et origine Divinum est, quod hic
repraesentatur per `Esavum,’ priusquam verum voluntate et actu est
verum, hoc est, veri bonum; nam bonum quod per internum hominem
influit et origine Divinum est, hoc influit in voluntatem, et ibi
occurrit veri bono quod per externum hominem insinuatum est.
@1 ubi de Jacobo, in sensu interno de acquisitione veri
naturalis$
@2 i nunc$
@3 tale quod$
@4 i tunc$
@5 A had procedit but d$

AC n. 4338 4338. Vers. 1-3. Et sustulit Jacob oculos suos et vidit, et ecce
Esau venit, et cum eo quadringenti viri; et divisit natos super ad
Leam, et super ad Rachelem, et super ad binas ancillas. Et posuit
ancillas et natos illarum primo, et Leam et natos ejus posteriores,
et Rachelem et Josephum posteriores. Et ipse transivit ante illos,
et incurvavit se terram septem vicibus, usque appropinquaverit se
usque ad fratrem suum. `Sustulit Jacob oculos suos et vidit’
significat perceptionem et intentionem veri boni quod `Jacob’: `et
ecce Esau venit’ significat quod Divinum Bonum Naturale: `et cum eo
quadringenti viri’ significat statum: `et divisit natos super ad
Leam’ significat dispositionem verorum externorum sub affectione
sua: `et super ad Rachelem’ significat dispositionem verorum
interiorum sub affectione sua: et super ad binas ancillas’
significat sub affectione illis servientium: `et posuit ancillas et
natos illarum primo, et Leam et natos ejus posteriores, et Rachelem
et Josephum posteriores’ significat ordinem a communibus {1} in
quibus reliqua: `et ipse transivit ante illos’ significat
universale, ita omnia: `et incurvavit se terram septem vicibus’
significat submissionem omnium; `usque appropinquaverit se usque ad
fratrem suum’ significat conjunctionem a parte boni a vero, quod
`Jacob.’
@1 communioribus as 4345$

AC n. 4339 4339. `Sustulit Jacob oculos suos et vidit’: quod significet
perceptionem et intentionem veri boni quod `Jacob,’ constat ex
significatione `tollere oculos et videre’ quod sit perceptio et
intentio; `tollere enim oculos’ est externum quod correspondet
elevationi mentis quae {1} est internum, proinde perceptioni; inde
`videre’ correspondet intentioni: quod `Jacob’ hic repraesentet
veri bonum, videatur mox supra n. 4337.
@1 quod$

AC n. 4340 4340. Quod `Esau venit’ significet quod Divinum Bonum naturale,
constat ex repraesentatione `Esavi’ quod sit Divinum Bonum in
naturali, de qua n. 3576 {1}.
@1 i 3599$

AC n. 4341 4341. `Et cum eo quadringenti viri’: quod significet statum, hic
statum conjunctionis Divini Boni cum Vero in Naturali, nam de illa
agitur; `quadringenta’ in Verbo significant statum et durationem
tentationis, n. 1847, 2959, 2966; et quia omnis conjunctio boni cum
vero fit per tentationes, ideo est status tentationum qui {1} hic
intelligitur; quod per tentationes conjungantur bona veris,
videatur n. 2272, 3318; quodque tentationes existant cum bonum
primas incipit agere, n. 4248, 4249; tum quod unio Essentiae
Divinae Domini cum Essentia Humana (o)Ipsius per tentationes facta
sit, n. 1737. Ipsum bonum quod conjungendum est cum vero, non
tentatur sed verum; et quoque verum non tentatur a bono, sed a
falsis et malis, tum quoque a fallaciis et illusionibus, (c)ac
earum affectione, quae adhaerent (x)veris in naturali; cum enim
bonum influit, quod fit per viam internam seu per internum
rationalem hominem, tunc ideae naturalis hominis formatae a
fallaciis sensuum et illusionibus inde, non sustinent
approximationem ejus, sunt enim discordes, inde anxietas in
naturali et tentatio; haec sunt quae in sensu interno in hoc capite
describuntur per quod veniente Esau cum quadringentis viris Jacob
in timorem et inde (o)in anxietatem venerit, et quod inde in
submissionis et humiliationis statum; conjunctio (t)enim illorum
nusquam aliter fit: inde constare potest quod per `quadringentos
viros’ significetur status tentationum, per `quadringentos’ ipse
ille status, per `viros’ autem rationalia (o)vera quae conjuncta
sunt bono cum influit in naturale; quod per `viros’ significentur
intellectualia et rationalia, videatur n. 265, 749, 1007, 3134; [3]
sed haec talia sunt quae in obscurum hominis cadunt {2}, ex causa
quia cum in corpore vivit, distinctio inter rationale et naturale
non apparet {3}, prorsus non illis qui non regenerati sunt, et
quoque perparum illis qui regenerati, nam non reflectunt super
illud, immo nec curant, nam cognitiones interiorum hominis {4}
paene obliteratae sunt quae tamen olim fecerunt omne intelligentiae
apud homines intra Ecclesiam: haec tamen aliquatenus constare
possunt ab illis quae prius de rationali et ejus influxu in
naturale ostensa sunt; nempe quod naturale regeneretur per
rationale, n. 3286, 3288: et quod rationale prius recipiat vera
quam naturale, n. [3321], 3368, 3671: vera haec, quae e rationali
cum bono influunt in naturale, sunt quae in sensu interno
significantur per `quadringentos viros qui cum Esavo.’
@1 quae hic intelligitur$
@2 in obscuro hominis sunt$
@3 appareat$
@4 i hodie$

AC n. 4342 4342. `Et divisit natos super ad Leam’: quod significet
dispositionem verorum externorum sub affectione sua, constat a
significatione `dividere super ad’ quod sit dispositio; a
significatione `natorum’ seu filiorum quod sint vera, de qua n.
489, 491, 533, 1147, 2623, 3373; et ex repraesentatione `Leae’ quod
sit affectio veri exterioris, de qua n. 3793, 3819; inde `nati’ seu
filii hic sunt vera affectionis exterioris, proinde vera externa:
vera externa dicuntur illa quae vera sensualia vocantur, quae nempe
immediate e mundo per sensus corporis influunt; vera autem
interiora quae significantur per `natos Rachelis,’ sunt quae
interius in naturali sunt, propius sub intuitione rationalis,
quibus non ita adhaerent fallaciae et inde illusiones, sicut
sensualibus; nam vera quo interius vadunt, eo plus a mundanis et
terrenis purificantur {1}.
@1 purificantur, et illis terrena et mundana quasi abraduntur$

AC n. 4343 4343. `Et super ad Rachelem’: quod significet dispositionem
verorum interiorum sub affectione sua, constat a repraesentatione
`Rachelis’ quod sit affectio veri interioris, de qua n. 3758, 3782,
3793, 3819; inde `nati’ seu filii ejus hic sunt vera interiora;
videantur quae mox supra n. 4342, de veris interioribus dicta sunt.

AC n. 4344 4344. `Et super ad binas ancillas’: quod significet sub
affectione illis servientium, constat ex significatione
`ancillarum,’ quod (m)sint affectiones scientiarum et cognitionum
{1}, de qua n. 1895, 2567, 3835, 3849; et quod(n) sint media
inservientia conjunctioni externi et interni hominis, de qua n.
3913, 3917; (o)et a repraesentatione `Zilpae et Bilhae’ quae hic
sunt ancillae, quod sint affectiones exteriores inservientes pro
mediis, de qua n. 3849, 3931.
@1 i quae externi hominis$

AC n. 4345 4345. `Et posuit ancillas et natos illarum primo, et Leam et
natos ejus posteriores, et Rachelem et Josephum posteriores’: quod
significet ordinem a communioribus in quibus reliqua, constare
potest ex illis quae nunc supra de significatione `ancillarum,
Leae, Rachelis, et natorum illarum’ dicta sunt, quod nempe
`ancillae’ sint affectiones scientiarum et cognitionum, `Leah’ sit
affectio veri exterioris et `Rachel’ affectio veri interioris;
affectiones scientiarum et cognitionum sunt maxime externae, ipsae
enim scientiae et cognitiones sunt ex quibus et in quibus vera;
affectio veri externi inde sequitur et est interior, et affectio
veri interioris est adhuc interior; quo exteriora sunt, eo quoque
sunt communiora, et quo interiora, eo sunt minus communia, et
respective dicuntur particularia et singularia: [2] se habet ita
cum communibus, quod communia dicantur ex eo quod consistant ex
particularibus, proinde quod in se contineant particularia;
communia absque particularibus non sunt communia, sed ex
particularibus ita dicuntur; (m)se habet hoc sicut totum et partes;
totum non dici potest totum nisi sint partes, ex partibus enim
consistit totum (n): non enim datur aliquid in rerum natura quod
non existit et subsistit ex aliis; quod existit et subsistit ex
aliis, vocatur commune, et illa ex quibus consistit et subsistit
dicitur particularia; externa sunt quae consistunt ab internis,
quapropter externa sunt communia respective; ita se habet cum
homine et ejus facultatibus, quod quo exteriores sunt, eo
communiores sint, consistunt enim ab interioribus, et haec ab
intimis ordine. [3] Ipsum corpus et quae sunt corporis, ut quae
vocantur sensus externi et actiones, sunt communissima respective;
mens naturalis et quae sunt illius mentis, sunt (o)minus communia,
quia interiora, et vocantur {1} respective particularia; mens autem
rationalis et quae illius mentis, sunt adhuc interiora, et sunt
respective singularia: haec {2} ad vivum patent {3} cum homo
exuitur corpore et fit spiritus; tunc enim ei patet quod corporea
ejus non fuerint alia quam communissima illorum quae spiritus
(o)ejus sunt, et quod corporea exstiterint et substiterint ex illis
quae ejus spiritus, ita quod quae spiritus, fuerint respective
particularia; et cum idem spiritus fit angelus, hoc est, cum
elevatur in caelum, quod illa quae in communi ac ita in obscuro
vidit et {4} sensit prius, tunc eadem in particulari {5} et in
claro videat et sentiat; nam innumerabilia tunc, quae prius viderat
et senserat sicut unum. [4] Hoc quoque patet ab ipso homine cum
vivit in mundo; quae is videt et sentit in infantia, sunt
communissima, quae autem in pueritia et juventute, sunt communium
illorum particularia, quae autem in adulta aetate, sunt
particularium singularia; nam sicut homo aetate progreditur, ita in
communia infantiae insinuat particularia et dein in particularia
insinuat singularia, nam progreditur successive versus interiora,
et implet communia particularibus, et particulari singularibus {6}:
inde nunc constare potest quid intelligitur per ordinem a
communibus {7} in quibus reliqua, quae significantur per quod
`posuerit ancillas et natos illarum primo, et Leam et natos ejus
posteriores, et Rachelem et {8} Josephum posteriores.’ [5] Cum
homine quando regeneratur, seu quod idem, quando apud illum vera
conjunguntur bono, similiter se habet, de qua re hic agitur; tunc
communes affectiones cum illarum veris, quae hic sunt `ancillae et
earum nati,’ primum insinuantur bono, dein minus communia, hoc est,
particularia respective, quae hic sunt `Leah et ejus nati,’ demum
adhuc minus communia, hoc est, singularia respective, quae hic sunt
`Rachel et Josephus’; (m)nam transit (o)homo similiter tunc quasi
per aetates, est ei {9} infantia primum, dein pueritia {10} et
juventus, demum adulta aetas.(n)
@1 sunt$
@2 hoc$
@3 patet$
@4 aut$
@5 particularibus$
@6 singularibus particularia et particularibus communia$
@7 corporibus$
@8 natos ejus I$
@9 ejus$
@10 i ejus$

AC n. 4346 4346. `Et ipse transivit ante illos’: quod significet universale,
ita omnia, constat a repraesentatione `Jacobi’ qui hic est `ipse,’
quod sit veri bonum, hoc est, verum voluntate et actu, de qua {1}
n. 4337; veri bonum est universale omnium, nam communia,
particularia et singularia, de quibus mox supra, sunt illius quia
in illo.
@1 i supra$

AC n. 4347 4347. `Et incurvavit se terram septem vicibus’: quod significet
submissionem omnium, constat ex significatione `incurvare se
terram’ quod sit affectus humiliationis, de qua n. 2153, proinde
submissio; submissionis summus gradus significatur per `septem
vices,’ et submissio omnium per quod `Jacob incurvavit se,’ Jacob
enim repraesentat universale omnium, ut mox supra n. 4346 dictum.
[2] Quod humiliationem et submissionem attinet, pauci sciunt cur
illa erit coram Divino quando homo est in cultu, inde etiam nec
sciunt quid illa efficit; qui non in interiorum cognitione sunt,
non aliter credere possunt quam quod Divinum velit humiliationem et
submissionem hominis, sicut homo qui in cupiditate gloriae est,
proinde quod Divinum velit inde gloriam et afficiatur gloria quam
homo Illi {1} tribuit; sed res aliter prorsus se habet; Divinum non
est in aliqua affectione gloriae, quid enim gloriae Divino ab
homine; sed vult humiliationem et submissionem non Sui sed hominis
causa; homo enim cum in humiliatione est, tunc aversatur malum et
falsum apud se, n. 2327, 2423, 3994, et sic removet illa, quibus
remotis Divinum potest influere cum bono et vero; quisque apud se
hoc scire potest; qui animo elato est, in amore sui est et se
praeponit non solum aliis, sed etiam Divinum nihil curat,
consequenter influxum boni et inde conjunctionem ejus cum veris,
rejicit; haec genuina causa humiliationis hominis est coram Divino;
[3] inde patet quod bonum non conjungi possit cum veris, ita non
regenerari homo, nisi se humiliet et submittat: de veris
praedicatur humiliatio et submissio quia vera influunt per externum
hominem, bonum autem per internum; quae per externum hominem
influunt, secum habent fallacias, et inde falsa cum illorum
affectionibus; quae autem per internum, non ita, quia Divinum est
quod per hunc influit, et obviam venit veris ut conjungantur. Inde
nunc patet quid intelligitur per submissionem omnium, quae
significatur per quod `Jacob incurvaverit se terram septem vicibus,
usque appropinquaverit se usque ad fratrem suum.’
@1 ipsi$

AC n. 4348 4348. `Usque appropinquaverit se usque ad fratrem suum’: quod
significet conjunctionem a parte boni a vero quod `Jacob,’ constat
ex significatione `appropinquare se’ quod sit ad se conjungendum;
ex repraesentatione `Esavi’ qui hic {1} `frater,’ quod sit Divinum
Bonum in naturali, de qua supra n. 4337; et ex repraesentatione
`Jacobi’ quod sit veri bonum, de qua etiam supra n. 4337. Quomodo
haec se habent, mox supra n. 4347 explicatum est.
@1 i est$

AC n. 4349 4349. [Vers. 4.] Et cucurrit Esau obviam ei, et amplexus eum, et
cecidit super collum ejus, et osculatus eum, et fleverunt.
`Cucurrit Esau obviam ei’ significat influxum Divini Boni
naturalis: `et amplexus eum’ significat amoris primam
conjunctionem: `et cecidit super collum ejus’ significat
conjunctionem secundum omnium in illo universali: `et osculatus
eum’ significat conjunctionem interiorem ex amore: `et fleverunt’
significat effectum.

AC n. 4350 4350. `Cucurrit Esau obviam ei’: quod significet influxum Divini
Boni naturalis, constat ex significatione `currere obviam’ quod sit
influxus; et ex repraesentatione `Esavi’ quod sit Divinum Bonum
naturale, de qua n. 4337, 4340; quod `currere obviam’ hic sit
influxus, est quia Divinum Bonum per internum hominem influit et
obviam’ venit vero quod per externum insinuatur, ut conjungantur;
id etiam ex sequentibus patet, nam sequitur quod `amplexus eum,
ceciderit super collum ejus et osculatus eum,’ per quae quod
significetur conjunctio per amorem, videbitur.

AC n. 4351 4351. `Et amplexus eum’: quod significet amoris primam
conjunctionem, constat ex significatione `amplecti’ quod sit
affectio, de qua n. 3807, et quia `affectio est amoris, et amor {1}
spectat conjunctionem, inde est amoris conjunctio, quae hic
significatur; quod prima amoris conjunctio sit, est quia sequitur
quod `ceciderit super collum, et dein quod `osculatus eum,’ quae
significant conjunctiones arctiores et interiores ex amore: quod
`amplecti’ sit effectus qui ex amoris conjunctione fluit, absque
ulteriore explicatione patet, proinde quod in sensu interno sit
illa conjunctio; quae enim sensus interni sunt, illa in Verbo
sistuntur per externa.
@1 i omnis$

AC n. 4352 4352. `Et cecidit super collum ejus’: quod significet
conjunctionem (x)secundam omnium quae in illo universali, constat
ex significatione `cadere super collum’ quod sit arctior
conjunctio, est enim arctior amplexatio; per `collum’ etiam in
sensu interno significatur influxus et communicatio interiorum et
exteriorum et inde conjunctio, videatur n. 3542, 3603: quod sit
conjunctio omnium seu cum omnibus in illo universali, est quia
Jacob qui hic est `ejus,’ est universale omnium quoad vera, n.
4346. [2] Conjunctio boni cum veris in naturali hic describitur,
cum qua ita se habet: bonum per internum hominem influit in
externum, et ibi `se conjungit’ cum veris quae per externum
insinuata sunt; bonum enim quod per internum influit, est amoris,
non enim datur aliquod bonum spirituale et caeleste quod non est
{1} amoris, inde est, et inde dicitur bonum apud hominem; ipse amor
qui est in bono et cum bono, est qui conjungit; nisi amor inesset
et adesset, nusquam potuisset aliqua conjunctio dari, nam amor non
aliud est quam conjunctio spiritualis quia per illum fit; amor ille
non aliunde est quam ex Domino, nam ipse est fons et origo omnis
amoris caelestis et spiritualis, proinde omnis boni inde; amor ille
est duplex, caelestis et spiritualis, amor caelestis est amor in
Dominum et amor spiritualis est amor erga proximum, qui charitas
vocatur; illi amores sunt ex quibus omne bonum caeleste et
spirituale, et qui conjungunt {2} se cum veris quae fidei dicuntur;
vera enim fidei absque amore spectata sunt modo voces absque vita,
sed per amorem, ita per conjunctionem cum bono amoris, accipiunt
vitam: inde constare potest quod nusquam aliquid fidei sit nisi
apud illos qui in bono amoris sunt, et quod fides sit secundum
amorem. [3] Et quia nusquam aliquid fidei est nisi apud illos qui
in bono amoris sunt, idcirco nec est aliqua confidentia aut
fiducia; fiducia seu confidentia quae vocatur fidei, apud alios
quam qui in amore et charitate sunt, est vel spuria, vel talis
qualis etiam dari potest apud diabolicos spiritus cum in statu
timoris aut angoris sunt, aut in statu persuasionis ex amore sui et
mundi; sed quia hodie fidem absque bonis charitatis fecerunt
salvificam, et usque e longinquo vident quod vera fidei non salvare
possint, ex causa quia illa quoque dantur {3} apud malos, ideo
confidentiam et fiduciam agnoscunt, (o)et illam vocant fidem, non
scientes quid illa, et quod etiam apud malos dabilis, et quod nulla
confidentia spiritualis sit nisi quae per bonum amoris et
charitatis influit {4}, non tunc cum homo in timore et angore est,
aut in persuasione ex amore sui et mundi sed cum in statu libero;
(m)nec apud alios quam apud quos bonum conjunctum veris est, et
irradicatum per anteactum vitae curriculum, ita non in morbis,
infortuniis, periculis vitae, ac instante morte; si illa {5}
confidentia seu fiducia {6}, quae in coacto apparet, salvaret
hominem, salvarentur omnes mortales, nam ad illam facile redigitur
unusquisque, Dominus enim {7}, Qui omnium salutem vult, nullis non
illam inderet;(n) sed de confidentia et fiducia {8} (o)quae vocatur
fides, quid sit, qualis sit, et apud quos sit, ex Divina Domini
Misericordia, alibi dicendum.
@1 sit$
@2 conjungit I$
@3 dentur$
@4 i a Domino$
@5 sola$
@6 i illa$
@7 nam Dominus$
@8 aut$

AC n. 4353 4353. `Et osculatus eum’: quod significet conjunctionem
interiorem ex amore, constat ex significatione `osculari’ quod sit
conjunctio ex amore, de qua n. 3573, 3574, 4215, hic conjunctio
interior. Agitur in hoc versu in genere de conjunctione Boni
Divini naturalis, quod `Esau,’ cum vero ibi quod `Jacob’; in
sequentibus `autem’ de conjunctione illa in specie agitur. Quod
ipsam conjunctionem attinet, est illa quae facit regenerationem
apud hominem, nam homo regeneratur per id quod vera apud illum
conjungantur bono, hoc est, quod illa quae sunt fidei, conjungantur
illis quae sunt charitatis; processus hic et in sequentibus plene
{1} describitur; agitur quidem de Domino quomodo Ipse Naturale Suum
Divinum fecerat, proinde quomodo Ipse Divinum Bonum univerat Vero
in Naturali; sed quia regeneratio hominis est imago glorificationis
Dominis n. 3138, 3212, 3296, 3490, etiam de illa in sensu interno
simili agitur; et quia regeneratio in ideam hominis cadere potest,
non autem ita glorificatio Domini, licet hanc illustrare per illam.
[2] Ex illis quae explicata sunt, patet quod conjunctio boni cum
veris per quam regeneratio, interius et interius progrediatur hoc
est, vera interius successive conjungantur cum bono; finis enim
regenerationis est ut conjungatur internus homo cum externo, ita
spiritualis per rationale cum naturali; absque conjunctione
utriusque nulla est regeneratio; nec potest illa conjunctio fieri
antequam bonum cum veris in naturali (o)prius conjunctum est;
naturale enim erit planum et quae in naturali sunt,
correspondebunt; haec causa est quod cum naturale regeneratur,
conjunctio boni cum veris interior successive fiat; nam spirituale
se conjungit primum cum illis quae intima sunt in naturali, et dein
per haec cum illis quae exteriora sunt: nec potest internum hominis
se conjungere cum externo ejus nisi verum in hoc fiat veri bonum,
hoc est, voluntate et actu verum, n. 4337, tunc enim primum
conjungi possunt, nam Dominus {2} influit apud hominem per internum
hominem et quidem per bonum ibi; bonum ibi cum bono in externo
homine conjungi potest, non autem bonum cum vero immediate; [3]
inde constare potest quod verum apud hominem prius fieri debeat
voluntate et actu verum, hoc est, veri bonum, antequam conjunctio
rationalis cum naturali, (o)seu interni hominis cum externo,
existere potest; quomodo autem verum fit veri bonum, constare
potest cuivis qui attendit; omne verum Divinum spectat bina haec
praecepta, nempe amare Deum supra omnia, et proximum sicut semet;
illa praecepta sunt ex quibus vera, et propter quae vera, et ad
quae vera, propius et remotius; quapropter cum vera in actum
mittuntur, tunc insinuantur {3} successive in principium et finem
suum, nempe in charitatem erga proximum et in amorem in Dominum, et
inde verum fit bonum quod vocatur veri bonum; quod cum fit, tunc
conjungi illud potest cum interno homine, quae conjunctio fit
interior successive quo interiora vera implantantur illi bono:
actus praecedit, velle hominis succedit, nam quod agit homo ex
intellectu, hoc tandem agit ex voluntate, et demum per habitum
induit illud; et tunc insinuatur rationali seu interno homini; et
cum illi insinuatum est, tunc non magis ex vero bonum agit sed ex
bono; incipit enim tunc percipere aliquid beati, et sicut aliquid
caeli in illo; hoc manet illum {4} post mortem, et per id elevatur
in caelum a Domino.
@1 i in sensu interno$
@2 Dominus enim$
@3 i illa$
@4 A d illum$

AC n. 4354 4354. `Et fleverunt’: quod significet effectum, constat ex
significatione `flere’ quod sit effectus doloris et quoque effectus
gaudii, de qua n. 3801, hic effectus gaudii ex conjunctione boni
cum veris per amorem.

AC n. 4355 4355. Vers. 5-7. Et sustulit oculos suos, et vidit feminas et
natos, et dixit, Qui illi tibi? et dixit, Nati quos gratiose
largitus Deus servo tuo. Et appropinquaverunt ancillae, illae et
nati illarum, et incurvaverunt se. Et appropinquavit etiam Leah et
nati illius, et incurvaverunt se; et postea appropinquavit Joseph
et Rachel, et incurvaverunt se. `Sustulit oculos suos’ significat
perceptionem: `et vidit feminas et natos’ significat affectionum
{1} veri et verorum quae illis: `et dixit, Qui illi tibi?
significat agnitionem: `et dixit, Nati quos gratiose largitus Deus
servo tuo’ significat vera ex Providentia Divina: `et
appropinquaverunt ancillae, illae et nati illarum, et incurvaverunt
se’ significat scientifica sensualia et illorum vera, et eorum
submissionem: `et appropinquavit etiam Leah et nati illius, et
incurvaverunt se’ significat affectionem veri fidei quoad
exteriora, et illorum vera, eorumque submissam introductionem: `et
postea appropinquavit Joseph et Rachel, et incurvaverunt se’
significat affectiones veri fidei quoad interiora, eorumque
submissam introductionem.
@1 affectionum depends on perceptionem in line above.$

AC n. 4356 4356. `Sustulit oculos suos’: quod significet perceptionem,
constat a significatione `tollere oculos’ quod sit perceptio, de
qua n. 4083, 4339.

AC n. 4357 4357. `Et vidit feminas et natos’: quod significet affectionum
veri et verorum quae illis, constat (c)a significatione `feminam,’
hic ancillarum Leae et Rachelis, quod sint affectiones veri, de qua
n. 3758, 3782, 3793, 3819, (o)4344; et (c)ex significatione
`natorum’ seu filiorum quod sint vera, de qua n. 489, 491, 533,
1147, 2623, 3373, hic vera quae illis.

AC n. 4358 4358. `Et dixit, Qui illi tibi?: quod significet agnitionem,
constare potest ex eo quod interrogationes in sensu litterae non
sint interrogationes in sensu supremo, nam Dominus, de Quo agitur
in sensu illo, non opus habet interrogare hominem, novit enim omnia
et singula; inde interrogatio haec `qui illi tibi?’ significat
agnitionem; per `Esau’ enim repraesentatur Dominus quoad Divinum
Bonum naturale, et Divinum Bonum agnoscit ilico vera quae sibi
conjunget; et praeterea omne bonum hoc facit, nam bonum {1} non
potest esse absque illis quae vocat vera, nec vera absque illo quod
vocant bonum; se conjungunt ex se; sed quale bonum est, talia vera
sibi conjungit; bonum est quod agnoscit illa et se copulat sicut
maritus cum uxore, conjunctio enim boni cum veris est conjugium in
spirituali sensu, n. 2508, 2618: quod bonum agnoscat suum verum, et
verum suum bonum, et conjungantur, videatur n. 3101, 3102, 3161,
3179, 3180.
@1 bonum enim$

AC n. 4359 4359. `Et dixit, Nati quos gratiose largitus Deus servo tuo’:
quod significet vera ex Providentia Divina, constat ex
significatione natorum’ seu filiorum quod sint vera, de qua mox
supra n. 4357, et ex significatione `quos gratiose largitus Deus’
quod sit ex Providentia Divina, quicquid enim largitur Deus, est
Ipsius Providentiae.

AC n. 4360 4360. `Et appropinquaverunt ancillae, illae et nati illarum, et
incurvaverunt se’: quod significet scientifica sensualia et illorum
vera, et eorum submissionem, constat ex significatione `ancillarum’
quod sint affectiones scientiarum et cognitionum quae externi
hominis, de qua supra n. 4344, proinde scientifica sensualia, de
quibus sequitur; ex significatione `natorum’ seu filiorum quod sint
vera, de qua supra n. 4357; et ex significatione `incurvare se’
quod sit submissio. Scientifica sensualia quae significantur per
`ancillas,’ sunt scientifica rerum externarum quae mundi, et inde
omnium {1} communissima, n. 4345, suntque illa quae per sensus
externos immediate intrant et ipso sensu percipiuntur; in illis
sunt omnes infantiae, ac inserviunt pro planis non modo
cognitionibus rerum [naturalium interiorum sed etiam dein
cognitionibus rerum] spiritualium; res enim spirituales fundantur
super naturalibus, et in his repraesentantur. Quia vera
conjunguntur bono secundum ordinem a communioribus, ut supra n.
(x)4345 ostensum, ideo hic memoratur quod `ancillae et earum nati
primum se incurvaverint,’ hoc est, se submiserint.
@1 quae$

AC n. 4361 4361. `Et appropinquavit etiam Leah et nati illius, et
incurvaverunt se’: quod significet affectionem veri fidei quoad
exteriora et illorum vera, eorumque submissam introductionem,
constat ex repraesentatione `Leae’ quod sit affectio veri
exterioris, de qua n. 3793, 3819, proinde affectio veri fidei quoad
exteriora; ex significatione `natorum’ seu filiorum quod sint vera,
de qua mox supra; et ex significatione `incurvare se’ quod sit
submissio, hoc est, submissa introductio {1} in Divinum Bonum
naturale, quod per `Esau’ repraesentatur.
@1 i , nempe$

AC n. 4362 4362. `Et postea appropinquavit Joseph et Rachel, et
incurvaverunt se’: quod significet affectiones veri fidei quoad
interiora, eorumque submissam introductionem, constat ex
repraesentatione `Josephi’ quod sit caeleste spirituale, de qua n.
4386; ex repraesentatione `Rachelis’ quod sit affectio veri
interioris, de qua n. 3758, 3782, 3793, 3819; et ex significatione
`incurvare se’ quod sit submissa introductio, ut mox supra n. 4361.
Quomodo haec se habent, supra ad versum 2 explicatum est.

AC n. 4363 4363. Vers. 8-11. Et dixit, Quae tibi omnia castra illa quibus
occurri? et dixit, Ad inveniendum gratiam in oculis domini mei. Et
dixit Esau, Est mihi multum, frater mi, sit tibi quod tibi. Et
dixit Jacob, Ne quaeso, si quaeso inveni gratiam in oculis tuis, et
accipias munus meum e manu mea, quia propterea quod vidi `facies
tuas sicut videre facies Dei, et acceptasti me. Accipe quaeso
benedictionem meam, quae adducta tibi, quia gratiose largitus mihi
Deus, et quia est mihi omne; et ursit (c)illum, et accepit.
`Dixit, Quae tibi omnia castra illa quibus occurri’ significat
specialia quae inde: `et dixit, Ad inveniendum gratiam in oculis
domini mei’ significat initiationem gratam: `et dixit Esau, Est
mihi multum, frater mi, sit tibi quod tibi’ significat tacitam
acceptationem ut sic affectionem boni ex vero insinuaret: `et dixit
Jacob, Ne quaeso’ significat affectionis originem: `si quaeso
inveni gratiam in oculis tuis, et accipias munus meum e manu mea
significat affectionis reciprocum ut insinuaretur: `quia propterea
quod vidi facies tuas sicut videre facies Dei, et acceptasti me’
significat ipsam affectionem perceptione, qua reciproce insinuata:
`accipe quaeso benedictionem meam quae adducta tibi’ significat
Divina quae adjungenda Divino Bono naturali: `quia gratiose
largitus mihi Deus’ significat ex Providentia: `et quia est mihi
omne’ significat ejus divitias spirituales: `et ursit illum, et
accepit’ significat quod a veri bono illa per affectionem
inspiratam a Divino Bono insinuaretur.

AC n. 4364 4364. `Dixit, Quae tibi omnia castra illa quibus occurri?’: quod
significet specialia quae inde, constat a significatione
`castrorum’ hic, quod sint specialia, nam sunt quae in capite
praecedente, vers. (x)14, 15 memorantur, nempe `caprae ducentae et
capri viginti, oves ducentae et arietes viginti, camelae lactantes
et filii illarum triginta, juvencae quadraginta et juvenci decem,
asinae viginti et pulli decem’ quae quod bona et vera cum eorum
servitiis essent per quae initiatio fieret, videatur n. 4263, 4264,
proinde specialia; specialia (o)hic non aliud sunt quam
confirmantia quod vera sint vera, et bona sint bona; accedunt ad
cogitationes et ad affectiones hominis, hoc est, ad illa quae novit
et quae amat, propter quae favet et affirmat quod ita sit; munera
quae antiquitus in Ecclesia dabantur regibus et sacerdotibus, talia
quoque involvebant; notum est quod alius ad sententiam suam, seu ad
illa quae dicit bona et vera, tam per rationes quam per affectiones
ducatur; ipsa confirmantia sunt quae intelliguntur per specialia,
et hic significantur per `castra,’ quapropter dicitur quod castra
illa essent `ad inveniendum gratiam in oculis domini mei’; et dein,
`si quaeso inveni gratiam in oculis tuis, et’ accipias munus meum
e manu mea.’ [2] Similiter se habet in spiritualibus seu in rebus
fidei, quando (x)conjunguntur cum bono charitatis: homo credit quod
bona et vera immediate influant e caelo, ita absque mediis apud
hominem, sed multum fallitur; Dominus ducit unumquemvis per
affectiones ejus, et sic per tacitam providentiam flectit, nam
ducit per liberum, n. 1937, 1947; quod omne liberum sit affectionis
seu amoris, videatur n. 2870, 2873; et inde quod omnis conjunctio
boni cum vero fiat in libero, non autem in coacto {1}, n.
2875-2878, 2881, 3145, 3146, 3158, 4031; quando itaque homo in
libero ductus est ad bonum, tunc acceptantur vera et implantantur,
et tunc ille affici incipit illis {2}, ac sic paullatim in liberum
caeleste introducitur: qui regeneratus est, hoc est, qui amat
proximum, et magis qui Dominum, si reflectit super vitam suam
anteactum, reperiet tunc quod per plura cogitationis suae et per
plura affectionis suae ductus sit. [3] (s)Quid per specialia quae
inde in specie hic intelligitur, ab exemplis melius elucere potest;
verum quod insinuandum est bono, sit {3} quod vita homini sit post
mortem: nisi confirmetur illud per specialia, non acceptatur; ut
per haec, quod homo cogitare possit non solum de illis quae videt
et sentit, sed etiam de illis quae non videt et sentit, quod etiam
affici illis possit, quod per affectionem conjungi illis, proinde
caelo, immo Ipsi Domino {4}, et quod qui conjungi potest Divino,
non possit mori in aeternum; haec et perplura similia sunt
specialia quae prius occurrunt, antequam insinuatur illud verum in
bonum, hoc est, antequam plene creditur; verum (o)illud quidem
primum se submittit, sed usque specialia illa faciunt ut
acceptetur. [4] Sit quoque pro exemplo quod homo sit spiritus et
quod is corpore amictus sit cum vivit in mundo: hoc quoque est
verum quod insinuandum est bono, nam nisi id insinuatum est, non
curat caelum {5}, cogitat enim tunc de se sicut de brutis
animalibus; sed verum hoc non insinuari potest quam per specialia,
sicut per haec, quod corpus quod circumgestit {6}, inserviat pro
usibus ibi, ut nempe possit {7} per oculos materiales videre illa
quae in mundo sunt, perque {8} musculos materiales agere, ex quibus
vires ponderosis ibi adaequatae sunt; et quod usque interius sit
aliquid quod cogitat et vult {9}, cujus instrumentale seu organum
materiale, corpus est, quodque spiritus ejus sit ipse, seu ipse
homo, qui per organica illa agit et sentit; et quod id per plures
experientias apud se confirmare possit, si semel in fide est quod
ita sit; omnia illa sunt specialia quae praemittuntur, et quae
faciunt ut insinuetur ipsum (o)illud verum in bonum, suntque illa
inde: haec et similia sunt quae hic significantur per `castra.'(s)
@1 coacta I$
@2 afficitur ille vero$
@3 est$
@4 Divino$
@5 i et spirituale$
@6 i in mundo$
@7 after illa$
@8 per$
@9 i quod$

AC n. 4365 4365. `Et dixit, Ad inveniendum gratiam in oculis domini mei’:
quod significet initiationem gratam, constare potest absque
explicatione; `invenire enim gratiam’ est ut accepta sint, et quae
accepta sunt, initiantur grate, hoc est, insinuantur.

AC n. 4366 4366. `Et dixit Esau, Est mihi multum, frater mi, sit tibi quod
tibi’: quod significet tacitam acceptationem ut sic affectionem
boni ex vero insinuaret, constare potest ex renuentia hic quod
involvat assensionem, nam usque acceptavit; finis renuentiae cum
aliquis acceptat, est quandoque ut insinuetur affectio, augetur
etiam inde, et sic transit a cogitare bene in velle bene; homo a
Domino ducitur paene per similia in vita spirituali, per quae homo
alios (o)ducit in vita civili; in hac familiare est renuere ob
finem ut ex affectione, ita non ex cogitare solum sed etiam ex
velle, faciat; si enim non acceptaret, finis quem intendit,
periret, quare finis urget usque ut intensius cogitet illud, et sic
ex corde velit; [2] quod tale non appareat in vita spirituali,
sicut in vita civili est quia pauci sunt apud quos bonum
conjungitur eum veris, hoc est, qui regenerantur, et quoque illi
pauci qui regenerantur, non reflectunt super talia, nec reflectere
possunt {1}, non enim sciunt quid bonum spirituale, quia non quid
charitas et quid proximus in genuino sensu; et quia illa {2} non
sciunt, nec {3} ideam interiorem dew vero quod fidei, habere
possunt; et praeterea spiritualem vitam separant a civili in tantum
ut ab hac de illa nullam ideam haurire ausint; quod correspondeant
et quod illa in hac repraesentetur, prorsus ignorant, immo aliqui
ne quidem comparationem admittunt {4}; cum tamen res ita se habet
quod nulla idea de spirituali vita haberi possit nisi (c)ab illis
quae sunt in civili, quapropter hac remota, cadit illa, usque
tandem ut non amplius credatur; quod constare potest manifeste ex
eo quod non magis credatur {5} quod spiritus et angeli inter se
conversentur sicut homines, quodque colloquantur, et de honesto et
decoro, deque justo et aequo, ac de bono et vero, similiter
ratiocinentur sicut homines et multo perfectius, minus quod se
mutuo videant, audiant, explorent, conjungant in societates,
cohabitent, et perplura alia.
@1 pauci qui regenerantur, reflectunt super talia, imo qui
reflectere possunt$
@2 hoc$
@3 non$
@4 admittant I$
@5 credatur amplius$
@6 ita$

AC n. 4367 4367. `Et dixit Jacob, Ne quaeso’: quod significet affectionis
originem, constare potest ab illis quae mox supra dicta sunt, nempe
quod renuentia acceptandi munus insinuet affectionem, quae hic’
manifestatur per quod dicit `ne quaeso’; inde patet quod sit
affectionis origo.

AC n. 4368 4368. `Si quaeso inveni gratiam in oculis tuis, et accipias munus
meum e manu mea’: quod significet affectionis reciprocum ut
insinuaretur, constat ex illis quae praecedunt et quae sequuntur;
agitur enim de conjunctione boni cum veris in naturali, proinde de
insinuatione affectionis a bono in verum; quod ideo renuentia
muneris a Jacobo missi, nempe ut affectio vero insinuaretur, supra
n. 4366 ostensum, ideo per illa quae proxime praecedunt, `ne
quaeso,’ significatur affectionis origo, n. 4367; `inde per haec
verba, `si quaeso inveni gratiam in oculis tuis, et accipias munus
meum e manu mea,’ significatur affectionis reciprocum ut
insinuaretur; nam ex bene velle, hoc est, ex affectione hoc dicit;
inde in sequentibus dicitur quod `urserit illum.’ [2] Per
affectionis reciprocum, quod a bono quod est Esau, insinuatur vero
quod est Jacob, intelligitur affectio veri; sunt enim binae
affectiones quae caelestes, nempe affectio boni et affectio veri,
de quibus prius aliquoties actum est; affectio veri non aliunde
trahit originem quam a bono; ipsa affectio est inde, nam verum a se
non habet vitam, sed vitam accipit a bono; quapropter cum homo
afficitur vero, non est a vero, sed a bono quod in verum influit et
facit ipsam affectionem; hoc intelligitur hic per affectionis
reciprocum ut insinuaretur. Notum est quod plures sint intra
Ecclesiam qua afficiuntur Verbo Domini et lectioni ejus impendunt
(x)multam operam, sed usque pauci sunt qui illum finem habent ut de
vero instruantur; manent enim plerique in suo dogmate quod solum
confirmare ex Verbo student; hi apparent sicut in affectione veri
essent, sed non sunt; in affectione veri sunt solum illi qui amant
instrui `de veris, hoc est, scire quid verum, et ob illum finem
scrutari Scripturas: in hac affectione nullus est quam qui est in
bono, hoc est, qui `in charitate erga proximum, et magis qui in
amore in Dominum; apud hos ipsum bonum influit in verum et facit
affectionem, nam Dominus in illo bono est praesens: [3] hoc
illustrari potest ab his exemplis: qui in bono genuinae charitatis
sunt et legunt {3} illa verba quae Dominus dixit ad Petrum,
(o)Ego tibi dico, quod tu sis Petrus, et super hac
petra aedificabo Meam Ecclesiam, et portae inferni non
praevalebunt ei: et dabo tibi claves regni caelorum, et
quicquid ligaveris super terra, erit ligatum in caelis, et
quicquid solveris super terra, erit solutum in caelis,
Matth. xvi 15-19;
(o)illi, nempe qui in affectione veri ex bono genuinae charitatis
sunt, amant {4} instrui quid per illa verba intellectum sit, et cum
audiunt quod per `petram’ ibi, super qua `aedificabitur Ecclesia,’
significetur fides charitatis, et consequenter per `Petrum,’ et
quod sic illi fidei datae {5} sint claves aperiendi et claudendi
caelum, videatur Praefatio ad caput xxii Gen. tunc gaudent et
afficiuntur illo vero, quia sic soli Domino, a Quo fides {6}, est
potestas illa; at qui non in affectione veri ex bono genuinae
charitatis sunt, sed in affectione veri ex bono alio, et magis si
ex amore sui et mundi, illi non afficiuntur illo vero, sed
contristantur, ut et irascuntur, nam sacerdotio vindicare illud
volunt; (o)irascuntur quia sic privantur dominio, et contristantur
{7} quia privantur condescendentia. [4] Sit quoque pro exemplo:
qui in affectione veri ex bono genuinae charitatis sunt, si audiunt
quod charitas faciat Ecclesiam, non autem fides separata ab illa,
id verum cum gaudio recipiunt; at qui in affectione veri ex amore
sui et mundi sunt, non recipiunt. Et quoque, qui in affectione veri
ex bono genuinae charitatis sunt, cum audiunt quod amor erga
proximum non incohet a se sed a Domino, gaudent; at qui in
affectione veri ex amore sui et mundi sunt, non recipiunt illud
verum, sed acriter defendunt quod amor ille a se incohet; inde nec
sciunt quid sit amare proximum ut seipsum. Qui in affectione veri
ex bono genuinae charitatis sunt, cum audiunt quod beatum caeleste
sit aliis benefacere ex bene velle, propter nullum finem sui,
gaudent; at qui in affectione veri ex amore sui et mundi sunt, hoc
non volunt, ne quidem capiunt. [5] Qui in affectione veri ex bono
genuinae charitatis sunt, cum instruuntur quod opera externi
hominis nihil sint nisi procedant ab interno homine, ita a bene
velle, recipiunt cum gaudio; at qui in affectione veri ex amore sui
et mundi (t)sunt, opera externi hominis laudant, sed interni
hominis bene velle non curant, immo nec sciunt quod interni hominis
bene velle maneat post mortem, et quod opera externi hominis
separata ab illo, sint mortua, et pereant; ita in omnibus reliquis;
ab his {8} patet quod vera fidei nusquam conjungi (t)alicui possint
nisi in bono (o)genuinae charitatis sit, ita non nisi quam bono;
tum quod omnis genuina affectio veri sit ab illo bono:
(m)unusquisque hoc videre potest confirmatum ab experientia quae
quotidie obvia est, nempe quod qui in malo sunt, non credant, sed
quod qui in bono sunt {9}; inde evidenter patet quod verum fidei
conjungatur bono, et nusquam malo.
@1 in$
@2 i est$
@3 est et legit$
@4 i illi$
@5 dati AI$
@6 after illa$
@7 alii$
@8 a quibus$
@9 non aliquid credant, et quod qui in bono sunt, credant$

AC n. 4369 4369. `Quia propterea quod vidi facies tuas sicut videre facies
Dei, et acceptasti me’: quod significet affectionem perceptione qua
reciproce insinuata, constat ex significatione `videre facies sicut
facies Dei’ quod sit affectio perceptione, per `facies’ enim
significantur interiora,n. 358, 1999, 2434, 3527, 3573, 4066; et
per `facies Dei’ omne bonum, n. 222, 223, quod cum influit, dat
affectionem perceptione; et ex significatione `acceptare me’ quod
sit affectio insinuata; quod sit affectio insinuata, patet ab illis
quae de affectionis insinuatione mox supra dicta sunt, ita ex
serie.

AC n. 4370 4370. `Accipe quaeso benedictionem quae adducta tibi’: quod
significet Divina quae adjungenda Divino Bono naturali, constat ex
significatione `benedictionis hic quod sint illa quae in capite
praecedente xxxii vers. (x)14, 15 memorata sunt, per quae quod
Divina bona et vera cum illorum servitiis per quae initiatio
fieret, significata sint, videatur n. 4263, 4264; quae quod
adjungenda Divino Bono naturali, supra n. 4364 explicatum est.

AC n. 4371 4371. `Quia gratiose largitus mihi Deus’: quod significet ex
Providentia, constat ex significatione horum verborum hic quod sit
providentia, ut supra n. 4359.

AC n. 4372 4372. `Et quia est mihi omne’: quod significet ejus divitias
spirituales, constat ex significatione `omne quod ei’, quod hic {1}
sint ejus divitiae spirituales; erant enim `greges et armenta,’ per
quae significantur bona et vera, ut prius ostensum, quae sunt quae
dicuntur divitiae spirituales; (m)divitiae spirituales praedicantur
de vero, et {2} usus illarum de bono.(n)
@1 after omne$
@2 at$

AC n. 4373 4373. `Et ursit illum, et accepit’: quod significet quod a veri
bono illa per affectionem inspiratam a Divino Bono insinuaretur
constare potest ab illis quae huc usque a n. 4364 explicata sunt;
ipsi affectio veri bono inspirata a Divino Bono testata est per
quod `urserit illum,’ videatur supra n. 4366. (m)Quod affectionem
veri de qua in hi versibus actum est, ulterius attinet, sciendum
quod illa appareat esse a vero, ac ita in vero, sed non est a vero,
sed a bono, nam vero nihil vitae inest nisi quae est a bono; quod
appareat sicut foret a vero, {1} se habet comparative sicut vita
quae est in corpore, quae tamen non est corporis sed animae, nec
animae sed per animam a Primo vita hoc est, a Domino, et tamen
apparet sicut corporis {2}; et quoque habet sicut imago in speculo,
quae apparet in speculo, `cum tam’ est effigiei influentis.(n) [2]
Quod sensus internus horum verborum praecedentium talis sit, non
quidem apparet illis qui in historicis tenent mentem, nam de Esau
et Jacobo deque munere praemisso cogitant, non scientes quod per
`Esau’ repraesentetur Divinum Bonum in naturali, et per `Jacobum’
verum quod Divino Bono conjungendum (o)est ibi, et hic quod per
amicam illorum collocutionem significetur affectio inspirata vero
a bono: at usque historica illa non aliter intelligunt angeli
quando illa leguntur ab homine; angeli enim nullam aliam ideam
habent quam spiritualem; in hanc apud illos vertitur sensus
historicus; correspondent ita cogitationes angelicae cum humanis;
sunt perpetuae correspondentiae tales, quae faciunt quod Verbum
sanctum et Divinum sit, nam litteralis sensus ita per ascensum fit
spiritualis, et hoc usque ad Dominum, ubi Divinus: haec est
Inspiratio.
@1 apparet tamen usque sicut foret a vero, sed hoc$
@2 in corpore$
@3 sed$

AC n. 4374 4374. Vers. 12-16. Et dixit, proficiscamur et eamus, et ibo ad
juxta te. Et dixit ad illum, Dominus meus scit quod nati teneri,
et greges et armenta lactentia apud me, et impulerint ea die uno,
et morientur omnes greges. Transeat quaeso dominus meus ante
servum suum, et ego procedam lente ad pedem operis quod coram me,
et ad pedem natorum, usque quod venero ad dominum meum, ad Seir.
Et dixit Esau, Statuam quaeso cum te de populo qui mecum; et dixit,
Quare hoc? inveniam gratiam in oculis domini mei. Et reversus in
die illo Esau ad viam suam, ad Seir. `Dixit, Proficiscamur et
eamus’ significat successivum: `et ibo ad juxta te’ significat quod
conjungenda: `et dixit ad illum, Dominus meus scit quod nati
teneri’ significat vera quae nondum vitam Divinam adepta: `et
greges et armenta lactentia apud me’ significat bona interiora et
naturalia quae adhuc non vitam Divinam adepta: `et impulerint ea
die uno, et morientur omnes greges’ significat moram et
successivum, et quod aliter non viverent, ita quod ad conjunctionem
praeparanda: `transeat quaeso dominus meus ante servum suum
significat praesentiam communiorem: `et ego procedam lente’
significat statum praeparationis successivum: `ad pedem operis quod
coram me’ significat secundum communia: `et ad pedem natorum’
significat secundum vera quae ibi: `usque quod venero ad dominum
meum, ad Seir’ significat usque dum conjungi possent; `Seir’ est
conjunctio spiritualium cum caelestibus in naturali: `et dixit
Esau, Statuam quaeso cum te de populo qui mecum’ significat quod
conjungerentur aliqua de boni vero: `et dixit, Quare hoc? inveniam
gratiam in oculis domini mei’ significat illustrationem a
praesentia interius: `et reversus in die illo Esau ad viam suam, ad
Seir’ significat statum Divini Boni Naturalis tunc cui adjuncta
veri bona; `via’ est veri bonum respective.

AC n. 4375 4375. `Dixit, Proficiscamur et eamus’: quod significet
successivum, nempe conjunctionis boni cum vero, constat ex
significatione `proficisci et ire,’ quae quod involvant
progressionem ad ulteriora, patet; progressio enim et {1}
successivum continetur in sensu interno illorum quae nunc
sequuntur.
@1 illa seu$

AC n. 4376 4376. `Et ibo ad juxta te’: quod significet quod conjungenda,
constat ex significatione `ire juxta te’ quod sit adjunctio, hic
itaque quod conjungenda nempe bonum cum veris.

AC n. 4377 4377. `Et dixit ad illum, Dominus meus scit quod nati teneri’:
quod significet vera quae nondum vitam Divinam adepta, constat a
significatione `natorum’ seu filiorum quod sint vera, de qua n.
489, 491, 533, 1147, 2623, 3373; et a significatione `tenerorum’
quod sint recentia, ita quae aliquam vitam adepta sed nondum
genuinam, hic Divinam quia de glorificatione Domini quoad Divinum
Naturale agitur: illustrari haec possunt ab illis quae existunt
apud hominem qui regeneratur, nam regeneratio hominis est imago
glorificationis Domini; homo qui regeneratur, percurrit sicut homo
qui nascitur, aetates, nempe infantiam, pueritiam, adolescentiam
seu juventutem, et adultam aetatem; homo enim qui regeneratur, e
novo nascitur; cum infans est, tunc vera apud illum quidem vitam
habent sed nondum spiritualem, sunt modo vera communia absque
particularibus et singularibus, cum quibus bonum tunc conjungitur
{1}, proinde non nisi quam exterius, non autem interius; interius
conjungitur successive, prout progreditur in aetates sequentes:
infantiae illius status est qui significatur per quod `nati
teneri,’ et quoque per illa quae mox sequuntur `et greges et
armenta lactentia apud me, et impulerint ea die uno, et morientur
omnes greges’.
@1 conjungi potest$

AC n. 4378 4378. `Et greges et armenta lactentia apud me’: quod significet
bona interiora et naturalia quae adhuc non vitam Divinam adepta,
constat a significatione `gregum’ quod sint bona interiora, de qua
n. 2566, 3783; ex significatione `armentorum’ quod sint bona
exteriora seu naturalia, n. 2566, et praeterea n. 2180, 2781; et ex
significatione `lactentium’ quod quoque sint recentia, hic
spiritualia nascentia in naturali; [2] in statu enim infantiae cum
regeneratur homo, spiritualia insunt potentia, nam spiritualis vita
successive prodit a quacumque aetate, sicut ab ovo; aetas infantiae
est quasi ovum aetati pueritiae, et aetas pueritiae est quasi ovum
aetati adolescentiae et juventutis, et haec sicut ovum aetati
adultae; sic quasi continue nascitur homo; inde patet quid
intelligitur per bona interiora et naturalia quae adhuc non vitam
Divinam adepta, quae hic significantur per `greges et armenta
lactentia’; videantur etiam quae mox supra n. 4377 de infantiae {1}
statu dicta sunt.
@1 i hoc$

AC n. 4379 4379. `Et impulerint ea die uno, et morientur omnes greges’: quod
significet moram et successivum, et quod aliter non viverent, ita
quod ad conjunctionem praeparanda, constare potest ab ipsa serie;
in illis enim quae praecedunt, actum est de conjunctione boni cum
veris in genere, hic autem de eadem in specie agitur; ipse
processus {1} insinuationis veri in bonum hic in sensu interno
describitur; qui qualis sit, quidem ab explicatione in communi
aliquantisper elucere potest, sed non quoad sua arcana quae
innumerabilia sunt; haec arcana’ patent solum illis qui in luce
caeli sunt, et quoad aliquam rudem imaginem illis qui in luce mundi
quando lux caeli in hanc admittitur: [2] hoc satis constare potest
ex eo quod homo cum renascitur, percurrat aetates sicut qui
nascitur, et quod praecedens status semper sit sicut ovum
respective ad sequentem, ita quod continue concipiatur et nascatur;
et hoc non modo cum vivit in mundo, sed etiam cum venit in alteram
vitam in aeternum, et usque tamen non ultra perfici potest quam ut
sit sicut ovum ad illa quae supersunt, quae indefinita sunt: ex his
patet quam innumerabilia sunt quae existunt circa regenerationem
hominis, quorum tamen vix aliqua novit homo, ita quanta in sensu
interno hic continentur, ubi de statu et modo insinuationis boni in
vera successivo agitur.
@1 i enim$

AC n. 4380 4380. `Transeat quaeso dominus meus ante servum suum’: quod
significet praesentiam communiorem, constat a significatione
`transire ante aliquem’ quod hic ubi de conjunctione boni cum veris
agitur, sit praesentia communior; cum regeneratione enim quae fit
per conjunctionem boni cum veris, ita se habet quod bonum sit quod
agit et verum quod se agi patitur, cumque bonum se applicuerat
veris et se paulisper conjunxerat cum illis, tunc apparet verum
reagere, at non est verum sed est bonum illi conjunctum vel
adjunctum quod per verum reagit; haec adjunctio est quae
intelligitur per praesentiam communiorem. Conjunctio boni cum
veris dicitur, sed intelligitur homo in quo bonum et verum, nam
haec praedicari nequeunt absque subjecto, quod est homo; in caelo
per abstracta ita cogitant et loquuntur, ex causa quia sibi non
tribuunt bonum nec verum, sed Domino, et quia bonum et verum a
Domino implet totum caelum; ita loqui etiam antiquis fuit
familiare.

AC n. 4381 4381. `Et ego procedam lente’: quod significet statum
praeparationis successivum, constare potest a significatione
`procedere lente,’ hic ubi agitur de insinuatione boni in verum et
de receptione illius ab hoc, quod sit praeparationis successivum.

AC n. 4382 4382. `Ad pedem operis quod coram me’: quod significet secundum
communia, constare potest ex illis quae praecedunt; per {1} `pedem
operis’ intelliguntur illa quae supra dicta sunt, nempe `quod nati
teneri, et greges et armenta lactentia apud me, et impulerint ea
die uno, et morientur omnes greges,’ per quae quod significatum sit
quod sit secundum communia, patet ab illis quae ibi dicta sunt:
`pes operis’ et dein `pes natorum’ dicitur, quia per `pedem’
significatur naturale {2}, videatur n. 2162, 3147, 3761, 3986,
4280, et hic de naturali agitur.
@1 i nam$
@2 significantur naturalia$

AC n. 4383 4383. `Et ad pedem natorum’: quod significet secundum ver. quae
ibi, constat ea significatione `natorum’ seu filiorum quod sin
vera, de qua aliquoties supra: vera quae ibi, sunt vera in
communibus communia enim sunt illa quae supra n. 4378 comparata
sunt ovo, nam in communibus continentur particularia et in his
singularia n. 4325 f., 4329, 4345; in primo statu, nempe in statu
infantiae, sunt (o)ibi particularia et in his singularia potentia,
dein autem prodeunt {1} et se exserunt actu, et sic successive; qui
regenerantur, ita a Domino ducuntur, imbuuntur enim communibus in
quibus illa sunt qua sequuntur, quae quoque successive prodeunt, et
hoc ordine et serie incomprehensibili; nam omnia et singula a
Domino praevidentur, etiam qualia erunt in aeternum; quapropter
communia vera non ab conjunguntur bono apud hominem qui regeneratur
quam talia quibus inaptari possunt particularia vera et his
singularia; [2] at usque particularia haec, immo particularium
singularia, sunt ad illa quae supersunt, non nisi quam communia
respective, nam in singulis usque indefinita sunt {2}: fatentur
etiam id angeli, qui tamen in tanta sapientia respective ad hominem
sunt ut ineffabilia sint quae sciunt et percipiunt, nempe quod
solum communissima respective sciant et quod illa quae ne sciunt,
indefinita sint; non audent dicere infinita, quia nullus respectus
datur et nulla ratio {3} inter finitum et infinitum. Inde quoque
concludi potest quale est Verbum; hoc quia Divinum, a prima origine
infinita in se continet ac inde ineffabilia quae sunt sapientiae
angelicae et denique modo talia quae adaequata sunt captui humano.
@1 producunt I$
@2 A alters to insunt$
@3 A ip et nulla ratio before datur$

AC n. 4384 4384. `Usque quod venero ad dominum meum, ad Seir’: quod
significet usque dum conjungi possent, nempe verum quod est `Jacob’
cum bono quod est `Esau,’ constare potest a significatione `Seir’
quod sit conjunctio spiritualium cum caelestibus in naturali, hoc
est, veri quod fidei {1}, cum bono quod est charitatis; bonum cui
conjunctum est verum in naturali, ac in supremo sensu Divinum
Naturale Domini quoad bonum conjunctum vero ibi, est quod proprie
significatur per Seir in his locis’ in Verbo; in prophetico Mosis
de filiis Israelis {2},
Jehovah de Sinai venit, et exortus est de Seir illis,
exsplenduit e monte Paran, et venit ex myriadibus
sanctitatis, Deut. xxxiii 2, 3:
in prophetia Bileami,
Video Ipsum et non jam, conspicio Ipsum et non
propinquus; orietur stella e Jacobo, et surget sceptrum ex
Israele;… et erit Edomus hereditas, et erit hereditas
Seir, hostium illius, et Israel faciens robur, Num. xxiv 17,
[18]:
in cantico Deborae et Baraki,
Jehovah cum exivisti e Seir, cum egressus es ex agro
Edomi, terra contremuit… montes defluxerunt;… hic Sinai
coram Jehovah Deo Israelis, Jud. v 4, 5:
apud Esaiam,
Ad me clamans e Seir, Custos quid de nocte? custos quid
de nocte? dixit custos, Venit mane, etiamque nox, xxi 11,
12;
videantur haec de Seir, (o)ut et quae allata sunt, n. 4240.
@1 i est$
@2 ut apud Mosen$

AC n. 4385 4385. `Et dixit Esau, Statuam quaeso cum te de populo qui mecum’:
quod significet quod conjungerentur aliqua de boni vero, constat ex
significatione `statuere cum te’ quod sit conjungere; et ex
significatione `populi qui mecum’ quod sint aliqua de boni vero;
quod `populus’ sint vera, videatur n. 1259, 1260, 2928, 3295, 3581;
inde `populus qui mecum’ sunt boni vera; quid boni vera, aliquoties
prius dictum est; sunt illa vera quae procedunt a bono, et quae
bonum influens per internum hominem in externum secum habet; quod
illa vera significata sint per `quadringentos viros quos Esau secum
habebat’, videatur supra n. 4341; hic ideo aliqua ex illis, nam
dicitur `de populo qui mecum’.

AC n. 4386 4386. `Et dixit, Quare hoc? inveniam gratiam in oculis domini
mei’: quod significet illustrationem a praesentia interius,
constare potest ex illis quae submissionis haec formula involvit,
per illam enim renuitur praesentia proxima, sed annuitur praesentia
remota, quae eadem est cum praesentia interius, a qua illustratio.

AC n. 4387 4387. `Et reversus in die illo Esau ad viam suam, ad Seir’: quod
significet statum Divini Boni Naturalis tunc cui adjuncta veri
bona, constat ex significatione `diei {1}’ quod sit status, de qua
{2} n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, 3462, inde `reversus in die
illo’ est status quem tunc induerat; ex repraesentatione `Esavi’
quod sit Divinum Bonum Naturale, de qua supra n. 4340; ex
significatione `viae’ quod sit verum [de qua n. 627, 2333; hic veri
bonum, quod est verum] voluntate et actu, n. 4337, 4353; et ex
significatione `Seir’ quod sit conjunctio veri cum bono, de qua
supra n. 4384; ex quibus, in unum sensum collatis, patet quod per
illa verba significetur status Divini Boni Naturalis tunc cui
adjuncta veri bona: [2] quod haec significentur per illa verba,
haudquaquam apparet ex sensu illorum historico, sed usque illa sunt
quae in sensu spirituali seu interno involvunt; caelum enim quod in
homine est, hoc est, angeli qui apud illum, nihil prorsus curant
historica mundana, nec sciunt quid Esau, nec quid Seir, etiam nec
cogitant de die quo reversus Esau, nec de via ad Seir, sed ex
spiritualibus quae illis correspondent, ideas capiunt, ac inde in
eodem instanti talem sensum hauriunt; correspondentiae enim hoc
faciunt, quae paene se habent sicut cum quis loquitur lingua
aliena, et alter in instanti sensum sicut ex sua intelligit, nec
morantur illum voces aliter sonantes et articulatae; ita sensus
internus Verbi, qui coincidit prorsus cum lingua universali in qua
sunt angeli, seu cum loquela cogitationis illorum spirituali;
loquela illorum est spiritualis, quia cogitatio illorum est ex luce
`caeli quae a Domino.
@1 viae I$
@2 quo$
@3 caelesti$

AC n. 4388 4388. Vers. 17-20. Et Jacob profectus ad Succoth, et aedificavit
sibi domum, et acquisitioni suae fecit tuguria, propterea vocavit
nomen loci Succoth. Et venit Jacob Shalem, urbem Shechemi, quae in
terra Canaan, in veniendo eo e Paddan-Aram, et castrametatus ad
facies urbis. Et emit portionem agri, ubi tetendit tentorium suum,
e manu filiorum Hamoris patris Shechemi, centum kesitis. Et
statuit ibi altare, et vocavit id El Elohe Israel. `Jacob profectus
ad Succoth’ significat statum vitae boni a vero tunc: `et
aedificavit sibi domum’ significat incrementum boni a vero in illo
statu: `et acquisitioni suae fecit tuguria’ significat similiter
illorum quae in communi, bono a vero tunc: `propterea vocavit nomen
loci Succoth’ significat quale ejus status: `et venit Jacob Shalem,
urbem Shechemi’ significat interiora vera fidei quae
tranquillitatis: `quae in terra Canaan’ significat in regno Domini:
`in veniendo eo e Paddan-Aram’ significat post statum priorem: `et
castrametatus ad facies urbis’ significat applicationem: `et emit
portionem agri, significat appropriationem boni ex illo vero: `ubi
tetendit tentorium suum’ significat sanctum: `e manu filiorum
Hamoris patris Shechemi’ significat originem illius veri a stirpe
Divina aliunde: `centum kesitis’ significat plenum {1}: `et statuit
ibi altare’ significat cultum interiorem: `et vocavit id El Elohe
Israel’ significat quod a Divino Spirituali.
@1 A d multum, i plenum, see n. 4400.$

AC n. 4389 4389. `Jacob profectus ad Succoth’: quod significet statum vitae
boni a vero tunc, constat a repraesentatione `Jacobi’ quod sit veri
bonum, de qua supra, hic bonum a vero tunc (c)ex illis quae
adjuncta ei sunt a bono quod `Esau’, de quibus actum est; a
significatione `proficisci’ quod sit vitae ordo et instituta, de
qua n. 1293, ita vitae status; et a significatione `Succoth’ quod
sit quale ejus status, de qua in sequentibus (o)n. 4391, 4392.

AC n. 4390 4390. `Et aedificavit sibi domum’: quod significet incrementum
boni a vero in illo statu, constat a significatione `aedificare
domum’ quod sit instruere intelligentia et sapientia externum
hominem, de qua n. 1488; et quia intelligentia est veri, et
sapientia est boni, hic per `aedificare domum’ significatur
incrementum boni a vero; quod `domus’ sit bonum, videatur n. 2233,
2234, 3128, 3142, 3652, 3720 quid bonum veri, supra n. 4337, 4353
dictum est, quod nempe sit verum voluntate et actu; id verum est
quod {1} bonum dicitur; et conscientia quae ex illo bono est,
vocatur conscientia veri. Hoc bonum quod ex vero, tantum crescit
quantum homo exercet charitatem ex velle bene, ita quantum et
qualiter amat proximum. [2] Quod toties in explicationibus bonum
et verum nominentur, est causa quia omnia quae in caelo sunt, et
inde omnia quae in Ecclesia Domini, se referant ad verum et bonum;
haec bina includunt in genere omnia quae sunt doctrinae et quae
sunt vitae, vera quae sunt doctrinae et bona quae sunt vitae: mens
humana etiam in universali non alia objecta habet quam quae sunt
veri (c)et boni, ejus intellectus quae sunt veri, et ejus voluntas
quae sunt boni; inde patet quod verum et bonum sint latissimae
significationis, et quod derivationes eorum sint numero ineffabiles
inde est quod toties verum et bonum nominentur.
@1 tunc$

AC n. 4391 4391. `Et acquisitioni suae fecit tuguria’: quod significet
similiter in communi, bono et {1} vero tunc, constat ex
significatione `acquisitionis’ quod sint bona et vera in communi;
et ex significatione `facere tuguria’ seu tentoria quod sit simile
cum `aedificare domum,’ nempe accipere incrementum boni a vero, cum
differentia quod `aedificare domum sit minus commune, ita interius,
et `facere tuguria’ seu tentoria sit communius, ita exterius; illud
erat pro ipsis, nempe Jacobo, ejus feminis et natis, hoc pro
servitiis, gregibus et armentis; `tuguria’ seu tentoria in Verbo
proprie significant sanctum veri, et distinguuntur tabernaculis,
quae etiam tentoria vocantur, per id {2} quod haec significent
sanctum boni, n. 414, 1102, 2145, 2152, 4128; illa in lingua
originali appellantur `succoth,’ haec autem `ohalim’: sanctum veri
est bonum quod a vero. [2] Quod significatio tuguriorum seu
tentoriorum quae vocantur succoth, illa sit, patet quoque ab his
locis in Verbo: apud Davidem,
Jehovah Deus equitavit super cherubo, et volavit, et
vectus super alis venti, posuit tenebras absconsionem Suam,
et circuitus Suos tentorium Suum, tenebrae aquarum, nubes
caelorum, Ps. xvi 11, 12 [A.V. 10, 11]:
et alibi,
Inclinavit caelos cum descendit, et densae tenebrae si
pedibus Ipsius: et equitavit super cherubo, et volavit, et
vectus super alis venti, et posuit tenebras circum Se
tentoria, ligatur aquarum, nubes caelorum, 2 Sam. xxii 10-
12;
ubi {3} de revelatione Divina seu Verbo; `inclinare caelos cum
descendit’ pro abscondere interiora Verbi; `densae tenebrae sub
pedibus Ipsius’ pro quod illa quae apparent homini’, sint tenebrae
respective; sensus litteralis Verbi est talis; `equitare super
cherubo’ pro quod ita provisum; `ponere tenebras circum Se
tentoria,’ seu `circuitus Suos tentorium Suum’ pro sanctum veri in
abscondito, nempe intus in sensu litterali; `ligaturae aquarum et
nubes caelorum’ sunt {4} Verbum in littera; quod `nubes caelorum’
sit Verbum in littera, videatur Praefatio ad cap. xviii Gen. et n.
4060: [3] (m)simile significatur {5} per haec apud Esaiam,
Creabit Jehovah super omne habitaculum montis Zionis, et
super convocationes ejus, nubem interdiu, et fumum et splendorem
ignis flammae noctu, nam super omni gloria obtegumentum; et
tentorium erit in umbram interdiu, et in refugium et

absconsionem contra inundationem et pluviam, iv 5, 6;
`nubes’ quoque hic est sensus `litteralis Verbi’, et `gloria’
sensus internus, ut quoque apud Matthaeum xxiv 30; Marcum xiii 26;
Lucam xxi 27; tentorium quoque {6} hic pro sancto veri. Quod
dicatur quod interiora vera sint in abscondito, est ob causam si
revelata fuissent, quod tunc illa profanavissent {7}, videatur n.
3308, 3399, (x)4289; quod etiam exponitur per haec verba apud
Davidem,
Occultas eos in abdito facierum Tuarum prae insidiosis
consiliis viri, abscondis eos in tentorio prae lite
linguarum, Ps. xxxi 21 [A.V. 20].
[4] Quod `tentorium’ sit sanctum veri, patet etiam apud Amos,
In die illo erigam tentorium Davidis lapsum, et
obsepiam rupturas, et destructa erigam, et aedificabo juxta
dies aeternitatis, ix 11;
`erigere tentorium Davidis lapsum’ pro sanctum veri restaurare
postquam periit; `David’ pro Domino respective ad Divinum Verum, n.
1888, `rex’ enim est Divinum Verum, n. 2015, 2069, 3009. Quia
`tentorium’ significabat sanctum veri, et `habitare tentoria’
significabat cultum inde, ideo festum tentoriorum, quod vocatur
festum tabernaculorum, in Ecclesia Judaica et Israelitica,
institutum erat, Lev. xxiii 34, 42, 43; Deut. xvi 13, 16, ubi etiam
festum illud vocatur festum succoth seu tentoriorum.
@1 as AI but cf 4388, l. 10$
@2 in eo$
@3 ibi$
@4 est$
@5 i etiam$
@6 A d quoque, i etiam$
@7 quod interiora vera abscondita fuerint, fuit ob causam ne
prophanarentur$

AC n. 4392 4392. `Propterea vocavit nomen loci Succoth’: quod significet
quale ejus status, constat ex significatione `vocare nomen’ quod
sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724, 3006, 3421;
et ex significatione `loci’ quod sit status, de qua n. 2625, 2837,
3356, 3387, 4321; quale hujus status est quod `Succoth’ involvit,
nempe quale et `tentoria’ sanctum veri, ut mox supra n. 4391
ostensum est: simile etiam significat Succoth apud Davidem,
Dividam Shechemum, et vallem Succoth dimetiar: Mihi
Gilead, et Mihi Menasheh, et Ephraim robur capitis Mei,
Jehudah legislator Meus, Ps. lx (x)8, 9 [A.V. 6, 7]; et
cviii (x)8, 9 [A.V. 7, 8].
@1 ab explicatione$
@2 in qua Schalem$

AC n. 4393 4393. `Et venit Jacob Shalem, urbem Shechemi’: quod significet
interiora vera fidei quae tranquillitatis, constat ex
significatione `Shalem’ quod sit tranquillitas pacis, de qua
sequitur; et ex significatione `urbis Shechemi’ quod sint interiora
vera fidei, de qua in capite sequente ubi de Shechemo et ejus urbe
agitur; quod `urbs’ sit verum (x)fidei, videatur n. 402, 2268,
(x)2449, (x)2451, 2712, 2943, 3216; quod `Shalem’ significet
tranquillitatem pacis, constare potest apud Davidem,
Notus in Jehudah Deus, in Israel magnum nomen Ipsius, et

est in Shalem tentorium Ipsius, et habitaculum Ipsius in Zione:

ibi fregit prunas arcus, scutum, et gladium, et bellum, Ps. lxxvi
2-4 [A.V. 1-3];
ubi quod `Shalem’ sit tranquillitas pacis patet, nam dicitur {1},
quod `ibi fregerit prunas arcus, scutum, gladium, et bellum’; tum
a significatione ejus in lingua originali, Shalem enim {2} est
tranquillitas et perfectio; quid tranquillitas pacis, videatur n.
1726, 3696; in illa sunt interiora vera, hoc est, illi qui in
interioribus veris fide et vita sunt; sed quamdiu in exterioribus
veris sunt et cumprimis quando ab exterioribus venitur in
interiora, tunc status intranquillus est, nam tunc pugnae
tentationum: id quoque repraesentatur per Jacobum hic, quod
postquam in timore et anxietate fuerit pro Esavo, nunc ad statum
tranquillitatis pervenerit.

AC n. 4394 4394. `Quae in terra Canaan’: quod significet in regno Domini,
constat ex significatione `terrae Canaanis’ quod sit regnum Domini,
de qua n. 1413, 1437, 1607, 3038, 3481, 3705 homo cum est in
interioribus veris fide et vita, est {1} in regno Domini, (o)et in
statu tranquillitatis, et (o)tunc spectat exteriora, sicut qui ex
edito colle, mare quod tumultuatur {2}.
@1 i tunc$
@2 fluctuat et$

AC n. 4395 4395. `In veniendo eo e Paddan-Aram’: quod significet post statum
priorem, constat a significatione `in veniendo eo’ quod sit post;
et a significatione `Paddan-Aram’ quod sit cognitiones `boni et
veri, de qua n. 3664, 4107,4112, sed cognitiones exteriores quae
inserviunt introducendis bonis et veris genuinis, nam ibi `Laban’,
per quem quod affectio talis boni repraesentetur, videatur n 3612:
3665, 3778, 3974, 3982, 3986 f., 4063, 4189, 4206; quare `in
veniendo eo e Paddan-Aram’ dicitur quia ab externis {1} veris et
bonis ad interiora, ita a statu priore ad hunc, perventum.
@1 i illis, nempe$

AC n. 4396 4396. `Et castrametatus ad facies urbis’: quod significet
applicationem, nempe ad bona illius veri, constat a significatione
`castrametari’ quod proprie sit dispositio secundum ordinem, de qua
n. 4236, hic autem applicatio, nam castrametari hic significat
sedem figere cum armentis suis et gregibus, qui quoque supra n.
4364 castra dicta sunt; et ex significatione `ad facies urbis’ quod
sit ad bona illius veri, `facies’ enim significat interiora, n.
358, 1999, 2434, 3527, 3573, 4066, proinde affectiones boni et veri
{1}, quae elucent ex facie; quod `urbs’ sit verum, videatur n. 402,
2268, 2449, (x)2451, 2712, 2943, 3216.
@1 affectiones boni seu bona$

AC n. 4397 4397. `Et emit portionem agri’: quod significet appropriationem
boni ex illo vero, constat ex significatione `emere’ quod sit sibi
appropriare; et ex significatione `portionis agri’ quod sit bonum
quod {1} ex illo vero; quod `ager’ sit Ecclesia quoad bonum, ita
bonum, videatur n. 2971, 3196, 3317, 3500, 3508, 3766.
@1 i illud, nempe$

AC n. 4398 4398. `Ubi tetendit tentorium suum’: quod sit sanctum, constat ex
significatione `tentorii’ quod sit sanctum, de qua n. 414, 1102,
2145, 2152, 3210.

AC n. 4399 4399. `E manu filiorum Hamoris patris Shechemi’: quod significet
originem illius veri a stirpe Divina aliunde, constabit ex illis
quae in capite sequente dicenda, ubi de Hamore et Shechemo agitur.

AC n. 4400 4400. `Centum kesitis {1}’: quod significet plenum, constat ex
significatione `centum’ quod sit status plenus, de qua n. 2636,
proinde plenum; sed proprie per `centum’ hic significatur multum,
agitur enim de appropriatione boni ex veris interioribus, quae
significantur per `filios Hamoris patris Shechemi,’ n. 4399: per
`kesitas’ quae nummi erant, in sensu interno significantur talia
vera; derivatur etiam vox illa a voce {2} quae significat verum,
Ps. lx 6 [A. V. 4]. De conjunctione boni cum illis veris, dicetur
(o)infra n. 4402.
@1 Heb [ ] (qesitah) a coin, supposed (from comparison with
Gen. xvii 16) to be about 4 shekels$
@2 Heb. [ ] (qoshet) =truth$

AC n. 4401 4401. `Et statuit ibi altare’: quod significet cultum interiorem,
constat ex significatione `statuere altare’ quod sit cultus; altare
enim erat principale repraesentativum Domini, n. 921, 2777, 2811,
inde etiam principale cultus; per cultum hic intelligitur cultus
interior ex Divino Spirituali, de qua re nunc sequitur.

AC n. 4402 4402. `Et vocavit id El Elohe Israel’: quod significet ex Divino
Spirituali, nempe cultus interior, constat ex significatione `El
Elohe,’ de qua sequitur; et ex significatione `Israel’ quod sit
spirituale, de qua n. 4286, 4292. Cum his quae a versu 17 hujus
capitis huc usque dicta sunt, ita se habet: agitur in hoc capite in
sensu supremo de Domino quomodo Ipse Naturale Suum Divinum fecerat;
sed quia illa quae in (t)sensu supremo sunt de Domino, excedunt
ideas cogitationis hominis, sunt erum Divina, licet illustrare illa
per talia quae propius cadunt in ideas, nempe per id quomodo
Dominus naturale hominis regenerat; de regeneratione enim hominis
quoad ejus naturale in sensu interno hic etiam agitur, nam
regeneratio hominis est imago glorificationis Domini, n. 3138,
3212, 3296, 3490; Dominus enim secundum ordinem Divinum Se
glorificavit, hoc est, Divinum fecit; et quoque secundum talem
ordinem hominem regenerat, hoc est, caelestem et spiritualem facit;
hic quomodo spiritualem, nam `Israel’ significat illum; [2]
spiritualis homo non est interior rationalis homo sed interior
naturalis; interior rationalis homo est qui vocatur caelestis; quae
differentia sit inter spiritualem et caelestem hominem, saepius
prius dictum est; homo spiritualis fit per id quod apud illum
conjungantur vera cum bono, hoc est, illa quae sunt fidei cum illis
quae sunt charitatis, et hoc in naturali ejus; ibi conjunguntur
primum vera exteriora cum bono, et dein vera interiora; de
conjunctione verorum exteriorum in naturali actum est in hoc capite
a versu 1 ad 17, et de conjunctione verorum interiorum cum bono, a
versu 17 ad finem; vera interiora non aliter conjunguntur cum bono
quam per illustrationem influentem per internum hominem in
externum; ex illustratione illa patent vera Divina non nisi quam
communiter, comparative quemadmodum objecta innumerabilia oculo
sicut unum obscurum absque distinctione; haec illustratio ex qua
vera non nisi quam communiter apparent, significata est per Esavi
verba ad Jacobum, `Statuam quaeso cum te de populo mecum,’ et per
responsum Jacobi, `Quare hoc? inveniam gratiam in oculis tuis,’ de
quibus videatur {1} n. 4385, 4386; [3] quod spirituali homini sit
obscurum respective, videatur n. 2708, 2715, 2716, 2718, 2831,
2849, 2935, 2937, 3241, 3246, 3833; spiritualis hic homo est qui
repraesentatur per `Israelem,’ n. 4286; spiritualis homo dicitur ex
eo quod lux caeli in qua est intelligentia et sapientia, influat in
illa quae sunt lucis mundi apud hominem et faciat ut illa quae sunt
lucis caeli, repraesententur in his quae sunt lucis mundi, utque
sic correspondeant; spirituale enim in se spectatum est ipsa Divina
Lux quae a Domino, proinde intelligentia veri, et inde sapientia
{2}; sed lux illa apud spiritualem hominem incidit in illa quae
sunt fidei apud illum et credit (t)esse vera, at apud caelestem in
bonum amoris. Sed haec tametsi clara sunt illis qui in luce caeli,
usque obscura sunt illis qui in luce mundi, ita plerisque hodie, et
fortassis ita obscura ut vix intelligibilia; verumtamen quia de
illis agitur in sensu interno ac illa talia sunt, non supersedendum
quin {3} aperiantur; venturum est tempus quando illustratio. [4]
Quod altare vocatum sit `EL ELOHE ISRAEL’, et per id {4}
significatus cultus interior ex Divino Spirituali, est quia El
Elohe idem est in sensu supremo cum Divino Spirituali et quoque
Israel; quod Israel sit Dominus quoad Divinum Spirituale, ac in
sensu repraesentativo Ecclesia {5} spiritualis Domini, seu quod
idem, homo qui talis, videatur n. 4286, 4292; `El Elohe’ in {6}
lingua originali significat Deum Deum, et stricte secundum verba,
Deum deorum: in Verbo Jehovah seu Dominus plurimis in locis
nominatur `El’ in singulari, etiam `Eloah,’ et quoque nominatur
`Elohim’ in plurali, uterque {7} aliquoties in uno versu aut in una
serie; qui sensum internum Verbi non scit, non scire potest cur
ita; quod `El’ involvat aliud, et `Eloah’ aliud, ac `Elohim’ aliud,
quisque potest judicare ex eo quod Verbum sit Divinum, hoc est, a
Divino ducat originem, et quod sit inde inspiratum quoad omnes
voces, immo quoad omnium minimum apicem: [5] quid El cum nominatur,
et quid Elohim, involvit, constare potest ab illis quae supra
passim ostensa sunt, quod nempe El et Elohim seu Deus dicatur {8}
cum agitur de vero, videatur n. 709, 2586, 2769, 2807, 2822, 3921
f., 4287; inde est quod per El et Elohim in sensu supremo
significetur Divinum Spirituale, nam hoc idem est cum Divino Vero,
sed cum differentia quod per `El’ significetur verum voluntate et
actu, quod idem est cum veri bono, n. 4337, 4353, 4390 `Elohim’ in
plurali dicitur quia per verum Divinum intelliguntur omnia vera
quae a Domino; inde etiam angeli in Verbo aliquoties dicuntur
elohim seu dii, n. 4295, (o)ut quoque patebit a locis infra e Verbo
adductis. Quia nunc `El et Elohim’ in sensu supremo significant
Dominum quoad verum, etiam significant Ipsum quoad potentiam, nam
verum est de quo praedicatur potentia, bonum enim per verum agit
cum potentiam exercet, n. 3091, 4015; quapropter ubi in Verbo
agitur de potentia ex vero, Dominus `El ac Elohim’ seu Deus
dicitur; inde quoque est quod El in lingua originali etiam
significet potentem. [6] Quod El et Elohim (o)seu Deus dicantur
(o)in Verbo ubi agitur de Divino Spirituali, seu quod idem, de
Divino Vero, et inde Divina Potentia, constare potest adhuc ab his
locis: apud Mosen,
Dixit Deus Israeli in visionibus noctis… Ego Deus
deorum (El Elohe) patris tui, non timeas a descendendo in
Aegyptum, quia in gentem magnam ponam te ibi, Gen. xlvi 2, 3;
ibi quia ad Israelem quem `ponet in gentem magnam’ et sic de vero
et ejus potentia agitur, dicitur El Elohe, quod in sensu proximo
significat Deum deorum; quod Elohim in sensu proximo sint dii, quia
praedicantur de veris et inde potentia, etiam patet apud eundem,
Ibi aedificavit Jacob altare, et vocavit locum El-Beth-
El, quia ibi revelati sunt illi Elohim, in fugiendo illo
coram fratre suo, Gen. xxxv 7:
et alibi apud eundem,
Jehovah Deus vester {9}, Ipse Deus deorum, et Dominus
dominorum, Deus (El) magnus, potens et formidabilis, Deut. x
17;
ubi Deus deorum exprimitur per Elohe Elohim, et dein (o)Deus per
El, Cui tribuitur magnitudo et potentia: [7] apud Davidem,
Deus (El) magnus Jehovah, et Rex magnus super omnes
deos (elohim), in Cujus manu pervestigatione sterrae, et
robora montium Ipsi, Ps. xcv 3, 4;
ibi Deus seu El dicitur quia de Divino Vero et inde Potentia
agitur; tum dii dicuntur quia de veris quae inde; `rex’ enim in
sensu interno significat verum, n. 1672, 2015, 2069, 3009, 3670;
inde quid `Rex magnus super omnes deos’ involvit, constat;
`pervestigationes terrae’ sunt quoque vera Ecclesiae, quae vocantur
`robora montium’ a potentia ex bono {10}: apud eundem,
Quis in caelo comparabit se Jehovae, assimilabitur
Jehovae in filiis deorum (o)(elim)? Deus (o)(El) validus in
arcano sanctorum,… Jehovah Deus Zebaoth, quis sicut Tu
fortis Jah? Ps. lxxxix 7-9 [A.V. 6-8];
ibi `filii deorum seu elim’ pro veris Divinis, de quibus quod
praedicetur potentia, patet, nam dicitur `Deus (El) validus,
Jehovah Deus exercituum, quis fortis sicut Tu?’ [8] Similiter
alibi apud eundem,
Date Jehovae filii deorum, date Jehovae gloriam et
robur, Ps. xxix 1:
apud Mosen,
Ceciderunt super facies suas, et dixerunt, Deus deorum
(El elohe) spirituum omnis carnis, Num. xvi 22:
apud Davidem,
Ego dixi, dii (elohim) vos, et filii Altissimi omnes
vos, Ps. lxxxii 6; Joh. x 34;
(o)ubi dii dicuntur a veris, nam `filii’ sunt vera, n. 489, 491,
533, 1147, 2628, 3373, 3704: {11} apud eundem,
Confitemini Deo deorum (Elohe elohim),… confitemini
Domino dominorum, Ps. cxxxvi 2, 3:
(m)apud Danielem,
Aget pro lubitu suo rex, et efferet se, et exaltabit se
super omnem deum (el), et super Deum deorum (El elohim)
loquetur mira, xi 36.(n)
Inde patet quod El elohe in proximo sensu sit Deus deorum, et quod
`dii’ in sensu interno praedicentur de veris quae a Domino. [9]
Quod El seu Deus in singulari dicatur ubi agitur de potentia quae
ex Divino Vero, seu quod idem, ex Divino Spirituali Domini,
constare potest ab his locis: apud Mosen,
Sit Deo (El) manus mea ad faciendum cum te malum, Gen.
xxxi 29:
et alibi,
Nec pro Deo (El) manus, Deut. xxviii 32:
et apud Micham,
Sit {12} pro Deo (El) manus, ii 1;
`pro Deo manus’ est {13} ut sit potentia; quod `manus’ sit
potentia, videatur Davidem,
Ponam in mari manum Ipsius, et in fluviis dextram
Ipsius; Ille vocabit Me Pater meus Tu, Deus (El) meus, petra
salutis meae, Ps. lxxxix 26, 27 [A.V. 25, 26];
ubi de potentia ex veris: apud eundem,
Impius dicit in corde suo, Oblitus est Deus (El),
occultavit facies Suas, non videt in perpetuum surge Jehovah
Deus (El), extolle manum Tuam,… quapropter contemnit
impius Deum (Elohim)? Ps. x 11-13;
[10] similiter: apud eundem,
Jehovah petra mea, et propugnaculum meum et ereptor
meus, Deus (El) meus, rupes mea, Ps. xviii 3 [A.V. 2];
ubi de potentia: apud Esaiam,
Residuum revertetur, residuum Jacobi ad Deum (El)
potentem, x 21:
apud eundem,
Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, super
cujus humero principatus; vocabit nomen Ipsius, Mirabilis,
Consiliarius, Deus (El), Potens, Pater aeternitatis,
Princeps pacis, ix [A. V. 6]:
apud eundem,
Ecce Deus (El) salutis meae, confidam, et non timebo,
quia robur meum, xii 2:
apud eundem,
Ego Deus (El) etiam ex die, Ego Ipse, et nemo e manu
Mea eripiens, facio et quis retractabit illud? xliii 12, 13;
ibi de potentia: apud Jeremiam,
Deus (El) magnus, potens, cujus nomen Jehovah
exercituum, {14} xxxii 18:
in Libro 2 Samuelis,
Cum Deo (El) meo transiliam murum, Deus (El) integra
via Ipsius, sermo Jehovae purus,… Quis Deus (El) praeter
Jehovam? quis petra praeter Deum (Elohim) nostrum? Deus (El)
refugii mei robur, xxii [30], 31-33:
apud Mosen,
Non vir Deus (El) et mentiatur, aut filius hominis et
paeniteat Ipsum. Num Ille dixerit, et non fecerit? aut
locutus fuerit, e non stabiliverit?… Eduxit eos ex
Aegypto, sicut robora unicornis illi;… tempore illo dicetur
Jacobo et Israeli, Quid fecerat Deus (El), Num. xxiii 19, (x)22,
23;
11 ubi in sensu interno de potentia et vero: et apud eundem,
Deus (El) Qui eduxit eum ex Aegypto, sicut robora
unicornis illi; consumet gentes hostes suos, et ossa eorum
franget, et tela ejus conteret, Num. xxiv 8;
quod `cornua et robora unicornis’ significent potentiam {15} veri
ex bono, videatur n. 2832; praeter in multis aliis locis. Quia in
Verbo pleraque etiam oppositum sensum habent, ita quoque deus et
dii, qui ita {16} nominantur cum de falso et de potentia ex falso
agitur; ut apud Ezechielem,
Alloquentur illum dii (elim) fortium in medio inferni,
(x)xxxii 21:
apud Esaiam,
Incaluistis in diis (elim) sub omni arbore viridi,
lvii 5;
ubi `dii’ dicuntur ex falsis: similiter alibi.
@1 i supra$
@2 i quae a luce illa$
@3 i est$
@4 ea$
@5 i caelestis$
@6 i autem$
@7 et$
@8 nominetur$
@9 noster AI but Heb = vester$
@10 quibus quia potentia ex bono, vocantur robora montium$
@11 i et$
@12 Nec AI$
@13 pro$
@14 Zebaoth$
@15 sint potentia$
@16 etiam sic$

AC n. 4403 4403. Continuatio de Maximo Homine et de Correspondentia; hic de Correspondentia cum Oculo {1}, et cum Luce
@1 A d organo visus, i oculo$

Spiritus quales essent et ad quam provinciam corporis
pertinerent etiam animadvertere et scire datum est ex illorum situ
et loco apud me, tum quoque a plano in quo essent, et a distantia
in illo: qui prope ad me visi sunt, utplurimum fuerunt subjecta
integrarum societatum; societates enim a se (x)mittunt spiritus ad
alios, et per illos percipiunt cogitata et affectiones, et sic
communicant; (o)sed de `subjectis’ ita dictis seu de `spiritibus
emissariis’, singillatim, ex Divina Domini Misericordia, dicetur;
de quibus haec observata sunt; qui supra caput apparent et prope ad
illud, sunt qui docent et quoque facile doceri se patiuntur; qui
sub occipitio, sunt qui tacite et {1} prudenter agunt; qui a tergo
(o)prope, similiter cum differentia; qui ad thoracem seu pectus,
sunt qui in charitate; qui ad lumbos, sunt qui in amore conjugiali;
qui ad pedes, sunt qui naturales sunt; et qui ad plantas, sunt
illius generis crassiores: qui autem ad {2} faciem, sunt diverso
genio secundum correspondentiam cum sensoriis quae ibi; ut qui ad
nares, sunt qui perceptione pollent; qui ad aures, sunt qui
oboediunt; et qui ad oculos, sunt qui intelligentes et sapientes
sunt; et sic porro.
@1 at$
@2 circum$

AC n. 4404 4404. Sensus externi qui sunt quinque, nempe Tactus, Gustus,
Odoratus, Auditus et Visus, singuli habent correspondentiam cum
sensibus internis; sed correspondentiae hodie vix alicui notae
sunt, quia non sciunt quod `correspondentiae aliquae’ sint, et
minus quod correspondentia spiritualium sit cum naturalibus, seu
quod idem, illorum quae sunt interni hominis cum illis quae sunt
externi; quod correspondentias sensuum attinet, sensus tactus in
genere correspondet affectioni boni; sensus gustus affectioni
sciendi; sensus odoratus affectioni percipiendi; sensus auditus,
affectioni discendi, tum oboedientiae; sensus autem visus
affectioni intelligendi et sapiendi.

AC n. 4405 4405. Quod sensus visus correspondeat affectioni intelligendi et
sapiendi, est quia visus corporis prorsus correspondet visui
spiritus ejus, ita intellectui: sunt enim binae luces, una quae est
mundi a sole, altera quae est caeli a Domino; in luce mundi nihil
intelligentiae est, at in luce caeli est intelligentia; `inde’
quantum apud hominem illa quae sunt lucis mundi illuminantur ab
illis quae sunt lucis caeli, tantum intelligit et sapit homo; ita
quantum correspondent.

AC n. 4406 4406. Quia visus oculi correspondet intellectui, ideo quoque
intellectui tribuitur visus, et vocatur visus intellectualis; etiam
illa quae appercipit homo, vocantur objecta illius visus; et quoque
in familiari sermone dicitur quod videantur illa cum intelliguntur:
et {1} quoque praedicatur de intellectu lux et illuminatio, et inde
claritas, ac {2} vicissim umbra (o)et obtenebratio, et (o)inde
obscuritas: haec et similia in usum loquendi venerunt apud hominem
ex eo quod correspondeant; ejus spiritus enim est in luce caeli, et
ejus corpus in luce mundi, et spiritus est qui vivit in corpore et
quoque qui cogitat; inde plura quae sunt interiora, ita ceciderunt
in voces.
@1 tum$
@2 quoque claritas inde, et$

AC n. 4407 4407. Oculus est organum faciei nobilissimum ac immediatius
communicat cum intellectu quam reliqua organa sensoria hominis;
etiam modificatur a subtiliore atmosphaera quam auris, ideo etiam
visus per breviorem et interiorem viam quam loquela percepta aure,
penetrat ad sensorium internum quod in cerebro: inde quoque est
quod quaedam animalia, quia intellectu carent, bina quasi
succenturiata cerebra intra oculorum illorum orbitas habeant;
intellectuale enim eorum a visu eorum pendet; homo autem non ita
sed amplo cerebro pollet, ut non intellectuale ejus a visu pendeat
sed visus ab intellectuali. Quod visus ab intellectuali pendeat,
patet manifeste ex eo quod affectiones naturales hominis se
repraesentative effigient in facie; at interiores affectiones quae
sunt cogitationis, appareant in oculis a quadam vitae flamma, et
inde lucis evibratione quae emicat secundum affectionem in qua est
cogitatio: hoc quoque novit homo et observat, tametsi non
instructus per aliquam scientiam; causa est quia ejus spiritus est
in societate cum spiritibus et angelis in altera vita qui ex
evidente perceptione id sciunt: quod unusquisque homo quoad suum
spiritum sit in societate cum spiritibus et angelis, videatur n.
1277, 2379, 3644, 3645.

AC n. 4408 4408. Quod correspondentia visus ocularis sit cum visu
intellectuali, apparet manifeste illis qui reflectunt; objecta enim
mundi quae omnia trahunt aliquid ex luce solis, per oculum intrant
et se reponunt in memoria, et hoc evidenter {1} sub specie visuali
simili, nam quae inde reproducuntur, videntur intus; inde
imaginatio hominis, cujus ideae a philosophis vocantur ideae
materiales; haec objecta cum adhuc interius apparent, sistunt
cogitationem, et hoc quoque sub aliqua specie visuali sed puriore,
et hujus ideae appellantur immateriales, tum intellectuales: quod
lux interior sit in qua vita, proinde intelligentia et sapientia,
quae illuminat visum interiorem, et occurrit illis quae intrarunt
per visum externum {2}, luculenter {3} patet; tum quod lux interior
operetur secundum dispositionem rerum quae a luce mundi ibi sunt.
(o)Quae per auditum intrant, vertuntur etiam intus in species
similes visualium, quae sunt ex luce mundi.
@1 manifeste$
@2 ip et auditum$
@3 evidenter$

AC n. 4409 4409. Quia visus ocularis {1} correspondet visui intellectuali
{2}, etiam correspondet veris, nam ad verum se referunt omnia quae
sunt intellectus, et quoque ad bonum, nempe ut non modo sciat bonum
{3} sed etiam afficiatur bono: etiam omnia visus {4} externi se
referunt ad verum et bonum, quoniam {5} ad objectorum symmetrias,
proinde ad eorum pulchritudines et inde amoenitates: qui perspicax
est, videre potest quod omnia et singula in natura se referant ad
verum et bonum; et per id quoque scire potest quod universa natura
sit theatrum repraesentativum regni Domini.
@1 oculi$
@2 intellectus$
@3 i quid$
@4 i objecta$
@5 quippe$

AC n. 4410 4410. Per multam experientiam mihi patefactum est quod visus oculi
sinistri correspondeat veris quae intellectus, et oculus dexter
affectionibus veri quae quoque sunt intellectus; proinde quod
oculus sinister correspondeat veris fidei, et oculus dexter bonis
fidei. Quod talis correspondentia sit, est quia in luce quae a
Domino, non modo est {1} lux sed etiam calor, ipsa lux est verum
quod procedit a Domino et calor est bonum; inde et quoque ex
influxu in bina hemisphaeria cerebri est correspondentia talis; nam
qui in bono sunt, ad dextrum Domini sunt, et {2} qui in vero ad
sinistrum.
@1 sit$
@2 at$

AC n. 4411 4411. Omnia et singula quae sunt in oculo, habent suas
correspondentias in caelis, sicut tres humores {1}, aqueus,
vitreus, et crystallinus; nec solum humores, sed etiam tunicae,
immo unaquaevis pars; quae interiora oculi sunt, correspondentias
pulchriores et amoeniores habent, sed differenter in unoquovis
caelo. (s)Lux illa quae a Domino procedit, cum influit in intimum
seu tertium caelum, recipitur ibi ut bonum quod vocatur charitas;
et cum influit in medium seu secundum caelum, mediate et immediate,
recipitur ut verum quod ex charitate; at cum verum hoc influit in
ultimum seu primum caelum, mediate et immediate, recipitur
substantialiter, et apparet ibi sicut paradisus, et alibi sicut
civitas in qua palatia; ita succedunt correspondentiae usque ad
visum angelorum externum: in homine similiter, in ejus ultimo quod
est oculus, sistitur id materialiter, per visum, cujus objecta sunt
quae sunt mundi aspectabilis: homo qui in amore et charitate et
inde in fide est, habet interiora sua talia, nam correspondet
tribus caelis, et est in effigie parvulum caelum.(s)
@1 i ibi$

AC n. 4412 4412. {1} Erat quidam in vita corporis mihi notus, sed non quoad
animum et affectiones interiores; is mecum in altera vita
aliquoties locutus {2}, sed paulisper e longinquo; is se communiter
manifestabat per repraesentativa amoena, potuit enim sistere talia
quae delectabant, sicut omnis generis colores et coloratas formas
pulchras, introducere infantes pulchre decoratos sicut angelos, et
perplura similia quae amoena et jucunda essent; agebat per influxum
lenem et mollem, et hoc in oculi sinistri tunicam; per talia
insinuabat se in affectiones {3} aliorum, fine beneplacendi et
jucundandi vitam illorum: dictum mihi ab angelis quod tales sint
qui ad tunicas oculi pertinent, et quod communicent {4} cum caelis
paradisiacis, ubi in forma substantiali repraesentantur vera et
bona, ut supra n. 4411 {5} dictum.
@1 In A this [ ] follows 4413 but both are renumbered as here
and directions given for their transposition.$
@2 loquutus, et aliquoties postea$
@3 affectionibus$
@4 communicantes$
@5 mox supra$

AC n. 4413 4413. Quod lux caeli in se habeat intelligentiam et sapientiam et
quod sit intelligentia veri et sapientia boni a Domino, quae coram
oculis angelorum ut {1} lux apparet, per vivam experientiam mihi
scire datum est; elevatus sum in lucem quae scintillabat sicut lux
radiosa ex adamantibus; in qua cum tenerer, visus sum mihi abduci
ab ideis corporeis ac induci in ideas spirituales ac ita in illa
quae sunt intelligentiae veri et boni; ideae cogitationis quae a
luce mundi suam originem traxerunt, apparebant tunc a me remotae et
quasi ad me non pertinentes, tametsi obscure aderant: inde nosse
datum, quod quantum homo in lucem illam venit, tantum in
intelligentiam: inde est quod [quo] intelligentiores angeli sunt,
eo in majore et illustriore luce sint {2}.
@1 i in caelis$
@2 i inde etiam vocantur lucis angeli$

AC n. 4414 4414. (s) Lucis differentiae in caelo totidem sunt, quot sunt
societates angelicae quae constituunt caelum, immo quot sunt angeli
in quavis societate; causa est quia caelum ordinatum est secundum
omnes differentias boni et veri, ita secundum omnes status
intelligentiae et sapientiae, consequenter secundum receptiones
lucis quae a Domino; inde est quod nullibi in universo caelo sit
prorsus similis lux, sed differt secundum temperaturas cum flammeo
et candido, et secundum gradus {1} intensionis; (o)nam
intelligentia et sapientia non aliud est quam eminens modificatio
lucis caelestis quae a Domino.
@1 gradus temperaturae cum flammeo ac$

AC n. 4415 4415. Animae recentes seu spiritus novitii, qui nempe aliquot
diebus post mortem corporis in alteram vitam {1} veniunt, mirantur
summopere quod lux in altera vita sit, trahunt enim secum illam
ignorantiam quod non aliunde lux sit quam a sole et a flamma
materiali; et adhuc minus sciunt quod sit aliqua lux quae illuminat
intellectum, nam hanc in vita corporis non apperceperunt; et adhuc
minus quod illa lux det cogitandi facultatem, et per influxum in
formas quae sunt a luce mundi, sistat omnia quae sunt intellectus;
illi si boni fuerunt, ut instruantur, elevantur ad societates
caelestes et a societate in societatem, ut per vivam experientiam
percipiant quod in altera vita sit lux, et illa intensior quam
usquam datur in mundo, utque simul appercipiant quod quantum in
luce ibi sunt, tantum in intelligentia sint; quidam qui sublati {2}
in lucis caelestis sphaeras, inde mecum locuti sunt, et fassi quod
nusquam tale {3} crediderint, et quod lux mundi respective tenebrae
sit; etiam inde spectarunt per meos oculos in lucem mundi, et hanc
non aliter perceperunt {4} quam nimbum tenebrosum; et ex
miseratione dixerunt quod in tali sit homo(s). (o)Ex his quae
dicta sunt, etiam constare potest cur angeli caelestes in Verbo
dicantur lucis angeli; et quod Dominus sit Lux et inde vita
hominibus, Joh. i 1-9; viii 12.
@1 after nempe$
@2 i sunt$
@3 tali$
@4 apperceperunt$

AC n. 4416 4416. Spiritus in altera vita ex luce in qua sunt, apparent
quales sunt, nam lux in qua vident, correspondet luci ex qua
percipiunt, ut dictum est {1}: qui vera sciverunt et quoque illa
confirmaverunt apud se et tamen vitam mali vixerunt, illi apparent
in luce nivea sed frigida, qualis est lux hiemalis; at {2} cum ad
illos qui in luce caeli sunt, accedunt, tunc illorum lux prorsus
obtenebratur et fit caliginosa; et cum removent se a luce caeli,
succedit lumen flavum sicut ex sulphure, in quo apparent tanquam
spectra ac vera illorum sicut phantasmata; nam vera eorum fuerunt
fidei persuasivae, quae talis est ut crediderint quia illis honor,
lucrum et fama inde, et illis perinde fuerit quid verum, modo
receptum. [2] Qui autem in malo sunt et inde in falsis, apparent
in lumine tanquam ignis carbonarei; hoc lumen fit prorsus {3}
furvum ad lucem caeli; sed ipsa lumina ex quibus vident, variantur
secundum falsum et malum in quibus sunt. (s)Inde etiam patuit cur
illi qui vitam mali agunt {4}, nusquam possint veris Divinis fidem
(o)ex sincero corde habere; sunt enim in lumine illo fumoso, in
quod cum lux caelestis incidit, fit illis tenebricosum, ut nec
videant oculis nec videant mente et praeterea tunc in angores, et
quidam quasi in deliquia cadunt; inde est quod mali {5} nusquam
recipere possint verum, sed unice boni’. [3] Homo qui vitam mali
agit, non credere potest quod in tali lumine sit, quia non videre
{6} lumen in quo ejus spiritus est, sed modo lumen in quo ejus
oculi {7} visus et inde ejus mens naturalis; at si videret lumen
spiritus sui et experiretur qualis fieret, si lux veri et boni e
caelo in id influeret, sciret manifeste quam longe {8} abesset a
recipiendis illis quae sunt lucis, hoc est, quae sunt fidei, et
magis ab imbuendis illis quae sunt charitatis, ita quantum distaret
a caelo.(s)
@1 ut dictum after vident$
@2 hyemis, sed$
@3 quoque fit$
@4 vivunt$
@5 verum nusquam possit recipi a malis, sed unice a bonis$
@6 videt$
@7 A d oculi$
@8 longissime$

AC n. 4417 4417. Sermo fuit cum spiritibus quondam de vita, quod nempe nemo
aliquid vitae a se habeat, sed a Domino, tametsi videatur vivere a
se, conferatur n. 4320; et tunc primum `sermo fuit’ quid vita, quod
nempe sit intelligere et velle, et quia omne intelligere se refert
ad verum et omne velle ad bonum, n. 4409, quod intelligentia veri
et voluntas boni sit vita. Sed spiritus ratiocinatores dicebant;
(m)sunt enim spiritus qui dicendi `sunt’ ratiocinatores quia de
omnibus num ita sit, ratiocinantur, illi utplurimum in obscuro sunt
de omni veritate,’ `dicebant inquam’ quod usque qui in nulla
intelligentia veri et voluntate boni sunt, vivant, immo credant se
prae aliis vivere; sed respondere illis datum quod vita malorum
appareat quidem illis sicut vita, sed usque quod sit vita quae
vocatur mors spiritualis, quod scire possent ex eo cum intelligere
verum et velle bonum sit vita a Divino, tunc quod intelligere
falsum et velle malum non possit esse vita, quia mala et falsa {1}
contraria ipsi vitae sunt; [2] ut evincerentur, ostensum est qualis
vita eorum, quae cum visa apparuit similis lumini ex igne
carbonario cui intermixtum fumosum; in quo lumine cum sunt, opinari
non aliter possunt quam quod vita (c)eorum cogitationis et (c)eorum
voluntatis sit unice vita, et adhuc magis ex eo quod lux
intelligentiae veri, quae est ipsius vitae, illis prorsus non
apparere possit; ut primum enim in lucem illam veniunt, fit lumen
illorum tenebricosum, adeo ut plane {2} nihil videre possint, ita
quoque nihil percipere; ostensum quoque qualis status vitae eorum
tunc erat, per abstractionem jucundi eorum ex falso, quod in altera
vita fit per separationem spirituum quorum in societate sunt, quo
facto, apparebant facie lurida, sicut cadavera, ut dici potuissent
mortis effigies. De animalium autem vita, singillatim, ex Divina
Domini Misericordia, agetur. {3}
@1 malum et falsum$
@2 prorsus$
@3 This is a later insertion squeezed in at end of [ ]. Note
that the discussion is `quid vita?’ but that only human life is
dealt with.$

AC n. 4418 4418. Qui in infernis sunt, dicuntur esse in tenebris, sed in
tenebris dicuntur esse quia in falsis; sicut enim lux correspondet
veris, ita tenebrae falsis: sunt enim in lumine sicut ignis
carbonarei et sulphurei flavo, ut supra dictum; hoc lumen est quod
intelligitur per tenebras, nam {1} secundum lumen proinde secundum
visum inde, est eorum intellectus, quia correspondent: tenebrae
etiam dicuntur, quia (o)lumina illa fiunt tenebrae ad lucem
caelestem.
@1 vocantur tenebrae, ut$

AC n. 4419 4419. Erat spiritus apud me, qui cum {1} vixit in mundo, multa
scivit, et inde credidit quod prae omnibus saperet; a quo id malum
contraxerat quod ubicumque esset, omnia vellet regere; is missus ad
me a quadam societate ut inserviret illis pro subjecto seu pro
communicatione, n. 4403, et quoque ut abalienarent illum a se,
quippe incommodus per id quod {2} illos ex sua intelligentia
regere vellet: cum apud me fuit, loqui dabatur cum illo de
intelligentia ex proprio, quod illa in orbe Christiano tantum
valeat ut credatur quod omnis intelligentia sit inde, et sic nulla
ex Deo, tametsi cum ex doctrinalibus fidei loquuntur, dicunt quod
omne verum et bonum sit e caelo, ita a Divino, proinde omnis
intelligentia, nam haec est veri et boni; sed cum ille spiritus ad
haec attendere nolebat, dicebam quod benefaceret si recederet, quia
sphaera ejus intelligentiae infestabat; at {3} quia in persuasione
erat quod intelligens prae aliis esset, non volebat; [2] tunc ei
ostendebatur ab angelis qualis est intelligentia (c)ex proprio et
qualis intelligentia a Divino, et hoc per luces; talia enim in
altera vita per lucis variegationes mirabiliter sistuntur videnda;
intelligentia ex proprio ostendebatur per lumen quod apparebat
sicut lumen fatuum, circum quod limbus tenebrosus esset, et
praeterea ad parum distantiae (t)se extendebat a foco; ostensum {4}
porro quod ilico exstinguatur cum inspicitur ab angelica quadam
societate, prorsus sicut lumen fatuum ad lucem aut {5} diem solis:
deinde ostensum qualis esset intelligentia a Divino, etiam per
lucem, haec erat candida et luminosa plus quam meridiana solis,
(o)et se extendens ad omnem distantiam, seque {6} terminans sicut
lux solis in universo; et dictum quod intelligentia et sapientia
intret ab undique in illius lucis sphaeram, et faciat ut
percipiatur verum et bonum intuitione paene illimitata, sed hoc
secundum quale veri ex bono.
@1 dum$
@2 ex causa quia$
@3 sed$
@4 i talis etiam apparet intelligentia ex proprio, cum
sistitur videnda per lumen;$
@5 et$
@6 et se$

AC n. 4420 4420. Ex his constare potest quod illa quae sunt lucis mundi apud
hominem, correspondeant illis quae sunt lucis caeli; consequenter
quod visus externi hominis qui est oculi, correspondeat visui
interni hominis qui est intellectus: tum quod per luces in altera
vita appareat qualis est intelligentia.

AC n. 4421 4421. Continuatio de correspondentia cum oculo et cum luce, ad
finem capitis sequentis.

AC n. 4422

4422. GENESEOS
CAPUT TRIGESIMUM QUARTUM

Ante hoc caput veniunt explicanda verba Domini apud
Matthaeum xxiv a vers. 42 ad finem, quae sunt ultima in illo capite
de consummatione saeculi seu adventu Domini, quae sunt (o)haec in
littera
Vigilate ergo, quia non scitis qua hora Dominus vester
venit {1}. Illud vero scitote, quoniam {2} si sciret
paterfamilias, qua custodia {3} fur venit {4}, vigilaret
utique, et non sineret perfodi domum suam. Propterea etiam
vos estote parati, quia qua hora non putatis, Filius hominis
veniet. Quis ergo est fidelis servus et prudens, quem
constituit {5} dominus ejus super famulitium suum, ad dandum
{6} illis cibum in tempore? Beatus servus ille {7}, quem
veniens dominus ejus invenerit facientem ita. Amen dico
vobis {8}, quod super omnia bona sua constituet {9} eum. Si
vero dixerit malus servus ille in corde suo, Moratur dominus
meus venire, ceperitque {10} percutere conservos, edere vero
et bibere cum ebriosis. Veniet dominus servi hujus in die
quo non exspectat, et in hora qua {11} non novit. Et dividet
{12} eum, et partem ejus cum hypocritis ponet: ibi est planctus
et stridor dentium.
Quid haec involvunt, constare potest a serie rerum; actum enim est
in toto hoc capite apud evangelistam de ultimo tempore Ecclesiae,
quod in sensu interno est consummatio saeculi, et adventus Domini;
quod ita sit, ab explicatione omnium illorum quae in illo capite,
patere potest, quae videantur in praemissis ante capita quae
proxime praecedunt, nempe ante caput xxvi, n. 3353-3356; xxvii, n.
3486-3489; xxviii, n. 3650-3655; xxix, n. 3751-3757; xxx, n.
3897-3901; xxxi, n. 4056-4060; xxxii, n. 4229-4231; xxxiii, n.
4332-4335: [2] quid in serie continuerunt {13}, ibi etiam dictum
est {14}, nempe, cum Ecclesia Christiana post adventum Domini
instaurata se vastare inciperet, hoc est, recedere a bono,, (o)quod
tunc I. Non inciperent scire quid bonum et verum, sed litigarent de
illis: II. Quod contemnerent illa: III. Quod (o)dein non corde
agnoscerent: IV. (o)Postea quod profanarent: V. Et quia adhuc
permansurum verum fidei et bonum charitatis apud quosdam qui electi
vocantur, describitur status fidei tunc: VI. Et dein status
charitatis: VII. Demum agitur de initio novae Ecclesiae: et VIII.
De statu quoad bonum et verum intra Ecclesiam sic dictam, cum illa
rejicitur et nova adoptatur: ex hac serie constare potest quid illa
verba quae supra exscripta sunt, et ultima illius capitis sunt,
involvunt; quod nempe sint exhortationis ad illos qui in Ecclesia,
ut in bono fidei sint, et {15} si non, quod perituri.
@In A S copied this passage exactly from Sch but later altered
all words in footnotes to those in text. This occurs elsewhere
also, but this is given as an example of his method. Here Sch had
venturus sit$
@2 cognoscite$
@3 hora$
@4 venturus esset$
@5 constituerit$
@6 ut det$
@7 hic$
@8 omits$
@9 constituturus sit$
@10 verberare$
@11 quam$
@12 dissecabit$
@13 continuerint$
@14 o est, i, quod$
@15 i hoc est, in charitate$

AC n. 4423 4423. Quomodo se habet cum rejectione veteris Ecclesiae et
adoptatione novae, vix aliquis novit; qui non (t)hominis interiora
et horum {1} status, et inde hominis status post mortem, scit, non
aliter capere potest quam quod illi qui ex vetere Ecclesia sunt,
apud quos bonum et verum vastatum est, hoc est, non amplius corde
agnoscitur, perituri (o)sint, vel sicut antediluviani diluvio, vel
sicut Judaei expulsione (c)e terra sua, vel aliter: sed Ecclesia
cum vastata est, hoc est, cum non amplius in aliquo bono fidei est,
principaliter perit quoad status interiorum suorum, ita quoad
status in altera vita; removet se tunc caelum ab illis, et
consequenter Dominus, et se transfert ad alios qui loco illorum
adoptantur; nam absque Ecclesia alicubi in tellure non datur
communicatio caeli cum homine; Ecclesia enim est instar cordis et
pulmonum Maximi Hominis in terra, {2} n. 468, 637, 931, 2054, 2853;
[2] qui tunc ab Ecclesia veteri sunt, et sic remoti a caelo, in
quadam mundatione sunt quoad interiora, et quidem in mundatione
supra caput; hanc mundationem ipse homo cum vivit in corpore, non
appercipit, sed in illam venit post mortem; inundatio illa
manifeste apparet in altera vita, et quidem instar nimbi nebulosi
quo circumcinguntur, et per illum separantur a caelo: status
illorum (o)qui in nimbo illo nebuloso, est quod ne quicquam possint
videre quid verum fidei, et minus quid bonum ejus; lux enim caeli,
in qua (o)est intelligentia et sapientia, in illum nimbum penetrare
non potest: hic est status Ecclesiae vastatae.
@1 eorum$
@2 i videatur$

AC n. 4424 4424. Quid verba (o)Domini supra allata in sensu interno
involvunt, constare potest absque explicatione; Dominus enim ibi
non per repraesentativa et significativa ita locutus est, sed per
comparativa; solum quid verba ultimi versus significant, dicendum,
quod nempe, `Dividet eum, et partem ejus cum hypocritis ponet; ibi
est {1} planctus et stridor dentium’: Dividet eum significat
separationem et remotionem a bonis et veris; qui enim in
cognitionibus boni et veri sunt ut sunt illi qui intra Ecclesiam,
et tamen in vita mali, illi dicuntur dividi, (o)cum removentur ab
illis; nam cognitiones boni et veri ab illis (o)in altera vita
separantur, et tenentur in malis et inde quoque in falsis; causa
est ne per cognitiones boni et veri communicent cum caelo, et per
mala et inde falsa communicent cum inferno, et sic pendeant inter
utrumque; tum quoque ne bona et vera profanent {2}, quod fit cum
commiscentur cum falsis et malis: tale quoque significatur per
verba Domini ad illum qui abscondidit talentum in {3} terra,
Tollite ab eo talentum, et date habenti decem talenta;
habenti namque omni {4} dabitur, ut abundet; ab eo autem qui
non habet, etiam quod habet, auferetur {5}, Matth. xxv 28,
29;
tum per illa quae Dominus dicit (o)alibi apud Matthaeum xiii 12;
(o)tum apud Marcum iv 25; (o)et apud Lucam viii 18. [2] Et partem
ejus cum hypocritis ponet significat sortem ejus quae est `pars,’
cum illis qui extrinsecus apparent in vero quoad doctrinam, et in
bono quoad vitam, sed intrinsecus nihil veri credunt, (c)et nihil
boni volunt, qui sunt hypocritae; illi (o)ita divisi sunt;
quapropter cum auferuntur illis externa ut fit ab omnibus in altera
vita, apparent quales sunt quoad interna, quod nempe absque fide et
charitate; has usque praetulerunt, ob causam ut captarent alios ad
faenerandum honores, lucrum et famam {6}: qui intra Ecclesiam
vastatam sunt, paene omnes tales sunt; externa enim habent sed
nulla interna; inde illis inundatio interiorum, de qua mox supra n.
4423. [3] Ibi erit {7} planctus et stridor dentium significat
statum illorum in altera vita, `planctus’ statum quoad mala, et
`stridor dentium’ statum quoad falsa; `dentes’ enim in Verbo
significant infima naturalia, in genuino sensu illorum vera, et in
opposito sensu illorum falsa; etiam `dentes’ correspondent illis;
propter `stridor dentium’ est collisio falsorum cum veris; qui in
meris naturalibus sunt et in illis ex fallaciis sensuum et nihil
credunt quod non inde vident, illi dicuntur `in stridore dentium’
esse, et quoque in altera vita apparent sibi esse, tum de veris
(o)fidei ex fallaciis suis concludunt: in Ecclesia quoad bonum et
verum vastata, abundant tales: simile etiam significatur alibi per
stridorem dentium, ut apud Matthaeum,
Filii regni ejicientur in tenebras exteriores, ibi erit
planctus et stridor dentium, viii 12;
`filii regni’ sunt qui in {8} Ecclesia vastata; `tenebrae’ sunt
falsa, n. 4418, in tenebris enim sunt, cum in nimbo nebuloso, de
quo supra; `stridor dentium’ est collisio falsorum cum veris ibi:
pariter alibi, ut apud Matthaeum xiii 42, 50; xxii 13; xxv 30; et
Luc. xiii 28.
@1 erit$
@2 prophanentur$
@3 i suum$
@4 omne AI$
@5 i ab eo$
@6 ex causa (faenerarent del) ut faenerarent honorem, lucrum,
famam, et sic (captandi del) captarent alios$
@7 Gk estai, but n. 4422 has est$
@8 ab$

CAPUT XXXIV
1 . Et exivit Dinah, filia Leae, quam peperit Jacobo, ad
videndum filias terrae.
2. Et vidit illam Shechem filius Hamoris Hivaei, principis
terrae, et sumpsit eam, et cubuit cum ea, et compressit eam.
3. Et adhaerebat anima illius in Dinam, filiam Jacobi, et
amavit puellam, et locutus super cor puellae.
4. Et dixit Shechem ad Hamor patrem suum, dicendo, Accipe
mihi natam hanc ad mulierem.
5. Et Jacob audivit, quod polluerit Dinam, filiam suam; et
filii ejus erant cum acquisitione {1} ejus in agro; et tacuit Jacob
usque ad venire illos.
@1 pecore Sch$
6. Et exivit Hamor pater Shechemi ad Jacobum, ad loquendum
cum eo.
7. Et filii Jacobi venerunt ab agro, ut audire illos; et
doluerunt viri, et exarsit illis valde, quia stultitiam fecit in
Israele, ad cubandum cum filia Jacobi, et ita non fiet.
8. Et locutus Hamor cum illis dicendo, Shechem filius meus
desiderat anima illius in filiam vestram, detis quaeso eam illi ad
mulierem.
9. Et affinitates societis cum nobis, filias vestras detis
nobis, et filias nostras accipiatis vobis.
10. Et cum nobis habitetis, et terra erit coram vobis,
habitate, negotiando pervagamini eam, et possidete in ea.
11. Et dixit Shechem ad patrem ejus, et ad fratres ejus,
Inveniam gratiam in oculis vestris, et quod dicitis ad me, dabo.
12. Multiplicate super me valde dotem et donum, et dabo
quemadmodum dicitis ad me, et detis mihi puellam ad mulierem.
13. Et responderunt filii Jacobi Shechemo et Hamori patri
illius in fraude, et locuti sunt, quia polluit Dinam sororem
illorum.
14. Et dixerunt ad illos, Non possumus facere verbum hoc,
dare sororem nostram viro cui praeputium, quia opprobrium hoc
nobis.
15. Verumtamen in hoc consentiemus vobis, si sitis sicut nos,
ad circumcidendum vobis omnem masculum.
16. Et dabimus filias nostras vobis, et filias vestras
accipiemus nobis, et habitabimus cum vobis, et erimus in populum
unum.
17. Et si non audiatis ad nos ad circumcidendum, et sumemus
filiam nostram, et ibimus.
18. Et bona fuerunt verba illorum in oculis Hamoris, et in
oculis Shechemi filii Hamoris.
19. Et non tardavit puer facere verbum, quia beneplacuit in
filia Jacobi; et ille honoratus prae omnibus domus patris sui.
20. Et venit Hamor, et Shechem filius illius ad portam urbis
suae, et locuti ad viros urbis suae, dicendo,
21. Viri illi pacifici ii cum nobis, et habitent in terra, et
negotiando pervagentur eam, et terra ecce lata spatiis coram illis,
filias illorum accipiamus nobis ad feminas, et filias nostras demus
illis.
22. Verumtamen in hoc consentient nobis viri ad habitandum
cum nobis, ad esse in populum unum, in circumcidi nobis omnem
masculum, quemadmodum illi circumcisi.
23. Acquisitio illorum, et emptio illorum, et omnis bestia
illorum, annon nobis illa? tantummodo consentiamus illis, et
habitabunt cum nobis.
24. Et audiverunt ad Hamorem et ad Shechemum filium illius
omnes egredientes portam urbis ejus, et circumciderunt omnem
masculum, omnes egredientes portam urbis illius.
25. Et factum in die tertio, in esse illos dolentes, et
acceperunt duo filii Jacobi Shimeon et Levi, fratres Dinae, quisque
gladium suum, et venerunt super urbem confidenter, et occiderunt
omnem masculum.
26. Et Hamorem et Shechemum filium illius occiderunt ad os
gladii, et sumpserunt Dinam e domo Shechemi, et exiverunt.
27. Filii Jacobi venerunt super confossos, et depraedati
urbem, quod polluerint sororem suam.
28. Greges illorum, et armenta illorum, et asinos illorum, et
quicquid in urbe, et quicquid in agro, sumpserunt.
29. Et omnes opes illorum, et omnem infantem illorum, et
feminas illorum captivarunt et depraedati, et omne quod in domo.
30. Et dixit Jacob ad Shimeon et ad Levi, Perturbastis me, ad
fetere faciendum me habitatori terrae, Canaanaeo et Perizzaeo, et
ego mortales numeri; et congregabuntur super me, et percutient me,
et perdar ego et domus mea.
31. Et dixerunt, An sicut meretricem faciet sororem nostram?

AC n. 4425 4425. CONTENTA

Agitur hic in sensu interno de Jacobi posteris, quod
exstinxerint omne verum doctrinae quod fuit Ecclesiae Antiquae:
Hamor et Shechemus cum populo urbis (c)illorum, repraesentant id
verum: Ecclesiae enim repraesentativum apud posteros Jacobi
constabat solum in externis absque internis; Ecclesia autem
repraesentativa apud antiquos in externis cum internis.

AC n. 4426 4426. SENSUS INTERNUS

Vers. 1-4. Et exivit Dinah, filia Leae, quam peperit
Jacobo, ad videndum filias terrae. Et vidit illam Shechem filius
Hamoris Hivaei, principis terrae, et sumpsit eam, et cubuit cum ea,
et compressit puellam, et locutus super cor puellae. Et dixit
Shechem ad Hamor patrem suum, dicendo, Accipe mihi natam hanc ad
mulierem. `Exivit Dinah’ significat affectionem omnium fidei, et
Ecclesiam inde: `filia Leae, quam peperit Jacobo’ significat in
externis: `ad videndum filias terrae’ significat ad cognoscendum
affectiones veri, et Ecclesias quae sunt inde: `et vidit illam
Shechem’ significat verum: `filius Hamoris Hivaei’ significat ab
antiquis: `principis terrae’ significat primarium inter Ecclesias:
`et sumpsit eam, et cubuit cum ea, et compressit eam’ significat
quod non aliter posset conjungi cum affectione veri per `filios
Jacobi fratres ejus’ significati: `et adhaerebat anima illius in
Dinam, filiam Jacobi’ significat propensionem ad conjunctionem: `et
amavit puellam, et locutus super cor ejus’ significat amorem: `et
dixit Shechem ad Hamor patrem suum’ significat cogitationem ex vero
apud antiquos: `dicendo, Accipe mihi natam hanc ad mulierem’
significat quod conjungi vellet cum affectione illius veri.

AC n. 4427 4427. `Exivit Dinah’: quod significet affectionem omnium fidei,
et Ecclesiam inde, constat a repraesentatione `Dinae’ quod sit
affectio verorum omnium, et Ecclesia inde, de qua n. 3963, 3964;
`duodecim’ enim `filii Jacobi’ repraesentarunt omnia fidei, ita
omnia quae sunt Ecclesiae, n. 2129, 2130, 3858, 3926, 3939; inde
`Dinah’ quae post decem filios Jacobi ex Leah et ancillis, nata
(o)est, significat affectionem eorum, ita Ecclesiam, nam Ecclesia
est ex affectione veri, usque adeo ut sive dicas affectionem veri
sive Ecclesiam, idem sit, homo enim ex affectione veri est
Ecclesia.

AC n. 4428 4428. `Filia Leae, quam peperit Jacobo’: quod significet in
externis, constat a repraesentatione `Leae’ quod sit affectio veri
externi, de qua n. 3793, 3819; et a repraesentatione `Jacobi’ quod
in supremo sensu sit Dominus quoad Divinum Verum Naturalis, de qua
n. 3305, 3509, 3525, (x)3546, 3576, 4234, 4273, 4337; et in sensu
respectivo sit Ecclesia externa, seu quod idem, Ecclesiae externum,
de qua n. 3305, 4286; inde patet quod `filia Leae quam peperit
Jacobo’ significet affectionem veri in externis.

AC n. 4429 4429. `Ad videndum filias terrae’: quod significet ad
cognoscendum affectiones veri et Ecclesias quae sunt inde, constat
ex significatione `videre’ quod sit cognoscere, de qua aliquoties
prius; ex significatione `filiarum’ quod sint affectiones, et inde
Ecclesiae, de qua n. 2362, 3024, 3963; et ex significatione
`terrae,’ hic terrae Canaanis, quod sit tractus ubi Ecclesia, et
inde quoque ipsa Ecclesia, de qua n. 662, 1066, 1067, 1262, 1733,
1850, 2117, 2118, (x)2928, 3355, 3705, 3686. [2] Quid per haec
quae in hoc versu continentur, significatur, constare potest ab
illis quae sequuntur, agitur enim de repraesentativo Ecclesiae quod
apud posteros Jacobi instituendum erat; quod hoc repraesentativum
apud illos non institui potuerit priusquam quoad interiora vera
prorsus vastati fuissent, hoc est, priusquam non amplius scivissent
illa, videatur n. 4289; interiora vera sunt omnia illa quae
repraesentantur {1} et significantur per ritualia quae illis
mandata fuerunt; omnia enim ritualia repraesentarunt et
significarunt aliquid in regno Domini in caelis et inde aliquid in
regno Domini in terris, (o)hoc est, in Ecclesia; haec quae
significabantur et repraesentabantur, sunt hic interiora vera: quod
omnia et singula quae mandata sunt posteris Jacobi, cum Ecclesiae
repraesentativum apud illos institueretur, de quibus in libris
Mosis, imprimis in Exodo et Levitico, fuerint repraesentativa et
significativa caelestium et spiritualium regni Domini, ubivis in
explicationibus ostensum est: haec omnia fuerunt posteris Jacobi
ignota, quia tales fuerunt ut illa profanavissent si novissent, D.
301-303, 2520, 3398, 3479, 3769, 4281, 4293; idcirco non prius
venerunt in repraesentativa illa {2}, quam cum prorsus quoad
interiora vastati fuissent: in hoc capite itaque agitur de illis
veris et quod exstinxerint illa. [3] Repraesentativa quae mandata
fuerunt posteris Jacobi, non fuerunt nova, sed pleraque talia quae
prius in usu apud antiquos; verum {3} antiqui non coluerunt
externa, sicut posteri Jacobi, seu Judaei et Israelitae, sed
interna; per interna agnoverunt Ipsum Dominum; reliquiae Ecclesiae
ab antiquo {4} adhuc fuerunt in terra Canaane; imprimis apud illos
qui Hittaei et Hivaei dicebantur; inde est quod per illas gentes
repraesententur vera quae fuerunt Ecclesiae {5}; ex his nunc
aliquatenus constare potest quid significatur per quod `exiverit
Dinah filia Jacobi ex Leah {6}, ad videndum filias terrae’; per
`Dinam’ enim repraesentatur Ecclesia externa qualis institueretur
apud posteros Jacobi; et per `filias terrae’ significantur
Ecclesiae apud antiquos; quod `filiae’ ubivis in Verbo in sensu
ejus interno significant Ecclesias, videatur n. 2362, 3024 ubi id
ostensum; et quod `terra’ tractum et gentem ubi Ecclesia, ita
Ecclesiam, n. 662, 1066, 1067, 1733, 1850, 2117, 2118, (x)2928,
3355, 3705, 3686.
@1 Here A ip repraesentantur et and underlines (i.e.,
italicises) it and significantur. In next line A d significarunt,
writes repraesentarunt and then ip et significarunt. Again two
lines lower we find haec quae significaban (deleted) rep (del.)
significabantur et repraesentabantur. And four lines lower A ip et
significativa.$
@2 i quae erant solum externa Ecclesiae$
@3 A d sed, i verum$
@4 antiqui apud quos illa fuerunt, constituebant Ecclesiam,
quae Ecclesia Antiqua vocatur; reliquiae illius Ecclesiae$
@5 i Antiquae$
@6 Leae ex Jacobo$

AC n. 4430 4430. `Et vidit illam Shechem’: quod significet verum, constat a
repraesentatione `Shechemi’ quod sit verum, hic verum Ecclesiae {1}
ab antiquo; quod hoc per `Shechemum’ repraesentetur, est ex eo quod
adhuc apud illam gentem ubi Shechemus, reliquiae `Ecclesiae essent.
Quod inter probas gentes fuerit, patet ex sinceritate ex qua locuti
Hamor et Shechem ad Jacobum et ejus filios, vers. 8-12, et ex
condescendentia ut Shechemus acciperet Dinam in uxorem, vers.
18-24; et quia ita, repraesentabantur verum Ecclesiae per {2}
illos; et praeterea Shechem urbs erat prima statio Abramo cum venit
ex Syria in terram Canaanem, Gen. xii 6; et nunc quoque prima
Jacobo etiam {3} ex Syria, ubi tetendit tentorium, fecit tuguria,
et statuit altare, Gen. cap. (o)praec. xxxiii 17-20; quod per
itinera seu peregrinationes `Abrahami et Jacobi repraesentatae sint
progressiones in vera fidei et bona amoris, quae Domino in supremo
sensu, et quae homini qui regeneratur a Domino in sensu respectivo,
aliquoties ostensum est; inde per `Shechem’ significatum est primum
lucis, n. 1440, 1441; proinde verum interius, hoc enim est primum
lucis. [2] Sed in hoc capite agitur in sensu interno de posteris
Jacobi, quomodo illi hoc primum lucis seu interius verum apud se
exstinxerunt; `filii Jacobi’ significant in hoc sensu, qui est
sensus internus historicus, omnem suam posteritatem; in sensu enim
interno Verbi’ agitur solum de rebus quae sunt regni Domini, ita
quae sunt Ecclesiae Ipsius; ipsi filii Jacobi non aliquam Ecclesiam
constituebant sed posteri `illorum, et hoc non prius quam postquam
egressi sunt ex Aegypto, et actualiter non prius quam venerunt in
terram Canaanem. [3] Praeterea quod urbem hanc a Shechemo dictam
attinet, illa antiquitus vocata fuit Shalem, ut constat in cap.
praeced. xxxiii,
Venit Jacob Shalem, urbem Shechemi, quae in terra
Canaan, vers. 18;
quod per `Shalem’ significetur tranquillitas, et (o)quod per `urbem
Shechemi’ significentur interiora vera fidei, et quod ad statum
tranquillum veniat homo cum ad illa vera, videatur n. 4393;
postmodum autem eadem urbs dicta fuit Shechem, ut constare potest
apud Joshuam,
Ossa Josephi, quae ascendere fecerunt filii Israelis ex
Aegypto, sepeliverunt in Shechem, in parte agri quem emit
Jacob a filiis Hamoris patris Shechemi centum kesitis, xxiv
32;
et in Libro Judicum,
Dixit Gaal filius Ebed ad cives Shechemi, Quis est
Abimelech, et quis est Shechem, ut serviamus illi? nonne
filius Jerubbaalis, et Zebul praefectus ejus? servite viris
Hamoris patris Shechemi et quare serviemus huic? ix 28.
[4] Eadem urbs dein vocata fuit Sichar, ut patet apud Johannem,
Jesus venit in urbem Samariae dictam Sichar, prope
agrum quem dedit Jacob Josepho filio suo; erat ibi fons
Jacobi, iv 5, 6;
quod per illam urbem significetur verum interius, patet ab illis
locis, tum ex aliis ubi nominatur; et quoque apud Hosheam,
Gilead urbs operantium iniquitatem, foedata a sanguine,
et juxta exspectare virum turmas, sodalitium sacerdotum, via
occidunt ad Shechemum, quia scelus fecerunt, in domo
Israelis vidi rem foedam, vi 8, 9, (10];
ubi `via occidunt ad Shechemum’ significat quod exstinguant vera
usque ad interiora, ita omnia externa: exstinctio etiam veri
interioris significatur per quod
Abimelech destruxerit illam urbem, et conseverit sale,
Jud.ix 45.
@1 ab Ecclesia Antiqua$
@2 i Antiquae$
@3 i cum$
@4 Abrami$

AC n. 4431 4431. `Filius Hamoris Hivaei’: quod significet ab antiquis,
constat a significatione `filii,’ qui hic est Shechemus, quod sit
verum interius, (o)de qua mox supra; quod `filius’ sit verum,
videatur n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 3373, 4257; et ex
repraesentatione `Hamoris’ quod sit pater illius veri, ita ab
antiquis; emanavit enim verum quod interius erat in ritualibus et
repraesentativis ab Ecclesia quae ab antiquo, et quia ita, Hamor
etiam nominatur Hivaeus; gens enim Hivaea fuit per quam tale verum
apud antiquos significatum fuit, quia ab antiquo tempore in tali
fuerunt; inde est quod Hamor hic dicatur Hivaeus; per omnes enim
gentes in terra Canaane aliquod bonum aut verum Ecclesiae tempore
antiquo significatum fuit, nam Antiquissima Ecclesia, quae
caelestis, ibi fuerat, n. 4116; sed postmodum illae gentes, sicut
reliquae, apud quos Ecclesia fuit, deflexerunt ad idololatrica,
ideo quoque per easdem significantur idololatriae; sed quia per
`Hivaeos’ ab antiquo significatum est verum interius, et illi inter
gentes probiores fuerunt, apud quos non ita consummata fuit
iniquitas, hoc est, non ita {1} verum Ecclesiae exstinctum, ut apud
alios ideo {2} ex Providentia Domini conservati sunt Hivaei
Gibeonitae per foedus quod Joshua et principes cum illis
pepigerunt, Jos. ix 15; quod illi Hivaei fuerint, videatur Jos.
(x)ix 7; xi 19. Ex his nunc patet unde est quod per `Shechemum
filium Hamoris Hivaei’ significetur, verum interius ab antiquis.
@1 i omne$
@2 i etiam$

AC n. 4432 4432. `Principis terrae’: quod significet primarium inter
Ecclesias, constat a significatione `principis’ quod sit primarium,
de qua n. 1482, 2089; et a significatione `terrae’ quod sit
Ecclesia, de qua n. 662, 1066, 1067, 1262, 1733, 1850, 2117, 2118,
(x)2928, 3355, 3705, 3686.

AC n. 4433 4433. `Et sumpsit eam, et cubuit cum ea, et compressit eam’: quod
significet quod non aliter posset conjungi cum affectione veri per
filios Jacobi fratres ejus significati, constat a significatione
`sumere eam, cubare cum ea, et comprimere eam’ quod sit conjungi,
sed non modo legitimo qui fit per desponsationem; quod autem per
illa verba significetur quod non aliter conjungi posset, non
constare potest nisi sciatur quomodo res se habet; verum interius
ab antiquis quod per `Shechemum filium Hamoris Hivaei’
significatur, est id verum quod internum Ecclesiae fuerat apud
antiquos, ita quod internum in eorum statutis, judiciis et legibus,
verbo in ritualibus et similibus; illa vera fuerunt doctrinalia
illorum secundum quae vivebant, et quidem doctrinalia charitatis,
nam antiquo tempore illis qui a genuina Ecclesia, non alia
doctrinalia fuerunt; eadem vocari possunt vera interiora fidei
respective ad doctrinam, sed bona {1} respective ad vitam: si
aliqua Ecclesia apud gentem e Jacobo institueretur, necessum fuit
ut in illa vera et bona initiarentur; nam nisi interna sunt in
externis, hoc est, nisi cogitatur de internis cum in externis sunt,
et simul nisi afficiuntur internis, ad minimum nisi afficiuntur
externis propter interna, non est aliquid Ecclesiae; interna enim
faciunt Ecclesiam, nam in illis est Dominus, quippe in illis sunt
spiritualia et caelestia quae ab Ipso. [2] Sed gens e Jacobo, hoc
est, gens Israelitica et Judaica, non potuit initiari in illa modo
legitimo qui fit per desponsationem, ob causam quia cultus eorum
externus non correspondebat; a patribus enim suis, nempe ab
Abrahamo, Jishako et Jacobo, acceperunt cultum ab Ebero institutum,
qui quod in externis diversus fuerit a cultu Ecclesiae Antiquae,
videatur n. 1238, 1241, 1343, 2180; et quia cultus ille diversus
fuit, non potuerunt vera interiora quae apud antiquos, cum illo
conjungi modo legitimo qui fit per desponsationem, sed modo qui hic
describitur; inde potest intelligi quid sit quod non aliter posset
conjungi cum affectione veri per `filios Jacobi fratres Dinae’
significati. [3] Sed tametsi conjunctio fieri potuit illo modo
secundum legem etiam antiquis notam, de qua Exod. xxii 15 [A.V.
16]; Deut. xxii 28, 29, usque gens illa talis erat ut nullatenus
admitteret aliquam conjunctionem veri interioris quod ab antiquis,
cum externis cultus quae apud posteros Jacobi, n. 4281, 4290, 4293,
4307, 4314, 4316, 4317, ideo apud illam gentem non potuit institui
aliqua Ecclesia, sed loco ejus modo repraesentativum Ecclesiae,
videatur n. 4281, 4288, 4307; quod talis gens fuerit quod nempe non
solum non recipere potuisset vera interiora, sed etiam quod apud se
prorsus illa exstingueret, repraesentatum hic est per quod `filii
Jacobi responderent Shechemo et Hamori in fraude,’ vers. 13, et
dein quod `Shimeon et Levi percuterent urbem ore gladii et
occiderent Shechemum et Hamorem,’ vers. 25, 26, et quod `reliqui
filii venirent super confossos et depraedarentur urbem, atque
auferrent greges, armenta,… et quicquid in urbe, in agro,… et
in domo esset,’ vers. 27-29. Inde patet quid per prophetica Jacobi
tunc Israelis {2}, significatur,
Shimeon et Levi fratres, instrumenta violentiae
machaerae eorum; in arcanum eorum ne veniat anima mea, in
congregatione eorum ne uniatur gloria mea, quia in ira sua
occiderunt virum, et in complacito suo enervarunt bovem;
maledicta ira eorum quia vehemens, et furor eorum quia
gravis; dividam eos in Jacobum, et dispergam eos in
Israelem, Gen. xlix 5-7.
@1 i ac veri bona$
@2 i de Schimeone et Levi$

AC n. 4434 4434. `Et adhaerebat anima illius in Dinam’: quod significet
propensionem ad conjunctionem, constat `a significatione `adhaerere
anima’ quod sit propensio; quod ad conjunctionem, patet quia quae
amoris conjugialis sunt, in sensu interno involvunt conjunctionem
spiritualem, quae est veri cum bono (c)ac boni cum vero; quod illa
quae amoris conjugialis sunt, in sensu interno involvant
conjunctionem illam, est causa quia amor conjugialis ex conjugio

veri et boni ac boni et veri, ducit originem, videatur n. 2618,
2727-2729, 2737, 2803, 3132; inde quoque adulterationes boni
intelliguntur per `adulteria,’ et falsificationes veri per
`scortationes’ in Verbo, n. 2466, 2729, 2750, 3399; ex his {1}
constare potest quod per omnia haec quae de Shechemo et (o)de Dinah
in hoc capite memorantur, non aliud in sensu interno intelligatur
quam conjunctio veri quae repraesentatur per `Shechemum,’ cum
affectione veri quae per `Dinam,’ ita quod per haec verba,
`Adhaerebat anima ejus in Dinam,’ significetur propensio ad
conjunctionem. [2] Quia in toto hoc capite agitur de amore
Shechemi {2} erga Dinam, et quod ambiret illam in mulierem, et quia
per illa quae amoris conjugialis sunt, significatur conjunctio
spiritualis, licet ex Verbo confirmare quod conjugia et quae
conjugiorum sunt, ibi non aliud involvant; apud Johannem,
Gaudeamus et exsultemus, et demus gloriam Ipsi, quia
venit tempus nuptiarum Agni, et Uxor Ipsius paravit se
{3}… beati {4} qui ad cenam nuptiarum Agni vocati, Apoc.
xix 7, 9:
apud eundem,
Vidi civitatem sanctam, Hierosolymam novam, descendentem
a Deo e caelo, paratam sicut sponsam ornatam marito suo….
Unus de septem angelis… locutus est mecum, dicens, Veni,
ostendam tibi sponsam, Agni uxorem; abstulit me in spiritu
super montem magnum et altum, et ostendit mihi civitatem magnam,
sanctam Hierosolymam descendentem e caelo a Deo, Apoc. xxi 2, 9,
10;
quod per sponsale et conjugiale hic non aliud significetur quam
conjunctio Domini cum Ecclesia, et hoc per verum et bonum, patet
manifeste; civitas enim sancta et Hierosolyma nova non aliud est
quam Ecclesia; quod `civitas’ sit Ecclesiae verum, videatur n. 402,
2268, (x)2449, 2451, 2712, 2943, 3216; quod {5} `Hierosolyma’ sit
Ecclesia spiritualis, n. 402, 2117, 3654: [3] apud Malachiam,
Perfide egit Jehudah, et abominatio facta est in
Israele, et in Hierosolyma, nam profanavit Jehudah
sanctitatem Jehovae, quia amavit et desponsavit sibi filiam
dei alieni…. Jehovah testificatus est inter te et inter
uxorem juventutis tuae, contra quam tu perfide egisti, ii
11, 14, 15;
ubi `amare et desponsare filiam dei alieni’ est conjungere se cum
falso, loco veri quod est `uxor juventutis’: [4] apud Ezechielem,
Sumpsisti filios tuos et filias tuas, quas peperisti
Mihi, et sacrificasti ad devorandum. Num parum de
scortationibus tuis?… filia matris tuae tu fastidientis
maritum suum et filios suos, et soror tu sororum tuarum,
quae fastidiverunt maritos suos et filios suos, xvi 20, 45;
ibi de abominationibus Hierosolymae quae quia erant ex malis et
falsis, describuntur in illo capite per talia quae conjugiis
contraria sunt, scilicet per adulteria et scortationes; `mariti,
quos fastidiverunt,’ sunt bona, `filii’ sunt vera, et `filiae’
affectiones illorum: [5] apud Esaiam,
Canta sterilis non pepererat, persona cantu et jubila
non parturivit, quia multi filii desolatae prae filiis
maritatae…. Opprobrii viduitatis tuae non recordaberis
amplius, quia mariti tui factores tui, Jehovah Zebaoth nomen
Ipsius, et Redemptor tuus Sanctus Israelis, Deus totius
terrae vocatur: nam sicut mulierem relictam et afflictam
spiritu vocavit te Jehovah, et mulierem juventutis cum
repudiatur, dixit Deus tuus…. Omnes filii tui docti a
Jehovah, et multa {6} pax filiorum tuorum, liv 1, [4], 5, 6,
13;
quia per `conjugium’ significatur conjunctio veri et boni ac boni
et veri, constare potest quid significatur per maritum et uxorem,
per filios et filias, per viduas, (o)per repudiatas, perque parere,
parturire, desolari, sterilis esse {7}, nam haec sunt conjugii; de
singulis illis, quid in sensu spirituali significant {8}, in
explicationibus multoties ostensum est: [6] apud eundem,
Propter Zionem non tacebo, et propter Hierosolymam non
quiescam,… non dicetur tibi amplius deserta,… sed terrae
tuae vocabitur maritata, nam beneplacebit Jehovae in te, et
terra tua maritabitur, quia maritabit juvenis virginem,
maritabunt te filii tui, et gaudium sponsi super sponsa,
gaudebit super te Deus tuus, lxii 1, 4, 5;
qui non sensum internum Verbi novit, opinari potest quod talia in
Verbo solum sint comparativa qualia in sermone vulgari plura, et
inde quod Ecclesia comparetur filiae, virgini, uxori, ita quae
fidei et charitatis sunt, illis quae conjugii; sed in Verbo omnia
sunt repraesentativa spiritualium et caelestium, et reales
correspondentiae, descendit enim Verbum e caelo, et quia descendit
inde, in sua origine est Divinum caeleste et spirituale, cui illa
quae sunt sensus litterae correspondent; inde est quod quae
conjugii caelestis sunt, quod est conjunctio boni et veri, cadant
in correspondentia, ita in illa quae sunt conjugiorum in terra.
[7] Inde quoque est quod Dominus assimilaverit regnum caelorum, hoc
est, regnum Ipsius in caelo, et regnum Ipsius in terra quod est
Ecclesia, cum
Homine rege, qui fecit nuptias filio suo, ac invitavit
plures ad illas, Matth. xxii 2 seq.:
et quoque cum
Decem virginibus, quae accipientes lampadas, exiverunt
in occursum sponsi, Matth. xxv 1 seq.:
et quoque Dominus illos qui ab Ecclesia vocavit filios nuptiarum,
Dixit Jesus, Num possunt filii nuptiarum lugere, quamdiu
cum illis est sponsus? venient vero dies, quando auferetur ab iis
sponsus, et tunc jejunabunt, Matth. ix 15.
[8] Inde quoque affectio boni et affectio veri dicitur `gaudium et
laetitia sponsi et sponsae,’ quia gaudium caeleste est ex
affectionibus et in affectionibus illis; ut apud Esaiam,
Maritabunt te filii tui, et erit gaudium sponsi super
sponsa, gaudebit super te Jehovah Deus tuus, (x)lxii 5:
apud Jeremiam,
Vox gaudii et vox laetitiae, et vox sponsi et vox
sponsae, vox dicentium, Confitemini Jehovae, quia bonus
Jehovah, xxxiii 11:
apud eundem,
Cessare faciam ex urbibus Jehudae et ex plateis
Hierosolymae vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem sponsi et
vocem sponsi, quia in vastitatem evadet terra, vii 34; xvi 9;
xxv 10:
et apud Johannem,
Lux lucernae non lucebit in Babylone amplius, et vox
sponsae et sponsae non audietur in illa amplius, Apoc. xviii
(x)23.
[9] Omnia conjugia in terra per amorem vere conjugialem
correspondent conjugio caelesti quod est boni et veri, ideo leges
in Verbo de desponsationibus et conjugiis latae prorsus
correspondent legibus spiritualibus conjugii caelestis; ut quod
`unam solum uxorem ducerent,’ Marc. x 2-8; Luc. xvi 18; in conjugio
enim caelesti se ita habet, nempe quod bonum non conjungi queat
nisi suo vero, et verum suo bono; si alii vero quam suo, bonum
nusquam subsisteret, sed distraheretur et sic periret; (s)`uxor’ in
{9} Ecclesia spirituali repraesentat bonum et `vir’ repraesentat
verum, at in Ecclesia caelesti `maritus’ repraesentat bonum et
`uxor’ verum; et, quod arcanum, non solum illa repraesentant, sed
etiam illis actualiter correspondent. {s} Leges quoque {10} quae de
conjugiis latae sunt in Veteri Testamento similiter
correspondentiam habent cum legibus conjugii caelestis, ut quae
Exod. xxi 7-11; xxii 15, 16 [A.V. 16, 17]; xxxiv 16; Num. xxxv 16;
Deut. vii 3, 4; xxii 28, 29; et quoque leges de gradibus vetitis,
Lev. xviii 6-20; de quibus singulis, ex Divina Domini Misericordia,
alibi: quod {11} gradus {12} et leges conjugiorum ex legibus veri
et boni quae sunt conjugii caelestis, ducant originem, et se ad
illas referant, patet apud Ezechielem,
Sacerdotes Levitae viduam aut repudiatam non accipient
sibi in uxores, sed virgines de semine domus Israelis; et
viduam quae fuerit vidua a sacerdote, accipient, xliv 22;
ibi agitur de civitate sancta Hierosolyma nova et de Canaane
caelesti, quae quod sint regnum Domini et Ecclesia Ipsius, constat,
proinde quod non per `Levitas’ Levitae, nec per `viduam et
repudiatam’ vidua et repudiata, significentur, sed talia quibus
correspondent.{13}
@1 inde$
@2 conjugiali I. A’s reading Shechemi seems correct, as it
supplies the subject for ambiret. I’s reading probably arose from
confusion with amoris conjugiali in the next line.$
@3 seipsam$
@4 sicuti A, sicut I, probably a miscopying of beati, which
all S’s many other references to this text have.$
@5 i et$
@6 nulla I$
@7 i et per plura$
@8 significetur$
@9 i enim$
@10 etiam$
@11 remainder of [ ] is a marginal addition in A.$
@12 i etiam$
@13 et Hierosolyma nova, et evidenter de Regno Domini, quod
non Levitae, nec vidua, nec repudiata, patet, sed quod talia quibus correspondent. Note that this is part of the `visions of God seen upon a very high mountain’ (Ezek. xl 2).$

AC n. 4435 4435. `Et amavit puellam, et locutus super cor ejus’: quod
significet amorem, constat absque explicatione.

AC n. 4436 4436. `Et dixit Shechem ad Hamor patrem suum’: quod significet
cogitationem ex vero apud antiquos, constat a significatione
`dicere’ in historicis Verbi quod sit perceptio et inde cogitatio,
de qua n. 3395; et’ ex repraesentatione `Shechemi filii Hamoris’
quod sit verum apud antiquos, de qua n. 4430, 4431; inde patet quod
`dixit Shechem ad Hamorem patrem suum’ sit cogitatio ex vero apud
antiquos.

AC n. 4437 4437. `Dicendo, Accipe mihi natam hanc ad mulierem’: quod
significet quod conjungi vellet cum affectione illius veri, constat
ex significatione `natae,’ hic Dinae, quod sit affectio veri per
`filios Jacobi fratres ejus’ significati, de qua n. 4427, 4433; et
ex significatione `accipere in mulierem’ quod sit conjungi, de qua
mox supra n. 4434.

AC n. 4438 4438. Vers. 5-7. Et Jacob audivit, quod polluerit Dinam filiam
suam; et filii ejus erant cum acquisitione ejus in agro; et tacuit
Jacob usque ad venire illos. Et exivit Hamor pater Shechemi ad
Jacobum, ad loquendum cum eo. Et filii Jacobi venerunt ab agro, ut
audire illos, et doluerunt viri, et exarsit illis valde, quia
stultitiam fecit in Israele ad cubandum cum filia Jacobi, et ita
non fiet. `Jacob audivit quod polluerit Dinam filiam suam’
significat conjunctionem non legitimam; `Jacob’ est hic Antiqua
Ecclesia externa: `et filii ejus erant cum acquisitione ejus in
agro’ significat posteros quod in suo religioso essent: `et tacuit
Jacob usque ad venire illos’ significat consultationem ex veris
fidei, quae illi et posteris ejus: `et exivit Hamor pater Shechemi
ad Jacobum ad loquendum cum eo significat consultationem de vero
Ecclesiae illius: `et filii Jacobi venerunt ab agro’ significat
quod consultaverint ex religioso suo: `ut audire illos, et
doluerunt viri, et exarsit illis valde’ significat quod in malo
essent contra verum Ecclesiae apud antiquos: `quia stultitiam fecit
in Israele ad cubandum cum filia Jacobi, et ita non fiet’
significat conjunctionem in oculis illorum illicitam contra verum
quod illis.

AC n. 4439 4439. `Jacob audivit quod polluerit Dinam filiam suam’: quod
significet conjunctionem non legitimam, nempe cum affectione veri,
quod Ecclesiae externae per `Jacobum’ hic repraesentatae, constat
ex significatione `polluere’ quod sit conjunctio non legitima; per
`conjugia’ enim significatur conjunctio legitima, n. 4434, inde per
`pollutionem eorum’ significatur conjunctio non legitima, de qua
videatur n. 4433; ex repraesentatione `Dinae’ quod sit affectio
omnium fidei et Ecclesia inde, de qua n. 4427; et ex
repraesentatione `Jacobi,’ qui hic est Ecclesia Antiqua externa.
Quod per `Jacobum’ significetur hic Ecclesia Antiqua externa, est
quia illa Ecclesia erat instituenda apud posteros ejus, ac
instituta fuisset, si posteri recepissent vera interiora quae
fuerunt apud antiquos; quod per `Jacobum’ illa Ecclesia hic
repraesentetur, patet quoque ex serie in hoc capite, non enim fuit
in consilio cum filiis suis quod percuterent urbem, et occiderent
Hamorem et Shechemum; quapropter etiam dixit ad Shimeonem et Levi,
`Perturbastis me ad fetere faciendum me habitatori terrae,’ vers.
30; et in prophetico ante mortem,
In arcanum eorum ne veniat anima mea, in congregatione
eorum ne uniatur gloria mea, (o)quia in ira sua occiderunt
virum, et in complacito suo enervarunt bovem, Gen. xlix 6;
et praeterea in Verbo in plerisque locis per `Jacobum’ {1}
repraesentatur Antiqua Ecclesia externa, n. 422, 4286; causa quod
Jacob illam {2} repraesentet, est quia in supremo sensu
repraesentat Divinum Naturale Domini, cui Ecclesia externa
correspondet: per `filios’ autem ejus significantur posteri, qui
verum apud antiquos apud se exstinxerunt, et sic destruxerunt id
quod Ecclesiae esset, remanente sic apud illos solum
repraesentativo ejus, (o)de quo n. 4281, 4288, 4289, 4303.
@1 per Jacobum plerisque in locis$
@2 i hic$

AC n. 4440 4440. `Et filii ejus erant cum acquisitione ejus in agro’: quod
significet posteros quod in suo religioso essent, constat a
significatione `filiorum ejus’ quod sint posteri; ex significatione
`acquisitionis’ quod sint vera externa, de qua n. 1435, 4391; et ex
significatione `agri’ quod sit Ecclesia, de qua n. 2971, 3766; inde
per quod `filii ejus essent cum acquisitione ejus in agro’
significatur quod in suo religioso essent, nam religiosum dicendum
est tale Ecclesiae, quale apud illos fuit {1}; erat enim cultus
externus absque interno {2}.
@1 erat apud posteros Jacobi$
@2 i n. 4281, 4289, 4293, 4307$

AC n. 4441 4441. `Et tacuit Jacob usque ad venire illos’: quod significet
consultationem ex veris fidei quae illi et posteris ejus, constat
ex significatione `tacere’ quod sit cogitare et tacite consultare
{1}; et ex significatione `usque venire illos,’ nempe filios, quod
sit ex veris fidei quae illi et posteris ejus; quod `filii’ sint
vera, videatur n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 3373, 4257; quia cum
illis consultatio fieret, sic cum veris quae per `filios Jacobi’
significantur, proinde ex veris quae illi et posteris ejus.
@1 i apud se$

AC n. 4442 4442. `Et exivit Hamor pater Shechemi ad Jacobum ad loquendum cum
eo’: quod significet consultationem de vero Ecclesiae illius,
constat ex repraesentatione `Hamoris patris Shechemi’ quod sit
antiquorum verum, de qua n. 4430, 4431; ex repraesentatione
`Jacobi’ quod sit Ecclesia Antiqua externa, de qua mox supra n.
4439; et ex significatione `loqui cum eo’ quod sit consultare; inde
per illa verba significatur consultatio de vero Ecclesiae illius.
Qui non scit quod nomina in Verbo significent res, mirabitur quod
per haec verba, `Exivit Hamor pater Shechemi ad Jacobum ad
loquendum cum eo’ significetur consultatio veri Ecclesiae apud
antiquos cum vero quod secundum Ecclesiam {1} Antiquam apud
posteros Jacobi instaurandam; sed non mirabitur, qui scit quod
talis sensus internus Verbi sit; (o)ne quidem illi qui(n) morem
scribendi apud antiquos ex libris eorum sibi notum fecerant;
commune enim fuerat apud illos introducere res quasi colloquentes,
ut sapientiam, intelligentiam, scientias, et similia; et quoque
indere illis nomina per quae talia significabantur; veterum dii et
semidei non aliud fuerunt, et quoque personae quas finxerunt ut res
historice concinnarent: [2] veteres sophi hunc morem tulerunt ab
Antiqua Ecclesia, quae per multum orbis Asiatici dispersa fuit, n.
1238, 2385; nam qui ab Ecclesia Antiqua {2} fuerunt, res sacras per
repraesentativa et significativa concinnarunt; Antiqua autem
Ecclesia hoc tulit ex ore antiquissimorum qui ante diluvium, n.
920, 1409, 1977, 2896, 2897; et hi a caelo, nam communicationem cum
caelo habuerunt, n. 784, 1114-1125; primum enim caelum, quod est
ultimum trium, in talibus repraesentativis et significativis est;
inde est quod Verbum tali stilo conscriptum sit; sed Verbum prae
veterum scriptis hoc peculiare habet quod singulae res in continua
serie repraesentent caelestia et spiritualia regni Domini ac in
supremo sensu Ipsum Dominum; et quod ipsa historica etiam talia
sint; et quod magis, quod reales correspondentiae sint, et hae
continuae per tres caelos a Domino.
@1 Ecclesiae quae secundum$
@2 illa$

AC n. 4443 4443. `Et filii Jacobi venerunt ab agro’: quod significet quod
consultaverint ex religioso suo, constat ex significatione
`filiorum Jacobi’ quod sit gens quae ab illis, apud quam
repraesentativum Ecclesiae institutum est; et ex significatione
agri’ quod sit religiosum, de qua supra n. 4440, a quo `venire’
quod sit consultatio ex illo, sequitur ex serie, tum etiam ex eo
quod religiosum eorum’ sit, de qua praedicatur `venire.’

AC n. 4444 4444. `Ut audire illos, et doluerunt viri, et exarsit illis valde’
quod significet quod in malo essent contra velim Ecclesiae apud
antiquos, constat a significatione `dolere et exardescere valde’
quod hic sit in malo esse; quod contra verum Ecclesiae apud
antiquos sequitur, quia contra Shechemum filium Hamoris, per quem
{1} quot significetur verum apud antiquos, supra n. 4430, 4431
dictum est Quod in malo fuerint, patet ab illis quae sequuntur,
quod nempe `locuti sint in fraude,’ vers. 13, et dein postquam
Shechemus e Hamor’ condescendebant ad verba illorum, occiderent
illos, vers. 26-29 inde est quod per `dolere’ hic et `exardescere
valde’ significetur quo in malo essent; apparet sicut zelus fuerit,
quia cubuit cum sorore eorum, secundum verba quae mox sequuntur,
`quia stultitiam fecit in Israele ad cubandum cum filia Jacobi, et
ita non fiet’ (o)et in fine capitis, `dixerunt, An sicut meretricem
faciet sororem nostram?’ vers. 31; sed non fuit zelus, zelus enim
nusquam dari potest apud aliquem qui est in malo, sed solum apud
illum qui in bono, nam zelus in se bonum habet, n. 4164; [2]
religiosum quidem {2} quod apud posteritatem illorum, in se bonum
habuit, nam ejus {3} omnia et singula repraesentabant caelestia et
spiritualia quae sunt regni Domini’, sed quoad illos qui in illo
erant, nihil boni habuit, in externis enim solum fuerunt absque
internis, ut supra ostensum; se habet hoc sicut religiosum illius
gentis in quo etiam hodie sunt; agnoscunt Mosen et Prophetas, ita
Verbum; hoc sanctum in se est, sed quoad illos non sanctum est, nam
in singulis ibi semet spectant, et sic mundanum, immo terrestre
faciunt Verbum, nam quod inibi aliquid caeleste sit {4}, non
sciunt, ne quidem curant; qui in tali statu sunt, non possunt in
bono esse cum in suo religioso, sed in malo, nam nihil caeleste
influit, hoc enim apud se exstinguunt. [3] Secundum legem in
Antiqua Ecclesia etiam notam fuit quod qui compressit virginem,
dotem daret et acciperet illam in uxorem, juxta haec apud Mosen,
Si persuaserit vir virgini, quae non desponsata, et
cubat cum ea, dote dotabit eam sibi in uxorem; si renuendo
renuit pater ejus dare eam illi, argentum pendet, quantum
dos virginum, Exod. xxii 15, 16 [A.V. 16, 17]:
et alibi,
Si invenerit vir puellam virginem, quae non desponsata
est, et apprehenderit illam, ac cubuerit cum illa, et
deprehensi fuerint, dabit vir qui cubuit cum ea, patri
puellae quinquaginta argenti, et erit illi in uxorem, pro
quod compresserit illam; et non poterit repudiare illam
omnibus diebus suis, Deut. xxii 28, 29;
quod eadem haec lex nota fuerit antiquis, patet manifeste a
Shechemi verbis ad puellae patrem et fratres,
Dixit Shechem ad patrem ejus et ad fratres ejus,
Inveniam gratiam in oculis vestris, et quod dicitis ad me,
dabo; multiplicate super me valde dotem et donum, et dabo
quemadmodum dicetis ad me, et detis mihi puellam ad
mulierem, vers. 11, 12;
et quia Shechemus legem illam complere voluit, et fratres Dinae
consenserunt, si fieret sicut illi, circumcidendo omnem masculum,
secundum verba quae sequuntur,
Verumtamen in hoc consentiemus vobis, si sitis sicut
nos, ad circumcidendum vobis omnem masculum, et dabimus
filias nostras vobis, et filias vestras accipiemus nobis, et
habitabimus cum vobis, et erimus in populum unum, vers. 15,
16;
inde patet quod non ex lege egerint, ita non ex bono, sed contra
legem, proinde ex malo. [4] Ex lege quidem fuit quod non conjugia
inirent cum gentibus, de qua apud Mosen,
Ne accipias de filiabus illarum filiis tuis, et
scortentur filia earum post deos eorum, et scortari faciant
filios tuos post deo eorum, Exod. xxxiv 16:
et alibi,
Non affinitatem contrahes cum gentibus, filiam tuam non
dabis filio illius, et filiam illius non accipies filio tuo:
ideo quo seducturus sit filium tuum a post Me, ut serviant
diis aliis, Deut. vii 3, 4;
sed haec lex lata est de gentibus idololatris, ne per conjugia ad
cultum idololatricum deflecterent {5} a cultu vere repraesentativo,
nam cur idololatrae facti sunt, non amplius repraesentare potuerunt
caelesti et spiritualia regni Domini, sed opposita qualia sunt
infernalia, quippe ab inferno (o)tunc evocabant quendam diabolum
quem colebant, e cui repraesentativa Divina applicabant; quapropter
dicitur {6}, ne scortarentur post deos illorum; (m)tum ob causam
quia per `gentes significabantur mala et falsa, cum quibus bona et
vera quae illi repraesentabant, non commiscerentur, (o)proinde non
diabolica et infernali cum caelestibus et spiritualibus, n. 3024
f.(n) Sed nusquam vetitum fui matrimonia contrahere cum gentibus
quae acceptarunt cultum eorum et {7} qui postquam circumcisi
essent, agnoscebant Jehovam; illo vocabant peregrinos peregrinantes
cum illis, de quibus ita apud Mosen,
Si peregrinabitur tecum peregrinus, et voluerit facere
Pascha Jehovae, circumcidetur ei omnis masculus, et tunc
accedet a faciendum illud, et erit sicut incola terrae:…
lex una erit incola et peregrino qui peregrinatur in medio
vestrum, Exod. xii 48, 49;
et alibi,
Quando peregrinatus fuerit vobiscum peregrinus, faciet
Pascha Jehovae, juxta statutum Paschae, et juxta statuta
ejus, sic faciet statutum unum erit vobis tam peregrino quam
indigenae terrae, Num. ix 14; {8}
quod dicti (o)sint peregrini peregrinantes in medio (c)illorum
(o)et cum illis, erat quia `peregrinari’ significabat instrui, ac
ita `peregrinus’ illos qui in `statutis et’ doctrinalibus instrui
se passi sunt; quod peregrinari et peregrinus id significent,
videatur n. 1463, 2025, 3672 {9}: apud eundem,
Quod si peregrinatus fuerit vobiscum peregrinus,
qui fecerit ignitum odoris quietationis Jehovae, quemadmodum
facitis, sic faciet: quantum ad contionem, statutum unum
vobis et peregrino peregrinanti, statutum aeternitatis in
generationes vestras: quales vos talis peregrinus coram
Jehovah; lex una, et judicium unum erit vobis et peregrino
peregrinanti vobiscum, Num. xv 14-16:
{10} tum alibi,
Sicut indigena ex vobis, erit vobis peregrinus
peregrinans vobiscum, Lev. xix 34
Judicium unum erit vobis, quale peregrino tale
indigenae erit, Lev. xxiv 22.
[6] Quod hoc statutum non modo Jacobo et filiis ejus, sed etiam
Shechemo et Hamori notum fuerit, patet a verbis illorum; nam
statuta, judicia et leges quae genti Israeliticae et Judaicae data
sunt, non fuerunt nova, sed talia quae fuerunt prius in {11}
Antiqua Ecclesia, et in {11} Altera Antiqua quae (o)Hebraea ab
Ebero dicta fuit, ut passim ostensum est; quod inde lex illa nota
fuerit, patet a verbis filiorum Jacobi,
Dixerunt filii Jacobi ad Hamorem et Shechemum, Non
possumus facere verbum hoc, dare sororem nostram viro cui
praeputium, quia opprobrium hoc nobis; verumtamen in hoc
consentiemus vobis, si sitis sicut nos, ad circumcidendum
vobis omnem masculum, et dabimus filias nostras vobis, et
filias vestras accipiemus nobis, et habitabimus cum vobis, et
erimus in populum unum, vers. 14-16;
et a verbis Hamoris et Shechemi, quod non modo consenserint, sed
etiam quod circumcidi fecerint se et omnem masculum urbis suae,
vers. 18-24: [7] inde patet quod Shechemus talis factus qualis
peregrinus, de qua in lege, et sic quod filiam Jacobi potuerit in
mulierem accipere; ita {12} quod occiderint illos, fuerit factum
nefandum; quod etiam testificatus Jacob ante mortem suam, Gen. xlix
5-7. Quod non modo Jehudah, sed etiam Moses, tum reges Judaeorum
et Israelitarum, ut et plures ex populo, duxerint uxores a
gentibus, ex historicis Verbi constat; quae quin receperint
statuta, judicia et leges eorum, et pro peregrinis agnitae fuerint,
non dubitandum.
@1 quos$
@2 enim$
@3 in omnibus et singulis repraesentativum caelestium et
spiritualium, quae sunt Regni Domini habuit$
@4 non autem caeleste, nam quid caeleste$
@5 ad idololatrias declinarent$
@6 i quod non conjugia cum illis sociarent$
@7 seu$
@8 A has this ref. after that from Num. xv, introduced by Apud
eundem$
@9 i et alibi$
@10 et$
@11 apud with accusative$
@12 et sic$

AC n. 4445 4445. `Quia stultitiam fecit in Israele ad cubandum cum filia
Jacobi, et ita non fiet’: quod significet conjunctionem in oculis
illorum illicitam contra verum quod illius {1}, constat ex
significatione `stultitiam facere ad cubandum cum filia Jacobi’
quod sit conjunctio illicita; quod cubare cum illa et sic polluere,
sit conjunctio non legitima, videatur supra n. 4439 `in Israele’
dicitur quia per `Israelem’ significatur internum Ecclesiae, et
dein `filia Jacobi’ dicitur quia per `Jacobum’ significatur
externum Ecclesiae; quod `Israel’ sit Ecclesiae internum, et
`Jacob’ externum, videatur n. 4286, 4292, 4439. Quod in oculis
illorum id apparuerit illicitum tametsi licitum, constare potest ab
illis quae (o)mox supra n. 4444 et alibi dicta et ostensa sunt.
@1 changes illis to illius$

AC n. 4446 4446. Vers. 8-12. Et locutus Hamor cum illis dicendo, Shechem
filius meus desiderat anima illius in filiam vestram, detis quaeso
eam illi ad mulierem. Et affinitates societis cum nobis, filias
vestras detis nobis, et filias nostras accipiatis vobis. Et cum
nobis habitetis, et terra erit coram vobis, habitate, negotiando
pervagamini eam, et possidete in ea. Et dixit Shechem ad patrem
ejus, et ad fratres ejus, inveniam gratiam in oculis vestris, et
quod dicitis ad me, dabo. Multiplicate super me valde dotem et
donum, et dabo quemadmodum dicitis ad me, et detis mihi puellam ad
mulierem. `Locutus Hamor cum illis dicendo’ significat bonum
Ecclesiae apud antiquos: `Shechem filius meus’ significat verum
inde: `desiderat anima illius in filiam vestram, detis quaeso eam
illi ad mulierem’ significat desiderium conjunctionis cum nova hac
quae apparet externa facie antiquae similis: `et affinitates
societis cum nobis, filias vestras detis nobis, et filias nostras
accipiatis vobis’ significat unionem bonorum et verorum: `et cum
nobis habitetis’ significat vitam: `et terra erit coram vobis,
habitate’ significat Ecclesiam quae una: `negotiando pervagamini
eam, et possidete in ea’ significat dogmata ex communi quae
consensura: `et dixit Shechem ad patrem ejus et ad fratres ejus’
significat consultationem veri ex antiqua Divina stirpe cum bono et
vero hujus religiosi: `Inveniam gratiam in oculis vestris, et quod
dicitis ad me, dabo’ significat si illis mens similis a sua parte,
quod esset a sua: `multiplicate super me valde dotem et donum, et
dabo quemadmodum dicitis ad me’ significat quod acceptabit illa
quae apud illos, et faciet sua {1}: `et detis mihi puellam ad
mulierem’ significat modo conjunctio.
@1 suae I$

AC n. 4447 4447. Locutus Hamor cum illis dicendo’: quod significet bonum
Ecclesiae apud antiquos, constat a repraesentatione Hamoris, quod
{1} sit ab antiquis, de qua n. 4431, nempe bonum Ecclesiae ab
illis, nam bonum Ecclesiae est `pater,’ et verum inde, quod hic {2}
Shechemus, est `filius,’ inde etiam (t)per `patrem’ in Verbo’
significatur bonum, et per `filium’ verum. Hic dicitur bonum
Ecclesiae apud antiquos, non autem bonum Ecclesiae Antiquae, hoc ob
causam quia per Ecclesiam apud antiquos {3} intelligitur Ecclesia
derivata ab Ecclesia Antiquissima quae luit ante diluvium, et per
Ecclesiam Antiquam intelligitur Ecclesia quae post diluvium; de
binis illis Ecclesiis in praecedentibus aliquoties actum est, et
ostensum quod Antiquissima Ecclesia quae ante diluvium, fuerit
caelestis, sed Antiqua Ecclesia quae post diluvium, fuerit
spiritualis; de differentia utriusque etiam saepe actum est: [2]
reliquiae Antiquissimae Ecclesiae quae caelestis, fuerunt adhuc in
terra Canaane, et ibi cumprimis apud illos qui (t)Hittaei et Hivaei
vocabantur: quod non alibi, erat quia Antiquissima Ecclesia, quae
vocata est Homo seu Adam, n. 478, 479, in terra Canaane fuit,
proinde ibi hortus Edenis, per quem ibi significata est
intelligentia et sapientia hominum illius Ecclesiae, n. 100, 1588,
et per arbores ibi perceptio eorum, n. 103, 1163, 2722, 2972; et
quia intelligentia et sapientia per hortum seu paradisum illum
significata est, etiam ipsa Ecclesia per illum intelligitur, et
quia Ecclesia, etiam caelum, et quia caelum, etiam in supremo sensu
Dominus {4}; inde est quod terra Canaan quoque significet in
supremo sensu Dominum {5}, in sensu respectivo caelum, et quoque
Ecclesiam, et in sensu singulari hominem Ecclesiae, n. 1413, 1437,
1607, 3038, 3481, 3705; et quoque inde {6} est quod `terra’
simpliciter nominata in Verbo simile significet, n. 566, 662, 1066,
1067, 1413, 1607, 3355; et quod novum caelum et nova terra sit
Ecclesia nova quoad internum et externum ejus, n. 1733, 1850, 2117,
2118 f., 3355 f. Quod Antiquissima Ecclesia fuerit in terra
Canaan, videatur n. 567; et quod inde oriunda sint repraesentativa
locorum, et quod ideo Abram (x)jussus sit illuc ire, tum {7} quod
terra illa data sit posteris illius ex Jacobo, ut nempe
repraesentativa (o)locorum retinerentur, secundum quae Verbum
conscriberetur, n. 3686; quodque {8} inde omnia loca ibi, tum
montes et fluvii, atque omnes termini circumcirca repraesentativi
facti sint, n.1585, 1866, 4240. [3] Ex his patet quid per
Ecclesiam apud antiquos (o)hic intelligitur, quod nempe reliquiae
ab Ecclesia Antiquissima: et {9} quia apud Hittaeos et Hivaeos
illae fuerunt, ideo quoque Abraham, Jishak et Jacob, `cum uxoribus
illorum’ sepulturae locum nacti sunt apud Hittaeos in terra eorum,
Gen. xxiii 1 ad fin.; xlix 29-32; l 13; et Josephus apud Hivaeos,
Jos. xxiv 32. Reliquias illius Ecclesiae repraesentabat Hamor
pater Shechemi, quapropter per illum significatur bonum Ecclesiae
apud antiquos, proinde origo veri interioris ex stirpe Divina, n.
4399. Quid discrimen sit inter Ecclesiam Antiquissimam quae fuit
ante diluvium et inter Ecclesiam Antiquam quae erat post diluvium,
videatur n. 597, 607, 608, 640, 641, 765, 784, 895, 920, 1114-1128,
1238, 1327, 2896, 2897.
@1 i qui cum pater Schechemi vocatur$
@2 quod hic est$
@3 ab antiquo$
@4 i Ipse$
@5 i Ipsum$
@6 inde quoque$
@7 et$
@8 tum quod$
@9 quae$

AC n. 4448 4448. `Shechem filius meus’: quod significet verum inde, constat
ex repraesentatione `Shechemi’ quod sit verum interius, de qua n.
4430, ita verum inde, nempe ex bono quod est Hamor, n. 4447; omne
enim verum Ecclesiae est a bono ejus, aliunde nusquam verum
existit: hoc verum quod per `Shechemum’ repraesentatur, vocatur
verum interius, estque in sua essentia non aliud quam bonum
charitatis; Antiquissima enim Ecclesia quia caelestis, in bono
amoris in Dominum fuit ac inde in perceptione omnis veri, nam
homines illius Ecclesiae paene sicut angeli fuerunt; communicabant
etiam cum illis, inde eorum perceptio; quapropter nec usquam
ratiocinabantur de aliquo vero fidei, sed dicebant quia
percipiebant e caelo, quod ita sit; `et’ hoc usque adeo ut ne
quidem nominare voluerint fidem, sed loco ejus charitatem,
`videatur’ n. 202, 337, 2715, 2718, 3246; inde est quod per verum
interius hic intelligatur bonum charitatis; quod apud Hamorem
Hivaeum et filium ejus Shechemum fuerint reliquiae illius
Ecclesiae, videatur mox supra n. 4447. [2] Aliter se {1} habuit
cum Ecclesia Antiqua, quae spiritualis; haec non in amore in
Dominum fuit sicut Ecclesia Antiquissima, sed in charitate erga
proximum, et ad {2} charitatem non pervenire potuerunt quam per
verum fidei, cujus nullam perceptionem habuerant sicut
antiquissimi, ideo tunc inceptum fuit disquirere de vero num ita
sit. “De differentia inter caelestes qua perceptionem habuerunt et
inter spirituales qui non habent, videatur n. 2088, 2669, 2708,
2715, 3235, 3240, 3246, 3887.
@1 i vero$
@2 hanc$

AC n. 4449 4449. `Desiderat anima illius in filiam vestram, detis quaeso eam
illi ad mulierem’: quod significet desiderium conjunctionis cum
nova hac quae apparet externa facie antiquae similis, constat ex
significatione `desiderare anima’ quod sit desiderium; ex
repraesentatione `Dinae’ quae hic est filia {1}, quod sit affectio
veri, proinde Ecclesia, quam Ecclesia ab affectione veri est
Ecclesia,’ haec {2} per novam illam (o)hic intelligitur; et ex
significatione `dare eam ad {3} mulierem’ quod sit conjunctio, de
qua n. 4434. [2] Quoad id quod nova illa Ecclesia, quae apud
posteros Jacobi instaurata est, appareat externa facie Antiquae
similis, sciendum quod statuta, judicia et leges quae genti
Israeliticae et Judaicae per Mosen mandata sunt, non aliena fuerint
a statutis, judiciis et legibus quae in Antiqua Ecclesia, sicut
quae de (t)desponsationibus et conjugiis, de servis, de animalibus
quae ad esum conducerent et non conducerent, de mundationibus, de
festis, tabernaculis, igne perpetuo, et de pluribus aliis: etiam de
altaribus, holocaustis, sacrificiis, libaminibus, quae recepta
fuerunt in altera Ecclesia Antiqua quae ab Ebero; quae quod nota
fuerint prius quam mandata sunt genti illi, patet manifeste `ab
historicis Verbi; ut solum quod (o)altaria, holocausta et
sacrificia {4}; [3] de Bileamo memoratur,
Quod jusserit ut aedificarentur septem altaria, et
super illis holocausta et sacrificia ex juvencis et
arietibus offerrentur, Num. xxiii 1, 2, 14, 15, 29;
et praeterea de gentibus, multis in locis, quod destruerentur
(t)illarum altaria; et quoque de prophetis Baalis quod
sacrificaverint, quos Elias interfecit; inde constare potest quod
sacrificia quae mandata fuerunt posteris {5} Jacobi, non fuerint
nova; ita nec {6} reliqua statuta, judicia et leges; sed quia haec
facta sunt idololatrica apud gentes, cumprimis per id quod per
talia colerent aliquem deum profanum, et sic quae repraesentabant
Divina, deflecterent ad infernalia, praeter quod superaddiderint
plura, ideo ut cultus repraesentativus qui luit Antiquae Ecclesiae,
restauraretur, eadem revocata sunt: inde constare potest quod nova
haec Ecclesia, quae apud posteros Jacobi instituta est, apparuerit
externa facie Antiquae similis.
@1 ex significatione filiae, hic Dinae$
@2 quae hic$
@3 in$
@4 i attinet$
@5 populo I$
@6 sed nota, ita quoque$

AC n. 4450 4450. `Et affinitates societis {1} cum nobis, filias vestras
detis nobis et filias nostras accipiatis vobis’: quod significet
unionem bonorum et verorum, constat ex significatione `affinitates
sociare’ quod sit unio, (o)de qua n. 4434; ex significatione
`filiarum’ quod sint affectiones {2}, ita bona, de qua n. 489-491,
2362, 3963; quod cum veris, significatur per `detis nobis, et
accipiatis vobis’; per `Shechemum’ enim et per `filios Jacobi’
significantur vera, ut supra ostensum: inde patet quod per illa
verba significetur unio bonorum et verorum, hoc est, quod nova illa
Ecclesia non solum externa, sed etiam interna facie similis esset
Antiquae, per {3} unionem.
@1 societates I$
@2 i boni$
@3 i et hoc$

AC n. 4451 4451. `Et cum nobis habitetis’: quod significet vitam, constat ex
significatione `habitare’ quod sit vivere, de qua n. 1293, 3384,
3613, ita `habitare cum nobis’ est vivere simul ac unam Ecclesiam
facere.

AC n. 4452 4452. `Et terra erit coram vobis, habitate’: quod significet
Ecclesiam quae una, constat ex significatione `terrae’ quod sit
Ecclesia, de qua n. 566, 662, 1066, 1067, 1413, 1607, 3355, 4447;
et ex significatione `habitare cum nobis’ quod sit vivere simul, de
qua mox supra n. 4451, ita quod una esset Ecclesia {1}.
@1 unam Ecclesiam facerent$

AC n. 4453 4453. `Negotiando pervagamini eam, et possidete in ea’: quod
significet dogmata ex communi quod consensura, constat ex
significatione `negotiari’ quod sit cognitiones sibi comparare, et
quoque communicare, de qua n. 2967, inde `negotiando pervagari
terram’ est intrare in cognitiones boni et veri quae per Shechemum
filium Hamoris et per urbem ejus significantur; et a significatione
`possidere in ea’ quod sit unum facere, ita consentire, qui enim
simul terram possident, illi unum faciunt et consentiunt. Quod
`negotiari’ sit cognitiones sibi comparare et quoque communicare,
est quia in caelo ubi Verbum percipitur secundum sensum internum,
non detur aliqua negotiatio, non enim ibi {1} aurum, nec argentum,
nec talia cum quibus in mundo negotiantur, quapropter cum
`negotiari’ legitur in Verbo, intelligitur id in sensu spirituali,
et tale percipitur quod correspondet, in genere comparatio et
communicatio cognitionum et in specie illud quod nominatur; ut si
aurum nominatur, intelligitur bonum amoris et sapientiae, n. 113,
1551, 1552; si argentum, intelligitur verum quod intelligentiae et
fidei, n. 1551, 2048, 2954; si oves, arietes, haedi, agni, per quae
antiquitus negotiati sunt, intelliguntur talia quae oves, arietes,
haedi, et agni significant, et sic porro; [2] sicut apud
Ezechielem,
Dic Tyro, habitatrix super introitibus maris,
Negotiatrix populorum ad insulas multas:… Tarshish
mercatrix tua ex multitudine omnium opum, in argento, in
ferro, in stanno et plumbo, dederunt nundinationes tuas.
(x)Javan, Tubal, et Meshech, hi negotiatores tui, in anima
hominis, et vasis aeris, dederunt commercium tuum…. Filii
Dedanis negotiatores tui; insulae multae mercatura manus
tuae…. Syria mercatrix tua in multitudine operum
tuorum…. Jehudah et terra Israelis, illi negotiatores tui
in triticis, minnith {2}, et (x)pannag, et melle et oleo, et
opobalsamo, dederunt commercium tuum. Damascus mercatrix tua
in multitudine operum tuorum ex multitudine omnium opum, in
vino Helbonis {3} et lana Zaharis {4}. Dan {5} et Javan
netum in nundinationibus tuis dederunt…. Dedan negotiatrix
tua in vestibus libertatis ad currum. Arabs et omnes
principes Kedar, illi mercatores manus tuae, in agnis et
arietibus et hircis, in his mercatores tui. Negotiatores
Shebae et Raamae, illi negotiatores tui in primario omnis
aromatis; et per omnem lapidem pretiosum et aurum, dederunt
negotiationes tuas. Haran et Canneh {6} et Eden,
negotiatores Shebae, Asshur, Kilmad negotiatrix tua. Hi
negotiatores tui cum perfectionibus, cum glomeribus
hyacinthi {7}, et acupicto, et cum thesauris vestium
pretiosarum, per funes ligatos et cedrina in mercatura tua
[Naves Tarshish, turmae tuae in mercatura tua] unde impleta
es, et honorata facta valde in corde marium, (x)xxvii 1 ad
fin.
[3] Ex his et pluribus aliis locis in Verbo, apparet quod
negotiationes, commercia, mercaturae ac merces, non aliud sint quam
quae sunt cognitionum boni et veri; quid enim Verbum propheticum
cum negotiationibus Tyri nisi per illas spiritualia et caelestia
significentur; et quia ita, manifeste constare potest quod non
solum per merces alia significentur, sed etiam per gentes {8} ibi
(x)nominatas illi apud quos talia; tum quod non sciri possit quid
significant nisi ex sensu interno, ut quid {9} Tarshish, Javan,
Tubal, Meshech, filii Dedanis, Syria, Jehudah, Israel, Dan, Javan,
Dedan, Arabs, Sheba, Raamah, Haran, (x)Canneh, Eden, Asshur,
Kilmad; tum quid {2} merces eorum, ut argentum, ferrum, stannum,
plumbum, vasa aeris, tritica, minnith, pannag, mel, oleum,
opobalsamum, vinum Helbonis, lana zaharis, netum, vestes libertatis
ad currum, agni, arietes, hirci, aroma, lapis pretiosis, aurum,
glomeres hyacinthini, acupictum, funes ligati, cedrina: haec et
similia significant {10} bona et vera quae sunt Ecclesiae (c)et
regni Domini atque eorum cognitiones; quapropter de Tyro ibi actum
est, ex causa quia per `Tyrum’ significantur cognitiones, n. 1201
et quia tales `merces,’ seu bona et vera, in Ecclesia et regno
Domini sunt, etiam terra Canaan per quam Ecclesia et regnum Domini
significatur, ab antiquissimo tempore ita nominata fuit a mercibus
seu mercaturis, Canaan {11} enim in lingua originali, id
significat. Ex his nunc patet quid significatur per `negotiando
pervagari {12} terram.’
@1 i est$
@2 Minnith is regarded by many as a place name, see Jud. xi
33, and pannag as a form of sweetmeat$
@3 Chesbonis AI, see note to 2967$
@4 Heb [ ] (tsahar) = `dazzling whiteness.’$
@5 RV has Vedan, but most translators render And Dan$
@6 `Channoch AI$
@7 hyacinthini$
@8 nomina gentium ibi$
@9 i nisi$
@10 i varia$
@11 It is usual to derive Canaan from Heb. [ ] (kana`) `to
humble or subdue,’ and to apply the name to the low-lying coastal
plain. But in Jer. x 17 we find `kenah’ = wares, and kenaani,
though generally rendered Canaanite. is also translated merchant as
in Job xli 6 and Prov. xxxi 24.$
@12 pervagamini$

AC n. 4454 4454. `Et dixit Shechem ad patrem ejus et ad fratres ejus’: quod
significet consultationem veri ex antiqua Divina stirpe cum bono et
vero hujus religiosi, constat a significatione `dicere’ quod hic
sit consultare; a repraesentatione `Shechemi’ quod sit verum ex
antiqua Divina stirpe, de qua supra n. 4447; a significatione
`patris,’ qui hic Jacob, quod sit bonum veri, de qua n. 4273, 4337;
et a significatione `fratrum,’ qui hic filii Jacobi, quod sint
vera, de qua supra. Quod `Shechem’ sit verum ex antiqua Divina
stirpe, patet ab illis quae supra n. 4447 allata sunt; fuerat enim
Hamor Hivaeus cum sua gente et familia in terra Canaane inter
reliquias Antiquissimae Ecclesiae’ quae caelestis; illa Ecclesia
prae omnibus Ecclesiis’ in universo orbe fuit a Divino, nam in bono
amoris in Dominum fuit; voluntarium eorum ac intellectuale
faciebant unum, ita unam mentem, quapropter perceptionem veri ex
bono habebant, influebat enim Dominus per viam internam in bonum
voluntatis eorum et per hoc in bonum intellectus, seu verum,
(m)inde est quod illa Ecclesia prae ceteris vocata sit `Homo,’ n.
477-479, et quoque `similitudo Dei,’ n. 50 {1}, 473, 1013;(n) inde
patet cur Hamor et Shechemus dicantur ab antiqua Divina stirpe, ut
quoque {2} prius n. 4399 Quod Antiquissima Ecclesia quae `Homo’ aut
Hebraea voce `Adam’ dicta est, fuerit in terra Canaane, prout supra
n. 4447 dictum, patet manifeste a posteris illorum, qui dicti sunt
Nephilim, Gen. vi 4, qui quod in terra Canaane fuerint, dicitur
Num. xii 33, videatur n. 581; sed terra Canaan tunc dicta fuit
omnis terra a fluvio Aegypti ad fluvium Euphratem, Gen. xv 18.
@1 i 50,$
@2 sicut etiam$

AC n. 4455 4455. `Inveniam gratiam in oculis vestris, et quod dicitis ad me,
dabo’: quod significet si illis mens similis a sua parte, quod
esset a sua, constat (c)a significatione `invenire gratiam in
oculis alicujus’ quod sit formula involvens propensionem, de qua n.
3980, hic propensionem ad id quod daret quicquid dicerent ad illum,
per quae verba quod significetur, quod a sua parte esset mens, si
similis a parte illorum, patet a serie in sensu interno, nam `dare
quod illi dicunt’ in illo sensu est unum facere cum illis quoad
verum et bonum.

AC n. 4456 4456. `Multiplicate super me valde dotem et donum, et dabo
quemadmodum dicitis ad me’: quod significet quod acceptabit illa
quae apud illos, et faciet sua, nempe externa Ecclesiae quae
illorum, cum internis quae sua, ac ita simul unam Ecclesiam
constituent, constat ex significatione `dare quemadmodum dicitis’
quod sit unum facere cum illis quoad verum et bonum, de qua mox
supra n. 4455; ipsa `dos et donum {1}’ quae dixit ut multiplicarent
super illum, significat consensum in unum, nam dos quae dabatur
virgini desponsandae, erat tessera quod utrinque consensus {2};
dicit quod multiplicarent super illum valde dotem et donum, ac ita
super statutum, quod erat quinquaginta argenti, ex causa quia
cubuit cum illa (m)antequam acceptavit eorum religiosum, et quod
esset a parte Jacobi consentire vel renuere, secundum legem
antiquis etiam notam, de qua Exod. xxii 15, 16 [A.V. 16, 17];
imprimis quia desiderata erat conjunctio, nempe interioris veri
quod `Shechem,’ cum affectione exterioris quae `Dinah.’ Quod dos
fuerit tessera consensus {2} et sic confirmatio initiationis, est
quia appendere seu dare argentum erat signum quod suum esset, ita
quod virgo illius, et acceptare illud esset reciprocum, ita sponsa
esset sponsi, et sponsus sponsae.
@1 domum I$
@2 confessus I$

AC n. 4457 4457. `Et detis mihi puellam ad mulierem’: quod modo sit {1}
conjunctio, constat a significatione `dare in mulierem’ quod sit
conjunctio, de qua n. 4434, hic `modo sit conjunctio’ quia adhuc
non constipulatum.
@1 significet modo$

AC n. 4458 4458. Vers. 13-17. Et responderunt filii Jacobi Shechemo et
Hamori patri illius in fraude, et locuti sunt, quia polluit Dinam
sororem illorum. Et dixerunt ad illos, Non possumus facere verbum
hoc, dare sororem nostram viro cui praeputium, quia opprobrium hoc
nobis. Verumtamen in hoc consentiemus vobis, si sitis sicut nos,
ad circumcidendum vobis omnem masculum. Et dabimus filias nostras
vobis, et filias vestras accipiemus nobis, et habitabimus cum
vobis, et erimus in populum unum. Et si non audiatis ad nos ad
circumcidendum, et sumemus filiam nostram, et ibimus. `Responderunt
filii Jacobi Shechemo et Hamori patri illius in fraude’ significat
malam opinionem et intentionem de vero et bono Ecclesiae apud
antiquos: `et locuti sunt, quia polluit Dinam sororem illorum’
significat quod initiatio ad conjunctionem quae non alia esse
potuit, fieret per accessionem: `et dixerunt ad illos, Non possumus
facere verbum hoc’ significat quod improbarent: `dare sororem
nostram viro cui praeputium’ significat nisi in repraesentativis
ponerent verum et bonum Ecclesiae et recederent ab illis quae
significant: `quia opprobrium hoc nobis’ significat quod contra eos
esset: `verumtamen in hoc consentiemus vobis, si sitis sicut nos
significat accessionem ad illorum religiosum: `ad circumcidendum
vobis omnem masculum’ significat repraesentativum externum solum,
et sic illis puri essent: `et dabimus filias nostras vobis, et
filias vestras accipiemus nobis’ significat sic conjunctionem: `et
habitabimus cum vobis’ significat quoad vitam: `et erimus in
populum unum’ significat quoad doctrinam: `et si non audiatis ad
nos ad circumcidendum’ significat nisi recesserint a suis veris et
accesserint ad repraesentativa externa: `et sumemus filiam nostram
et ibimus’ significat quod nulla conjunctio.

AC n. 4459 4459 `Responderunt filii Jacobi Shechemo et Hamori patri illius in
fraude’: quod significet malam opinionem et intentionem de vero et
bono Ecclesiae apud antiquos, constat a repraesentatione `Shechemi’
quod sit verum apud antiquos, seu quod idem, verum ex antiqua
Divina stirpe, de qua n. 4399, 4454; ex repraesentatione `Hamoris’
quod sit bonum ex quo illud verum, de qua n. 4399, 4431, 4447,
4454; et ex significatione `fraudis’ quod sit mala opinio et
intentio; fraus enim in genere involvit malum contra alterum, et
contra illa quae loquitur et quae agit, nam qui in fraude est,
cogitat et intendit diversum ab altero, quod etiam ab effectu, de
quo in hoc capite, constat; inde patet quod per `responderunt filii
Jacobi Shechemo et Hamori patri illius in fraude’ significetur mala
opinio et intentio de vero et bono Ecclesiae apud antiquos. [2]
Filii Jacobi, seu posteri illius, non aliam opinionem et
intentionem habere potuerunt de vero et bono interni hominis quam
malam, quia in externis fuerunt absque internis, n. 4281, 3293,
4307, 4429, 4433; et quoque interna nihili {1} fecerunt et ideo
(o)illa prorsus contempserunt: talis quoque est gens illa hodie; et
tales (o)sunt omnes qui solum in externis sunt; qui in solis
externis sunt, ne quidem sciunt quid sit esse in internis, nam non
sciunt quid internum; si quis coram illis nominat internum, vel
affirmant quod sit quia (t)ex doctrinali norunt esse, sed tunc
affirmant ex fraude, vel sicut corde etiam ore negant; non enim
vadunt ultra sensualia quae sunt externi hominis; inde est quod non
credant aliquam vitam post mortem, et nisi corpore resurrecturos
esse `non dari posse resurrectionem, quapropter permissum est ut
talem opinionem de resurrectione habeant, alioquin nullam
habuissent, nam ponunt omne vitae in corpore, nescientes quod vita
corporis eorum sit ex vita eorum spiritus qui post mortem vivit.
Qui in solis externis sunt, nusquam aliam fidem possunt habere, nam
externa apud illos exstinguunt omne cogitationis, proinde omne
fidei, de internis. [3] Quia talis ignorantia hodie regnat,
dicendum est quid sit esse in externis absque internis: qui absque
conscientia sunt, omnes illi in solis externis sunt, nam internus
homo per conscientiam se manifestat; et omnes illi nullam
conscientiam habent, qui verum et bonum cogitant et faciunt non
propter verum et bonum, sed propter se, sui honoris et lucri causa
{3}, et quoque qui solum propter timorem legis ac vitae, nam si non
periclitaretur fama, honor, lucrum, vita, ruerent absque
conscientia in omnia nefaria: hoc patet manifeste ab illis in
altera vita qui tales fuerunt in vita corporis; ibi quia interiora
patent, in perpetuo conatu sunt perdendi alios, quapropter in
inferno sunt, (c)et ibi spirituali modo vincti tenentur {4}. [4]
(s)Ut adhuc sciatur quid sit {5} in externis esse et quid in
internis, et quod qui in (o)solis externis sunt, non capere possint
quid interna, proinde non (o)possunt his affici, nam nemo afficitur
illis quae non capit, sit pro exemplo, quod minimus esse sit
maximus esse in caelo, et quod humilis sit altus esse, tum quod
pauper et egenus sit dives et abundans esse: qui in solis externis
sunt, ii haec non capere possunt, cogitant enim quod minimus
nusquam possit maximus esse, nec humilis altus, et pauper dives ac
egenus abundans; cum tamen prorsus ita se habet in caelo; et quia
non capere possunt, inde nec affici possunt illis, et cum
reflectunt super illa ex corporeis et mundanis in quibus sunt,
aversantur illa; quod ita se habeat in caelo, prorsus non sciunt,
et quamdiu in solis externis sunt, non {6} scire volunt {7}, immo
nec scire possunt {7}; in caelo enim qui {8} scit, agnoscit, credit
ex corde, hoc est, ex affectione, quod nihil potentiae (c)ex semet
sit, sed quod omne potentiae ei a Domino, is minimus dicitur et
tamen est maximus quia ei potentia a Domino est; similiter se habet
cum illo qui humilis est, quod sit aliis, nam qui humilis est,
agnoscens et credens ex affectione quod nihil potentiae ei sit a
se, nihil intelligentiae et sapientiae a se, et nihil boni et veri
a se, is donatur potentia, intelligentia veri, et sapientia boni
prae aliis a Domino; pariter quod pauper et egenus sit dives et
abundans; pauper enim’ et egenus dicitur qui credit ex corde et
affectione quod nihil possideat ex se, nihil sciat et sapiat ex se
et nihil possit ex se; is in caelo dives est et abundat, Dominus
enim illi dat omnem opulentiam, sapiens enim est prae reliquis, et
dives est prae reliquis, in magnificentissimis habitat palatiis, n.
1116, 1626, 1627, ac in thesauris omnium divitiarum caeli. [5] Sit
quoque pro exemplo, qui iri solis externis est: nequaquam capere
potest quod gaudium caeleste sit proximum amare prae se et Dominum
supra omnia, et quod secundum amoris illius quantum et quale sit
felicitas; nam qui in solis externis est, se amat prae proximo, et
si amat alios, est quia sibi favent, et ita amat illos sui causa,
proinde se in illis et illos in se; qui talis est, non scire potest
quid sit amare alios prae se, immo non {6} scire vult {9}, nec
scire potest {9}, quare cum dicitur ei quod caelum consistat in
tali amore, n. 548, aversatur illud; inde est quod qui tales
fuerunt in vita corporis, non approximare possint ad aliquam
societatem caelestem, et cum approximant, quod propter aversationem
dejiciant se praecipites in infernum. [6] Quia pauci hodie sciunt
quid sit in externis esse et quid in internis, et quia plerique
credunt quod qui in internis sunt, non possint esse in externis, et
vicissim, licet illustrationis causa adhuc unum exemplum afferre:
sit nutritio corporis et nutritio animae; qui in voluptatibus mere
externis est, is curat pelliculam, indulget stomacho, amat opipare
vivere, et in eduliis ac nectareis ponit summum voluptatis; at qui
in internis est, etiam volupe habet in illis, sed ejus affectio
regnans est ut corpus nutriatur cibis cum voluptate propter
sanitatem ejus, ob finem ut `mens sana sit in corpore sano,’ ita
principaliter propter mentis sanitatem, cui sanitas corporis
inservit pro medio; qui spiritualis homo est, non ibi quiescit, sed
sanitatem mentis seu animae spectat ut medium ad imbuendum
intelligentiam et sapientiam, non propter famam, honores, lucrum,
sed propter vitam post mortem; qui in interiore gradu spiritualis
est, is intelligentiam et sapientiam spectat ut finem medium ut
(o)is servire possit pro membro utili in regno Domini; et qui
caelestis homo est, ut serviat Domino; huic cibus corporeus est
medium ad fruendum cibo spirituali, et {10} cibus spiritualis est
medium ad fruendum cibo caelesti {10}; et quia ita inservire
debent, etiam cibi illi correspondent; inde etiam vocantur cibi.
Ex his constare potest quid sit in solis externis esse, et quid in

internis.(s) [7] Gens Judaica (o)et Israelitica, de qua in hoc
capite in sensu interno historico agitur, praeter illos qui mortui
sunt infantes, quoad perplurimam partem talis est, sunt enim prae
omnibus aliis in externis, nam sunt in avaritia; qui lucra et
quaestus amant non propter alium usum quam propter aurum et
argentum, et in illis possidendis omne vitae jucundum ponunt, in
extimis seu infimis sunt, quippe prorsus terrestria sunt quae
amant; qui autem aurum et argentum propter aliquem usum amant, illi
secundum usum a terrestribus se elevant; ipse usus quem homo amat,
determinat vitam ejus, et distinguit ab aliis, usus malus facit
illum infernalem, usus bonus facit illum caelestem; non quidem ipse
usus, sed amor usus, nam in amore est vita cujusvis.
@1 nihil$
@2 nullam$
@3 i et famae inde$
@4 A d tenentur$
@5 fit I$
@6 nec$
@7 A transposes volunt and possunt$
@8 i ita se habet$
@9 A transposes$
@10 A i qui est intelligentia, quae fidei, but d quae fidei.
After cibo caelesti A i but d qui est sapientia quae amoris.
Probably both phrases were to be omitted as in I, not because
incorrect, but as unnecessary here.$

AC n. 4460 4460. `Et locuti sunt, quia polluit Dinam sororem illorum’: quod
significet quod initiatio ad conjunctionem, quae non alia esse
potuit, fieret per accessionem, constare potest ab explicatione
illorum verborum `sumpsit eam, et cubuit cum ea, et compressit
eam,’ per quae significatum quod non aliter posset conjungi cum
affectione veri per `filios Jacobi fratres ejus’ significati,
videatur n. 4433; hic quod polluerit illam, simile involvit.

AC n. 4461 4461. `Et dixerunt ad illos, Non possumus facere verbum hoc’:
quod significet quod improbarent, constat absque explicatione.

AC n. 4462 4462. `Dare sororem nostram viro cui praeputium’ : quod
significet nisi in repraesentativis ponerent verum et bonum
Ecclesiae et recederent ab illis quae significant, constat ex
significatione praeputii’ quod sit repraesentativum externum,
signum quod essent ab Ecclesia; inde commune fuit dicere
circumcisio et praeputium cum distinguerent inter illos qui ab
Ecclesia erant et illos qui non erant; circumcisio enim significat
recessionem ab amoribus spurcis, nempe ab amore sui et mundi, et
accessionem ad amores caelestes qui sunt {1} in Dominum et erga
proximum, ita accessionem ad Ecclesiam; inde est quod per illa
verba significetur accessio ad illorum religiosum, proinde quod
sicut illi in repraesentativis ponerent (t)verum et bonum
Ecclesiae, recedendo ab internis quae significantur {2}, alioquin
enim non similes essent illis, secundum (c)ea quae sequuntur, {3} `In
hoc consentiemus vobis, si sitis sicut nos.” Quod `circumcisio’
sit signum purificationis ab amoribus spurcis, videatur n. 2039,
2632; et quod `praeputiati’ dicti sint qui in amoribus illis, n.
2049, 3412, 3413. [2] Vix aliquis hodie novit quid circumcisio in
specie significat, quapropter dicendum: per genitalia in utroque
sexu significantur illa quae conjunctionis boni et veri sunt; nec
modo significant, sed etiam actualiter illis correspondent; ad
finem capitum ostensum est quod omnia organa et membra hominis
correspondentiam habeant cum rebus spiritualibus in caelo; ita
quoque organa et membra generationi dicata; haec correspondent
conjugio boni et veri; ex hoc conjugio etiam descendit amor
conjugialis, videatur n. 2618, 2727-2729, 2803, 3132, 4434
`praeputium’ quia obtegit genitale, correspondebat in Antiquissima
Ecclesia obscurationi boni et veri’, sed in Antiqua Ecclesia
conspurcationi eorum {4}; nam apud hominem Antiquissimae Ecclesiae
quia internus homo fuit, obscurari potuit bonum et verum, non autem
conspurcari; at apud hominem Antiquae Ecclesiae, quia respective
externus homo fuit, bonum et verum conspurcari potuit, nam externa,
nempe externi amores sunt qui conspurcant; quapropter illi qui ab
Antiquissima Ecclesia fuerunt, nihil noverunt de circumcisione, sed
modo illi qui ab Antiqua: [3] ab hac etiam circumcisio ad plures
gentes emanavit; et injuncta est Abrahamo et posteris ejus non ut
novum quid, sed ut intermissum quod restauraretur, et facta est {6}
posteritati ejus in signum quod essent ab Ecclesia; sed illa gens
non sciebat quid significabat, nec volebat scire, nam religiosum
{5} ponebat in (o)solis repraesentativis, quae sunt externa; ideo
communiter incircumcisos damnabat, cum tamen circumcisio esset modo
signum repraesentativum purificationis ab amore sui et mundi, a quo
qui purificati sunt, spiritualiter circumcisi sunt, et dicuntur
circumcisi quoad cor; ut apud Mosen,
Circumcidet Jehovah Deus cor tuum, et cor seminis tua,
ad amandum Jehovam Deum tuum in toto corde tuo, et in tota
anima tua, Deut. xxx 6:
apud eundem,
Circumcidetis praeputium cordis vestri, et cervicem
vestram ne induretis amplius, Deut. x 16, 18:
et apud Jeremiam,
Novate vobis novale,… et removete praeputium cordis
vestri, iv 3, 4:
[4] (m)qui autem in amoribus sui et mundi sunt, vocantur
praeputiati, quantumvis circumcisi fuerint, ut apud Jeremiam,
Ecce dies venientes, quibus visitabo super omnem
circumcisum in praeputio, super Aegyptum, et super Jehudam,
et super Edomum, et super filios Ammonis, et super Moabum, et

super omnes abscissos anguli, habitantes in deserto, quia omnes

gentes praeputiatae, et omnis domus Israelis praeputiati
corde, ix 24, 25 [A.V. 25, 26];
inde etiam {7} patet quod plures gentes etiam circumcisae fuerint,
dicitur enim, `visitabo super omnem circumcisum in praeputio’; ita
quod non novum quid fuerit, et solum apud posteros Jacobi, ut per
id distinguerentur ut supra dictum; [5] Philistaei erant qui non
circumcisi sunt, quare etiam in genere per praeputiatos
intelliguntur Philistaei, 1 Sam. xiv 6; xvii 26, 36; xxxi 4; 2 Sam.
i 20; et alibi. (n)
@1 nempe$
@2 ac recederent ab internis$
@3 quod nempe consentirent si fieret sicut illi$
@4 boni et veri$
@5 i modo$
@6 fuit$
@7 quoque$

AC n. 4463 4463. `Quia opprobrium hoc nobis’: quod significet quod contra
eos esset, constat ex significatione `opprobrii’ quod sit id quod
contra religiosum (o)eorum ita quod contra eos.

AC n. 4464 4464. `Verumtamen in hoc consentiemus vobis, si sitis sicut nos’:
quod significet accessionem ad illorum religiosum, constat `ex
significatione `consentire’ quod sit accessio; et a significatione
esse sicut illi’ quod sit ut in solis externis essent, non autem in
internis, tunc enim fuissent {1} sicut illi, videatur mox supra n.
(x)4459 ostensum est ibi, (o)nempe n. 4459, quid sit in solis
externis esse et quid in internis; hic dicendum {2} cur homo in
internis esse debet; cuivis notum esse potest, qui reflectit {3},
quod homo per interna communicationem habeat cum caelo, totum enim
caelum est in internis; nisi homo quoad cogitationes et
affectiones, hoc est, {4} quae sunt intellectus et quae sunt
voluntatis, sit in caelo, non potest post mortem illuc venire, nam
nihil communicationis est; homo in vita corporis sibi per vera quae
sunt intellectus et bona quae sunt voluntatis, procurat sibi
communicationem illam, et nisi tunc procuret illam sibi, postea non
fit; nam post mortem aperiri mens ejus versus interiora nequit, si
non aperta fuerit in vita corporis. [2] Non novit homo quod
secundum vitam affectionum {5} ejus, sphaera quaedam spiritualis
illum circumdat, quae sphaera perceptibilior est angelis quam est
sphaera odoris exquisitissimo sensui {6} in mundo; si vita illius
fuerit in solis externis, scilicet in voluptatibus {7} ex odiis
contra proximum, ex vindictis (o)et ex crudelitate inde, ex
adulteriis {8}, ex eminentia sui {9} et inde contemptu aliorum ex
rapinis clandestinis, ex avaritia, ex dolis, et ex {10} luxuria,
(c)ac similibus, sphaera spiritualis quae illum circumfundit, est
tam tetra sicut est in mundo sphaera odoris ex cadaveribus, ex
stercoribus, ex quisquiliis graveolentibus {11}, et similibus; hanc
sphaeram homo qui vitam talem egerat, secum fert post mortem; et
quia totus quantus in illa sphaera est, non potest alibi esse quam
in inferno, ubi tales sphaerae sunt; de sphaeris in altera vita et
unde illae, videatur n. 1048, 1053, 1316, 1504-1519, 1695, 2401,
2489. [3] Qui autem in internis sunt scilicet qui jucundum
habuerunt in benevolentia et charitate erga proximum, et maxime qui
beatum in amore in Dominum, illos circum fundit sphaera grata et
amoena, quae est ipsa caelestis, quapropter illi {12} in caelo
sunt. Sphaerae quae percipiuntur in altera vita, oriuntur omnes ex
amoribus et inde affectionibus in quibus fuerant, consequenter ex
vita, nam amores et inde affectiones faciunt ipsam vitam; et quia
oriuntur ex amoribus et inde affectionibus, oriuntur ex
intentionibus et finibus {13} propter quos homo ita vult et ita
agit, nam quisque pro fine habet quod amat, idcirco fines
determinant vitam hominis, illius quale constituunt, inde imprimis
est sphaera ejus; haec percipit exquisitissime in caelo, ex causa
quia universum caelum in sphaera finium est; ex his {14} patet
qualis homo qui in internis est et qualis qui in externis, et cur
non in solis externis sed in internis esse debet. [4] Sed haec
homo qui in solis externis est, (m)utcumque acumine ingenii (o)de
rebus in vita civili pollet, et utcumque ex scientificis
eruditionis famam sibi comparaverat, (n) non curat, quia est talis
ut nihil credat dari quod non oculis videt (c)et tactu sentit,
proinde nec caelum nec infernum; et si diceretur ei quod statim
post mortem in alteram vitam venturus (o)sit, (c)ac ibi perfectius
quam in corpore visurus, auditurus, locuturus, et sensu tactus
gavisurus, rejiceret sicut aliquod paradoxon {15} aut phantasma;
cum tamen actualiter (t)se ita habet; (m)similiter si quis diceret
quod anima seu spiritus qui vivit post mortem, sit ipse homo, non
autem corpus quod circumfert in mundo:(n) [5] inde consequitur quod
qui in solis externis sunt, nihil curent quid de internis dicitur
{16}, cum tamen haec faciunt illos beatos et felices in regno in
quod venturi sunt, {17} in quo victuri in aeternum; maxima pars
Christianorum in tali incredulitate sunt {18}: quod in tali
incredulitate sint, scire mihi datum est ex illis qui ex Christiano
orbe in alteram vitam venerunt, cum quibus locutus `sum’; in altera
enim vita non occultare possunt quae cogitarunt, quia cogitationes
ibi evidenter patent, nec occultare possunt quid pro finibus
habuerunt, hoc est, quid amaverunt, quia id per sphaeram se
manifestat.
@1 forent$
@2 i est$
@3 si expendit$
@4 i quoad illa$
@5 affectionis$
@6 exquisitissimi sensus odoris$
@7 i solis$
@8 after proximum$
@9 super alios$
@10 exque$
@11 graveolentis$
@12 etiam$
@13 A had ex finibus, d finibus, i intentionibus aut finibus$
@14 inde$
@15 paradoxum$
@16 dicatur$
@17 i et$
@18 i tametsi illi prae omnibus de caelo et de inferno ex
Verbo instructi sunt 271$

AC n. 4465 4465. `Ad circumcidendum vobis omnem masculum’: quod significet
repraesentativum externum solum, et sic illis puri essent, constat
ex significatione `circumcidere omnem masculum’ quod sit
repraesentativum externum, signum quod essent ab Ecclesia, hic quod
essent ab illorum religioso, de qua supra n. 4462; quod sic in
oculis illorum puri essent, sequitur, nam posteritas ex Jacobo
puritatem et sanctitatem non in internis sed in externis ponebat.

AC n. 4466 4466. `Et dabimus filias nostras vobis, et filias vestras
accipiemus nobis’: quod significet sic conjunctionem, constat ex
illis quae supra n. 4434 de conjugio dicta sunt, quod nempe
`conjugium’ in sensu spirituali sit conjunctio boni et veri; (o)nam
`dare filias nostras vobis, et accipere filias vestras nobis’ est
sociare mutuo conjugia.

AC n. 4467 4467. `Et habitabimus cum vobis’: quod significet quoad vitam,
nempe conjunctionem, constat ex significatione `habitare cum vobis’
quod sit una vivere, de qua n. 1293, 3384, 3613, 4451.

AC n. 4468 4468. `Et erimus in populum unum’: quod significet quoad
doctrinam etiam conjunctionem,’ constat ex significatione `populi’
quod sit verum Ecclesiae, proinde doctrina, de qua n. 1259, 1260,
3295, 3581; ita `esse in populum unum’ est conjunctio per
doctrinam. (s)Sunt duo quae conjungunt homines Ecclesiae, nempe
vita et doctrina; quando {1} vita conjungit, doctrina non separat,
sed si solum doctrina conjungit, sicut hodie fit intra Ecclesiam
{2}, tunc se mutuo separant, et tot faciunt Ecclesias quot sunt
doctrinae; cum tamen doctrina sit propter vitam et vita ex
doctrina; quod se separent {3}, si solum doctrina conjungit, patet
ex eo quod qui ab una doctrina est, damnet alterum, quandoque ad
infernum; at quod doctrina non separet si vita conjungit {4}, patet
ex eo quod qui in bonitate vitae est, non damnet alterum qui aliter
sentit, sed illius fidei et conscientiae id (x)relinquat, et hoc
usque ad illos qui extra Ecclesiam sunt; dicit enim corde quod
ignorantia neminem damnare possit, si vivant in innocentia et mutuo
amore, sicut infantes, qui quoque in ignorantia sunt cum {5}
obeunt.(s)
@1 cum$
@2 in Ecclesia$
@3 after following conjungit$
@4 after at$
@5 A has full stop after sunt. Cum obeunt is a later
addition.$

AC n. 4469 4469. Et si non audiatis ad nos ad circumcidendum’: quod
significet nisi recesserint a suis veris et accesserint ad
repraesentativa externa, constat ex illis quae supra n. 4462
explicata sunt. (m)Quae in his versibus a filiis Jacobi dicta
sunt, involvunt sensum contrarium quam qui erat apud Hamorem et
Shechemum, proinde etiam contrarium in sensu interno, ut patet ab
explicationibus; causa est quia in fraude locuti sunt, ut dicitur
{1} vers. 13, et qui in fraude loquitur, is diversum sentit ab illo
cum quo loquitur, (o)n. 4459.(n)
@1 i in$

AC n. 4470 4470. `Et sumemus filiam nostram et ibimus’: quod significet quod
nulla conjunctio, constat ex significatione `conjugii’ quod sit
conjunctio (o)boni et veri, de qua supra n. 4466, inde `sumere
filiam et ire,’ est non dare illam {1} in conjugium, ita quod nulla
conjunctio. (m)Hic loquuntur filii Jacobi, sicut Jacob pater
eorum, nam non dicunt sumemus `sororem’ nostram sed `filiam’
nostram; causa patet ea sensu interno, nempe quod patris esset
renuere aut affirmare, secundum legem de qua Exod. xxii 15, 16
[A.V. 16, 17]; sed quia hic de posteritate ex Jacobo et ejus {2}
religioso agitur, sunt filii ejus per quos id repraesentatur, qui
loco patris hic respondent; ipse Jacob non potuit quia per illum
Antiqua Ecclesia (o)hic repraesentatur, n. 4439.(n)
@1 idem est ac non dare filiam$
@2 eorum$

AC n. 4471 4471. Vers. 18-24. Et bona fuerunt verba illorum in oculis
Hamoris et in oculis Shechemi filii Hamoris. Et non tardavit puer
facere verbum, quia beneplacuit in filia Jacobi, et ille honoratus
prae omnibus domus patris sui. Et venit Hamor et Shechem filius
illius ad portam urbis suae, et locuti ad viros urbis suae,
dicendo, Viri illi pacifici ii cum nobis, et habitent in terra, et
negotiando pervagentur eam, et terra ecce lata spatiis coram illis;
filias illorum accipiamus nobis ad feminas, et filias nostras demus
illis. Verumtamen in hoc consentient nobis viri ad habitandum cum
nobis, ad esse in populum unum, in circumcidi nobis omnem masculum,
quemadmodum illi circumcisi. Acquisitio illorum, et emptio illorum,
et omnis bestia illorum, annon nobis illa? tantummodo consentiamus
illis, et habitabunt cum nobis. Et audiverunt ad Hamorem et ad
Shechemum filium illius omnes egredientes portam urbis ejus, et
circumciderunt omnem masculum, omnes egredientes portam urbis
illius. `Bona fuerunt verba illorum in oculis Hamoris’ significat
condescendentiam quoad vitam: `et in oculis Shechemi filii Hamoris’
significat quoad doctrinam: `et non tardavit puer facere verbum’
significat acceptationis desiderium: `quia beneplacuit in filia
Jacobi’ significat ad religiosum illius Ecclesiae: `et ille
honoratus prae omnibus domus patris sui’ significat primarium ex
veris Ecclesiae apud antiquos: `et venit Hamor et Shechem filius
illius ad portam urbis suae’ significat Ecclesiae apud antiquos
bona et vera quae in eorum doctrina: `et locuti ad viros urbis
suae, dicendo’ significat persuasionem: `Viri illi pacifici ii cum
nobis’ significat concordantiam: `et habitent in terra’ significat
quoad vitam: `et negotiando pervagentur eam’ significat quoad
doctrinam: `et terra ecce lata spatiis coram illis’ significat
extensionem: `filias illorum accipiamus nobis ad feminas, et filias
nostras demus illis’ significat conjunctionem: `verumtamen in hoc
consentient nobis viri ad habitandum cum nobis’ significat quod
concordarent quoad vitam: `ad esse in populum unum’ significat
quoad doctrinam: `in circumcidi omnem masculum quemadmodum illi
circumcisi’ significat si initiarentur per illa in repraesentativa
et significativa illorum, quoad sola externa: `acquisitio illorum
et emptio illorum’ significat quod vera illorum: `et omnis bestia
illorum’ significat quod bona: `annon nobis illa?’ significat quod
similia et forma una: `tantummodo consentiamus illis, et habitabunt
cum nobis’ significat si condescendimus: `et audiverunt ad Hamorem
et ad Shechemum filium illius’ significat consensum: `omnes
egredientes portam urbis ejus’ significat quod e doctrina Ecclesiae
apud antiquos recederent: `et circumciderunt omnem masculum, omnes
egredientes portam urbis illius’ significat accessionem ad externa.

AC n. 4472 4472. `Bona fuerunt verba illorum in oculis Hamoris’: quod
significet condescendentiam quoad vitam, constat (c)ex
significatione `bona esse verba’ quod sit condescendentia; et ex
repraesentatione `Hamoris’ quod sit bonum Ecclesiae apud antiquos,
de qua n. 4447; hic vita {1}, nam vita est boni, sicut doctrina est
veri, quae est `Shechemus,’ ut sequitur: causa quod non bonum sed
vita hic per `Hamorem’ repraesentetur, est quia ad externa filiorum
Jacobi condescendebat.
@1 i est$

AC n. 4473 4473. `Et in oculis Shechemi filii Hamoris’: quod significet
quoad doctrinam, constat ex repraesentatione `Shechemi’ quod sit
verum Ecclesiae apud antiquos, quod ex bono quod `Hamor, de qua n.
4454, hic autem (o)`Shechemus’ est doctrina, ex causa de qua mox
supra n. 4472.

AC n. 4474 4474. `Et non tardavit puer facere verbum’: quod significet
acceptationis desiderium, constat ex significatione `non tardare
facere’ id quod dicitur, quod sit desiderium condescendendi ad id,
ita acceptandi.

AC n. 4475 4475. `Quia beneplacuit in filia Jacobi’: quod significet ad
religiosum illius Ecclesiae, constat a repraesentatione `Dinae’,
quae hic est filia Jacobi, quod sit affectio veri Ecclesiae
Antiquae {1}, haec enim repraesentatur per `Jacobum,’ n. 4439; cum
affectione veri hujus Ecclesiae, seu quod idem, cum hac Ecclesia,
erat desiderium conjunctionis; sed quia Ecclesia illa apud posteros
Jacobi quae hic repraesentatur per `filios ejus,’ qui loco patris
locuti sunt, n. 4470,’ facta est mere externa, et ad haec
acceptanda consenserunt Hamor et Shechemus, ideo per `filiam
Jacobi’ nunc significatur religiosum illius Ecclesiae {2}.
@1 quae in Ecclesia Antiqua$
@2 In A there follows a deletion containing a definition of
religiosum. It runs religiosum Ecclesiae vocatur illud ejus quod
externum est, et magis cum in externo ponitur essentiale ejus: sed
quomodo haec se habent ex sequentibus patebit$

AC n. 4476 4476. `Et ille honoratus prae omnibus domus patris sui’: quod
significet primarium ex veris Ecclesiae apud antiquos, constat ex
significatione `honorati prae omnibus’ quod sit primarium;
honoratus prae omnibus paene simile est ac princeps, qui quod sit
primarium, videatur n. 1482, 2089; sed `honoratus prae omnibus
domus patris sui’ dicitur, non princeps, quia Hamor et Shechemus
erant ex reliquiis Antiquissimae Ecclesiae, n. 4447, 4454, et in
illa Ecclesia `honoratus’ dicebatur qui in Antiqua Ecclesia
`princeps’: quod primarium ex veris Ecclesiae apud antiquos
significetur, est quia de Shechemo hoc dicitur, per quem quod
repraesentetur verum Ecclesiae apud antiquos, videatur n. 4454

AC n. 4477 4477. `Et venit Hamor et Shechem filius illius ad portam urbis
suae’: quod significet Ecclesiae apud antiquos bona et vera quae in
eorum doctrina, constat ex repraesentatione `Hamoris’ quod sit
Ecclesiae apud antiquos bonum, de qua n. 4447; ex repraesentatione
`Shechemi’ quod sit verum inde, de qua n. 4454; et ex
significatione portae urbis’ quod sit doctrina veri, de qua n.
2943.

AC n. 4478 4478. `Et locuti ad viros urbis suae, dicendo’: quod significet
persuasionem, constare potest (c)a significatione `loqui’ quod sit
velle, et quoque influere, de qua n. 2951, 3037, hic persuadere
quia qui vult, in persuasione est, et qui inde influit,
persuasionem communicat; et `viri urbis’ sunt qui in veris
doctrinae, hic `in veris’ similibus cum Shechemo; nam urbs antiquis
temporibus non erat aliud quam una gentis familia; cohabitatio
(c)eorum qui ab una {1} familia, dicebatur urbs; et quia in sensu
interno non intelligitur familia, sed quale ejus quoad vitam et
doctrinam, per `urbem’ significatur doctrinae verum, et per
`habitatores’ doctrinae bonum, videatur n. 402, 2268, (x)2449,
2451, 2712, 2943, 3216; at cum habitatores urbis nominantur `viri
urbis’ tunc non bonum {2} doctrinae sed vera ejus significantur; in
Verbo enim `viri’ sunt vera, n. 3134
@1 eadem$
@2 bona$

AC n. 4479 4479. `Viri illi pacifici ii cum nobis’: quod significet
concordantiam, hic quoad doctrinalia, constat ex significatione
`virorum’ quod sint vera, de qua n. 3134, inde quoque doctrinalia,
nam vera Ecclesiae in unum collecta et agnita, dicuntur
doctrinalia; et ex significatione `pacificorum’ quod sit quod
concordent; illi enim in sensu spirituali vocantur `pacifici’ qui
quoad Ecclesiae doctrinalia et dogmata concordant.

AC n. 4480 4480. `Et habitent in terra’: quod significet quoad vitam,
constat ex significatione `habitare’ quod sit vita, de qua supra n.
4467; per `terram’ hic sicut alibi significatur Ecclesia, n. 662,
1066, 1067, 1262, 1733, 1850, 2117, 2118 f., 2928, 3355, 4447; ita
per `habitare in terra’ significatur similitudo vitae secundum illa
{1} quae sunt Ecclesiae. Quicquid in Verbo scriptum est, hoc in se
et in sua essentia est spirituale; quod Verbum sit spirituale,
notum est, sed spirituale ejus non apparet in littera, in littera
enim est mundanum, imprimis {2} in historicis, at cum legitur ab
homine, mundanum quod ibi, fit spirituale in mundo spirituali, hoc
est, apud angelos; illi enim non cogitare possunt quam
spiritualiter de unaquavis re; ita quoque de `habitare in terra’;
spiritualiter cogitare est de illis quae sunt regni Domini, ita de
illis quae sunt Ecclesiae.
@1 quoad vitam in illis$
@2 cumprimis$

AC n. 4481 4481. `Et negotiando pervagentur eam’: quod significet quoad
doctrinam, constat (c)ex significatione `negotiando pervagari
terram’ quod sit intrare in cognitiones boni et veri, de qua n.
4453, ita in doctrinam, nam haec cognitiones illas continet et
docet.

AC n. 4482 4482. `Et terra ecce lata spatiis coram illis’: quod significet
extensionem, nempe veri quod est doctrinae, constat a
significatione `terrae’ quod sit Ecclesia, de qua mox supra n.
4480; et ex significatione `lata spatiis’ quod sit extensio quoad
vera, ita quoad illa quae sunt doctrinae: in Verbo quae
describuntur secundum mensuras, in sensu interno non significant
mensuras sed qualia status; mensurae enim involvunt spatia, et in
altera vita non sunt spatia sicut nec tempora, sed illis
correspondent status, videatur n. 2625, 2837, 3356, 3387, 3404,
4321; et quia ita, longitudines, latitudines et altitudines, quae
{1} sunt spatii mensurati, significant talia quae sunt status; quod
longitudo significet {2} sanctum, altitudo bonum, et latitudo
verum, videatur n. 650, 1613, 3433, 3434; inde est {3} quod per
`terram latam spatiis’ significetur extensio veri quod est
doctrinae in Ecclesia. [2] Qui non novit dari in Verbo (t)aliud
spirituale quam quod exstat in sensu litterali, non potest aliter
quam mirari quod dicatur per `terram latam spatiis’ significari
extensionem veri quod est doctrinae in Ecclesia; sed quod usque se
ita habeat, constare potest a locis ubi latitudo in Verbo
nominatur: ut apud Esaiam,
Asshur ibit per Jehudam, inundabit et transibit, usque
ad collum pertinget, et erunt extensiones alarum ejus
plenitudo latitudinis terrae, viii 8:
apud Davidem,
Jehovah non conclusisti me in manum inimici, stare
fecisti in latitudine pedes meos, Ps. xxxi 9 [A. V. 8]:
apud eundem,
Ex angustia invocavi Jah, respondet mihi in latitudine,
Ps. (x)cxviii 5:
apud Habakkuk,
Ego exsuscitans Chaldaeos, gentem amaram et celerem,
ambulantem in latitudines terrae, i 6;
per `latitudines’ ibi non aliud significatur quam verum Ecclesiae:
[3] causa quod latitudo id significet, est quia in mundo
spirituali, seu in caelo, est Dominus centrum omnium, Ipse enim est
Sol ibi; qui in statu boni sunt, interiores sunt secundum quale et
quantum boni in quo sunt; inde praedicatur `altitudo’ de bono; qui
sunt {4} in simili gradu boni, etiam sunt {5} in simili gradu veri,
et sic quasi in simili distantia aut, ut ita dicatur, in eadem
peripheria, inde praedicatur `latitudo’ de veris; quapropter non
aliud per latitudinem intelligitur ab angelis qui apud hominem sunt
cum Verbum legit; ut in historicis ejus, ubi {6} agitur de arca, de
altari, de templo, de spatiis extra urbes, tunc per dimensiones ibi
quoad longitudines, latitudines et altitudines, percipiuntur status
boni et veri; similiter ubi de nova terra, Nova Hierosolyma, et de
novo templo, apud Ezechielem xl-xlvii; per quae (o)quod
significetur caelum et Nova Ecclesia, ex singulis ibi constare
potest: ita etiam apud Johannem ubi de Nova Hierosolyma dicitur,
Quod erit quadrangularis, et (t)ejus longitudo tanta
quanta latitudo, Apoc. xxi 16.
[4] Quae interiora sunt in mundo spirituali, describuntur per
superiora et quae exteriora, per inferiora, n. 2148, homo {7}
(t)enim non aliter capit interiora et exteriora cum est in mundo,
quia est in spatio et in tempore, et quae spatii et temporis sunt,
ejus cogitationis ideas intrarunt, et plerasque imbuerunt; inde
etiam patet quod illa quae sunt mensurarum, quae {8} sunt
limitationes spatii, sicut altitudines, longitudines et
latitudines, sint in sensu spirituali illa quae determinant status
affectionum boni et affectionum veri.
@1 quia$
@2 sit$
@3 patet$
@4 after boni$
@5 after veri$
@6 cum$
@7 after exteriora$
@8 quia 277$

AC n. 4483 4483. `Filias illorum accipiamus nobis ad feminas, et filias
nostras demus illis’: quod significet conjunctionem, constat ex
illis quae supra n. 4466 explicata sunt, ubi similia verba.

AC n. 4484 4484. `Verumtamen in hoc consentient nobis viri ad habitandum cum
nobis’: quod significet quod concordarent quoad vitam, constat ex
significatione `consentire’ quod sit concordare; et ex
significatione `habitare’ quod sit vita, de qua supra n. 4451,
4452.

AC n. 4485 4485. `Ad esse in populum unum’: quod significet quoad doctrinam,
constat ex significatione `populi’ quod sit doctrina, de qua etiam
supra n. 4468.

AC n. 4486 4486. `In circumcidi omnem masculum quemadmodum illi circumcisi’:
quod significet si initiarentur per illa in repraesentativa et
significativa illorum quoad sola externa, constat ex significatione
`circumcidi’ quod sit repraesentativum externum, signum quod essent
ab Ecclesia, hic a religioso in quo fuerunt posteri ex Jacobo, de
qua n. 4462; et quia acceptabant eorum religiosum, quod in solis
externis constabat, n. 4281, 4293, 4307, ideo dicitur, `quemadmodum
illi circumcisi {1}’; inde patet quod per `circumcidi omnem
masculum quemadmodum illi circumcisi’ significetur si initiarentur
per illud in repraesentativa et significativa illorum quoad sola
externa: quid haec praeterea involvunt, constabit ea sequentibus.
@1 i sunt$

AC n. 4487 4487. `Acquisitio illorum et emptio illorum’: quod significet
quoad vera illorum, constat ex significatione `acquisitionis et
emptionis’ quod sit vera; sed distinguuntur in eo quod `acquisitio’
quando est quoque pecudum, sit veri bonum, nam per `pecudes’ id
significatur, at veri bonum est {1} verum voluntate et actu, {2} n.
4337, 4353, 4390; `emptio’ autem, quae alibi vocatur emptio
argenti, est verum; illud nempe veri bonum, dicitur verum caeleste,
hoc autem verum spirituale, n. 2048; illud nempe verum caeleste,
est verum quod factum est vitae, hoc autem nempe verum spirituale,
est verum quod est doctrinae.
@1 quod veri bonum sit$
@2 i videatur$

AC n. 4488 4488. `Omnis bestia illorum’: quod significet quod bona, constat
a significatione `bestiae’ quod sint bona, de qua n. 45, 46, 142,
143, 246, 714, 715, 1823, 2179, 2180, 2781, 3218, 3519.

AC n. 4489 4489. `Annon nobis illa?’: quod significet quod similia et forma
una, constare potest ex serie, quae talis est quod bona et vera
Antiquissimae Ecclesiae quae apud Hamorem et Shechemum et familias
eorum adhuc quoad aliquam partem remanebant, concordarent cum bonis
et veris quae ex Antiqua Ecclesia apud posteros Jacobi, nam
ritualia quae instituta sunt apud posteros Jacobi, non aliud erant
quam externa quae repraesentabant et significabant interna quae
fuerunt Ecclesiae Antiquissimae; inde per `annon nobis illa’ seu ad
illos pertinentia, significatur quod essent similia et forma una:
[2] sed illustretur res per exemplum: altare super quo
sacrificabant, erat principale repraesentativum Domini, n. 921,
2777, 2811; inde etiam erat fundamentale cultus in Ecclesia Antiqua
quae Hebraea vocata fuit; ideo omnia et singula ex quibus
construebatur altare, repraesentabant, sicut ejus dimensiones,
nempe altitudo, latitudo et longitudo, ejus lapides, ejus opus
reticulare quod ex aere, ejus cornua, et dein ignis qui perenniter
super illo conservabatur, ac insuper sacrificia et holocausta; quae
repraesentabant, erant vera et bona quae Domini et quae a Domino;
haec erant interna cultus, quae quia repraesentabantur in externo
illo, erant similia et forma una cum veris et bonis Antiquissimae
Ecclesiae; dimensiones {1}, nempe `altitudo, latitudo et longitudo’
significabant in genere bonum, verum, et sanctum inde, videatur n.
650, 1613, 3433, 3434, 4482; `lapides’ significabant in specie vera
inferiora, n. 1298, (x)3720; `aes ex quo opus reticulare circum
altare’ significabat bonum naturale, n. 425, 1551; `cornua’
significabant potentiam veri ex bono, n. 1823; `ignis super altari’
significabat amorem, n. 934; `sacrificia et holocausta’
significabant caelestia et spiritualia, secundum eorum varias
species, n. 922, 1823, 2180, 2805, 2807, 2830, 3519; inde constare
potest quod in externis illis continerentur interna, et quod quoad
interna similia essent; ita quoque in reliquis. [3] Sed qui ab
Antiquissima Ecclesia fuerunt, externa illa non curabant quia
interni homines fuerunt, et Dominus per internam viam apud illos
influebat et docebat quid bonum; boni varietates et differentiae
erant illis vera, ac inde omnia et singula quae in mundo erant,
sciebant quid repraesentabant in regno Domini, nam universus mundus
seu universa natura est theatrum repraesentativum regni Domini, n.
2758, 3483: at {2} qui ab Ecclesia Antiqua erant, non interni
homines sed externi fuerunt, quare apud eos non potuit Dominus
influere per internam viam sed per externam, et docere quid bonum,
et hoc primum per talia quae repraesentabant et significabant; inde
orta est Ecclesia repraesentativa, ac postea per doctrinalia boni
et veri quae repraesentabantur et significabantur, inde Ecclesia
Christiana; haec Ecclesia nempe Christiana, in sua essentia, eadem
est quoad formam internam cum Ecclesia repraesentativa, sed illius
Ecclesiae repraesentativa et significativa abrogata sunt postquam
Dominus in mundum venit, ex causa quia omnia et singula
repraesentabant Ipsum, et consequenter illa quae sunt regni Ipsius,
nam haec sunt ab Ipso ac, ut ita dicatur sunt Ipse. [4] Verum
inter Antiquissimam Ecclesiam et inter Christianam talis est
differentia qualis inter lucem solis die et lumen lunae vel
stellarum nocte; nam videre bona per viam internam seu priorem est
sicut videre in die a luce solis, at videre per viam externam seu
posteriorem est sicut videre in nocte a lumine lunae vel stellarum
paene similis differentia fuit inter Antiquissimam Ecclesiam et
Antiquam, solum quod in pleniore lumine possent esse qui
Christiana, si interna agnovissent seu vera et bona quae docuit
Dominus, credidissent et fecissent;(n) ipsum bonum est utrique idem
sed differentia est videre illud in claro aut in obscuro; (m)qui in
claro vident, innumerabilia arcana vident paene sicut angeli in
caelo, (o)et quoque afficiuntur illis quae vident; qui autem in
obscuro vident, vix quicquam absque dubio vident, et (o)quoque quae
vident, miscent se cum umbris noctis, hoc est, cum falsis,(n)
(o)nec interius affici illis possunt; nunc {3} quia bonum utrique
est idem, consequenter etiam verum, inde est quod per verba, `Annon
nobis illa?’ significetur quod bona et ver essent similia et forma
una; Hamor enim et Shechemus erant, ut prius dictum, ex reliquiis
Antiquissimae Ecclesiae, et posteritas Jacobi erat ex Antiqua
Ecclesia quae dicta fuit Hebraea, (o)sed solum in externi ejus.
Quod autem Hamor et Shechemus filius ejus enormiter peccaverint,
quod receperint circumcisionem, {4} videbitur in sequentibus (o)n.
4493.
@1 i enim$
@2 sed$
@3 et$
@4 receperint circumcisionem, et sic externa Ecclesiae
Hebraeae, enormiter peccaverint (enormiter peccaverint is
substituted for a deletion destruxerint apud se internum hominem)$

AC n. 4490 4490. `Tantummodo consentiamus illis, et habitabunt cum nobis’:
quod significet si condescendimus, et quod sic consociaturi vitam,
constat a significatione `consentire’ quod sit condescendere; et a
significatione `habitare cum nobis’ quod sit una vivere, seu
consociare vitam, de qua n. 4467.

AC n. 4491 4491. `Et audiverunt ad Hamorem et Shechemum filium illius’: quod
significet consensum, constat absque explicatione.

AC n. 4492 4492. `Omnes egredientes portam urbis ejus’: quod significet quod
e doctrina Ecclesiae apud antiquos recederent, constat a
significatione `egredi’ quod hic sit recedere; et ea significatione
`portae urbis’ quod sit doctrina, de qua n. 2943, 4477, hic
doctrina Ecclesiae apud antiquos, quia erat porta urbis `ejus,’ hoc
est, Shechemi; per `Shechemum’ enim repraesentatur verum Ecclesiae
apud antiquos, n. 4454; per Ecclesiam apud antiquos intelligitur
illa quae ab Antiquissima, ut prius quoque dictum. Quomodo haec se
habent, patebit ab illis quae nunc sequuntur.

AC n. 4493 4493. `Et circumciderunt omnem masculum, omnes egredientes portam
urbis illius’: quod significet accessionem ad externa, constat ex
significatione `circumcidere omnem masculum’ quod sit per id
initiari in repraesentativa et significativa illorum, nempe
posterorum Jacobi, quoad sola externa, de qua n. 4486; et ex
significatione `egredi portam urbis’ quod sit recedere e doctrina
Ecclesiae apud antiquos, de qua mox supra n. 4492; et quia recessio
(c)e doctrina et accessio ad externa significatur, ideo bis dicitur
`egredientes portam urbis illius’, non etiam simul, ut alibi,
ingredientes illam; per `ingredi’ enim significatur accessio ad
doctrinam et recessio ab externis {1}, hic autem contrarium. [2]
Quomodo haec se habent, dicendum: homines Antiquissimae Ecclesiae
ex cujus reliquiis Hamor et Shechem cum familiis suis {2} fuerunt,
prorsus alio et diverso genio ac indole fuerunt quam viri Antiquae
Ecclesiae; homines (o)enim Antiquissimae Ecclesiae habuerunt
voluntarium in quo integrum (o)erat, non autem viri Antiquae
Ecclesiae; quapropter Dominus apud homines Antiquissimae Ecclesiae
potuit influere per voluntarium, proinde per viam internam, non
autem apud viros Antiquae Ecclesiae, in his enim voluntarium
deperditum fuit, sed influebat (o)Dominus in intellectuale
(o)eorum, ita non per viam internam sed per externam, ut supra n.
4489 dictum est; influere per voluntarium est per bonum amoris, nam
omne verum est partis voluntariae; at influere per intellectuale
est per verum fidei, nam omne verum est partis intellectualis; in
hac parte, nempe intellectuali, Dominus apud viros Antiquae
Ecclesiae formavit novam voluntatem cum illos regeneravit: quod
bona et vera parti voluntariae hominum Antiquissimae Ecclesiae
implantata fuerint, videatur n. 895, 927 at quod parti
intellectuali virorum Antiquae Ecclesiae, n. (x)863, 875, 895, 927,
2124, 2256, 4328: quod in parte intellectuali formetur nova
voluntas, n. 928, 1023, 1043, 1044, 4328; quod detur parallelismus
inter Dominum et inter bonum apud hominem, non autem inter verum,
n. 1831, 1832, 1718, 3514 et quod inde viri Antiquae Ecclesiae
fuerint in obscuro respective, n. 2708, 2715, 2935, 2937, 3246,
3833. Ex his constare potest quod homines Antiquissimae Ecclesiae
prorsus alio et diverso genio ac indole fuerint a viris {3}
Antiquae Ecclesiae. [3] Inde erat quod qui ab Antiquissima
Ecclesia erant, interni homines fuerint et nulla externa cultus
habuerint; et quod qui ab Antiqua Ecclesia erant, externi homines
fuerint et externa cultus habuerint; nam illi per interna videbant
externa sicut a {4} luce solis diu, et hi per externa videbant
interna sicut {5} in lumine lunae et stellarum noctu, quapropter
etiam Dominus illis in caelo apparet ut sol, his autem ut luna, n.
1521, 1529-1531, 2441, 2495, 4060; illi sunt qui in explicationibus
vocantur caelestes, hi autem qui spirituales. [4] Ut illustretur
qualis differentia fuerit, sit exemplum: homo Antiquissimae
Ecclesiae si legisset Verbum historicum aut propheticum, absque
praevia instructione aut ulla explicatione, vidisset sensum ejus
internum, et hoc usque adeo ut caelestia et spiritualia quae
(o)sunt sensus interni, ilico obvenissent {6}, et vix aliquid quod
in sensu litterae; (o)ita sensus internus fuisset illi in claro, at
sensus litterae in obscuro; foret sicut qui {7} audit loquentem et
solum haurit sensum, non autem attendit ad loquentis voces; at homo
Antiquae Ecclesiae si legisset Verbum, non potuisset absque praevia
instructione aut explicatione videre sensum ejus internum, ita quod
sensus internus fuisset illi in obscuro, at sensus litterae in
claro; foret sicut {8} ille qui audit loquentem et cogitatione
inhaeret vocibus {9}, et interea non attendit ad sensum qui inde ei
perit: (m)at homo Ecclesiae Judaicae cum legit Verbum, nihil capit
praeter sensum litterae {10}; quod sensus aliquis internus sit, non
scit, et quoque negat: similiter hodie homo Ecclesiae
Christianae.(n) [5] Ex his constare potest qualis differentia fuit
{11} inter illos qui per Hamorem et Shechemum repraesentantur {12},
qui quia ex reliquiis Antiquissimae Ecclesiae fuerunt, in internis
et non in externis fuerunt, ac inter illos qui per `filios Jacobi’
significantur, qui in externis et non in internis fuerunt {13}; et
porro constare potest quod Hamor et Shechemus non accedere
potuissent ad externa, et acceptare illa quae apud filios Jacobi,
nisi interna eorum occluderentur, quae si occlusa fuissent, in
aeternum periissent. [6] Haec causa arcana est cur Hamor et
Shechemus cum familiis eorum occisi (x)sunt, quod alioquin non
permissum fuisset; sed hoc non aufert culpam a filiis Jacobi, quin
enorme facinus patraverint; illi nihil de arcano illo noverunt, nec
illum finem habuerunt; quisque secundum finem seu intentionem
judicatur; quod intentio `eorum fraudulenta fuerit, in vers. 13
manifeste dicitur; cumque aliquod {14} tale permittitur a Domino,
id fit per malos ac per infernales qui infundunt; sed omne malum
quod mali intendunt et faciunt bonis, Dominus vertit in bonum, hic
{15} ut Hamor et Shechemus cum familiis eorum salvarentur.
@1 internis I$
@2 eorum$
@3 veris I$
@4 in$
@5 i ita$
@6 obvenirent$
@7 i ille$
@8 sic I$
@9 i ejus$
@10 literalem$
@11 A d esset, ip fuerit$
@12 i hic$
@13 fuerunt after externis$
@14 aliquid$
@15 A d hic, hoc$

AC n. 4494 4494. Vers. 25-29. Et factum in die tertio, in esse illos
dolentes, et acceperunt duo filii Jacobi Shimeon et Levi fratres
Dinae, quisque gladium suum, et venerunt super urbem confidenter,
et occiderunt omnem masculum. Et Hamorem et Shechemum filium illius
occiderunt ad os gladii, et sumpserunt Dinam e domo Shechemi, et
exiverunt. Filii Jacobi venerunt super confossos, et depraedati
urbem, quod polluerint sororem suam. Greges illorum, et armenta
illorum, et asinos illorum, et quicquid in urbe, et quicquid in
agro, sumpserunt. Et omnes opes illorum, et omnem infantem illorum,
et feminas illorum captivarunt et depraedati, et omne quod in domo.
`Factum in die tertio’ significat continuum usque ad finem: `in
esse illos dolentes’ significat cupiditates: `et acceperunt duo
filii Jacobi Shimeon et Levi’ significat fidem et amorem: `fratres
Dinae’ significat vera et bona istius Ecclesiae: `quisque gladium
suum’ significat falsum et malum: `et venerunt super urbem
confidenter, et occiderunt omnem masculum’ significat quod
exstirparent vera doctrinae Ecclesiae apud antiquos: `et Hamorem et
Shechemum filium illius ad os gladii’ significat ipsam Ecclesiam:
`et sumpserunt Dinam e domo Shechemi et exiverunt’ significat quod
affectionem veri sustulerint: `filii Jacobi venerunt super
confossos, et depraedati urbem’ significat quod omnis illa
posteritas doctrinam destruxerint: `quod polluerint sororem suam’
significat quod verum fidei foedaverint: `greges illorum et armenta
illorum’ significat quod destruxerint bonum rationale et naturale:
`et asinos illorum’ significat vera inde: `et quicquid in urbe, et
quicquid in agro, sumpserunt’ significat omne verum et bonum
Ecclesiae: `et omnes opes illorum’ significat omnia scientifica
quae sibi acquisiverunt: `et omnem infantem illorum’ significat
omnem innocentiam: `et feminas illorum’ significat charitatem:
`captivarunt et depraedati’ significat quod deprivaverint illos et
perverterint: `et omne quod in domo’ significat omne Ecclesiae.

AC n. 4495 4495. `Factum in die tertio’: quod significet continuum usque ad
finem, constat a significatione `diei tertii’ quod sit completum a
principio ad finem, de qua n. 2788, ita (o)quoque continuum; quod
`dies tertius’ id significet, vix credere possunt illi qui putant
historica Verbi solum historica mundana esse, et modo sancta quia
in codice sacro sunt; sed quod non solum ipsa historica Verbi
involvant (t)spiritualia et caelestia quae non exstant in littera,
sed etiam omnes voces, et praeterea omnes numeri, in
explicationibus quae praecedunt: ostensum est; quod ita (t)se res
habeat, ex Divina Domini Misericordia: constabit adhuc melius {1}
in propheticis, quae non ita mentem in sensu litterae quoad seriem
tenent prout historica: at quod numerus {2} ternarius {3}, sicut
etiam numerus septenarius, (o)ut et numerus duodenarius, (o)arcana
involvant, nulli non qui Verbum (x)quoad interior: ejus scrutatur,
constare potest; et si in illis numeris, sequitur quod etiam in
reliquis numeris qui in Verbo, arcanum sit, {4} nam Verbum ubivis
sanctum est; quandoque cum locutus (o)sum cum angelis, visi {5}
sunt numeri quasi scripti ante oculos, sicut qui in carta in claro
die et perceptum quod ipsae res, de quibus locuti sunt in tales
numero cadant, a qua experientia etiam {6} scire datum (o)est quod
unusquisque numerus in {7} Verbo aliquod arcanum contineat; hoc
manifeste videri {8} potest ab his apud Johannem,
Mensus est murum sanctae Hierosolymae centum
quadraginta quatuor cubitorum, quae est mensura hominis, hoc
est, angeli, Apoc. xxi 17:
et alibi,
Qui habet intelligentiam, computato numerum bestiae,
numerus enim hominis est, nempe numerus ejus est sexcenta
sexaginta sex, xiii 18;
quod prior numerus, nempe centum quadraginta quatuor sit ex
duodecim in se multiplicatis et quod numerus sexcenta sexaginta sex
sit ex numero ternario (o)et seno, patet; quid `sancti autem’
involvant, constare potest ex sancto numeri duodecim, de quo {9}
videatur n. 577, 2089, 2129 f., 2130 f., 3272, 3858, 3913, et de
sancto numeri ternarii, n. 720, 901, 1825, 2788, 4010; [3] hic
numerus, `nempe’ ternarius, quia significabat {10} completum usque
ad finem, ita unam periodum magnam vel parvam, ideo in Ecclesia
repraesentativa receptus est, et adhibebatur quoties tale
significaretur, (o)etiam in Verbo in quo omnia et singula
significant, ut constare potest ab his locis {11;
(m)Quod irent iter trium dierum et sacrificarent,
Exod. iii 18: v 3:
quod parati essent ad (t)diem tertium, quia die tertio
descenderet Jehovah super montem Sinai, Exod. xix 11, 15,
16, 18:
quod de carne sacrificii nihil relinqueretur ad diem
tertium, Lev. vii 16-18; xix 6, 7:
quod super immundum spargeretur aqua separationis die
tertio et die septimo, Num. xix 11 ad fin.:
et quod qui tetigerunt occisum in bello, mundarentur
die tertio et die septimo, Num. xxxi 19-25(n):
[4] quod Joshua mandaverit populo ut intra tres dies
transirent Jordanem, Jos. i 11; iii 2:
quod Jehovah ter vocaverit Samuelem, et ter Samuel
cucurrerit ad Eli, et quod tertia vice intellexerit Eli quod
Jehovah vocaret Samuelem, 1 Sam. iii 1-8:
quod Jonathan diceret ad Davidem, quod occultaret se in
agro ad vesperam tertiam; (o)et quod Jonathan mitteret ad
illum crastino tertio, et revelaret animum patris sui: et
quod Jonathan tunc ad latus lapidis jacularetur tres
sagittas: et quod post illud David se incurvaverit tribus
vicibus ad terram coram Jonathane, 1 Sam. xx 5, 12, 19, 20,
35, 36, 41:
quod tria proposita sint Davidi, ut ex illis unum
eligeret, vel quod ventura fames septem annis, vel tribus
mensibus fugiturus pro hostibus, vel futura tribus diebus
pestis in terra, 2 Sam. xxiv 11-13
[5] quod Rehabeam diceret ad coetum Israelis, qui
petebant ut allevarentur a jugo patris ejus, quod abirent
tres dies et reverterentur; et quod venerint ad Rehabeamum
die tertio, sicut dixit rex, Revertimini ad me die tertio, 1
Reg. xii 5, 12:
quod Elias se mensus super filium viduae tribus vicibus,
1 Reg. xvii 21:
quod Elias dixerit, ut funderent aquam super
holocaustum et ligna tertia vice, et tertia vice fecerunt, 1
Reg. xviii 34
quod Jonas fuerit in ventre ceti tribus diebus et
tribus noctibus, Jon. ii 1 [A.V. i 17]; Matth. xii (x)40:
quod Dominus locutus de homine qui plantavit vineam,
quod miserit tribus vicibus servos, et postea filium, Marc.
xii 2, 4-6; Luc. xx 12, 13
quod de Petro, quod ter abnegaturus Ipsum, Matth. xxvi
34; Joh.xiii 38:
quod dixerit ad Petrum tribus vicibus, Amasne Me? Joh.
xxi 15-17.
[6] Ex his {12} et pluribus aliis in Verbo constare potest quod in
numera ternario fuerit arcanum, et quod numerus ille {13} inde
inter significativa {14} in Ecclesiis antiquis receptus sit; quod
significet integram periodum Ecclesiae ac rerum in Ecclesia, ita
magnam vel parvam, patet, proinde completum et quoque continuum
usque ad finem; ut manifeste apud Hosheam,
Jehovah vivificabit nos post biduum, in {15} die tertio
eriget {16} nos, et vivemus coram Ipso, vi 2.
@1 clarius$
@2 i dies tertius et in genere$
@3 i arcanum involvat$
@4 arcana (after etiam) sint (after Verbo)$
@5 i mihi$
@6 etiam cadant, inde quoque ut ab experientia viva$
@7 i qui$
@8 constare$
@9 quod numerus 12 et numerus 3 significant, de sancto numeri
12$
@10 significat$
@11 sicut$
@12 i omnibus$
@13 is numerus$
@14 repraesentativa$
@15 et i$
@16 egerit I$

AC n. 4496 4496. `In esse illos dolentes’: quod significet cupiditates,
constare ea significatione `doloris post circumcisionem’ quod sit
cupiditas quod dolor post circumcisionem sit cupiditas, est quia
`circumcisio’ significat purificationem ab amore sui et mundi, n.
2039, 2044, 2049: 2632, 3412, 3413, 4462, et omnis cupiditas carnis
est ab illis amoribus: inde dolor hanc significat; cum enim homo ab
illis amoribus purificatur: ut fit cum regeneratur, in dolore et
anxietate est; cupiditates quae tunc absterguntur, sunt quae dolent
et angunt. Cum per {1} rituale repraesentatur aliquod arcanum,
etiam singula ejus usque dum completum est, aliquid istius arcani
involvunt; sicut gladioli (o)seu cultri, quibus circumcidebantur,
quod essent ex petra, n. 2039 f. 2046 f., 2799, per sanguinem tunc,
perque modum, ita quoque per statum {2}; hoc constare adhuc potest
a processibus mundationum, inaugurationum, sanctificationum, ac
reliquis. Hic per `dolorem post circumcisionem’ significatur
cupiditas Hamoris, Shechemi, et virorum urbis ejus, quod
desiderarent ad externa in quibus posteri Jacobi {3}, de qua supra
{4} n. (x)4493.
@1 i enim$
@2 i cum peractum est$
@3 a Jacobo$
@4 i re$

AC n. 4497 4497. `Et acceperunt duo filii Jacobi Shimeon et Levi’: quod
significet fidem et amorem, constat a repraesentatione `Shimeonis’
quod sit fides voluntate, de qua n. 3869-3872, et ex
repraesentatione `Levi’ quod sit amor spiritualis seu charitas, de
qua n. 3875, 3877; in genuino sensu illa per Shimeonem et Levi et
quoque per tribus a Shimeone et Levi nominatas significantur, at in
sensu opposito falsum et malum, nam falsum est oppositum vero
fidei, et malum bono charitatis; haec repraesentant Shimeon et Levi
respective ad gentem Judaicam quae apud se exstinxerat omne fidei
et omne charitatis quae erant interna cultus; ut melius constare
potest a sequentibus, ubi de illis dicitur quod `occiderint
Hamorem, Shechemum {1}, (c)et viros urbis,’ et quod `filii Jacobi
venerint super confossos et depraedati sint omnia.’ Quod Shimeon et
Levi id fecerint, erat ut repraesentaretur quod verum quod fidei et
bonum quod charitatis, factum sit falsum et malum; cum enim verum
fit falsum et bonum fit malum in Ecclesia, actum est de Ecclesia.
@1 i et$

AC n. 4498 4498. `Fratres Dinae’: quod significet vera et bona istius
Ecclesiae, constat a significatione `fratrum’ quod sint vera et
bona, seu fides et charitas, de qua n. 367, 3303, 3803, 3815, 4121,
4191, 4267; et a repraesentatione `Dinae’ quod sit affectio veri,
proinde Ecclesia, de qua n. 3963, 3964, 4427.

AC n. 4499 4499 `Quisque gladium suum’: quod significet falsum et malum,
constat a significatione `gladii’ quod sit verum pugnans et inde
defensio veri, ac in opposito sensu falsum pugnans, et inde
vastatio veri, de qua n. 2799 quod gladius {1} quoque sit malum,
est quia etiam erat `Levi’ per quem repraesentabatur charitas, ita
bonum; hoc cum fit malum, per falsum ex malo pugnat, et quod tunc
facit, est malum.
@1 after quia$

AC n. 4500 4500. `Et venerunt super urbem confidenter, et occiderunt omnem
masculum’: quod significet quod exstirparent vera doctrinae
Ecclesiae apud antiquos, constat ex significatione `urbis’ quod sit
doctrina quae Ecclesiae, de qua n. 402, (x)2449, 2943, 3216, 4478,
hic Ecclesiae apud antiquos quia (c)ea Ecclesia per `Hamorem et
Shechemum,’ cujus urbs erat, repraesentatur; ex significatione
`confidenter’ quod sit ex fiducia, hic ex fiducia falsi et mali; et
ex significatione `masculi’ quod sit verum, de qua n. 749, 2046,
4005; inde patet quod per `venerunt super urbem confidenter et
occiderunt omnem masculum’ significetur quod ex fiducia falsi et
mali exstirparent vera doctrinae Ecclesiae apud antiquos. [2] Erat
Ecclesia apud {1} antiquos, (o)quae ex Antiquissima, quae apud
posteritatem ex Jacobo instauraretur {2}, quia {3} Ecclesia Antiqua
perire incepit, at quod omne verum fidei et bonum charitatis, ita
omne internum cultus apud se exstinxerint, et sic quod nulla
Ecclesia apud illam posteritatem institui potuerit, (t)in sensu
interno hic describitur, unde factum, quod quia contumaciter
institerant, solum repraesentativum Ecclesiae apud illos institutum
sit, videatur n. 4281, 4288-4290, 4293, 4307, 4314, 4316, 4317,
4429, 4433, 4444
@1 i quae$
@2 restauraretur$
@3 nam$

AC n. 4501 4501. `Et Hamorem et Shechemum ad os gladii’: quod significet
ipsam Ecclesiam, constat ex repraesentatione `Hamoris’ quod sit
Ecclesia apud antiquos quoad bonum, de qua n. 4447; ex
repraesentatione `Shechemi’ quod sit Ecclesia apud antiquos quoad
verum, de qua n. 4454, 4472, 4473; et ex significatione `ad os
gladii’ quod sit falsum et malum pugnans, de qua n. 4499, ita per
quae Ecclesiam apud se exstinxerunt.

AC n. 4502 4502. `Et sumpserunt Dinam e domo Shechemi, et exiverunt’: quod
significet quod affectionem veri sustulerint, constat ex
repraesentatione `Dinae’ quod sit affectio veri, de qua supra n.
4498; secundum proximum sensum internum est quod sustulerint
affectionem veri ab illis qui fuerunt a reliquiis Ecclesiae
Antiquissimae, quia dicitur `e domo Shechemi’, per domum Shechemi
enim significatur bonum veri illius {1} Ecclesiae; sed quia agitur
de exstirpatione veri et boni apud posteros ex Jacobo, qui hic per
`filios ejus’ significantur, et quia omnia {2} se applicate habent
ad rem de qua agitur, ideo per `domum Shechemi’ hic significatur
simpliciter bonum veri, quale fuerat apud hominem Antiquissimae
Ecclesiae, ita quod hoc exstinctum sit apud gentem a Jacobo; voces
enim et nomina in Verbi sensu interno significant res
praedicabiliter ad suum subjectum; insimul quoque significatur
infractio boni et veri apud Hamorem et Shechemum et ejus familiam,
quia ad externa accesserunt {3}, ut n. 4493 ostensum. [2] Quod
illa quae de Shimeone et Levi hactenus explicata sunt, ita se
habeant, constare potest a propheticis Jacobi ante mortem, ubi
haec,
Shimeon et Levi fratres, instrumenta violentiae
machaerae eorum; in arcanum eorum ne veniat anima mea, in
congregatione eorum ne uniatur gloria mea, quia in ira sua
occiderunt virum, et in complacito suo enervarunt bovem:
maledicta ira eorum quia vehemens, et furor eorum quia
gravis est: dividam eos in Jacobum et dispergam eos in
Israelem, Gen. xlix 5-7;
per {4} `Shimeonem et Levi’ significatur verum fidei quod apud
posteros Jacobi versum est in falsum, et bonum charitatis in malum,
ut supra n. 4499, 4500; `fratres’ dicuntur quia bonum est frater
veri, seu charitas fidei, n. 4498; `instrumenta violentiae
machaerae seu gladii eorum’ significat falsa et mala quod
intulerint violentiam veris et bonis, n. 4499; `in arcanum eorum ne
veniat anima mea, et in congregatione eorum ne uniatur gloria mea’
significat disjunctionem quoad vitam et doctrinam, `anima’ enim
praedicatur in Verbo de vita, n. 1000, 1040, 1742, 3299, et
`gloria’ de doctrina; `quia in ira sua occiderunt virum, et in
complacito suo enervarunt bovem’ significat quod in malo proposito
exstinxerint Ecclesiae verum et Ecclesiae bonum; `vir’ est
Ecclesiae verum, n. 3134, `bos’ ejus bonum, n. 2180, 2566, 2781;
`maledicta ira eorum quia vehemens, et furor eorum quia gravis’
significat poenam aversionis a vero et bono {5}; `maledicere’ est
se avertere, et quoque propter id puniri, n. 245, 379, 1423, 530,
384, `ira’ est recessio a vero, et `furor’ a bono, n. 357, 3614;
dividam eos in Jacobum et dispergam eos in Israelem’ significat
quod bona et vera non amplius erunt in Ecclesiae eorum externo ac
interno; `dividere (c)et dispergere’ est separare (o)et exstirpare
ab illis, n. 4424, `Jacob’ est externum Ecclesiae, ac `Israel’
internum, n. 4286. [3] (m)Haec(o) in prophetico illo de Shimeone
et Levi dicta sunt, quia per illos significatur in genere verum et
bonum Ecclesiae, quae cum nulla fiunt, et magis cum loca eorum
succedunt falsa et mala, tunc Ecclesia exstincta est; quod
prophetica haec non aliud involvant, constare potest ex eo quod
tribus Shimeonis et tribus Levi non maledictae fuerint prae
reliquis tribubus; fuit enim tribus Levi assumpta in sacerdotium,
et tribus Shimeonis (o)fuit inter reliquas Israelis {6} sicut una
(c)illarum.(n)
@1 alius I$
@2 i in sensu interno$
@3 recesserunt$
@4 i ibi$
@5 i et conversionis ad falsum et malum$
@6 Israelitas$

AC n. 4503 4503. `Filii Jacobi venerunt super confossos et depraedati
urbem’: quod significet quod omnis illa posteritas doctrinam
destruxerint, constat ex significatione `filiorum Jacobi’ quod sin
posteritas ex Jacobo, de qua supra; ex significatione `depraedari’
quod sit destruere; et ex significatione `urbis’ quod sit doctrina
quae Ecclesiae, de qua supra n. 4500. Quod Shimeon et Levi
postquam occiderant omnem masculum in urbe atque Hamorem et
Shechemum exiverint, et quod dein `filii Jacobi venerint super
confossos e depraedati urbem,’ est arcanum quod non patet nisi ex
sensu interno; [2] arcanum hoc est quod postquam verum et bonum
Ecclesiae quae per `Shimeonem et Levi’ repraesentantur, exstincta
sunt, et loco illorum fuit {1} falsum et malum, dein superaddita
sint falsa et mala, quae in opposito sensu per reliquos filios
Jacobi significantur; quod per unumquemque filium Jacobi aliquod
commune fidei et charitatis repraesentatum sit, n. 2129, 3858,
3913, 3926, 3939, 4060 ostensum est; quid per Reubenem, videatur n.
3861, 3866, 3870; quid per Jehudam, n. 3881; quid per Dan, n.
3921-3923; quid per Naphtali n. 3927, 3928; quid per Gad, n.
(x)3934, 3935; quid per Asher, n. 3938, 3939; quid per Jisaschar,
n. 3956, 3957; quid per Zebulun, n. 3960, 3961; communia haec fidei
et charitatis quae per illos repraesentata sunt, illius generis
falsa et mala fiunt quando semel Ecclesiae verum et bonum exstincta
sunt, et tunc illa superadduntur; nam falsa et mala continue in
Ecclesia semel perversa et exstincta succrescunt; haec
significantur per quod `filii Jacobi venerint super confossos et
depraedati urbem,’ postquam Shimeon et Levi occiderant omnem
masculum in urbe atque Hamorem et Shechemum, sustulerantque Dinam,
e exiverant. [3] Quod per `confossos’ in Verbo significentur vera
et bona exstincta, constare potest ab his locis: apud Esaiam,
Tu projectus es e sepulcro tuo, sicut surculus
abominabilis vestimentum occisorum, confossi gladio,
descendentes ad lapides foveae, sicut cadaver conculcatum,
xiv 19;
ubi de Babele; `confossi gladio’ pro illis qui profanarunt vera
Ecclesiae apud eundem,
Ita {2} ut confossi eorum projiciantur, et cadaverum
eorum ascendat putor, xxxiv 3;
ubi de falsis et malis quae infestant Ecclesiam; `confossi’ pro
illis: [4] apud Ezechielem,
Violenti gentium evaginabunt gladium super
pulchritudinem sapientiae tuae, et profanabunt decorem tuum;
in foveam demittent te, et morieris mortibus confossorum in
medio marium, (x)xxviii 7, 8;
ubi de principe Tyri per quem primaria cognitionum veri et boni
significantur; `mori mortibus confossorum in medio marium’ pro
illis qui per scientifica excludunt falsa, et inde Ecclesiae vera
conspurcant: [5] apud eundem,
Etiam hi cum illis descendent in infernum ad confossos
gladio;… cum descendere factus fueris cum arboribus Edenis
in terram inferiorem {3}, in medio praeputiatorum cubueris
cum confossis gladio, xxxi 17, 18:
apud eundem,
Descende et cuba cum praeputiatis, in medio confossorum
gladio cadent;… alloquentur eum praecipui potentium in
medio inferni, xxxii 19-21;
ibi de Pharaone et Aegypto; `confossi gladio’ pro illis qui per
scientias insaniunt, fidem veri, quod est Ecclesiae, per illas apud
se exstinguendo:
[6] apud Davidem,
Reputatus sum cum descendentibus foveam, factus sum
sicut vir non robur, inter mortuos neglectus, sicut confossi
cubantes in sepulcro {4}, quorum non meministi amplius, et
qui a manu tua excisi sunt, Ps. lxxxviii 5, 6 [A.V. 4, 5];
`confossi in inferno, in fovea et in sepulcro’ pro illis qui vera
et bona destruxerunt apud se per falsa et mala {5}; quod in inferno
non sint quia confossi gladio, quisque scire potest: [7] apud
Esaiam,
Urbs tumultuum, urbs exsultans,… {6} non confossi
gladio, et non occisi bello,… omnes qui (t)inventi sunt in
te vincti una, e longinquo fugerunt, xxii 2, 3;
ibi de fallaciis ex sensualibus per quas vera Ecclesiae non videri
possunt, (o)de quibus ideo in dubio negativo sunt; illi dicuntur
`confossi sed non gladio’: [8] apud Ezechielem,
Ego adducens super te gladium, et perdens excelsa
vestra, et destruentur altaria vestra, et frangentur statuae
vestrae, et faciam cubare confossos vestros coram idolis
vestris;… cum ceciderint confossi in medio vestri,
cognoscetis quod Ego Jehovah:… tunc agnoscetis,… cum
fuerint confossi in medio idolorum eorum, circum altare
eorum, vi [3], 4, 7, 13;
`confossi’ pro illis qui in falsis doctrinae sunt: [9] apud eundem,
Polluite domum, et implere atria confossis:…
exiverunt et percusserunt in urbe, ix 7;
visio prophetica; `polluere domum et implere atria confossis’ pro
profanare bona et vera: apud eundem,
Multiplicastis confossos vestros in urbe hac, et
implevistis plateas ejus confosso, quapropter dixit Dominus
Jehovih, Confossi vestri, quod posuistis in medio ejus, hi
caro, et illa olla, et vos educet e medio ejus, xi 6, 7.
[10] Quia per `confossos’ significabantur illi {7} qui apud se
exstinxerunt {8} vera Ecclesiae per falsa et mala, ideo quoque in
Ecclesia repraesentativa illi qui tetigerunt confossum, immundi
erant, de quibus (o)ita apud Mosen,
Omnis qui tetigerit super superficie agri confossum
gladio, aut mortuum, aut os hominis, aut sepulcrum, immundus
erit septem dies, Num. xix 16, 18;
et ideo inquisitio et expiatio per vitulam: apud eundem,
Si invenitur confossus jacens in agro,… nec scitur
qui percusserit eum, tunc exibunt seniores urbis et judices,
e metientur versus urbes quae circa confossum; fiet, ad
urbem proximam confosso sument seniores urbis illius vitulam
bovis per quam labor non factus, quae non traxit in jugo, et
deducent… ad fluvium seu vallem,… et decollabunt ibi
vitulam,… e lavabunt manus suas super vitula decollata,…
et dicent, Manus nostrae non fuderunt sanguinem, et oculi
nostri non viderunt expia populo Tuo, Israeli,…
(o)Jehovah, nec da sanguinem innocentem in medio populi Tui;
et expiabitur illis sanguis, Deut. xxi 1-8;
[11] quod (t)illae leges latae sint, quia per `confossum’
significatur perversio, destructio et profanatio veri Ecclesiae per
falsum et malum, patet ex singulis in sensu interno; `confossus
jacens in agro’ dicitur quia per `agrum’ significatur Ecclesia,
videatur n. 2971, 3310, 3766, per `vitulam per quam labor non
factus’ significatur innocentia externi hominis quae est in
ignorantia; si ex sensu interno illa non innotescerent, quisque
miraturus esset quod processus expiatorius talis mandatus fuisset.
@1 facta sunt$
@2 Da AI$
@3 inferiorum AI, but see n. 130$
@4 A has inferno written above sepulchro but neither deleted.$
@5 confossi cubantes in inferno pro illis ibi qui in falsis ex
malis sunt
@6 Heb = confossi tui non confossi gladio$$
@7 confossi significabant illos$
@8 destruxerunt$

AC n. 4504 4504. `Quod polluerint {1} sororem suam’: quod significet quod
verum fidei foedaverint, constat ex significatione `polluere’ quod
sit foedare; et ex significatione `sororis’ quod sit verum, de qua
n. 1495, 2508, 2524, 2556, 3386, hic verum fidei quia per `Dinam’
quae hic `soror,’ significatur affectio omnium fidei, n. 4427.
Quod per `quod Shechemus polluerit sororem illorum’ significetur
quod illi foedaverint verum fidei, est quia per illam
repraesentatur affectio verorum omnium, ita ipsa Ecclesia, n. 3963,
3964; et quia non data est (o)a fratribus ejus Shechemo in
mulierem, sed polluta {2} apud illos remansit, (o)ideo postea per
illam repraesentabatur oppositum sicut per fratres ejus, nempe
affectio omnium falsorum, ita Ecclesia corrupta; inde est quod per
`quod polluerint {3} sororem suam’ significetur quod verum fidei
foedaverint.
@1 polluerit AI, but see n. 4494, and Heb.$
@2 i illa$
@3 polluerit$

AC n. 4505 4505. `Greges illorum et armenta illorum’: quod significet quod
destruxerint bonum rationale et naturale, constat ex significatione
gregum’ quod sint bonum rationale, et ex significatione
`armentorum’ quod sint bonum naturale, de quibus n. 2566.

AC n. 4506 4506. `Et asinos illorum’: quod significet vera inde, nempe ex
bono naturali et rationali, constat ex significatione `asinorum,’
tum `filiorum asinae,’ ut et `mulorum,’ quod sint vera naturalis et
rationalis, de qua n. 2781.

AC n. 4507 4507. `Et quicquid in urbe, et quicquid in agro, sumpserunt’:
quod significet omne verum et bonum Ecclesiae, constat ex
significatione `urbis’ quod sit doctrinale, ita verum Ecclesiae, de
qua n. 402, 2268, 2449, 2712, 2943, 3216, 4492, 4493; et ex
significatione `agri’ quod sit Ecclesia quoad bonum, ita bonum
Ecclesiae, de qua n. 2971, 3310, 3766, 4440, 4443; inde `quicquid
in urbe, et quicquid in agro’ est omne verum et bonum Ecclesiae.

AC n. 4508 4508. `Et omnes opes illorum’: quod significet omnia scientifica
quae sibi acquisiverunt, constat ex significatione `opum’ quod sint
scientifica, ut constare potest a multis locis in Verbo; opes enim
spirituales, ita in spirituali sensu intellectae, non aliud sunt;
illae, {1} quatenus sciuntur, scientifica sunt; haec in {2} regno
Domini, proinde in Ecclesia, pro opibus sunt, quod ex Verbo alibi,
ex Divina Domini Misericordia, confirmabitur.
@1 i quam cognitiones boni et veri, quae$
@2 i enim$

AC n. 4509 4509. `Et omnem infantem illorum’: quod significet omnem
innocentiam, constat ex significatione `infantis’ quod sit
innocentia, de qua n. 430, 2126, 3183.

AC n. 4510 4510. `Et feminas illorum’: quod significet charitatem, constat
ex significatione `feminarum, mulierum, et uxorum quod sint
affectiones veri et affectiones boni; affectiones veri cum conjux
nominatur {1} et cum maritus vocatur, affectiones boni cum conjux
non nominatur et cum vir dicitur, n. 915, 1468, 2517, 3236; hic
affectiones boni quia (o)feminae fuerunt virorum urbis, per quos
vera significabantur, n. 4478 f.; et `urbs’ dicitur ubivis
Shechemi, per quem verum Ecclesiae apud antiquos repraesentabatur,
n. 4454 affectio boni spiritualis est idem ac charitas, idcirco hic
per `feminas’ significatur charitas.
@1 i ejus$

AC n. 4511 4511. `Captivarunt et depraedati’: quod significet quod
deprivaverint illos, et perverterint, constat ex serie rerum in
sensu interno.

AC n. 4512 4512. `Et omne quod in domo’: quod significet omne Ecclesiae,
constat ex significatione `domus’ quod sit Ecclesia quoad bonum, de
qua n. 1795, 3720; ita omne {1} Ecclesiae; quia hoc significatur,
ultimo dicitur.
@1 i hic$

AC n. 4513 4513. Vers. 30, 31. Et dixit Jacob ad Shimeon et ad Levi,
Perturbastis me, ad fetere faciendum me habitatori terrae, Cananaeo
et Perizzaeo, et ego mortales numeri; et congregabuntur super me,
et percutient me, et perdar ego et domus mea. Et dixerunt, An
sicut meretricem faciet sororem nostram? `Dixit Jacob’ significat
Antiquam Ecclesiam externam: ad Shimeon et Levi’ significat
repraesentativum spiritualium et caelestium: `Perturbastis me, ad
fetere faciendum me habitatori terrae’ significat quod
abominarentur illi qui ab Ecclesia Antiqua: `Cananaeo et Perizzaeo’
significat qui in bono et vero: `e ego mortales numeri’ significat
quod facile: `et congregabuntur super me, et percutient me, et
perdar’ significat quod sic pereat Ecclesia Antiqua: `ego et domus
mea’ significat quoad verum et bonum: e dixerunt’ significat
responsum: `An sicut meretricem faciet sororem nostram?’ significat
propter quod nulla illis affectio.

AC n. 4514 4514. `Dixit Jacob’: quod significet Antiquam Ecclesiam externam,
constat a repraesentatione `Jacobis’ quod sit Antiqua Ecclesia, de
qua n. 4439; et quia Ecclesia Antiqua, sicut unaquaevis Ecclesia,
est externa et interna, per `Jacobum’ in Verbo repraesentatur
externa, et per `Israelem’ interna, [n. 4286].

AC n. 4515 4515. `Ad Shimeon et Levi’: quod significet repraesentativum
spiritualium et caelestium, constat a repraesentatione `Shimeonis’
quod sit fides, at in opposito sensu falsum, et a repraesentatione
`Levi’ quod sit amor, at in opposito sensu malum, de quibus supra
n. 4497, 4502, 4503; hic ideo repraesentativum spiritualium et
caelestium, ex causa quia illa quae fidei sunt, vocantur
spiritualia, et quae amoris, caelestia: dicitur quod (o)Shimeon et
Levi significent repraesentativum illorum, quia repraesentare illa
non est esse illa; repraesentationes enim non spectant personam sed
rem, n. 665, 1097 f.; ita quod perinde fuerit {1} qualis persona
repraesentavit {2}, n. 3670; quod repraesentativum Ecclesiae apud
posteros Jacobi institui potuerit, qualescumque essent, modo in
externa forma stricte observavissent statuta, n. 3147, 4208, 4281,
4292, 4307, 4444; inde est quod per `Shimeonem et Levi’ hic
significetur repraesentativum spiritualium et caelestium.
@1 sit$
@2 quae repraesentat$

AC n. 4516 4516. `Perturbastis me ad fetere faciendum me habitatori terrae’:
quod significet quod abominarentur illi qui ab Ecclesia Antiqua,
constat a significatione `perturbare me ad fetere faciendum me’
quod sit facere ut abominentur; (o)et ex significatione
`habitatoris terrae’ quod hic sint illi qui ab Ecclesia Antiqua;
per `terram’ enim significatur Ecclesia, n. 566, 662, 1066, 1067,
1262, 1733, 1850, 2117, 2118 f., 2928, 3355, 4447, ita per
`habitatorem terrae’ illi qui ab Ecclesia, hic ab Ecclesia Antiqua,
quia haec adhuc apud aliquas gentes in terra Canaane perstabat;
apud {1} populum e Jacobo non prius institutum fuit
repraesentativum Ecclesiae quam cum Antiqua illa prorsus periit;
quod etiam significatur per id quod posteri ex Jacobo non prius in
terram Canaanem admissi fuerint, quam cum consummata est iniquitas
habitatorum terrae {2}, sicuti dicitur Gen. xv 16; non enim prius
aliqua nova Ecclesia instauratur quam cum prior vastata est.
@1 i et$
@2 ibi$

AC n. 4517 4517. `Cananaeo et Perizzaeo’: quod significet qui in bono et
vero, constat ex significatione `Cananaei’ quod hic sint qui in
Ecclesiae bono, `et Perizzaei’ qui in Ecclesiae vero; quod
Cananaeus et Perizzaeus illa significent, est quia adhuc ibi apud
illos erat Antiqua Ecclesia, ut mox supra (t)n. 4516 dictum;
fuerunt enim ibi qui ab Antiquissima Ecclesia, videatur n. 4447,
4454; et fuerunt qui ab Antiqua, imprimis ab illa quae Ecclesia
Hebraea dicta est, quapropter illi qui e terra Canaane fuerunt, in
genere vocati sunt Hebraei, Gen. xl 15, (m)et quoque {1} habuerunt
altaria et sacrificabant, ideo {2} postquam idololatrae facti sunt,
toties mandatum ut altaria eorum destruerentur;(n) quamdiu itaque
Ecclesia aut aliquid Ecclesiae apud illos remansit, per `Cananaeum’
significatur Ecclesiae bonum, et per `Perizzaeum’ Ecclesiae verum;
at cum omne Ecclesiae apud illos consummatum erat, tunc per
`Cananaeum’ significabatur malum, et per `Perizzaeum’ falsum, n.
1573, 1574.
@1 before sacrificabant$
@2 quapropter$

AC n. 4518 4518. `Et ego mortales numeri {1}’: quod significet quod facile,
constat ex significatione `mortalium numeri,’ quod sint pauci; at
cum quale loco quanti in sensu interno secundum seriem
intelligitur, tunc significatur facile; nam pauci, cum contra illos
`congregantur multi’, ut sequitur,’ facile perduntur.
@1 Heb. [ ] (methe mispar) = `men of number,’ i.e., men to be
counted or few men: S usually translates methim by homines.
Mortales is probably due to association with Heb. [ ] (muth) to
die.$

AC n. 4519 4519. `Et congregabuntur super me, et percutient me, et perdar’:
quod significet quod sic pereat Ecclesia Antiqua, constat ex
significatione `congregari, percuti, et perdi’ quod sit perire;
quod sit Ecclesia Antiqua, est quia de se et sua domo haec Jacob
dicit; quod `Jacob’ hic sit Ecclesia Antiqua, videatur supra n.
4514.

AC n. 4520 4520. `Ego et domus mea’: quod sit quoad verum et bonum, constat
ex repraesentatione `Jacobi’ qui hic est `ego,’ quod sit Ecclesia,
in specie Ecclesia quoad verum, [quod] concludi potest ab illis
quae de Jacobi repraesentatione {1} n. 3305, 3509, 3525, (x)3546,
3576, 3599, 3775, 4234, 4337 ostensa sunt; quod nempe repraesentet
Dominum quoad Divinum Verum Naturale repraesentatione ita se habet:
quoad Divinum Verum Naturale; cum repraesentationibus ita se habet:
qui in supremo sensu repraesentat Dominum quoad Divinum Verum
Naturalis, idem etiam repraesentat regnum Domini quoad `Divinum’
Verum ibi, consequenter Ecclesiam quoad verum, nam illa
correspondet; omne enim verum est Domini in regno et in Ecclesia
Ipsius: et ex significatione `domus’ quod sit Ecclesia quoad bonum,
de qua n. 2233, 2234, 3720.
@1 i prius$

AC n. 4521 4521. `Et dixerunt’: quod significet responsum, constat absque
explicatione.

AC n. 4522 4522. `An sicut meretricem faciet sororem nostram?’: quod
significet propter quod nulla illis affectio, constare potest ex
repraesentatione `Dinae,’ postquam polluta est seu meretrix: facta,
quod sit affectio falsorum, ita Ecclesia corrupta, de qua n. 4504,
proinde amplius nulla `illis affectio’ veri; ibi {1} etiam videatur
quomodo (t)hoc se habet.
@1 ubi$

AC n. 4523 4523. Continuato de Correspondentia Oculi et Lucis cum Maximo Homine

Quisque qui de aere et sono aliquid novit, scire potest quod
auris prorsus formata sit ad corum modificationum naturam, ita quod
auris quoad suum corporeum et materiale illis correspondeat; et qui
de aethere ac de luce aliquid scientiae hausit, novit quod oculus
quoad suum corporeum et materiale illorum modificationibus
correspondenter formatus sit; et hoc usque adeo ut quicquid arcani
in natura aeris et soni reconditum est, hoc inscriptum {1} sit
organismo auris, et quicquid arcani in natura aetheris et lucis,
hoc in organismo oculi sit; [2] consequenter qui in anatomicis et
simul physicis peritus est, per indagationes scire potest quod non
modo organa sensoria sed etiam motoria, ut et omnia viscera, quoad
illorum corporea et materialia correspondeant illis quae in natura
mundi sunt, et `sic’ quod totum corpus sit organum compositum ex
omnium arcanissimis quae in natura `mundi sunt’, et secundum corum
sanctas agendi vires, (c)et mirabiles fluendi modos: inde est quod
homo ab antiquis dictus sit parvulus mundus seu microcosmus. [3]
Qui haec novit, etiam nosse potest quod quicquid in mundo et ejus
natura est, non existat a se sed a priore se, et quod hoc prius non
{2} possit existere a se sed a priore se, et hoc usque ad Primum,
a quo ordine existent sequentia; et quia inde existunt etiam inde
subsistunt, nam subsistentia est perpetua existentia; inde sequitur
quod omnia et singula usque ad ultima naturae, a Primo non solum
exstiterint, sed etiam a Primo subsistant {3}; nisi enim
(t)perpetuo exsisterent, et nisi nexus continuus foret a {4} Primo,
et sic cum Primo, momento dilaberentur et perirent.
@1 i quasi$
@2 nec$
@3 i perpetuo$
@4 i omnium quae in natura$

AC n. 4524 4524. Nunc quia omnia et singula quae in mundo et ejus natura
sunt, existunt et perpetuo existunt, hoc est, subsistunt, se
prioribus, sequitur quod existant et subsistant a mundo qui est
supra naturam, qui mundus spiritualis vocatur, cum quo quia
continuus nexus erit ut subsistant seu perpetuo existant, sequitur
quod puriora seu interiora quae in natura, consequenter quae in
homine, sint exinde; tum quod puriora seu interiora tales formae
sint quae recipere possunt {1} influxum: et quia non dari potest
nisi quam unicus fons vitae, sicut in natura non nisi quam unicus
fons lucis et caloris, constat quod omne vitae sit a Domino, Qui
est Primum vitae; et quia ita, quod omnia et singula quae in mundo
spirituali sunt, Ipsi correspondeant, proinde omnia {2} et singula
quae in homine, hic enim est in minima effigie parvulus mundus
spiritualis; inde etiam spiritualis homo est imago Domini.
@1 possint$
@2 i etiam$

AC n. 4525 4525. Ex his patet quod imprimis apud hominem omnium
correspondentia sit cum mundo spirituali, et quod absque illa
correspondentia ne quidem momento subsistere possit, nam absque
correspondentia nihil continuum foret ab Ipso Esse vitae, hoc est,
a Domino, ita inconnexum, et inconnexum sicut nullum dissipatur.
Quod correspondentia apud hominem immediatior et inde strictior
sit, est quia creatus est ad sibi applicandum vitam Domino (c)et
inde in quoad cogitationes et quoad affectiones a Domino elevari
possit supra mundum naturalem, (c)et inde cogitare de Deo et affici
Divino, illi Ipsi; secus ac animantia terrae; et qui ita conjungi
possunt Divino, illi non moriuntur quando corporea quae sunt mundi,
separantur, interiora enim conjuncta manent.

AC n. 4526 4526. Quod correspondentiam visus qui oculi, de qua ad finem
capitis praecedentis incohatum est, ulterius attinet, sciendum quod
correspondentia ejus sit cum illis quae sunt intellectus, nam
intellectus est visus internus, et visus hic internus est in luce
quae supra lucem mundi est; quod homo per illa quae ei apparent in
luce mundi, possit intelligentiam sibi comparare, est quia lux
superior, seu lux caeli, influit in objecta quae sunt ex luce
mundi, et facit ut appareant repraesentative et correspondenter;
lux enim quae est supra lucem mundi, est quae procedit a Domino Qui
illuminat universum caelum; ipsa intelligentia et sapientia quae a
Domino, apparet ibi ut lux; haec lux est quae facit intellectum seu
visum internum hominis; cum illa per intellectum influit in objecta
quae sunt ex luce mundi, facit ut appareant repraesentative et
correspondenter, ac ita intellectualiter. Et quia visus oculi qui
est in mundo naturali, correspondet visui intellectus qui est in
mundo spirituali, correspondet ille veris fidei, nam haec sunt
genuini intellectus; vera enim faciunt omnem intellectum hominis,
nam omne {1} cogitationis versatur circa id quod ita sit, vel quod
non ita sit, hoc est, quod verum vel non verum: quod visus oculi
correspondeat veris et bonis fidei, videatur supra n. 4450.
@1 omne enim$

AC n. 4527 4527. Locutus sum cum aliquibus post paucos dies postquam
decesserunt, et quia tunc recentes, in aliqua luce ibi erant quae
illis parum differebat a luce mundi, et quia lux illis talis
apparuit, dubitabant an aliunde illis lux esset quapropter sublati
sunt in primum caeli, ubi lux adhuc illustrior erat, et inde mecum
locuti; dicebant quod nusquam talem lucem viderint; et hoc factum
cum sol jamdudum occubuerat: mirati tunc quod spiritus oculos
haberent per quos viderent, eum tamen crediderint in vita corporis
quod spirituum vita modo esset cogitatio, et quidem abstracte
absque {1} subjecto, ex causa quia de aliquo subjecto cogitationis
non potuerant cogitare quia illud non viderant, et quia ita, non
aliter tunc perceperant quam quia sola cogitatio, quod illa eum
corpore in quo esset, dissiparetur, non secus ac aliqua aura, vel
aliquis ignis, si non miraculose a Domino contineretur et
subsisteret; et viderunt tunc quam facile eruditi in errorem de
vita post mortem cadant, et quod illi prae aliis non credant nisi
quae vident; mirati itaque tunc quod non modo cogitationem haberent
sed etiam visum, et quoque reliquos sensus; et magis quod appareant
sibi prorsus sicut homines, se mutuo videant, audiant,
colloquantur, sua membra tactu sentiant, et hoc {2} exquisitius
quam in vita corporis; inde obstupuerunt quod homo cum vivit in
mundo, hoc prorsus ignoret; et miserti generis humani quod nihil
sciat de talibus, quia nihil credunt, et prae reliquis illi qui in
luce prae aliis sunt, nempe qui intra Ecclesiam sunt, et habent
Verbum. [2] Quidam eorum non aliter crediderint quam quod homines
post mortem forent sicut larvae, in qua opinione confirmarunt se ex
spectris de quibus audiverunt; sed inde non aliud concluserunt quam
quod fuerit aliquod crasse vitale, quod primum exhalatur a vita
corporis, sed quod iterum recidit ad cadaver, et sic exstinguitur.
Quidam autem crediderunt quod primum resurrecturi tempore ultimi
judicii eum interiturus mundus, et tunc eum corpore, quod in
pulverem dilapsum, tunc colligeretur et se resurgerent osse et
carne; et quia ultimum illud judicium seu interitum mundi per plura
saecula frustra exspectaverunt, lapsi sunt in errorem quod nusquam
resurrecturi; nihil tunc cogitantes de eo quod ex Verbo didicerunt,
et ex quo etiam quandoque ita locuti sunt, quod eum moritur homo,
anima ejus sit in manu Dei, inter felices aut infelices secundum
vitam quam sibi notam habuerunt, nec de illis quae Dominus dixit de
divite et Lazaro; sed instructi sunt quod ultimum cujusvis judicium
sit eum moritur {3}, et quod tunc appareat sibi corpore praeditus
sicut in mundo, ac omni sensu pollere sicut ibi, sed puriore et
exquisitiore quia corporea non obstant, et illa quae sunt lucis
mundi, non obumbrant illa quae sunt lucis caeli; ita quod in
corpore sit {4} quasi purificato; et quod ibi nusquam circumferre
posset {5} corpus osseum et carneum quale in mundo, quia hoc foret
pulvere terrestri rursus circumdari. [3] Cum quibusdam de hae re
locutus sum eodem die eum tumularentur corpora eorum, qui viderunt
per meos oculos cadaver suum, lecticam, et quod sepelirentur; et
dicebant, quod rejiciant illud, et quod hoc inserviverat illis pro
usibus in mundo in quo fuerunt, et quod vivant nunc in corpore quod
inservit illis pro usibus in mundo in quo nunc {6} sunt: voluerunt
etiam {7} ut dicerem illa ad propinquos eorum qui in luctu erant,
sed respondere datum quod si dicerem, subsannarent, quia quae non
ipsi oculis suis videre possunt, nihil esse credunt, et sic
referrent inter visiones quae sunt illusiones; adduci enim nequeunt
ad credendum quod sicut homines se mutuo vident suis oculis,
spiritus se mutuo videant suis, et quod homo non videre possit
spiritus nisi oculis sui spiritus, et quod tunc illos videat cum
Dominus aperit visum internum, sicut factum prophetis, qui spiritus
et angelos, et quoque plura caeli, viderunt; num illi qui hodie
vivunt, illa credidissent, si eo tempore vixissent, dubitandi locus
est.
@1 a$
@2 haec$
@3 i homo$
@4 sint AI$
@5 possent$
@6 ubi$
@7 tunc$

AC n. 4528 4528. Oculus seu potius visus ejus correspondet imprimis illis
societatibus in altera vita quae in paradisiacis sunt, quae supra
antrorsum paulisper ad dextrum apparent, ubi ad vivum sistuntur
videndi horti cum arboribus et floribus tot generum et specierum ut
pauca sint respective quae in universa tellure; in singulis ibi
objectis est aliquid intelligentiae et sapientiae quod elucet, sic
ut dicas quod sint simul in paradisis intelligentiae et sapientiae;
haec sunt quae ab interioribus illos qui ibi, afficiunt, et sic non
solum laetificant visum, sed etiam simul intellectum. [2]
Paradisiaca illa sunt in primo caelo et in ipso limine ad interiora
illius caeli, et sunt repraesentativa, quae e superiore caelo
descendunt cum angeli superioris caeli intellectualiter de veris
fidei apud se loquuntur; loquela angelorum ibi fit per ideas
spirituales et caelestes quae illis sunt formae vocum, et continue
per series repraesentationum talis pulchritudinis et amoenitatis ut
nullatenus exprimi possit; hae pulchritudines et amoenitates
sermonis (c)illorum sunt quae ut paradisiaca repraesentantur in
caelo inferiore: [3] caelum hoc distinctum est in plures (o)caelos,
quibus correspondent singula quae in cameris oculi; est caelum ubi
horti paradisiaci, de quibus dictum; est caelum ubi atmosphaerae
diversicolores, ubi universa aura fulgurat quasi ex auro, argento,
margaritis, lapidibus pretiosis, floribus in minimis formis, et
innumerabilibus aliis; est caelum irideum ubi irides pulcherrimae,
magnae et parvae, variegatae splendidissimis coloribus: singula {1}
haec existunt per lucem quae a Domino in qua intelligentia et
sapientia, inde est in singulis objectis ibi aliquid {2}
intelligentiae veri et sapientiae boni, quod repraesentative ita
sistitur. [4] Qui non aliquam ideam de caelo habuerunt nec de luce
ibi, illi aegre possunt adduci ad credendum quod talia ibi sint;
quare qui in alteram vitam secum illam incredulitatem ferunt, si in
vero et bono fidei fuerunt, auferuntur ab angelis in illa, et cum
vident illa, obstupescunt; de paradisiacis, atmosphaeris et
irideis, videantur quae prius ab experientia, n. 1619-1626, 2296,
3220; et quod in caelis continuae repraesentationes sint, n. 1807,
1808, 1971, 1980, 1981, 2299, 2763, 3213, 3216-3218, 3222, 3350,
3475, 3485.
@1 i et$
@2 i interius$

AC n. 4529 4529. Quidam qui in orbe erudito inclutus et famigeratus propter
peritiam in scientia botanica, postquam obiit, in altera vita
audivit quod ibi quoque sistantur videndi {1} flores et arbores; ad
id obstupuit; et quia id jucundum ejus vitae fuerat, accensus est
desiderio videndi num ita sit; quare sublatus in paradisiaca vidit
arboreta pulcherrima et floreta amoenissima in immensum extensa; et
quia tunc in sui jucundi ex affectione ardorem venit, licuit illi
pervagari campum, et non solum singillatim videre illa, sed etiam
excerpere et ad oculum {2} admovere et perscrutari num ita se res
haberet; [2] ille mecum inde locutus, etiam dixit quod hoc nusquam
crediderit, et quod si talia in mundo audivissent, inter paradoxa
referrent; et porro referebat quod ibi conspiciantur vegetabiles
flores immensa copia qui nusquam visi in mundo, et vix aliqua
perceptione ibi comprehensibiles, et quod singula ex splendore
incomprehensibili rutilent, quia sunt ex luce caeli; quod rutilatio
ex spirituali origine esset, nondum potuit percipere {3}, nempe
quod in singulis aliquid intelligentiae et sapientiae quae veri et
boni, ex quibus illis rutilum: dicebat amplius quod homines
telluris nullatenus hoc credituri, ex causa quia pauci sunt qui
credunt quod aliquod {4} caelum et infernum sit, et qui credunt,
sciant modo quod in caelo gaudium, et pauci inter illos, quod ibi
sint talia quae oculus nusquam viderat, auris nusquam audiverat, et
mens nusquam cogitare potuerat {5}; et hoc tametsi ex Verbo sciunt
quod stupenda visa sint prophetis, sicut plura Johanni, de quibus
in Apocalypsi; quae tamen non aliud fuerunt quam repraesentativa
quae continue existunt in caelo, et quae apparuerunt cum visus
internus ei apertus fuit. [3] Sed haec sunt respective levia; qui
in ipsa intelligentia et sapientia sunt ex quibus illa, in tali
felicitatis statu sunt ut illa quae memorata {6}, sint (o)illis
inter leviora: quidam etiam qui dixerunt cum in paradisiacis
essent, quod excedant {7} omnem felicitatis gradum, ideo {8} magis
versus dextram sublati in caelum quod adhuc splendidius coruscabat,
et tandem ad illud ubi quoque perceptum intelligentiae et
sapientiae beatum quod in talibus, et tunc cum ibi essent, etiam
mecum locuti dicebant {9} quod illa quae prius viderant respective
nauci sint; et tandem ad id caelum ubi prae interioris affectionis
fausto vix {10} possent subsistere, nam faustum penetravit ad
medullaria, quibus prae fausto quasi resolutis in sanctum deliquium
labi incipiebant.
@1 conspiciendi A, vivendi I$
@2 oculos$
@3 capere$
@4 aliquid I$
@5 potuerit$
@6 i sunt$
@7 i illa$
@8 inde$
@9 dixerunt$
@10 non$

AC n. 4530 4530. Colores etiam visuntur in altera vita qui splendore et
fulgore {1} excedunt in tantum nitorem colorum in mundo ut vix
aliqua comparatio detur; sunt illi ex variegatione lucis et umbrae
ibi; et quia ibi {2} est intelligentia et sapientia a Domino quae
sicut lux apparet coram oculis angelorum et spirituum ac simul
intus illuminat eorum intellectum, sunt colores ibi in sua essentia
variationes, aut, ut ita dicatur {3}, modificationes intelligentiae
(c)et sapientiae: colores ibi, non solum quibus decorantur flores,
illustrantur atmosphaerae, et variantur irides, sed etiam qui in
formis aliis discreti sistuntur, toties mihi visi sunt ut vices vix
numerari possint; splendor illis est ex vero quod est
intelligentiae, et fulgur ex bono quod est sapientiae, (c)et ipsi
colores ex candido et obscuro {4} eorum; ita ex luce et umbra sicut
colorationes in mundo. [2] Inde est quod colores qui in Verbo
memorantur, ut qui fuerunt lapidum pretiosorum in pectorali
Aharonis, (c)ac super vestibus sanctitatis ejus; quique in aulaeis
tentorii ubi Arca, et {5} qui in lapidibus fundamenti Novae
Hierosolymae, de quibus apud Johannem in Apocalypsi, et alibi,
repraesentaverint talia quae intelligentiae et sapientiae sunt:
quid autem singuli repraesentant {6}, ex Divina Domini
Misericordia, in explicationibus dicetur; in genere colores ibi
quantum splendoris habent et ex candido trahunt, tantum ex vero
quod est intelligentiae, et quantum fulguris habent et ex purpureo
trahunt, tantum ex bono quod est sapientiae: illi qui inde ducunt
originem, etiam ad oculorum provincias pertinent.
@1 fulgure$
@2 i lux$
@3 dicam$
@4 i ex$
@5 tum$
@6 repraesentent$

AC n. 4531 4531. Quia intelligentia et sapientia a Domino est quae sicut lux
apparet in caelo, (o)inde angeli vocantur angeli lucis, ita
insipientia et insania quae a proprio, est quae regnat [in]
inferno, inde {1} qui ibi, dicuntur a tenebris; in inferno {2}
(t)quidem non sunt tenebrae sed est ibi lumen obscurum, sicut id
quod (o)est ex igne carbonario, in quo se mutuo vident; alioquin
non vivere potuissent: oritur illis hoc lumen ex luce caeli, quae
cum incidit in vesanias eorum, hoc est, in falsitates et
cupiditates, vertitur in tale: Dominus cum luce ubivis praesens
est, etiam in infernis, alioquin non illis foret aliqua facultas
cogitandi et inde loquendi; sed fit lux secundum receptionem. Hoc
lumen est quod in Verbo vocatur umbra mortis, et comparatur
tenebris; vertitur etiam illis in tenebras cum approximant ad lucem
caeli, et cum in tenebris sunt, in fatuitate et stupiditate sunt.
Inde constare potest quod sicut lux correspondet vero, ita tenebrae
correspondeant falso; et quod qui in falsis sunt, dicantur in
caecitate esse.
@1 i et$
@2 infernis$

AC n. 4532 4532. Qui credunt se ex semet intelligere bonum et verum, ac inde
sibi solis fidunt, ac sic se sapientiores omnibus putant, cum tamen
in ignorantia `boni et veri’ sunt, praecipue qui non intelligere
`bonum et verum’ volunt, ac inde in falsis sunt, in altera vita
quandoque mittuntur in statum tenebrarum, in quo cum sunt,
loquuntur fatue, sunt enim in stupiditate; dictum mihi quod plures
tales sint, et inter eos, qui crediderunt se in maxima luce
constitutos, et quoque tales apparuerunt aliis.

AC n. 4533 4533. Inter mirabilia quae in altera vita existunt, etiam hoc est
quod cum angeli (o)caeli inspiciunt in malos spiritus, hi prorsus
aliter appareant quam prout apparent inter se. Cum mali spiritus
et genii inter se sunt, ac in lumine suo fatuo, quale {1} ex igne
carbonario, ut dictum, tunc apparent sibi in {2} forma humana, et
quoque secundum phantasias suas non impulchra; ast cum iidem
inspiciuntur ab angelis caeli, tunc dissipatur actutum lumen illud,
et comparent prorsus alia facie, quisque secundum genium suum,
quidam furvi et nigri sicut diaboli, quidam facie lurida sicut
cadavera, quidam paene absque facie, et loco ejus crinitum quid,
quidam sicut dentium crates, quidam sicut sceleta; et quod
mirabilius, quidam sicut monstra, dolosi sicut serpentes, et
dolosissimi sicut viperae, et alii aliter: {3} sed [ut] primum
angeli removent ab illis visum suum, apparent in sua forma priore
quam in suo lumine habent. Angeli toties inspectant malos quoties
animadvertunt quod ex infernis suis enitantur in mundum spirituum
et aliis malum intentent; inde deteguntur et rejiciuntur. Causa
quod visui angelico talis efficacia insit, est quia correspondentia
est inter visum intellectualem et ocularem, inde inest visui eorum
perspicacia ex qua dissipatur lumen infernale, et apparent quali
forma et genio sunt.
@1 quali$
@2 inter se$
@3 i haec millies mihi visa sunt$

AC n. 4534 4534. Continuatio de Maximo Homine et correspondentia ad finem
capitis sequentis.

AC n. 4535

4535. GENESEOS
CAPUT TRIGESIMUM QUINTUM

Ante capita quae praecedunt a cap. xxvi huc usque, explicata
sunt quae Dominus praedixerat de Adventu Ipsius seu de
CONSUMMATIONE SAECULI, et aliquoties ibi ostensum quod per Adventum
Ipsius seu Consummationem saeculi, significetur Ultimum Tempus
Ecclesiae, quod in Verbo etiam ultimum Judicium vocatur: qui non
ultra sensum litteralem vident, non aliter scire possent quam quod
Ultimum Judicium sit Interitus Mundi, hoc {1} imprimis ex
Apocalypsi ubi dicitur,
Quod viderit caelum novum et terram novam; prius enim
caelum et prior terra transiit; et mare non erat amplius:
insuper quod
Viderit civitatem Sanctam Hierosolymam novam
descendentem a Deo e caelo, xxi 1, 2;
et quoque ex propheticis Esaiae, ubi similia {2},
Ecce Ego creans caelos novos et terram novam; ideo non
commemorabuntur priora nec ascendent super cor: laetamini et
exsultate in aeternum, quae Ego creans: ecce Ego creaturus
Hierosolymam, exsultationem, et populum ejus laetitiam, lxv
17, 18; lxvi 22.
[2] Qui non ultra sensum litteralem vident, non aliter capiunt quam
quod universum caelum cum tellure hac in nihilum casurum, et quod
tunc primum resurrecturi mortui et {3} in novo caelo ac super nova
terra habitaturi; sed quod Verbum hic non ita intelligendum sit
constare potest a pluribus aliis locis in Verbo, ubi caeli et terra
nominantur: qui de sensu interno aliquam fidem habent, ii manifeste
videre possunt quod per novum caelum et novam terram intelligatur
nova Ecclesia quae succedet cum prior transit, videatur n. 1733,
1850, 3355 f, et quod `caelum’ sit internum ejus, et `terra’
externum. Ultimum hoc tempus Ecclesiae prioris et primum Ecclesiae
novae est quod etiam vocatur consummatio saeculi, de qua Dominus
apud Matthaeum xxiv locutus est, et Adventus Ipsius, nam tunc
recedit Dominus a priore Ecclesia et venit ad novam: quod
consummatio saeculi illud sit, etiam ab aliis locis in Verbo
constare potest; ut apud Esaiam,
In die illo… reliquiae revertentur, reliquiae Jacobi
ad Deum potentem; nam etsi fuerit populus tuus Israel sicut
arena maris, reliquiae revertentur ex eo; consummatio
definita, inundata justitia; nam consummationem et
definitionem Dominus Jehovih Zebaoth faciens in tota terra,
x 20-23:
apud eundem,
Nunc ne irrideatis, ne forte invalescant punitiones
vestrae, quia consummationem et decisionem audivi a cum
Domino Jehovih Zebaoth super universam terram, xxviii 22:
apud Jeremiam,
Sic dixit Jehovah, Vastitas erit tota terra,
consummationem tamen non faciam, iv 27:
apud Zephaniam,
In angustias redigam homines, et ibunt sicut caeci
ejus, quia Jehovae peccarunt, et effundetur sanguis eorum
sicut pulvis, et caro eorum sicut stercus,… quia Jehovah
consummationem et quidem festinatam faciet cum omnibus
habitatoribus terrae, i 17, 18;
quod `consummatio’ ibi sit ultimum tempus Ecclesiae, et quod `terra
sit Ecclesia, a singulis patet: quod terra sit Ecclesia, est inde
quia terra Canaan fuit terra ubi ab antiquissimis temporibus
Ecclesia, ac dein apud posteros Jacobi repraesentativum Ecclesiae;
haec terra cum dicitur consummata, non est gens ibi quae
intelligitur, sed est sanctum cultus {4} quod apud gentem ubi
Ecclesia; Verbum enim (t)est spirituale, et ipsa terra non est
spirituale, nec gens quae ibi, sed id quod est Ecclesiae: quod
terra Canaan fuerit terra ubi ab antiquissimis temporibus Ecclesia,
videatur n. 567, 3686, 4447, 4454, 4516, 4517; et quia ita, quod
per `terram’ in Verbo significetur Ecclesia, n. 566, 662, 1066,
1067, 1262, 3355, 4447; inde patet quid apud Esaiam intelligitur
per `consummationem facere in tota terra’; et apud Zephaniam per
`consummationem festinatam cum omnibus habitatoribus terrae’; quod
gens Judaica, quae fuit habitator terrae illius, non consummata
sit, sed quod sanctum cultus apud illos, notum est. [5] Quod
consummatio id sit, manifestius adhuc constat apud Danielem,
Septimanae septuaginta decisae sunt super populum tuum,
et super urbem sanctitatis tuam, ad consummandum
praevaricationem, et ad obsignandum peccata, et ad expiandum
iniquitatem, et ad adducendum justitiam saeculi, et ad
obsignandum visionem et prophetam, et ad ungendum sanctum
sanctorum:… in medio septimanae cessare faciet sacrificium
et oblationem: tandem super avem desolationum desolatio, et
usque ad consummationem et decisionem, stillabit super
devastationem, ix 24, 27.
[6] Inde nunc (x)videri potest quod per consummationem saeculi, de
qua discipuli ad Dominum,
Quodnam signum Tui Adventus et Consummationis saeculi?
[Matth.] xxiv 3,
non aliud significetur quam ultimum tempus Ecclesiae; et quoque per
haec verba Domini, quae ultima sunt apud eundem Evangelistam,
Jesus ad discipulos; Docentes servate omnia quaecumque
mandavi vobis; et ecce Ego vobiscum sum omnibus diebus usque
ad consummationem saeculi, xxviii 20;
quod dIctum a Domino quod cum discipulis esset usque ad
consummationem saeculi, est quia per duodecim discipulos Domini
significantur similia quae per duodecim tribus Israelis, nempe
omnia amoris et fidei, proinde omnia Ecclesiae, videatur n. 3354,
3488, 3858; quod per duodecim tribus, n. 3858, 3926, 3939, 4060:
quod consummatio Ecclesiae sit quando ibi nulla amplius charitas et
inde nulla fides, prius aliquoties ostensum est’: quod in hac
Ecclesia quae Christiana vocatur, vix aliquid {5} charitatis et
inde fidei supersit, ita quod consummatio ejus saeculi nunc adsit,
in sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, ostendetur.
@1 i et$
@2 i plura$
@3 at I$
@4 Ecclesiae$
@5 i amplius$

CAPUT XXXV

1. Et dixit DEUS ad Jacobum, Surge, ascende Bethelem, et
commorare {1} ibi, et fac ibi {2} altare DEO viso ad te in fugiendo
te a coram Esau fratre tuo.
@1 mane$
@2 tibi I$
2. Et dixit Jacob ad domum suam, et ad omnes qui cum illo,
Removete deos alienigenae, qui in medio vestri, et purificemini, et
mutate vestes vestras.
3. Et surgamus, et ascendamus Bethelem, et faciam ibi altare
DEO respondenti mihi in die angustiae meae, et fuit mecum in via
quam ambulavi.
4. Et dederunt ad Jacobum omnes deos alienigenae, qui in manu
illorum, et inaures quae in auribus illorum, et abscondidit illa
Jacob sub quercu quae juxta Shechem.
5. Et profecti sunt; et fuit terror DEI super urbes quae
circumcirca illos, et non persecuti post filios Jacobi.
6. Et venit Jacob ad Luz, quae in terra Canaan, haec Bethel,
ille et omnis populus qui cum illo.
7. Et aedificavit ibi altare, et vocavit locum El-Bethel,
quia ibi revelati ad illum dii, in fugiendo illo a coram fratre
suo.
8. Et moriebatur Deborah nutrix Rebeccae, et sepeliebatur
desubter Bethel sub quercu, et vocavit nomen ejus Allon Bacuth.
9. Et visus DEUS ad Jacobum adhuc, in veniendo illo e Paddan
Aram, et benedixit illi.
10. Et dixit illi DEUS, Nomen tuum Jacob, non vocabitur nomen
tuum amplius Jacob, quin immo Israel erit nomen tuum; et vocavit
nomen illius Israel.
11. Et dixit illi DEUS, Ego DEUS Shaddai, fructificare et
multiplicare, gens et coetus gentium erit e te, et reges e lumbis
tuis exibunt.
12. Et terram quam dedi Abrahamo et Jishako, tibi dabo eam,
et semini tuo post te dabo terram.
13. Et ascendit desuper illo DEUS in loco quo locutus cum
illo.
14. Et statuit Jacobus statuam in loco quo locutus cum illo,
statuam lapidis, et libavit super illam libamen, et fudit super
illam oleum.
15. Et vocavit Jacob nomen loci ubi locutus cum illo DEUS,
Bethel.
16. Et profecti a Bethel, et fuit adhuc tractus terrae ad
veniendum (x)Ephratam, et peperit Rachel, et dura passa in pariendo
illam.
17. Et factum in dura patiendo illam, in pariendo illam, et
dixit illi obstetrix, Ne timeas, quia etiam hic tibi filius.
18. Et factum in exire animam illius quod moritura, et
vocavit nomen illius Benoni; et pater illius vocavit illum
Benjamin.
19. Et moriebatur Rachel, et sepeliebatur in via Ephrath, haec
Bethlehem.
20. Et statuit Jacob statuam super sepulcrum illius, haec
statua sepulcri Rachelis, usque ad hodie.
21. Et profectus Israel, et tetendit tentorium suum ab ultra
turrim Eder.
22. Et factum in residendo Israel in terra hac, et ivit
Reuben, et cubuit cum Bilhah concubina patris sui, et audivit
Israel. Et fuerunt filii Jacobi duodecim.
23. Filii Leae; primogenitus Jacobi Reuben, et Shimeon, et
Levi, et Jehudah, et Jisaschar, et Zebulun.
24. Filii Rachelis, Joseph et Benjamin.
25. Et filii Bilhae ancillae Rachelis, Dan et Naphthali.
26. Et filii Zilpae ancillae Leae, Gad et Asher: hi filii
Jacobi, qui nati illi in Paddan Aram.
27. Et venit Jacob ad Jishakum patrem suum, Mamre Kiriath
Arba, haec Hebron, ubi peregrinatus Abraham et Jishak.
28. Et fuerunt dies Jishaki centum anni et octoginta anni.
29. Et exspiravit Jishak, et mortuus est, et collectus ad
populos suos, senex et satur dierum; et sepeliverunt illum Esau et
Jacob filii illius.

AC n. 4536 4536. CONTENTA

Agitur {1} in hoc capite in sensu interno de residuo in
Naturali Domini, quod Divinum factum: interiora Naturalis, quae
Divina facta, sunt hic `Israel.’ Progressus versus adhuc
interiora, ubi Rationale, describitur per nativitatem Benjaminis;
et dein per adventum filiorum Jacobi ad Jishakum.
@1 Two other versions are found in A, see Appendix volume.$

AC n. 4537 4537. SENSUS INTERNUS

Vers. 1-4. Et dixit Deus ad Jacobum, Surge, ascende
Bethelem, et commorare {1} ibi, et fac ibi altare Deo viso ad te in
fugiendo te a coram Esau fratre tuo. Et dixit Jacob ad domum suam,
et ad omnes qui cum illo, Removete deos alienigenae, qui in medio
vestri, et purificemini et mutate vestes vestras. Et surgamus, et
ascendamus Bethelem, et faciam ibi altare Deo respondenti mihi in
die angustiae meae, et fuit mecum in via quam ambulavi. Et
dederunt ad Jacobum omnes deos alienigenae, qui in manu illorum, et
inaures quae in auribus illorum; et abscondidit illa Jacob sub
quercu quae juxta Shechem. `Dixit Deus ad Jacobum’ significat
perceptionem naturalis boni, quale nunc Jacobus, ea Divino: `Surge,
ascende Bethelem’ significat de Naturali Divino: `et commorare {1}
ibi’ significat vitam: `et fac ibi altare Deo viso ad te’
significat ibi sanctum: `in fugiendo te a coram Esavo fratre tuo’
significat cum verum praelatum bono: `et dixit Jacob ad domum suam,
et ad omnes qui cum illo’ significat dispositionem in bono
naturali, quali tunc: `Removete deos alienigenae qui in medio
vestri’ significat quod rejicerentur falsa: `et purificemini et
mutate vestes vestras’ significat sanctitatem induendam: `et
surgamus et ascendamus Bethelem’ significat Naturale Divinum: `et
faciam ibi altare Deo’ significat sanctum in quo interiora
terminantur: `respondenti mihi in die angustiae meae’ significat in
statu praeferentiae veri prae bono: `et fuit mecum in via quam
ambulavi’ significat Divinam Ipsius Providentiam: `et dederunt ad
Jacobum omnes deos alienigenae, qui in manu illorum’ significat
quod rejiceret omnia falsa quantum possibile: `et inaures quae in
auribus illorum’ significat actualia: `et abscondidit illa Jacob
sub quercu quae juxta Shechem’ significat rejectionem aeternum:
`quercus juxta Shechem’ est naturale fallax.
@1 mane$

AC n. 4538 4538. `Dixit Deus ad Jacobum’: quod significet perceptionem
naturalis boni quale nunc `Jacobus,’ ex Divino, constat ex
significatione `dicere’ in historicis Verbi quod sit percipere, de
qua n. 1602, 1791, 1815, 1822, 1898, 1919, 2061, 2080, 2238, 2260,
2619, 2862, 3395, 3509; inde est quod `dixit Deus’ sit perceptio ex
Divino; et ex repraesentatione `Jacobi’ quod hic in supremo sensu
sit Dominus quoad naturale bonum: in praecedentibus ostensum (o)est
quid Jacob in Verbo repraesentat, et quia sunt varia, paucis
dicendum quomodo res se habet: [2] Jacob in supremo sensu in genere
repraesentat Domini Divinum Naturale; sed quia cum Dominus Naturale
Suum glorificavit illud fuit aliud in principio quam in progressu
et (o)in fine, ideo `Jacob’ varia repraesentavit, nempe in
principio Domini Naturale quoad verum, in progressu Domini Naturale
quoad veri bonum, et in fine quoad bonum; glorificatio enim Domini
processit a vero ad veri bonum, et denique ad bonum, quod in
antecedentibus pluries ostensum est; nunc quia in fine est,
repraesentat `Jacob’ Dominum quoad naturale bonum; videantur quae
prius de his ostensa sunt, nempe quod `Jacob’ in supremo sensu
repraesentet Domini Divinum Naturale; in principio quoad verum, n.
3305, 3509, 3525, (x)3546, 3576, 3599; in progressu Domini Divinum
Naturale quoad veri bonum, n. 3659, 3669, 3677, 4234, 4273, 4337;
quod nunc repraesentet Domini (o)Divinum Naturale quoad bonum, est
quia in fine est, (o)ut dictum: [3] ille processus {1} fuit cum
Dominus Naturale Suum Divinum fecit; similis etiam processus est
cum Dominus hominem regenerat; nam placuit Domino Humanum Suum
Divinum facere eo ordine quo Ipse hominem novum facit; inde est
quod aliquoties dictum quod regeneratio hominis sit imago
glorificationis Domini, n. 3138, 3212, 3296, 3490, 4402, cum
Dominus hominem novum facit, primum instruit illum in veris fidei,
nam absque veris fidei non scit quid Dominus, quid caelum, et quid
infernum, ne quidem quod sint, minus innumerabilia quae Domini
sunt, quae Ipsius regni in caelo, quaeque Ipsius regni in terra,
hoc est, in Ecclesia; tum quae et qualia sunt illa quae (c)illis
opposita quae sunt inferni; [4] antequam haec novit, non scire
potest quid bonum; per bonum non intelligitur bonum civile et bonum
morale, nam haec in mundo discuntur per leges et statuta et per
reflexiones super mores hominum, inde est quod gentes quae extra
Ecclesiam talia quoque sciant; sed per bonum intelligitur bonum
spirituale, quod bonum in Verbo vocatur charitas, estque hoc bonum
in genere velle et facere alteri bonum ex nulla causa sui, sed ex
jucundo affectionis; hoc bonum est bonum spirituale; ad hoc nusquam
aliquis homo venire potest quam per vera fidei, quae docentur a
Domino per Verbum et praedicationes Verbi; [5] postquam homo
instructus est in veris fidei, dein per gradus ducitur ille a
Domino ad velle verum, et quoque ex velle facere illud; hoc verum
vocatur veri bonum, nam veri bonum est verum voluntate et actu, et
dicitur veri bonum quia verum quod fuit doctrinae, tunc fit vitae.
Tandem cum homo appercipit jucundum in velle bonum et inde facere
illud, non amplius dicitur {2} veri bonum, sed bonum, nam tunc
regeneratus est, et non magis ex vero vult et facit bonum, sed ex
bono verum, et verum quod tunc facit, (t)est etiam (o)quasi bonum,
nam {3} ex origine sua quae est bonum, trahit suam essentiam. Ex
his patet quid sit et unde sit quod `Jacob’ in supremo sensu
repraesentet Domini Naturale quoad bonum: quod hic Jacob
repraesentet hoc bonum, est quia nunc in sensu interno agitur de
ulteriore progressione, nempe versus interiora naturalis, quae sunt
`Israel,’ n. 4536; nemo qui {4} regeneratur a Domino, perduci
potest ad interiora priusquam verum apud illum factum est bonum
{5}.
@1 i enim$
@2 A d dicitur, i agit$
@3 A i tametsi externa forma, ut verum apparet. This is
deleted but a dotted line below restores it to text. Probably the
quasi in I was supplied to take the place of this clause in
copying.$
@4 i enim$
@5 i hoc est, priusquam vult et inde facit bonum ex jucundo
affectionis$

AC n. 4539 4539 `Surge, ascende Bethelem’: quod significet de Naturali
Divino, nempe perceptionem, constat a significatione `surgere’ quod
involvat elevationem, de qua n. 2401, 2785, 2912, 2927, 3171, 4103;
hic elevationem Naturalis ad Divinum; ex significatione `ascendere’
quod sit versus interiora magis, de qua sequitur; et ex
significatione `Bethelis’ quod sit Divinum in naturali, seu in
ultimo ordinis, de qua n. 4089; Bethel enim in lingua originali
significat domum Dei, et quia domus Dei est ubi cognitiones boni et
veri, ita per `Bethelem’ in proximo sensu significantur cognitiones
illae, ut n. 1453 ostensum est: at quia interiora terminantur et
{1} finiuntur in ultimis {2} ordinis, et ibi simul sunt {3} et
sicut in una domo cohabitant {4}, et quia naturale apud hominem est
ultimum (o)apud hominem, in quo interiora terminantur, ideo per
`Bethelem’ seu domum Dei proprie significatur Naturale, n. 3729,
4089, et quidem bonum ibi, nam `domus’ in sensu interno est bonum,
n. 2233, 2234, 3720, 3729; in naturali seu `in’ ultimo ordinis
etiam sunt cognitiones. [2] Quod `ascendere’ sit versus interiora,
est quia interiora sunt quae dicuntur superiora, n. 2148, ideo cum
agitur de progressu versus interiora in sensu interno {5}, dicitur
`ascendere,’ ut ab Aegypto ad terram Canaanem, in `ipsa’ terra
Canaane ad interiora {6}, et ibi ab undique ad Hierosolymam, inque
ipsa {7} Hierosolyma ad domum Dei (o)ibi; ab Aegypto ad terram
Canaanem, apud Mosen,
Pharaoh dixit ad Josephum, Ascende et sepeli patrem
tuum:… et ascendit Josephus;… et ascenderunt cum eo
omnes servi Pharaonis, … et ascendit cum eo currus et
eques, Gen. l 6-9; (m)(o)et in Libro Judicum,
Ascendit angelus Jehovae ,ex Gilgal ad Bochim, et
dixit, Ascendere feci vos ex Aegypto, ii 1;(n)
{8} per `Aegyptum’ enim in sensu interno significatur scientificum,
quod inserviturum capiendis illis quae regni Domini sunt, et per
terram Canaanem {9} significatur regnum Domini, et quia scientifica
sunt inferiora, seu quod idem, exteriora, et illa quae regni
Domini, sunt superiora, seu quod idem, interiora {10}, idcirco
dicitur ascendere ab Aegypto ad terram Canaanem; et `vicissim’ a
terra Canaane ad Aegyptum descendere, (o)ut Gen. xlii 2, 3; xliii
4, 5, 15, (o)et alibi. [3] In ipsa terra Canaane ad {11} interiora
ejus, apud {12} Joshuam,
Dixit Joshua, Ascendite et explorate terram; et
ascenderunt viri et explorarunt Aiam, et redierunt ad Joshuam
et dixerunt ad illum, Ne ascendat omnis populus, quasi 2000 viri

{13}, aut quasi 3000 viri {13} ascendent {14}:… quare
ascenderunt de populo quasi 3000 viri {13}, vii 2-4;
quia `terra Canaan’ significat regnum Domini, ideo illa quae a
terminis ultimis remotiora essent, significabant interiora, inde
dicitur hic `ascendere.’ Pariter a circuitibus ubivis ad
Hierosolymam; et in Hierosolyma ad domum Dei, I Reg. xii 27, 28; 2
Reg. xx 5, 8; Matth. xx 18; Marc. x 33; Luc. xviii 31, et pluries
alibi; Hierosolyma enim erat intimum terrae, quia per illam
significabatur regnum spirituale Domini, et domus Dei erat intimum
Hierosolymae quia per illam significabatur regnum caeleste Domini,
et in supremo sensu Ipse Dominus; inde ad illa dicitur `ascendere.’
Ex his patet quid per `surge, ascende Bethelem’ significatur, quod
nempe per `ascendere’ progressio versus interiora, de qua in hoc
capite agitur, n. 4536.
@1 seu$
@2 alters to ordino$
@3 sistuntur$
@4 i simul$
@5 after agitur$
@6 versus interiora ejus$
@7 et in$
@8 i et alibi;$
@9 Canaan$
@10 a scientificis illorum venire est ab inferioribus ad
superiora, seu quod idem ab exterioribus ad interiora$
@11 versus$
@12 i ut$
@13 virorum$
@14 ascendant$

AC n. 4540 4540. `Et commorare {1} ibi’: quod significet vitam, constat a
significatione `commorari’ seu habitare quod sit vita, de qua n.
1293, 3384, 3613, 4451
@1 in a deleted first draft A had mane but altered to
commorare$

AC n. 4541 4541. `Et fac ibi altare Deo viso ad te’: quod significet ibi
sanctum, constat a significatione `altaris’ quod sit principale
repraesentativum Domini, de qua n. 921, 2777. 2811. 4489; et quia
ita, sanctum cultus per `facere altare Deo’ significatur.

AC n. 4542 4542. `In fugiendo te a coram Esavo fratre tuo’: quod significet
cum verum praelatum bono, constat ex repraesentatione `Esavi’ quod
sit Divinum Bonum Divini’ Naturalis Domini de qua n. 3322, 3494,
3504, 3576, 3599; quod sit cum verum praelatum bono, constare
potest ab illis quae de Jacobo cum fugeret coram Esavo, ad cap.
xxvii Gen. explicata sunt; causa enim fugae fuit quod Jacob
primogenituram Esavo abstulerit, per quod significatur quod verum
praetulerit se bono, `Jacob’ enim ibi repraesentat verum Naturalis
Domini, et `Esau’ bonum illius; cur verum praetulerit se bono, erat
quia cum regeneratur homo, veram apparenter est primo loco, at
postquam homo regeneratus est, bonum priore loco est et verum
posteriore, de quibus videatur n. 3324, 3539, 3548, 3556, 3563,
3570, 3576, 3603, 3610, 3701, 4243, 4244, 4247, (x)4337; inde est
quod per `in fugiendo te coram Esavo fratre tuo’ significetur cum
verum praelatum bono.

AC n. 4543 4543. `Et dixit Jacob ad domum suam, et ad omnes qui cum illo’:
quod significet dispositionem a bono naturali quali tunc, constat
a significatione `dicere ad domum suam, et ad omnes qui cum illo’
quod sit dispositio; et a repraesentatione `Jacobi’ quod hic sit
bonum naturale, de qua supra n. 4538; quod `dicere ad domum suam et
ad omnes qui cum illo’ sit dispositio, est inde quia in nunc
sequentibus in sensu interno agitur de dispositione verorum a bono;
cum enim bonum spirituale, de quo supra n. 4538, in mente naturali
primas agere incipit, tunc disponit vera quae ibi, in ordinem.

AC n. 4544 4544. `Removete deos alienigenae qui in medio vestri’: quod
significet quod rejicerentur falsa, constat a significatione
`removere’ quod sit rejicere; et a significatione `deorum
alienigenae’ quod sint falsa; per `deos’ enim in Verbo
significantur vera, et in opposito sensu falsa, n. 4402
`alienigenae’ dicebantur qui extra Ecclesiam fuerunt, proinde qui
in falsis et malis, n. 2049, 2115, inde `dii alienigenae’ sunt
falsa.

AC n. 4545 4545. `Et purificemini et mutate vestes vestras’: quod significet
sanctitatem induendam, constat a significatione `purificari’ seu
mundari quod sit sanctificari, de qua sequitur; et a significatione
`mutare vestes’ quod sit induere, hic sancta vera, nam per `vestes’
in sensu interno Verbi, significantur vera; quod `mutare vestes’
fuerit repraesentativum in Ecclesia receptum, manifeste patet, sed
quid repraesentavit, nemo scire potest nisi sciat quid `vestes’ in
sensu interno significant; quod sint vera, videatur n. 2576; hic
`quia’ in sensu interno de rejectione falsorum, et dispositione
verorum in naturali a bono (o)agitur, ideo memoratur quod a Jacobo
mandatum ut mutarent vestes: [2] quod `mutare vestes’ fuerit
repraesentativum quod induerentur sancta vera: constare quoque
potest ex aliis locis in Verbo, ut apud Esaiam,
Excitare, excitare, {2} indue robur tuum, Zion, indue
vestes decoris tui, Hierosolyma, civitas sancta, quia non
addet veniat in te amplius praeputiatus et immundus, lii 1;
quia `Zion’ est Ecclesia caelestis, et `Hierosolyma’ Ecclesia
spiritualis et Ecclesia caelestis est quae in bono est ex amore in
Dominum, et Ecclesia spiritualis in vero ex fide et charitate, ideo
de Zione praedicatur `robur,’ et de Hierosolyma `vestes’; [3] et
quod sic mundi essent: apud Zachariam,
Jehoshua fuit indutus vestibus pollutis, et sic stabat
coram angelo; et respondit dixitque ad stantes coram illo,
dicendo, Removete vestes pollutas a super illo; et ad illum
dixit, Vide, transire feci a super te iniquitatem tuam,
induendo te vestibus mutatoriis, iii 3, 4;
inde etiam patet quod `removere vestes et indui vestibus
mutatoriis’ repraesentaverit purificationem a falsis, nam dicitur,
`transire feci super te iniquitatem tuam’; ex eo etiam vestes
habebant mutatorias, et dicebantur mutatoriae, quarum mentio passim
in Verbo fit, quia per illas sistebantur repraesentationes. [4]
Quoniam {3} per vestium mutationes talia repraesentabantur, ideo
ubi in sensu interno agitur de novo Templo apud Ezechielem, per
quod significatur nova Ecclesia dicitur,
Quando intrant sacerdotes, non exibunt ex sancto ad
atrium exterius, sed ibi deponent vestes suas in quibus
ministrarunt quia sanctitas illae, ac induent vestes alias,
et accedent ad quae populo, xlii 14:
et apud eundem,
Quando exibunt ad atrium exterius… ad populum, exeunt
vestes suas in quibus ministrantes, et reponent illas in
cubiculis sanctitatis, et induent vestes alias, et
sanctificabunt populi vestibus aliis, (x)xliv 19;
[5] quod per `templum novum’ et per `civitatem (c)et terram
sanctam, de quibus apud Prophetam ibi [et] in capitibus quae
praecedunt et sequuntur, non intelligatur aliquod novum templum,
nec nova civitas aut {4} nova terra, quisque videre potest,
memorantur enim sacrificia et ritualia, quae e novo instauranda, et
quae tamen abroganda erunt {5}, et quoque memorantur nominatim
tribus Israelis quae terram in hereditates inter se partirentur
{6}, quae tamen dispersae fuerunt {7}, (o)et nusquam redierunt;
inde patet quod per ritualia ibi memorata significentur spiritualia
et caelestia quae sunt Ecclesiae; similia quae per mutationem
vestium, cum ministraret Aharon, apud Mosen, cum facturus est
holocaustum,
Induet amictum suum, femoralia lini,… cinerem ponet
juxta altare: post exuet vestes suas, et induet vestes
alias, et educet cinerem in locum mundum extra castra, Lev.
vi 2-5 [A.V. 9-12],
(o)et sic faciet holocaustum.
[6] Quod `mundari’ sit sanctificari, constare potest a
mundationibus quae jussae sunt, ut nempe carnem suam et vestes suas
lavarent, utque spargerentur aquis separationis; quod per talia
nemo sanctificetur, unusquisque qui de spirituali homine aliquid
novit, scire potest; quid enim commune habet iniquitas et peccatum
cum vestibus quibus induitur homo, et tamen aliquoties dicitur,
quod postquam se mundaverint {8}, sancti essent; inde quoque patet
quod ritualia Israelitis jussa non fuerint aliunde sancta quam quod
repraesentaverint sancta, consequenter quod illi qui
repraesentaverunt, quoad suas personas `non inde’ sancti facti
sint, sed quod sanctitas repraesentata abstracte ab illis affecerit
spiritus qui apud illos, et inde angelos in caelo, n. 4307; [7]
communicatio enim caeli cum homine necessario erit ut subsistere
possit genus humanum, et hoc per Ecclesiam; alioquin fierent sicut
bestiae absque vinculis internis et externis, et sic rueret
unusquisque absque frenis in alterius perniciem, seque mutuo
exstinguerent; et quia tunc temporis non communicatio dari potuit
per aliquam Ecclesiam, ideo provisum est a Domino ut miraculose
fieret per repraesentativa: quod sanctificatio repraesentaretur per
rituale lavationis et mundationis, patet a pluribus locis in Verbo;
sicut cum Jehovah descendit super montem Sinai, dixit ad Mosen,
Sanctifica eos hodie et cras, et lavent vestes suas; et
sint parati in diem tertium, Exod. xix 10, 11:
apud Ezechielem,
Spargam super vos aquas mundas, et mundabimini ab
omnibus vestris immunditiis, et ab omnibus vestris idolis
mundabo vos et dabo vobis cor novum et spiritum novum dabo in
medio vestri, xxxvi 25, 26;
manifeste quod `spargere aquas mundas’ repraesentaverit
purificationem cordis, ita quod `mundari’ sit sanctificari.
@1 etiam agitur$
@2 AI i Hierosolyma$
@3 Et quia$
@4 ac$
@5 abrogata sunt$
@6 haereditatem inter se partirent$
@7 sunt$
@8 ita mundaverant$

AC n. 4546 4546. `Et surgamus et ascendamus Bethelem’: quod significet
Naturale Divinum, constat ab illis quae supra n. 4539 dicta sunt,
ubi eadem verba.

AC n. 4547 4547. `Et faciam ibi altare Deo’: quod significet sanctum in quo
interiora terminantur, constat ex significatione `facere altare
Deo’ quod sit sanctum cultus, de qua supra n. 4541; quod dicatur
quod in illo interiora terminentur, est quia faceret illud in
Bethele, quae hic est `ibi,’ et quia per `Bethelem’ significatur
naturale in quo interiora terminantur, videatur supra n. 4539.

AC n. 4548 4548. `Respondenti mihi in die angustiae meae’: quod significet
in statu cum praeferebat verum prae bono, constat ex significatione
`diei’ quod sit status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788,
3462, 3785; quod per `diem angustiae meae’ significetur status cum
verum praeferebat bono, constare potest ab illis quae supra n. 4542
dicta sunt, dies enim angustiae hic involvit idem ac verba illa
ibi, `In fugiendo te a coram Esavo fratre tuo.’

AC n. 4549 4549. `Et fuit mecum in via quam ambulavi’: quod significet
Divinam Ipsius Providentiam, constat (c)ex significatione `esse cum
aliquo in via quam ambulat,’ cum praedicatur de Divino seu Domino
quod sit Divina Ipsius Providentia, nam `providere’ est proprie
adesse alicui et tutari a malis.

AC n. 4550 4550. `Et dederunt ad Jacobum omnes deos alienigenae, qui in manu
illorum’: quod significet quod rejiceret omnia falsa quantum
possibile, constat a significatione `deorum alienigenae’ quod sint
falsa, de qua {1} n. 4544; et a significatione `qui in manu
illorum’ quod si quantum possibile, `manus’ enim significat
potentiam, n. 878, 3387 inde `quod in manu’ est quod in potentia,
seu quantum possibile quod `dederint ad Jacobum’ est quod bonum
illa rejiceret, nam per `Jacobum’ in hoc capite repraesentatur
bonum naturalis, n. 4538.
@1 i supra$

AC n. 4551 4551. `Et inaures quae in auribus illorum’: quod significet
actualia, constat (c)a significatione `inaurium’ quod sint insignia
repraesentativa oboedientiae, quod inde est quia `aures’
significant oboedientiam, n. 2542, 3869, et quae oboedientiae, ea
actualia sunt, nam oboedire involvit actu facere; actualia hic
praedicantur de falsis quae rejicerentur. (m)Quod rejectionem
falsorum etiam actualium, de qua hic in sensu interno agitur,
concernit, paucis dicendum:(n) homo antequam per regenerationem a
Domino, venit ad bonum, et ex bono verum facit, plurima falsa mixta
veris habet, introducitur enim per vera fidei, de quibus (o)in
prima aetate non alias quam infantiae et pueritiae ideas habuit,
quae ideae quia ab externis quae mundi et (o)a sensualibus quae
corporis, existunt, non aliter possunt quam inter fallacias, et
consequenter inter falsa esse; quae etiam actualia fiunt, nam quae
credit homo, haec facit; haec falsa sunt quae hic intelliguntur;
haec manent apud hominem usque dum regeneratus est, hoc est, usque
dum ex bono agit; tunc bonum redigit vera quae illuc usque hausit,
in ordinem, hoc est, Dominus per bonum; hoc cum fit, falsa
separantur a veris et removentur: [2] haec homo prorsus ignorat,
sed usque est talis remotio et rejectio falsorum a prima ejus
pueritia usque ad ultimam ejus aetatem; et hoc apud unumquemvis
hominem, imprimis autem apud illum qui regeneratur; apud illum
autem qui non regeneratur, simile occurrit, nam cum adultus fit, et
judicium ejus ad aetatem suam pervenit, tunc spectat pueritiae suae
judicia sicut inania et ludicra, et sic longius a se remota; sed
differentia inter regeneratum et non regeneratum est quod
regeneratus spectet illa a se remota quae non concordant cum bono
fidei et {1} charitatis, at non regeneratus illa quae non
concordant cum jucundo amoris in quo est, hic itaque utplurimum
vera ut falsa, et falsa ut vera {2}. Quod `inaures’ attinet,
fuerunt illae duplicis generis; erant quae applicabantur supra
nasum ad frontem, et erant quae applicabantur auribus; quae
applicabantur supra nasum ad frontem, erant insignia
repraesentativa boni, et dicuntur monilia, de quibus n. 3103; at
quae applicabantur auribus, erant insignia repraesentativa
oboedientiae, et sunt inaures; sed in lingua originali eadem voce
exprimuntur.
@1 seu$
@2 ut falsa quae vera sunt, ac ut vera quae falsa$

AC n. 4552 4552. `Et abscondidit illa Jacob sub quercu quae juxta Shechem’:
quod significet rejectionem aeternam, constat ex significatione
`abscondere’ quod sit rejicere et sicut mortua sepelire; et ex
significatione `sub quercu’ quod sit in aeternum, nam quercus quia
annosissima arbor, `cum sub illa reconderetur aliquid,(n)
significabat perpetuum; et quoque significabat id quod perplexum
esset, (c)ac insuper quod fallax et falsum, quoniam infimum
naturalis respective est perplexum et fallax quatenus id ex
sensualibus quae sunt corporis, ita ex fallaciis trahit suum
scientificum et volupe; in specie enim per `quercum’ significatur
infimum naturalis, proinde in bono sensu vera et bona quae ibi, et
{1} in opposito (t)mala et falsa quae ibi; [2] cum quoque
removentur falsa apud hominem regeneratum, etiam ad infimum
naturalis rejiciuntur; quapropter a visu interiore, cum homo
judicio maturus et perspicax factus est, et imprimis quando
intelligens et sapiens, illa apparent longius remota; vera enim
apud {2} hominem: regeneratum, in intimo ejus (o)naturalis sunt
juxta {3} bonum, (o)quod ibi est instar parvuli solis; vera quae
(c)ab illis dependent, abinde distant secundum (t)gradus quasi
consanguinitatis et affinitatis cum bono, fallacia vera {4} ad
peripherias exteriores sunt, et falsa ad extimas rejecta (o)sunt;
haec apud hominem in perpetuum manent {5}, sed in illo ordine sunt
quando homo se duci a Domino patitur, is enim ordo est ordo
caelestis, nam ipsum caelum in tali est; at cum homo non patitur se
duci a Domino, sed a malo {6}, tunc in opposito ordine sunt, in
medio tunc est malum cum falsis ad peripherias rejecta sunt vera,
et ad ultimas ipsissima vera Divina; hic ordo est infernalis, nam
infernum in tali est; (o)extimae peripheriae sunt infima naturalis.
[3] Quod `quercus’ sint falsa quae infima naturalis, est quia in
(t)Ecclesia Antiqua quando cultus externus repraesentativus regni
Domini fuit, omnes arbores cujuscumque generis significabant
aliquid spirituale aut caeleste; sicut `olea et inde oleum’ illa
quae amoris (o)caelestis sunt, `vitis et inde vinum’ illa quae
charitatis et ex hac fidei sunt; et praeterea reliquae arbores,
sicut cedrus, ficus, populus, fagus, quercus; quae quid
significarunt, passim in explicationibus ostensum est; exinde est
quod in Verbo toties memorentur, et quoque in genere horti, luci et
silvae, et quod in illis sub certis arboribus cultum suum habuerint
sed quia cultus ille idololatricus factus est, et posteritas Jacobi
apud quam repraesentativum Ecclesiae instauraretur, ad idololatrica
prona erat et sic tot idola ibi poneret, ideo interdicebatur illis
cultum habere in hortis et lucis, subque arboribus ibi, sed usque
arbores suam significationem retinebant; inde nunc est quod non
solum nobiliores arbores, sicut oleae, vites, cedri {7}, sed etiam
populus, fagus, quercus, in Verbo ubi memorantur, significent,
quaelibet sicut in Antiqua Ecclesia. [4] Quod `quercus’ in bono
sensu vera et bona quae sunt infima naturalis, et in opposito falsa
et mala, significent, constat a locis in Verbo ubi nominantur, in
sensu interno intellectis {8}; ut apud Esaiam,
Desertores Jehovae consumentur, quia pudefient a
quercubus, quas desideravistis {9}:… et eritis sicut
quercus dejiciens folia sua, et sicut hortus, cui aquae non,
i [28], 29, 30:
apud eundem,
Dies Jehovae Zebaoth… super omnem elatum et humilem,
et super omnes cedros Libani,… et super omnes quercus
Bashanis, 11, 12, 13;
quod `dies Jehovae’ non erit super cedros et quercus, quisque scire
potest, sed {10} super illos qui significantur per illas: apud
eundem,
Qui format deum, exscindit sibi cedros, et accipit
fagum et quercum, et firmat sibi in arboribus silvae, xliv
14:
[5] apud Ezechielem,
Agnoscetis quod Ego Jehovah, cum fuerint confossi eorum
in medio idolorum circa altaria eorum, super omni colle
alto, in omnibus capitibus montium, et sub omni arbore
viridi, et sub omni quercu implexa, loco ubi dederunt odorem
quietationis omnibus idolis suis, vi 13;
fuerat etiam antiquis cultus super collibus et montibus, quia
`colles et montes’ significabant amorem caelestem, at cum cultus
factus ab idololatris, ut hic, significant {11} amorem sui et
mundi, n. 795, 796, 1430, 2722, 4210; et sub arboribus, quia
significabant secundum species suas, ut supra dictum; (o)sub
quercu implexa hic ex falsis, quae infima naturalis, nam illa sunt
in implexo, n. 2831: apud Hosheam,
Super capitibus montium sacrificant, super collibus
suffiunt, sub quercu, {1} populo, et robore, quia bona umbra
ejus; propterea scortantur filiae vestrae, et nurus vestrae
adulterantur, iv 13;
quod `scortari’ sit falsificare vera, et `adulterari’ sit
pervertere bona, videatur n. 2466, 2729, 3399 apud Zachariam,
Aperi Libane januas tuas, et comedat ignis cedros
[tuas,… quia cecidit cedrus], quia magnifici vastati sunt;
ejulate quercus Bashanis, quia descendit silva Bazaris, xi 1, 2.
@1 ita in specie per quercum significatur in bono sensu vera
et bona quae sunt infima naturalis,$
@2 i in naturali$
@3 ubi$
@4 i autem$
@5 remanent$
@6 tunc alio ordine sunt, et cum a malo$
@7 i et$
@8 Inde est quod quercus in Verbo ubi nominantur significent
in genuino sensu vera et bona quae sunt infima naturalis, et in
opposito sensu falsa et mala quae ibi$
@9 i et erubiscetis ab hortis quos elegistis:$
@10 i quod$
@11 et in opposito sensu$

AC n. 4553 4553. Vers. 5-7. Et profecti sunt, et fuit terror Dei super urbe
quae circumcirca illos, et non persecuti post filios Jacobi. Et
venit Jacob ad Luz, quae in terra Canaan, haec Bethel, ille et
omnis populus qui cum illo. Et aedificavit ibi altare, et vocavit
locum El-Bethel, quia ibi revelati ad illum dii, in fugiendo illo
a coram fratre suo. `Profecti sunt’ significat continuum: `et fuit
terror Dei super urbes quae circumcirca illos, et non persecuti
post filios Jacobi’ significat quod falsa et mala non potuerint
accedere: `et venit Jacob ad Luz quae in terra Canaan’ significat
naturale in statu priore: `haec Bethel’ significat Divinum
Naturale: `ille et omnis populus qui cum illo’ significat cum
omnibus ibi: `et aedificavit ibi altare’ significat per
sanctificationem `et voca’ locum El-Bethel’ significat sanctum
naturale: `quia ibi revelati ad illum dii’ significat sancta vera:
`in fugiendo illo a coram fratre suo’ significat postquam vera
praelata bono.

AC n. 4554 4554. `Profecti sunt’: quod significet continuum, constat a
significatione `proficisci’ quod sit successivum, de qua n. 4375,
continuum, nempe progressionis versus interiora.

AC n. 4555 4555. `Et fuit terror Dei super urbes quae circumcirca illos, et
non persecuti post filios Jacobi’: quod significet quod falsa et in
non potuissent accedere, constat ex significatione `terroris Dei’
quod sit tutela, de qua sequitur; ex significatione `urbium quae
circum illos’ quod sint falsa et mala; `urbes’ enim in genuino
sensu sunt vera doctrinae, et in opposito falsa {1} doctrinae, n.
402, (x)2449, 2943, 3216, 4478, 4492, 4493; quod per `urbes’ hic
quoque mala significentur est quia etiam habitatores intelliguntur,
qui in genuino sensu sunt bona, ita in opposito mala, n. 2268,
2451, 2712; et ex significatione `non persequi post illos’ quod sit
non posse accedere. [2] Quod `terror Dei, sit tutela, illustrari
potest ab illis quae fiunt in altera vita; ibi inferna nusquam
possunt accedere ad caelum, nec mali spiritus ad aliquam societatem
caelestem, quia in terrore Dei sunt; cum enim mali spiritus
approximant ad aliquam societatem caelestem, subito in anxietates
et cruciatus cadunt {2}, et qui aliquoties in illos inciderant,
illi non audent approximare; quod non ausint, est quod intelligitur
per `terrorem Dei’ in sensu interno; non quod Deus seu Dominus
terreat illos, sed quia in falsis et malis sunt, ita in opposito
bonis et veris, et ipsa falsa et mala faciunt cum approximant {3}
ad bona et vera, quod angantur et crucientur.
@1 i sensu$
@2 incidunt$
@3 appropinquant$

AC n. 4556 4556. `Et venit Jacob ad Luz quae in terra Canaan’: quod
significet naturale in statu priore; `haec Bethel’ quod significet
Divinum Naturale, constat a significatione `Luz’ quod sit naturale
in statu priore, seu id ipsum naturale quod fuit humanum; quod hoc
factum sit Divinum, significatur per haec Bethel’; quod `Bethel’
sit Dictum Naturale, videatur n. 4089, 4539: inde quoque alibi in
Verbo ubi Bethel nominatur, etiam dicitur, Luz haec Bethel, et
Bethel olim Luz {1}, ut apud Joshuam,
Exivit terminus sortis filiorum Benjaminis inter filios
Jehudae et inter filios Josephi ad Luz, ad latus Luz versus
meridiem, haec Bethel, xviii 13:
et in Libro Judicum,
Ascenderunt domus Josephi Bethelem, et explorarunt
Bethelem, et nomen urbis olim fuit Luz, i 23.
@1 quod Bethel olim fuit Luz$

AC n. 4557 4557. `Ille et omnis populus qui cum illo’: quod significet cum
omnibus ibi, nempe quae in naturali, constat a repraesentatione
`Jacobi’ qui hic est `ille’, quod sit bonum ibi, de qua n. 2811; et
a significatione `populi’ quod sint vera, de qua n. 1259, 1260,
2928, 3295, 3581; ita `populus qui cum illo’ sunt vera illius boni;
et quia omnia in naturali {4} se referunt ad bona et vera {2}, per
illa verba hic significatur cum omnibus ibi.
@1 naturalis$
@2 i ad$

AC n. 4558 4558. `Et aedificavit ibi altare’: quod significet per
sanctificationem, constat a significatione `altaris’ quod sit
principale repraesentativum Domini, et inde sanctum cultus, de qua
n. 4541, et cum praedicatur de Domino, quod sit Divinum Humanum
Ipsius, ac sanctum quo inde procedit, n. 2811; quod enim in
Ecclesia est principale repraesentativum Domini, hoc etiam in
supremo sensu est Ipse Dominus quoad Divinum Humanum, nam quod
repraesentat, hoc in eo sensu est illud; quod naturale
sanctificatum sit, significatur per `aedificavit ibi’, hoc est, in
Bethele, altare; per `Bethelem’ enim significatur Divinum Naturale,
videatur mox supra n. 4556.

AC n. 4559 4559. `Et vocavit locum El-Bethel’: quod significet sanctum
naturale, constat ex significatione `Bethelis’ quod sit Divinum
Naturale, de qua n. 4089, 4539, 4556; at cum vocatur El-Bethel, non
est Divinum, sed sanctum naturale; cum enim Dominus Humanum Suum
Divinum fecit, primum illud sanctum fecit; inter Divinum facere et
sanctum facere, est ea differentia quod Divinum sit Ipse Jehovah,
sanctum autem quod ex Jehovah; illud est Divinum Esse, hoc autem
est inde existens; cum Dominus Se glorificavit, etiam Humanum Suum
fecit Divinum Esse, seu Jehovam {1}, n. 2156, 2329, 2921, 3023,
3035, sed antequam hoc, Humanum Suum sanctum fecit; processus
glorificationis Humani Domini talis fuit; inde quoque Bethel nunc
vocatur EI-Bethel, et explicatur {2} quid per `El’ quod adjectum
(o)est, significatur, nempe `quia ibi revelati ad illum dii’, El
enim in lingua originali significat Deum, hic autem in plurali’
deos (o)quia dii in sensu interno sunt sancta vera, n. 4402; in
sequentibus autem vocatur {3} Bethel, nam dicitur, `vocavit Jacob
nomen loci Bethel’, vers. 15, et adjicitur, `ubi locutus est cum
illo Deus,’ ibi {4} in singulari; nam Bethel in lingua originali
est domus Dei, El-Bethel autem est Deus domus Dei: inde est quod
El-Bethel sit sanctum naturale, et Bethel Divinum Naturale.
@1 Divinum fecit, seu Divinum Esse$
@2 applicatur I$
@3 locus hic vocatus est$
@4 ubi$

AC n. 4560 4560. `Quia ibi revelati ad illum dii’: quod significet sancta
vera, constat ex significatione `deorum’ quod sint sancta vera, de
qua n. 4402; quod haec adjuncta bono per `Jacobum’ repraesentato,
significatur per `deos ibi (o)ei revelatos’. Quod locus (o)ille
vocatus sit El-Bethel, et tamen prius cap. xxviii 19, et quoque
postea vers. (x)15 hujus capitis, Bethel, tum quod hic cum vocatur
El-Bethel {1}, dicatur `quia ibi revelati ad illum dii’ in plurali,
ac postea vers. 15, `ubi locutus cum illo Deus’ in singulari,
arcanum sit, et quod arcanum illud non sciri possit quam ex sensu
interno, patet; sunt praeterea plura arcana quae in illis {2}
recondita latent, sed illa non detegi possunt. {7}
@1 Bethel I$
@2 his$
@3 An interesting deletion follows: vix enim hoc quod dictum
est, ad captum tametsi simplex, capitur, ab illis qui respective
simplex, capi potest, si capi possit, creditur. It is probable
that ab illis qui respective starts a new statement: the former
being left incomplete.$

AC n. 4561 4561. `In fugiendo illo a coram fratre suo’: quod significet
postquam vera praelata bono, constat (c)ex illis quae supra n. 4542
explicata sunt, ubi eadem verba.

AC n. 4562 4562. Vers. 8. Et moriebatur Deborah nutrix Rebeccae, et
sepeliebatur desubter Bethel sub quercu, et vocavit nomen ejus
Allon Bacuth. `Moriebatur Deborah nutrix Rebeccae’ significat
malum hereditarium quod expulsum: `et sepeliebatur desubter Bethel
sub quercu significat rejectum in perpetuum: `et vocavit nomen ejus
Allon Bacuth’ significat quale naturalis quod expulsum.

AC n. 4563 4563. `Moriebatur Deborah nutrix Rebeccae’: quod significet malum
hereditarium quod expulsum, constat ex significatione `meri’ quod
sit finis seu quod tale esse desinat, de qua n. 494, 3253, 3259,
3276, hic itaque expulsum, quia agitur de malo hereditario; (o)et
ex repraesentatione `Deborae quae nutrix Rebeccae’ quod sit {1}
malum hereditarium; nutrix quatenus nutrit et lactat infantem,
proprie significat insinuationem innocentiae per caeleste
spirituale nam `lac’ est caeleste spirituale, n. 2184, et `infans’
quem lactat, est innocentia, n. 430, 1616, 2126, 2305, 2306; sed
hic per `Deboram nutricem Rebeccae’ significatur id quod acceptum
fuit a matre, et nutritum ab infantia; quod hoc fuerit malum
hereditarium a matre contra quod Dominus pugnavit, constare potest
ex illis quae de hereditario illo, n. 1414, 1444, (x)1573 ostensa
sunt; et quod id expulerit ut tandem non esset illius Mariae, n.
2159, 2574, 2649, 3036. [2] Notum est quod homo ab utroque parente
malum trahat, et quod hoc malum dicatur malum hereditarium; in id
itaque nascitur, sed usque non se manifestat priusquam homo
adolescit et ex intellectu et inde voluntate agit, interea latet
reconditum, praecipue in infantia; et quia ex misericordia Domini
nemo in culpam venit propter hereditarium, sed propter actuale, n.
966, 2308, ac hereditarium non actuale potest fieri antequam homo
ex proprio intellectu et ex propria voluntate agit, ideo infantes
a Domino per infantes et angelos {2} ducuntur, inde apparent in
statu innocentiae, latet usque hereditarium malum in singulis quae
agunt, n. 2300, 2307, 2308; hoc cedit illis in nutritionem, seu est
quasi nutrix usque ad tempus judicii eorum, n. 4063, et tunc si
regenerantur, a Domino perducuntur in statum novae infantiae, et
tandem in sapientiam caelestem, ita in genuinam infantiam, hoc est,
in innocentiam, nam genuina infantia seu innocentia habitat in
sapientia, n. 2305, 3183; differentia est quod innocentia infantiae
extra sit, et malum hereditarium intra, sed innocentia sapientiae
est intra, et malum actuale et hereditarium extra: ex his et
pluribus quae prius dicta sunt, patet quod malum hereditarium sit
quasi nutritium a prima infantia usque ad aetatem novae infantiae;
inde est quod per `nutricem’ significetur malum hereditarium, et
quod quoque per nutricem significetur insinuatio innocentiae per
caeleste spirituale. [3] Quia de dispositione et ordinatione
verorum a bono in Naturali Domini in sensu interno ordinatione
verorum a bono in Naturali Domini in sensu interno in hoc capite
agitur, et inde progressione ad interiora, (o)n. 4536, ideo etiam
de malo hereditario quod expulsum sit, agitur; haec causa est quod
in hoc versu memoretur de Deborah nutrice Rebeccae quod `mortua et
sepulta sub quercu,’ quae res non tanti momenti fuisset ut per
illam interpolaretur series nisi talia involveret. [4] Ipsum
arcanum quod per nutricem Rebeccae in specie significatur, nondum
potest detegi; sciendum prius est qualis influxus est rationalis in
naturale, quod nempe sit a bono rationalis immediate in bonum
naturalis, et quod sit a bono rationalis mediate per verum ibi in
bonum veri naturalis ex {3} mediato influxu per verum rationalis
seu `Rebeccam’; de influxu hoc mediato et immediato videatur n.
3314, 3573; (m)hoc prius sciendum est antequam arcanum {4} in
specie sciri {5} possit cur per `nutricem Rebeccae’ significetur
(o)et describatur hic malum hereditarium; inde enim constare potest
quale hoc fuit. {6} (n),
@1 i hic$
@2 i a Domino I$
@3 i quod $
@4 before prius$
@5 detegi$
@6 tum quale hoc sit$

AC n. 4564 4564. `Et sepeliebatur desubter Bethel sub quercu’: quod
significet rejectum in perpetuum, constat a significatione
`sepeliri’ quod sit rejici {1}, nam quod sepelitur, hoc rejicitur;
et a significatione `sub quercu’ quod sit in perpetuum, de qua
supra n. 4552; `desubter Bethel’ significat extra naturale, nam
quod dicitur subter seu infra, hoc in sensu interno est extra, n.
2148; (o)Bethel est Divinum Naturale, n. 4089, 4539. [2] Cum hoc
se ita habet: malum {2} tam hereditarium quam actuale apud hominem
qui regeneratur, non exterminatur ita ut evanescat aut nullum fiat,
sed modo separatur, et per dispositionem a Domino rejicitur in {3}
peripherias, n. 4551, 4552, ita manet apud illum, et hoc in
aeternum, verum detinetur a Domino ac tenetur in bono; cum {4} hoc
fit, tunc apparet sicut mala rejecta sint, et sic {5} homo ab illis
purificatus, seu ut aiunt, justificatus; omnes angeli caeli
fatentur {6} quod apud illos quantum ex se, non sit nisi malum {7}
et inde falsum, sed quantum a Domino, sit bonum et inde verum; [3]
qui de illa re aliam opinionem captarunt, et ex doctrinali suo cum
vixerunt in mundo, apud se confirmarunt quod justificati sint et
tunc absque Peccatis, et sic quod sancti, illi remittuntur in
statum malorum ex actuali et hereditario, et in (c)illo tenentur
usque dum per vivam experientiam sciunt {8} quod a se non nisi quam
malum sint, et quod bonum in quo sibi visi {9} fuerant, esset a
Domino, proinde quod non esset illorum sed Domini; ita se habet cum
angelis, ac ita cum regeneratis inter homines; [4] at cum Domino
aliter, Ipse omne malum hereditarium a matre a Se prorsus removit,
expulit et ejecit; Ipsi enim nullum malum ex hereditario a Patre
fuit quia conceptus a Jehovah, sed a matre; haec differentia est;
hoc intelligitur per quod Dominus factus Justitia, Ipsum Sanctum,
ac Divinum.
@1 rejectum$
@2 i omne$
@3 ad$
@4 i et$
@5 sit I$
@6 i aperte$
@7 i quam$
@8 sciant$
@9 prius$

AC n. 4565 4565. `Et vocavit nomen ejus Allon Bacuth’: quod significet quale
naturalis quod expulsum, constat ex significatione `vocare nomen’
quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724, 3006,
3421; `Allon Bacuth’ in lingua originali significat quercum fletus,
et ita dictus est locus ex causa quia `quercus’ est infimum
naturalis, in quod et demum extra quod ejectum est malum
hereditarium; quod `quercus’ sit infimum naturalis, et quoque
perpetuum, videatur n. 4552; `fletus’ autem significat ultimum
vale, inde sollemne fuit flere mortuos cum sepeliebantur, tametsi
sciebant quod modo cadaver per sepulturam rejiceretur, et illi qui
in cadavere fuerant, quoad interiora {1} viverent; inde patet quale
quod per Allon Bacuth seu quercum fletus significatur.
@1 interiorem hominem$

AC n. 4566 4566. Vers. 9-13. Et visus Deus ad Jacobum adhuc, in veniendo
illo e Paddan Aram, et benedixit illi. Et dixit illi Deus, Nomen
tuum Jacob, non vocabitur nomen tuum amplius Jacob, quin immo
Israel erit nomen tuum; et vocavit nomen illius Israel. Et dixit
illi Deus, Ego te, Deus Shaddai, fructificare {1} et multiplicare,
gens et coetus gentium erit e te, et reges e lumbis tuis exibunt.
Et terram quam dedi Abrahamo et Jishako, tibi dabo eam, et semini
tuo post te dabo terram. Et ascendit desuper illo Deus in loco quo
locutus cum illo {2}. `Visus Deus ad Jacobum adhuc, in veniendo
illo e Paddan Aram, et benedixit significat perceptionem interiorem
naturalem: `et dixit illi Deus, Nomen tuum Jacob’ significat quale
Domini Naturale externum Divinum: `non vocabitur nomen tuum amplius
Jacobus’ significat quod non amplius solum externum: `quin immo
Israel erit nomen tuum’ significat quale internum naturale, seu
quale spirituale illius quod Israel: `et vocavit nomen illius
Israel’ significat internum naturale, seu caeleste spirituale
naturalis: `et dixit illi Deus’ significat perceptionem a Divino:
`Ego Deus Shaddai’ significat statum tentationis praeteritum et
nunc Divinum solatium: `fructificare et multiplicare’ significat
bonum et inde verum Divinum: `gens et coetus gentium erit a te
significat bonum et boni Divinas formas: `et reges e lumbis tuis
exibunt’ significat vera ex Divino conjugio: `et terram quam dedi
Abrahamo et Jishako, tibi dabo eam’ significat Divinum Bonum
Naturale appropriatum: `et semini tuo post te dabo terram’
significat Divinum Verum Naturale appropriatum: `et ascendit
desuper illo Deus in loco quo locutus cum illo’ significat Divinum
in statu illo.
@1 sanctificare, evidently a mistake in copying, for
fructificare follows later in [ ]$
@2 I i Deus, probably by confusion with verse 15.$

AC n. 4567 4567. `Visus Deus ad Jacobum adhuc in veniendo illo e Paddan Aram
et benedixit illi’: quod significet perceptionem interiorem
naturalem, constat a significatione `visus Deus’ quod sit perceptio
interior; quod `videre’ sit intelligere et percipere, videatur n.
2150, 2807, 3764, 3863, 4403-4421, inde `visus Deus’ cum
praedicatur de Domino, est perceptio ex Divino, quae eadem (o)est
cum perceptione interiore; quod perceptio illa naturali fuerit,
significatur per quod `visus Deus ad Jacobum’, `Jacobus’ enim
(t)repraesentat naturale Domini, ut pluries ostensum: `adhuc in
veniendo illo e Paddan Aram significat postquam cognitiones (t)boni
et veri, quae per Paddan Aram de quibus n. 3664, 3680, 4112,
significantur, hauserat; (m) `benedixit {1} illi’ significat
progressionem ad interiora naturalis, et ibi conjunctionem boni et
veri; `benedicere’ enim praedicatur de omni bono quo qui donatur a
Divino, n. 1420, 1422, 2846, 3017, 3406, imprimis de conjunctione
boni et veri, n. 3504, 3514, 3530, 3565, 3584.(n)
@1 i et$

AC n. 4568 4568. `Et dixit illi Deus, Nomen tuum Jacob’: quod significet quale
Domini Naturale externum Divinum, constat ex significatione
`nominis’ quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009,
2724, (x)3006, 3421; et ex repraesentatione `Jacobi’ quod sit
Domini Naturale Divinum, de qua saepius prius; quod dicatur
externum, est quia `Israel’ est Domini Naturale internum Divinum,
de quo mox sequitur {1}.
@1 after Israel$

AC n. 4569 4569. `Non vocabitur nomen Num amplius Jacob’: quod significet
quod non amplius solum externum, constat ab illis quae mox supra
dicta sunt, et quae nunc de Israele sequuntur.

AC n. 4570 4570. `Quin immo Israel erit nomen tuum’: quod significet quale
internum naturale seu quale spirituale illius quod Israel, et
vocavit nomen illius Israel’ quod significet internum Naturale, seu
caeleste spirituale Naturalis, constat a significatione `nominis’
quod sit quale, de qua mox supra n. 4568; et ex significatione
`Israelis’ quod sit Domini internum naturalis [et quoque caeleste
spirituale Naturalis’; cur Jacob vocatus sit Israel, nemo scire
potest nisi qui scit quid internum naturale et quid externum
naturale, et porro quid caeleste spirituale naturalis; explicata
quidem haec sunt prius quando Jacob ab angelo vocatus est Israel,
sed quia talia sunt, de quibus pauca si ulla cognitio habetur, ideo
quid sint, iterum explicandum: [2] apud hominem sunt duo inter se
distinctissima, nempe rationale et naturale; rationale constituit
internum hominem, et naturale externum, sed naturale sicut
rationale etiam habet suum externum et internum; externum naturalis
est ex sensualibus corporis et ex illis quae e mundo per sensualia
immediate influunt; per haec homo communicationem habet cum
mundanis et corporeis; qui solum in hoc naturali sunt, vocantur
sensuales homines, nam vix ultra cogitatione sua vadunt; internum
autem naturalis constituitur ab illis quae inde analytice et
analogice {1} concluduntur, sed usque trahit et deducit sua a
sensualibus; communicat sic naturale per sensualia cum mundanis et
corporeis, et per analogica et analytica cum rationali, ita cum
illis quae sunt mundi spiritualis; tale est naturale; datur quoque
intermedium quod communicat cum utroque, nempe cum externo et cum
interno, ita per externum cum illis quae in mundo naturali sunt, et
per internum cum illis quae in mundo spirituali; hoc naturale est
quod (t)in specie Jacob repraesentat, et internum naturale quod
`Israel’: cum rationali similiter se habet, quod nempe sit externum
et internum, et quoque medium sed de illo, ex Divina Domini
Misericordia {2}, dicendum ubi de Josepho quia `Josephus’
repraesentat externum rationalis. [3] Quid autem caeleste
spirituale, prius aliquoties dictum est, quod nempe caeleste sit id
quod est boni, ac spirituale quod est veri, ita caeleste spirituale
id quot est boni a vero. Nunc quia Ecclesia Domini est externa et
interna, e repraesentari a Jacobi posteris debuerant interna
Ecclesiae per externa ideo Jacob non potuit amplius nominari Jacob,
sed Israel, videantur quae de his prius n. 4286, 4292 allata sunt.
Praeterea sciendum quod tam rationale quam naturale dicatur
caeleste et spirituale, caeleste cum recipiunt bonum, et spirituale
cum recipiunt verum a Domino nam bonum quod a Domino influit in
caelum, vocatur caeleste, et verum vocatur spirituale. (m)Quod
Jacob dictus sit Israel, in supremo sensu significat quod Dominus
ad interiora progressus Naturale (o)in Se Divinum fecerit, tam
quoad Externum quam quoad Internum ejus; nam quod repraesentatur,
in supremo sensu est {3} id ipsum. (n)
@1 i quoque$
@2 Providentia I$
@3 ad ipsum est I$

AC n. 4571 4571. `Et dixit illi Deus’: quod significet perceptionem a Divino,
constat a significatione `dicere’ in historicis Verbi, quod {3} sit
percipere, de qua n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2080,
2619, 2862, 3395, 3509; quod a Divino, significatur per quod `Deus
dixit,’ in Domini enim a conceptione Divinum fuit, hoc fuit Ipsius
Esse, nam a Jehovah conceptus erat; inde perceptio Ipsius a Divino
fuit, sed secundum statum receptionis ab Humano, quia {2} Humanum
in {3} Se successive Divinum fecit; inde patet quia Divinum seu
Deus in Ipso, quod per `dixit illi Deus’ significetur perceptio a
Divino.
@1 after dicere$
@2 i ita magis et magis a Divino$
@3 i suum$

AC n. 4572 4572. `Ego Deus Shaddai’: quod significet statum tentationis
praeteritum et nunc Divinum solatium, constat a significatione `Dei
Shaddai’ quod sit tentatio et postea solatium; Jehovah enim seu
Dominus ab antiquis dictus fuerat Deus Shaddai respective
tentationes et solatium post illas, videatur n. 1992, 3667, inde
est quod {1} `Deus Shaddai’ significet statum tentationis
praeteritum et nunc Divinum solatium; quod praeteritum, est quia
per `Jacobum’ prius, imprimis cum luctatus cum angelo, cap. xxxii
25 ad fin.; et cum occurrit Esavo cap. xxxiii, repraesentatae sunt
tentationes; quod nunc solatium, est quia per illas conjunctio boni
et veri in naturali facta; ipsa conjunctio facit solatium, quia
conjunctio est finis tentationum, quisque enim cum ad finem venit,
secundum dura quae passus in mediis, solatium habet; [2] in genere
sciendum quod omnis conjunctio boni cum vero fiat per tentationes;
causa est quia mala et falsa repugnant et quasi rebellant, et omni
modo connituntur conjunctionem boni cum vero, et veri cum bono,
impedire; illa pugna existit inter spiritus qui apud hominem sunt,
nempe inter spiritus qui in malis et falsis ac inter spiritus qui
in bonis et veris, hoc {2} apud hominem percipitur ut tentatio
sicut {3} in ipso; cum itaque spiritus qui in malis et falsis sunt,
vincuntur a spiritibus qui in bonis et veris, et (o)illi recedere
coguntur, tunc est gaudium his {4} per caelum a Domino; hoc gaudium
etiam ab homine percipitur ut solatium, ut in ipso: sed gaudium et
solatium non est propter victoriam, sed propter conjunctionem boni
et veri, omnis enim conjunctio boni et veri in se gaudium habet,
nam illa est conjugium caeleste, in quo Divinum.
@1 i Ego$
@2 haec pugna$
@3 quasi$
@4 illis$

AC n. 4573 4573. `Fructificare et multiplicare’: quod significet bonum et
inde verum Divinum, constat ab eo quod `fructificari’ praedicetur
de bono, et `multiplicari’ de vero, n. 43, 55, 913, 983, 2846,
2847.

AC n. 4574 4574. `Gens et coetus gentium erit a te’: quod significet bonum
et boni Divinas formas, constat ea significatione `gentis’ quod sit
bonum Ecclesiae, de qua n. 1259, 1260, 1362, 1416, 1849; et a
significatione `coetus gentium’ quod sint vera quae ex bono, seu
quod idem, boni formae, et in supremo sensu in quo agitur de
Domino, Divina Vera quae ex Divino Bono, seu Boni Divinae formae.
[2] Quid boni formae, primum dicendum, postea quod `coetus gentium’
illas significent: vera quae ex bono, dicuntur formae boni quia non
aliud sunt quam bona formata; qui aliter capit vera, et magis qui
separat illa a bono, non scit quid vera; apparent quidem vera sicut
separata a bono, ita {1} sicut formae {2} per se, sed modo illis
qui non in bono sunt, seu illis qui aliter cogitant et loquuntur
quam volunt et (o)inde agunt; homo enim ita creatus est ut
intellectus et voluntas unam mentem constituant, et tunc unam
mentem constituunt quando intellectus unum agit cum voluntate, hoc
est, quando homo ita cogitat et loquitur, sicut vult et inde agit;
tunc etiam intellectualia ejus sunt formae voluntatis ejus;
intellectualia sunt quae vera dicuntur, nam vera (t)sunt proprie’
intellectus, voluntatis (o)autem sunt quae bona vocantur, nam bona
sunt proprie voluntatis; inde sequitur quod intellectuale in se
spectatum non sit nisi quam voluntarium formatum. [3] Sed quia vox
formae sapit ex philosophia humana, illustrabitur per exemplum {3},
inde patebit quod vera sint formae boni: in vita civili (o)et
morali datur honestum et decorum, honestum est ex corde alicui bene
velle in illis quae sunt vitae civilis, decorum autem est testari
illud per loquelam et gestus, ita decorum in se spectatum non aliud
est quam forma honesti, inde enim est origo decori; quapropter cum
honestum se exserit per decorum, seu decore, per loquelam et
gestus, tunc in singulis decori apparet honestum, adeo ut quicquid
per loquelam pronuntiatur et per gestus ostenditur, honestum
appareat, (o)est forma seu imago, per quam honestum elucet; ita
unum faciunt, sicut essentia et ejus forma, seu essentiale et
formale {4}: at si quis separat honestum a decoro, hoc est, si quis
vult male socio et tamen loquitur bene, ac gerit se adversus illum
bene, tunc non amplius est aliquid honesti in loquela et in
gestibus utcumque formam sicut honesti per decorum inducere studet,
sed est inhonestum, et qui perspicax est, etiam inhonestum vocat,
quia simulatorium, vel fraudulentum, vel dolosum. [4] Ex his
constare potest quomodo se habet cum veris et bonis; vera enim in
vita spirituali se habent sicut decora [in vita civili, et bonum in
vita spirituali se habet sicut honestum] in vita civili; inde patet
qualia vera sunt quando sunt formae boni, et qualia sunt cum
separata a bono; sunt enim cum non a bono, a quodam malo, et ejus
formae, utcumque mentiuntur formas boni {5}. Quod `coetus gentium’
sint formae boni, constare potest a significatione `gentium’ quod
sint bona, de qua (o)mox supra, inde illarum coetus seu
congregatio, est collectio illarum, quae non aliud est quam forma,
quae quod sit verum, {6} ostensum est; et quia vera {7} sunt quae
significantur, et per `gentem’ significatur bonum, ideo non modo
dicitur quod `gens ex illo erit’ sed etiam `coetus gentium’
alioquin unum satis esset: praeterea `coetus, congregatio et
multitudo in Verbo de veris praedicantur; quod `multitudo’ seu
`multiplicari’, videatur n. 43, 55, 913, 983, 2846, 2847.
@1 i ac$
@2 forma I$
@3 i quid sit, et$
@4 i ejus$
@5 bonum$
@6 inde coetus illarum, seu congregatio illarum, sunt
collectiones illarum quae non aliud sunt quam (formationes del.)
formae illarum, quae quod sint vera$
@7 illa$

AC n. 4575 4575. `Et reges ex lumbis tuis exibunt’: quod significet vera ex
Divino Conjugio, constat a significatione `regum’ quod sint vera,
de qua n. 1672, 1728, 2015, 2069, 3009, 3670: et ex significatione
`lumborum’ quod sint illa quae sunt amoris conjugialis, de qua n.
3021, 4277, 4280, proinde quae sunt conjugii caelestis, {1} in
supremo sensu Divini Conjugii: vera ex Divino Conjugio sunt quae
procedunt (c)ex Divino Humano Domini, et vocantur sancta; Divinum
enim Humanum Domini est ipsum Divinum Conjugium; quae procedunt ex
illo sunt (o)sancta, quae vocantur {2} caelestia et spiritualia, et
faciunt conjugium caeleste, quod est verum conjunctum bono, et
bonum conjunctum vero; in caelo est hoc conjugium, et in unoquovis
qui in caelo est, etiam in unoquovis qui in Ecclesia, si is qui in
Ecclesia, in bono et simul in vero est.
@1 i et$
@2 dicuntur$

AC n. 4576 4576. `Et terram quam dedi Abrahamo et Jishako, tibi dabo’: quod
significet Divinum Bonum appropriatum, constat a significatione
`terrae’, quod sit {3} bonum, terra enim Canaan, quae hic per
`terram’ intelligitur, in sensu interno est regnum Domini, et inde
Ecclesia quae est regnum Domini in terris, n. 1607, 3481, 3705,
4447, 4517, et quia illa, est bonum, nam hoc est (o)ipsum
essentiale regni Domini et Ecclesiae; in supremo autem sensu est
`terra Canaan’ Divinum Bonum Domini, nam bonum quod est in regno
Domini in caelis et in terris, est a Domino; ex repraesentatione
`Abrahami et Jishaki’ quod sit Divinum Domini, `Abraham’ ipsum
Divinum, et `Jishak’ Divinum Humanum, in specie Divinum Rationale
Domini; de Abrahamo videatur n. 1989, 2011, 3245, 3251, 3439, 3703,
4206, 4207, de Jishako, n. 1893, 2066, 2072, 2083, 2630, 2774,
3012, 3194, 3210, 4180; et ex significatione `tibi dare eam’ seu
terram, quod sit appropriare Naturali, per `Jacobum’ enim, qui hic
est `tibi’, repraesentatur Divinum Naturale Domini, ut saepius
ostensum: ex his patet quod per `terram quam dedi Abrahamo et
Jishako, tibi dabo eam’ significetur Divinum Bonum appropriatum.
@1 i hic$

AC n. 4577 4577. `Et semini tuo post te dabo terram’: quod significet
Divinum Verum appropriatum, constat a significatione `seminis’ quod
sit verum fidei, de qua n. 1025, 1447, 1610, (x)1940 {1}; in
supremo autem sensu Divinum Verum, n. 3038; et a significatione
`dare terram’ quod sit appropriare bonum, de qua mox supra n. 4576;
ita per `semini tuo dare terram in sensu supremo significatur
Divino Vero appropriare Divinum Bonum: quod autem sit Divinum Verum
appropriatum, est quia Dominus quoad Humanum suum antequam
glorificatus, fuit Divinum Verum {2}, inde Dominus de Se dicit quod
sit Veritas,’ Joh. xiv 6, et inde quoque vocatur `semen mulieris’,
Gen. iii 15, sed postquam Dominus quoad Humanum Suum glorificatus
est, factus {3} est Divinum Bonum, et tunc ab Ipso ut a Divino Bono
processit est procedit Divinum Verum, quod est spiritus veritatis
quem Dominus missurus, de quo apud Johannem xiv 16, 17; xv 26, 27;
xvi 13-15, videatur n. 3704; inde constare potest quod per `semini
tuo post te {4}’, significetur in supremo sensu Divinum Verum Ipsi
appropriatum, et quoque quod Divinum Verum a Divino Bono quod Ipse,
procedat, ac illis qui in bono et inde (o)in vero sunt,
approprietur.
@1 i 2848, 3310, 3373;$
@2 quia Humanum Domini, antequam glorificatum seu Divinum
factum fuit Divinum Verum$
@3 Humanum Domini glorificatum est, factum$
@4 i dabo terram$

AC n. 4578 4578. `Et ascendit desuper illo Deus in loco quo locutus cum
illo’: quod significet Divinum in statu illo, constat a
significatione `ascendere desuper illo Deus’ quod sit Divinum,
ascendere enim involvit elevationem ad interiora, et cum
praedicatur de Domino, Qui hic est `Deus,’ elevationem ad Divinum,
n. 4539; et ex significatione `loci quo locutus cum illo’ quod sit
status ille; quod `locus’ sit status, videatur n. 2625, 2837, 3356,
3387, 4321, inde’ `locus quo locutus cum illo’ est status in quo
fuit.

AC n. 4579 4579. Vers. 14, 15. Et statuit Jacobus statuam in loco quo locutus
cum illo, statuam lapidis, et libavit super illam libamen, et fudit
super illam oleum’. Et vocavit Jacob nomen loci, ubi locutus cum
illo Deus, Bethel. `Statuit Jacobus statuam in loco quo locutus cum
illo, statuam lapidis’ significat sanctum veri in Divino illo
statu: `et libavit super illam libamen’ significat Divinum Bonum
veri: `et fudit super illam oleum’ significat Divinum Bonum amoris:
`et vocavit Jacob nomen loci, ubi locutus cum illo Deus, Bethel’
significat Divinum Naturale et ejus statum.

AC n. 4580 4580. `Statuit Jacobus statuam in loco quo locutus cum illo,
statuam lapidis’: quod significet sanctum veri in Divino illo
statu, constat a significatione statuae’ quod sit sanctum veri, de
qua sequitur; (m)et a significatione `in loco quo locutus cum illo’
quod sit in statu illo, de qua mox supra n. 4578. De origine {1}
quod statuae erigerentur, et libarent super illas libamen, et
funderent super illas oleum, primum dicendum {2}:(n) [2] statuae
quae erigebantur antiquis temporibus erant vel in signum, vel in
testem, vel in cultum; quae {3} in cultum, ungebantur et tunc erant
sanctae, et ibi quoque cultum suum habebant, ita in templis, in
lucis, in silvis sub arboribus, et alibi; hoc rituale suum
repraesentativum inde traxit quod lapides antiquissimis temporibus
statuerentur in terminis inter gentium familias, ne illos
transgrederentur ad faciendum illis malum, sicut quoque a Labane et
Jacobo, Gen. xxxi 51; ne transgrederentur illos ad faciendum malum,
erat apud illos jus gentium; et quia lapides illi {4} erant in
terminis, antiquissimi qui in singulis quae in tellure,
correspondens spirituale et caeleste videbant, cum lapides hos ut
terminos viderent, de veris quae sunt ultima ordinis, cogitabant,
posteri autem illorum, qui in objectis minus spirituale et caeleste
et plus mundanum spectabant, incipiebant modo ex veneratione ab {5}
antiquo sancte de illis cogitare, et tandem antiquissimorum posteri
qui proxime ante diluvium vixerunt, et non magis in terrestribus et
mundanis ut objectis aliquod spirituale et caeleste videbant,
coeperunt {6} sanctificare illos lapides, libamina fundendo super
illos, ac oleo ungendo illos, et tunc vocabantur statuae, et in
cultum adhibebantur: hoc remansit post diluvium in Ecclesia Antiqua
quae repraesentativa fuit, sed cum illa differentia quod statuae
inservirent his pro mediis perveniendi ad cultum internum;
instruebantur enim infantes et pueri a parentibus quid
repraesentarent, et sic perducebantur ad scire sancta et affici
illis {7} quae repraesentabant; inde est quod statuae apud antiquos
in templis, lucis, et silvis, ac super collibus (c)et montibus
essent in cultum: [3] at cum internum cultus cum Ecclesia Antiqua
prorsus periit, et coeperunt externa sancta et Divina habere, et
sic idololatrice illa colere {8}, tunc statuas erigebant pro
singulis diis; et quia posteritas Jacobi pronissima ad idololatrica
erat, prohibebatur illis ne statuas erigerent, nec lucos haberent,
et ne quidem super montibus (o)et clivis aliquem cultum, sed
congregarentur ad unum locum ubi Arca, et dein ubi Templum, ita ad
Hierosolymam; alioquin quaelibet familia habuisset sua externa
(o)et idola quae coluisset, et {9} sic repraesentativum Ecclesiae
non apud illam gentem institui potuisset: videantur quae de statuis
prius n. 3727 ostensa sunt. Ex his constare potest unde statuae, et
quid significarunt, et cum in cultum adhiberentur, quod esset
sanctum verum quod per illas repraesentabatur, ideo quoque dicitur
quod esset `statua lapidis’, nam `lapis’ significat verum in ultimo
ordinis, n. 1298, 3720, 3769, 3771, 3773, 3789, 3798. (m)Praeterea
sciendum quod de (t)Divino Vero imprimis sanctum praedicetur, nam
Divinum `Bonum’ est in Domino, et Divinum Verum procedit ab illo,
n. 3704, 4577, et vocatur sanctum.(n) {10}
@1 Origo$
@2 oleum super illas funderent, haec fuit$
@3 qui AI$
@4 ibi I$
@5 pro$
@6 spectabant, inchoabant$
@7 et affici sanctis$
@8 inde colere absque ulla cognitione quae repraesentarent$
@9 i et quoque suum deum$
@10 A continues but deletes hoc sanctum est quod in Verbo
intelligitur per spiritum sanctum$

AC n. 4581 4581. `Et libavit super illam libamen’: quod significet Divinum
Bonum Veri, constat ex significatione `libaminis’ quod sit Divinum
Bonum Veri, de qua sequitur; primum enim dicendum quid bonum veri:
bonum veri est id quod bonum fidei alibi dictum fuit, estque amor
erga proximum seu charitas: sunt duo genera universalia boni, unum
quod dicitur bonum fidei, alterum quod vocatur bonum amoris. Bonum
fidei est quod significatur per `libamen’, et bonum amoris quod per
`oleum’; qui ad bonum perducuntur a Domino per vim internam, illi
sunt in bono amoris, at qui per viam externam, illi sunt bono
fidei; homines Ecclesiae caelestis, similiter angeli intimi seu
tertii caeli in bono amoris sunt, sed homines Ecclesiae
spiritualis, similiter angeli medii seu secundi caeli, in bono
fidei sunt; inde est quod illud bonum dicatur bonum caeleste, hoc
autem {1} bonum spirituale; differentia est quae inter velle bene
ex velle bene ac inter velle bene ex intelligere bene; hoc itaque,
nempe bonum spirituale seu bonum fidei, seu bonum veri, est quod
{2} per `libamen’ significatur, illud autem, nempe bonum caeleste,
seu bonum amoris, est quod per `oleum’ in sensu interno
intelligitur: [2] quod talia per oleum et libamen significata sint,
non quidem videri potest nisi ex sensu interno, sed usque ab
unoquovis, quod sancta per illa repraesentata fuerint, nam nisi
sancta (t)per illa repraesentata fuissent, quid libare libamen et
fundere oleum super statuam lapidis foret aliud quam quoddam
ludicrum idololatricum; similiter ac nisi sancta significarent
(c)et involverent dum rex creatur, nempe coronam imponere capiti
ejus, ungere illum oleo ex cornu super frontem et super poplites
manuum, sceptrum in manum ejus dare, ac insuper gladium, et claves,
purpureo amictu circumdare, et tunc sedere super solio argenteo, ac
dein in regio ornatu equitare, et quoque ad mensam postea ab
optimatibus ministrari, praeter plura; haec nisi repraesentarent
sancta, et per correspondentiam cum illis quae sunt caeli et inde
Ecclesiae, sancta essent, non forent nisi lusus quales infantum sed
in majore forma, aut sicut lusus super theatris; [3] sed usque
omnia illa ritualia traxerunt suam originem ab antiquissimis
temporibus quando ritualia sancta fuerunt ex eo quod
repraesentarent sancta, et corresponderent sanctis quae in caelo et
inde in Ecclesia; hodie quoque sancta habentur, non ex eo quod
sciant quid repraesentant aut quibus correspondent, sed per
interpretationem sicut emblematum quae in usu; si autem scirent
quid repraesentat et cui sancto correspondet corona, oleum, cornu,
sceptrum, ensis, claves, [purpureus amictus, solium argenteum]
equitatio super equo albo, comestio ministrantibus optimatibus, de
illis multo sanctius cogitarent; sed hoc non sciunt, et (t)quod
mirum, hoc non scire volunt, in tantum sunt repraesentativa et
significativa quae in talibus et quae ubivis in Verbo, in mentibus
hodie deleta. [4] Quod `libamen’ significet bonum veri seu bonum
spirituale, constare potest a sacrificiis in quibus adhibebantur;
sacrificia fiebant vel ex armento vel ex grege, et erant
repraesentativa {3} cultus interni Domini, n. 922, 923, 1823, 2180,
(x)2805, 2807, 2830, 3519; illis adjiciebantur minhah et libamen,
`minhah’ quae constabat ex similagine mixta oleo, significabat
bonum caeleste, seu quod idem, bonum amoris, `oleum’ amorem in
Dominum et `similago’ charitatem erga proximum; `libamen’ autem,
quod constabat ex vino, significabat bonum spirituale, seu quod
idem, bonum fidei; utrumque itaque, nempe minhah et libamen, eadem
quae panis et vinum in Sancta Cena. [5] Quod illa adjicerentur
holocaustis et sacrificiis, constat apud Mosen,
Facies {4} agnos duos filios anni in diem juge, agnum
unum facies mane, et agnum alterum facies inter vesperas, et
decima similaginis mixta oleo tuso, quadrante hinis, et
libamen quadrantis hinis vini agno primo; ita quoque agno
alteri, Exod. xxix 38-41:
apud eundem,
Facietis in die, quo motitatis manipulum primitiarum
messis, agnum integrum filium anni sui in holocaustum
Jehovae, cujus minhah duae decimae similaginis mixtae
oleo,… et libamen ejus vinum, quarta hinis, Lev. xxiii 12,
13, 18:
apud eundem,
In die quo implentur dies naziraeatus,… offeret munus
suum Jehovae, sacrificia,… ut et calathum azymorum ex
similagine, placentas mixtas oleo, ac lagana azymorum uncta
oleo, cum minhah eorum, et libaminibus eorum, Num. vi 13-17:
apud eundem,
Super holocaustum facient minham e similagine decimam
mixtam quarta hinis olei, vinum in libamen, quartam hinis:
aliter super holocaustum ex ariete, et aliter ex bove, Num.
xv 3, 4, (x)5-11:
apud eundem,
Ad holocaustum jugis facies… libamen quarta hinis in
agnum; in sancto liba libamen vini Jehovae, Num. xxviii 6, 7;
porro de minhis et libaminibus in sacrificiis varii generis, Num.
xxviii 7, 6 ad fin.; xxix 1 ad fin. [6] Quod `minhah et libamen’
illa significaverint, constare etiam potest ex eo quod amor et
fides faciant omne cultus; et quod `panis,’ qui ibi similago mixta
oleo, et `vinum,’ significent amorem et fidem, ita omne cultus, in
Sancta Cena, de qua n. 1798, 2165, 2177, 2187, 2343, 2359, 3464,
3735, 3813, 4211, 4217. [7] Cum autem recesserunt a genuino
repraesentativo cultus Domini, et converterunt se ad deos alios, ac
illis libaverunt libamina, tunc per `libamina’ significabantur illa
quae opposita sunt charitati et fidei, nempe mala amoris mundi, et
falsa; ut apud Esaiam,
Incaluistis in diis sub omni arbore viridi,… etiam
illis effudisti libamen, obtulisti minham {5}, lvii 5, 6;
`incalescere in diis’ pro concupiscentiis falsi; quod `dii’ sint
falsa, n. 4402 f., 4544; `sub omni arbore viridi’ pro ex fide
omnium falsorum, n. 2722, 4552; `effundere illis libamen et offerre
minham’ pro cultu illorum: apud eundem,
Vos qui desertis Jehovam, qui obliviscimini montis
sanctitatis Meae, qui disponitis Gadi {6} mensam, et
impletis Menio {7} libamen, lxv 11:
apud Jeremiam,
Filii colligunt ligna, et patres accendunt ignem, et
mulieres depsunt massam, ad faciendum placentas reginae
caelorum, et ad libandum libamina {8} diis aliis, vii 18:
[8] {9} apud eundem,
Faciendo faciemus omne verbum, quod exivit ex ore
nostro, suffiendo reginae caelorum, et libando ei libamina
quemadmodum fecimus nos et patres nostri,… et principes
nostri in urbibus Jehudae, et in plateis Hierosolymae, xliv
17-19;
`regina caelorum’ pro omnibus falsis, `exercitus’ enim `caelorum’
in genuino sensu sunt vera, in opposito autem falsa, similiter rex
et regina, ita `regina’ pro omnibus, `ei libare libamina’ est
colere:
[9] apud eundem,
Chaldaei comburent urbem, et domos super quarum tectis
suffiverunt baali, et libaverunt libamina diis aliis, xxxii
29;
`Chaldaei’ pro illis qui in cultu in quo falsum ; `comburere urbem’
pro destruere et vastare illos qui in doctrinalibus falsi; `super
domuum tectis suffire baali’ pro cultu mali, {10} `libare libamina
diis aliis’ pro cultu falsi:
[10] apud Hosheam,
Non habitabunt in terra Jehovae, et revertetur Ephraim
in Aegyptum, et in Assyria immundum comedent, non libabunt
Jehovae vinum, ix 3, 4;
non habitare in terra Jehovae pro non esse in bono amoris;
`revertetur Ephraim in Aegyptum’ pro quod intellectuale Ecclesiae
fiet {11} scientificum et sensuale; `in Assyria immundum comedent’
pro impuris et profanis ex ratiocinatione; `non libabunt Jehovae
vinum’ pro nullo cultu ex vero:
[11] apud Mosen,
Dicetur, Ubi dii eorum, petra cui confisi sunt, qui
adipem sacrificiorum comederunt, biberunt vinum libaminis
eorum? surgant et juvent eos, Deut. xxxii 37, 38;
`dii’ pro falsis, ut supra; `qui adipem sacrificiorum comederunt’
pro quod destruxerint bonum cultus, `biberunt vinum libaminis
eorum’ pro quod verum cultus. Libamina etiam de sanguine
praedicantur {12} apud Davidem,
Multiplicabunt dolores eorum, ad alium festinarunt, ne
libabo libamina eorum de sanguine, et ne tollam nomina
illorum super labia mea, Ps. xvi 4,
et per illa significantur profanationes veri, `sanguis’ enim in
illo sensu est violentia illata charitati, n. 374, 1005, et
profanatio, n. 1003.
@1 et hoc$
@2 hoc itaque est bonum veri, et$
@3 i in genere$
@4 Heb. [ ] (`asah) = `to make, to prepare (a sacrifice),’
hence `to offer’$
@5 munus$
@6 Heb. [ ] (Gad)=Fortune$
@7 Heb. [ ] (Meni) = Destiny$
@8 libamen I$
@9 i et$
@10 i et$
@11 ad$
@12 memorantur$

AC n. 4582 4582. `Et fudit super illam oleum’: quod significet Divinum Bonum
amoris, constat ex significatione `olei’ quod sit Divinum Bonum
amoris, de qua n. 886, 3728. Per `statuere statuam lapidis, libare
super illam libamen, et fundere super illam oleum’ interno
describitur processus progressionis a vero quod in ultimo ad verum
et bonum interius, et tandem, ad bonum {1} amoris; `statua cum
lapidis’ est verum in ultimo ordinis, n 4580; `libamen’ est verum
et bonum interius, n. 4581; `oleum’ autem bonum amoris; est etiam
processus progressionis {2} fuit Domino Humanum suum Divinum
faciendi; et talis etiam est {3} homini cum Dominus illum per
regenerationem, caelestem facit.
@1 verum$
@2 progressio$
@3 i progressio$

AC n. 4583 4583. `Et vocavit Jacob nomen loci, ubi locutus cum illo Deus,
Bethel’: quod significet Divinum Naturale et ejus statum, constat
a significatione `vocare nomen’ quod sit quale, de qua n. 144, 145,
1754, 2009, 2724, 3006, 3421; et ex significatione `Bethelis’ quod
sit Divinum Naturale, de qua n. 4559, 4560; quod sit ejus status
significatur per `locum ubi locutus cum illo Deus,’ ut supra n.
4578.

AC n. 4584 4584. Vers. 16-20. Et profecti a Bethel, et fuit adhuc tractus
terrae ad veniendum Ephratam; et peperit Rachel, et dura passa in
pariendo illam. Et factum in dura patiendo illam, in pariendo
illam et dixit illi obstetrix, Ne timeas, quia etiam hic tibi
filius. Et factum in exire animam illius quod moritura, et vocavit
nomen illius Benoni et pater illius vocavit illum Benjamin. Et
moriebatur Rachel, et sepeliebatur in via Ephrath, haec Bethlehem.
Et statuit Jacob statuam super sepulchrum illius; haec statua
sepulcri Rachelis usque ad hodie. `Profecti a Bethel, et fuit
adhuc tractus terrae ad veniendum Ephratam’ significat quod nunc
spirituale caelestis; `Josephus’ est caeleste spiritualis: peperit
Rachel, et dura passa in pariendo illam’ significat tentatione
prioris veri: `et factum in dum patiendo illam, in pariendo illa’
significat post tentationes: `et dixit illi obstetrix, Ne timeas’
significat perceptionem e naturali: `quia etiam hic tibi filius’
significat spiritu verum: `et factum in exire animam illius quod
moritura’ significat statuam tentationum: `et vocavit nomen illius
Benoni’ significat quale status illius: `et pater illius vocavit
illum Benjamin’ significat quale spirituale caelestis: `et
moriebatur Rachel, et sepeliebatur in Ephrata’ significat finem
prioris affectionis veri interioris: `haec Bethlehem’ significat
loco illius resurrectionem novi spiritualis caelestis: `et statuit
Jacob statuam super sepulcrum illius’ significat sanctum veri
spiritualis resurrecturi ibi: `haec statua sepulcri Rachelis usque
ad hodie’ significat statum sancti in perpetuum.

AC n. 4585 4585. `Profecti a Bethel, et fuit adhuc tractus terrae ad
veniendum Ephratam’: quod significet quod nunc spirituale
caelestis, constat a significatione `proficisci a Bethel’ quod sit
continuum progressionis Divini a Divino Naturali; quod `proficisci’
sit continuum, videatur n. 4554, hic in supremo sensu continuum
progressionis Divini, et quod Bethel sit Divinum Naturale, n. 4559,
4560; {1} (c)a significatione `tractus terrae ad veniendum’ quod
sit intermedium, de qua sequitur; et (c)a significatione `Ephratae’
quod sit spirituale caelestis in statu priore, de qua infra ubi de
Bethlehem, quae est spirituale caelestis in statu novo, inde
dicitur `Ephrath haec Bethlehem,’ vers. seq. 19. Agitur in his
versibus de progressione Divini Domini versus interiora; [2]
Dominus enim cum Humanum Suum Divinum fecit, simili ordine
progressus est quo cum hominem per regenerationem novum facit,
nempe ab externis {2} ad interiora, ita a vero quod in ultimo
ordinis ad bonum quod interius est et bonum spirituale vocatur, et
inde ad bonum caeleste; sed haec in intellectum alicujus cadere
nequeunt nisi sciatur quid homo externus et homo internus, et quod
ille {3} ab hoc distinctus sit, tametsi apparent cum homo vivit in
corpore, sicut unum; tum nisi sciatur quod naturale constituat
externum hominem, et rationale internum; et insuper nisi sciatur
quid spirituale et quid caeleste; [3] haec quidem aliquoties prius
explicata sunt, sed usque qui nullam ideam de illis prius
habuerunt, ex causa quia non in aliquo desiderio fuerunt sciendi
illa quae sunt vitae aeternae, nec ullam habere possunt; hi dicunt
{4}, quid homo internus? an is potest esse distinctus ab externo?
tum quid naturale et rationale, annon unum? insuper quid spirituale
et caeleste, anne nova distinctio? de spirituali audivimus, quod
caeleste sit aliud, non audivimus; sed usque ita se res habet, qui
de illis non aliquam ideam sibi prius comparaverunt, ex causa quod
curae mundi et corporis possideant {5} omne cogitationis, et
auferant {6} omne desiderii sciendi aliud, vel quod autument satis
esse scire doctrinalia quantum vulgus, et quod non interest ultra
cogitare quia mundum videmus, alteram vitam non videmus, fortassis
est, et fortassis non; illi qui tales sunt, haec removent {7} a se,
nam usque ad primam intuitionem corde rejiciunt: [4] verumtamen
quia talia sunt quae in Verbi sensu interno continentur, et illa
absque terminis adaequatis explicari nequeunt, et termini
adaequatiores non dantur ad exprimendum exteriora quam per
`naturale,’ et interiora per `rationale’, et illa quae sunt veri
per `spirituale’, et illa quae sunt boni per `caeleste’, non potest
aliter quam illas voces in usum adhibere, nam absque vocibus rei
adaequatis nihil potest describi; ut itaque illi qui in desiderio
sciendi sunt, aliquam ideam accipiant quid `spirituale caelestis
{8} quod Benjamin repraesentat et quod Bethlehem significat, paucis
dicendum: actum est in sensu supremo de glorificatione Naturalis
Domini, et in sensu respectivo de regeneratione hominis quoad ejus
naturale; quod `Jacob’ repraesentaverit hominem Ecclesiae quoad
ejus externum, et `Israel’ quoad internum, ita `Jacob’ quoad {9}
naturale ejus exterius, et `Israel’ quoad interius, n. 4286,’ in
praecedentibus ostensum est, nam spiritualis homo est ex naturali,
caelestis autem ex rationali; tum ostensum, quod glorificatio
Domini processerit ab externis ad interiora, {10} similiter ac
procedit regeneratio hominis, et quod repraesentationis hujus causa
Jacob vocatus sit Israel; [5] nunc autem agitur de progressione
ulteriore versus interiora, nempe versus rationale, nam, ut mox
supra dictum, rationale constituit internum hominem; intermedium
inter internum naturalis et externum rationalis, est quod
intelligitur per spirituale caelestis, quod significatur per
`Ephratam’ et `Bethlehem,’ et repraesentatur per `Benjaminem’; hoc
intermedium trahit aliquid ab interno naturalis quod est `Israel’,
et ab externo rationalis quod est `Josephus’; quod enim intermedium
est, trahit aliquid ab utroque, alioquin pro intermedio inservire
non potest; ut aliquis a spirituali fiat caelestis, necessario
progredietur per hoc intermedium; absque intermedio scandere ad
superiora non possibile est: [6] qualis itaque progressus sit per
intermedium illud describitur hic in sensu interno per quod
`venerit Jacob ad Ephratam’, et quod {11} `ibi Rachel pepererit
Benjaminem’; inde patet quod per `profecti a Bethel, et fuit adhuc
tractus terrae ad veniendum Ephratam’ significetur continuum
progressionis Divini Domini a Divino Naturali ad spirituale
caelestis, quod per Ephratam et Bethlehem `Benjaminem
repraesentatur’: (m)est spirituale {12} caelestis intermedium
illud, de quo dictum; spirituale dicitur a spirituali homine, qui
in se spectatus est interior naturalis {13}, et [caelestis] a
caelesti homine, qui in se spectatus est rationalis; `Josephus’ est
exterior rationalis, quare de eo praedicatur caeleste spiritualis
e rationali.(n)
@1 i et$
@2 externo I$
@3 illae I$
@4 dicunt enim$
@5 possederint$
@6 abstulerint$
@7 removeant I$
@8 AI have caeleste spiritualis, but this is evidently an
accidental transposition.$
@9 Naturale externum, et Israel Naturale internum$
@10 i et$
@11 quodque$
@12 i enim$
@13 I has a comma here, but there is no sign of it in A and it seems to destroy the sense. Probably interior is also to be
understood before rationalis in next line.$

AC n. 4586 4586. `Et peperit Rachel et dura passa in pariendo illam’: quod
significet tentationes interioris veri, constat ex significatione
`parere’ quod sit existentia spiritualium quae sunt veri, (c)et
caelestium quae sunt boni, non enim aliud in sensu interno
intelligitur’ per parere {1}, quam quae sunt partus spiritualis,
videatur n.1145, 1255, 2584, 3860, 3868, 3905, 3915, 3919, 4070; ex
repraesentatione `Rachelis’ quod sit affectio veri interioris, de
qua n. 3758, 3782, 3793, 3819; et ex significatione `dura pati’
quod sit tentationes subire, cum enim de veris et bonis seu de
spiritualibus et caelestibus praedicatur `dura pati’, non aliud
est, nam ad illa pervenire nemo potest quam per tentationes;
pugnant enim tunc interiora bona et vera cum malis et falsis quae
ex hereditario et actuali, quippe tenetur homo tunc a Domino in
bonis et veris ab interiore, et aggrediuntur mala et falsa {2} quae
erumpunt ex hereditario et quae adsunt ex actuali, hoc est,
spiritus et genii qui {3} in illis sunt et apud hominem; inde
tentationes, quibus non modo rejiciuntur et removentur mala et
falsa cum vincuntur, sed etiam confirmantur bona et vera; haec sunt
quae significantur per quod `peperit Rachel, et dura passa in
pariendo.’
@1 after aliud$
@2 falsis et mala A, mali et falsi I$
@3 i mali$

AC n. 4587 4587. `Et factum in dura patiendo illam, in pariendo illam’: quod
significet post tentationes, constat ex illis quae mox supra n.
4586 dicta sunt, ita absque ulteriore explicatione.

AC n. 4588 4588. `Et dixit illi obstetrix, Ne timeas’: quod significet
perceptionem e naturali, constat ex significatione `dicere’ in
historicis Verbi quod sit perceptio, de qua n. 1791, 1815, 1819,
1822, 1898, 1919, 2080, 2619, 2862, 3395, 3509; et a significatione
`obstetricis’ quod sit naturale; quod obstetrix hic sit naturale,
est quia cum tentationes interiores subeuntur, hoc est, cum
interior homo tentationes subit, tunc naturale est instar
obstetricis, nam nisi naturale adjuvet, nusquam aliquis partus
interioris {1} veri existit, naturale enim est quod vera interiora
cum nata, in sinum recipit, dat enim copiam ut eniti possint; se
habet ita cum illis quae sunt partus spiritualis, quod receptio
omnino erit in naturali; quae causa est quod cum regeneratur homo,
primum praeparetur naturale ad recipiendum, et quantum hoc
receptibile factum est, tantum interiora vera et bona excludi et
multiplicari possunt; haec etiam causa est quod si non naturalis
homo praeparatus sit ad recipienda vera et bona fidei in vita
corporis, non possit in altera vita illa recipere, ita non salvari;
hoc est quod intelligitur per commune hoc apud vulgus, quod `sicut
arbor cadit, ita maneat,’ vel sicut homo moritur, ita fiat; homo
enim naturalem seu externi hominis memoriam secum omnem altera vita
habet, sed ibi illa uti non licet, n. 2469-2494, quapropter illa
ibi est sicut planum fundamentale, in quod interiora vera et bona
cadunt {2}; id planum si non receptibile est bonorum et verorum
quae ab interiore influunt, `interiora’ bona et vera vel
exstinguuntur, vel pervertuntur, vel rejiciuntur: ex his constare
potest quod naturale sit obstetricis instar. [2] Quod naturale
quatenus recipiens cum parit interior homo, instar obstetricis sit,
constare quoque potest a sensu interno rerum quae memorantur de
obstetricibus quae vivificarunt filios mulierum Hebraearum contra
mandatum Pharaonis {3}, de quibus ita apud Mosen,
Dixit rex Aegypti obstetricibus Hebraearum,… et
dixit, In obstetricando Hebraeis, et videtis super sellis, si

filius ille, occidetis illum, et si filia illa, vivificetur: et
timuerunt obstetrices Deum, et non fecerunt quemadmodum locutus ad
(x)illas rex Aegypti, vivificarunt natos: et vocavit rex
Aegypti obstetrices, et dixit illis Quamobrem fecistis verbum
hoc, et vivificastis natos? Et dixerunt obstetrices ad
Pharaonem, Quia non sicut mulieres Aegyptiae Hebraeae, nam
vivaces hae {4}, antequam venit ad illas obstetrix et
pepererunt; et benefecit Deus obstetricibus, et multiplicatus
populus, et numerosus factus valde: et factum, quia timuerunt
obstetrices Deum, et fecit illis domos, Exod. i 15-21;
per `filias et filios quos pepererunt mulieres Hebraeae’
repraesentantur bona et vera novae Ecclesiae, per `obstetrices’
naturale quatenus recipiens bona et vera, per `regem Aegypti’
scientificum (o)in communi, n. 1164, 1165, 1186, quod exstinguit
vera, quod fit cum scientificum intrat in illa quae fidei sunt, via
praepostera, nihil credendo nisi quod sensuale et scientificum
dictat; quod `obstetrices’ ibi sint receptiones veri in naturali,
ex Divina Domini Misericordia, confirmabitur cum illa quae illius
capitis sunt, explicanda veniunt.
@1 i spiritualis$
@2 cadant$
@3 before vivificarunt$
@4 illae$

AC n. 4589 4589. `Quia etiam hic tibi filius’: quod significet spirituale
verum, constat a significatione `filii’ quod sit verum, de qua n.
489, 491, 533, 1147, 2623, 3373, hic spirituale verum quia est
Benjamin qui hic `filius’, per quem spirituale caelestis
repraesentatur.

AC n. 4590 4590. `Et factum in exire animam illis quod moritura’: quod
significet statum tentationum, constat ex significatione `exire
animam et mori’ quod sit ultimum tentationis, `quod est’ cum vetus
homo moritur et novus vitam accipit; quod haec significatio sit,
patet ab illis quae praecedunt quod `dura passa in pariendo’ sit
tentatio interioris veri, n. 4586, 4587, et ab illis quae sequuntur
ad vers. 19 quod `moriebatur Rachel’.

AC n. 4591 4591. `Et vocavit nomen illius Benoni’: quod significet quale
status illius, constat a significatione `vocare nomen’ quod sit
quale, de qua saepius prius; status qui hic in sensu interno
describitur, est status tentationum; hujus status quale est quod
per `Benoni’ significatur, nam Benoni {1} in lingua originali
significat filium doloris seu luctus mei: (m)quod antiquitus
infantibus nomina significativa status inderentur, videatur n.
1946, 2643, 3422, 4298.(n)
@1 Benoni enim$

AC n. 4592 4592. `Et pater illius vocavit illum Benjamin’: quod significet
quale spirituale caelestis, constat ex repraesentatione
`Benjaminis’ quod sit spirituale caelestis; quid hoc sit,
explicatum est supra n. 4585, quod nempe sit intermedium quod est
inter spirituale et caeleste, seu inter hominem spiritualem et
caelestem; Benjamin in lingua originali significat filium dextrae,
et per `filium dextrae’ significatur spirituale verum quod a
caelesti bono, et inde potentia, bono enim est potentia per verum,
n. 3563; `filius’ est verum, n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 3373, et
`manus’ potentia, n. 878, 3091, 3563; inde `dextra’ est summa
potentia; ex eo patet quid significat `sedere ad dextram Dei’, quod
nempe sit status potentiae ex vero quod a bono, n. 3387; quod cum
praedicatur de Domino, est omnipotentia, et quoque Divinum Verum
quod procedit a Divino Bono Domini, ut Ps. cx 1; Matth xxii 42
[A.V. 44]; xxvi 63, 64; Marc. xiv 61, 62; xvi 19; Luc. xxii 69; et
quia est Divina potentia, hoc est, omnipotentia, ideo ibi dicitur
`ad dextram potentiae’ seu `virtutis Dei’. [2] Quid `Benjamin’ in
genuino sensu significat, inde patet quod nempe verum spirituale
quod a caelesti bono, quod est `Josephus’; ambo itaque simul sunt
id intermedium quod est inter hominem spiritualem et hominem
caelestem, ut supra n. 4585 dictum; sed hoc bonum et hoc verum
distincta sunt a caelesti quod repraesentatur per `Jehudam,’ et a
spirituali quod repraesentatur per `Israelem,’ illud enim est
superius seu interius, et hoc est inferius seu exterius, nam sunt,
ut dictum, intermedium: sed ideam illius boni quod repraesentatur
per `Josephum,’ et illius veri quod per `Benjaminem,’ non aliquis
habere potest quam qui illustratus est a luce caeli; angeli de
illis {1} claram habent, quia eorum ideae cogitationis omnes sunt
a luce caeli quae a Domino, in qua indefinita vident et percipiunt
quae homo nusquam comprehendere potest, minus effari; illustrationi
sit hoc: [3] omnes homines quotcumque sunt, nascuntur naturales cum
potentia ut fieri possint vel caelestes vel spirituales, Dominus
autem solus natus est spiritualis caelestis, et quia ita, natus est
in Bethlehem ubi terminus terrae Benjaminis; per `Bethlehem’ enim
significatur spirituale caelestis, et per `Benjaminem’
repraesentatur spirituale caelestis; quod solus natus spiritualis
caelestis, est quia Divinum in Ipso fuit; haec nusquam aliquis qui
non est in luce caeli, comprehendere potest, qui enim in luce mundi
est et ex illa perceptionem habet, vix scit quid verum et quid
bonum, minus quid ascendere ad interiora veri et boni {2} per
gradus, ita nequaquam aliquid de innumerabilibus eorum in unoquovis
gradu quae coram {3} angelis in luce sicut meridiana patent; inde
patet {4} qualis sapientia est angelorum respective ad homines.
[4] Sunt sex nomina quae in propheticis ubi agitur de Ecclesia,
frequenter occurrunt, nempe Jehudah, Josephus, Benjamin, Ephraim,
Israel, et Jacob; qui non scit quid boni et veri Ecclesiae per
unumquemvis in sensu interno intelligitur, nequaquam scire potest
aliquid ex arcanis Divinis Verbi ibi, nec scire potest quid
Ecclesiae intelligitur nisi sciat quid caeleste quod est `Jehudah’,
quid caeleste spiritualis quod est `Josephus’, quid spirituale
caelestis quod est `Benjamin’, quid intellectuale Ecclesiae quod
est `Ephraim’, quid spirituale internum quod est `Israel’, et quid
spirituale externum quod est `Jacob’. [5] Quod in specie
`Benjaminem’ attinet, quia is repraesentat spirituale caelestis, et
`Josephus’ caeleste spiritualis, (c)et sic uterque simul
intermedium inter caelestem et spiritualem hominem, et inde quia
conjunctissimi, ideo quoque {5} conjunctio illorum in historicis de
Josepho describitur per haec, quod {6}
Josephus dixerit ad fratres suos, quod fratrem minimum
adducerent, ne moriantur, Gen. xiii 20:
cum redirent cum Benjamine, et Josephus viderit Benjaminem fratrem
suum {7}, quod dixerit,
Num hic frater vester minimus est [de quo dixistis ad
me], et dixit, Deus propitius esto tibi, fili mi; et
festinavit Josephus, quia commota sunt viscera ejus erga
fratrem suum, et quaesivit flere, et ideo intravit in
conclave, et flevit ibi, Gen. xliii 29, 30
Quod multiplicaret portionem Benjaminis prae portione
omnium quintuplum, Gen. xliii 34:
postquam aperuit se fratribus,
Quod ceciderit super colla Benjaminis fratris sui et
fleret, et Benjamin fleret super collis ejus, Gen. xiv 14:
Quod dederit omnibus mutatorias vestes, Benjamini vero
trecentos argenti, et quinque mutatorias vestes, Gen. xlv
22;
[6] ex illis patet {8} quod Josephus et Benjamin conjunctissimi
fuerint, non quia {9} ex una matre, sed quia {9} per illos
repraesentatur conjunctio spiritualis quae est inter bonum quod
`Josephus’ et verum quod `Benjamin’, et quia utrumque est
intermedium inter caelestem et spiritualem hominem, ideo Josephus
{10} non {11} cum fratribus suis nec cum patre suo conjungi potuit
nisi per Benjaminem, absque enim intermedio non datur conjunctio;
haec causa fuit {12} quod Josephus non prius se revelaverit. [7]
Praeterea etiam alibi per Benjaminem in Verbo imprimis prophetico,
significatur spirituale verum quod est Ecclesiae; ut in prophetico
Mosis de filiis Israelis,
Benjamini dixit, Dilectus Jehovae, habitabit
confidenter super illum, obtegens super illum omni die, et
inter humeros illius habitabit, Deut. xxxiii 12;
`dilectus Jehovae’ est verum spirituale quod ex caelesti bono;
(o)hoc bonum apud id verum praedicatur `habitare confidenter,’ id
{13} `obtegere toto die’, ut et `inter humeros ejus habitare’;
humeri enim in sensu interno sunt omne potentiae, n. 1085, et omne
potentiae bono est per verum, n. 3563: apud Jeremiam,
Fugite filii Benjaminis e medio Hierosolymae, et in
clangendo clangite buccina, et super domum vineae tollite
propheticum, quia malum prospicit e septentrione, et
confractio magna, vi 1;
`filii Benjaminis’ pro vero spirituali ex caelesti; `Hierosolyma’
pro Ecclesia spirituali, etiam `domus vineae’ seu Beth Kerem;
`malum e septentrione’ pro ex hominis sensuali et inde scientifico:
apud eundem,
Fiet, … si sanctificatis diem sabbati, … intrabunt
ex urbibus Jehudae, et ex circuitibus Hierosolymae, et e
terra Benjaminis, et ex planitie, et ex monte, et ex
meridie, offerentes holocaustum et sacrificium, et minham, et

tus, et offerentes eucharisticum, domum Jehovae, xvii 24, 26:
[9] et alibi apud eundem,
In urbibus montis, in urbibus planitiei, [et] in urbibus
meridiei, et in terra Benjaminis, et in circuitibus
Hierosolymae, et in urbibus Jehudae, adhuc transibunt greges
juxta manus numerantis, xxxiii 13;
ibi `terra Benjaminis’ etiam pro spirituali vero quod est
Ecclesiae; omnia enim quae sunt Ecclesiae a {14} primo gradu ad
ultimum significantur per `urbes Jehudae, circuitus Hierosolymae,
terram Benjaminis, planitiem, montem et meridiem’: [10] apud
Hosheam,
Clangite buccina in Gibeah, tuba in Ramah, vociferamini
Bethaven, post te Benjamin, Ephraim in solitudines erit, in
die conceptionis, v 8, 9;
`Gibeah, Ramah et Bethaven’ pro illis quae sunt veri spiritualis
(c)a caelesti quod (o)est `Benjamin’, Gibeah enim erat Benjaminis,
Jud. xix 14, etiam Ramah, Jos. xviii 25, ut et Bethaven, Jos. xviii
12; `clangere buccina et tuba ac vociferari’ pro annuntiare quod
intellectuale Ecclesiae, quod est `Ephraim’, desolatum sit: apud
Obadiam,
Fiet domus Jacobi ignis, et domus Josephi flamma, domus
Esavi in stipulam,… et hereditabunt meridionales montem
Esavi, et qui in planitie Philistaeos, et hereditabunt agrum
Ephraimi, et agrum Samariae, et Benjamin Gileadem, vers. 18,
19;
quod nomina significent res, hic ut alibi manifeste patet, nam nisi
sciatur quid significant `domus Jacobi, domus Josephi, domus Esavi,
mons Esavi, Philistaei, ager Ephraimi, ager Samariae, Benjamin et
Gilead’, et praeterea quid `meridionales, domus, planities, mons
ager’, nusquam aliquid ibi comprehendetur, quae historice dicta
(o)sunt ibi, nec facta sunt; sed qui novit quid singula involvunt,
inibi arcana caelestia comperiet; est ibi etiam `Benjamin’
spirituale ex caelesti: similiter (o)haec apud Zachariam,
Jehovah erit in regem super totam terram, in die illo
erit Jehovah unus, et nomen Ipsius unum; circum erit tota
terra sicut planities a Gibea usque ad Rimmonem,… et
habitabit sub se, inde a porta Benjaminis usque ad locum
portae primae, usque ad portam angulorum, et turrim
Hananeel, usque ad torcularia regis, xiv 9, 10:
similiter apud Davidem,
Pastor adverte aurem, Qui ducit sicut gregem Josephum,
Qui sedes super cherubim, coram Ephraim, et Benjamine, et
Menashe, excita potentiam Tuam, et ito in salutem nobis, Ps.
lxxx 2, 3 [A.V. 1, 2]
similiter in prophetico Deborae et Baraki,
Jehovah dominabitur mihi inter fortes, ex Ephraimo
quorum radix in Amalek, post te Benjamin in populis tuis, ex
Machir descendent legislatores, et ex Zebulun trahentes
sceptrum scribae, Jud. v 13, 14:
[13] apud Johannem,
Audivi numerum obsignatorum centum quadraginta quatuor
millia obsignati ex omni tribu Israelis;… ex tribu Zebulun
duodecim millia obsignati, ex tribu Josephi duodecim millia
obsignati, ex tribu Benjaminis duodecim millia obsignati,
Apoc. vii 4, 8;
ibi per `tribus Israelis’ significantur illi qui in bonis et veris
sunt, et inde in regno Domini; `tribus’ enim et `duodecim’ seu {15}
quod idem `duodecim millia’ sunt omnia amoris et fidei, seu omnia
boni et veri, n. 577, 2089, 2129, 2130, 3272, 3858, 3913, 3926,
3939, 4060; haec in quatuor classes ibi partita sunt, quarum ultima
est duodecim millia obsignati ex Zebulone, et ex Josepho, et ex
Benjamine, quia per `Zebulonis tribum’ significatur conjugium
caeleste, n. 3960, 3961, in quo (o)est caelum, ita in quo omnia;
`Josephus’ ibi est caeleste spiritualis seu bonum veri, et
`Benjamin’ est verum illius boni seu spirituale caelestis’; hoc
conjugiale est in caelo, inde est quod illi ultimo nominentur.
[14] Quia per `Benjaminem’ spirituale caelestis Ecclesiae, seu
verum boni, quod (o)est intermedium inter bonum caeleste et verum
spirituale, repraesentaretur, ideo cessit Hierosolyma filiis
Benjaminis in hereditatem, Hierosolyma enim antequam Zion ibi
aedificata, significabat Ecclesiam in genere; quod Hierosolyma
cesserit Benjamini, videatur Jos. xviii 28, et Jud. i 21.
@1 eo$
@2 vera et bona$
@3 i tamen$
@4 constat$
@5 ideo quoque quia conjunctissimi$
@6 i ut$
@7 cum Josephus sustulit oculos suos et vidit Benjaminem
fratrem suum, filium matris suae$
@8 i locis$
@9 quod$
@10 i etiam$
@11 nec$
@12 est$
@13 i et bonum$
@14 quoad vera$
@15 et$

AC n. 4593 4593. `Et moriebatur Rachel et sepeliebatur in via Ephrath’: quod
significet finem prioris affectionis veri interioris, constat ex
significatione `mori’ quod sit desinere esse tale, de qua n. 494,
ita finis; ex repraesentatione `Rachelis’ quod sit affectio veri
interioris, de qua n. 3758, 3782, 3793, 3819; ex {1} significatione
`sepeliri’ quod sit rejectio status prioris et resuscitatio novi,
de qua n. 2916, 2917, 3256; et ex significatione `Ephratae’ quod
sit spirituale caelestis in statu priore, de qua n. 4585; inde
patet quod per `moriebatur Rachel et sepeliebatur in via Ephrath’
significetur finis status prioris affectionis veri interioris,
(c)et resuscitatio novi quae est `Bethlehem’, de qua mox sequitur.
[2] In genuino sensu per `moriebatur Rachel et sepeliebatur in via
Ephrath’ significatur hereditarium, quod per tentationes sit
expulsum in perpetuum; hereditarium fuit humana affectio veri
interioris quam Divina affectio expulit; inde quoque est quod
filius ille a matre dictus sit `Benoni’ seu filius doloris, sed a
patre `Benjamin’ seu filius dextrae: in humana affectione quae a
matre, est hereditarium in quo malum, at in Divina non est nisi
bonum; in humana enim est gloria sui et mundi ut finis propter se,
at in Divina est finis propter `se’ ut sit a se ad salvandum genus
humanum, secundum Domini verba apud Johannem,
Oro pro illis… quos dedisti Mihi,… omnia namque Mea
Tua sunt, et Tua Mea, sed glorificatus sum in illis;… ut
omnes unum sint, sicut Tu Pater in Me, et Ego in Te, ut
etiam illi in Nobis unum sint…. Ego gloriam quam dedisti
Mihi dedi illis, ut sint unum, sicut Nos unum sumus, Ego in
illis et Tu in Me; xvii 9, 10, 21-23.
@1 i et$

AC n. 4594 4594. `Haec Bethlehem’: quod significet loco illius
resurrectionem novi spiritualis caelestis, constat ex
significatione `Bethlehem’ quod sit spirituale caelestis {1} in
statu novo, `Ephrath’ enim est spirituale caelestis in statu
priore, n. 4585; per quod sepeliebatur ibi, significatur
resurrectio novi, n. 4593. Quod Rachel alterum suum filium seu
Benjaminem pareret in Bethlehem, et in pariendo moreretur, tum quod
David natus in Bethlehem et ibi unctus in regem, et denique quod
Dominus ibi nasceretur, est arcanum quod nondum revelatum est, nec
alicui revelari potuit qui non sciret quid significatum per
Ephratam et per Bethlehem, et quid repraesentatum per Benjaminem
tum per Davidem; imprimis qui non sciret quid spirituale caelestis,
hoc enim significatum est per loca illa; et repraesentatum per
personas illas. [2] Quod Dominus ibi nasceretur, et non alibi,
erat quia Ipse solus natus est spiritualis caelestis homo, omnes
autem alii naturales cum facultate seu potentia ut per
regenerationem a Domino fieri possent vel caelestes vel
spirituales; quod Dominus natus [sit] spiritualis caelestis homo,
erat ex causa ut Humanum Suum Divinum posset facere, et hoc
secundum ordinem ab infimo gradu ad supremum, et sic disponeret in
ordinem omnia quae in caelis et (o)quae in infernis; spirituale
caelestis {2} enim est intermedium inter naturalem seu externum
hominem, et inter rationalem seu internum, videatur supra n. 4585,
4592, ita infra illud fuit naturale seu externum, et supra illud
rationale seu internum; [3] qui haec non capere potest, is
nequaquam comprehendet per quamcumque revelationem cur Dominus
natus in Bethlehem; Ephrath enim ab antiquissimo tempore
significavit spirituale caelestis, inde postea Bethlehem; ex hoc
nunc est quod apud Davidem haec dicantur,
Juravit Jehovae, vovit forti Jacobi, Si intravero in
tentorium domus meae, si ascendero super spondam strati mei,
si dedero secundum oculis meis, palpebris meis
dormitationem, usque dum invenero locum Jehovae, habitacula
forti Jacobi; ecce audivimus de Eo in Ephrata {3}, invenimus
Eum in agris silvae; intrabimus in habitaculi Ejus,
incurvabimus nos scabello pedum Ejus, Ps. cxxxii 2-7;
quod haec de Domino dicta sint, manifeste patet; `audivimus de Eo,
et invenimus Eum’ exprimitur ibi in fine in lingua originali per
litteram H desumptam ex nomine Jehovae: [4] et apud Micham,
Tu Bethlehem Ephrataea {3}, parum est ut sis inter
millenas Jehudae, ex te Mihi exibit, qui erit dominator in
Israele, et exitus Ipsius ab antiquo, a diebus aeternitatis,
v 1 [A.V.2]; Matth. ii 6.
Ex his propheticis notum fuit populo Judaico quod Messias seu
Christus nasceretur in Bethlehem, ut constat apud Matthaeum,
Herodes congregatis omnes pontifices et scribas populi,
scrutatus est ab illis, ubi Christus Messias nasciturus; hi
dixerunt illi, in fiet Bethlehemo Judaeae, ii 4, 5;
et apud Johannem,
Judaei dixerunt, Nonne scriptura dicit, quod ex semine
Davidis, et ex Bethlehem, urbs ubi David, Christus (Messias)
venturus esset? vii 42:
quod etiam ibi natus sit, videatur Matth. ii 1; Luc. ii 4-7 inde
etiam, et quia ex Davide, vocatur Dominus `virga ex trunco
Jishaji,’ et `radix Jishaji’, Esai. xi 1, 10; `Jishajus’ enim pater
Davidis Bethlehemita fuit, et David ibi natus, et quoque unctus in
regem, 1 Sam. xvi 1-14; xvii 12; inde Bethlehem dicta fuit urbs
Davidis, Luc. ii 4, 11; Joh. vii 42; per Davidem imprimis
repraesentatur Dominus quoad regium seu {4} Divinum Verum, n. 1888.
@1 caeleste$
@2 caeleste I$
@3 Heb = Ephratah$
@4 i Ipsius$

AC n. 4595 4595. `Et statuit Jacob statuam super sepulcrum illius’: quod
significet sanctum veri spiritualis resurrecturi ibi, constat a
significatione `statuae’ quod sit sanctum veri, de qua n. 4580, hic
veri spiritualis ex caelesti, quia de illo (o)vero agitur; et ex
significatione `sepulcri’ quod sit resurrectio, de qua n. 2916,
2917, 3256.

AC n. 4596 4596. `Haec statua sepulcri Rachelis usque ad hodie’: quod
significet statum sancti in perpetuum, constat ex significatione
`statuae’ quod sit sanctum veri, et ex significatione `sepulcri’
quod sit resurrectio, de qua {1} mox supra; et ex significatione
`usque ad hodie’ quod sit in perpetuum, de qua n. 2838, 3998.
@1 quibus$

AC n. 4597 4597. Vers. 21, 22. Et profectus Israel, et tetendit tentorium
suum ab ultra turrim Eder. Et factum in residendo Israel in terra
hac, et ivit Reuben, et cubuit cum Bilhah concubina patris sui; et
audivit Israel. `Profectus Israel’ significat caeleste spirituale
naturalis nunc: `et tetendit tentorium suum ab ultra turrim Eder’
significat interiora illius: `et factum in residendo Israel in
terra hac’ significat cum in hoc statu: `et ivit Reuben et cubuit
cum Bilhah concubina patris sui’ significat profanationem boni per
fidem separatam: `et audivit Israel’ significat quod rejecta illa
fides.

AC n. 4598 4598. `Profectus Israel’: quod `sit caeleste spirituale naturalis
nunc, constat (c)a significatione `proficisci’ quod sit successivum
seu continuum, de qua n. 4375, 4554, hic versus interiora magis; et
ex repraesentatione `Israelis’ hic quod sit caeleste spirituale
naturalis, de qua n. 4286; quid caeleste spirituale naturalis,
prius explicatum est, quod nempe sit bonum veri, seu bonum
charitatis comparatum per verum fidei. (s)Quid progressio versus
interiora, parum scitur in mundo; non est progressio in
scientifica, haec enim progressio saepe datur absque ulla
progressione versus interiora, et saepenumero cum egressione; nec
est progressio in virile judicium, hoc etiam quandoque datur cum
egressione ab interioribus; nec est in cognitiones veri interioris,
nam cognitiones nihil faciunt nisi homo afficiatur illis; est
progressio versus interiora progressio versus caelum et Dominum per
cognitiones veri implantatas affectioni earum, ita per affectiones:
[2] qualis progressio versus interiora est, non apparet alicui in
mundo, sed in altera vita manifeste, est ibi a quodam nimbo in
lucem; qui enim solum in exterioribus sunt {2}, respective in nimbo
sunt {2}, et quoque ab angelis videntur {2} in nimbo; at qui in
interioribus sunt {2}, in luce sunt, proinde in sapientia, nam lux
ibi est sapientia; et mirum, qui in nimbo sunt, non videre possunt
illos qui in luce quod in luce sint, at qui in luce sunt, videre
possunt illos qui in nimbo, quod in nimbo sint.(s) Quia agitur de
progressione Divini Domini versus interiora, Jacob hic vocatur
Israel; at ubi non de progressione illa, vocatur Jacob {3}, ut in
versu hujus capitis mox praecedente 20, et in ultimo.
@1 significet$
@2 All singular in A$
@3 i ille$

AC n. 4599 4599. `Et tetendit tentorium suum ab ultra turrim Eder’: quod
significet interiora illius, constat ex significatione `tendere
tentorium’ quod sit progressio sancti, hic versus interiora; quod
`tentorium’ sit sanctum, videatur n. 414, 1102, 2145, 2152, 3312,
4391; ex significatione `ab ultra turrim’ quod sit in {1}
interiora, de qua sequitur; et ex significatione `Eder’ quod sit
quale status, nempe progressionis sancti ad interiora; turris illa
ab antiquo significationem istam habuit, sed quia in Verbo non
ulterius occurrit, praeter apud Joshuam xv 21, non confirmari,
sicut alia nomina {2}, ex parallelis locis potest. Quod `ab ultra
turrim’ sit ad interiora, est quia illa quae interiora sunt,
exprimuntur {3} per excelsa et alta, ita per `montes, colles,
turres, tecta domorum’, et similia; causa est quia interiora
apparent coram mentibus, quae ex naturalibus mundi per sensualia
externa trahunt (o)suas ideas, sicut superiora, n. 2148: [2] quod
`turres’ significent interiora, constare quoque potest ex alii
locis in Verbo, ut apud Esaiam,
Vinea fuit dilecto Meo in cornu filii olei, quam
circumdedit et elapidavit, et plantavit illam vite nobili, et
aedificavit turrim in medio illius, v 1, 2;
`vinea’ pro Ecclesia spirituali, `vitis nobilis’ pro spirituali
bono, `aedificavit turrim in medio ejus’ pro interioribus veri:
similiter etiam in parabola Domini apud Matthaeum,
Homo paterfamilias plantavit vineam, et sepem ei
circumposuit, et fodit in ea torcular, et aedificavit turrim,
et locavit eam agricolis, xxi (x)33; Marc. xii i:
[3] apud Ezechielem,
Filii Arvad et {4} exercitus tuus super muris tuis
circumcirca, et Gammadaei in turribus tuis fuerunt, scuta
sua suspenderunt super muris tuis circumcirca; hi
perfecerunt pulchritudinem tuam, xxvii 11;
ibi de Tyro, per quam significantur cognitiones boni et veri, seu
ii qui in illis sunt; `Gammadaei in turribus ejus’ pro
cognitionibus veri interioris: [4] apud Micham,
Regnabit Jehovah super eos in monte Zionis, a nunc et in

aeternum, et tu turris gregis, clive filiae Zionis, ad te veniet;

et redibit regnum prius, regnum filiae Hierosolymae, iv 7, 8;
describitur ibi regnum caeleste Domini, ejus intimum per `montem
Zionis’ quod est amor in Dominum, ejus derivativum per `clivum
filiae Zionis’ quod {5} est amor mutuus, qui (o)in spirituali sensu
charitas erga proximum vocatur, ejus interiora vera boni per
`turrim gregis’; quod inde regnum spirituale caelestis,
significatur per `regnum filiae Hierosolymae’: apud Davidem,
Laetabitur mons Zionis; exsultabunt filiae Jehudae,
propter judicia tua, circumdate Zionem, et circumcingite
eam, numerate turres ejus, Ps. xlviii 12, 13 [A.V. 11, 12];
`turres’ ibi pro interioribus veris quae defendunt illa quae amoris
et charitatis sunt: apud Lucam,
Quicumque non portat crucem suam, et venit post Me, non
potest Meus esse discipulus: quis namque cum vult turrim
aedificare, nonne prius sedens calculat sumptum, num habeat
quae ad perfectionem pertinent?… aut quis rex est pergens
ad committendum cum altero rege bellum, nonne sedens prius
consultat, num potens sit cum decem millibus occurrere ei
qui cum viginti millibus venit contra illum?… [Sic omnis ex

vobis, qui non abnegat omnes suas facultates, non potest Meus
esse discipulus], xiv 27, 28, 31, 33;
qui internum sensum Verbi non scit, is non aliter opinatur quam
quod {6} comparative ibi locutus Dominus, et per `aedificare turrim
(c)et facere bellum’ non aliud intellectum sit, nesciens quod omnes
comparationes in Verbo sint significativae et repraesentativae et
quod `aedificare turrim’ sit comparare sibi vera interiora, (c)et
quod `facere bellum’ sit ex illis pugnare; agitur enim ibi de
tentationibus quas illi qui ab Ecclesia [sunt] et ibi vocantur
Domini discipuli, subeunt; tentationes illae significantur per
crucem suam quam portabunt’; et quod nequaquam ex se et suo sed a
Domino vincant, significatur per `qui non abnegat omnes suas
facultates, non potest esse Meus discipulus’; ita haec cohaerent,
at si illa quae de turri et [de] bello memorantur, solum
comparative absque interiore sensu intelliguntur, non cohaerent;
inde patet quid lucis (c)a sensu interno habetur. [6] Interiora
{7} illorum qui in amore sui et mundi sunt, ita falsa, ex quibus
pugnant, et quibus confirmant religiosum suum, (o)in opposito sensu
per turres etiam exprimuntur; ut apud Esaiam,
Deprimetur altitudo virorum, et exaltabitur Jehovah
[solus Ipse in die illo; nam dies Jehovae] Zebaoth super
omnem superbum et altum, et super omnem elatum, et
humiliabitur, et super omnes cedros Libani altas et elatas,
et super omnes quercus Bashanis, et super omnes montes
altos, et super omnes colles elatos, et super omnem turrim
excelsam, et super omnem murum munitum, ii 11-18;
ubi interiora (o)et exteriora amorum illorum per `cedros, quercus,
montes, colles, turrim, (o)et murum’, describuntur, falsa interiora
per `turrim’; ita quoque interiora per illa quae `alta’ sunt; sed
cum differentia quod qui in his, nempe malis et falsis sunt, se
altos et supra alios credant, sed qui in bonis et veris, se minores
et infra alios, Matth. xx 26, 27; Marc. x 44; at usque bona et vera
per `alta’ describuntur, quia in caelo propius Altissimo, hoc est,
Domino, (o)sunt. Praeterea `turres’ in Verbo praedicantur de
veris, `montes’ autem de bonis.
@1 ad$
@2 i locorum$
@3 exprimantur 351$
@4 A d et$
@5 qui$
@6 i solum$
@7 i Turres autem in opposito sensu significant$

AC n. 4600 4600. `Et factum in residendo Israel in terra hac’: quod
significet cum in hoc statu, nempe boni ex vero, constat ex
significatione `residere’ quod sit vivere, residere enim simile
significat ac habitare, sed cum differentia quod `residere’
praedicetur de vero, `habitare’ autem de bono; quod `habitare’ sit
esse et vivere, ita status, videatur n. 3384; ex significatione
`terrae’ quod sit Ecclesia quoad bonum, de qua n. 566, 662, 1066,
1067, 1262, 1413, 1607, 1733, 1850, 2117, 2118, 2571, 2928, 3355,
4447, 4535, hic quoad bonum veri; hujus status in quo nunc Israel,
est qui significatur.

AC n. 4601 4601. `Et ivit Reuben, et cubuit cum Bilhah concubina patris
sui’: quod significet profanationem boni per fidem separatam; `et
audivit Israel’: quod significet rejecta illa fides, constat ex
repraesentatione `Reubenis’ quod sit fides doctrina et intellectu,
quae primum est Ecclesiae, de qua n. 3866, 3866, hic fides illa
separata a charitate, de qua sequitur; et ex significatione `cubare
cum Bilhah concubina patris’ quod sit profanatio boni; `adulterari’
enim significat pervertere seu adulterare bona, n. 2466, 2729,
3399; at `cubare cum concubina patris’ est profanare illa; et ex
significatione `audivit Israel’ quod sit rejecta illa fides, in
proprio sensu (o)quod audivit Israel significat quod hoc noverit et
annuerit Ecclesia (o)spiritualis; per `audire’ enim significatur
auscultare, et per `Israelem’ Ecclesia (o)spiritualis; sed quod
vera Ecclesia non annuat, patebit ab illis quae de Reubene
dicentur; at in sensu interno significat {1} quod rejecta sit illa
fides; non enim dicitur quid (o)Jacob de nefario illo facinore
senserit et cogitaverit; sed quod prorsus aversatus sit et
abhorruerit, patet a prophetico ejus de Reubene,
Reuben primogenitus meus tu, robur meum, et initium
virtutis meae, excellens honore, et excellens potentia:
levis sicut aquae, ne excellas, quia ascendisti cubilia
patris tui, tunc profanasti, stratum meum ascendit, Gen.
xlix 3, 4;
et quod Reuben ideo deprivatus sit primogenitura, 1 Chron. v 1;
inde patet quod per `audivit Israel’ significetur quod rejecta illa
fides; (o)quod primogenitura sit Ecclesiae fides, videatur n. 352,
2435, 3325. [2] Profanatio boni per fidem separatam fit quando
verum Ecclesiae (c)et bonum ejus agnoscitur et creditur, et tamen
contra illa vivitur; apud illos enim, qui separant illa quae fidei
sunt, ab illis quae charitatis {2}, in intellectu et inde vita,
malum cum vero et falsum cum bono conjunguntur; ipsa haec
conjunctio est, quae dicitur profanatio; aliter apud illos qui
tametsi sciunt quid verum et bonum fidei, usque non corde credunt;
videantur quae de profanatione prius n 301-303, 571, 582, 593,
1001, 1003, 1008, 1010, 1059, 1327, 1328, 2051, 2426, 3398, 3399,
3402, 3489, 3898, 4289, 4050 dicta et ostensa sunt; et quod
profanatio boni per fidem separatam repraesentata sit per Cainum
quod occiderit Abelem, per Ham quod a patre suo maledictus, et per
Aegyptios quod immersi {3} mari rubro, n. 3325; et quod hic per
Reubenem, (o)n. 3325, 3870. [3] Ut salvari {4} potuissent illi qui
ab Ecclesia spirituali sunt, Dominus miraculose separavit
intellectualem eorum partem a voluntaria, et intellectuali indidit
potentiam recipiendi novum voluntarium, n. (x)863, 875, 895, 927,
928, 1023, 1043, 1044, 2256, 4328, 4493; cum itaque intellectuale
capit et percipit [verum et] bonum quod est fidei, et sibi
appropriat illud, et voluntarium hominis, hoc est, velle male,
usque regnat et imperat, tunc conjunctio fit veri et mali ac boni
et falsi; haec conjunctio est profanatio, (m)et intelligitur per
indigne edere et bibere in Sancta Cena, a quibus separari bonum
quod per corpus (c)et verum quod per sanguinem ibi {5},
significatur;(n) quae (o)enim ita conjuncta sunt, nusquam in
aeternum possunt separari, quare illos profundissimum infernum
manet; at qui sciunt quid verum et bonum fidei, et tamen non corde
credunt, (o)ut apud perplurimam partem hodie, non possunt
profanare, quia intellectuale non recipit {6}, et se illo imbuit.
[4] Agitur hic de rejectione hujus fidei, quia in mox sequentibus
agitur de veris et bonis in suo genuino ordine, et mox de
conjunctione illorum cum rationali seu intellectuali; `Jacobi
filii’ qui mox nominantur, sunt vera et bona in illo ordine, et
`Jishak’ est rationale seu intellectuale, `adventus Jacobi cum
filiis ad Jishakum’ est in sensu interno conjunctio illa {7} cum
intellectuali.
@1 significatur$
@2 i sunt$
@3 n. 3325 refers to the death of the first-born of Egypt,
there is no mention of the Red Sea.$
@4 i enim$
@5 after corpus$
@6 recepit$
@7 illorum$

AC n. 4602 4602. Vers. 22-26. Et fuerunt filii Jacobi duodecim. Filii
Leae, primogenitus Jacobi Reuben, et Shimeon, et Levi, et Jehudah,
et Jisaschar, et Zebulun. Filii Rachelis, Joseph et Benjamin. Et
filii Bilhae ancillae Rachelis, Dan et Naphtali. Et filii Zilpae
ancillae Leae, Gad et Asher: hi filii Jacobi, qui nati illi in
Paddan Aram. `Fuerunt filii Jacobi duodecim’ significat statum
omnium nunc in Divino Naturali: `filii Leae’ significat Divina Bona
et Vera suo ordine externa: `primogenitus Jacobi Reuben’ significat
fidei bonum: `et Shimeon, et Levi, et Jehudah, et Jisaschar, et
Zebulun’ significat essentialia illorum; `illi Rachelis, Josephus
et Benjamin’ significat bona et vera interiora; `et filii Bilhae
ancillae Rachelis, Dan et Naphtali’ significat sequentia
interioribus inservientia: `et filii Zilpae ancillae Leae, Gad et
Asher’ significat exterioribus inservientia: `hi filii Jacobi, qui
nati illi in Paddan Aram’ significat originem et statum eorum nunc.

AC n. 4603 4603. `Fuerunt filii Jacobi duodecim’: quod significet statum
omnium nunc in Divino Naturali, constat a repraesentatione `Jacobi’
quod sit Divinum Naturale, de qua saepius prius; et a
significatione `duodecim’ quod sint omnia, et cum duodecim
praedicantur de filiis Jacobi, seu de tribubus ab illis nominatis,
quod sint omnia veri et boni, de qua n. 2089 {1}, 2129, 2130, 3272,
3858, 3913, 3939. Dictum {2} est de Naturali Domini quomodo Ipse
illud in Se Divinum fecit, `Jacobus’ enim illud repraesentavit, mox
{3} autem agitur de conjunctione Divini Naturalis cum Rationali,
quae (o)conjunctio repraesentatur per adventum Jacobi ad Jishakum
{4}, Jishakus enim repraesentat Divinum Rationale Domini, inde est
quod recenseantur denuo {5} omnes filii Jacobi; in naturali enim
omnia veri et boni debuerunt esse antequam `plene’ conjungi potuit
cum rationali, quia naturale inservit rationali pro receptaculo,
ideo recensitio illa {6}: sed sciendum quod filii jacobi nunc alio
ordine quam prius nominentur, ultimo enim loco filii Bilhae et
Zilpae, nempe Dan, Naphtali, Gad et Asher, qui tamen prius nati
sunt quam Jisaschar, Zebulun, Joseph et Benjamin; causa est quia
hic agitur de ordine in quo sunt vera et bona in Naturali cum hoc
Divinum factum est, nam secundum statum rei de qua agitur, est ordo
nominationis eorum, videatur n. 3862, 3926, 3939.
@1 i 577$
@2 Actum$
@3 nunc$
@4 cum Jischako I$
@5 i nunc$
@6 ideo nunc recensentur illi, per illos enim significantur in
genere, ut dictum, omnia vera et bona$

AC n. 4604 4604. `Filii Leae’: quod significet Divina Bona et Vera suo
ordine externa, constat ex repraesentatione `Leae’ quod sit
affectio veri externi, de qua n. 3793, 3819; inde’ filii ejus sunt
illi quae repraesentantur per Reubenem, Shimeonem, Levi, Jehudam,
Jisaschar et Zebulun, de quibus sequitur {1}.
@1 qui quod sint vera et bona, mox videbitur, in supremo
sensu, in quo agitur [de] Domino, sunt Divina Bona et Vera, suo
ordine$

AC n. 4605 4605. `Primogenitus Jacobi Reuben’: quod significet fidei bonum,
constat a significatione `primogeniti’ quod sit fides, de qua n.
352, (x)367, 2435, 3325; et a repraesentatione `Jacobi’ quod sit
bonum veri naturalis, de qua n. 4538; et a `Reubenis’ quod sit
quale fidei; `Reuben’ enim in genuino sensu significat verum fidei,
n. 3861, 3866; at postquam verum fidei factum est bonum, significat
bonum fidei; fides etiam in se spectata est charitas, ita verum
fidei in se spectatum est bonum fidei, tam quia fides nusquam
dabilis est nisi a charitate, seu verum non dabile nisi a bono,
quare cum homo regeneratus `est’, bonum primo loco est seu
primogenitum, videatur n. 3325, 3494; inde est quod per
`primogenitum Jacobi Reubenem’ (o)hic significetur fidei bonum;
simile etiam apud Mosen,
Vivat Reuben, et ne moriatur, et erit mortales ejus
numeri, Deut. xxxiii 6;
quod `Reuben’ hic sit bonum fidei, est quia primo loco ponitur, et
secundo {1} Jehudah, ita alio ordine in prophetico hoc Mosis de
filiis Israelis quam in prophetico Jacobi, Gen. xlix, nam ut supra
n. 4603 fin. dictum, ordo nominationis eorum fit secundum statum
rei de qua agitur: [2] similiter apud Johannem,
Audivi numerum obsignatorum centum quadraginta quatuor
millia obsignati ex omni tribu: ex tribu Jehudae duodecim
millia {2} obsignati, ex tribu Reuben duodecim millia {2}
obsignati, ex tribu Gad duodecim millia {2} obsignati, Apoc.
vii 4, 5;
ibi Jehudah primo loco nominatur, et Reuben secundo, ac Gad tertio;
hi tres ibi constituunt primam classem, et quia ibi de regno Domini
agitur, `Jehudah’ `significat bonum caeleste quale in intimo seu
tertio caelo, `Reuben’ bonum spirituale, quod idem est cum bono
fidei, quale est in `secundo seu medio’ caelo, et `Gad’ bonum
naturalis quale est in primo caelo: aliter vera in prophetico
Deborae et Baraki,
Principes in Jisaschar cum Debora, et Jisaschar sic
Barak, in vallem missus pedibus suis, in classes Reubenis
magna statuta cordis. Quare habitas inter sarcinas duas ad
audiendum exsibilationes catervarum? ad classes Reubenis
magnas pervestigationes cordis, Jud. v 15;
`nisi scitur quid repraesentant `Jisaschar, Deborah, Barak,
Reuben’, et quid significant `principes, vallis, classis, statuta
cordis, sarcinae duae, exsibilationes catervarum’, nemo scire
potest {5} quid per illa verba intelligitur; quod `Reuben’ ibi sit
fides, patet.
@1 altero$
@2 mille$
@3 i ibi$
@4 i ex prophetico hoc etiam patet, quod$
@5 possit$

AC n. 4606 4606. `Et Shimeon, et Levi, et Jehudah, et Jisaschar, et
Zebulun’: quod significent essentialia illorum, nempe Divinorum
bonorum et verorum externorum, constat ex repraesentatione
cujusvis, nempe `Shimeonis’ quod sit in supremo sensu providentiam,
in interno fides voluntate, in externo oboedientia> de qua n. 3869-
3872: `Levi’ quod sit in supremo sensu amor et misericordia, in
interno charitas seu amor spiritualis, in externo conjunctio, de
qua n. 3875, 3877: `Jehudae’ quod sit in supremo sensu Divinum
Amoris Domini, in interno caeleste regnum Domini, in exteriore
doctrina e Verbo quae est Ecclesiae caelestis, de qua n. 3881:
`Jisascharis’ quod sit in supremo sensu Divinum Bonum veri et Verum
boni, in interno amor conjugialis caelestis, in externo amor
mutuus, de qua n. 3956, 3957 et ex repraesentatione `Zebulonis’
quod sit in supremo sensu Ipsum Divinum Domini et Divinum Humanum
Ipsius, in interno conjugium caeleste, et in externo amor
conjugialis, de qua n. 3960, 3961: haec sunt essentialia quae in
Divinis bonis et veris externis Domini; at singula explicare
quomodo insunt, nemo potest nisi qui in luce caelesti est, nam ibi
apparent illa sicut responsa in Urim et Thummim per lucis et
flammae evibrationes, et inde perceptionem a Domino; (m)in Urim
enim et Thummim erant duodecim lapides (o)pretiosi secundum
duodecim tribus Israelis.(n)

AC n. 4607 4607. `Filii Rachelis Josephus et Benjamin’: quod significent
bona et vera interiora, constat a repraesentatione `Rachelis’ quod
sit affectio veri interioris, de qua n. 3758, 3782, 3793, 3819,
inde `filii Rachelis’ sunt bona et vera interiora; horum
essentialia repraesentantur per `Josephum et Benjaminem’; per
`Josephum’ in sensu Supremo Divinum spirituale, in (1) interno
regnum spirituale, in externo bonum ejus, (o)de qua n. 3969; et per
`Benjaminem’, Divinum spirituale caelestis, (o)de qua n. 3969,
4592: haec sunt in bonis et veris interioribus.
@1 i et$

AC n. 4608 4608. `Et filii Bilhae ancillae Rachelis, Dan et Naphtali’: quod
significent sequentia interioribus inservientia, constat ex
repraesentatione `Bilhae ancillae Rachelis’ quod sit affectio
sequens inserviens affectioni veri interioris pro medio, de qua n.
3849; `ancilla’ etiam est medium inserviens conjunctioni, n. 3913,
3917, 3931; `filii ejus sunt talia media; (m)per bona et vera
sequentia intelliguntur illa bona et vera quae non immediate
intrant, sed quae inde derivantur et sicut famulae adjunguntur, tum
etiam quae sunt mediantia et promoventia:(n) essentialia eorum
repraesentantur per `Danem et Naphtali’; per `Danem’ in supremo
sensu justitia et misericordia in interno sanctum fidei, et in
externo bonum vitae, n. 3921, 3923; et per `Naphtali’ in supremo
sensu propria potentia, in interno tentatio in qua vincit, et in
externo resistentia a naturali homine, n. 3927 3928; haec sunt
essentialia meliorum inservientium bonis et veris interioribus.

AC n. 4609 4609. `Et filii Zilpae ancillae Leae, Gad et Asher’ quod
significet exterioribus inservientia, constat ex repraesentatione
`Zilpae ancillae Leae’ quod sit affectio sequens inserviens
affectioni veri exterioris pro medio, de qua n. 3835; `ancilla’ est
medium inserviens conjunctioni, ut `mox’ supra n. 4608; `filii
ejus’ sunt talia media quorum essentialia repraesentantur per Gadem
et Asherem; per `Gadem’ in supremo sensu omnipotentia et
omniscientia, in interno bonum fidei, et in externo opera, n. 3934;
per {1} `Asherem’ in supremo sensu aeternitas, in interno felicitas
vitae aeternae, in externo jucundum affectionis, n. 3938, 3939.
Haec sunt quae involvit recensio filiorum Jacobi nunc; sed quomodo
cohaerent ac unum sequitur alterum, et unum continetur in altero,
non videri potest in luce mundi, nisi haec illustrata sit a luce
caeli; at quae tunc apparent, usque sunt talia quae non cadunt in
voces; voces enim humanae sunt ex ideis formatis ab illis quae sunt
in luce mundi, has transcendunt ideae quae sunt ex luce caeli in
tantum ut exprimi nequeant, sed {2} modo quoad partem cogitari ab
illis quibus datum est mentem a sensualibus abducere.
@1 i et$
@2 i cogitari quidem aliqualiter potest, quomodo se habent.
This is underlined in A, and the underlining may either have been
meant for deletion, or taken as such in copying$

AC n. 4610 4610. `Hi filii Jacobi qui nati illi in Paddan Aram’: quod
significet originem et statum eorum nunc, constat ex illis quae de
filiis Jacobi in genere et in specie nunc dicta sunt, quod nempe
per illo, significata sint in communi omnia quae in Divino Naturali
Domini, n. 4603, adeo ut illa simul sumpta nunc sint `Jacobus’:
origo eorum significatur per quod `nati illi in Paddan Aram’, seu
ex cognitionibus veri et boni, hae enim per Paddan Aram
significantur n. 3664, 3680; quia omnia simul sumpta nunc sunt
`Jacobus’, ideo in lingua originali dicitur, `qui {1} natus illi’,
in singulari. In nunc sequentibus agitur de conjunctione Divini
Naturalis cum Divino Rationali; conjunctio illa per adventum Jacobi
ad Jishakum patrem suum repraesentatur.
@1 quo I$

AC n. 4611 4611. Vers. 27-29. Et venit Jacob ad Jishakum patrem suum Mamre
Kiriath Arba, haec Hebron, ubi peregrinatus Abraham et Jishak. Et
fuerunt dies Jishaki, centum anni et octoginta anni. Et exspiravit
Jishak, et mortuus est, et collectus ad populos suos, senex et
satur dierum; et sepeliverunt illum Esau et Jacob filii illius.
`Venit Jacob ad Jishakum patrem suum’ significat quod nunc Divinum
Rationale cui conjunctum: `Mamre Kiriath Arba’ significat statum
ejus: `haec Hebron’ significat statum cum conjuncta: ubi
peregrinatus Abraham et Jishak’ significat vitam Divinam simul: `et
fuerunt dies Jishaki’ significat statum Divini Rationalis nunc:
`centum anni et octoginta anni’ significat quale status: `et
exspiravit Jishak et mortuus est significat exsuscitationem in
Divino Naturali: `et collectus ad populos suos’ significat quod
nunc inter illa quae Divini Naturalis: `senex et satur dierum’
significat novum vitae: `et sepeliverunt illum Esau et Jacob filii
illius’ significat quod resurrexerit in bono et bono veri
Naturalis.

AC n. 4612 4612. `Venit Jacob ad Jishakum patrem suum’: quod significet quod
nunc Divinum Rationale cui conjunctum, constat a repraesentatione
`Jacobi’ quod sit Divinum Naturale in statu de quo mox supra n.
4604-4610; et a repraesentatione `Jishaki’ quod sit Divinum
Rationale, de qua n. 1893, 2066, 2072, 2083, 2630, 3012, 3194,
3210; conjunctio significatur per quod venerit ad illum. In
sequentibus usque {1} ad finem capitis agitur de conjunctione
naturalis cum rationali; et quia ita, in mox praecedentibus
descriptum est naturale quale fuit, quod nempe in illo omnia boni
et veri; quale ejus significatum est per (o)duodecim filios Jacobi,
nam, ut ostensum, quilibet eorum aliquid commune veri et boni
repraesentat. [2] Quod conjunctionem naturalis et rationalis {2},
de qua in sequentibus agitur, concernit, sciendum quod rationale
prius et facilius recipiat vera et bona quam naturale, n. 3286,
3288, 3321, 3368, 3498 {3}, 3513; est enim rationale purius et
perfectius quam naturale quia interius seu superius, et in se
spectatum in luce caeli, cui adaptatum est, inde est quod rationale
illa quae sunt lucis illius, nempe vera et bona {4}, seu quod idem,
quae sunt intelligentiae et sapientiae, prius et facilius quam
naturale recipiat; naturale autem est crassius et imperfectius quia
exterius seu {5} inferius, et in se spectatum in luce mundi, quae
lux nihil intelligentiae et sapientiae (t) in se habet, nisi
quantum per rationale recipit a luce caeli; influxus, de quo
eruditi hodie loquuntur, non alius est. [3] Cum natura autem ita
se habet: hoc a prima infantia et pueritia suum quale accipit ab
illis quae e mundo per sensualia externa influunt, per illa et ex
illis homo sibi acquirit intellectuale; sed quia tunc in jucundis
amoris sui et mundi est et inde in cupiditatibus, tam ex
hereditario quam ex actuali, ideo intellectuale quod tunc acquirit,
talibus est oppletum, et {6}tunc illa quae jucundis ejus favent,
spectat ut bona et vera; inde ordo eorum in naturali est inversus
seu oppositus ordini caelesti; in quo statu cum est, lux caeli
quidem per rationale influit, inde enim habet quod cogitare, quod
ratiocinari, quod loqui, et in externa forma decore et civiliter
agere possit, sed usque illa quae sunt {7}lucis et quae ei
conducunt ad felicitatem aeternam, in naturali non sunt; nam
jucunda quae dominantur ibi, repugnant illis; jucunda enim amoris
sui et mundi in se prorsus opposita sunt jucundis amoris proximi et
inde amoris in Dominum; scire quidem potest illa quae sunt lucis
seu caeli, sed non potest illis affici, nisi quantum conducunt ad
aucupandos honores et captandum lucrum, ita nisi quantum favent
jucundis amoris sui et mundi: inde constare potest quod ordo {8}in
naturali sit prorsus 4 inversus seu oppositus ordini caelesti;
quapropter cum lux caeli per rationale influit in {9}naturale, non
potest aliter quam ut vel reflectatur, vel suffocetur, vel
pervertatur: inde nunc est quod naturale prius regenerandum sit
quam conjungi possit cum rationali; cum enim naturale regeneratum
est, tunc illa quae influunt a Domino per caelum ac ita per
rationale in naturale, recipiuntur, quia concordant; est enim
naturale nihil aliud quam receptaculum boni et veri e rationali,
seu per rationale a Domino. Per naturale intelligitur externus
homo, qui etiam naturalis homo vocatur, et per rationale internus.
Haec praemissa sunt ut sciatur quomodo se res habet cum illis quae
sequuntur, nam ibi de conjunctione naturalis cum rationali agitur.
@1 autem$
@2 cum Rationale$
@3 A i 3493 in m.$
@4 veri et boni$
@5 et$
@6 non nisi quam illa ut bona et vera spectat quae jucundis
illis favent$
@7 caeli$
@8 i omnis$
@9 tale naturale, necessaria followed by verbs in indicative$

AC n. 4613 4613. `Mamre Kiriath Arba’: quod significet statum ejus, constat
ex significatione `Mamre’ quod sit quale et quantum ejus cui
adjungitur, de qua n. 2970; et ex significatione `Kiriath Arba’
quod sit Ecclesia quoad verum, de qua n. 2909, ita verum: inde per
`Mamre Kiriath Arba’ significatur status naturalis quoad verum, et
per `Hebron’ status quoad bonum, de {1}quo nunc sequitur.
@1 qua I$

AC n. 4614 4614. `Haec Hebron’: quod significet statum cum conjuncta,
constat ex significatione Hebronis quod sit bonum Ecclesiae, de qua
n. 2909, hic Divinum Bonum Divini Naturalis Domini, nam quae in
interno sensu significant aliquid Ecclesiae, illa in sensu supremo
significant aliquid Divini Domini, ex causa quia omne id quod facit
Ecclesiam, est a Domino. Quod `Hebron’ significet statum cum
conjuncta, nempe rationale et naturale, est quia `Jishakus’ ibi
fuit, per quem repraesentatur Divinum Rationale Domini, et `Jacob’
illuc venit, per quem repraesentatur Divinum Naturale Ipsius, et
per adventum ejus illuc significatur conjunctio, n. 4612. `Mamre
Kiriath Arba, haec Hebron’ dicitur quia Divinum Naturale per Bonum
conjungitur Bono Rationalis, `Jishakus’ enim repraesentat Divinum
Rationale Domini quoad bonum, n. 3012, 3194, 3210; `Rebecca’ autem
quoad verum, n. 3012, 3013, 3077, et `Rebecca’ hic non memoratur.

AC n. 4615 4615. `Ubi peregrinatus Abraham et Jishak’: quod significet vitam
Divinam simul, constat ex significatione `peregrinari’ quod sit
vita, de qua n. 1463, 2025; et ex repraesentatione `Abrahami’ quod
sit Ipsum Divinum Domini, n. 1989, 2011, 3245, 3251, 3439, 3703,
4206, 4207; (c)ac ex repraesentatione `Jishaki’ quod sit Divinum
Rationale Ipsius, n. 1893, 2066, 2072, 2083, 2630, 2774, 3012,
3194, 3210, 4150. Quia de conjunctione Divini Naturalis cum Divino
Rationali hic agitur, ideo nominantur hic `Abraham et Jishak’, et
dicitur quod `ibi peregrinati sint,’ ut significetur vita Divina
simul, nempe una cum Divino Naturali, quod est Jacob; (m)et quia
Ipsum Divinum, {1}Divinum Rationale (c)et Divinum Naturale unum
sunt in Domino, ideo {2}dicitur, `ubi {3}etiam peregrinatus Abraham
et Jishak’ in singulari, non peregrinati in plurali.(n)
@1 i ac$
@2 i etiam$
@3 This etiam is interpolated in A probably in error for there
is no equivalent in the Hebrew.$

AC n. 4616 4616. `Et fuerunt dies Jishaki’: quod significet statum Divini
Rationalis nunc, constat ex significatione `dierum’ quod sint
status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, 3462, 3785; et ex
repraesentatione `Jishaki’ quod sit Divinum Rationale, de qua mox
supra n. 4615.

AC n. 4617 4617. `Centum anni et octoginta anni’: quod significet quale
status, constare potest ex eo quod omnes numeri in Verbo
significent res, videatur n. 482, 487, 575, 647, 648, 755, 813,
1963, 1988, 2075, 2252, 3252, 4264, 4495, ita `centum anni et
octoginta anni’ significant quale rei, seu quale status, de quo
agitur: quod `centum’ sint status plenus, videatur n. 2636, et {1}
`octoginta’ tentationes, n. 1963, hic per tentationes; praeter
plura quae non sciri possunt; numeri enim significationem suam
habent ex numeris simplicioribus, ex quibus in se ductis seu
multiplicatis exsurgunt, {2}prout hic numerus ex duodecim et
quindecim, et quoque ex aliis adhuc simplicioribus.
@1 i quod$
@2 ut$

AC n. 4618 4618. `Et exspiravit Jishak et mortuus est’: quod significet
exsuscitationem in Divino Naturali, constat ex significatione
`exspirare et mori’ quod sit exsuscitatio, de qua n. 3326, 3498,
3505; quando enim in Verbo memoratur de aliquo quod mortuus sit, in
sensu interno {1}significatur ultimum ejus et novum in altero, ita
continuatio; sicut cum memoratur de regibus Jehudae et Israelis
quod mortui, seu de summis pontificibus, in sensu interno est finis
repraesentationis quae per illos, et continuatio in alio, ita
exsuscitatio; (t)etiam qui in altera vita sunt, et tunc apud
hominem cum illa leguntur, non aliquam mortem capiunt, quia prorsus
nesciunt {2}ibi quid mori, inde loco ejus percipiunt continuum in
altero; {3}praeterea cum homo moritur, non moritur nisi quoad
corporeum quod ei inserviverat pro usibus in terra, sed continuat
vitam quoad suum spiritum in mundo ubi corporea non amplius alicui
usui sunt. (t)Quod per `exspiravit Jishak et mortuus 2 est’
significetur exsuscitatio in Divino Naturali, est quia rationale
vitam non {4}habet, nisi naturale correspondet, n. 3493, 3620,
3623; se habet hoc sicut visus oculi, is nisi objecta extra se
{4}habet quae videat, perit, ita quoque reliqui sensus; pariter si
objecta {5}sunt prorsus contraria, ea enim mortem inducunt; et
quoque se habet sicut vena fontis cujus aquis nullus effluxus, inde
obstipatur: simile est cum rationali, nisi lucis ejus receptio sit
in naturali, perit ejus visus, (m)scientifica enim in naturali sunt
objecta visus rationalis; quae objecta si contraria sunt luci, hoc
est, intelligentiae veri et sapientiae boni, etiam visus rationalis
perit, nam in contraria sibi influere nequit; inde est quod
{6}rationale apud illos qui in (t)malis et falsis sunt, occludatur,
sic ut non pateat per illud communicatio cum caelo, nisi solum
quasi per rimas ut in facultate sint cogitandi, ratiocinandi et
loquendi:(n) inde est ut naturale cum rationali conjungi possit,
quod ad receptionem praeparandum sit, quod fit per regenerationem
a Domino, et tunc cum conjungitur, rationale vivit in naturali, nam
in naturali videt objecta sua, ut dictum, sicut visus oculi in
objectis 3 mundi {7}. Rationale quidem in se vitam habet,
distinctam a vita naturalis, sed usque rationale in naturali est,
sicut homo in sua domo, aut anima in suo corpore: se quoque ita
habet cum caelis; intimum seu tertium caelum quidem vivit
distinctum a caelis qui infra illud, sed usque nisi receptio
{8}foret in secundo seu medio caelo, sapientia ibi dissiparetur;
similiter nisi receptio lucis et intelligentiae hujus caeli foret
in caelo ultimo seu primo, et hujus denique in naturali hominis;
intelligentia illorum caelorum’ quoque dissiparetur, `nisi
provideretur a Domino ut alibi receptio foret; (m)quapropter ita
formati sunt caeli a Domino, ut unum alteri inserviat pro
receptione, et tandem homo quoad ejus naturale et sensuale pro
receptione ultima, nam ibi Divinum in ultimo ordinis est, et
transit in mundum: {9}ideo si concordat seu correspondet ultimum
cum prioribus, tunc in ultimo sunt priora simul, nam quae ultima
sunt, receptacula sunt priorum se et ibi successiva simul sunt.(n)
Inde patet quid per exsuscitationem in Divino Naturali
intelligitur.
@1 est$
@2 illi$
@3 etiam cum homo moritur, non est mors ejus, nisi quoad
corporeum quod inserviverat pro usibus in terra, sed est
continuatio vitae, nam spiritus continuat tunc vitam$
@4 habeat$
@5 sint$
@6 after falsis sunt$
@7 i ut dictum$
@8 i ejus$
@9 quapropter$

AC n. 4619 4619. `Et collectus ad populos suos’: quod significet quod nunc
inter illa quae Divini Naturalis, constat ex significatione
`colligi ad populos’ quod cum de repraesentativis agitur, sit non
amplius de illo, de qua n. 3255, 3276, ita hic quod inter illa quae
Divini Naturalis sunt, ut quoque sequitur ab illis quae mox supra
n. 4618 dicta sunt. Antiqui cum aliquis moriebatur, dicebant quod
`collectus sit ad populos,’ et tunc in proximo sensu intellexerint
quod inter suos in altera vita esset; quisque enim homo in
societate est cum spiritibus et angelis quoad spiritum suum, quum
vivit in corpore; inter eosdem quoque venit post mortem, n. 1277,
2379; hoc intellectum est per `populos ad quos collectus’: at in
sensu interno Verbi, ubi de bonis et veris Ecclesiae seu regni
Domini agitur, per `colligi ad populos’ significatur inter vera et
bona quae concordant seu correspondent; societates {1}caelestes
omnes sunt in veris et bonis, sed quia vera et bona ibi se habent
sicut consanguinitates et affinitates in terra, cum omni
differentia, n 685, 917, 3815, 4121, ita `populi sui’ {2}sunt vera
in quibus societates concordes, seu {3}societates quae in veris
illis; quod `populi’ sint vera, videatur n. 1259, 1260, 2928, 3295,
3581.
@1 i enim$
@2 i seu populi cujusvis$
@3 i quod idem ubi$

AC n. 4620 4620. `Senex et satur dierum’: quod significet novum vitae,
constat ex significatione `senis’ quod sit exuitio prioris status
et induitio novi, de qua n. (x)2198, 3016, 3254, 3492; hic ideo
novum vitae; et ex significatione `{1}satur dierum’ quod sit status
plenus.
@1 saturis$

AC n. 4621 4621. `Et sepeliverunt illum Esau et Jacob filii illius’: quod
significet quod resurrexerit in bono et bono veri naturalis,
constat a significatione `sepeliri’ quod sit resurrectio, de qua n.
2916, 2917, et quod sit status repraesentationis in alio
resuscitatus, n. 3256; ex repraesentatione `Esavi’ quod sit Divinum
Naturale Domini quoad bonum, de qua n. 3302, 3576, 4241; et ex
repraesentatione `Jacobi’ quod sit Divinum Naturale Domini quoad
bonum veri, de qua n. 4273, 4337, 4538; ex his et illis quae supra
n. 4618 dicta sunt, patet quod per `sepeliverunt illum Esau et
Jacob filii illius’ significetur quod resurrexerit in bono et bono
veri naturalis. Quod `sepeliri’ in (t)interno sensu sit resurgere,
est quia cum corpus mortuum est, anima resurgat; inde angeli cum
memoratur in Verbo `sepelitio’, non cogitant de corpore quod
rejicitur, sed de anima quae resurgit; sunt enim in ideis
spiritualibus, ita in illis quae sunt vitae, inde omnia quae sunt
mortis in mundo naturali, significant talia quae sunt vitae in
mundo spirituali.

AC n. 4622 4622. Continuatio de Correspondentia cum Maximo Homine, hic de Correspondentia Odoris et Narium cum illo.

Sunt habitacula beatorum in altera vita varia, tali arte
constructa ut sint quasi in ipsa arte architectonica, seu immediate
ab ipsa arte; de habitaculis beatorum videantur quae prius ab
experientia, n. (x)1119, 1626-1630; haec non solum apparent illis
coram visu, sed etiam coram tactu; omnia enim quae ibi sunt,
adaequata sunt sensationibus spirituum et angelorum, inde sunt
talia quae non cadunt sub sensum corporeum qualis est hominis, sed
sub illum qui est illis qui ibi sunt: scio quod hoc multis
incredibile sit, sed ex causa quia nihil creditur quod non oculis
corporeis videri, et manibus carneis palpari potest; inde {1}est
quod homo hodie, cui occlusa sunt interiora, nihil sciat de illis
quae existunt in mundo spirituali aut caelo; dicit quidem ex Verbo
et ex doctrina quod {2}caelum sit et quod {3}angeli qui ibi, sunt
in gaudio et in gloria, {4}et praeterea nihil novit; optat quidem
ut sciat quomodo se ibi habet, sed cum ei dicitur, usque nihil
credit, ex causa quia corde negat dari; cum optat scire, est solum
quia tunc in curioso est ex doctrina, non in jucundo ex fide; qui
non in fide sunt, illi quoque corde negant; at qui credunt, illi
comparant sibi ideas de caelo, ejus gaudio et gloria, ex variis,
quisque ex talibus quae suae scientiae ac intelligentiae sunt, at
simplices ex sensitivis quae corporis sunt; 2 sed usque plerique
non capiunt quod spiritus et angeli sensationibus polleant multo
exquisitioribus quam homines in mundo, nempe visu, auditu, olfactu,
analogo gustus, et tactu, ac imprimis jucundis {5}affectionum; si
modo credidissent quod essentia eorum interior esset spiritus, et
quod corpus (c)ac corporis sensationes et membra sint modo
adaequata usibus in mundo, et spiritus ac spiritus sensationes
(c)et organa adaequata usibus in altera vita, tunc ex se et paene
sua sponte venirent in ideas de statu spiritus sui post mortem,
cogitarent enim tunc secum quod spiritus ejus foret ipse ille homo
qui cogitat, et qui cupit, desiderat et afficitur, et dein quod
omne id sensitivum quod apparet in corpore, esset proprie ejus
spiritus, et corporis solum per influxum; et haec postea
confirmarent apud se multis, et sic tandem delectarentur illis 3
quae {6}sui spiritus sunt, plus quam illis quae {6}sui corporis:
reipsa etiam ita se habet quod nempe corpus non sit quod videt,
audit, {7}odoratur, sentit, sed spiritus ejus; quapropter cum
spiritus exuitur corpore, tunc in suis sensationibus est, in quibus
fuerat cum in corpore, et quidem in multo exquisitioribus; corporea
enim, quia crassa {8}respective, sensationes {9}obtusas
reddiderunt, et adhuc obtusiores quia immersit illas terrestribus
(c)et mundanis: hoc asseverare possum, quod spiritus multo
exquisitiorem visum habeat quam homo in corpore, tum quoque
auditum, et quod {10}miraturi, sensum odoris, ac imprimis sensum
tactus, vident enim se mutuo{11}, audiunt se mutuo, tangunt se
mutuo; hoc quoque is qui credit vitam post mortem, concluderet ex
eo quod nulla vita dari queat absque sensu, et quod quale vitae sit
secundum quale sensus, immo quod intellectuale non sit nisi
exquisitus sensus interiorum, et superius intellectuale rerum
spiritualium; inde etiam quae intellectualis (c)et ejus 4 perceptionum sunt, vocantur sensus interni. Cum sensitivo hominis
statim post mortem, ita se habet: ut primum homo moritur et apud
illum corporea frigescunt, exsuscitatur ille in vitam, et tunc in
statum omnium sensationum, usque adeo ut primum vix {12}aliter
sciat quam quod in corpore adhuc sit; sensationes enim in quibus
est, adducunt illum ita credere, sed cum appercipit quod
sensationes exquisitiores habeat, et hoc imprimis quando cum aliis
spiritibus loqui incipit, tunc animadvertit quod in altera vita
sit, et quod mors corporis ejus {13}fuerit continuatio vitae
spiritus ejus. Cum duobus quos notos habui, locutus sum eodem die
{14}cum sepelirentur, et cum uno qui per meos oculos vidit suum
loculum et {15}feretrum, et is quia in omni sensatione erat in qua
in mundo, loquebatur mecum de exequiis, cum funeralia ejus
sequerer, et quoque de suo corpore, dicendo, quod rejiciant illud
quia ipse vivit. Sed 5 sciendum quod illi qui in altera vita sunt,
nihil quicquam quod in mundo per oculos alicujus hominis videre
possint; sed quod per meos potuerint, erat quia spiritu cum illis
sum, et simul corpore cum his qui in mundo, videatur etiam n. 1880:
ac praeterea sciendum quod illos cum quibus in altera vita locutus
sum, non viderim oculis corporis mei, sed oculis spiritus mei, et
usque tam {16}clare, et quandoque {17}clarius quam oculis corporis,
nam, ex Divina Domini Misericordia, aperta sunt illa quae spiritus
mei sunt. Sed scio quod 6 haec quae hactenus dicta sunt, non
credituri sint illi qui corporeis, terrestribus et mundanis immersi
sunt, hoc est, ii eorum qui illa pro fine habent, hi enim non alia
capiunt quam quae per mortem dissipantur: scio etiam quod nec
credituri sint qui multum cogitarunt et disquisiverunt de anima, et
non simul comprehenderunt quod anima sit ejus spiritus, et quod
ejus spiritus sit ipse ejus homo qui vivit in corpore; hi enim non
aliam notionem de anima capere potuerunt quam quod sit aliquod
cogitativum, aut flammeum, aut aethereum, quod solum agit in formas
organicas corporis, et non in formas puriores quae sunt ejus
spiritus in corpore, {18}et sic tale quod cum corpore dissiparetur;
et hoc imprimis illi qui se in talibus confirmarunt per intuitiones
sufflatas a persuasione sapientiae prae aliis.
@1 i quoque$
@2 illud$
@3 illi$
@4 at$
@5 ex affectione$
@6 ejus$
@7 odorat AI$
@8 i sunt$
@9 i ejus$
@10 scio miraturos$
@11 clarissima luce$
@12 aliud$
@13 sit$
@14 quo$
@15 lecticam$
@16 exquisite$
@17 exquisitius$
@18 inde concludere alius non potuerunt, quam quod tale$

AC n. 4623 4623. Sed sciendum quod vita sensitiva spirituum duplex sit,
nempe realis et non realis; distincta est una ab altera in eo quod
omne id reale sit quod apparet illis qui in caelo, sed omne id non
reale quod illis qui in inferno; quicquid enim venit ex Divino, hoc
est, a Domino, hoc reale est, nam venit ab ipso Esse rerum et ex
Vita in se; sed quicquid venit ex proprio spiritus, hoc non reale
est, quia (t)non venit ex Esse {1}rerum et non ex Vita in se; qui
in affectione boni et veri sunt, illi in vita Domini sunt, ita in
vita reali, nam in bono et vero per affectionem Dominus est
praesens, sed qui in malo et falso sunt per affectionem, illi in
vita proprii sunt, ita in vita non reali, nam in malo et falso
Dominus non est praesens. Reale a non reali in eo distinguitur
quod reale actualiter sit qualiter apparet, et quod non reale
actualiter non ita sit qualiter apparet. Qui in inferno sunt,
habent aeque sensationes, et non sciunt 2 aliter quam quod realiter
seu actualiter ita sit prout sentiunt, sed usque cum inspectantur
ab angelis, tunc apparent eadem sicut phantasmata (c)et
disparantur, et ipsi non sicut homines, sed sicut monstra; loqui
etiam datum est cum illis de hac re, et quidam eorum dixerunt quod
credant realia esse, quia vident et tangunt illa, addentes quod
sensus non possit fallere; sed respondere datum quod usque non
realia sint, et hoc esse inde quia in contrariis sunt seu in
oppositis Divino, nempe in malis et falsis, utcumque {2}illa ut
realia iis apparent; et praeterea ipsi, quatenus in cupiditatibus
{3}mali et in persuasionibus falsi sunt, non {4}sint nisi quam
phantasiae quoad cogitationes, et ex phantasiis aliquid videre est
videre illa quae realia sunt ut non realia, et illa quae non realia
ut realia; et nisi, ex Divina Domini misericordia, illis donatum
esset ita sentire, nullam vitam sensitivam haberent, proinde nullam
vitam, nam sensitivam facit omne vitae: omnem experientiam de his
afferre, foret perplures 3 paginas implere. Caveant itaque sibi
{5}cum in alteram vitam veniunt, ne illudantur; sciunt enim mali
spiritus coram illis qui recentes e mundo veniunt, varias
illusiones sistere, et si non possunt fallere, usque tentant per
illas persuadere quod nihil reale sit, sed quod idealia omnia,
etiam quae in caelo.
@1 in se$
@2 illis illa ut realia apparent$
@3 et falsitatibus$
@4 sunt$
@5 qui$

AC n. 4624 4624. Quod autem correspondentiam sensus olfactus et inde narium
cum Maximo Homine concernit; ad provinciam illam pertinent qui in
perceptione communi sunt, sic ut dici queant `perceptiones’; illis
correspondet olfactus, proinde {1}organum ejus; inde quoque est
quod olfacere, odorari, sagax esse, et quoque nares, in communi
sermone praedicentur de illis qui divinatione rem prope tangunt, et
quoque qui percipiunt; interiora enim vocum loquelae hominis ex
correspondentia cum Maximo Homine plura trahunt, ex causa quia homo
quoad spiritum est in societate cum spiritibus, {2}et quoad corpus
cum hominibus.
@1 i etiam$
@2 at$

AC n. 4625 4625. Sed societates ex quibus totum caelum quod est Maximus Homo,
consistit, sunt plures, et sunt magis et minus universales; magis
universales sunt quibus integrum membrum, aut organum, aut viscus
correspondet; minus universales quibus partes eorum, et partium
partes: unaquaevis societas est imago totius, nam quod unanimum
est, ex totidem sui imaginibus componitur: societates illae magis
universales, quia sunt imagines Maximi, habent societates
particulares intra se quae similiter correspondent: locutus sum
quandoque eum illis qui in societate in quam missus, pertinebant ad
provinciam pulmonum, cordis, faciei, linguae, auris, oculi, et cum
illis qui ad provinciam narium, ex quibus etiam scire datum quales
sunt, quod nempe sint `perceptiones’; perceperunt enim quicquid in
societate contigit in communi, non autem ita in particulari sicut
illi qui in provincia oculi sunt, hi enim discernunt et intuentur
illa quae perceptionis sunt: et quoque observare datum {1} quod
perceptivum eorum varietur secundum status mutationes communes
societatis in qua sunt.
@1 at$

AC n. 4626 4626. Cum aliquis spiritus advenit, etiamsi adhuc e longinquo et
in occulto est, usque praesentia ejus percipitur quoties Dominus id
concedit ex sphaera quadam spirituali, et ex illa noscitur qualis
ejus vita est, qualis ejus affectio, et qualis ejus fides{1};
angelici spiritus qui in exquisitiore perceptione sunt, inde sciunt
innumerabilia de statu vitae et fidei ejus: hoc mihi multoties
ostensum est. Hae sphaerae, quando Domino beneplacet, etiam in
odores vertuntur; ipse odor manifeste sentitur; quod sphaerae illae
vertantur in odores, est quia odor correspondet perceptioni, et
quia perceptio est quasi odor spiritualis, inde etiam odor
descendit; sed videantur quae de his prius ab experientia allata
sunt; de sphaeris, n. 1048, 1053, 1316, 1504-1519, 1695, 2401,
2489, 4464; de perceptione, n. 483, 495, 503, 521, 536, 1383, 1384,
1388, 1391, 1397, 5398, 1504, 1640; de {2}odoribus inde, n. 1514,
1517-1519, 1631, 3577.
@1 i est$
@2 odore$

AC n. 4627 4627. Qui autem referunt interiora narium, in perfectiore statu
quoad perceptionem sunt quam illi qui referunt exteriora earum, de
quibus supra; de illis haec licet referre: visum mihi sicut balneum
cum longis sedilibus seu scamnis, et inde {1}efflabat calor;
apparuit ibi mulier, quae mox disparabatur in nubem nigricantem; et
quoque auditi infantes, dicentes quod ibi non esse vellent:
postmodum aliqui chori angelici sunt appercepti, qui ad me missi
avertendi conatus quorundam malorum spirituum causa; et tunc subito
supra frontem apparebant foraminula majora et minora, per quae
translucebat lux pulchre flavescens, et in lucido illo intra
foraminula visae (t)sunt quaedam in niveo; et dein apparebant
iterum foraminula alia dispositione, per quae {2}illae quae intus
erant, transpiciebant; et rursus alia foraminula, per quae lucidum
non ita transmeabat; demum percepta lux candescens: dicebatur mihi
quod 2 ibi essent domicilia earum quae constituunt provinciam
narium internarum, erant enim ex sexu feminino,’ et quod
perspicacia perceptionis illarum quae ibi, in mundo spirituum per
talia foramina repraesentetur; spiritualia enim in caelo
repraesentantur per naturalia, seu potius, per talia quae
naturalium similia sunt {3}in mundo spirituum; postea dabatur loqui
cum illis, et dicebant quod per repraesentativa illa foramina
possent exacte videre illa quae infra fierent, et quod foramina
illa appareant conversa ad illas societates quas observare
satagebant, et quia tunc ad me, dicebant quod {4}appercipere
possent omnes cogitationis meae ideas, et quoque illorum qui circum
me erant; insuper aiebant quod non solum apperciperent ideas, sed
etiam viderent illas varie sibi repraesentatas, sicut quae
affectionis boni essent per flammulas convenientes, et quae
affectionis veri essent per lucis variationes; adjiciebant quod
viderint quasdam angelicas societates apud me, et illarum
{5}cogitationes per varie colorata, per purpuracea qualia in
aulaeis pictis, et quoque per iridea in plano obscuriore, et quod
inde perceperint quod societates illae angelicae essent ex
provincia oculi. Visi dein alii spiritus qui inde dejecti sunt, et
huc 3 illuc dispersi, de quibus dicebant quod tales essent qui se
apud illas insinuaverant causa appercipiendi aliquid et videndi
quid infra ageretur, sed fine insidiandi; haec dejectio observata
est quoties angelici chori adventabant, cum quibus etiam locutus
sum; de illis qui dejecti, dicebant quod referrent mucum narium et
quod essent hebetes et stupidi, et quoque absque conscientia, ita
prorsus absque perceptione interiore; mulier quae visa, de qua
supra, significabat tales insidiatrices, cum illis quoque loqui
dabatur, et miratae sunt quod aliquis conscientiam habeat,
nesciebant prorsus quid conscientia; et cum dicerem quod sit
interior apperceptio boni et veri, et si agitur contra illam
apperceptionem, quod sit anxietas, {6} hoc non intellexerunt; tales
sunt {7}qui correspondent muco qui infestat nares, et qui ideo
ejicitur. Ostensum mihi dein lucidum in quo vivunt quae interna
narium {8}referunt, erat lucidum variatum pulchre venis flammae
aureae et lucis argenteae, affectiones boni (t)repraesentantur ibi
per venas flammae aureae, et affectiones veri per venas lucis
argenteae. Et quoque ostensum quod habeant foramina patentia a
latere, per quae vident sicut caelum cum stellis in caeruleo; et
dictum quod in conclavibus earum tanta lux sit ut meridiana mundi
aequiparari nequeat: et insuper dictum, quod apud {9}illas calor
sit sicut vernalis et aestivus in terra; et quod etiam infantes
apud eas sint, sed infantes aliquot annorum; et quod ibi esse non
velint cum insidiatrices illae, seu muci, adventant. Talia
repraesentativa apparent innumerabilia in mundo spirituum; {10}at
illa fuerunt repraesentativa perceptionum, in quibus illae sunt
quae odoratui internarum narium correspondent.
@1 afflabat$
@2 illi qui$
@3 before per naturalia$
@4 percipere$
@5 ideas$
@6 I i sed$
@7 These are later spoken of as female$
@8 constituunt$
@9 illos I$
@10 et$

AC n. 4628 4628. Quod porro odores in quos vertuntur sphaerae perceptionum,
attinet, sentiuntur illi tam manifeste sicut odores in terra, sed
non perveniunt ad sensum hominis apud quem clausa sunt interiora,
nam per viam internam influunt, non autem per externam. Sunt
odores illi ex duplici origine, nempe ex perceptione boni, et ex
perceptione mali; qui ex perceptione boni sunt, sunt gratissimi,
halantes quasi ex fragrantibus horti floribus, et ex aliis
fragrantiis, tanta amoenitate, et quoque varietate ut ineffabile;
in talium odorum 2 sphaeris sunt illi qui in caelo; odores autem
qui ex perceptione mali sunt, sunt ingratissimi, fetentes et
putentes sicut qui ab aquis putidis, ab excrementis, a cadaveribus,
et foede olentes sicut a muribus et pediculis domesticis; in talium
nidorum sphaeris sunt illi qui in inferno: et quod mirum, ii qui in
illis sunt, graveolentiam non sentiunt, immo putores illi eis
delectabiles sunt, et cum in illis sunt, in {1}sphaera suorum
jucundorum et deliciosorum sunt; at vero cum aperitur infernum, et
exhalatio inde ad spiritus bonos {2}pervenit, corripiuntur hi
horrore et quoque anxietate, sicut illi in mundo qui in sphaeram
fetorum talium incidunt.
@1 suis jucundis et delitiosis$
@2 transit$

AC n. 4629 4629. Omnem illam experientiam quam de sphaeris perceptionum
conversis in odores habui, afferre, foret {1}membranam exarare,
videantur quae de illis prius, n. 1514, 1517-1519, 1631, 3577
memorata sunt; quibus solum haec licet adjicere: percepi quondam
multorum spirituum commune cogitationis de Domino quod natus homo,
et apperceptum quod ex meris scandalis consisteret; nam {2}quod
cogitant spiritus in communi et particulari, hoc percipitur
manifeste ab aliis; odor illius sphaerae percipiebatur similis
aquae putidae, et aquae putidae, et aquae quisquiliis fetidis
conspurcatae.
@1 membranam exarare = literally `to plough up a parchment,’
but Cicero uses exarare for `to write, note or set down,’ probably
from the use of a style on wax tablets. The meaning here is
evidently ‘to fill a sheet, or volume.’$
@2 quid$

AC n. 4630 4630. Quidam supra caput inconspicuus aderat; quod adesset, ex
fetore appercepi qui erat qualis fetor dentium qui excrementitius;
et postea apperceptus nidor sicut ex cornu {1}seu osse usto; dein
veniebat talium magna turba, assurgens ab inferiore non procul a
dorso, sicut nimbus, et quia etiam inconspicui erant, autumabam
quod tam subtiles essent, et tamen mali, sed dictum quod illi ubi
sphaera spiritualis est, ibi inconspicui sint, sed ubi sphaera
naturalis, ibi conspicui, nam qui ita naturales sunt ut nihil
cogitent de spiritualibus, nec credant infernum et caelum dari, et
usque in negotiis suis sunt subtiles, illi sunt tales, et vocantur
naturales inconspicui; et manifestantur aliis quandoque per
{2}foetorem, de quo {3}supra.
@1 ac$
@2 i nidorem et$
@3 i mox$

AC n. 4631 4631. Bis {1}et ter etiam afflavit me odor cadaverosus, et cum
quaesitum a quibusnam esset, indicatum quod esset ab inferno ubi
foedi latrones et sicarii et qui facinorosa ex gravi dolo
patrarunt. Quandoque etiam odor excrementitius, et cum quaesitum
undenam, dictum quod ab inferno ubi adulteri. Et cum odor
excrementitius commixtus cadaveroso, dictum quod esset ab inferno
ubi adulteri qui etiam crudeles; et sic porro.
@1 aut$

AC n. 4632 4632. Cum quondam cogitarem de regimine animae in corpore, (c)et
de influxu voluntatis in actiones, apperceptum quod illi qui in
interno excrementitio tunc parumper aperto essent, non aliud
cogitarent quam de animae imperio in anum, et de influxu voluntatis
in protrusiones excrementorum; inde patuit in quali perceptionis et
inde fetoris sphaera essent. Similiter factum cum de amore
conjugiali cogitarem, quod tunc illi qui in inferno ubi adulteri,
nihil nisi quam flagitiosa qualia sunt adulterii et spurca
volverent. Et cum de sinceritate, quod illi qui in dolo, nihil
nisi facinorosum ex dolo cogitarent{1}.
@1 i et sic porro$

AC n. 4633 4633. Ex his quae de perceptionibus et quoque de odoribus dicta
sunt, patet quod cujusvis vita, proinde cujusvis affectio manifeste
pateat in altera vita; qui itaque credit quod non sciatur ibi
qualis fuerat et qualis inde vita ei sit, et quod ibi occultare
possit suum animum sicut in mundo, multum fallitur: ibi etiam
patent non modo quae homo de se novit, sed etiam quae de se non
novit, nempe illa quae is per frequentem usum tandem immersit
jucundis vitae, nam {1}tunc disparantur a visu et reflexione ejus:
ipsi fines cogitationis ejus, et {2}loquelae ejus et actionum ejus,
qui ex simili causa ei occulti facti {3}sunt, in caelo
manifestissime percipiuntur; caelum enim in sphaera et perceptione
finium est.
@1 d tunc, i haec$
@2 loquutionis$
@3 fuerunt$

AC n. 4634 4634. Continuatio de correspondentia cum Maximo Homine ad finem
capitis sequentis, et ibi de correspondentia auditus et aurium cum
illo.

AC n. 4635

4635. GENESEOS
CAPUT TRIGESIMUM SEXTUM

Quia in praemissis ante capita Geneseos hactenus explicata
sunt quae Dominus apud Matthaeum cap. xxiv praedixerat de ultimo
tempore Ecclesiae, et quia apud eundem Evangelistam eadem
continuantur {1}capite xxv, licet etiam illa suo ordine quoad
sensum internum explicare quae in littera haec sunt:
Tunc simile fiet regnum caelorum decem virginibus, quae
accipientes lampades suas exiverunt in occursum Sponsi:
quinque autem erant ex illis prudentes, quinque vero stultae;
quae stultae accipientes lampades suas non acceperunt secum
oleum; verum prudentes acceperunt oleum in vasis suis cum
lampadibus suis. Tardante autem Sponso, dormitarunt omnes, et
obdormierunt: media autem nocte clamor factus est, Ecce
Sponsus venit, exite in occursum Ipsius: tunc excitatae sunt
omnes virgines istae, et adornarunt lampades suas: verum
stultae prudentibus dixerunt, Date nobis de oleo vestro, quia
lampades nostrae exstinguuntur; responderunt autem prudentes,
dicentes, Ne forte non sufficiat nobis et vobis; abite vero
potius ad vendentes et emite vobis ipsis; abeuntibus autem
illis ad emendum, venit Sponsus, et paratae ingressae sunt cum
Ipso ad nuptias, et clausa est {2}janua. Postea vero veniunt
etiam reliquae virgines, dicentes, Domine, Domine, aperi
nobis; Ipse vero respondens dixit, Amen dico vobis, non novi
vos. Vigilate itaque, quia non scitis diem, neque horam, in
qua Filius hominis venturus est, Matth. xxv 1-13.
@1 Cap. xxv before eadem$
@2 I A S copied from Sch ostiumque clausum est, but then
altered as above. In his copy of Sch he notes quando maritus homo
clauditur ostium$

AC n. 4636 4636. Quod per hanc parabolam Dominus adventum Suum descripserit,
constat a singulis, et a fine {1} ubi dicit, `Vigilate itaque, quia
non scitis diem, neque horam, in qua Filius hominis venturus est’;
sicut etiam in praecedente capite xxiv, ubi de adventu Suo expresse
loquitur,
Vigilate ergo, quia non scitis, qua hora Dominus vester
venturus est, vers. 42;
quod adventus Ipsius sit consummatio saeculi seu ultimum tempus
Ecclesiae, prius ostensum est.
@1 i ejus$

AC n. 4637 4637. Quod omnia et singula quae Dominus locutus est in
parabolis, repraesentativa et significativa sint spiritualium et
caelestium regni Ipsius, et in supremo sensu Divinorum apud Ipsum,
constat manifeste; quare qui non id novit, nihil aliud de parabolis
Domini capere potest quam quod sint sicut similitudines vulgares et
nihil plus in sinu recondant; prout haec de decem virginibus, nisi
sciatur quid in sensu interno `virgines’ significant, tum quid
decem, quid quinque, quid lampades, quid vasa, quid oleum, quid
vendentes, quid nuptiae, et reliqua; similiter in omnibus aliis
parabolis; quae Dominus in illis locutus est, apparent in externa
forma sicut, ut dictum, similitudines vulgares, sed in interna sunt
tales ut impleant universum caelum, nam sensus internus singulis
inest, qui talis est ut spirituale et caeleste ejus se diffundat
per caelos undequaque sicut lux et flamma; is sensus est prorsus
elevatus a sensu litterae, et fluit a singulis expressionibus et a
singulis vocibus, immo ab omni iota. Quid {1}autem haec parabola
in sensu interno involvit, patet ab his quae sequuntur.
@1 itaque$

AC n. 4638 4638. Tunc simile fiet regnum caelorum decem virginibus
significat ultimum tempus Ecclesiae veteris et primum novae;
Ecclesia est regnum Domini in terra; `decem virgines’ sunt omnes
qui in Ecclesia, nempe tam qui in bono et vero, {1}quam qui in malo
et falso; `decem’ in sensu interno sunt reliquiae, et quoque
plenum, ita omnes; et `virgines’ sunt illi qui in Ecclesia; ita
quoque alibi in Verbo. Quae 2 accipientes lampades suas significat
spiritualia in quibus caeleste, seu vera in quibus bonum, seu quod
idem, fidem in qua charitas erga proximum, et charitatem in qua
amor in Dominum, `oleum’ enim est bonum amoris, de quo sequitur; at
`lampades in quibus non oleum’ sunt eadem in quibus non bonum.
Exiverunt in occursum 3 Sponsi significat receptionem eorum {2}.
Quinque autem erant ex illis prudentes, quinque vero stultae
significat partem eorum qui in veris in quibus bonum, et partem qui
in veris in quibus non bonum; illi sunt `prudentes’, hi autem
`stultae’; `quinque’ in sensu interno sunt aliqui, hic itaque pars
eorum. Quae stultae accipientes lampades suas non acceperunt secum
oleum significat quod non haberent bonum charitatis {3} in veris
suis; `oleum’ in sensu interno est bonum charitatis et amoris.
Verum prudentes acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus suis
significat quod haberent bonum charitatis et amoris in veris suis;
4 `vasa’ sunt doctrinalia fidei. Tardante autem Sponso,
dormitarunt omnes, et obdormierunt significat moram et inde dubium;
`dormitare’ in sensu interno est ex mora pigrescere in illis quae
sunt Ecclesiae, et `obdormire’ est dubium fovere, {4} `prudentes’
dubium in quo est affirmativum, {5} `stultae’ dubium in quo est
negativum. Media autem nocte clamor factus est significat tempus
quod ultimum Ecclesiae veteris et primum novae; hoc tempus est quod
in Verbo vocatur `nox’ cum agitur de statu Ecclesiae; `clamor’ est
mutatio. Ecce Sponsus venit, exite in occursum Ipsius significat
id quod judicium, nempe acceptationem {6}et rejectionem. Tunc
excitatae sunt omnes virgines istae, et adornarunt lampades suas
significat praeparationem omnium, nam qui in veris in quibus non
bonum, aeque acceptari se credunt quam illi qui in veris in quibus
bonum; putant enim fidem solam salvare, non scientes quod nulla
fides sit {7}ubi non est charitas. Verum stultae prudentibus
dixerunt, Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae
exstinguuntur significat quod velint communicari bonum veris suis
inanibus, seu fidei suae vacuae, ab aliis; spiritualia enim et
caelestia omnia in altera vita mutuo communicantur, sed non nisi
per bonum. 6 Responderunt autem prudentes, dicentes, Ne forte non
sufficiat nobis et vobis significat quod communicari non possit
quia parum {8}boni quod illis, auferretur; ita enim cum
communicatione boni cum illis qui in {9}veris absque bono sunt, in
altera vita se habet quasi auferunt {10}illis bonum et sibi
appropriant et non cum aliis communicant, {11}sed conspurcant id,
quapropter non fit aliqua communicatio boni cum illis; de his ab
experientia videbitur ad finem capitis {12}seq: xxxvii. 7 Abite
vero potius ad vendentes et emite vobis ipsis significat bonum
meriti; qui id jactant, sunt `vendentes’; etiam {13}illi qui in
vero sunt in quo non bonum, prae aliis in altera vita meritorium
faciunt omne id quod ut bonum in externa forma apparenter fecerunt,
tametsi malum esset in interna, secundum illa quae Dominus dicit
apud Matthaeum,
Multi dicent Mihi in illo die, Domine, Domine, nonne per nomen
Tuum prophetavimus, et per nomen Tuum daemonia ejecimus, et in
nomine Tuo virtutes multas fecimus? sed tunc confitebor illis,
Non novi vos, discedite a Me operarii iniquitatis, vii 22
[23]:
et apud Lucam,
Ex quo surrexerit Paterfamilias, et occluserit januam; tunc
incipietis foris stare et pulsare januam, dicentes, Domine,
Domine, aperi nobis; sed respondens dicet vobis, Non novi vos
unde sitis; tunc incipietis dicere, Edimus coram Te, et
bibimus, et in plateis nostris docuisti; sed dicet, Dico
vobis, non novi vos unde sitis, discedite a Me omnes operarii
iniquitatis, xiii [25], 26, 27;
tales sunt qui per `stultas’ hic intelliguntur, quapropter de illis
similiter dicitur his verbis, `(x)veniunt etiam illae, dicentes,
Domine, Domine, aperi nobis; Ipse vero respondens dixit, Amen dico
vobis, non novi vos.’ Abeuntibus autem illis ad emendum, venit
Sponsus significat praeposteram 8 applicationem. Et paratae
ingressae sunt cum Ipso ad nuptias significat qui in bono et inde
in vero quod recepti {14} in caelum; Caelum {15}assimilatur nuptiis
ex conjugio caelesti quod est conjugium boni et veri, et Dominus
{16}Sponso quia Ipsi tunc conjunguntur, inde Ecclesia vocatur
Sponsa. Et clausa est janua significat quod alii non intrare
possint. Postea vero veniunt etiam reliquae virgines, dicentes, 9
Domine, Domine, aperi nobis significat quod ex sola fide absque
charitate, et ex operibus in quibus non vita Domini sed vita sui,
intrare velint. Ipse vero respondens, dixit, Amen dico vobis, non
novi vos significat rejectionem; `non nosse illos’ in sensu interno
est non in aliqua charitate erga proximum esse, et per illam in
conjunctione cum Domino; qui non in conjunctione sunt, `non noti
esse’ dicuntur. Vigilate itaque, 10 quia non scitis diem, neque
horam, in qua Filius hominis venturus est significat studium vitae
secundum praecepta fidei, quod est `vigilare’; tempus acceptationis
quod homini ignotum, et status significantur per `non scitis diem
{17}neque horam in qua Filius hominis venturus’. Qui in bono, hoc
est, qui facit secundum praecepta, `prudens’ dicitur, at qui in
{18}cognitionibus veri, et non facit, `stultus’; etiam alibi a
Domino apud Matthaeum,
Omnis qui audit Mea verba et facit ea, comparabo eum viro
prudenti,…{19}et omnis audiens verba Mea, sed non faciens
ea, comparabitur viro stulto, vii 24, 26.
@1 et omnes$
@2 i a Domino$
@3 i et amoris$
@4 i sed$
@5 i at$
@6 vel$
@7 nisi ubi$
@8 veri I$
@9 vero$
@10 id$
@11 et quoque$
@12 xxxviii Genes:$
@13 qui in veris sunt in quibus$
@14 i sint$
@15 hic vocatur nuptiae$
@16 Sponsus$
@17 et$
@18 A had vero but alters to cognitionibus veri$
@19 at$

CAPUT XXXVI
1. Et hae nativitates Esavi, ipse Edom.
2. Esau accepit feminas suas e filiabus Canaan, Adam filiam
Elonis Hittaei, et Oholibamam filiam Anae filiae Zibeonis Hivaei.
3. Et Basematham filiam Jishmaelis, sororem Nebaioth.
4. Et peperit Adah Esavo Eliphazum, et Basemath peperit
Reuelem.
5. Et Oholibamah peperit Jeushum, et Jaelam, et Korahum; hi
filii Esavi qui nati ei in terra Canaan.
6. Et accepit Esau feminas suas, et filios suos, et filias
suas, et omnes animas domus suae, et acquisitionem suam, et omnem
bestiam suam, et omnem emptionem suam, quae acquisivit in terra
Canaan, et ivit ad terram a coram Jacobo fratre suo.
7. Quia fuit conquisitio eorum multa prae habitare simul, et
non potuit terra peregrinationum eorum ferre eos a coram
acquisitionibus eorum.
8. Et habitavit Esau in monte Seir; Esau ipse Edom.
9. Et hae nativitates Esavi patris Edomi in monte Seir.
10. Haec nomina filiorum Esavi; Eliphaz filius Adae uxoris
Esavi; Reuel filius Basemath uxoris Esavi.
11. Et fuerunt filii Eliphazi, Teman, Omar, Zepho, et Gaetam,
et Kenaz.
12. Et Timna fuit concubina Eliphazo filio Esavi, et peperit
Eliphazo Amalekum; hi filii Adae uxoris Esavi.
13. Et hi filii Reuelis, Nahath et Zerah, Shammah, et Mizzah;
hi fuerunt filii Basemath uxoris Esavi.
14. Et hi fuerunt filii Oholibamae filiae Anae, filiae
Zibeonis, uxoris Esavi, et peperit Esavo Jeushum, et Jaelam, et
Korah.
15. Hi duces filiorum Esavi, filii Eliphazi primogeniti
Esavi, dux Teman, dux Omar, dux Zepho, dux Kenaz.
16. Dux Korah, dux Gaetam, dux Amalek; hi duces Eliphazi in
terra Edom; hi filii Adae.
17. Et hi filii Reuelis filii Esavi, dux Nahath, dux Zerah,
dux Shammah, dux Mizzah; hi duces Reuelis in terra Edom; hi filii
Basemath uxoris Esavi.
18. Et hi filii Oholibamae uxoris Esavi, dux Jeush, dux
Jaelam, dux Korah; hi duces Oholibamae filiae Anae uxoris Esavi.
19. Hi filii Esavi, et hi duces illorum, ipse Edom.
20. Hi filii Seir Horitae habitatores terrae, Lotan, et
Shobal, et Zibeon, et Anah.
21. Et Dishon, et Ezer, et Dishan, hi duces Horitae filii
Seir in terra Edom.
22. Et fuerunt filii Lotanis, Hori et Hemam; et soror Lotanis
Timna.
23. Et hi filii Shobalis, Alvan, et Manahath, et Ebal, Shepho
et Onam.
24. Et hi filii Zibeonis, et Aiah et Anah; hic Anah qui
invenit mulos in deserto, in pascendo illo asinos Zibeoni patri
suo.
25. Et hi filii Anae; Dishan, et Oholibamah filia Anae.
26. Et hi filii Dishonis; Hemdan, et Eshban, et Jithran, et
Cheran.
27. Hi filii Ezer, Bilhan et Zaavan et Akan.
28. Hi filii Dishanis, Uz et Aran.
29. Hi duces Horitae; dux Lotan, dux Shobal, dux Zibeon, dux
Anah.
30. Dux Dishon, dux Ezer, dux Dishan; hi duces Horitae quoad
duces illorum in terra Seir.
31. Et hi reges qui regnarunt in terra Edom, ante regnare
regem filiis Israelis.
32. Et regnavit in Edom, Bela filius Beoris, et nomen
civitatis illius Dinhabah.
33. Et mortuus Bela, et regnavit loco illius Johab filius
Zerah e Bozrah.
34. Et mortuus Johab, et regnavit loco illius Husham, e terra
Temanitarum.
35. Et mortuus Husham, et regnavit loco illius Hadad filius
Bedad, qui percussit Midianem in agro Moabi et nomen civitatis
illius Avith.
36. Et mortuus Hadad, et regnavit loco illius Samlah e
Masrekah.
37. Et mortuus Samlah, et regnavit loco illius Shaul e
Rehoboth fluvii.
38. Et mortuus Shaul, et regnavit loco illius Baal-hanan
filius Achbor.
39. Et mortuus Baal-hanan filius Achbor, et regnavit loco
illius Hadar, et nomen civitatis illius Pau; et nomen uxoris illius
Mehetabel, filia Matred filiae Mezahab.
40. Et haec nomina ducum Esavi, quod familias illorum, quoad
loca illorum, in nominibus illorum; dux Timna, dux Alvah, dux
Jetheth;
41. Dux Oholibamah, dux Elah, dux Pinon;
42. Dux Kenaz, dux Teman, dux Mibzar;
43. Dux Magdiel, dux Iram; hi duces Edomi, quoad habitationes
illorum, in terra possessionis illorum, ipse Esau pater Edomi.

AC n. 4639 4639. CONTENTA

In sensu interno hic agitur de Divino Bono Naturali Domini,
et omnis illius Boni ordo describitur per nomina; Divinum Bonum
Naturale Domini est `Esau.’

AC n. 4640 4640. SENSUS INTERNUS

Vers. 1. Et hae nativitates Esavi, ipse Edom. `Hae
nativitates Esavi’ significat derivationes in Divino Bono Naturali
Domini: `{1}ipse Edom’ significat Divinum Humanum Domini quoad
Naturale et corporeum.
@1 hic$

AC n. 4641 4641. `Hae nativitates Esavi’: quod significet derivationes in
Divino Bono Naturali Domini, constat ex significatione
`nativitatum’ quod sint derivationes nempe boni et veri, de qua n.
1330, 3263, 3279, 3860, 4070; et ex repraesentatione `Esavi’ quod
sit Divinum Bonum Naturale Domini, de qua n. 3302, 3322, 3494,
3504, 3576, 3599; de hoc Bono nunc in hoc capite agitur; sed quia
est tale ut non in intellectum alicujus hominis cadat et vix in
alicujus Angeli, ideo Bonum hoc describitur per mera nomina:
Divinum enim Bonum Naturale Domini quod {1}repraesentatur per
`Esau’, est quod Divinum Ipsi fuit ex nativitate, a Jehovah enim
conceptus fuit, inde Ipsi Divinum esse a nativitate; hoc Ipsi pro
anima fuit et {2}consequenter intimum Ipsius vitae; {3}exterius id
investitum fuit ab illis quae a 2 matre assumpsit, quod quia non
bonum {4}, sed malum in se, ideo id ex propria potentia, imprimis
per pugnas tentationum, expulit ac dein {5}Humanum hoc, quod novum
in Se fecit, conjunxit cum Divino Bono quod Ipsi ex nativitate
fuit; `Jacob’ repraesentavit id bonum quod ex propria potentia Sibi
comparavit, de quo in capitibus quae praecedunt; hoc bonum est quod
conjunxit Divino Bono; ac ita Humanum in Se omne Divinum fecit.
Bonum quod `Esau’ repraesentat, influebat per viam internam et per
bonum rationale in Naturale immediate; at bonum quod `Jacob et
Israel’ repraesentat, influebat per viam externam, et ei obviam
ivit Divinum per bonum rationale, sed mediate per verum Rationalis
in Naturale; `Jishakus’ repraesentat id bonum rationale, et Rebecca
id verum, videantur quae de his prius n. 3314, 3573, 4563 f, dicta
sunt.
@1 est$
@2 sic$
@3 hoc$
@4 i erat$
@5 novum factum$

AC n. 4642 4642. `Ipse Edom’: quod significet Divinum Humanum Domini quoad
Naturale et corporeum, constat (c)ex repraesentatione `Edomi’ quod
sit Divinum Humanum Domini quoad bonum naturale cui adjuncta
doctrinalia veri, de qua n. 3302, 3322, 4241, ita quoad Naturale et
corporeum, nam doctrinalia sunt instar corporis vero, seu in
spirituali sensu sunt corporea veri naturalis; inde est quod per
`Edomum’ repraesentetur Divinum Humanum Domini quoad Naturale et
corporeum; quod doctrina sit velut corporatura veri, est quia
doctrina non in se est verum, sed in doctrina est verum sicut anima
in suo corpore. In sequentibus nunc agitur de Divino Bono Naturali
Domini, 2 sed ejus derivationes describuntur per nomina ex causa,
ut supra dictum, quia derivationes illius Boni excedunt intellectum
cujusvis hominis, etiam angli; angeli enim finiti sunt, et finitum
non capit Infinitum; sed usque cum legitur hoc caput, derivationes
quae continentur in nominibus, repraesentantur angelis communiter
per {1}influxum Divini Amoris a Domino, et influxus per caelestem
3 flammam, quae afficit illos Divino Bono. Qui credit quod Verbum
non inspiratum sit quoad minimam iotam, et qui credit quod Verbum
aliter inspiratum sit quam ut singulae series {2}repraesentent
Divina, (c)et inde caelestia et spiritualia, et singulae voces illa
significent, non aliter opinari potest quam quod nomina haec nihil
plus involvant quam genealogica ex Esavo; sed quid genealogica {3}
ad Verbum, et quid Divinum in illis? seu quod nomina in Verbo omnia
significent res, videatur n. 1224, 1264, 1876, 1888, 4442, et
ubivis alibi ubi explicatum quid nomina significarunt.(n)
@1 After Domino$
@2 After spiritualia$
@3 i Esavi$

AC n. 4643 4643. Vers. 2-5. Esau accepit feminas suas e filiabus Canaan,
Adam filiam Elonis Hittaei, et Oholibamam filiam Anae filiae
Zibeonis Hivaei. Et Basematham filiam Jishmaelis, sororem
Nebaioth. Ee peperit Adah Esavo Eliphazum, et Basemath peperit
Reuelem. Et Oholibamah peperit Jeushum, et Jaelam, et Korahum; hi
filii Esavi, qui nati ei in terra Canaan. `Esau accepit feminas
suas e filiabus Canaan’ significat Boni Naturalis primam
conjunctionem cum affectione apparentis veri: `Adam filiam Elonis
Hittaei, et Oholibamam filiam Anae filiae Zibeonis Hivaei’
significat quale quod ex Antiqua Ecclesia: `et Basematham filiam
Jishmaelis, sororem Nebaioth’ significat alteram conjunctionem cum
affectione veri ex stirpe Divina: `et peperit Adah Esavo Eliphazum,
et Basemath peperit Reuelem’ significat primas derivationes inde:
`et Oholibamah peperit Jeushum, et Jaelam, et Korahum’ significat
alteram: `hi filii Esavi qui nati ei in terra Canaan’ significat ex
bono regni Domini.

AC n. 4644 4644. Hic quia agitur de Bono quod Divinum fuit Domino ex
nativitate, deque conjunctione illius Boni cum vero et bono quod
Ipse Sibi ut homo natus acquisivit, et quoque de derivationibus
inde; et quia haec talia sunt quae, ut dictum, non cadunt in
intellectum, ne quidem angelicum, ideo non singulariter explicari
possunt; et praeterea sunt mera nomina, per quae Divinum illud cum
ejus derivationibus describitur, et mera nomina explicare absque
aliquo sensu historico qui praecedit et {1} sequitur {2} ex quo lux
confirmans, foret rem in dubium mittere; pauci enim possunt credere
utcumque cis ostenditur, quod res significentur per nomina in
Verbo; ex his causis licet solum transcribere illa quae in hoc
capite, et adjungere aliquid explicationis in communi per talia
quae captui adaequata possunt esse, quae modo adumbrationes sunt;
nam quae in Divino sunt, nusquam alicui apparent, sed quae ex
Divino apparent communissime secundum intellectum in quem cadunt,
{3}et hoc solum ut umbrae. Praeterea sciendum quod nemo hominum in
aliquod bonum nascatur sed unusquisque in malum, in malum interius
ex patre 2 et in malum exterius a matre; hereditarium enim
{4}cuivis est malum, sed solus Dominus natus et in bonum inque
ipsum Divinum Bonum, quantum a Patre; Divinum hoc Bonum in quod
Dominus natus, est de quo hic agitur; derivationes ejus sunt quae
exstiterunt in Humano Domini quando id Divinum fecit, et per quas
glorificavit illud; inde est quod adjungi queat aliquid
explicationis in communi.
@1 i qui$
@2 i et$
@3 at$
@4 cujusvis$

AC n. 4645 4645. Vers. 6-8. Et accepit Esau feminas suas, et filios suos,
et filias suas, et omnes animas domus suae, et acquisitionem suam,
et omnem bestiam suam, et omnem emptionem suam, quae acquisivit in
terra Canaan, et ivit ad terram a coram Jacobo fratre suo. Quia
fuit conquisitio eorum multa prae habitare simul, et non potuit
terra peregrinationum eorum ferre eos a coram acquisitionibus
eorum. Et habitavit Esau in monte Seir; Esau ipse Edom. `Accepit
Esau feminas suas, et filios suos, et filias suas, et omnes animas
domus suae, et acquisitionem suam, et omnem bestiam suam, et omnem
emptionem suam, quae acquisivit in terra Canaan, et ivit ad terram
a coram Jacobo fratre suo’ significat omnia Divini Boni et Veri
inde quae usque Ei, cum quibus correspondentia in caelo, et inde
caelum; recedens a Jacobo ex causa repraesentationis: `quia fuit
conquisitio eorum multa’ significat ob infinitatem: `prae habitare
simul’ significat repraesentativa: `et non potuit terra
peregrinationum eorum ferre eos a coram acquisitionibus eorum’
significat quod omnia non possint describi: `et habitavit Esau in
monte Seir’ significat Boni Naturalis verum: `Esau ipse Edom’
significat Divinum Humanum Domini.

AC n. 4646 4646. Vers. 9-14. Et hae nativitates Esavi patris Edomi in monte
Seir. Haec nomina filiorum Esavi; Eliphaz filius Adae uxoris
Esavi; Reuel filius Basemath uxoris Esavi. Et fuerunt filii
Eliphazi, Teman, Omar, Zepho, et Gaetam, et Kenaz. Et Timna fuit
concubina Eliphazo filio Esavi, et peperit Eliphazo Amalekum; hi
filii Adae uxoris Esavi. Et hi filii Reuelis, Nahath, et Zerah,
Shammah, et Mizzah; hi fuerunt filii Basemath uxoris Esavi. Et hi
fuerunt filii Oholibamae filiae Anae filiae Zibeonis uxoris Esavi,
et peperit Esavo Jeushum, et Jaelam, et Korah. `Hae nativitates
Esavi patris Edomi’ significat derivationes in Divino Bono
Naturali; `pater Edomi’ est Divinum Bonum ex quo derivata alia: `in
monte Seir’ significat quoad Boni Vera: `haec nomina filiorum
Esavi’ significat quale derivationum: Eliphaz filius Adae uxoris
Esavi; Reuel filius Basemath uxoris Esavi’ significat status
illarum ex conjugio Boni et Veri: `et fuerunt filii Eliphazi,
Teman, Omar, Zepho, et Gaetam, et Kenaz’ significat primam
derivationem Boni: `et Timna fuit concubina Eliphazo filio Esavi’
significat servientia illis: `et peperit Eliphazo Amalekum’
significat sensuale: `hi filii Adae uxoris Esavi’ significat
alteram derivationem: `et hi filii Reuelis, Nahath et Zerah,
Shammah et Mizzah; hi fuerunt filii Basemath uxoris Esavi’
significat tertiam derivationem: `et hi fuerunt filii Oholibamae
filiae Anae filiae Zibeonis uxoris Esavi, et peperit Esavo Jeushum,
et Jaelam, et Korah’ significat sequentem derivationem.

AC n. 4647 4647. Vers. 15-19. Hi duces filiorum Esavi, filii Eliphazi
primogeniti Esavi, dux Teman, dux Omar, dux Zepho, dux Kenaz, dux
Korah, dux Gaetam, dux Amalek; hi duces Eliphazi in terra Edom; hi
filii Adae. Et hi filii Reuelis filii Esavi, dux Nahath, dux
Zerah, dux Shammah, dux Mizzah; hi duces Reuelis in terra Edom; hi
filii Basemath uxoris Esavi. Et hi filii Oholibamae uxoris Esavi,
dux Jeush, dux Jaelam, dux Korah; hi duces Oholibamae filiae Anae
uxoris Esavi. Hi filii Esavi, et hi duces illorum; ipse Edom. `Hi
duces filiorum Esavi’ significat praecipua Boni Vera: `filii
Eliphazi primogeniti Esavi, dux Teman, dux Omar, dux Zepho, dux
Kenaz, dux Korah, dux Gaetam, dux Amalek’ significat primam
classificationem et quale illorum, et qualia etiam sunt in regno
Domini: `hi duces Eliphazi in terra Edom, hi filii Adae’ significat
praecipua primae classis: `et hi filii Reuelis filii Esavi, dux
Nahath, dux Zerah, dux Shammah, dux Mizzah’ significat alteram
classem et quale eorum, sicut in caelo: `hi duces Reuelis in terra
Edom’ significat secundam classificationem: hi filii Basemath
uxoris Esavi’ significat ex conjugio Boni et Veri: `et hi filii
Oholibamae uxoris Esavi’ significat praecipua tertiae
classificationis: `dux Jeush, dux Jaelam, dux Korah’ significat
quale eorum, inde in regno Domini: `hi duces Oholibamae filiae Anae
uxoris Esavi’ significat praecipua ex conjunctione Boni et Veri; hi
duodecim duces sunt sicut duodecim tribus, secundum dispositionem
a Bono: `hi filii Esavi, et hi duces illorum’ significat quod ex
boni veris haec praecipua: `ipse Edom’ significat in Divino Humano
Domini.

AC n. 4648 4648. Vers. 20-28. Hi filii Seir Horitae habitatores terrae,
Lotan, et Shobal, et Zibeon, et Anah. Et Dishon, et Ezer, et
Dishan; hi duces Horitae filii Seir in terra Edom. Et fuerunt
filii Lotanis, Hori et Hemam; et soror Lotanis Timna. Et hi filii
Shobalis, Alvan et Manahath, et Ebal, Shepho et Onam. Et hi filii
Zibeonis, et Aiah et Anah: hic Anah qui invenit mulos in deserto,
in pascendo illo asinos {1}Zibeoni patri suo. Et hi filii Anae,
Dishan, et Oholibamah filia Anae. Et hi filii Dishonis, Hemdan, et
Eshban, et Jithran, et Cheran. Hi filii Ezer, Bilhan, et Zaavan,
et Akan. Hi filii Dishanis, Uz et Aran. `Hi 2 filii Seir Horitae
habitatores terrae’ significat vera inde ordine: `Lotan, et Shobal,
et Zibeon, et Anah, et Dishon, et Ezer, et Dishan’ significat quale
illorum: `hi duces Horitae filii Seir’ significat praecipua boni
vera a prioribus: `in terra Edom’ significat in Divino Humano
Domini: `et fuerunt filii Lotanis, Hori et Hemam, et soror Lotanis
Timna’ significat alteram classem verorum: `et hi filii Shobalis,
Alvan, et Manahath, et Ebal, Shepho, et Onam’ significat tertiam
classem et quale: `et hi filii Zibeonis, et Aiah et Anah’
significat tertiam classem 3 et quale: `hic Anah qui invenit mulos
in deserto’ significat vera ex scientificis: `in pascendo illo
asinos `{1}Zibeoni patri suo’ significat cum in scientificis esset:
`et hi filii Anae, Dishan et Oholibamah filia Anae’ significat
tertiam classem et quale: `et hi filii Dishonis, Hemdan et Eshban,
et Jithran, et Cheran’ significat quartam classem et quale: `hi
filii Ezer, Bilhan, et Zaavan, et Akan’ significat quartam classem
et quale: `hi filii Dishanis, Uz et Aran’ significat quintam
classem et quale.
@1 Zibeonis AI$

AC n. 4649 4649. Vers. 29, 30. Hi duces Horitae; dux Lotan, dux Shobal, dux
Zibeon, dux Anah. Dux Dishon, dux Ezer, dux Dishan; hi duces
Horitae quoad duces illorum in terra Seir. `Hi duces Horitae’
significat praecipua ex sequentibus: `dux Lotan, dux Shobal, dux
Zibeon, dux Anah, dux Dishon, dux Ezer, dux Dishan’ significat
quale illorum: `hi duces Horitae quoad duces illorum in terra Seir’
significat praecipua in successivis.

AC n. 4650 4650. Vers. 31-39. Et hi reges qui regnarunt in terra Edom: ante
regnare regem filiis Israelis. Et regnavit in Edom, Bela filius
Beoris; et nomen civitatis illius Dinhabah. Et mortuus Bela, et
regnavit loco illius Jobab filius Zerah e Bozrah. Et mortuus
Jobab, et regnavit loco illius Husham e terra Temanitarum. Et
mortuus Husham, et regnavit loca illius Hadad filius Bedad, qui
percussit Midianem in agro Moabi; et nomen civitatis illius Avith.
Et mortuus Hadad, et regnavit loco illius Samlah e Masrekah. Et
mortuus Samlah, et regnavit loco illius Shaul e Rehoboth fluvii.
Et mortuus Shaul, et regnavit loco illius Baal-hanan filius Achbor.
Et mortuus Baal-hanan filius Achbor, et regnavit loco illius Hadar,
et nomen civitatis illius Pau; et nomen uxoris illius Mehetabel,
filia Matred filiae Mezahab. `Hi reges qui regnarunt in terra
Edom’ significat vera principalia in Divino Humano Domini: `ante
regnare regem filiis Israelis’ significat cum nondum ortum verum
spirituale interius naturale: `et regnavit in Edom, Bela filius
Beoris’ significat primum verum: `et nomen civitatis illius
Dinhabah’ significat inde doctrinam: `et mortuus Bela, et regnavit
loco illius Jobab filius Zerah e Bozrah’ significat quod inde ut a
suo essentiali, et ejus quale: `et mortuus Jobab, et regnavit loco
illius Husham’ significat quod inde: `e terra Temanitarum’
significat unde: `et mortuus Husham, et regnavit loco illius Hadad
filius Bedad’ significat quod inde: `qui percussit Midianem in agro
Moabi’ significat purificationem a falso: `et nomen civitatis
illius Avith’ significat doctrinalia inde: `et mortuus Hadad, et
regnavit loco illius Samlah e Masrekah’ significat quod inde, et
quale: `et mortuus Samlah, et regnavit loco illius Shaul’
significat quod inde: `e Rehoboth fluvii’ significat quale: `et
mortuus Shaul, et regnavit loco illius Baal-hanan filius Achbor’
significat quod inde, et quale: `et mortuus Baal-hanan filius
Achbor, et regnavit loco illius Hadar’ significat quod inde: `et
nomen civitatis illius Pau’ significat doctrinam: `et nomen uxoris
illius Mehetabel filia Matred filiae Mezahab’ significat illius
bonum.

AC n. 4651 4651. Vers. 40-43. Et haec nomina ducum Esavi quoad familias
illorum, quoad loca illorum, in nominibus illorum; dux Timna, dux
Alvah, dux Jetheth, dux Oholibamah, dux Elah, dux Pinon, dux Kenaz,
dux Teman, dux Mibzar, dux Magdiel, dux Iram; hi duces Edomi quoad
habitationes illorum, in terra possessionis illorum; ipse Esau
pater Edomi. `Haec nomina ducum Esavi quoad familias illorum,
quoad loca illorum, in nominibus illorum’ significat doctrinalia
boni ex illis, et eorum ortus, status, et quale: `dux Timna, dux
Alvah, dux Jetheth, dux Oholibamah, dux Elah, dux Pinon, dux Kenaz,
dux Teman, dux Mibzar, dux Magdiel, dux Iram’ significat quale
illorum doctrinalium: `hi duces Edomi’ significat praecipua
doctrinalia: `quoad habitationes illorum, in terra possessionis
illorum’ significat quoad vera et bona: `ipse Esau pater Edomi’
significat Divinum Bonum Naturale Domini in Divino Humano Domini.

AC n. 4652 4652. Continuatio de Correspondentia cum Maximo Homine seu cum Caelo; hic
de Correspondentia Auditus et Aurium cum illo

Qualis correspondentia est inter animam et corpus, seu
inter illa quae sunt spiritus qui intra hominem, et illa quae sunt
corporis quae extra illum, constare manifeste potest ex
correspondentia, influxu et communicatione cogitationis et
apperceptionis quae sunt spiritus, cum loquela et auditu quae sunt
corporis; cogitatio loquentis hominis non est nisi loquela ejus
spiritus, et apperceptio loquelae non est nisi auditus ejus
spiritus; cogitatio quando homo loquitur, non quidem apparet ei
sicut loquela quia conjungit se cum loquela corporis et inest illi;
et apperceptio quando homo audit, non apparet aliter quam sicut
auditus in aure; inde est quod plerique qui non reflexerunt, non
aliter sciant quam quod omnis sensus sit in organis quae sunt
corporis, et inde {1} cum organa illa per mortem collabuntur, nihil
sensus supersit; cum tamen tunc homo, hoc est, spiritus ejus in
ipsissimam suam vitam sensitivam {2}venit. Quod spiritus sit qui
loquitur et qui audit, manifeste mihi constare 2 potuit ex
colloquiis cum spiritibus; illorum loquela communicata spiritui meo
incidebat in interiorem meam loquelam, (c)ac inde in organa
correspondentia, ac ibi desinebat in conatum, quem aliquoties
manifeste percepi; inde loquela eorum tam sonore mihi audita fuit
sicut loquela hominis; quandoque cum mecum locuti sunt spiritus in
medio consortio hominum, quia loquela eorum tam sonore audita est,
putarunt aliqui eorum quod etiam a praesentibus ibi audirentur; sed
responsum quod non ita sit quia loquela illorum per viam internam
influit in aurem meam, {3}et loquela humana per viam externam.
Inde patet quomodo spiritus cum prophetis locutus {4}est, non sicut
homo cum homine, sed sicut spiritus cum homine, nempe in illo, {5}
Zach. i 9, 13; ii 2, 7 [A.V. i 19; ii 3]; iv 1, 4, 5; v 5, 10; vi
4, et alibi. Sed scio quod haec non comprehendere possint illi qui
non credunt hominem esse spiritum, et corpus inservire ei pro
usibus in mundo; illi {6}qui se confirmarunt in eo, ne quidem
audire volunt de aliqua correspondentia, et si audiunt, quia in
negativo sunt, rejiciunt; immo etiam contristantur quod aliquid
corpori auferatur.
@1 i quod$
@2 veniat$
@3 sed$
@4 sit$
@5 i ut$
@6 si$

AC n. 4653 4653. Spiritus qui auditui correspondent, seu qui auris provinciam
constituunt, sunt qui in oboedientia simplici sunt, qui nempe non
ratiocinantur num ita sit sed quia ita esse ab aliis dicitur,
credunt quod ita sit; inde possunt vocari `oboedientiae’; quod illi
tales sint, est quia auditus se habet ad loquelam sicut passivum ad
activum suum, ita sicut qui audit loquentem et acquiescit; inde
etiam in communi sermone audiens esse alicui est oboediens esse, et
auscultare voci {1} est oboedire; interiora enim sermonis hominis
quoad plurem partem a correspondentia traxerunt originem, ex causa
quia spiritus hominis est inter spiritus qui in altera vita, et ibi
cogitat, quod homo prorsus nescit et homo corporeus nec scire vult.
@1 i etiam$

4653a. {1}Sunt plures differentiae spirituum qui correspondent
auri, hoc est, functionibus et muniis ejus; sunt qui ad singula
organula ibi referuntur, qui nempe ad {2}aurem externam, qui ad
membranam ibi quae tympanum auris vocatur, ad membranas interiores
quae fenestrae dicuntur, qui ad malleum, stapedem, incudem,
cylindros, cochleam, et sunt qui ad interiora adhuc, usque ad illa
substantiata quae propiora sunt spiritu, et quae tandem in spiritu,
et ultimo intime conjunguntur cum illis qui pertinent ad visum
internum, a quibus distinguuntur per id quod non ita discernant,
sed sicut patientes illis {3} adstipulentur.
@1 A here repeats 4653$
@2 auriculam$
@3 i ut agentibus$

AC n. 4654 4654. Erant spiritus apud me qui admodum fortiter influebant in
cogitationem cum agebatur de talibus quae essent Providentiae,
imprimis quando cogitabam quod non evenirent quae exspectabam et
cupiebam {1}; dicebatur ab angelis quod essent spiritus qui dum
vixerunt in corpore et precati de aliqua re et non obtinuerunt,
quod indignati {2}sint, et in dubitationem de Providentia se
eapropter {3}induxerint; sed usque, cum essent extra illum statum,
quod pietatem exercuerint secundum id quod alii dixerunt, ita quod
in simplici oboedientia fuerint: dictum quod tales ad provinciam
auris externae seu auriculae pertineant; etiam ibi apparuerunt cum
locuti sunt mecum.
@1 i, et tunc aliquoties anxietates excitabant$
@2 sunt$
@3 induxerunt$

AC n. 4655 4655. Praeterea multoties animadversi spiritus prope circa aurem
et quoque quasi intra illam; quod intra, est quia ita apparet; est
status in altera vita qui facit apparentiam: illi omnes simplices
fuerunt et oboedientes.

AC n. 4656 4656. Erat spiritus qui mecum loquebatur ad auriculam sinistram,
ad posteriorem ejus partem ubi musculi elevatores auriculae; is
mihi dicebat quod ad me missus ad dicendum quod is nihil reflectit
super illa quae alii loquuntur, modo auribus illa capiat: cum
loquebatur, voces quasi {1}eructabat; dixit quoque quod ita
loquatur: inde scire dabatur quod interiora non inessent ejus
loquelae, ita parum vitae, et quod inde eructatio talis; dictum
quod tales qui parum ad sensum rei attendunt, sint qui ad
cartilagineam et osseam partem auris externae pertinent.
@1 eructabantur$

AC n. 4657 4657. Sunt spiritus qui aliquoties mecum locuti sunt, sed
mussitando, et hoc propius ad aurem sinistram sic ut vellent loqui
in aure ut nemo audiret; sed illis dicere datum quod hoc non
conveniat in altera vita, quia manifestat quod {1} susurrones
fuerint, {2}et inde natura etiam nunc susurrandi imbuti sint, et
quod plures ex illis tales sint ut vitia et naevos aliorum
observent, illa sociis nemine audiente dicant, vel iis praesentibus
in aurem; quodque sinistre omnia videant et interpretentur, seque
aliis praeferant; et quod ideo nullatenus admitti possint in
consortium bonorum spirituum qui, tales sunt ut cogitata sua non
abscondant. Dictum quod usque talis loquela in altera ita
sonantius audiatur quam loquela aperta.
@1 i in vita corporis$
@2 et natura ita susurrandi imbuti fuerint, et quod multi
illorum tales sint,$

AC n. 4658 4658. Ad interiora auris pertinent illi qui interioris auditus
visum habent, et {1}oboediunt quae spiritus ejus ibi dictat, et
dictamina ejus congruenter proferunt; quales illi sunt, etiam
ostensum est. Appercipiebatur sonorum quoddam penetrans ab infra
juxta sinistrum latus usque ad aurem sinistram; animadverti quod
essent spiritus qui ita eniti conabantur, sed quales essent, non
potui scire; quando autem enisi sunt, loquebantur mecum, dicentes
quod fuerint logici et metaphysici, et quod talibus immerserint
cogitationes suas, absque alio fine quam ut eruditi audirent, et
sic ad honores et {2} opes venirent, lamentantes quod nunc miseram
vitam agant, ex causa quia absque alio usu imbuerunt illa et sic
non rationale suum per illa perfecerunt; erat loquela illorum tarda
et mute sonans. Interea locuti sunt inter se bini supra caput, et
cum quaesitum 2 quinam essent, dictum quod unus illorum esset
famigeratissimus quidam in orbe litterato, et dabatur mihi credere
quod esset Aristoteles; alter quinam esset, non dicebatur; ille
tunc mittebatur in statum in quo fuit cum vixit in mundo; quilibet
enim in statum suae vitae quem habuit in mundo, facile mitti potest
quia omnem vitae suae statum secum habet: {3}at quod miratus,
{4}applicabat se ad dextram aurem et ibi {5}loquebatur rauce sed
usque sine; ex loquelae ejus sensu appercepi quod is prorsus alio
genio esset quam scholastici illi qui primum {6}emerserunt, quod
nempe is ex cogitatione sua excluserit illa quae scripserat et inde
philosophica sua produxerit, sic ut termini quos invenit et quos
imposuit rebus cogitationis, essent formulae {7}quibus descripsit
interiora, tum quod ex jucundo affectionis et {8}desiderio sciendi
illa quae essent cogitationis, ad talia excitatus fuerit, et quod
secutus oboedienter {9} quae dictaverat ejus spiritus; quapropter
is ad dextram aurem {10}se applicuit; aliter quam (t)asseclae ejus
qui scholastici vocantur, qui non ex cogitatione ad terminos sed a
terminis ad cogitationes eunt, ita via contraria; et plures illorum
ne quidem ad cogitationes, sed solum haerent in terminis, quos si
applicant, est ad confirmandum quicquid volunt, et ad imponendum in
falsis speciem veri secundum cupidinem persuadendi; inde illis
philosophica sunt media insaniendi potius quam sapiendi, 3 et inde
illis tenebrae loco lucis. Locutus cum illo dein de Scientia
Analytica, et dabatur dicere quod puerulus per dimidium horae plus
philosophice, analytice, et logice loquatur, quam ille potuisset
per volumina describere, ex causa quia omnia cogitationis et inde
loquelae humanae sunt analytica quorum leges sunt ex mundo
spirituali; et qui artificialiter ex terminis cogitare vult, quod
is non absimilis sit saltatori qui vult discere saltare ex scientia
motricium fibrarum et musculorum, in qua si haereret animus ejus
cum saltat, tunc vix movere posset pedem; et tamen is absque
scientia illa movet omnes fibras motrices sparsas circum universum
corpus, et applicate pulmones, diaphragma, latera, brachia, collum,
et reliqua {11}, quibus omnibus describendis non sufficerent
volumina; et quod similiter se habeat cum illis cui ex terminis
volunt cogitare; haec ille approbavit, dicens si illa via
addiscantur, quod inverso ordine procedant; addens, si quis fatuus
esse velit, {12} ita procedat, sed cogitet 4 jugiter de usu et ex
interiore. Dein mihi ostendit qualem ideam habuerat de Summo
Numine, quod nempe repraesentaverit sibi Illum facie humana circum
caput cinctum circulo radioso; et quod nunc sciat quod Dominus sit
Ipse Ille Homo et quod circulus radiosus sit Divinum ab Ipso, quod
non modo influit in caelum sed etiam in universum, {13}ac disponit
et regit illa; addens, qui caelum disponit et regit, etiam disponit
et regit universum quia unum ab altero separari nequit; et quoque
dixit quod crediderit solum unum Deum, cujus attributa et
qualitates insigniverant tot nominibus quot alii deos coluerunt.
5 Visa mihi mulier quae exporrigebat manum suam volens genam
mulcere, quod cum miratus sum, dixit quod cum (t)in mundo fuit,
talis mulier ei {14}saepe visa sit quae quasi mulceret ejus genam,
et quod ejus manus pulchra fuisset; spiritus angelici dicebant quod
tales priscis quandoque visae fuerint et ab illis vocatae
`Pallades’, et quod apparuerit ei ex spiritibus qui {15}cum homines
antiquis temporibus vixerunt, delectati fuerunt ideis et
indulserunt cogitationibus, sed absque philosophia, et quia tales
apud illum fuerunt et delectati illo quia cogitavit ab interiore,
repraesentative talem mulierem stiterunt. 6 Ultimo indicavit
qualem ideam habuerat de anima seu spiritu hominis, quem vocabat
`pneuma’, quod nempe esset inconspicuum vitale sicut aliquid
aetheris; et dixit quod noverit spiritum suum victurum post mortem
quia esset essentia ejus interior quae non potest mori quia potest
cogitare; et quod praeterea de eo non distincte cogitare potuerit,
sed modo obscure, quia aliunde {16}de illo aliquam cognitionem non
habuerat quam ex se, et parumper etiam ex antiquis. Praeterea
Aristoteles est inter sanos spiritus in altera vita, et plures ejus
asseclae inter fatuos.
@1 obediant$
@2 i ad$
@3 sed$
@4 applicuit$
@5 loquutus$
@6 EU has ascenderunt$
@7 EU i vocum$
@8 delectatione$
@9 i illa$
@10 supplied from EU 38$
@11 i membra$
@12 i is$
@13 addens, quod qui caelum regit, etiam regat universum$
@14 saepius$
@15 antiquo tempore vixerunt qui$
@16 ejus$

AC n. 4659 4659.{1} Dictum n. 4652 f. quod homo sit spiritus et quod corpus
inserviat ei pro usibus in mundo, et passim alibi quod spiritus sit
internum hominis et corpus externum ejus; qui non capiunt quomodo
se habet cum spiritu hominis et cum corpore ejus, inde autumare
possunt quod sic spiritus habitet {2}intra corpus et quod corpus
quasi cingat et investiat illum; sed sciendum quod spiritus hominis
sit in corpore, in toto et in omni parte ejus, et quod sit
substantia ejus purior, tam in organis ejus motoriis quam in
sensoriis, et ubivis alibi (m)et quod corpus sit materiale ei
ubivis annexum, adaequatum mundo in quo tunc est; hoc intelligitur
per quod homo sit spiritus et corpus inserviat ei pro usibus in
mundo et quod spiritus sit internum hominis et corpus externum
ejus; inde etiam patet quod homo post mortem similiter in vita
activa et sensitiva sit, tum quoque in forma humana sicut in mundo,
sed in perfectiore.

@1 This is a later addition written after 4660 but marked
for insertion here$
@2 in corpore intra illud$

AC n. 4660 4660. Continuatio de correspondentia cum Maximo Homine seu caelo,
ad finem capitis sequentis, et ibi de correspondentia gustus et
linguae cum illo.

AC n. 4661

4661. GENESEOS
CAPUT TRIGESIMUM SEPTIMUM

Ante caput praecedens continuatum est explicare quae
Dominus praedixerat de ultimo tempore Ecclesiae, et ibi quae per
parabolam de decem virginibus apud Matthaeum xxv 1-14; sequitur {1}
dein alia parabola, nempe de servis quibus homo peregre abiens
dedit talenta, uni quinque, alteri duo, et tertio unum, cum quibus
negotiarentur, quorum ille qui accepit quinque talenta, lucratus
per illa adhuc quinque, et ille qui accepit duo et duo per illa
lucratus, {2}et qui accepit unum, abscondidit illud in terra; haec
parabola quia paene simile involvit quod parabola de decem
virginibus, licet ad ultimum in eodem capite transire et id
explicare, quod tale est in littera ibi xxv 31 ad fin.
@1 i ibi$
@2 at$

AC n. 4662 4662. `Quando venerit Filius hominis in gloria Sua, et omnes
sancti angeli cum Ipso, tunc sedebit super throno gloriae Ipsius;
et congregabuntur coram Ipso omnes gentes, et separabit eas ab
invicem, sicut pastor separat oves ab hircis; et statuet quidem
oves a dextris suis, at hircos a sinistris: tunc dicet Rex iis qui
a dextris Ipsius, Venite benedicti Patris Mei, possidete paratum
vobis regnum a fundatione mundi; esurivi enim et dedistis Mihi
edere; sitivi et potastis Me; peregrinus fui et collegistis Me;
nudus et amicivistis Me; aegrotus fui et visitastis Me; in carcere
fui et venistis ad Me: tunc respondebunt Ipsi justi, dicentes,
Domine, quando Te vidimus esurientem et aluimus Te; aut sitientem
et potavimus? quando vero Te vidimus peregrinum et collegimus; aut
nudum et amicivimus; quando vero Te vidimus aegrotum, aut in
carcere, et venimus ad Te? sed respondens Rex dicet illis, Amen
dico vobis, quantum fecistis uni horum fratrum Meorum minimorum,
Mihi fecistis. Tunc dicet