De Amore Conjugialis

CA n. 1 1. DE GAUDIIS CAELI, ET DE NUPTIIS IBI.
Praevideo, quod multi qui legunt sequentia haec, et Memorabilia post Capita, credituri sint, quod sint imaginationis inventa; sed assevero in veritate, quod non sint inventa, sed vere facta et visa; nec visa in quodam statu mentis sopitae, sed in statu plenae vigiliae: placuit enim Domino Se Ipsum mihi manifestare, et me mittere ad docendum illa, quae erunt Novae Ecclesiae, quae per Novam Hierosolymam in Apocalypsi intelligitur; propter quem finem interiora mentis et spiritus mei aperuit; ex quo mihi datum est in Mundo Spirituali cum Angelis esse, et simul in Mundo Naturali cum Hominibus; et hoc nunc per viginti quinque annos.{1}

@1. Haec paragraphus in prima editione signis citationis inclusa est.$

CA n. 2 2. Quondam mihi visus est Angelus sub Coelo Orientali volans, cui tuba erat in manu et ad os, qui clanxit versus Septentrionem, versus Occidentem, et versus Meridiem: indutus erat chlamyde, quae ex volatu fluebat retrorsum, et cinctus erat fascia ex pyropis et sapphiris sicut flammante et lucente; pronus volabat, et demisit se lente in terram, quae mihi continens erat: ut tetigit terram, erectus super pede vadit huc illuc, et tunc me viso direxit gressum ad me; eram in spiritu, et in hoc stabam super colle in plaga meridionali; ac cum prope erat, alloquutus illum quaesivi, “quid rei nunc, audivi clangorem tubae tuae, et vidi descensum tuum per aerem;” Angelus respondit, “missus sum ad convocandum celebratissimos eruditione, perspicacissimos ingenio, ac eminentissimos nomine sapientiae, qui e Regnis Christiani Orbis super Continente hac terra sunt, ut in hunc collem, ubi tu commoraris, conveniant, et ex pectore expromant mentes, quid in Mundo cogitaverant, intellexerant, et sapuerant de Gaudio Coelesti, et de Felicitate Aeterna. [2] Causa legationis meae fuit haec, quod aliqui novi advenae e mundo, in Coelestem nostram Societatem, quae in Oriente est, admissi retulerint, quod ne quidem unus in Universo Christiano Orbe sciat, quid Gaudium Coeleste, et Felicitas aeterna, ita quid Coelum: hoc fratres et consocii mei valde mirati sunt, et mihi dixerunt, ‘descende, conclama et convoca sapientissimos in Mundo spirituum, in quem primum colliguntur omnes Mortales post excessum e Mundo naturali, ob finem, ut ex plurium ore certi reddamur, num veritas sit, quod talis caligo seu tenebrosa ignorantia sit Christianis de futura vita:'” et dixit, “exspecta paulum, et videbis cohortes Sapientum huc alluentes; Dominus praeparabit pro illis aedem conventus.” [3] Exspectavi, et ecce post semihoram vidi duas Turmas a Septentrione, duas ab Occidente, et duas a Meridie, et sicut venerunt, ab Angelo tubae introducti sunt in Aedem praeparatam, et ibi occupabant loca illis designata secundum plagas. Erant sex Turmae seu Cohortes; septima erat ab oriente, quae prae luce reliquis non visa est. Post congregationem aperuit Angelus causam convocationis, et rogavit, ut Cohortes in ordine expromerent suam sapientiam, de Gaudio Coelesti, et de Felicitate Aeterna: et tunc unaquaevis Cohors se glomeravit in orbem, faciebus ad facies conversis, ut illam rem ex ideis in priori Mundo captis revocarent, et nunc lustrarent, ac lustratam post consultationem expromerent.

CA n. 3 3. Post Consultationem Prima Cohors, quae e Septentrione erat, dixit, quod Gaudium Coeleste, et Felicitas aeterna, sint unum cum ipsa vita Coeli; “quare unusquisque, qui intrat Coelum, quoad vitam intrat in festivitates ejus, non aliter quam qui intrat in nuptias, intrat in harum festivitates; estne Coelum coram visu nostro supra nos, ita in loco, ac ibi et non alibi sunt faustitates supra faustitates, ac voluptates supra voluptates; in has infertur homo quoad omnem perceptionem mentis, et quoad omnem sensationem corporis, ex plenitudine gaudiorum loci istius, cum in Coelum: quare felicitas coelestis, quae etiam est aeterna, non aliud est quam intromissio Coelum, ac intromissio ex Divina Gratia.” [2] His dictis, Altera Cohors ex Septentrione ex sua sapientia expromsit hoc augurium; “Gaudium Coeleste et Felicitas aeterna non aliud sunt, quam laetissima Consortia cum Angelis, et suavissimae Confabulationes cum illis, ex quibus facies continue expansae tenentur in laetitiis, et ora totius consortii in risibus amaenitatis ex blandiloquiis et facetiis; quid gaudia coelestia quam talium variationes in aeternum.” [3] Tertia Cohors, quae erat Prima ex sapientibus e Plaga occidentali, ex suarum affectionum cogitationibus edidit hoc: “quid Gaudium Coeleste et Felicitas aeterna aliud, quam Epulationes cum Abrahamo, Isaco, et Jacobo, super quorum Mensis erunt Edulia delicata et opipara, ac Vina generosa et nobilia, et post epulas Ludi ac Choreae virginum et juvenum saltantium ad modos symphoniarum et tibiarum, interjectis cantibus odarum suavissimis; et demum ad vesperam erunt Spectacula ex personatis; et post haec iterum Epulae, et sic quovis die in aeternum.” [4] His edictis, Quarta Cohors, quae erat Secunda e plaga occidentali, enuntiavit suam sententiam, dicens, “nos fovimus plures ideas de Gaudio Coelesti, et de Felicitate aeterna, et exploravimus varia Gaudia et contulimus illa inter se, et conclusimus quod Gaudia Coelestia sint Gaudia Paradisiaca; quid aliud Coelum quam Paradisus, cujus extensio est ab Oriente in Occidentem, et a Meridie in Septentrionem, et in illo arbores fructuum et flores delitiarum, in quarum medio est magnifica Arbor vitae, circum quam sedebunt beati, vescentes fructibus saporis delicati, ac ornati sertis florum odoris suavissimi; et quod haec aspirante perpetuo vere indies cum infinita varietate enascantur et renascantur; et quod ex horum ortu et flore perpetuo, et simul extemperie jugiter verna, animi continue renovati non possint aliter quam Gaudia indies nova attrahere et respirare, et inde in florentem aetatem, et per hanc in primitivum statum, in quem Adamus et ejus uxor creati sunt, reduci, et sic in Paradisum illorum, e terra translatum in Coelum, remitti.” [5] Quinta Cohors, quae erat Prima ex ingeniosis e Plaga meridionali, effata est hoc; “Gaudia coelestia et Felicitas aeterna non aliud sunt, quam supereminentia Dominia, et opulentissimae Gazae, et inde super-regia magnificentia ac super-illustris splendor: quod Gaudia Coeli, et horum fruitio continua, quae est aeterna felicitas, illa sint, perspeximus ex illis in Mundo priori, qui potiti sunt illis; et insuper ex eo, quod felices in Coelo regnaturi sint cum Domino, ac futuri reges et principes, quia sunt filii Ipsius, Qui est Rex regum et Dominus dominorum, et quod sessuri sint super thronis, et quod Angeli illis ministraturi sint: magnificentiam Coeli perspeximus ex hoc, quod Nova Hierosolyma, per quam describitur gloria Coeli, habitura sit Portas, quarum unaquaevis erit una Margarita, et Plateas ex puro auro, et Murum fundatum super lapidibus pretiosis; consequenter quod cuivis in Coelum recepto sit sua Aula ex auro et pretiositatibus splendens, ac Dominium ordine ab uno in alterum successurum: et quia novimus, quod talibus innata sint gaudia, ac insita felicitas, et quod sint sponsiones Dei irrefragabiles, non potuimus aliunde statum felicissimum vitae coelestis deducere.” [6] Post hanc, Sexta Cohors, quae erat Secunda e Plaga meridionali, extulit vocem, et dixit, “Gaudium Coeli et ejus Aeterna felicitas, non aliud est, quam perpetua Glorificatio Dei, Festum perennans in aeternum, ac beatissimus Cultus cum cantibus et jubilis; et sic constans elevatio cordis ad Deum, cum plena fiducia acceptationis precum et laudum propter Divinam munificentiam beatitudinis illorum.” Aliqui ex hac Cohorte adjecerunt, quod Glorificatio illa futura sit cum magnificis luminaribus, cumque suffitibus{1} fragrantissimis, et cum processionibus pompae, Pontifice maximo praeeunte cum Buccina magna, sequentibus illum Primatibus et Clavigeris, magnis et parvis, et post hos Viris cum palmis, et Mulieribus cum aureis simulachris in manibus.

@1. Prima editio: suffilibus$

CA n. 4 4. Septima Cohors prae luce non reliquis visa, erat ex Oriente Coeli; erant Angeli ex eadem Societate, e qua fuit Angelus tubae: illi cum in suo Coelo audiverunt, quod ne quidem unus in Christiano Orbe sciat, quid Gaudium Coeli, et Felicitas aeterna, inter se dixerunt, “nequaquam hoc veritas est; non potest tanta caligo, et talis stupor mentium Christianis esse; descendamus etiam nos, et audiamus num veritas sit, et si veritas est, sane est prodigium.” [2] Tunc Angeli illi dixerunt ad Angelum tubae, “nosti quod unusquisque homo, qui desideraverat Coelum, et aliquid certi cogitaverat de gaudiis ibi, post mortem introducatur in imaginationis suae gaudia; et quod postquam experti sunt, qualia illa gaudia sunt, quod sint secundum vanas ideas mentis, et secundum deliria phantasiae illorum, educantur ab illis et instruantur; hoc fit plerisque in Mundo Spirituum, qui in priore vita meditati sunt de Coelo, et concluserunt aliquid de gaudiis ibi usque ad horum desiderium.” His auditis, Angelus tubae dixit ad sex Cohortes ex Sapientibus Orbis Christiani convocatas, “sequimini me, et introducam vos in gaudia vestra, ita in Coelum.”

CA n. 5 5. His dictis, Angelus praeivit, et primum comitata est illum Cohors ex illis, qui sibi persuaserant, quod Gaudia Coelestia essent solum laetissima consortia, et suavissimae confabulationes: hos Angelus introduxit ad Caetus in Plaga Septentrionali, quibus Gaudia Coeli in Mundo priori non alia fuerant. Erat ibi spatiosa Domus in quam tales congregati sunt; in Domo erant plus quam quinquaginta Camerae, distinctae secundum varia genera Confabulationum; in his Cameris loquebantur de talibus quae viderant et audiverant in foro et in plateis: in illis loquebantur varia amabilia de sexu pulchro, interspersis facetiis, adauctis usque ad expansionem facierum omnium in consortio in risus hilaritatis: in aliis Cameris loquebantur Novellas de Aulis, de Ministeriis, de Statu politico, de variis quae e Secretis consiliis emanaverunt, una cum ratiociniis et conjecturis de eventibus; in aliis de Negotiatione; in aliis de Rebus literatis; in aliis de talibus quae sunt Prudentiae civilis, et Vitae moralis; in aliis de Ecclesiasticis et de Sectis, et sic porro: datum mihi est inspicere in illam Domum, et vidi discurrentes a Cameris in Cameras, inquirentes consortia suae affectionis et inde gaudii; et in consortiis vidi tria genera, quosdam sicut anhelos ad loquendum, quosdam cupidos ad sciscitandum, et quosdam avidos ad audiendum. [2] Erant quatuor portae Domus, una ad quamlibet plagam, et observavi quod plures solverent consortia, et properarent ad exeundum; sequutus sum quosdam ad portam Orientalem, et vidi aliquos juxta illam sedentes facie tristi, et accessi et quaesivi, cur ita tristes sederent; et responderunt, “portae hujus Domus tenentur clausae pro exituris, et nunc tertius dies est, a quo intravimus, et exegimus vitam desiderii nostri in consortiis et colloquiis, et a continuis sermocinationibus defatigati sumus in tantum, ut vix sustineamus audire sonorum murmur ex illis; quare ex{1} taedio contulimus nos ad hanc portam, et pulsavimus, sed responsum nobis est, quod portae hujus Domus non aperiantur exituris, sed intraturis; ‘manete et fruimini gaudiis Coeli;’ ex quibus responsis conclusimus, quod hic in aeternum permansuri simus; inde tristitia invasit mentes nostras, et nunc incipit pectus contrahi, et oboriri anxietas.” [3] Tunc alloquutus est illos Angelus, et dixit, “hic status est lethus gaudiorum vestrorum, quae credidistis unice coelestia esse, cum tamen non sunt nisi quam accessoria Coelestium:” et quaesiverunt Angelum, “quid ergo est Gaudium Coeleste;” et angelus respondit haec pauca; “est jucundum faciendi aliquid quod est sibi et aliis usui; et jucundum usus trahit suam essentiam ex Amore et existentiam ex Sapientia; jucundum usus oriundum ex Amore per Sapientiam est anima et vita omnium gaudiorum Coelestium. [4] Sunt in Coelis laetissima Consortia, quae Angelorum mentes exhilarant, animos oblectant, pectora jucundant, et corpora recreant; sed haec illis sunt, postquam usus in functionibus suis et in operibus suis fecerunt;{2} ex his est anima et vita in omnibus laetitiis et oblectamentis illorum; at si illam animam seu vitam aufers, accessoria gaudia successive non fiunt gaudia, sed primum fiunt adiaphora, deinde sicut nauci, et demum tristia et anxia.” His dictis aperiebatur porta, et assidentes exsiluerunt, et aufugerunt domum, quisque ad suam functionem, et ad suum opus, et refocillati sunt.

@1. Prima editio: en$

@2. Prima editio: fecerant; (sed videatur VCR 734:3)$

CA n. 6 6. Post haec Angelus alloquutus est illos, qui induxerant sibi ideam de Gaudiis Coeli, et de Felicitate aeterna, quod forent Epulationes cum Abramo, Isaco et Jacobo; et post epulas Ludi et Spectacula, ac iterum Epulae, et sic in aeternum: et dixit illis, “sequimini me, et introducam vos in gaudiorum vestrorum felicitates;” et introduxit illos per nemus in planitiem stratam asseribus, super qua positae erant Mensae, quindecim ab uno latere, et quindecim ab altero; et quaesiverunt, “cur tot mensae,” et respondit Angelus, quod prima mensa sit Abrami, secunda Isaci, tertia Jacobi, et juxta has in serie mensae duodecim Apostolorum; “ab altero latere totidem mensae Uxorum illorum, et tres primae mensae sunt Sarae uxoris Abrami, Rebeccae uxoris Isaci, ac Leae et Rachelis uxorum Jacobi; ac duodecim reliquae sunt uxorum duodecim Apostolorum.” [2] Post aliquam moram, apparebant omnes Mensae plenae ferculis, et spatiola inter haec ornata parvis pyramidibus cum condituris. Epulaturi stabant circum illas in exspectatione videndi Praesules mensarum; qui pauculum exspectati visi sunt in ordine processionis ab Abramo ad ultimum Apostolorum intrantes; et mox quisque ad suam mensam accedens se reposuit super toro ad caput ejus; et inde dixerunt ad circumstantes, “discumbite etiam vos nobiscum;” et discubuerunt viri cum Patribus illis, et foeminae cum Uxoribus illorum, et comederunt et biberunt in laetitia, et cum veneratione. Post prandium exiverunt illi Patres; et tunc instituti sunt ludi, choreae virginum et juvenum, et post has spectacula: quibus finitis invitabantur iterum ad Epulas, sed cum statuto, quod primo die comederent cum Abramo, altero cum Isaco, tertio cum Jacobo, quarto cum Petro, quinto cum Jacobo, sexto cum Johanne, septimo cum Paulo, et cum reliquis in ordine usque ad quindecimum diem, a quo iterum in simili ordine commessationes renovarent variando sedes, et sic in aeternum. [3] Post haec Angelus convocavit viros cohortis, et dixit illis, “hi omnes, quos vidistis ad mensas, in simili cogitatione imaginaria de Gaudiis Coeli, et inde Felicitate aeterna, cum vobis fuerant; et propter finem, ut ipsi videant vanitates idearum suarum, et ab illis abducantur, institutae sunt, et a Domino permissae tales epulares scenae. Primores illi, quos vidistis ad capita mensarum, erant personati{1} senes, plerique ex rustica gente, qui barbati, et ex quadam opulentia prae caeteris fastuosi, quibus inducta est phantasia, quod vetusti illi Patres essent. Sed sequimini me in vias exitus e palaestra hac;” [4] et sequuti sunt, et videbant quinquaginta hic et quinquaginta ibi, qui farciverant ventres cibariis usque ad nauseas, et concupiverunt redire ad familiaria domuum suarum, quidam ad sua munia, quidam ad sua negotia, et quidam ad suas operas: at multi a custodibus nemoris retenti et interrogati de diebus epulationis illorum, et num adhuc ad mensas cum Petro et cum Paulo comederint, et si prius exirent, hoc, quia indecens est, futurum illis pudori: sed plerique respondebant, “explevimus gaudia nostra, cibi facti sunt nobis insipidi, ac gustus torridus, fastidit illos stomachus, non sustinemus libare illos; protraximus aliquot dies et noctes in luxurie illa, impense rogamus ut emittamur;” ac dimissi, anhelo spiritu et festino cursu aufugerunt domum. [5] Post haec Angelus vocavit viros cohortis, et in via docuit illos haec de Coelo: “in Coelo aeque sicut in Mundo sunt Cibi et Potus, sunt Commessationes et Convivia; et apud Primores ibi sunt Mensae super quibus sunt opimae dapes, cupediae et lautitiae, quibus exhilarantur et recreantur animi; et sunt quoque Ludi et Spectacula; et sunt Musicalia et Cantica; et omnia illa in summa perfectione; talia sunt illis etiam in gaudia, sed non in felicitatem; haec erit in gaudiis, et inde ex gaudiis; felicitas in gaudiis facit ut gaudia sint gaudia, opimat illa, et sustentat ne vilescant et fastidiantur; et haec felicitas est cuivis ex usu in sua functione. [6] Est aliqua vena in affectione voluntatis cujusvis Angeli latens, quae attrahit mentem ad aliquid faciendum; mens per hoc tranquillat se, et satisfacit sibi; haec satisfactio et illa tranquillitas faciunt statum mentis receptibilem amoris usus a Domino; ex receptione hujus est Felicitas coelestis, quae est vita illorum gaudiorum, quae prius memorata sunt. Cibus coelestis in sua essentia nec aliud est quam amor, sapientia et usus simul, hoc est, usus per sapientiam ex amore; quamobrem unicuivis in Coelo datur cibus pro corpore secundum usum{2} quem praestat, magnificus illis qui in eminente usu sunt, modicus sed exquisiti saporis illis qui in medii gradus usu sunt, et vilis illis qui in vili usu sunt, at nullus socordibus.”

@1. Prima editio: porsonati$

@2. Prima editio: usum,$

CA n. 7 7. Post haec ad se vocavit Cohortem Sapientum ita dictorum, qui Gaudia coelestia, et ex his Felicitatem aeternam, in supereminentibus Dominiis, ac opulentissimis Gazis, inque super-regia magnificentia, et super-illustri splendore, posuerant, ex causa, quia in Verbo dicitur, quod futuri sint reges et principes, et quod regnaturi sint cum Christo in aeternum, et quod ministrandi sint ab Angelis, praeter plura: Angelus ad hos dixit, “sequiminini, et introducam vos in vestra gaudia;” et introduxit in Porticum constructum ex columnis et pyramidibus: antrorsum erat humile Palatium, per quod patuit ingressus in Porticum; per hoc introduxit illos; et ecce visi sunt viginti hic et viginti ibi, et exspectabant: et subito tunc aderat quidam personatus Angelus, et dixit illis, “per hunc Porticum est via ad Coelum; manete aliquantisper, et praeparate vos, quia majorennes ex vobis futuri sunt reges, ac minorennes futuri Principes.” [2] His dictis, juxta quamlibet Columnam apparuit Thronus, et super throno chlamys ex serico, et super chlamyde sceptrum et corona; et juxta quamlibet Pyramidem apparuit Solium tres cubitos a terra elevatum, et super solio catena ex unculis auri, et equestris ordinis fasciae, colligatae ad fines adamantinis orbiculis. Et tunc clamatum est, “ite nunc, amicite vos, sedete et exspectate:” et actutum Majorennes accurrebant ad thronos, et Minorennes ad solia, et amiciverunt se, et reposuerunt se: at tunc apparuit sicut nimbus ex inferis ascendens, ex quo attracto sedentes super thronis et soliis coeperunt tumescere facie, et elevari pectore, et impleri fiducia, quod nunc reges et principes sint; nimbus ille erat aura phantasiae, qua inspirati sunt: et subito advolarunt juvenes sicut ex Coelo, et constiterunt duo post quemlibet thronum, et unus post quodlibet solium, ministraturi; et tunc per vices a quodam praecone acclamatum est, “vos reges et principes, exspectate adhuc parum, apparantur nunc in Coelo aulae vestrae, jamjam venturi sunt aulici cum satellitiis, et vos introducturi;” exspectabant et exspectabant, usque ut spiritus illorum anhelarent, et defatigarentur desiderio. [3] Post trihorium aperiebatur Coelum supra caput illorum, et despexerunt Angeli, et miserti illorum, dixerunt, “quare sedetis ita fatui, et agitis histriones; luserunt ludibria vobiscum, et ab hominibus mutaverunt vos in idola, ex causa quia induxistis in corda vestra, quod regnaturi sitis cum Christo sicut reges et principes, et quod vobis tunc Angeli ministraturi sint: num obliti estis verborum Domini, quod in Coelo qui vult magnus esse, fiat servus: discite ergo, quid per reges et principes, et quid per regnare cum Christo, intelligitur, quod sit sapere et facere usus; Regnum enim Christi, quod est Coelum, est Regnum usuum; nam Dominus amat omnes, ac inde vult omnibus bonum, ac bonum est usus, et quia Dominus bona seu usus facit mediate per angelos, et in Mundo per homines, ideo illis, qui fideliter usus faciunt, dat amorem usus, et ejus mercedem, quae est beatitudo interna, et haec est felicitas aeterna. [4] Sunt in Coelis, sicut in terris, supereminentia Dominia, et opulentissimae Gazae; sunt enim regimina et regiminum formae, et ideo sunt majores et minores potestates et dignitates; et illis qui in supremis sunt, sunt Palatia et Curiae, quae magnificentia et splendore excedunt palatia et curias Imperatorum et Regum in terris, et ex numero aulicorum, ministrorum, et satellitum, et ex horum magnificis investimentis, circumfluit illos honor et gloria: sed Supremi illi sunt electi ex illis, quorum cor est in salute publica, et solum sensus corporis in amplitudine magnificentiae propter obedientiam: et quia salutis publicae est, ut quisque sit aliquis usus in societate, ut in communi corpore, et quia omnis usus est a Domino, et fit per angelos et per homines sicut ab illis, patet quod hoc sit regnare cum Domino.” His auditis e Coelo, personati illi reges et principes descenderunt e thronis et soliis, et abjecerunt sceptra, coronas, et chlamydes; et recessit ab illis nimbus, in quo fuit aura phantasiae, et obvelavit illos nubes candida, in qua erat aura sapientiae, ex qua rediit sanitas mentibus illorum.

CA n. 8 8. Post haec Angelus rediit ad Domum conventus sapientum ex Christiano Orbe, et ad se vocavit illos, qui sibi induxerant fidem, quod gaudia Coeli et Felicitas aeterna essent delitiae Paradisiacae: his dixit, “sequimini me, et introducam vos in Paradisum, Coelum vestrum, ut exordiamini beatitudines felicitatis aeternae vestrae;” et introduxit illos per excelsam Portam, ex ramis et propaginibus nobilium arborum compaginatis exstructam: post introitum circumduxit illos per ambages a plaga in plagam; erat actualiter Paradisus in primo ingressu ad coelum, in quem immittuntur illi qui in Mundo crediderant quod universum Coelum sit unus Paradisus, quia vocatur Paradisus; ac qui impresserant sibi ideam, quod post mortem sit plenaria requies a laboribus, et quod requies haec non aliud esset, quam animas delitiarum trahere, super rosis ambulare, ex mustis delicatissimis uvarum laetificari, ac festiva repotia celebrare; et quod haec vita non detur nisi in Coelesti Paradiso. [2] Ducti ab Angelo videbant ingentem multitudinem tam senum quam juvenum, et puerorum, et quoque mulierum et puellarum; triades et triades, ac decades et decades, sedentes super Rosetis flectentes{1} serta, quibus ornarent capita senum, brachia juvenum, ac fasciatim pectora puerorum; alias legentes ex Arboribus fructus, et in calathis portantes ad sodalitia; alias exprimentes mustum ex uvis, cerasis et acinis in cyathos, et genialiter bibentes; alias attrahentes naribus fragrantias ex floribus, fructibus ac odoriferis foliis exhalatas et circumsparsas; alias canentes dulces odas quibus mulciebant praesentium auditus; alias sedentes ad fontes, et aquas salientis venae derivantes in varias formas; alias ambulantes, confabulantes, et spargentes facetias; alias currentes, ludentes, saltantes hic in numeros, et ibi in orbes; alias ingredientes domunculas hortulanas, ut super spondis cubarent; praeter plures alias laetitias paradisiacas. [3] Postquam haec visa sunt, duxit Angelus comites suos per circuitus huc illuc, ac ultimo ad sedentes in pulcherrimo Roseto circumcincto arboribus olivae, aurantii, et citri, qui nutantes tenebant manus sub genis, lugentes, et lachrymantes; hos alloquuti sunt comites Angeli, et dixerunt, “cur ita sedetis;” et responderunt, “est nunc septimus dies a quo in hunc Paradisum venimus; cum intravimus, visa est mens nostra sicut elevata in Coelum, ac immissa in intimas ejus gaudiorum faustitates; sed post triduum coeperunt faustitates illae hebescere, et in mentibus nostris aboleri, ac fieri insensibiles, et sic nullae; et cum ita exspirata sunt imaginaria nostra gaudia, timebamus jacturam omnis jucunditatis vitae nostrae, et facti sumus{2} ambigui de felicitate aeterna, num sit aliqua; et postea vagati sumus per vias et areas, quaesituri portam per quam intravimus; sed vagati sumus per gyros et gyros, ac interrogavimus obvios; ex quibus aliqui dixerunt, quod porta non inveniatur, quia Paradisiacus hic hortus est spatiosus Labyrinthus, qui talis est, ut qui vult exire, penitius intret; ‘quare non potestis aliter quam hic manere in aeternum; vos estis in medio ejus, ubi omnes delitiae sunt in suo centro:'” et porro dixerunt ad comites Angeli, “hic nunc per unum diem et dimidium sedimus, et quia absque spe inveniendi exitum sumus, reposuimus nos super Roseto hoc, et spectamus circum nos in copia olivas, uvas, aurantia et citros; sed quo plus illa spectamus, eo plus delassatur visus videndo, odoratus odorando, et gustus gustando; haec causa est maestitiae, luctus, et lachrymationis, in quibus vos videtis nos.” [4] His auditis, Angelus cohortis dixit illis, “est hic Labyrinthus Paradisiacus vere introitus in Coelum; novi exitum, et educam vos;” his dictis, sedentes surrexerunt, et amplexi Angelum, et una cum cohorte ejus comitati sunt illum; et Angelus in via docuit illos, quid Gaudium coeleste et inde Felicitas aeterna, quod non sint Delitiae paradisiacae externae, nisi simul cum illis sint Delitiae paradisiacae internae; “delitiae paradisiacae externae sunt modo delitiae sensuum corporis, at delitiae paradisiacae internae sunt delitiae affectionum animae; hae nisi in illis sint, non est vita coelestis, quia non est anima in illis; et omne delitium absque sua correspondente anima, ex continuo elanguescit{3} et torpescit, et plus delassat animum quam labor. Sunt ubivis in Coelis Horti paradisiaci, et ex his etiam sunt gaudia Angelis, et quantum in illis est delitium animae, tantum sunt illa gaudia illis gaudia.” [5] His auditis, quaesiverunt omnes, quid est delitium animae, et unde hoc; respondit Angelus, “delitium animae est ex amore et sapientia a Domino, et quia amor est efficiens, et est efficiens per sapientiam, ideo est utriusque sedes in effectu, et effectus est usus: hoc delitium a Domino influit in animam, et descendit per superiora et inferiora mentis in omnes sensus corporis, et implet se in illis; inde gaudium fit gaudium, et fit aeternum ab Aeterno a Quo. Vidistis Paradisiaca, et assevero vobis, quod non aliquid ibi sit, ne quidem foliolum, quod non est ex conjugio amoris et sapientiae in usu, quare si homo in hoc est, est in Paradiso Coelesti, ita in Coelo.”

@1. = plectentes Cf. VCR 737:2.$

@2. Prima editio: simus$

@3. Prima editio: elangvescit$

CA n. 9 9. Post haec Angelus ductor rediit in Aedem, ad illos, qui firmiter sibi persuaserant, quod Gaudium coeleste et Felicitas aeterna sit perpetua Glorificatio Dei, ac in aeternum perennans Festum; ex causa, quia in Mundo crediderant, quod tunc visuri sint Deum, et quia vita Coeli ex cultu Dei vocatur perpetuum Sabbathum. His angelus dixit, “sequimini me, et introducam vos in gaudium vestrum;” et introduxit illos in parvam urbem, in cujus medio erat Templum, et omnes domus vocabantur aedes sacrae. In illa urbe viderunt affluentiam ex omni angulo terrae circumjacentis, et inter illos numerum Sacerdotum, qui venientes suscipiebant, salutabant, et prehensos manibus ducebant ad portas Templi, et inde in aliquas aedes circum Templum, et initiabant illos in perennem cultum Dei; dicentes, quod haec urbs sit atrium ad Coelum, et quod hujus urbis Templum sit introitus ad magnificum et amplissimum Templum quod in Coelo est, ubi Deus precibus et laudibus ab Angelis glorificatur in aeternum: “statuta hic et ibi sunt, quod primum intraturi sint Templum, et commoraturi ibi tres dies et tres noctes, et quod post hoc initiamentum ingressuri sint in hujus urbis domos, quae sunt totidem a nobis sanctificatae aedes, et ab aede in aedem, et in communione cum congregatis ibi, oraturi, clamaturi, et recitaturi concionata: omnino cavete vobis, ne aliud in vobis cogitetis, et cum consociis loquamini, quam sancta, pia et religiosa.” [2] Post haec introduxit Angelus comitatum suum in Templum, quod erat plenum et constipatum multis, qui in magna dignitate in Mundo fuerant, et quoque multis ex plebe, et praesidia ad portas collocata erant, ne cuiquam ante commorationem trium dierum liceret exire; et dixit Angelus, “est hodie secundus dies, a quo hi ingressi sunt; lustrate illos, et glorificationem Dei illorum videbitis;” et lustrabant, et viderunt plerosque dormientes, et qui evigilati sunt, oscitantes et oscitantes, et quosdam ex continua elevatione cogitationum ad Deum, et ex nullo relapsu illarum in corpus, sicut facies reclusas a corpore, ita enim sibi apparebant, et inde etiam aliis; quosdam deliros oculis ex perpetua subtractione illorum; verbo, omnes compressos pectore, et lassos spiritu ex taedio, et aversos a pulpito, et clamantes, “stupescunt aures nostrae, finite conciones, non auditur amplius vox, et incipit fastidiri sonus:” et tunc surrexerunt, et in globo concurrerunt ad portas, effregerunt illas, et urgebant in praesidia, et abigebant illa. [3] His visis, Sacerdotes sequuti sunt illos, et adjunxerunt se lateribus illorum, docentes et docentes, orantes, suspirantes, dicentes, “celebrate Festum, glorificate Deum, sanctificate vos; in atrio hoc Coeli inaugurabimus vos in aeternam Glorificationem Dei in magnifico et amplissimo Templo{1} quod in Coelo est, et sic ad fruitionem aeternae felicitatis.” Sed haec ab illis non intellecta, et vix audita sunt, propter hebetudinem ex duorum dierum suspensione mentis, et retentione a domesticis et forensibus. Sed cum se a Sacerdotibus avellere conati sunt, sacerdotes apprehendebant brachia illorum, et quoque vestes, urgentes ad aedes, ubi concionata recitarentur; sed frustra; et clamabant, “relinquite nos, sentimus in corpore sicut deliquium.” [4] His dictis, ecce visi sunt quatuor Viri in candidis vestibus, et in tiaris; unus ex illis fuerat in Mundo Archi Episcopus, et tres reliqui fuerant Episcopi, nunc facti Angeli: hi convocabant Sacerdotes, et alloquuti illos dixerunt, “vidimus vos e Coelo cum ovibus his, quomodo vos pascitis illos; pascitis illos usque ad insanias; nescitis quid per Glorificationem Dei intelligitur; intelligitur fructus amoris ferre, hoc est, fideliter, sincere, et sedule suae functionis opus facere, hoc enim est amoris Dei, et amoris proximi, et hoc est vinculum Societatis, et bonum ejus; per hoc glorificatur Deus, et tunc per cultum statis temporibus; annon legistis haec Domini verba, In hoc Glorificatur Pater meus, ut fructum multum feratis, et reddamini discipuli mei, Joh. XV:8. [5] Vos Sacerdotes potestis in cultus glorificatione esse, quia hoc est vestrum munus, et inde est vobis honor, gloria et remuneratio, sed usque vos non potestis plus quam illi in ea glorificatione esse, nisi honor, gloria, et remuneratio una cum vestro munere sint.” His dictis Episcopi mandabant custodibus portae, ut intromitterent omnes, et emitterent omnes, “est enim multitudo, qui non aliud gaudium Coeleste, quam perpetuum cultum Dei, potuerunt cogitare, quia non sciverunt aliquid de statu Coeli.”

@1. Prima editio: Templo,$

CA n. 10 10. Post haec Angelus cum suis comitibus rediit ad locum conventus, a quo cohortes Sapientum nondum recesserunt, et ibi ad se vocavit illos, qui crediderunt, quod gaudium coeleste et felicitas aeterna, sit modo intromissio in Coelum, ac intromissio ex Divina gratia; et quod tunc gaudium sit illis, similiter ut in Mundo est illis, qui in aulas Regum diebus festivitatis, aut in nuptias invitati, ingrediuntur: his dixit Angelus, “manete hic aliquantisper, et sonabo tuba, et huc venient incluti fama sapientiae in spiritualibus Ecclesiae:” post aliquot horas aderant novem viri, quisque insignitus lauru, adorea famae suae; hos Angelus introduxit in Aedem conventus, in qua omnes prius convocati aderant; in horum praesentia Angelus alloquutus novem laureatos, dixit, “scio quod vobis ex voto vestro secundum ideam vestram, datum sit ascendere in Coelum, et quod redieritis in inferiorem hanc seu subcoelestem terram, cum plena scientia de statu Coeli; commemorate itaque, quale vobis visum est Coelum:” [2] et responderunt in ordine, et dixit Primus; “idea mea de Coelo a prima pueritia usque ad finem vitae in Mundo, fuerat, quod esset locus omnium beatudinum, faustitatum, jucunditatum, amaenitatum, et voluptatum, et quod si intromitterer, talium felicitatum aura circumfunderer, et pleno pectore haurirem illa, sicut sponsus cum celebrat nuptias, ac cum intrat thalamum cum sponsa; in hac idea ascendi in Coelum, et transivi primas custodias, et quoque secundas, at cum ad tertias veni, alloquebatur me custodiarum praefectus, et dixit, ‘quis es, amice,’ et respondi, ‘estne hic Coelum; huc ex voto desiderii mei ascendi, intromitte quaeso;’ ac intromisit; et vidi Angelos in vestibus albis, et hi me circumibant, et lustrabant, et murmurabant hoc, ‘en novum hospitem non indutum veste Coeli;’ et ego haec audivi, et cogitavi, ‘hoc apparet mihi simile cum illo, de quo Dominus dicit, quod absque veste nuptiali intraverit in nuptias;’ et dixi, ‘date mihi tales vestes;’ et riserunt; et tunc accurrit unus ex Curia cum mandato, ‘exuite illum nudum, ejicite illum, et projicite vestes ejus post illum;’ et sic ejectus sum.” [3] Secundus in ordine dixit, “ego credidi sicut ille, quod si modo intromitterer in Coelum, quod supra caput meum est, circumfluerent me gaudia, et animarem illa in aeternum; optato etiam potitus sum; at Angeli, me viso, aufugerunt, et inter se dixerunt, ‘quid hoc portentum; quomodo huc venit Avis noctis;’ et actualiter sensi mutationem ab homine, tametsi non mutatus sum; hoc mihi erat ex attractione coelestis athmosphaerae: at mox accurrit unus ex Curia cum mandato, ut duo famuli educerent me, et reducerent per viam ascensus, usque ad domum meam; et cum domi eram, apparui aliis et mihi sicut homo.” [4] Tertius dixit, “idea Coeli constans mihi fuit ex loco, et non ex amore, quare cum in hunc mundum veni, cupivi cupiditate magna Coelum, et vidi ascendentes, et sequutus sum illos, et admissus, sed non ultra aliquot passus; at cum volui laetificare animum meum ex idea gaudiorum et beatitudinum ibi, ex luce Coeli, quae erat candida sicut nix, cujus essentia dicitur esse sapientia, invasit mentem meam stupor, et inde oculos meos caligo, et coepi insanire; et mox ex calore Coeli, qui correspondebat candori lucis istius, cujus essentia dicitur esse amor, palpitavit{1} mihi cor, occupavit me anxietas, et cruciabar dolore interiori, et projeci me supinum super humum ibi; et cum jacui, venit satelles e Curia cum mandato, ut me cum lentore deportarent in meam lucem et in meum calorem, in quae cum veni, rediit mihi spiritus meus et cor meum.” [5] Quartus dixit, quod etiam ipse in idea loci, et non in idea amoris de Coelo fuerit, et quod “ut primum in Mundum spiritualem veni, quaesiverim sapientes, num in Coelum liceat ascendere, qui mihi dixerunt, quod cuivis liceat, sed ut sibi caveant, ne dejiciantur: ad haec risi, et ascendi, credens ego sicut alii, quod omnes in universo Mundo receptibiles essent gaudiorum ibi in sua plenitudine: sed sane cum intus eram, paene exanimatus sum, et ex dolore et inde cruciatu in capite et in corpore, prostravi me humi, et convolvi me sicut serpens admotus igni, et repsi usque ad praecipitium, et per id me dejeci; et postea sublatus sum ab adstantibus infra, et delatus in diversorium, ubi rediit sanitas mihi.” [6] Reliqui quinque etiam narraverunt mirabilia de suis ascensibus in Coelum; et comparabant mutationes statuum suae vitae, cum statu piscium dum elevantur ab aquis in aerem, et cum statu avium in aethere; et dixerunt, quod post duras illas sortes, non concupiverint amplius coelum, sed modo consortem vitam cum sui similibus ubicunque sunt; et quod sciant, quod in Mundo spirituum, ubi nos sumus, omnes prius praeparentur, boni ad Coelum, et mali ad Infernum, et quod cum praeparati sunt, videant vias sibi apertas ad Societates sui similium, cum quibus in aeternum mansuri sunt, et quod has vias tunc intrent cum jucundo, quia sunt viae amoris illorum. Omnes ex prima Convocatione audientes haec, etiam fassi sunt, quod nec illis alia idea de Coelo fuerit, quam sicut de loco, ubi pleno ore circumflua gaudia in aeternum sorberent. [7] Post haec Angelus tubae dixit illis, “videtis nunc quod gaudia Coeli et felicitas aeterna non sint loci, sed quod sint status vitae hominis; ac status vitae coelestis est ex amore et sapientia; et quia usus est duorum illorum continens, est status vitae coelestis ex conjunctione illorum in usu: idem est, si dicatur Charitas, Fides et Bonum Opus, quoniam Charitas est Amor, Fides est Veritas ex qua Sapientia, et Bonum Opus est Usus: praeterea in Mundo nostro Spirituali sunt loca sicut in Mundo naturali; alioquin non forent habitationes et distinctae mansiones; at usque locus ibi non est locus, sed est apparentia loci secundum statum amoris et sapientiae, seu charitatis et fidei. [8] Omnis, qui fit angelus, intus in se portat suum coelum, quia sui Coeli amorem; nam homo a creatione est minima effigies, imago et typus Coeli magni; forma humana non aliud est; quare quisque venit in societatem Coeli, cujus forma in singulari effigie est; idcirco cum intrat in illam societatem, intrat in correspondentem sibi formam, ita sicut a se in se illam, et sicut ab illa in illam in se, ac trahit vitam ejus ut suam, ac suam ut ejus; est unaquaevis societas sicut Commune, ac Angeli ibi sunt sicut partes similares, ex quibus Commune coexistit. Ex his nunc sequitur, quod qui in malis et inde falsis sunt, in se formaverint effigiem Inferni, et haec cruciatur in Coelo ex influxu et violentia activitatis oppositi in oppositum; amor enim infernalis est oppositus amori Coelesti, et inde jucunda duorum amorum illorum collidunt inter se sicut hostes, et necant se cum congrediuntur.”

@1. Prima editio: palpavit$

CA n. 11 11. His peractis audita est vox e Coelo ad Angelum tubae, “elige decem ex omnibus convocatis, et introduc illos ad nos; audivimus a Domino, quod praeparaturus sit illos, ne calor et lux, seu amor et sapientia, nostri Coeli, per tres dies inferant illis aliquam noxam;” et electi sunt decem, et sequuti Angelum; et ascenderunt per tramitem clivosum in quendam collem, et ab hoc in Montem, super quo erat illorum Angelorum Coelum, quod prius ad distantiam apparuerat illis sicut Expansum in nubibus: et aperiebantur pro illis portae, et postquam transiverunt tertiam, Angelus introductor cucurrit ad Principem Societatis seu Coeli illius, et annuntiavit adventum illorum; et Princeps respondit, “assume aliquos ex satellitio meo, et renuntia illis, quod adventus illorum mihi sit acceptus, et introduc illos in Anticuriam meam, et distribue cuivis suum conclave cum suo cubiculo; et ex aulicis meis desume aliquos, et ex famulis qui ministrent illis, et qui serviant illis ad nutus;” et factum est ita. At cum introducti sunt ab Angelo, quaesiverunt num liceat adire et videre Principem; et respondit Angelus, “est nunc mane, et non licet ante tempus meridiei; sunt omnes eousque in suis officiis et in{1} suis operis; sed invitati estis ad prandium; et tunc ad mensam cum Principe nostro sedebitis: interea introducam vos in illius Palatium, ubi videbitis magnifica et splendida.”

@1. Prima editio: in suis in officiis &$

CA n. 12 12. Cum adducti sunt ad Palatium, primum viderunt illud ab extra; erat amplum, structum ex porphyrite, et substructum ex jaspide,{1} et ante portam sex columnae altae ex lapide lazuli, tectum ex laminis auri, fenestrae altae ex pellucidissimo chrystallo, harum postes etiam ex auro. Post hoc, introducti sunt intus in Palatium, et circumducti a conclavi in conclave, et viderunt ornamenta ineffabilis decoris, sub tectis decoramenta coelaturae inimitabilis; juxta parietes positas mensas ex argento conflato cum auro, super quibus erant varia utensilia ex lapidibus pretiosis, et ex integris gemmis in formis coelestibus; et plura, quae non aliquis oculus in terris viderat, et inde nec aliquis sibi fidem inducere potuerat, quod talia in Coelo sint. [2] Cum in stupore ex visis magnificis illis erant, dixit Angelus, “ne miremini, haec quae videtis, non sunt aliqua manu angelica facta et fabricata, sed sunt condita ab Opifice Universi, et muneri data Principi nostro; quare hic est Ars architectonica in ipsa sua arte, et ex hac sunt omnes hujus artis regulae in Mundo.” Porro dixit Angelus, “vos potestis autumare, quod talia fascinent oculos nostros, ac infatuent illos, usque ut credamus illa nostri Coeli gaudia esse; sed quia corda nostra non in illis sunt, sunt modo accessoria gaudiis cordium nostrorum; ideo quantum contemplamur illa ut accessoria, ac ut opificia Dei, tantum contemplamur Divinam Omnipotentiam et Clementiam in illis.”

@1. Prima editio: juspide,$

CA n. 13 13. Post haec Angelus dixit illis, “nondum est Meridies diei, venite mecum in Principis nostri Hortum, Palatio huic contiguum;” et iverunt, ac in introitu dixit, “en Hortus magnificus prae hortis in Coelesti hac Societate;” at responderunt, “quid dicis, non hic est Hortus; videmus modo unam Arborem, ac in ramis et in vertice ejus sicut fructus ex auro, et sicut folia ex argento, et horum oras exornatas smaragdis; et sub illa Arbore infantes cum alumnis illorum.” Ad haec Angelus voce inspirata dixit,{1} “haec Arbor est in medio Horti, et a nobis vocatur Arbor nostri Coeli, et a quibusdam Arbor vitae. Sed pergite, et appropinquate, et aperientur oculi vestri, et videbitis Hortum;” ac fecerunt ita, et aperti sunt oculi, et videbant Arbores uberrimas fructibus saporis, circumligatas vitibus pampineis, quarum vertices cum fructibus nutabant versus Arborem vitae in medio. [2] Arbores hae in continua serie consitae erant, quae exibat et pergebat in perennes orbes seu gyros sicut perpetuae helicis; erat perfecta Helix arborea, in qua species post species continue secundum nobilitates fructuum sequebantur: principium circumgyrationis distabat ab Arbore in medio insigni intervallo, ac intervallum coruscabat jubare lucis, ex quo arbores gyri splendebant splendore successivo et continuato a primis ad ultimas: primae arbores erant omnium praestantissimae, fructibus opimis luxuriantes, vocatae Paradisiacae, nusquam visae quia non datae nec dabiles in terris Mundi naturalis; post has excipiebant arbores olei; post has arbores vini; post has arbores fragrantiae; ac ultimo arbores ligni utiles ad fabricas. Hic et ibi in hac Helice arborea seu in hoc gyro erant Sedilia formata ex adductis{2} et complicatis propaginibus arborum a tergo, ac opimata et exornata fructibus illarum. In perpetuo illo Orbe arboreo erant ostia, quae patebant in floreta, et ab his in vireta, distincta in areas et toros. [3] Comites Angeli his visis exclamabant, “en Coelum in forma; quocunque vertimus acies oculorum nostrorum, influit aliquid Coeleste Paradisiacum, quod est ineffabile.” His auditis Angelus gavisus est, et dixit, “omnes Horti nostri Coeli sunt Formae repraesentativae seu Typi beatitudinum coelestium in suis originibus, et quia influxus harum beatitudinum elevavit mentes vestras, clamavistis, ‘en Coelum in forma;’ at illi, qui non recipiunt illum influxum, spectant Paradisiaca haec non aliter quam sylvestria; et omnes illi recipiunt influxum, qui in amore usus sunt; at illum non recipiunt, qui in amore gloriae sunt, et non ex usu.” Postea exposuit et docuit, quid singula Horti istius repraesentabant et significabant.

@1. Prima editio: dixit;$

@2. Prima editio: exadductis$

CA n. 14 14. Cum in his erant, venit nuntius a Principe, qui invitavit illos ad comedendum panem secum; et simul tunc duo satellites aulae apportabant vestes byssi, et dixerunt, “induite has, quia nemo ad mensam Principis admittitur nisi indutus vestibus Coeli;” et accinxerunt se, et comitati sunt Angelum suum, et introducebantur in Hypethrum, ambulatorium Palatii, et exspectabant Principem; et ibi Angelus insertabat illos consortiis cum Magnatibus et Moderatoribus, qui etiam praestolabantur{1} Principem: et ecce post horulam apertae sunt fores, et per unam latiorem ab Occidente viderunt Ejus introitum in ordine et pompa processionis: praeibant illum Consiliarii a latere, post hos Consiliarii a cameris, et post hos Primarii ex aula: in horum medio fuit Princeps, et post illum aulici variae distinctionis, et ultimo satellites; omnes connumerati ad centum et viginti. [2] Angelus stans ante decem novos advenas, ex vestitu tunc apparentes ut inquilini,{2} accessit cum illis ad Principem, et reverenter adduxit illos; et Princeps in procedendo non moratus, dixit illis, “venite mecum ad panem;” et sequuti sunt in Triclinium, et viderunt Mensam magnifice apparatam, in medio ejus excelsam Pyramidem ex auro cum centum scutellis in triplici ordine super formis suis, super quibus erant panes sacharini, et musta vinorum concreta, cum aliis lautitiis ex pane et vino confectis; ac per mediam Pyramidem scaturivit sicut fons saliens cum vino nectareo, cujus vena ex summitate Pyramidis dispersit se, et cyathos implevit. Ad latera hujus excelsae Pyramidis erant variae formae coelestes ex auro, super quibus erant patinae et patellae cibis omnis generis refertae: formae coelestes, super quibus patinae et patellae, erant formae artis ex sapientia,{3} quae in Mundo non aliqua arte exarari, nec voce describi possunt: patinae et patellae erant ex argento, circumcaelatae similibus formis in plano cum sustentaculis suis; cyathi erant ex gemmis pellucentibus: talis erat apparatus Mensae.

@1. Prima editio: praestolobantur$

@2. Prima editio: inquilini;$

@3. Prima editio: saplentia,$

CA n. 15 15. Amictus autem Principis et ejus Ministrorum erat hic: Princeps indutus erat Talari coloris purpurei, insignito stellis acupictis coloris argentei; sub talari cinctus erat tunica ex serico lucente coloris hyacinthini; haec erat circa pectus aperta, ubi anterior pars cujusdam zonae cum Insigni suae Societatis visa est; Insigne erat Aquila super pullis in vertice arboris cubans; hoc erat ex fulgente auro circumcincto adamantibus. Consiliarii a latere erant non dissimiliter amicti, sed absque illo Insigni; loco ejus erant sculpti sapphiri e collo ex aureo torque pendentes. Aulici erant in togis coloris badii, quibus intertexti erant flores circum aquilinos pullos; tunicae sub illis ex serico coloris opalini; similiter femoralia et tibialia. Talis erat Vestitus illorum.

CA n. 16 16. Circumstabant mensam Consiliarii a latere, et Consiliarii a cameris, et Moderatores, et ex jussu Principis complicabant manus, et simul susurrabant laudem votivam ad Dominum, et post hanc ex nutu Principis se super toris ad mensam reposuerunt; et dixit Princeps ad decem advenas, “discumbite etiam vos mecum, ecce ibi sedes vestrae;” et discubuerunt; et aulici prius a Principe missi ad ministrandum illis, adstabant illis a tergo; et tunc dixit illis Princeps, “sumite quisque patellam ex orbibus suis, et postea quisque scutellam ex Pyramide;” et desumserunt, et ecce illico novae patellae et scutellae loco illarum superimpositae apparebant; ac cyathi illorum ex fonte saliente e magna Pyramide vino implebantur; et comedebant et bibebant. [2] Post mediam satietatem alloquebatur Princeps decem invitatos, et dixit, “audivi quod in terra, quae sub hoc Coelo est, convocati fueritis ad aperiendum cogitationes vestras de Gaudiis coeli et inde Felicitate aeterna, et quod protuleritis illas diversimode, quisque secundum jucunda sensuum corporis sui; sed quid jucunda sensuum corporis absque jucundis animae, est anima quae jucundat illa; jucunda animae in se sunt beatitudines imperceptibiles, sed fiunt plus et plus perceptibiles, sicut descendunt in cogitationes mentis, et ab his in sensationes corporis; in cogitationibus mentis percipiuntur sicut faustitates, in sensationibus corporis sicut jucunditates, et in ipso corpore sicut voluptates; ex his et illis simul est Felicitas aeterna; at ex solis posterioribus illa Felicitas non est aeterna, sed temporaria, quae finitur et transit, et quandoque fit infelicitas. Vidistis nunc quod omnia gaudia vestra etiam sint gaudia coeli, et excellentiora quam usquam cogitare potuistis, sed usque haec non interius afficiunt animos nostros. [3] Sunt tria, quae ut unum influunt a Domino in animas nostras; haec tria ut unum, seu hoc trinum, sunt amor, sapientia, et usus; at amor et sapientia non existunt nisi idealiter, quia solum in affectione et cogitatione mentis, sed in usu realiter, quia simul in actu et opere corporis; et ubi realiter existunt, ibi etiam subsistunt; et quia amor et sapientia existunt et subsistunt in usu, est usus qui nos afficit, ac usus est fideliter, sincere et sedule obire suae functionis opera; amor usus, et inde studium in usu, continet mentem ne diffluat, et ne circumvagetur, et hauriat omnes cupiditates, quae e corpore et e mundo per sensus cum illecebris influunt, ex quibus vera Religionis et vera Moralitatis cum suis bonis dissipantur in omnes ventos; at studium mentis in usu continet et colligat illa, et disponit mentem in formam receptibilem{1} sapientiae ex veris illis; et tunc a lateribus exterminat et falsitatum et vanitatum ludibria et ludicra. Sed plura de his audietis ex sapientibus nostrae Societatis, quos post meridiem hanc mittam ad vos.” His dictis surrexit Princeps, et una cum illo convivae, ac pacem dixit, et mandavit Angelo illorum ductori, ut reduceret illos in sua conclavia, et illis omnes honores civilitatis exhiberet; et quoque ut vocaret viros urbanitatis et affabilitatis, qui illos sermone de variis gaudiis hujus Societatis oblectarent.

@1. Prima editio: recaeptibilem$

CA n. 17 17. Cum redierunt, factum est ita; et vocati ex urbe, qui sermone de variis gaudiis Societatis oblectarent illos, venerunt; et hi post salutationes ambulando loquebantur elegantias cum illis; sed Angelus ductor illorum dixit, quod decem hi viri invitati sint in hoc coelum, ut videant Gaudia ejus, et inde novam ideam de Felicitate aeterna recipiant; “commemorate ergo aliqua de gaudiis ejus, quae afficiunt sensus corporis; postea venturi sunt Sapientes, qui memorabunt aliqua, quae illa gaudia reddunt fausta et felicia;” his auditis vocati ex urbe commemorabant haec. “[1.] Sunt hic dies festivitatis indicti a Principe, ut animi relaxentur a defatigatione, quam cupiditas aemulationis aliquibus induxerat; his diebus sunt Harmoniae musicae et Cantus in foris, et extra urbem Ludi et Spectacula; in Foris tunc sunt elevatae Orchestrae circumductae cancellis consertis ex vitibus, e quibus pendent botri, intra quos in tribus elevationibus sedent Musici cum instrumentis chordae, et cum instrumentis soni, vocis altae et vocis humilis, ac vocis strenuae et vocis blandae, et ad latera sunt Cantores et Cantrices, et cum amaenissimis jubilis et cantibus, mixtis et solis, per intervalla quoad species variatis, cives oblectant; haec ibi diebus illis festivitatis a mane ad meridiem, et post hanc ad vesperam, persistunt. [2] 2. Praeterea unoquovis mane e domibus circum Fora audiuntur suavissimi Cantus virginum et puellarum, ex quibus tota urbs personat; est una affectio amoris spiritualis, quae quovis mane cantatur, hoc est, per modificationes vocis canorae seu modulationes sonatur, et affectio illa in cantu percipitur sicut ipsa foret; influit in audientium animas, et excitat illas ad correspondentiam; talis est cantus coelestis; dicunt cantrices, quod sonus cantus illarum se sicut inspiret et animet ex interiori, et jucunde exaltet, secundum receptionem ab audientibus: hoc finito, clauduntur fenestrae domuum Fori, et simul domuum platearum, et quoque januae, et tunc silet tota urbs, nec ullibi auditur clamor, nec apparent vagabundi; omnes tunc accincti obeunt munia suorum officiorum. [3] 3. At tempore meridiei aperiuntur januae, et post meridiem etiam alicubi fenestrae, et spectantur ludi puerorum et puellarum in plateis, moderantibus illos alumnis et magistris illorum, sedentibus in porticibus domuum. [4] 4. Ad latera urbis in ejus extremis, sunt varii ludi puerorum et adolescentum; sunt ludi cursorii, sunt ludi cum pilis; sunt ludi cum pilaminibus repercussis, rachets{1} vocatis; sunt certamina palaestrica inter pueros, quis impigrior et quis pigrior loquendo, agendo et percipiendo; et pro impigrioribus aliqua folia laurus in praemium; praeter plura alia, quae sunt excitatoria habilitatum in pueris latentium. [5] 5. Insuper extra urbem sunt Spectacula comoedorum super theatris, repraesentantium varias vitae moralis honestates et virtutes, inter quos etiam sunt histriones propter relationes;” et quaesivit unus ex decem, “quid propter relationes,” et responderunt, “non potest aliqua virtus cum ejus honestis et decoris sisti ad vivum, nisi per relativa ab illorum maximis ad minima, histriones repraesentant minima illorum usque dum fiunt nulla; sed lege sancitum est, ne aliquid oppositi, quod vocatur inhonestum et indecorum, nisi figurate et sicut e longinquo exhibeant: quod ita sancitum sit, est causa, quia non aliquod honestum et bonum alicujus virtutis per successivas progressiones transit ad inhonestum et malum, sed ad minima ejus usque dum perit, et cum perit inchoat oppositum; quare Coelum, ubi omnia honesta et bona sunt, nihil commune habet cum inferno, ubi omnia inhonesta et mala sunt.”

@1. Prima editio: rachets,$

CA n. 18 18. Inter loquendum famulus accurrit et nuntiavit, quod octo Sapientes ex jussu Principis adsint, et velint intrare; quo audito Angelus exivit, et excepit illos, et introduxit; et mox Sapientes post consociationis solennia et decora, primum loquebantur cum illis de sapientiae initiis et incrementis, quibus immiscuerunt varia de ejus successu, et quod sapientia apud angelos nusquam finem habeat et desinat, sed quod crescat et augeatur in aeternum. His auditis Angelus cohortis dixit illis, “Princeps noster ad mensam loquutus est cum illis de sapientiae sede, quod sit in usu; loquamini, si placet, cum illis etiam de eo:” et dixerunt, “homo primum creatus, imbutus est sapientia et ejus amore, non propter se, sed propter communicationem ejus cum aliis a se; inde sapientiae sapientum inscriptum est, ut non quisquam sibi soli sapiat et vivat nisi simul aliis; inde Societas, quae alioquin non foret; vivere aliis est usus facere; usus sunt vincula ejus, quae totidem sunt quot usus boni, ac usus sunt numero infiniti; sunt usus spirituales qui sunt amoris in Deum, et amoris erga proximum; sunt usus morales et civiles, qui sunt amoris societatis et civitatis in quo homo est, ac sociorum et civium cum quibus est; sunt usus naturales, qui sunt amoris mundi et ejus necessitatum; et sunt usus corporei, qui sunt amoris conservationis sui propter superiores usus. [2] Omnes hi usus inscripti sunt homini, et sequuntur in ordine, unus post alterum, et cum simul sunt, unus est in altero: illi qui in primis usibus sunt, qui sunt spirituales, etiam in sequentibus sunt, et hi sunt sapientes; illi autem qui non in primis, et usque in secundis et inde sequentibus sunt, non ita sapientes sunt, sed solum ex moralitate et civilitate externa apparent sicut sint; illi qui non in primis et secundis sunt, sed in tertiis et quartis, nihil minus quam sapientes sunt, nam sunt satanae, amant enim solum mundum, et se ex mundo; at illi qui modo in quartis sunt, omnium minime sapientes sunt, sunt enim diaboli, quia sibi solis vivunt, et si aliis, est unice propter se. [3] Praeterea cuivis amori est suum jucundum, vivit enim amor per hoc, ac jucundum amoris usuum est jucundum coeleste, quod sequentia jucunda ordine intrat, et secundum ordinem successionis exaltat illa, ac aeternat illa:” post haec enumeraverunt Delitias coelestes procedentes ex amore usus, et dixerunt quod sint myriades myriadum, et quod in illas intrent qui in Coelum: et porro de amore usus per sermones sapientiae protraxerunt{1} diem cum illis usque ad vesperam.

@1. Prima editio: protaxerunt$

CA n. 19 19. Sed circa vesperam venit cursor amictus linteo ad decem advenas comites angeli, ac invitavit illos ad Nuptias sequente die celebrandas; et advenae valde laetati sunt, quod etiam visuri sint nuptias in Coelo. Post hoc, ducti sunt ad quendam Consiliarium a latere, et coenaverunt cum illo, et post coenam redierunt, et secesserunt ab invicem, quisque in suum cubiculum, et dormiverunt usque ad mane; et tunc evigilati audiebant Cantum virginum et puellarum{1} e domibus circum Forum, de quo supra; canebatur tunc affectio amoris conjugialis; ex cujus suavitate penitus affecti et perciti, percipiebant beatam amaenitatem insitam gaudiis suis, quae elevabat illa, et innovabat illa. Cum tempus erat, dixit Angelus, “accingite vos, et induite vestes Coeli, quas Princeps noster ad vos miserat;” ac induerunt, et ecce vestes splendebant sicut ex luce flammea; et quaesiverunt Angelum, “unde hoc;” respondit, “quia ad nuptias ituri estis; apud nos tunc splendent vestes, et fiunt nuptiales.”

@1. Prima editio: puellatum$

CA n. 20 20. Post haec duxit Angelus illos ad Domum nuptiarum, et janitor aperuit fores; et mox intra limen recepti et salutati ab angelo misso a Sponso, ac introducti sunt, et adducti ad sedes pro illis designatas; et mox invitati in Antithalamum, ubi viderunt in medio Mensam, super qua positum erat magnificum Candelabrum instructum septem calamis et schyphis ex auro; et ad parietes pendebant Lychnaria ex argento; ex quibus accensis apparuit athmosphaera sicut aurea: et viderunt ad latera Candelabri binas Mensas, super{1} quibus in triplici ordine repositi erant Panes; et in quatuor angulis Mensas, super quibus erant Cyathi chrystallini. [2] Dum illa lustrabant, ecce aperiebatur janua e conclavi juxta thalamum, et viderunt sex Virgines exeuntes, et post illas Sponsum et Sponsam, tenentes se manibus, et ducentes se ad Solium, quod e regione Candelabri positum erat, super quo se reposuerunt, Sponsus ad sinistram, et Sponsa ad dextram ejus, et sex virgines constiterunt ad latus solii juxta Sponsam. Sponsus indutus erat Pallio ex purpura lucente, et Tunica ex bysso splendente, cum Ephodo, super quo erat bractea aurea adamantibus circumobsita; et bracteae insculptus erat Pullus aquilae, insigne nuptiale hujus societatis coeli; et Sponsi caput tegebat cidaris: Sponsa autem amicta erat chlamyde coccinea, et sub illa toga acupicta, continua a collo ad pedes, et sub pectore zona aurea, et super capite corona ex auro cum insitis rubinis. [3] Cum ita consederunt, convertit se Sponsus ad Sponsam, ac imposuit digito ejus annulum aureum, et deprompsit armillas et collarium ex unionibus, et alligabat armillas super poplites manuum ejus, et collarium circum collum ejus, et dixit, “accipe haec pignora,” et dum illa accepit, osculatus est illam, et dixit, “nunc mea es,” et vocavit illam suam uxorem. Hoc facto clamaverunt invitati, “sit Benedictio;” hoc clamavit quisque per se, et dein omnes simul; unus a Principe missus vice ejus etiam acclamavit; et eo momento implebatur Antithalamus ille fumo aromatico, quod erat signum benedictionis e coelo: et tunc ministri ex duabus mensis juxta Candelabrum sumserunt Panes, et ex mensis in angulis Cyathos nunc vino impletos, et dederunt cuivis invitato suum panem et suum cyathum, ac ederunt et biberunt. Post haec surrexerunt Maritus et ejus Uxor, sequentibus sex virginibus cum argenteis nunc accensis lampadibus in manibus usque ad limen; ac Conjuges intraverunt Thalamum, et clausa est janua.

@1. Prima editio: �luper (ut videtur)$

CA n. 21 21. Postea loquutus est Angelus ductor cum invitatis de decem comitibus suis, quod ex mandato introduxerit illos, et monstraverit{1} illis magnifica Palatii Principis, et mirifica ibi, et quod epulati sint ad mensam cum illo; et quod postea loquuti sint “cum Sapientibus nostris;” ac petiit, “ut liceat illis etiam vobiscum sociare aliquem sermonem;” et accesserunt, et colloquuti sunt; et unus sapiens ex viris nuptiarum dixit, “intelligitis quid significant illa quae vidistis;” dixerunt quod parum; et tunc quaesiverunt illum, cur Sponsus nunc Maritus in tali vestitu fuit; respondit, quod Sponsus nunc Maritus repraesentaverit Dominum, ac Sponsa nunc Uxor repraesentaverit Ecclesiam, quia Nuptiae in Coelo repraesentant Conjugium Domini cum Ecclesia; “inde est quod super Illius capite esset Cidaris, et ille indutus pallio, tunica, et ephodo, sicut Aharon; et quod super Sponsae nunc Uxoris capite esset Corona, et illa induta Chlamyde sicut Regina; sed cras erunt aliter amicti, quia Repraesentatio haec modo perstat hodie.” [2] Quaesiverunt iterum, “quia Ille repraesentavit Dominum, et Illa Ecclesiam, cur Illa ad dextram Ejus sedit;” respondit sapiens, “quia duo sunt, quae faciunt Conjugium Domini et Ecclesiae, Amor et Sapientia, ac Dominus est Amor, et Ecclesia est Sapientia, et Sapientia ad dextram amoris est, sapit enim homo Ecclesiae sicut a se, et sicut sapit, recipit amorem a Domino; dextra etiam significat potentiam, et potentia amori est per sapientiam: sed ut dictum est, post nuptias mutatur repraesentatio, nam tunc Maritus repraesentat Sapientiam, et uxor sapientiae ejus Amorem; verum hic Amor non est amor prior, sed est amor secundarius, qui est a Domino uxori per sapientiam mariti; amor Domini, qui est amor prior, est amor sapiendi apud maritum; quare post nuptias, ambo simul, maritus et ejus uxor, repraesentant Ecclesiam.” [3] Quaesiverunt denuo, “cur non vos Viri stetistis ad latus Sponsi nunc Mariti, sicut sex Virgines steterunt ad latus Sponsae nunc Uxoris;” respondit sapiens, “causa est, quia nos hodie numeramur inter virgines, ac numerus sex significat omnes et completum;” at dixerunt, “quid hoc;” respondit, “Virgines significant Ecclesiam, et Ecclesia est ex utroque sexu, quare etiam nos quoad Ecclesiam sumus Virgines; quod ita sit, constat ex his in Apocalypsi, “Hi sunt, qui cum mulieribus non inquinati sunt, Virgines enim sunt, et sequuntur Agnum quocunque vadit,” Cap. XIV:4. Et quia Virgines significant Ecclesiam, ideo Dominus assimilavit illam decem Virginibus invitatis ad nuptias, Matth. Cap. XXV:1{2} seq. et quia per Israelem, Zionem et Hierosolymam, significatur Ecclesia, ideo toties in Verbo dicitur Virgo et Filia Israelis, Zionis et Hierosolymae: Dominus etiam describit Conjugium suum cum Ecclesia his verbis apud Davidem, “Regina ad Dextram tuam in auro optimo{3} Ophiris,{4} de implexis auri vestis ejus, in Acupictis adducetur Regi, Virgines post illam amicae ejus venient in palatium Regis,” Psalm. XLV:10 ad 16.{5} [4] Postea dixerunt, “numne conveniens est, ut aliquis Sacerdos adsit et ministret in his;” respondit sapiens, “hoc in terris est conveniens, non autem in coelis, propter repraesentationem Ipsius Domini et Ecclesiae; hoc in terris non sciunt; at usque apud nos administrat Sacerdos Desponsationes, et Consensum audit, recipit, confirmat et consecrat; Consensus est essentiale conjugii, et reliqua, quae sequuntur, sunt ejus formalia.”

@1. Prima editio: monstaverit$

@2. Prima editio: XXIV:1$

@3. Sic alibi. Prima editio: opimo (sic etiam VCR 748:3)$

@4. Prima editio: ophiris,$

@5. Biblia Anglica: vv. 9-15.$

CA n. 22 22. Post haec Angelus ductor accessit ad sex Virgines, et quoque narravit illis de comitibus suis, et petiit, ut dignarentur illos suo consortio; et accesserunt, sed cum prope erant, subito recesserunt, et ingressae sunt gynaeceum, ubi etiam virgines amicae illarum erant: hoc viso, Angelus ductor sequutus est illas, et quaesivit, cur absque loquendo cum illis tam subito recesserint; et responderunt,{1} “non potuimus appropinquare,” et dixit “cur hoc,” et responderunt, “non scimus, sed percepimus aliquid quod repulit et retroduxit nos; ignoscant:” et Angelus rediit ad suos comites, et dixit responsum, et addidit, “auguror quod vobis non sit amor sexus castus; in Coelo amamus virgines ex illarum pulchritudine et elegantia morum, et impense amamus illas, sed caste;” ad hoc riserunt ejus comites, et dixerunt, “recte auguraris; quis potis est videre tales pulchritudines prope, et non aliquid cupere.”

@1. Prima editio: responderunt;$

CA n. 23 23. Post hoc festivum Sodalitium{1} omnes invitati ad nuptias abiverunt, et quoque decem illi Viri cum suo Angelo; erat sera vespera, et cubitum ibant. In diluculo audiverunt Proclamationem, Hodie Sabbathum, et surrexerunt, et interrogaverunt Angelum, “quid illud;” respondit, quod sit ad Cultum Dei, qui statis temporibus redit, et a Sacerdotibus proclamatur; “peragitur ille in Templis nostris, et perstat circiter binas horas; quare,{2} si lubet, ite mecum, et introducam;” et accinxerunt se, et comitati sunt Angelum, et intraverunt: et ecce Templum erat amplum, capax circiter trium millium, semirotundum, scamna seu sedilia continua secundum figuram Templi in rotundum circumducta, ac posteriora elevatiora prioribus. Pulpitum ante illa paulo retractum a centro; janua post pulpitum a sinistro. Intraverunt decem Viri advenae cum Angelo ductore suo, et Angelus addixit illis loca ubi sederent, dicens illis, “quisque qui intrat in Templum, scit suum locum; hoc scit ex insito, nec potest sedere alibi; si alibi, nihil audit et nihil percipit, et quoque turbat ordinem, a quo turbato Sacerdos non inspiratur.”

@1. Prima editio: Sodalitum$

@2. Prima editio: quate,$

CA n. 24 24. Postquam congregati sunt, ascendit Sacerdos pulpitum, et concionabatur sermonem plenum spiritu sapientiae: Concio erat de sanctitate Scripturae sacrae, et de conjunctione Domini cum utroque Mundo, Spirituali et Naturali, per illam; in illustratione, in qua erat, plene convicit, quod Sanctus ille Liber dictatus sit a Jehovah Domino, et quod inde Ipse sit in illo, adeo ut Ipse sit Sapientia ibi; sed quod Sapientia, quae est Ipse inibi, sub sensu literae jaceat recondita, et non aperiatur nisi illis, qui in veris doctrinae, et simul in bonis vitae sunt, et sic in Domino et Dominus in illis: Concioni subjunxit votivam orationem, et descendit. Exeuntibus auditoribus Angelus rogavit Sacerdotem, ut aliqua verba pacis cum decem suis comitibus loqueretur; et accessit ad illos, et colloquebantur per semissem horae, et loquebatur de Divina Trinitate, quod illa in Jesu Christo sit, in Quo Plenitudo omnis Divinitatis corporaliter habitat, secundum edictum Apostoli Pauli; et postea de Unione Charitatis et Fidei, sed dixit, de Unione Charitatis et Veritatis, quia Fides est Veritas.

CA n. 25 25. Post gratiarum dictionem, abiverunt domum; et ibi dixit illis Angelus, “est hodie Tertius dies ab ascensu vestro in hujus Coeli Societatem, et in tres dies praeparati estis a Domino ad manendum hic, quare tempus est ut separemur: exuite itaque vestes missas a Principe, ac induite vestras;” et cum in his erant, inspirabantur desiderio secedendi, et secesserunt, et descenderunt, Angelo comitante illos usque ad locum conventus; et ibi Domino gratias egerunt, quod dignatus sit illos beare scientia et inde intelligentia de Gaudiis Coelestibus et de Felicitate Aeterna.

CA n. 26 26. Iterum in veritate assevero, quod haec, sicut memorata sunt, facta et dicta sint, priora in Mundo Spirituum, qui medius est inter Coelum et Infernum, et sequentia haec in Societate Coeli, e qua fuit Angelus tubae et ductor. Quis in Christiano Orbe aliquid scivisset de Coelo, ac de Gaudiis et de Felicitate ibi, quorum scientia est quoque scientia salutis, nisi placuerit Domino aperire alicui visum spiritus ejus, ac monstrare et docere. Quod similia existant in Mundo spirituali, patet manifeste ex visis et auditis Apostolo Johanni, quae descripta sunt in Apocalypsi, ut quod viderit Filium hominis in medio septem Candelabrorum, Tabernaculum, Templum, Arcam, Altare in Coelo; Librum obsignatum septem sigillis, illum apertum, et inde exeuntes Equos; quatuor Animalia circa Thronum; duodecim millia electos ex unaquavis Tribu; Locustas ascendentes ex abysso; Draconem et ejus pugnam cum Michaele; Mulierem parientem filium masculum, ac fugientem in desertum propter Draconem; duas Bestias, unam ascendentem ex mari, alteram e terra; Mulierem sedentem super Bestia Coccinea; Draconem ejectum in stagnum ignis et sulphuris; Equum album, et Coenam Magnam; Coelum novum et Terram novam, ac Sanctam Hierosolymam descendentem, descriptam{1} quoad Portas, Murum et hujus Fundamenta; tum Fluvium aquae vitae, et Arbores vitae facientes fructus quovis mense; praeter plura, quae omnia visa sunt Johanni, ac visa dum quoad spiritum fuit in Mundo spirituali et in Coelo. Praeter quae visa sunt Apostolis post resurrectionem Domini; et quae deinde Petro, Act. Apost. XI: tum quae visa et audita Paulo. Praeterea quae Prophetis, ut Ezechieli, quod viderit quatuor Animalia quae Cherubi, Cap. I: et Cap. X: Quod Novum Templum, et Novam Terram, et Angelum metientem illa, Cap. XL ad XLVIII: Quod abductus Hierosolymam, et viderit ibi abominationes; et quoque in Chaldaeam, in Captivitatem, Cap. VIII: et Cap. XI. Simile factum est cum Sacharia, quod viderit Virum equitantem inter myrtos, Cap. I:8. seq. Quod viderit quatuor Cornua, et dein Virum, in cujus manu funiculus mensurae, Cap. II:1.{2} seq. Quod viderit Candelabrum, et duas Oleas, Cap. IV:1. seqq. Quod viderit Volumen volans, et Epham, Cap. V:1. 6. Quod viderit quatuor Currus exeuntes inter duos montes, et Equos, Cap. VI:1. seq. Pariter cum Daniele, quod viderit quatuor Bestias ascendentes e mari, Cap. VII:1. seqq. Tum pugnas Arietis et Hirci, Cap. VIII:1. seqq. Quod viderit Angelum Gabrielem, et quod multa loquutus sit cum illo, Cap. IX: Quod puer Elisaei viderit Currus et Equos igneos circum Elisaeum, et quod illos viderit, cum aperti sunt ejus oculi. Ex his et pluribus aliis in Verbo, constat, quod illa quae in Mundo Spirituali existunt, apparuerint multis ante et post Domini adventum: quid mirum, quod etiam nunc inchoante Ecclesia, seu descendente Nova Hierosolyma a Domino e Coelo.{3}

@1. Prima editio: discriptam$

@2. Prima editio: III:1.$

@3. Haec paragraphus in prima editione signis citationis inclusa est.$

CA n. 27 27. DE CONJUGIIS IN COELO
Quod Conjugia in Coelis sint, non potest intrare fidem illorum, qui credunt quod Homo sit Anima seu Spiritus post mortem, et de anima et spiritu fovent ideam sicut de tenui aethere seu pneumate; tum qui credunt, quod homo non victurus sit homo, nisi post diem ultimi judicii; in genere, qui nihil sciunt de Spirituali Mundo, in quo sunt Angeli et Spiritus, ita ubi sunt Coeli et Inferna:{1} et quia ille Mundus hactenus ignotus fuit, et prorsus non scitum est, quod Angeli Coeli sint in perfecta forma Homines, pariter Spiritus Inferni, sed in imperfecta, ideo non revelari potuit aliquid de Conjugiis ibi; dicturi enim essent, “quomodo potest anima cum anima, seu pneuma cum pneumate conjungi, sicut conjux cum conjuge in terris,” praeter plura; quae momento ut dicta sunt, tollerent et dissiparent fidem de Conjugiis ibi: at nunc, quia revelata sunt plura de illo Mundo, et quoque descriptus qualis est, quod factum est in Opere de Coelo et Inferno,{2} et quoque in Apocalypsi Revelata, possunt Conjugia ibi sisti confirmata, etiam coram ratione, per haec. I: Quod Homo vivat Homo post mortem. II: Quod tunc Masculus sit Masculus, et quod Foemina sit Foemina. III: Quod suus Amor apud unumquemvis post mortem maneat. IV: Quod principaliter Amor sexus, et apud illos qui in Coelum veniunt, qui sunt qui spirituales in terris fiunt, Amor conjugialis. V: Haec plene confirmata per Autopsiam. VI: Consequenter quod Conjugia sint in Coelis. VII: Quod Spirituales Nuptiae{3} intelligantur per Domini verba, quod post resurrectionem non dentur nuptui. Sequitur nunc horum explicatio in suo ordine.

@1. Prima editio: Inferni:$

@2. Prima editio: Infermo,$

@3. Prima editio: Nuptiae,$

CA n. 28 28. I: Quod homo vivat homo post mortem. Quod homo vivat homo post mortem, hactenus in Mundo nescitum est, ex causis, de quibus mox supra; et quod mirabile est, etiam in Christiano Orbe, ubi est Verbum, et inde illustratio de Vita aeterna, et ubi Ipse Dominus docet, quod Omnes mortui resurgant, et quod Deus non sit mortuorum sed viventium Deus, Matth. XXII:30.31. Luc. XX.37.38. Ac insuper homo quoad mentis suae affectiones et cogitationes est in medio angelorum et spirituum, ac illis ita consociatus, ut non possit divelli ab illis nisi moriatur. Et adhuc mirabilius est, quod hoc nesciatur, cum tamen omnis homo, qui a prima Creatione obierat, post obitum ad suos venerat ac venit, seu ut in Verbo dicitur, collectus est et colligitur: et praeterea homini est communis perceptio, quae eadem est cum influxu Coeli in interiora mentis ejus, ex quo intus in se percipit vera, et sicut videt illa, et imprimis hoc verum, quod vivat homo post mortem, felix si bene vixit, et infelix si male; quis enim hoc non cogitat, dum parum elevat mentem a corpore, et a cogitatione proxima ejus sensibus, quod fit dum interius in Cultu Divino est, et dum jacet in lecto moribundus et exspectat extremum; similiter dum audit de defunctis, et de illorum sorte; narravi millia de illis, ut in quali sorte essent quorundam fratres, conjuges, et amici; et quoque scripsi de sorte Anglorum, Hollandorum, Pontificiorum, Judaeorum, Gentium, et quoque de sorte Lutheri, Calvini et Melanchtonis; et adhuc nusquam audivi aliquem dicentem, “quomodo potest talis sors illis esse, cum tamen nondum e sepulchris suis resurrexerunt, nondum enim est Ultimum Judicium peractum; suntne illi interea animae quae sunt pneumata, et in quodam pu seu ubi;” talia adhuc a nemine audivi dicta; ex quo potui concludere, quod unusquisque in se percipiat, quod vivat homo post mortem. Quis vir qui amavit conjugem, ac suos infantes et liberos, dum moriuntur aut mortui sunt, non secum dicat, si in cogitatione elevata supra sensualia corporis est, quod sint in manu Dei, quodque illos post suam mortem iterum visurus sit, ac vitam amoris et gaudii cum illis iterum conjuncturus.

CA n. 29 29. Quis non ex ratione videre potest, si vult videre, quod homo post mortem non sit Pneuma, de quo non alia idea est, quam sicut de halitu venti, aut de aere et aethere, et quod illud aut in illo sit anima hominis, quae desiderat et exspectat conjunctionem cum suo corpore, ut possit frui sensibus, et horum oblectamentis, sicut prius in Mundo: quis non potest videre, quod si ita foret dum homine post mortem, status ejus vilior foret, quam status piscium, avium et animalium terrae, quorum animae non vivunt, et inde non in tali anxietate ex desiderio et exspectatione sunt. Si homo post mortem foret tale Pneuma, et sic halitus venti, tunc vel volitaret in universo, vel secundum quorundam traditiones reservaretur in quodam pu, aut cum Patribus in limbo, usque ad ultimum Judicium; quis inde non ex ratione concludere potest, quod illi qui vixerunt a prima creatione, e qua censentur sex millia annorum, adhuc in simili statu anxio essent, et progressive in anxiori, quia omnis exspectatio ex desiderio anxietatem facit, et a tempore ad tempus adauget illam; proinde quod illi adhuc vel volitarent in universo, vel inclusi tenerentur in pu, et sic in extrema miseria; similiter Adamus et ejus Uxor; similiter Abraham, Isac et Jacob; et similiter omnes reliqui ab illo tempore. Ex{1} his sequitur, quod nihil lamentabilius foret, quam nasci homo. Sed contrarium provisum est a Domino, qui est Jehovah ab aeterno, et Creator universi, quod status hominis, qui se conjungit cum Ipso per vitam secundum praecepta Ipsius, beatior et felicior sit post mortem, quam ante illam in Mundo, et quod beatior et felicior sit ex eo, quod homo tunc spiritualis sit, ac spiritualis homo sentit et percipit jucundum spirituale, quod supereminens est prae jucundo naturali, quia millies excedit illud.

@1. Prima editio: Et$

CA n. 30 30. Quod Angeli et Spiritus sint homines, constare potest ex illis visis Abrahamo, Guideoni, Danieli, et Prophetis, imprimis Johanni cum scripsit Apocalypsin, et quoque Mulieribus in Sepulchro Domini; imo Ipse Dominus post resurrectionem [visus est] Discipulis. Quod visi sint, fuit causa, quia tunc aperti sunt oculi spiritus illorum; et cum hi aperiuntur, apparent Angeli in sua forma, quae est humana; at cum illi oculi clausi sunt, hoc est, obvelati visu oculorum, qui omnia sua trahunt ex materiali Mundo, tunc non apparent.

CA n. 31 31. At sciendum est, quod homo post mortem, non sit homo naturalis, sed homo spiritualis, et usque quod sibi prorsus similis appareat, ac ita similis, ut non aliter sciat, quam quod adhuc in Mundo naturali sit, simili enim corpore est, simili facie, simili loquela, et similibus sensibus, quia simili affectione et cogitatione, seu simili voluntate et intellectu: est quidem actualiter non similis, quia est spiritualis, et inde homo interior; sed discrimen non illi apparet, quia non potest conferre statum suum cum priori suo naturali, hunc enim exuit, et in illo est; quare saepius audivi illos dicentes, quod non sciant aliter, quam quod in priori Mundo sint, cum solo discrimine, quod non videant amplius illos, quos in illo Mundo reliquerant, sed quod videant illos qui ex illo Mundo abiverant seu obiverant; verum causa, quod hos nunc videant, et non illos, est quia non homines naturales sunt, sed spirituales seu substantiales, ac homo spiritualis seu substantialis videt hominem spiritualem seu substantialem sicut homo naturalis seu materialis videt hominem naturalem seu materialem, sed non vicissim, propter discrimen inter substantiale et materiale, quod est sicut discrimen inter prius et posterius, ac prius quia est in se purius, non apparere potest posteriori quod in se est crassius, nec potest posterius quia est crassius apparere priori quod in se est purius, proinde non Angelus homini hujus Mundi, nec homo hujus Mundi Angelo. Quod homo post mortem sit homo spiritualis seu substantialis, est quia hic intus latuit in homine naturali seu materiali; hic fuit illi sicut indumentum, aut sicut exuviae, quibus depositis exit ille spiritualis seu substantialis, ita purior, interior et perfectior. Quod homo spiritualis usque sit perfectus homo, tametsi non apparet homini naturali, manifeste patuit a Domino viso Apostolis post resurrectionem, quod apparuerit et mox non apparuerit, et tamen fuit homo sibi similis cum visus et non visus; dixerunt etiam, quod, cum viderunt Ipsum, aperti sint oculi illorum.

CA n. 32 32. II: Quod tunc Masculus sit Masculus, et quod Foemina sit Foemina. Quoniam homo vivit homo post mortem, et homo est masculus et foemina, et aliud est masculinum et aliud foemininum, et tale aliud, ut unum non mutari possit in alterum, sequitur quod post mortem masculus vivat masculus, et foemina vivat foemina, uterque homo spiritualis. Dicitur, quod masculinum non mutari possit in foemininum, nec foemininum in masculinum, et quod ideo post mortem masculus sit masculus, et quod foemina sit foemina; sed quia ignoratur, in quo essentialiter consistit masculinum, et in quo essentialiter foemininum, quare paucis hic dicetur: Discrimen essentialiter consistit in eo, quod intimum in Masculo sit Amor, et velamen hujus Sapientia, seu quod idem, quod sit Amor obvelatus Sapientia; ac quod intimum in foemina sit illa Sapientia masculi, ac velamen hujus Amor inde; sed hic Amor est Amor foemininus, ac datur a Domino uxori per sapientiam mariti, ac prior Amor est Amor masculinus et est amor sapiendi, ac datur a Domino marito secundum receptionem sapientiae; ex eo est, quod Masculus sit Sapientia amoris, et quod Foemina sit Amor sapientiae istius; quare a creatione insitus est utrique Amor conjunctionis in unum; sed de his dicentur plura in sequentibus. Quod foemininum sit ex masculino, seu quod Mulier desumpta sit ex Viro, constat ex his in Genesi: “Jehovah Deus desumpsit unam de Costis Viri, et inclusit carnem pro ea, et aedificavit Costam, quam sumserat de homine, in Mulierem; et adduxit eam ad hominem; et dixit homo, ‘haec est Os de ossibus meis, et Caro de carne mea; hinc vocabitur Ischah, quia de Viro sumpta est,'” Cap. II:21.22.23; quid significat Costa et quid Caro, alibi dicetur.

CA n. 33 33. Ex primitiva hac formatione fluit, quod Masculus nascatur Intellectualis, et quod Foemina nascatur Voluntaria, seu quod idem, quod Masculus nascatur in affectionem sciendi, intelligendi, et sapiendi, et quod Foemina nascatur in Amorem conjungendi se cum illa affectione in Masculo. Et quia Interiora ad similitudinem suam formant Exteriora, et Forma masculina est forma Intellectus, ac Forma foeminina est forma Amoris ejus, inde est quod Masculus sit alia facie, alio sono, et alio corpore, quam Foemina; nempe facie duriore, sono asperiore, et corpore fortiori, ac insuper mento barbato, in genere forma impulchriore, quam foemina; differunt etiam gestibus et moribus: verbo, non est quicquam simile, sed usque est conjunctivum in singulis; imo est masculinum in masculo, in omni parte, etiam in minima corporis ejus, masculinum, et quoque in omni idea cogitationis, et in omni mica affectionis ejus; similiter Foemininum in foemina; et quia sic unum non mutari potest in alterum, sequitur quod post mortem masculus sit masculus, et quod foemina sit foemina.

CA n. 34 34. III: Quod suus Amor apud unumquemvis post mortem maneat. Homo novit, quod Amor sit, sed non novit, quid Amor est; novit quod amor sit ex communi loquela, ut quod dicatur, quod ille me amet, quod Rex amet subditos, et quod subditi ament Regem, quod maritus amet uxorem, et quod mater liberos, et vicissim; tum quod hic et ille amet patriam, concives, proximum: similiter de rebus abstractis a persona, ut quod amet hoc aut illud. Sed tametsi Amor tam universale est in loquelis, usque vix aliquis novit quid Amor; dum meditatur de eo, quia tunc non potest aliquam ideam cogitationis de eo sibi formare, ita non sistere illum in lucem intellectus, ex causa quia non est lucis, sed est caloris, dicit illum vel non esse aliquid, vel solum esse aliquod influens ex visu, auditu, et conversatione, et sic movens; nescit prorsus, quod sit ipsa ejus vita, non modo vita communis totius ejus corporis, et vita communis omnium ejus cogitationum, sed etiam vita omnium singularium eorum: hoc potest sapiens percipere ex hoc, cum dicitur, “si removes affectionem amoris, an potes cogitare aliquid, et an potes agere aliquid; annon quantum frigescit affectio quae est amoris, tantum frigescat cogitatio, loquela et actio, et quantum incalescit, tantum incalescant illae.” Est itaque Amor Calor vitae hominis, seu calor vitalis ejus; calor sanguinis, et quoque rubor ejus, non aliunde sunt; Ignis Solis Angelici, qui est purus Amor, hoc facit.

CA n. 35 35. Quod suus amor cuivis sit, seu distinctus ab amore alterius, hoc est, quod non similis amor sit uni homini, qui est alteri, constare potest ex infinita varietate facierum, facies sunt typi amorum; nam quod mutentur ac varientur facies secundum affectiones amoris, notum est; desideria etiam, quae sunt amoris, tum gaudia et dolores ejus, elucent inde: ex hoc patet, quod homo sit suus Amor, imo sui Amoris forma. At sciendum est, quod interior homo, qui idem est cum spiritu ejus, qui vivit post mortem, sit forma sui amoris; non similiter exterior homo in Mundo, quia hic ab infantia didicit occultare sui amoris desideria, imo simulare ac praeferre alia quam sua.

CA n. 36 36. Quod suus Amor apud unumquemvis post mortem maneat, est quia Amor est vita hominis, ut mox supra n. 34. dictum est, et inde est ipse homo. Est homo etiam sua Cogitatio, ita sua Intelligentia et Sapientia, sed hae unum faciunt cum ejus Amore; nam homo ex Amore suo et secundum illum cogitat, imo si in libero est, loquitur et agit; ex quo videri potest, quod Amor sit Esse seu essentia vitae hominis, et quod Cogitatio sit Existere seu existentia vitae ejus inde, quare loquela et actio, quae profluunt ex Cogitatione, non profluunt ex cogitatione, sed ex Amore per cogitationem: ex multa experientia scire datum est, quod homo post mortem non sit sua Cogitatio, sed quod sit sua Affectio et inde cogitatio, seu quod sit suus Amor et inde intelligentia; tum quod homo post mortem exuat omne quod non concordat cum ejus Amore, imo quod successive induat faciem, sonum, loquelam, gestus, et mores amoris suae vitae: inde est, quod universum Coelum secundum omnes varietates affectionum Amoris boni sit ordinatum, ac universum Infernum{1} secundum omnes affectiones amoris mali.

@1. Prima editio: Inferuum$

CA n. 37 37. IV: Quod principaliter Amor sexus, et apud illos qui in Coelum veniunt, qui sunt qui spirituales in terris fiunt, Amor conjugialis. Quod Amor sexus apud hominem maneat post mortem, est quia tunc masculus est masculus et foemina est foemina, ac masculinum in masculo est masculinum in toto et in omni parte ejus, similiter foemininum in foemina, ac conjunctivum est in singulis, imo in singularissimis illorum; nunc quia conjunctivum illud a creatione inditum est, et inde perpetuo inest, sequitur, quod unum desideret et spiret conjunctionem cum altero; Amor in se spectatus non est aliud, quam desiderium et inde nisus ad conjunctionem, et amor conjugialis ad conjunctionem in unum; sunt enim homo masculus et homo foemina ita creati, ut ex duobus possint fieri sicut unus homo, seu una caro, et cum fiunt unum, tunc simul sumpti sunt Homo in sua plenitudine; at absque ea conjunctione sunt duo, ac uterque tanquam homo divisus seu dimidiatus. Nunc quia Conjunctivum illud latet intime in singulis masculi et in singulis foeminae, ac facultas et desiderium ad conjunctionem in unum inest singulis, sequitur quod Amor sexus mutuus et reciprocus apud homines maneat post mortem.

CA n. 38 38. Dicitur Amor sexus et Amor conjugialis, quia Amor sexus est aliud quam Amor conjugialis; Amor sexus est apud Naturalem hominem, at Amor conjugialis apud Spiritualem; homo naturalis amat et desiderat modo conjunctiones externas, et ex illis corporis voluptates; at homo spiritualis amat et desiderat conjunctionem internam, et ex illa spiritus faustitates, et has percipit dari cum una Uxore, cum qua perpetuo plus et plus conjungi potest in unum, et quo plus ita conjungitur, percipit faustitates suas in simili gradu ascendentes, et has constantes in aeternum; at Naturalis homo hoc non cogitat: inde nunc est quod dicatur, quod amor conjugialis post mortem maneat apud illos, qui in Coelum veniunt, qui sunt qui spirituales in terris fiunt.

CA n. 39 39. V: Haec plene confirmata per Autopsiam. Quod Homo vivat homo post mortem, et quod tunc Masculus sit masculus, ac Foemina foemina; quodque amor suus apud unumquemque maneat, ac quod principaliter Amor sexus et Amor conjugialis, hactenus per talia quae sunt intellectus, et vocantur rationalia, confirmare sategi; sed quia homo ab infantia ex parentibus et magistris, et dein ex eruditis et clericis captavit fidem, quod non victurus homo post mortem, quam post diem ultimi Judicii, in cujus exspectatione nunc per sex millia annorum fuerunt, et quia plures retulerunt hoc inter illa, quae captanda sunt fide et non intellectu, necessum fuit, ut etiam eadem per documenta autopsica confirmarentur; alioquin homo, qui modo credit sensibus, ex fide impressa dicturus est, “si homines post mortem viverent homines, viderem et audirem illos; tum, quis descendit e Coelo, et ascendit ex Inferno, et narravit;” sed quia non fieri potuit, nec potest, ut aliquis Angelus Coeli descendat, aut aliquis spiritus Inferni ascendat, ac loquatur cum aliquo homine, nisi cum illis, quorum interiora mentis, quae sunt spiritus, a Domino aperta sunt; et hoc non fieri potest ad plenum, nisi quam apud illos, qui a Domino ad recipiendum illa, quae spiritualis sapientiae sunt, praeparati sunt; quare hoc placuit Domino mecum, ob finem, ne status Coeli et Inferni, ac status vitae hominum post mortem, nesciretur, et sopiretur in ignorantia, ac tandem sepeliretur in negatione. At documenta autopsica de supradictis propter copiam hic non possunt adduci; sed adducta sunt in Opere de Coelo et Inferno; ac deinde in Continuatione de Mundo Spirituali; ac postea in Apocalypsi Revelata; at in specie hic de Conjugiis, in Memorabilibus, quae post Paragraphos seu Capita hujus Operis sequuntur.

CA n. 40 40. VI: Consequenter quod Conjugia sint in Coelo. Haec quia nunc per Rationem, et simul per Experientiam confirmata sunt, ulteriore demonstratione non egent.

CA n. 41 41. VII: Quod Spirituales Nuptiae intelligantur per Domini verba, quod post resurrectionem non dentur nuptui. Apud Evangelistas leguntur haec, “Quidam Sadducaei negantes Resurrectionem interrogarunt Jesum, dicentes, ‘Magister, Moses scripsit, si cujus frater mortuus fuerit, habens uxorem, isque improlis, ut ducat frater ejus uxorem, et exsuscitet semen fratri suo; fuerunt septem fratres, quorum unus post alterum, acceperunt uxorem; sed improles mortui sunt, demum etiam mulier; in Resurrectione ergo, cujus illorum fiet uxor.’ Sed respondens Jesus dixit illis, ‘filii saeculi hujus nuptias faciunt et nuptui dantur; qui vero digni habebuntur, ut Saeculum alterum consequantur, et resurrectionem a mortuis, neque nuptias facient, neque nuptui dabuntur, non enim mori amplius possunt, similes enim Angelis sunt, et filii Dei sunt, cum sunt resurrectionis filii. Quod autem resurgant mortui, etiam Moses indicavit ad rubum, cum dicit Dominum Deum Abrahami, et Deum Isaci, et Deum Jacobi; jam vero Deus non est mortuorum sed viventium; omnes enim Illi{1} vivunt,'” Luc. XX:27 ad 38. Matth. XXII:22 ad 31. Marc. XII:18 ad 27. Sunt duo, quae Dominus per haec docuit, Primum quod homo post mortem resurgat; et Alterum quod non dentur nuptui in Coelo. Quod homo post mortem resurgat, per haec, quod Deus non sit mortuorum sed viventium Deus, et quod Abraham, Isac, et Jacob vivant; ac porro in Parabola de Divite in inferno, et de Lazaro in Coelo, Luc. XVI.22 ad 31. [2] Alterum quod non dentur nuptui in Coelo, per haec,{2} “Quod qui digni habentur, ut consequantur Saeculum alterum, non nuptias faciant, neque nuptui dentur:” quod non aliae Nuptiae hic intelligantur quam Nuptiae spirituales, patet manifeste ex verbis quae continenter sequuntur, quod non amplius possint mori, quia similes Angelis sunt, ac filii Dei, cum filii resurrectionis; per Nuptias spirituales intelligitur conjunctio cum Domino, et haec fit in terris, et cum facta est in terris, etiam facta est in Coelis, quare in Coelis non fiunt iterum nuptiae, et dantur nuptui; hoc etiam intelligitur per haec, “filii saeculi hujus nuptias faciunt et nuptui dantur, qui vero digni habentur ut saeculum alterum consequantur, neque nuptias faciunt, neque nuptui dantur:” Hi quoque a Domino vocantur Filii nuptiarum, Matth. IX:15. Marc. II:19. et nunc Angeli, filii Dei, et filii resurrectionis. [3] Quod facere nuptias sit conjungi Domino, et quod intrare in nuptias sit recipi in Coelum a Domino, patet ex his, “Simile{3} est Regnum Coelorum Homini Regi, qui fecit Nuptias Filio suo, ac emisit servos et invitavit ad Nuptias,” Matth. XXII:1 ad 14. Simile est Regnum Coelorum decem Virginibus, quae exiverunt in occursum Sponsi, ex quibus quinque paratae ingressae sunt in nuptias, Matth. XXV:1.seqq. quod Dominus hic se intellexerit, patet a Vers. 13. ibi, ubi dicitur, Vigilate, quia non novistis diem et horam, qua Filius hominis venturus est. Tum ex Apocalypsi, “Venit tempus Nuptiarum Agni, et Uxor Illius paravit se: beati qui ad Coenam Nuptiarum Agni vocati sunt.” Cap. XIX:7.9.{4} Quod spiritualis intellectus sit in omnibus et singulis, quae Dominus loquutus est, plene ostensum est in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra, Amstelodami Anno 1763. edita.

@1. Prima editio: illi$

@2. Prima editio: haec.$

@3. Prima editio: his”. Simile$

@4. Prima editio: XIX:7.19.$

CA n. 42 42. His subjiciam duo Memorabilia e Mundo Spirituali: Primum hoc: Quodam mane suspexi in Coelum, et vidi supra me Expansum supra Expansum; et vidi, quod aperiretur Primum Expansum, quod prope erat, et mox Alterum quod superius, et tandem Tertium quod erat supremum; et ex illustratione inde percepi, quod super Primo Expanso essent Angeli, ex quibus primum seu ultimum Coelum; et super secundo Expanso essent Angeli, ex quibus secundum seu medium Coelum; et super tertio Expanso essent Angeli, ex quibus tertium seu supremum Coelum. Miratus sum primum quid et cur hoc; et mox audita est e Coelo vox sicut tubae, dicens, “percepimus, et nunc videmus, quod mediteris de Amore Conjugiali; et scimus, quod adhuc non aliquis in terris sciat, quid Amor vere Conjugialis in sua origine, et in sua essentia est,{1} et tamen interest ut sciatur; quare placuit Domino aperire tibi Coelos, ut in mentis tuae interiora influat lux illustrans, et inde perceptio: apud nos in Coelis, imprimis in Tertio, sunt Coelestes nostrae delitiae principaliter ex Amore Conjugiali; quare ex data nobis venia demittemus ad te Par conjugum ut videas:” [2] et ecce tunc apparuit Currus e supremo seu tertio Coelo descendens, in quo visus est unus Angelus; sed sicut appropinquavit, visi sunt in illo duo: Currus e longinquo fulsit coram oculis meis sicut adamas, et ei alligati erant pulli equorum candidi sicut nix; et sedentes in Curru tenebant manibus duos turtures, et clamabant ad me, “vis ut propius adveniamus; sed cave tunc, ne coruscum, quod e Coelo nostro, e quo descendimus, et est flammeum, penetret interius, e cujus influxu quidem illustrantur ideae intellectus tui superiores, quae in se sunt coelestes, at hae in Mundo, in quo es, sunt ineffabiles; quare recipe, quae auditurus es, rationaliter, et sic ad intellectum expone illa;” et respondi, “cavebo, venite propius;” et venerunt, et ecce erat Maritus et ejus Uxor; et dixerunt, “sumus Conjuges; viximus beati in Coelo a Primo aevo, quod a vobis vocatur Saeculum Aureum, et perpetuo in simili flore aetatis, in quo tu nos vides hodie.” [3] Lustravi utrumque, quia percepi quod repraesentarent Amorem Conjugialem in sua vita et in suo ornatu; in sua vita in faciebus, et in suo ornatu in vestibus; omnes enim Angeli sunt affectiones amoris in forma humana; ipsa affectio regnans elucet ex illorum faciebus, et ex affectione et secundum illam sortiuntur vestes; quare dicitur in Coelo, quod sua Affectio quemlibet investiat. Maritus apparuit in aetate media inter adolescentiam et juventutem; ab oculis ejus emicabat lux scintillans ex sapientia amoris, ex qua luce facies ejus intime sicut radiabat, et ex eradiatione inde cutis in extremis quasi fulgebat; inde tota ejus facies fuit unus splendens decor: indutus erat talari, et sub talari veste coloris hyacinthini, et hanc circumligabat zona aurea, super qua erant tres lapides pretiosi, bini sapphiri a lateribus, ac pyropus in medio; tibialia ex splendente lino, cui intexta erant fila ex argento; et calcei ex holoserico: haec fuit Forma repraesentativa Amoris Conjugialis apud Maritum. [4] Apud Uxorem autem fuit haec; facies ejus mihi visa est, et non visa; visa est ut ipsa pulchritudo, et non visa quia haec inexpressibilis; in facie enim erat splendor lucis flammeae, qualis lux est Angelis in Tertio Coelo, et haec visum meum hebetavit; quare modo obstupui: hoc illa animadvertens loquebatur ad me dicens, “quid vides;” respondi, “non video nisi Amorem Conjugialem, et ejus formam, sed video et non video;” ad haec avertit illa se oblique a marito, et tunc potui lustrare intentius; oculi ejus micabant ex luce Coeli sui, quae, ut dictum est, est flammea, et inde trahit ex amore sapientiae; amant enim Uxores in illo Coelo Maritos ex sapientia et in sapientia illorum, et Mariti uxores ex illo amore et in illo erga se, et sic uniuntur; inde erat pulchritudo ejus, quae talis, ut illam aemulari et sistere in sua forma non possit ullus pictor, non enim datur tale coruscum in ejus colore, nec tale formosum expressibile in ejus arte: crines erant in ordine decore positi secundum correspondentiam cum pulchritudine, et eis inserti flores ex diadematibus: collarium ei erat ex pyropis, ac inde pendebat rosarium ex chrysolithis; et ei armillae erant ex unionibus: amicta erat toga coccinea, et sub illa veste pectorali purpurea, quam anterius colligabant rubini: sed quod miratus sum, variegabantur colores secundum aspectum ad maritum, et quoque secundum illum nunc magis nunc minus coruscabant; in aspectu mutuo magis, et in aspectu obliquo minus. [5] His visis loquebantur iterum mecum; et cum Maritus loquebatur ille simul sicut ex uxore, et cum Uxor simul illa sicut ex marito, erat enim talis unio mentium, ex quibus fluunt loquelae; et tunc etiam audivi sonum Amoris Conjugialis, quod intus esset simultaneus, et quoque procedens ex delitiis status pacis et innocentiae. Tandem dicebant, “revocamur, abibimus;” et tunc iterum apparuerunt vecti in curru, sicut prius; et vecti sunt per viam stratam inter floreta, e quorum areis exsurgebant oleae, et arbores plenae pomis aurantiis: et cum prope suum Coelum erant, obviam venerunt virgines, et recipiebant illos, et introducebant.

@1. Prima editio: essentiaest,$

CA n. 43 43. Post haec visus est mihi Angelus ex Coelo illo, tenens in manu membranam, quam evolvebat, dicens, “vidi quod mediteris de Amore conjugiali; in hac Membrana sunt de illo arcana sapientiae, non adhuc detecta in Mundo; detegentur nunc, quia interest; sunt in nostro Coelo illa arcana plus quam in reliquis, quia nos in conjugio Amoris et Sapientiae sumus: sed praedico, quod non alii Amorem illum sibi appropriaturi sint, quam qui in Novam Ecclesiam, quae est Nova Hierosolyma, a Domino recipiuntur.” His dictis, demisit Angelus Membranam evolutam, quam quidam Spiritus Angelicus excepit, et reposuit super Mensa in quodam Conclavi, quod illico conclusit, et porrexit mihi clavem, et dixit, “scribe.”

CA n. 44 44. Alterum Memorabile. Quondam vidi tres Spiritus novitios e Mundo, qui circumvagabantur, lustrabant, et sciscitabant; erant in admiratione, quod viverent homines prorsus sicut prius, et quod viderent similia quae prius; noverunt enim quod e Mundo priori seu naturali obiverint, et quod ibi crediderint, quod non victuri sint homines prius quam post diem ultimi Judicii, quando circumdabuntur carne et ossibus reconditis in sepulchris; quare ut deprivarentur omni dubio, quin vere homines essent, per vices inspexerunt ac tetigerunt se et alios, et palpaverunt objecta, et per millia confirmabant se, quod nunc essent homines, sicut in priori Mundo; praeter quod se mutuo in candidiore luce, et objecta in superiore splendore, et sic perfectius viderent. [2] Tunc forte duo Spiritus Angelici illis occurrebant, et retinebant, dicendo, “unde estis,” et responderunt, “obivimus e Mundo, ac iterum vivimus in Mundo, ita migravimus e Mundo in Mundum; hoc nunc miramur:” et tunc tres Novitii interrogabant duos Spiritus Angelicos de Coelo; et quia duo ex tribus Novitiis erant adolescentes, et ex illorum oculis emicabat sicut igniculus libidinis ad sexum, ajebant Spiritus Angelici, “forte vidistis foeminas,” et responderunt, “vidimus;” et quia interrogaverunt de Coelo, dixerunt haec; “in Coelo sunt omnia magnifica et splendida, et talia quae oculus nusquam viderat; et sunt ibi virgines et juvenes, virgines tali pulchritudine, ut vocari possint Pulchritudines in sua forma; ac Juvenes tali moralitate, ut vocari possint Moralitates in sua forma; et correspondent sibi Pulchritudines virginum et Moralitates juvenum, sicut formae mutuae et coaptabiles:” et quaesiverunt duo Novitii, num in Coelo sint Formae humanae prorsus similares illis quae in Mundo naturali sunt, et respondebatur, quod prorsus similares; “nihil ablatum est e viro, et nihil e foemina; verbo, vir est vir, et foemina est foemina, in omni perfectione formae, in qua creati sunt; secede si vis, et explora apud te, num quidquam desit, quin sis vir sicut prius.” [3] Iterum dixerunt Novitii, “audivimus in Mundo, e quo decessimus, quod in Coelo non dentur nuptui, quia sunt Angeli; num sic datur Amor sexus;” et responderunt Spiritus Angelici, “vester amor sexus ibi non datur, sed amor sexus Angelicus, qui est castus, expers omnis illecebrae ex libidine:” ad haec dixerunt Novitii, “si datur amor sexus nullius illecebrae, quid tunc amor sexus;” et cum cogitabant de hoc Amore, ingemuerunt, et dixerunt, “o quam siccum gaudium Coeli; quis juvenis tunc potest optare Coelum; estne talis Amor sterilis et expers vitae:” ad haec Spiritus Angelici ridentes retulerunt, “Amor sexus Angelicus, seu qualis est in Coelo, est usque plenus delitiis intimis; est expansio amaenissima omnium mentis, et inde omnium pectoris, ac est intus in pectore sicut cor ludat cum pulmone, ex quo ludo exit respiratio, sonus et loquela, quae faciunt ut consortia inter sexus, seu inter juvenes et virgines, sint ipsae suavitates coelestes, quae sunt purae. [4] Omnes Novitii, ascendentes in Coelum, explorantur quali castitate sunt, immittuntur enim in Consortia Virginum, Pulchritudinum Coeli, quae percipiunt ex sono, ex loquela, ex facie, ex oculis, ex gestu, et ex sphaera exundante, quales sunt quoad amorem sexus; qui si incastus est, aufugiunt et nuntiant suis, quod viderint satyros aut priapos; et quoque advenae illi mutantur, et apparent coram oculis Angelorum hirsuti, et quoad pedes sicut vituli aut pardi, et illi mox dejiciuntur, ne libidine sua inquinent auram ibi:” his auditis duo Novitii iterum dixerunt, “sic est nullus Amor sexus in Coelo; quid amor sexus castus nisi amor exinanitus suae vitae essentia; suntne sic consortia Juvenum et Virginum ibi gaudia sicca; non sumus saxa et stipites, sed perceptiones et affectiones vitae:” [5] his auditis, duo Spiritus Angelici indignati responderunt, “vos prorsus nescitis quid amor sexus castus, quia non adhuc casti estis; est ille amor ipsum delitium mentis et inde cordis, et non simul carnis sub corde; castitas Angelica, quae est utrique sexui communis, inhibet transitum amoris illius ultra clausuram cordis, sed intra illam et supra illam delitiatur moralitas Juvenis cum pulchritudine Virginis delitiis amoris sexus casti, quae interiores et uberiores amaenitate sunt, quam ut possint describi per voces. Sed hic Amor sexus est Angelis, quia est illis modo Amor Conjugialis, et hic amor non dabilis est simul cum amore sexus incasto; amor vere conjugialis est amor castus, et nihil commune cum amore incasto habet; est solum modo cum una ex sexu, remotis omnibus aliis, est enim amor spiritus et inde corporis, et non amor corporis et inde spiritus, hoc est, non amor infestans spiritum:” [6] his auditis, gavisi sunt bini adolescentes novitii, et dixerunt, “est usque ibi amor sexus; quid amor conjugialis aliud;” sed spiritus Angelici ad illa respondebant, “cogitate penitius, expendite, et percipietis, quod vester Amor sexus sit amor extraconjugialis, et quod amor conjugialis sit prorsus alius, et quod hic distinctus sit ab illo, sicut triticum a palea, aut potius sicut humanum a ferino: si quaesiveritis foeminas in Coelo, quid amor extraconjugialis, assevero{1} quod responsurae sint, ‘quid hoc; quid loqueris; quomodo potest tale exire ore tuo quod ita laedit aures; quomodo potest Amor non creatus ingenerari homini;’ si tunc quaesiveris illas, quid Amor vere conjugialis, scio{2} quod responsurae sint, quod non sit Amor sexus, sed amor unius e sexu, qui non aliter existit, quam dum Juvenis videt Virginem a Domino provisam, et virgo juvenem, utrinque sentiant conjugiale incendi in cordibus suis, ac percipiant, ille quod sua sit, et illa quod suus sit, obviat enim se amor amori, et facit se cognoscere, et conjungit illico animas, et postea mentes, et inde intrat pectora, ac post nuptias ultra, et sic fit plenus amor, qui indies in conjunctionem crescit, usque ut non amplius sint duo, sed sicut unus: [7] scio etiam, quod juraturae sint, quod non sciant alium amorem sexus; dicunt enim, ‘quomodo potest dari Amor sexus, nisi sit ita obvius et reciprocus, ut spiret aeternam unionem, quae est ut duo sint una caro:'” his addiderunt Spiritus Angelici, “in Coelo prorsus non sciunt, quid Scortatio, nec quod sit, nec quod dabilis; Angeli frigent toto corpore ad Amorem incastum seu extraconjugialem, ac vicissim calent toto corpore ex Amore casto seu conjugiali; apud viros ibi omnes nervi cadunt ad aspectum scorti, et se tendunt ad aspectum Uxoris.” [8] Tres novitii, his auditis, quaesiverunt, num similis Amor inter conjuges est in Coelis, sicut in terris; et duo Spiritus Angelici responderunt, quod prorsus similis; et quia perceperunt, quod vellent scire, num similes delitiae ultimae ibi essent, et dixerunt quod prorsus similes, sed multo beatiores, “quia perceptio et sensatio Angelica est multo exquisitior perceptione et sensatione humana; et quid vita amoris illius nisi ex vena potentiae; numne hac deficiente amor ille deficit et frigescit; estne virtus illa ipsa mensura, ipse gradus, et ipsa basis illius amoris; estne initium, firmamentum et complementum ejus; universalis lex est, quod prima existant, subsistant, et persistant ab ultimis; ita etiam ille Amor; quare nisi forent ultimae delitiae, non forent ullae amoris conjugialis.” [9] Tunc quaesiverunt Novitii, num ex ultimis delitiis illius amoris ibi nascantur proles, et si non nascerentur proles, cui usui sunt illae; responderunt Spiritus Angelici, quod non aliquae proles naturales, sed proles spirituales; et quaesiverunt, “quid proles spirituales,” et responderunt, “duo conjuges per delitias ultimas plus uniuntur conjugio boni et veri, et conjugium boni et veri est conjugium amoris et sapientiae, ac amor et sapientia sunt proles, quae ex Conjugio illo nascuntur; et quia maritus ibi est sapientia, et uxor est amor ejus, et quoque ambo sunt spirituales, ideo non aliae proles, quam spirituales, possunt ibi concipi et gigni; inde est, quod Angeli post delitias, non fiant maesti, ut aliqui in terris, sed hilares, et hoc illis est ex jugi influxu recentium virium post priores, quae renovant et simul illustrant; omnes enim qui in Coelum veniunt, redeunt in vernam suam juventutem, inque vires ejus aetatis, et sic permanent in aeternum.” [10] Tres Novitii his auditis, dixerunt, “legiturne in Verbo, quod in{3} Coelo non dentur Nuptiae, quia sunt Angeli;” ad haec Spiritus Angelici responderunt, “suspicite in Coelum, et vobis respondebitur;” et quaesiverunt, cur suspicerent in Coelum; dixerunt, “quia inde sunt nobis omnes interpretationes Verbi; Verbum est penitus spirituale, et Angeli, quia sunt spirituales, docebunt spiritualem intellectum ejus;” et post aliquam moram aperiebatur Coelum supra caput illorum, et in conspectum illorum venerunt duo Angeli, et dixerunt, “dantur Nuptiae in Coelis, sicut in terris; sed non aliis ibi, quam qui in Conjugio boni et veri sunt, neque alii sunt Angeli, quare Nuptiae spirituales, quae sunt conjugii boni et veri, ibi intelliguntur; hae dantur in terris, et non post obitum, ita non in Coelis; sicut dicitur de quinque virginibus stultis, in nuptias etiam invitatis, quod non potuerint intrare, quia illis non fuit conjugium boni et veri, non enim fuit illis oleum, sed modo lampades; per oleum intelligitur bonum, et per lampades verum; ac nuptui dari{4} est intrare in Coelum, ubi est illud conjugium.” Tres Novitii, his auditis laetificati sunt, ac pleni desiderio Coeli, et spe nuptiarum ibi, et dixerunt, “studebimus moralitati et decori vitae, ut votis potiamur.”

@1. Prima editio: $

@2. Prima editio: $

@3. Prima editio: quodin$

@4. Prima editio: dari, et scio et assevero$

CA n. 45 45. DE STATU CONJUGUM POST MORTEM
Quod Conjugia in Coelis sint, mox supra ostensum est; hic nunc, num Foedus conjugiale pactum in Mundo, mansurum et stabile futurum sit post mortem, vel non; hoc quia non est res judicii, sed experientiae, et haec mihi data est per consociationem cum Angelis et Spiritibus, a me tradendum est; at usque ita, ut quoque ratio adstipuletur: inter vota et desideria Conjugum etiam est scire illud; Viri enim qui amaverunt uxores suas, si mortuae sunt, volunt scire num bene illis sit, similiter Uxores quae amaverunt viros suos, et num iterum conveniant; multi etiam conjuges optant praescire, num post mortem separentur, vel num una vivant; illi qui inter se animis discordant, numne separentur; ac illi qui animis concordant, numne una vivant: haec quia ex optatis sunt, tradentur; quod fiet in hoc ordine. I. Quod Amor sexus maneat apud omnem hominem post mortem, qualis ille interius, hoc est, in interiore ejus voluntate et cogitatione fuerat in Mundo. II. Quod Amor conjugialis similiter. III. Quod duo Conjuges utplurimum post mortem conveniant, se cognoscant, iterum consocient, et per aliquod tempus vivant simul; quod fit in Primo statu, ita dum in externis sunt sicut in Mundo. IV. Sed quod successive, sicut exuunt externa, ac intrant in interna sua, percipiant quali amore et inclinatione inter se ad se mutuo fuerant, et inde num possint una vivere, vel non. V. Quod si possunt una vivere, maneant conjuges, at si non possunt, se separent, quandoque se Vir ab Uxore, quandoque se Uxor a Viro, et quandoque se uterque ab invicem. VI. Et quod tunc detur viro uxor conveniens, ac foeminae maritus similiter. VII. Quod Conjuges inter se fruantur consortiis similibus, quibus in Mundo, sed jucundioribus et beatioribus; verum absque prolificatione, pro qua, seu loco ejus, est illis prolificatio spiritualis, quae est amoris et sapientiae. VIII. Quod ita fiat illis, qui veniunt in Coelum; aliter vero illis qui in Infernum. Sequitur nunc Explicatio, per quam Articuli illi illustrantur et confirmantur.

CA n. 46 46. I: Quod Amor sexus maneat apud omnem hominem post mortem, qualis ille interius, hoc est, in interiore ejus voluntate et cogitatione fuerat in Mundo. Omnis Amor sequitur hominem post mortem, quia est Esse vitae ejus; et Amor regnans, qui est caput reliquorum, permanet apud hominem in aeternum, et cum illo simul amores subordinati; quod permaneant, est quia Amor est proprie spiritus hominis, et est corporis a spiritu, ac homo post mortem fit spiritus, et sic amorem suum fert secum; et quia Amor est Esse vitae hominis, patet, quod qualis hominis vita fuit in Mundo, talis fiat sors ejus post mortem. Quod Amorem sexus concernit, est ille universalis omnium, nam est a creatione inditus ipsi animae hominis, ex qua totius hominis essentia est, et hoc propter Generis humani propagationem; quod hic Amor principaliter maneat, est quia post mortem vir est vir, ac foemina est foemina, et quia nihil est in anima, in mente, et in corpore, quod non est masculinum in masculo, et foemininum in foemina; et haec duo ita creata sunt, ut connitantur in conjunctionem, imo in conjunctionem ut unum fiant; hic nisus est Amor sexus, qui praecedit Amorem conjugialem: nunc quia inclinatio conjunctiva inscripta est omnibus et singulis masculi et foeminae, sequitur quod illa inclinatio non possit obliterari ac obire cum corpore.

CA n. 47 47. Quod Amor sexus maneat qualis ille fuit interius in Mundo, est quia apud omnem hominem est Internum et Externum, quae duo etiam vocantur Internus et Externus homo, ac inde est Interna et Externa Voluntas et Cogitatio; homo relinquit Externum, ac retinet Internum suum, cum moritur; Externa enim proprie sunt ejus corporis, ac Interna sunt proprie ejus spiritus; nunc quia homo est suus Amor, et Amor insidet spiritui ejus, sequitur quod Amor sexus apud illum post mortem maneat, qualis ille fuit interius apud illum; ut pro exemplo, si Amor ille interius fuerat conjugialis seu castus, manet ille post mortem conjugialis et castus; at si interius fuerat scortatorius, manet post mortem etiam talis. At sciendum est, quod Amor sexus non similis sit apud unum qualis apud alterum; sunt differentiae ejus infinitae; sed usque, qualis est in spiritu cujusvis, talis etiam manet.

CA n. 48 48. II: Quod Amor conjugialis similiter maneat, qualis ille interius, hoc est, in interiore voluntate et cogitatione apud hominem fuerat in{1} Mundo. Quoniam alius est Amor sexus, et alius Amor conjugialis, ideo nominatur uterque, ac dicitur quod etiam hic maneat post mortem, qualis fuerat apud hominem, dum vixit in Mundo, in Interno ejus homine: sed quia pauci sciunt discrimen inter Amorem sexus et Amorem conjugialem, ideo in limine hujus Transactionis aliquid de illo praefabor. Amor sexus est Amor ad plures et cum pluribus e Sexu, at Amor Conjugialis est solum ad unam et cum una e Sexu; ac Amor ad plures et cum pluribus est Amor naturalis, est enim communis cum bestiis et avibus, et hae sunt naturales, at Amor Conjugialis est Amor spiritualis, ac particularis et proprius hominibus, quia homines creati sunt, et ideo nascuntur, ut fiant spirituales; quare quantum homo fit spiritualis, tantum exuit Amorem sexus, ac induit Amorem conjugialem. In principio conjugii apparet Amor sexus sicut conjunctus cum Amore conjugiali, sed in progressione conjugii separantur, et tunc apud illos qui spirituales sunt, exterminatur amor sexus, ac insinuatur Amor conjugialis; at apud illos qui naturales sunt, fit contrarium. Ex nunc dictis patet, quod Amor sexus, quia est cum pluribus, ac in se naturalis, imo animalis, sit impurus et incastus, et quia est vagus et illimitatus, scortatorius; at prorsus aliter Amor conjugialis. Quod Amor conjugialis sit spiritualis, ac proprie humanus, ex sequentibus manifeste constabit.

@1. Prima editio: im$

47i. [iteratum] III: Quod duo Conjuges utplurimum post mortem conveniant, se agnoscant, consocient, et per aliquod tempus vivant simul, quod fit in Primo statu, ita dum in externis sunt sicut in Mundo. Sunt duo Status quos homo post mortem subit, Externus et Internus; in Externum suum venit primum, et postea in Internum; et dum in Externo est, conjux conjugem, si uterque mortuus est, convenit, agnoscit, et si una vixerunt in Mundo, consociant se, et per aliquod tempus vivunt simul; et cum in hoc statu sunt, non scit unus inclinationem alterius ad se, quia haec se in Internis recondit: postea vero cum in statum suum internum veniunt, manifestat se inclinatio, quae si est concors et sympathica, vitam conjugialem continuant, at si est discors et antipathica, illam solvunt. Si Viro plures uxores fuerint, conjungit se cum illis ordine, dum in statu externo est; at cum intrat statum internum, in quo percipit amoris inclinationes, quales sunt, tunc vel adoptat unam, vel relinquit omnes; nam in spirituali Mundo, aeque ut in Mundo naturali, non licet alicui Christiano plures uxores ducere, quia hoc infestat et prophanat Religionem; simile fit cum Muliere, cui plures mariti fuerant; at usque hae non adjungunt se maritis; modo se praesentant; at mariti illas sibi. Sciatur, quod Mariti raro cognoscant uxores suas, sed quod Uxores probe maritos; causa est, quia mulieribus est perceptio amoris interior, et viris modo exterior.

48i. [iteratum] IV: Sed quod successive sicut exuunt Externa, ac intrant in Interna sua, percipiant quali amore et inclinatione inter se ad se mutuo fuerant, et inde num possint una vivere, vel non. Haec ulterius explicare non opus est, quia sequuntur ex illis quae in praecedente Articulo explicata sunt: hic solum illustrabitur, quomodo homo post mortem exuit externa et induit interna: unusquisque post mortem primum introducitur in Mundum, qui vocatur Mundus spirituum, et est medius inter Coelum et Infernum, ac ibi praeparatur, bonus ad Coelum et malus ad Infernum: [2] praeparatio ibi pro fine habet, ut Internum et Externum concordent et faciant unum, et non discordent et faciant duo; in Mundo naturali faciunt illa duo, ac solum apud illos, qui corde sinceri sunt, faciunt unum: quod faciant duo, constat ex dolosis et astutis, imprimis ex hypocritis, assentatoribus, simulatoribus, et mendacibus; in Mundo autem spirituali non licet ita divisam habere mentem, sed qui malus fuerat in Internis, etiam malus erit in Externis; similiter bonus in utrisque: [3] omnis enim homo post mortem fit qualis fuerat interius, et non qualis exterius: propter hunc finem immittitur ille tunc per vices in suum Externum et in suum Internum; et quisque homo dum in Externo est, sapit, hoc est, vult videri quod sapiat, etiam malus; sed hic in Interno suo insanit; hic potest per vicissitudines illas videre insanias suas, et ab illis resipiscere; sed si non resipuerat in Mundo, non potest postea, nam amat insanias suas, et vult manere in illis; quare adigit Externum suum etiam ad insaniendum similiter; sic fit Internum et Externum ejus unum; et cum hoc factum est, praeparatus est ad Infernum. [4] Vicissim autem bonus; hic quia in Mundo spectaverat ad Deum, ac resipuerat, in Interno sapuit plus quam in Externo; in Externo etiam ex illecebris Mundi et vanitatibus aliquoties deliravit, quare etiam hujus Externum reducitur ad concordantiam cum ejus Interno, quod, ut dictum est, sapit; quo facto, praeparatus est ad Coelum. Ex his illustratum est, quomodo sit exuitio Externi ac induitio Interni post mortem.

CA n. 49 49. V: Quod si possunt una vivere, maneant conjuges, at si non possunt, se separent, quandoque vir ab uxore, quandoque uxor a viro, et quandoque se uterque ab invicem. Quod separationes fiant post mortem, est quia conjunctiones, quae fiunt in terris, raro fiunt ex aliqua interna perceptione amoris, sed ab externa, quae internam abscondit; perceptio Amoris externa causam et originem ducit ex talibus, quae sunt Amoris Mundi et Corporis; Amoris Mundi sunt imprimis opes et possessiones, ac Amoris corporis sunt dignitates et honores; et praeter illas, sunt etiam variae illecebrae quae pelliciunt, ut pulchritudo et simulatus decor morum; quandoque etiam incastitas; ac praeterea contrahuntur Matrimonia intra regionem, civitatem, aut villam nativitatis aut habitationis, ubi nec datur electio nisi stricta et limitata ad domus quae cognoscuntur, et ibi cum correspondentibus sorti suae; inde est, quod Conjugia in Mundo inita utplurimum sint externa, et non simul interna; cum tamen Conjunctio interna, quae est Animarum, facit ipsum conjugium; et illa conjunctio non est perceptibilis prius quam dum homo exuit Externum ac induit Internum, quod fit post mortem: inde nunc est, quod tunc fiant separationes, et postea novae conjunctiones cum similaribus et homogeneis, nisi hae provisae fuerint in terris, quod fit illis qui a Juventute amaverant, optaverant, et a Domino petierant legitimum et amabile consortium cum una, ac spernunt et contrahunt nares ad libidines vagas.

CA n. 50 50. VI: Quod tunc detur viro uxor conveniens, ac foeminae maritus similiter.{1} Causa est, quia non alii Conjuges possunt recipi in Coelum, ut ibi maneant, nisi qui interius uniti sunt, aut uniri possunt sicut in unum, nam ibi duo Conjuges non vocantur duo, sed unus Angelus; quod intelligitur per Domini verba, quod non sint duo amplius, sed una caro. Quod non alii Conjuges recipiantur in Coelum, est quia non alii possunt ibi cohabitare, hoc est, simul esse in una domo, inque cubiculo et toro; omnes enim qui in Coelis sunt, consociati sunt secundum affinitates et propinquitates amoris, et secundum has sunt habitationes illis; nam in Mundo spirituali non sunt spatia, sed sunt apparentiae spatiorum, et hae sunt secundum status vitae illorum, et status vitae sunt secundum status amoris; quare non potest aliquis ibi morari nisi in sua domo, quae illi providetur et designatur secundum quale ejus amoris; si alibi, laborat pectore et anhelitu; et non possunt duo cohabitare in eadem domo, nisi sint similitudines; et prorsus non Conjuges, nisi sint inclinationes mutuae; si sunt inclinationes externae et non simul internae, ipsa domus seu ipse locus separat, rejicit, et abigit illos: haec est causa, quod illis, qui post praeparationem introducuntur in Coelum, provideatur Conjugium cum consorte, cujus anima inclinat ad unionem cum alterius, adeo ut non velint duae vitae esse sed una: haec causa est, quod post separationem detur viro uxor conveniens, et foeminae maritus similiter.

@1. Prima editio: similiter.:$

CA n. 51 51. VII: Quod Conjuges inter se fruantur consortiis similibus, quibus in Mundo, sed jucundioribus et beatioribus; verum absque prolificatione, pro qua seu loco ejus est illis prolificatio spiritualis, quae est Amoris et Sapientiae. Quod Conjuges fruantur consortiis similibus, quibus in Mundo, est quia post mortem masculus est masculus, ac foemina est foemina, et utrique inclinatio ad conjunctionem a creatione est insita; et haec inclinatio apud hominem est ejus spiritus et inde corporis, quare post mortem, cum homo fit spiritus, manet eadem inclinatio mutua; et haec non dabilis est absque similibus consortiis; homo enim est homo, ut prius, nec abest quicquam a masculo, nec quicquam a foemina, quoad formam sunt sibi similes, pariter quoad{1} affectiones et cogitationes; quid tunc aliud inde sequitur, nisi quam quod similia consortia sint; et quia Amor conjugialis est castus, purus et sanctus, quod etiam consortia plena sint; sed videantur de his plura in Memorabili n. 44. Quod Consortia tunc jucundiora et beatiora sint, est quia Amor ille, dum fit spiritus, fit interior et purior, et inde perceptibilior, et omnis jucunditas crescit secundum perceptionem, et crescit usque ut beatitudo{2} ejus in jucunditate ejus animadvertatur.

@1. Prima editio: quad$

@2. Prima editio: bealitudo$

CA n. 52 52. Quod Conjugia in Coelis sint absque prolificatione, sed quod pro illa sit prolificatio spiritualis, quae est amoris et sapientiae, est quia apud illos qui in Mundo spirituali{1} sunt, tertium deest, quod est naturale, et hoc est continens spiritualium, ac spiritualia absque suo continente non consistunt, quemadmodum illa quae procreantur in Mundo naturali; ac spiritualia in se spectata se referunt ad Amorem et Sapientiam, quare haec sunt, quae ex conjugiis illorum nascuntur. Dicitur quod haec nascantur, quia Amor conjugialis perficit Angelum, unit enim illum cum sua consorte, unde fit plus et plus homo, nam, ut supra dictum est, duo Conjuges in Coelo non sunt duo sed unus Angelus; quare per Conjugialem unitionem se implent humano, quod est velle sapere, ac amare id quod sapientiae est.

@1. Prima editio: spitituali$

CA n. 53 53. VIII: Quod ita fiat illis qui veniunt in Coelum, aliter vero illis qui in Infernum. Quod post mortem detur viro uxor conveniens, et uxori maritus similiter, et quod hi fruantur consortiis jucundis et beatis, verum absque prolificatione alia quam spirituali, intelligendum est de illis qui recipiuntur in Coelum et fiunt Angeli; causa est, quia hi spirituales sunt, et conjugia in se sunt spiritualia, et inde sancta: at vero illi qui in Infernum veniunt, sunt omnes naturales, et conjugia mere naturalia non sunt conjugia, sed conjunctiones, quae trahunt ex libidine incasta: quales hae conjunctiones sunt, in sequentibus, ubi agitur de Casto et Incasto, et porro ubi de Amore scortatorio, dicetur.

CA n. 54 54. His, quae hactenus de Statu conjugum post mortem memorata sunt, addenda sunt haec. 1. Quod omnes illi Conjuges, qui mere naturales sunt, separentur post mortem; causa est, quia amor conjugii apud illos friget, et amor adulterii calet; at usque post separationem quandoque se cum aliis sicut conjuges consociant, sed post breve tempus a se invicem recedunt; quod saepius fit vicibus iteratis; et tandem emancipatur vir alicui scorto, et foemina alicui adultero, quod fit in Carcere infernali, de quo in Apocalypsi Revelata n. 153. p. X, ubi utrique sub poena interdicitur scortatio promiscua. [2] 2. Conjuges, quorum unus est spiritualis et alter naturalis, post mortem etiam separantur, et datur Spirituali conjux conveniens, at Naturalis relegatur in loca lasciviae ad similes. [3] 3. Illi autem, qui in Mundo coelebes vixerunt, ac prorsus abalienaverunt mentem a conjugio, si spirituales sunt, manent coelebes; si autem naturales, fiunt scortatores. Aliter vero illi qui in suo Coelibatu desideraverunt conjugium, et plus qui absque successu sollicitaverunt illud; his, si spirituales sunt, Conjugia beata providentur; sed non prius, quam dum in coelo sunt. [4] 4. Illi qui in Mundo monasteriis inclusi sunt, tam virgines quam viri, post exactam vitam monasterialem, quae perstat aliquo spatio temporis post mortem, exsolvuntur et emittuntur, ac potiuntur libertate votiva desideriorum suorum, sive velint conjugiales vivere, sive non; si conjugiales, fiunt, si non, feruntur ad coelebes a latere coeli; at qui aestuaverunt inconcessa libidine, dejiciuntur. [5] 5. Quod Coelebes sint a latere coeli, est quia sphaera perpetui coelibatus infestat sphaeram amoris conjugialis, quae est ipsa sphaera coeli; quod sphaera amoris conjugialis sit ipsa sphaera coeli, est quia descendit ex coelesti Conjugio Domini et Ecclesiae.

CA n. 55 55. His adjiciam duo Memorabilia; Primum hoc. Quondam e Coelo auditum est suavissimum melos; erant ibi uxores cum virginibus, quae concinebant cantilenam; suavitas cantionis erat sicut affectio cujusdam amoris harmonice profluens; Cantus coelestes nec aliud sunt quam affectiones sonorae, seu quam affectiones sonis expressae et modificatae, nam sicut cogitationes exprimuntur per loquelas, ita affectiones per cantus; Angeli ex modulationis symmetria et profluentia percipiunt rem affectionis. Erant tunc multi spiritus circum me, et audivi ex quibusdam, quod audirent suavissimum illud melos, et quod id esset melos cujusdam amabilis affectionis, cujus rem nescirent; quare divinabant varia, sed incassum; divinabant quod Cantio illa exprimeret affectionem sponsi et sponsae cum pangunt; quidam quod affectionem sponsi et sponsae cum intrant ad nuptias; et quidam quod primitivum amorem mariti et uxoris. [2] At tunc in medio illorum apparuit Angelus e Coelo, et ille dixit, quod canerent Amorem sexus castum; at circumstantes quaerebant, quid Amor sexus castus; et dixit Angelus, quod sit amor viri ad virginem aut ad uxorem pulchram forma et decoram moribus, immunis ab omni idea lasciviae, et vicissim; his dictis Angelus evanuit. Perseverabat cantus, et tunc quia sciebant rem affectionis quam exprimebat, audiebant illum cum multa varietate, quisque secundum statum sui amoris; illi qui caste spectabant foeminas, audiebant Cantum illum ut symphonicum et suavem; illi autem qui incaste spectabant foeminas, audiebant illum sicut disharmonicum et maestum; et illi qui fastidiose spectabant foeminas, audiebant illum sicut discordem et raucum. [3] At subito tunc Planum, super quo stabant, mutabatur in Theatrum, et audiebatur vox, “Ventilate hunc Amorem;” ac subito aderant spiritus ex variis Societatibus, et in medio illorum aliqui Angeli in albo; et hi tunc loquuti dicebant; “nos in Mundo hoc spirituali inquisivimus in omnes species amoris, non modo in amorem viri erga virum, ac foeminae erga foeminam; ac in amorem reciprocum mariti et uxoris; sed etiam in amorem viri erga foeminas, et foeminae erga viros; et datum est nobis pertransire Societates, et explorare, et nondum invenimus communem amorem sexus castum, nisi quam apud illos, qui ex amore vere conjugiali in potentia jugi sunt, et hi sunt{1} in supremis Coelis: et quoque datum est percipere influxum hujus amoris in affectiones cordium nostrorum, et persensimus illum suavitate excedentem omnem alium amorem, praeter amorem duorum conjugum, quorum corda unum sunt: sed petimus ut ventiletis hunc amorem, quia coram vobis novus est et ignotus; et quia est ipsa amaenitas, a nobis in Coelo vocatur coelestis suavitas.” [4] Cum itaque ventilarent, primum loquuti sunt illi, qui non potuerunt cogitare castitatem de Conjugiis, et aiebant; “Quis dum videt Virginem aut Uxorem pulchram et amabilem, ita potest castigare et purificare ideas cogitationis suae a concupiscentia, ut amet pulchritudinem, et tamen prorsus non velit, si licet, illam libare; quis potest vertere concupiscentiam cuivis viro innatam in tale castum, ita in non se, et usque amare; num amor sexus, dum ab oculis intrat in cogitationes, potest subsistere in facie foeminae; numne descendit momento in pectus, et ultra; angeli loquuti sunt vana, quod ille amor detur castus, et tamen quod omnium suavissimus sit, et quod unice dabilis sit apud Maritos qui in amore vere conjugiali et inde in praepollente potentia cum uxoribus suis sunt; num hi prae aliis, dum vident pulchras, possunt ideas cogitationis suae tenere in alto, et sicut suspendere, ne descendant et pergant ad id quod facit amorem illum.” [5] Post hos loquuti sunt qui et in frigore et in calore erant, in frigore ad suas uxores, et in calore ad sexum, et dicebant, “quid Amor sexus castus; estne amor sexus contradictio cum adjicitur castitas; quid contradictio in adjecto nisi res cui aufertur sua praedicatio, quae non est aliquid; quomodo amor sexus castus potest esse omnium amorum suavissimus, cum castitas deprivat illum suavitate sua; nostis omnes ubi residet suavitas illius amoris; cum itaque idea conjunctiva cum hoc exulat, ubi et unde tunc suavitas.” Tunc exceperunt aliqui, et dixerunt; “nos fuimus cum pulcherrimis, et non cupivimus, quare nos scimus quid amor sexus castus;” at consocii, qui noverunt lascivias illorum, respondebant, “vos tunc in statu fastidii sexus ex non potentia fuistis, et hoc non est amor Sexus castus, sed est ultimum amoris incasti.” [6] His auditis Angeli indignati rogaverunt, ut illi qui ad dextram seu ad meridiem stabant, loquerentur; et hi dixerunt, “est amor viri et viri, tum foeminae et foeminae, et est amor viri ad foeminam, et amor foeminae ad virum; et haec tria paria amorum inter se prorsus differunt; amor viri et viri est sicut amor intellectus et intellectus, vir enim creatus est, et inde nascitur, ut fiat intellectus; amor foeminae et foeminae est sicut amor affectionis et affectionis intellectus virorum, foemina enim creata est et nascitur ut fiat amor intellectus viri: hi amores, nempe viri et viri, ac foeminae et foeminae, non intrant penitus in pectora, sed foris stant, et se modo tangunt, ita non interius conjungunt duos; quare etiam duo viri ratiociniis et ratiociniis inter se pugillant sicut duo athletae; ac duae foeminae quandoque concupiscentiis et concupiscentiis inter se sicut duo ludiones dimicantes pugnis. [7] At amor viri et foeminae est amor intellectus et ejus affectionis, et hic intrat penitus et conjungit; et conjunctio illa est ille amor; at conjunctio mentium et non simul corporum, seu nisus ad illam conjunctionem solam, est amor spiritualis, et inde amor castus; et hic amor solum datur apud illos, qui in amore vere conjugiali sunt, et inde in eminente potentia, quia hi propter castitatem non admittunt influxum amoris e corpore alius foeminae, quam ex suae uxoris; et quia in supereminente potentia sunt, non possunt aliter quam amare sexum, et simul aversari incastum; inde est illis amor sexus castus, qui in se spectatus est amicitia interior spiritualis, quae suavitatem suam ducit ex eminente potentia, sed casta; potentia illis eminens est ex totali abdicatione scortationis; et quia sola uxor amatur, est casta: nunc, quia ille amor apud illos non participat ex carne sed modo ex spiritu, est castus, et quia pulchritudo foeminae ex insita inclinatione simul intrat in mentem, est suavis.” [8] His auditis multi ex adstantibus ponebant manus ad suas aures, dicentes, “illa dicta laedunt aures nostras, et illa quae loquuti estis sunt in nobis nauci;” erant incasti: et tunc iterum auditus est cantus ille e Coelo, et nunc priori suavior; sed hic coram incastis illis crepuit ita discors, ut propter stridorem discordiae ejicerent se ex Theatro et aufugerent, remanentibus paucis, qui ex sapientia castitatem conjugialem amabant.

@1. Prima editio: sunr$

CA n. 56 56. Alterum Memorabile. Quondam in Mundo Spirituali cum Angelis loquens inspiratus sum amaena voluptate videndi Templum Sapientiae, quod semel prius videram, et interrogavi illos de via ad illud; dixerunt, “sequere Lucem, et invenies;” et dixi, “quid hoc, sequere lucem;” dixerunt, “Lux nostra candescit plus et plus, sicut appropinquatur ad illud Templum; quare sequere lucem secundum candoris ejus incrementum, nam Lux nostra procedit a Domino ut Sole, et inde in se spectata est Sapientia:” tunc in comitatu cum binis Angelis vadi secundum incrementum candoris lucis, et ascendi per tramitem clivosum usque ad summitatem unius Collis, qui erat in Plaga meridionali, et ibi erat Porta magnifica; et custos, visis mecum angelis, aperiebat illam; et ecce visus est Porticus ex palmis et lauribus, secundum quem vadimus; circuibat Porticus, et terminabatur in Hortum, in cujus medio erat Templum Sapientiae: cum ibi circumspexi, vidi Aediculas similitudines Templi, in quibus erant Sapientes; accessimus ad unam, et in ostio loquuti sumus cum hospite ibi, et narravimus causam adventus, et modum accessus, et dixit hospes, “beneventote, intrate, sedete, et consociemur sermonibus sapientiae:” [2] vidi Aediculam intus, quod esset divisa in duas, et usque erat una; divisa erat in duas per parietem translucidum, at apparuit ut una ex translucentia, quae erat sicut purissimi chrystalli; quaesivi cur ita; dixit, “non sum solus, uxor mecum est, et nos sumus duo, sed usque non duo sed una caro.” At dixi, “scio quod sapiens sis, et quid sapiens seu sapientia cum foemina;” ad haec hospes ex quadam indignatione mutabatur facie, et exporrigebat manum, et ecce tunc ex aediculis propinquis alii Sapientes aderant, quibus jocando dixit, “noster advena hic sciscitando inquiit, quid Sapiens seu Sapientia cum Foemina;” ad haec riserunt omnes, et dixerunt, “quid sapiens seu sapientia absque foemina, seu absque amore; uxor est amor sapientiae sapientis.” [3] Sed hospes dixit, “consociemur nunc aliquo sermone sapientiae; sit sermo de causis, et nunc de causa Pulchritudinis Sexus foeminini:” et tunc in ordine loquuti sunt, et dixit Primus hanc causam, quod Foeminae a Domino creatae sint affectiones sapientiae virorum, et affectio sapientiae est ipsa Pulchritudo. Alter dixit hanc causam, quod Foemina a Domino creata sit per sapientiam viri, quia a viro, et quod inde sit forma sapientiae inspirata affectione amoris, et quia affectio amoris est ipsa vita, est foemina vita sapientiae, masculus autem sapientia, ac vita sapientiae est ipsa Pulchritudo. Tertius dixit hanc causam, quod Foeminis sit data perceptio delitiarum amoris conjugialis, et quia totum illarum corpus est organum illius perceptionis, non potest aliter quam ut habitatio delitiarum amoris conjugialis cum sua perceptione sit Pulchritudo. [4] Quartus dixit hanc causam, quod Dominus desumpserit pulchritudinem et elegantiam vitae a Viro, et transcripserit in foeminam, et quod inde vir absque reunitione cum sua pulchritudine et elegantia in foemina, sit torvus, austerus, siccus et inamabilis, et ille non sapiens est nisi sibi soli, et hic est stolidus; at cum vir unitur cum sua pulchritudine et elegantia vitae in uxore, fit jucundus, amaenus, vivus et amabilis, et sic sapiens. Quintus dixit hanc causam, quod Foeminae creatae sint Pulchritudines non propter se sed propter viros, ut viri ex se duri mollescant, animi illorum ex se graves mitescant, et corda illorum ex se frigida calescant; et tales fiunt, cum fiunt una caro cum suis uxoribus. [5] Sextus dixit hanc causam, quod Universum a Domino creatum sit perfectissimum opus, at in illo nihil perfectius creatum est, quam Foemina formosa facie et decora moribus, propter causam, ut Vir gratias agat Domino propter illam munificentiam, et retribuat per receptionem sapientiae ab Ipso. Postquam haec et plura similia dicta sunt, apparuit Uxor trans parietem chrystallinum,{1} et dixit ad Maritum, “loquere si placet;” et cum loquutus est, in sermone percipiebatur vita sapientiae ab uxore, sono enim loquelae inerat amor ejus; ita experientia testificata est illam veritatem. Post haec lustravimus Templum sapientiae, et quoque Paradisiaca circum illud, ex quibus impleti gaudiis abivimus, et transivimus Porticum ad portam, et per viam ascensus descendimus.

@1. Prima editio: chrystalinum,$

CA n. 57 57. DE AMORE VERE CONJUGIALI
Est Amor conjugialis infinitae varietatis; non datur similis apud unum qualis est apud alterum; apparet quidem sicut similis apud multos, sed ita apparet coram judicio corporis, et homo ex hoc judicio parum discernit talia, quia est crassum et hebes; per judicium corporis intelligitur judicium mentis ex sensibus externis: at coram illis, qui ex judicio spiritus vident, apparent discrimina, et distinctius coram illis, qui visum hujus judicii possunt altius elevare, quod fit per abductionem ejus a sensibus, et exaltationem ejus in lucem superiorem; hi tandem possunt confirmare se intellectu, et sic videre, quod Amor conjugialis non detur similis apud unum, qualis est apud alterum. At usque nemo potest infinitas varietates hujus Amoris in aliqua luce intellectus etiam elevati videre, nisi primum sciat, qualis ille Amor est in ipsa sua essentia et integritate, ita qualis fuit, quando una cum vita a Deo inditus est homini; nisi hic ejus status, qui fuit perfectissimus, noscatur, frustra aliqua inquisitione discrimina ejus possunt detegi; non enim est aliquod stabile punctum, ex quo ut exordio discrimina deducantur, et ad quod sicut collimando, illa se referant, et sic vere et non fallaciter appareant. Haec causa est, quod hic ingrediamur describere Amorem illum in sua genuina essentia; et quia in hac fuit ille, quando una cum vita a Deo infusus est homini, describere illum qualis fuit in primaevo suo statu; et quia in hoc statu fuit ille vere conjugialis, inscribitur hic Paragraphus, de Amore vere Conjugiali: at haec illius descriptio fiet in hoc ordine. I: Quod detur Amor vere conjugialis, qui hodie tam rarus est, ut non sciatur qualis est, et vix quod sit. II: Quod illius Amoris origo sit ex Conjugio boni et veri. III: Quod illius Amoris correspondentia sit cum Conjugio Domini et Ecclesiae. IV: Quod ille Amor ex sua origine et ex sua correspondentia spectatus sit coelestis, spiritualis, sanctus, purus et mundus prae omni amore, qui a Domino est apud angelos coeli, et apud homines Ecclesiae. V: Quod etiam sit Amor fundamentalis omnium amorum coelestium et spiritualium, et inde naturalium. VI: Quodque in illum amorem collata sint omnia gaudia et omnes delitiae a primis ad ultima. VII: Sed quod non alii in illum amorem veniant, et in illo esse possint, quam qui adeunt Dominum, ac vera Ecclesiae amant, et bona ejus faciunt. VIII: Quod hic Amor fuerit amor amorum apud Antiquos, qui in Saeculo aureo, argenteo et cupreo vixerant, sed quod postea successive facesserit. Explicatio horum nunc sequitur.

CA n. 58 58. [I:] Quod detur Amor vere conjugialis, qui hodie tam rarus est, ut non sciatur qualis est, et vix quod sit. Quod detur talis Amor conjugialis, qualis describitur in his sequentibus, quidem potest agnosci ex Primo statu illius amoris, quando se in cor juvenis et virginis insinuat ac intrat, ita apud illos, qui unam solam e sexu incipiunt amare, ac desiderare in sponsam; et adhuc plus tempore desponsationis, dum hoc protrahitur, et progreditur ad nuptias; et tandem in nuptiis, et primis diebus post illas; quis tunc non agnoscit, et consentit ad sequentia haec, quod ille Amor sit fundamentalis omnium amorum; tum quod in illum collata sint omnia gaudia et omnes delitiae a primis ad ultima; et quis non scit, quod post amaenum hoc tempus successive transeant et facessant laetitiae illae, usque tandem ut vix sentiant illas; si tunc illis dicitur idem quod prius, quod Amor ille sit fundamentalis omnium amorum, et quod in illum collata sint omnia gaudia et laetitiae, non consentiunt nec agnoscunt; et forte dicent, quod sint nugae, aut quod sint mystica quae transcendunt. Ex his patet, quod Amor primitivus conjugii aemuletur Amorem vere conjugialem, et sistat illum videndum in quadam imagine; quod fit, quia tunc projectus est amor sexus, qui est incastus, ac loco ejus amor unius e sexu, qui est amor vere conjugialis, et castus, insidet implantatus; quis tunc non spectat alias mulieres nutu inamato, ac suam unicam amato.

CA n. 59 59. Quod tamen Amor vere conjugialis tam rarus sit, ut non sciatur qualis est, et vix quod sit, est quia status amaenitatum ante nuptias, post illas mutatur in statum indifferentiae ex insensibilitate illarum; causae mutationis illius status sunt plures, quam hic possunt afferri: sed afferentur in sequentibus, ubi Causae frigorum, separationum, et divortiorum in suo ordine detegentur; ex quibus videbitur, quod apud plerosque hodie ita aboleatur imago illa amoris conjugialis, et cum illa cognitio, usque ut non sciatur qualis est, et vix quod sit. Notum est, quod omnis homo, dum nascitur, sit mere corporeus, et quod a corporeo fiat naturalis interior et interior, et sic rationalis, et demum spiritualis; quod ita progressive, est quia corporeum est sicut humus, cui naturalia, rationalia, et spiritualia in suo ordine inseruntur; ita fit homo plus et plus homo: [2] paene simile fit cum init conjugium; tunc fit homo plenior homo, quia conjungitur cum consorte, cum qua unum hominem agat; sed hoc fit in Primo statu in quadam imagine, de quo prius; similiter tunc inchoat a corporeo, et procedit in naturale, sed quoad conjugialem vitam, et inde conjunctionem in unum; illi qui tunc amant corporea naturalia, et solum rationalia ex illis, non possunt conjungi consorti sicut in unum, nisi quoad externa illa, et cum externa deficiunt, invadit interna frigus, quod amoris illius jucunda sicut a mente ita a corpore, ac postea sicut a corpore ita a mente, discutit, et hoc eo usque dum non superest aliquid ex reminiscentia de statu primaevo sui conjugii,{1} consequenter nec cognitio de illo: nunc quia ita fit hodie apud plerosque, patet quod amor vere conjugialis non sciatur qualis est, et vix quod sit. Aliter fit illis qui spirituales sunt; his est Primus status initiamentum ad faustitates perpetuas, quae gradum promovent, sicut spirituale rationale mentis, et ex hoc naturale sensuale corporis, unius cum alterius se conjungunt et uniunt; sed hi rari sunt.

@1. Prima editio: coujugii,$

CA n. 60 60. II. Quod illius Amoris Origo sit ex Conjugio boni et veri. Quod omnia in Universo se referant ad bonum et verum, ab omni homine intelligente agnoscitur, quia est universale verum; quod etiam in omnibus et singulis Universi bonum sit conjunctum vero, ac verum bono, non potest non agnosci, quia hoc etiam est universale verum, quod cohaeret cum altero. Causa, quod omnia in Universo se referant ad bonum et verum, et quod bonum sit conjunctum vero, et reciproce, est quia utrumque procedit a Domino, ac procedunt ab Ipso ut unum; duo quae procedunt a Domino, sunt Amor et Sapientia, quia haec sunt Ipse, ita ab Ipso, et omnia quae sunt Amoris vocantur bona, et omnia quae sunt Sapientiae vocantur vera; et quia ab Ipso ut Creatore procedunt illa duo, sequitur quod in creatis sint illa duo. Hoc illustrari potest per Calorem et Lucem, quae procedunt a Sole; ex his sunt omnia Telluris, germinant enim secundum praesentiam illorum, et secundum conjunctionem illorum; ac Calor naturalis correspondet Calori spirituali, qui est Amor, et Lux naturalis correspondet Luci spirituali, quae est Sapientia.

CA n. 61 61. Quod Amor conjugialis procedat ex Conjugio boni et veri, in sequente Transactione seu Paragrapho demonstrabitur; hic solum adducitur illud propter causam, ut videatur quod ille Amor sit coelestis, spiritualis et sanctus, quia ex coelesti, spirituali et sancta origine. Ut videatur quod origo Amoris conjugialis sit ex Conjugio boni et veri, interest ut aliquid in brevi compendio de eo hic dicatur: mox supra dictum est, quod in omnibus et singulis creatis sit conjunctio boni et{1} veri, et conjunctio non datur nisi sit reciproca, nam conjunctio ab una parte, et non vicissim ab altera, ex se solvitur; nunc quia est conjunctio boni et veri, et haec reciproca, sequitur quod sit Verum boni seu Verum ex bono, et quod sit Bonum veri seu Bonum ex vero; quod Verum boni seu verum ex bono, sit in Masculo, et quod sit ipsum Masculinum, ac quod Bonum veri seu bonum ex vero, sit in Foemina, et quod sit ipsum Foemininum, tum quod unio conjugialis sit inter illa duo, in Transactione proxime sequente videbitur; id hic memoratur, ut aliqua praeliminaris idea sit de eo.

@1. Prima editio: est$

CA n. 62 62. III: Quod illius Amoris correspondentia sit cum Conjugio Domini et Ecclesiae; hoc est, quod sicut Dominus amat Ecclesiam, ac vult ut Ecclesia amet Ipsum, ita maritus et uxor se mutuo ament; quod Correspondentia{1} sit inter illa, in Orbe Christiano notum est, sed qualis illa est, nondum notum est, quare illa Correspondentia in singulari Paragrapho, qui etiam sequitur, explanabitur: hic memoratur illa, propter finem, ut videatur quod Amor conjugialis sit coelestis, spiritualis, et sanctus, quia correspondet coelesti, spirituali et sancto Conjugio Domini et Ecclesiae: haec Correspondentia etiam sequitur ex Origine amoris conjugialis ex Conjugio boni et veri, de qua in Articulo praecedente, quia Conjugium boni et veri est Ecclesia apud hominem; Conjugium enim boni et veri est idem cum Conjugio charitatis et fidei, quoniam bonum est charitatis et verum est fidei; quod hoc Conjugium faciat Ecclesiam, non potest non agnosci, quia est Universale verum, et omne Universale verum agnoscitur, ut primum auditur, quod est ex influxu Domini et simul confirmatione Coeli: nunc quoniam Ecclesia est Domini quia a Domino, et quoniam Amor conjugialis correspondet Conjugio Domini et Ecclesiae, sequitur quod ille Amor sit a Domino.

@1. Prima editio: Correspondenti$

CA n. 63 63. Quomodo autem Ecclesia a Domino apud duos conjuges formatur, et per illam Amor conjugialis, in Paragrapho, de quo supra, illustrabitur: hic solum quod Ecclesia a Domino formetur apud Virum, et per Virum apud Uxorem, et quod postquam apud utrumque formata est, Ecclesia plena sit; fit enim tunc plena conjunctio boni et veri, et conjunctio boni et veri est Ecclesia. Quod Inclinatio conjunctiva, quae est Amor conjugialis, sit in simili gradu cum Conjunctione boni et veri, quae est Ecclesia, argumentis demonstrativis in sequentibus in serie confirmabitur.

CA n. 64 64. IV: Quod ille Amor ex sua Origine, et ex sua Correspondentia [spectatus],{1} sit coelestis, spiritualis, sanctus, purus, et mundus prae omni amore, qui a Domino est apud Angelos Coeli et apud homines Ecclesiae. Quod Amor conjugialis ex sua Origine, quae est Conjugium boni et veri, sit talis, mox supra paucis confirmatum est, sed ibi solum praelibatum; similiter quod Amor ille talis sit ex Correspondentia ejus cum Conjugio Domini et Ecclesiae: haec duo Conjugia, ex quibus ut surculus descendit Amor conjugialis, sunt ipsae sanctitates; quare si recipitur ex suo Auctore, qui est Dominus, sequitur sanctitas ex Ipso, quae continue decantat et purificat illum; si tunc in hominis voluntate est desiderium et nisus ad illum, fit ille amor mundus et purus indies in perpetuum. [2] Amor conjugialis vocatur coelestis et spiritualis, quia est apud Angelos coelorum, apud Angelos supremi Coeli coelestis, quia illi Angeli vocantur coelestes, et apud Angelos infra illud coelum est ille spiritualis, quia hi Angeli vocantur Spirituales; ita vocantur illi Angeli, quia Coelestes sunt Amores et inde Sapientiae, ac Spirituales sunt Sapientiae et inde Amores; simile est conjugiale illorum. [3] Nunc quia Amor conjugialis est apud Angelos coelorum tam superiorum quam inferiorum, ut quoque in Primo Paragrapho de Conjugiis in Coelo ostensum est, constat quod ille sanctus et purus sit. Quod ille Amor in sua essentia ex sua derivatione spectatus sit sanctus et purus prae omni amore apud angelos et apud homines, est quia ille est sicut caput reliquorum amorum; de qua ejus eminentia, in nunc sequente Articulo aliqua dicentur.

@1. Sic in art. IV, n. 57 supra, et in Indice.$

CA n. 65 65. V: Quod etiam sit Amor fundamentalis omnium amorum coelestium, spiritualium, et inde naturalium. Quod Amor conjugialis in sua essentia spectatus sit Amor fundamentalis omnium amorum Coeli et Ecclesiae, est quia origo ejus est ex Conjugio boni et veri, et ex hoc Conjugio procedunt omnes amores, qui faciunt Coelum et Ecclesiam apud hominem; bonum illius conjugii facit amorem, ac verum ejus facit sapientiam, et quando amor ad sapientiam accedit, seu cum hac se conjungit, tunc amor fit amor, et cum sapientia vicissim ad amorem accedit, et cum hac se conjungit, tunc sapientia fit sapientia. Amor vere conjugialis non aliud est quam conjunctio amoris et sapientiae; duo Conjuges, inter quos seu in quibus simul est ille amor, sunt effigies et forma illius; omnes etiam in Coelis, ubi facies sunt genuini typi affectionum sui amoris, sunt similitudines ejus, inest enim illis in communi et in omni parte, ut prius ostensum est; nunc quia duo Conjuges in effigie et forma sunt ille Amor, sequitur quod omnis amor qui procedit ex ipsius amoris forma, sit instar ejus; quare si Amor conjugialis est coelestis et spiritualis, etiam amores procedentes ex illo sunt coelestes et spirituales; est itaque Amor conjugialis sicut parens, et reliqui amores sunt sicut proles; inde est, quod ex Conjugiis Angelorum in Coelis generentur proles spirituales, quae sunt amoris et sapientiae, seu boni et veri, de qua generatione videatur supra n. 51.

CA n. 66 66. Simile evidenter constat ex Creatione hominum in illum amorem, et ex formatione illorum ex illo postea; Masculus creatus est ut fiat sapientia ex amore sapiendi, et Foemina creata est ut fiat Amor masculi ex sapientia ejus, ita secundum illam; ex quo patet, quod duo conjuges sint ipsae formae et effigies Conjugii amoris et sapientiae, seu boni et veri. Probe sciendum est, quod non detur bonum nec verum, quod non sit in substantia ut in suo subjecto; bona et vera abstracta non dantur, sunt enim nullibi quia non habent sedem, imo nec possunt apparere sicut volantia, quare sunt modo entia, de quibus ratio videtur sibi abstracte cogitare, sed usque non potest nisi in subjectis, nam omnis idea hominis, etiam sublimata, est substantialis, hoc est, affixa substantiis: insuper sciendum est, quod non detur substantia nisi sit forma; substantia non formata nec est aliquid, quia de illa non aliquid potest praedicari, ac subjectum absque praedicatis est quoque ens nullius rationis: haec Philosophica adjecta sunt, ut sic etiam videri possit, quod duo Conjuges, qui in amore vere conjugiali sunt, actualiter sint Formae Conjugii boni et veri, seu amoris et sapientiae.

CA n. 67 67. Quoniam Amores naturales profluunt ex amoribus spiritualibus, et spirituales ex coelestibus, ideo dicitur quod Amor conjugialis sit fundamentalis omnium amorum coelestium et spiritualium, et inde naturalium. Amores naturales se referunt ad Amores sui et Mundi; amores autem spirituales se referunt ad Amorem erga proximum; et amores coelestes se referunt ad Amorem in Dominum; et quia tales amorum relationes sunt, patet in quo ordine sequuntur, et in quo insunt apud hominem; quando eo ordine insunt, tunc amores naturales vivunt ex spiritualibus, et hi ex coelestibus, et omnes in hoc ordine a Domino, a quo sunt.

CA n. 68 68. VI: Quodque in illum Amorem collata sint omnia gaudia et omnes delitiae a primis ad ultima. Omnia jucunda, quaecunque sentiuntur ab homine, sunt ejus amoris; amor per illa se manifestat, imo existit et vivit; quod jucunda se exaltent gradu quo se exaltat amor, ut et sicut incidentes affectiones propius tangunt amorem regnantem, notum est: nunc quia Amor conjugialis est fundamentalis omnium bonorum amorum, et quia inscriptus est singularissimis hominis, ut prius ostensum est, consequitur quod illius jucunda excedant jucunda omnium amorum, et quoque jucundet hos secundum praesentiam suam, et simul conjunctionem cum illis; expandit enim intima mentis et simul intima corporis, sicut delitiosa vena fontis ejus transfluit et aperit. [2] Quod in hunc Amorem collata sint omnia jucunda a primis ad ultima, est propter Usus ejus excellentiam prae reliquis; Usus est propagatio Generis humani, et inde Coeli Angelici; et quia hic usus fuit finis finium creationis, consequitur quod omnes beatitudines, faustitates, jucunditates, amaenitates et voluptates, quae a Domino Creatore usquam conferri potuerant in hominem, in hunc ejus Amorem collatae sint. Quod jucunda sequantur usum, et secundum hujus amorem insint homini, patet ex jucundis quinque Sensuum, Visus, Auditus, Olfactus, Gustus, et Tactus; unicuique horum sunt jucunda cum variationibus secundum specificos illorum usus; quid non Sensui amoris conjugialis, cujus Usus est complexus omnium reliquorum usuum.

CA n. 69 69. Scio quod pauci agnituri sint, quod in Amorem conjugialem collata sint omnia gaudia et omnes delitiae a primis ad ultima, ex causa, quia Amor vere conjugialis, in quem collata sunt, hodie tam rarus est, ut non sciatur qualis est, et vix quod sit, secundum illa quae supra n. 58. 59. explicata et confirmata sunt, nam in alio Amore conjugiali quam genuino non sunt; et quia hic in terris tam rarus est, impossibile est supereminentes ejus felicitates aliunde describere, quam ex ore Angelorum, quia hi in illo sunt: hi dixerunt, quod Delitiae ejus intimae, quae sunt Animae, in quam primum influit conjugiale amoris et sapientiae seu boni et veri a Domino, sint imperceptibiles et inde ineffabiles, quia sunt simul pacis et innocentiae; sed quod eaedem in descensu fiant plus et plus perceptibiles, [2] in superioribus mentis sicut beatitudines, in inferioribus mentis sicut faustitates, in pectore sicut jucunditates ex illis, et quod ex pectore se diffundant in omnia et singula corporis, ac demum uniant se in ultimis in delitium delitiarum; porro Angeli de illis mirabilia narraverunt, dicentes etiam quod varietates illarum delitiarum in Conjugum animabus, et ab his in illorum mentibus, et ab his in illorum pectoribus, sint infinitae, et quoque aeternae; quodque secundum sapientiam apud maritos exaltentur; et hoc quia in flore suae aetatis vivunt in aeternum, et quia illis nihil beatius est quam plus et plus sapere. Sed plura de Delitiis illis ex ore Angelorum enarrata, videantur in Memorabilibus, imprimis in illis quae post aliqua Capita porro sequuntur.{1}

@1. Prima editio: sequuntur absque puncto$

CA n. 70 70. VII: Sed quod non alii in illum amorem veniant, et in illo esse possint, quam qui adeunt Dominum, ac vera Ecclesiae amant, et bona ejus faciunt. Quod non alii in illum amorem veniant, quam qui adeunt Dominum, est quia Conjugia Monogamica, quae sunt unius viri cum una uxore, correspondent Conjugio Domini et Ecclesiae, et quia ortus illorum est ex Conjugio boni et veri, de quibus supra n. 60 et 62. Quod ex hoc ortu, et illa Correspondentia sequatur, quod Amor vere conjugialis sit a Domino, ac illis qui directe Ipsum adeunt, non potest confirmari ad plenum, nisi in specie de duobus illis arcanis transigatur, quod fiet in Transactionibus, quae hanc proxime excipiunt, quarum una erit de Origine Amoris conjugialis ex Conjugio boni et veri; ac altera de Conjugio Domini et Ecclesiae, et de ejus Correspondentia: quod ex his sequatur, quod Amor conjugialis sit apud hominem secundum statum Ecclesiae apud illum, etiam ibi videbitur.

CA n. 71 71. Quod non alii in Amore vere conjugiali esse possint, quam qui recipiunt illum a Domino, qui sunt qui Ipsum directe adeunt, et vivunt vitam Ecclesiae ab Ipso, est quia ille Amor ex suo ortu, et ex sua correspondentia spectatus, est coelestis, spiritualis, sanctus, purus, et mundus prae omni amore, qui apud Angelos Coeli et apud homines Ecclesiae est, ut supra n. 64; et haec ejus attributa non possunt dari, quam apud illos, qui conjuncti Domino sunt, et ab Ipso consociati Angelis Coeli; hi enim fugiunt amores extraconjugiales, qui sunt conjunctiones cum aliis quam cum propria seu proprio conjuge, sicut damna animae et sicut stagna inferni; et quantum conjux illas conjunctiones, etiam quoad libidines voluntatis et inde intentiones fugit, tantum purificatur ille amor apud illos, et fit successive spiritualis, primum dum vivunt in terris, et postea in Coelo: [2] apud homines nusquam potest aliquis amor fieri purus, nec apud angelos, ita neque hic Amor; sed quia intentio quae est voluntatis primario spectatur a Domino, ideo quantum homo in hac est, et in hac perseverat, tantum initiatur in puritatem et sanctitatem ejus, et successive progreditur. Quod non alii possint in Amore conjugiali spirituali esse, quam qui a Domino tales sunt, est quia est Coelum in illo, et homo naturalis, apud quem ille amor solum a carne trahit suum volupe, non potest appropinquare ad Coelum, nec ad aliquem Angelum, imo nec ad aliquem hominem, in quo ille Amor est, est enim hic Amor fundamentalis omnium amorum coelestium et spiritualium, videatur supra, n. 65. 66. 67. [3] Quod ita sit, ab experientia mihi confirmatum est; vidi genios in Mundo spirituali, qui praeparabantur ad infernum, appropinquantes ad Angelum, qui delitiabatur cum sua consorte; illi ad distantiam, sicut propinquabant, facti sunt sicut furiae, et quaesiverunt cavernas et scrobes, ut asyla, in quas se conjecerunt. Quod spiritus mali ament homogeneum{1} suae affectionis, utcunque immundum est, ac aversentur spiritus Coeli, quia purum est, ut suum heterogeneum, concludi potest ex illis quae in Praeliminaribus n. 10. memorata sunt.

@1. Prima editio: homogeum$

CA n. 72 72. Quod illi in illum Amorem veniant, et in illo esse possint, qui vera Ecclesiae amant, et bona ejus faciunt, est quia non alii recipiuntur a Domino; hi enim sunt in conjunctione cum Ipso, et inde possunt teneri in illo Amore ab Ipso. Sunt duo quae faciunt Ecclesiam et inde Coelum apud hominem, Verum fidei et Bonum vitae; Verum fidei facit praesentiam Domini, et Bonum vitae secundum vera fidei facit conjunctionem cum Ipso, et sic Ecclesiam et Coelum: quod Verum fidei faciat praesentiam, est quia est lucis; Lux spiritualis non aliud est; quod Bonum vitae faciat conjunctionem, est quia est caloris; calor spiritualis nec aliud est, est enim amor, et bonum vitae est amoris; et notum est, quod omnis lux etiam hyemalis faciat praesentiam, et quod calor unitus luci faciat conjunctionem; horti enim et floreta apparent in omni luce, sed non florent et fructificant, nisi dum calor conjungit se luci. Ex his patet conclusio, quod a Domino non donentur amore vere conjugiali, qui modo sciunt Ecclesiae vera, sed qui illa sciunt et ejus bona faciunt.

CA n. 73 73. VIII: Quod hic Amor fuerit Amor amorum apud Antiquos, qui in Saeculo aureo, argenteo et cupreo vixerunt. Quod Amor conjugialis apud Antiquissimos et apud Antiquos, qui in Primis illis Saeculis ita nominatis vixerant, fuerit Amor amorum, non potest ex Historiis sciri, quia illorum Scripta non exstant, et illa quae exstant, sunt ex Scriptoribus post illa Saecula, nam ab his nominantur, et quoque describitur illorum vitae puritas et integritas, pariter ejus successiva decrescentia sicut est Auri usque ad Ferrum: at ultima seu Ferrea aetas, quae inchoavit a Scriptoribus illis, quoad aliquam partem colligi potest ex Historicis vitae quorundam Regum, Judicum, et Sapientum, qui vocati sunt Sophi, in Graecia{1} et alibi: quod autem hoc Saeculum non consisteret, sicut ferrum in se consistit, sed quod fieret sicut ferrum commixtum cum argilla, quae non cohaerent, praedicitur a Daniele Cap. II:43.{2} [2] Nunc quia Saecula, quae nominata sunt ab auro, argento, et cupro, ante scripturarum tempora fuerunt transacta, et sic cognitio de Conjugiis illorum non dabilis est in terris, placuit Domino per spiritualem viam mihi aperire illa, perducendo ad Coelos ubi domicilia illorum sunt, ut ex illis oretenus ibi haurirem, qualia fuerant apud illos Conjugia, cum vixerunt in suis Aevis: omnes enim, quicunque a Creatione obiverant e Mundo naturali, in Mundo spirituali sunt, et omnes quoad amores sui similes sunt, et permanent in aeternum. Haec quia scitu et relatu digna sunt, et sanctitatem conjugiorum confirmant, velim illa, qualia in vigili spiritu mihi ostensa sunt, et postea in memoriam per Angelum revocata, et sic descripta, edere in publicum: et quia sunt e Mundo spirituali, sicut reliqua post Transactionum Capita, volui dispescere illa in Sex Memorabilia secundum Progressiones Aetatum.

@1. Prima editio: Grae cia$

@2. Prima editio: II:49.$

CA n. 74 74. Haec Sex Memorabilia, quae sunt e Mundo Spirituali de Amore Conjugiali, revelant qualis ille Amor fuerat in Primis Aevis, et qualis post illa, et qualis hodie est; ex quibus constat, quod ille Amor a sanctitate et puritate sua successive recesserit, usque dum factus est scortatorius; sed quod tamen sit spes reductionis ejus in primaevam seu antiquam suam Sanctitatem.{1}

@1. Haec paragraphus in prima editione signis citationis inclusa est.$

CA n. 75 75. Primum Memorabile. Quondam cum meditatus sum de Amore conjugiali, captavit mentem desiderium sciendi, qualis ille Amor fuerat apud illos, qui in Saeculo Aureo vixerunt, et postea qualis apud illos qui in Saeculis sequentibus, quae ex Argento, Cupro, et Ferro, vocantur: et quia novi, quod omnes qui in illis Saeculis bene vixerunt, in Coelis sint, oravi ad Dominum, ut liceret mihi cum illis loqui et instrui: et ecce adstitit mihi Angelus, et dixit, “missus sum a Domino ut sim ductor et comes; ac primum te ducam et comitabor ad illos, qui vixerunt Primo Aevo seu Saeculo, quod vocatur Aureum:” et dixit, “est ad illos via ardua; est per Sylvam opacam, quam nemo potest transire, nisi duce dato a Domino.” [2] Eram in spiritu, et accinxi me viae, et convertimus facies ad Orientem; et in pergendo vidi Montem, cujus altitudo pertigit ultra regionem nubium: transivimus desertum magnum, et pervenimus in Sylvam ex variis arborum generibus confertam, et ex densitate illarum opacam, de qua Angelus praedixit: sed erat Sylva illa secta in plures tramites angustos; et dixit Angelus, quod totidem ambages errorum sint, et quod nisi aperiantur oculi a Domino, ac videantur Oleae pampineis vitibus circumcinctae, ac ferantur gressus ab Olea ad Oleam, abiturus sit viator in Tartara, quae circum circa ad latera sunt: “haec Sylva talis est, propter finem, ut custodiatur aditus; non enim alia Gens quam Primaeva super Monte illo habitat.” [3] Postquam intravimus Sylvam, aperti sunt oculi, ac vidimus hic et ibi Oleas circumligatas vitibus, e quibus pendebant botri coloris cyanei, et Oleae erant in perpetuos orbes dispositae; quare secundum conspectum illarum circuivimus et circuivimus; et tandem vidimus Lucum ex altis cedris, et super illarum ramis aliquas Aquilas; quibus visis dixit Angelus, “nunc in Monte sumus non procul a vertice ejus;” et perreximus, et ecce post Lucum Campus rotundus, ubi pascebant Agni et Agnae, quae erant formae repraesentativae status innocentiae et pacis Montanorum: hunc Campum pertransivimus, et ecce visa sunt Tabernacula et Tabernacula, ad plura millia antrorsum et ad latera in omnem extensionem visus; et dixit Angelus, “nunc sumus in Castris, ibi Exercitus Domini Jehovih; ita se et habitationes suas vocant; Antiquissimi hi, dum in Mundo fuerunt, habitaverunt in Tabernaculis, quare etiam nunc in illis habitant: sed flectamus viam ad Meridiem, ubi sunt Sapientiores illorum, ut conveniamus aliquem, cum quo sociemus sermonem.” [4] In eundo vidi e longinquo tres pueros et tres puellas sedentes ad januam cujusdam Tentorii, sed illi et illae, cum appropinquavimus, visi sunt sicut viri et mulieres mediae staturae; et dixit Angelus, “omnes incolae hujus Montis apparent e longinquo sicut Infantes, quia in statu innocentiae sunt, ac Infantia est apparentia Innocentiae.” Hi Viri nobis visis accurrerunt, et dixerunt, “unde estis, et quomodo huc venistis; facies vestrae non sunt e faciebus nostri Montis;” at Angelus retulit ac narravit copiam accessus per Sylvam, et causam adventus; quibus auditis, unus ex tribus Viris invitavit et introduxit nos in Tabernaculum suum: Vir erat amictus pallio hyacinthini coloris, ac tunica ex lana candida; et ejus Uxor amicta erat toga purpurea, et subter tunica pectorali ex bysso acupicto: [5] et quia in cogitatione mea erat desiderium cognoscendi Conjugia Antiquissimorum, intuebar per vices Maritum et Uxorem, et animadverti quasi unitatem animarum illorum in faciebus, et dixi, “vos duo estis unum;” et respondit Vir, “sumus unum; est illius vita in me, et mea in illa; sumus duo Corpora, sed una Anima; est unio inter nos sicut est duorum tentoriorum in Pectore, quae vocantur Cor et Pulmo; illa est meum Cor et ego sum illius Pulmo; sed quia per Cor hic intelligimus amorem, et per Pulmonem sapientiam, est illa Amor meae sapientiae, et ego sum Sapientia illius amoris; quare amor ejus ab extra{1} obvelat meam sapientiam, et sapientia mea ab intra inest ejus amori: inde, sicut dixisti, est apparentia unitatis animarum in faciebus nostris:” [6] et tunc quaesivi, “si talis unio est, num potis es spectare ad aliam Mulierem quam ad tuam;” et respondit, “possum, sed quia Uxor unita est meae Animae, nos duo spectamus simul, et tunc non potest hilum libidinis intrare, nam dum aspicio aliorum uxores, aspicio illas per meam Uxorem, quam unice amo; et quia haec mea perceptibilis est omnium inclinationum mearum, ut intermedia dirigit cogitationes meas, et abstrahit omne discors, et una indit frigus et horrorem pro omni incasto; quare nobis hic tam impossibile est ex libidine spectare aliquam uxorem consocii, sicut est spectare ex umbra tartarea lucem nostri Coeli; ideo nec datur apud nos aliqua idea cogitationis, et minus aliqua vox loquelae pro illecebris amoris libidinosi;” non potuit enuntiare scortationem, quia castitas Coeli illorum obnitebatur: et dixit mihi Angelus ductor, “audis nunc loquelam Angelorum hujus Coeli, quod sit loquela sapientiae, quia loquuntur ex causis.” [7] Post hoc, circumspexi, et vidi Tabernaculum illorum sicut obductum auro, et quaesivi, “unde hoc;” respondit, quod sit “ex flammea luce, quae sicut aurum coruscat, irradiat, et stringit aulaea Tabernaculi nostri, dum in sermone de Amore Conjugiali sumus; Calor enim e nostro Sole, qui in sua essentia est Amor, se nudat tunc, ac tingit lucem, quae in sua essentia est Sapientia, colore suo, qui est aureus; et hoc fit, quia Amor conjugialis in sua origine est Ludus Sapientiae et Amoris, Vir enim natus est ut sit Sapientia, ac Foemina ut sit amor sapientiae viri; inde sunt delitiae istius ludi in Amore conjugiali et ex illo inter nos et uxores nostras. Nos hic per millia annorum perspeximus, quod delitiae illae quoad copiam, gradum, et virtutem, praestantes et eminentes sint secundum cultum Domini Jehovih apud nos, e quo Coelestis illa unio, seu Coeleste illud Conjugium, quod est Amoris et Sapientiae, influit.” [8] His dictis, vidi lucem magnam super Colle in medio inter Tabernacula; et quaesivi, “unde illa Lux;” dixit, “est ex Sanctuario Tabernaculi nostri Cultus;” et interrogavi, num liceat accedere, et dixit, quod liceat; et accessi, et vidi Tabernaculum extra et intra secundum descriptionem prorsus simile Tabernaculo, quod pro filiis Isra’lis in deserto aedificatum est, cujus forma Mosi super Monte Sinai monstrata est, Exod: XXV:40. Cap: XXVI:30. et quaesivi, quid intus in Sanctuario illo, unde tanta Lux; et respondit, “est Tabula, cui inscriptio est, Foedus inter Jehovam et Coelos;” plura non dixit: [9] et quia tunc in accinctu abeundi eramus, quaesivi, “num aliqui, dum fuistis in Mundo naturali, ex vobis vixerint cum pluribus, quam cum una Uxore;” respondit, quod non sciat unum; “nam non potuimus cogitare de pluribus; dixerant nobis illi qui cogitaverant, quod illico coelestes beatitudines animarum illorum recesserint ab intimis ad extrema corporis illorum usque ad ungues, et simul cum illis encomia virilitatis; hi, dum hoc perceptum est, ejecti sunt e terris nostris.” His dictis, cucurrit vir ad Tabernaculum suum, et rediit cum Malogranato, in quo fuit copia seminum ex auro; et donavit, et deportavi, quod mihi erat signum, quod fuerimus cum illis, qui in Saeculo aureo vixerunt. Et tunc post salutationem pacis abivimus, et rediimus domum.

@1. Prima editio: abextra$

CA n. 76 76. Secundum Memorabile. Postridie venit ad me Angelus prior, et dixit, “vis ut ducam et comiter te ad Populos, qui in Aevo seu Saeculo Argenteo vixerant, ut ex illis audiamus de illorum temporis Conjugiis;” ac inquiit, quod nec hi adeantur nisi ex auspicio Domini: eram sicut prius in spiritu, ac comitatus sum ductorem meum; et primum ad Collem in confinio inter Orientem et Meridiem; et dum super illius clivo eramus, ostendit mihi magnam extensionem tractus terrae; ac vidimus procul eminentiam sicut montanam, inter quam et collem, super quo stetimus, erat vallis, et post hanc planities, et ab hac acclivitas lente surgens: descendimus e Colle transituri vallem, et vidimus a lateribus hic illic ligna et saxa in figuras hominum, et variarum bestiarum, avium, et piscium, sculpta; et quaesivi Angelum, “quid illa, suntne Idola;” et respondit, “prorsus non; sunt configurationes repraesentativae variarum virtutum moralium, et veritatum spiritualium; fuerat apud Populos illius aetatis Scientia Correspondentiarum; et quia omnis homo, bestia, avis et piscis correspondet alicui qualitati, ideo unumquodvis sculptile repraesentat aliquod partiale virtutis aut veritatis, et plura simul ipsam Virtutem aut Veritatem in communi extensa forma; sunt illa quae in Aegypto vocata sunt Hieroglyphica.” [2] Perreximus per Vallem, et dum intravimus Planitiem, ecce vidimus Equos et Currus, Equos varie phaleratos et capistratos, ac Currus diversiformes, quosdam exsculptos sicut Aquilas, quosdam sicut Balaenas, et quosdam sicut Cervos cum cornibus, et sicut Monocerotes, et quoque in fine aliqua Plaustra, et circum ad latera Stabula; at cum appropinquavimus, tam Equi quam Currus disparati sunt, et pro illis vidimus Homines, paria et paria, ambulantes, colloquentes, et ratiocinantes; et dixit mihi Angelus, “species Equorum, Curruum, et Stabulorum e longinquo visae, sunt apparentiae rationalis intelligentiae hominum illius Aevi; Equus enim ex correspondentia significat intellectum veri, Currus doctrinam ejus, ac Stabula instructiones; nosti quod in hoc Mundo omnia secundum Correspondentias appareant.” [3] Sed praeterivimus haec, et per longum acclivum ascendimus, et tandem vidimus Urbem, quam intravimus; et in pervadendo, e plateis et foris lustravimus ejus domos; erant totidem Palatia, structa ex marmore; ante illa erant gradus ex alabastro, et ad latera graduum columnae ex jaspide: vidimus etiam Templa ex pretioso lapide coloris Sapphirini et Lazurei: et dixit mihi Angelus, “Domus illis ex Lapidibus sunt, quia Lapides significant veritates naturales, et Lapides pretiosi veritates spirituales; et omnibus illis, qui in Argenteo Aevo vixerunt, fuit intelligentia ex veritatibus spiritualibus et inde naturalibus; simile etiam significat Argentum.” [4] In perlustrando urbem, vidimus hic et ibi Consortes, paria et paria, et quia erant mariti et uxores, exspectavimus, ut alicubi invitaremur; et cum hoc in animo erat, in transeundo revocabamur a duobus in domum, ac ascendimus, et intravimus; et Angelus pro me loquutus cum illis aperuit causam adventus in hoc Coelum, quod esset “propter instructionem de Conjugiis apud Antiquos, e quibus vos estis hic;” et responderunt, “nos fuimus ex Populis in Asia, ac studium nostrae aetatis fuit studium veritatum, per quas nobis fuit intelligentia; hoc studium fuerat animae et mentis nostrae studium; sed studium sensuum corporum nostrorum fuerant Repraesentationes veritatum in formis, ac scientia Correspondentiarum conjunxit sensualia corporum nostrorum cum perceptionibus mentium nostrarum, et conciliavit nobis intelligentiam.” [5] His auditis, rogavit Angelus, ut aliquid de Conjugiis apud illos referrent; et dixit Maritus, “est Correspondentia inter Conjugium Spirituale, quod est veri cum bono, et inter Conjugium naturale, quod est viri cum una uxore; et quia studuimus correspondentiis, vidimus quod Ecclesia cum suis veris et bonis, nequaquam dari possit apud alios, quam qui in amore vere conjugiali cum una uxore vivunt; est enim Conjugium boni et veri Ecclesia apud hominem, quare omnes nos qui hic sumus, dicimus, quod Maritus sit Verum, et Uxor ejus Bonum, et quod bonum non possit amare aliud verum quam suum, nec verum redamare aliud bonum quam suum; si aliud, periret Conjugium internum, quod facit Ecclesiam, et fieret Conjugium modo externum, cui idololatria, et non Ecclesia correspondet; idcirco Conjugium cum una uxore, vocamus Sacrimonium, at si fieret cum pluribus apud nos, vocaremus illud Sacrilegium.” [6] His dictis, introducti sumus in Antithalamum, ubi plura Technica super parietibus, et imagines parvae sicut fusae ex argento erant; et quaesivi, quid illa; dixerunt, “sunt picturae et formae repraesentativae plurium qualitatum, praedicationum, et jucunditatum, quae amoris conjugialis sunt; hae repraesentant unitatem animarum, hae conjunctionem mentium, hae concordiam pectorum, illae delitias inde oriundas.” In lustrando vidimus sicut Iridem super pariete, ex tribus coloribus constantem, Purpureo, Hyacinthino, et Candido; et vidimus quomodo color purpureus transiret hyacinthinum, et tingeret candidum colore cyaneo, et quod hic color reflueret per hyacinthinum in purpureum, et hunc elevaret sicut in jubar flammeum; [7] et dixit Maritus ad me, “intelligis illa;” et respondi, “instrue;” et inquiit, “Color purpureus ex sua correspondentia significat Amorem Conjugialem uxoris, Color candidus Intelligentiam mariti, Color hyacinthinus inchoamentum amoris conjugialis in perceptione mariti ab uxore, et Color cyaneus, quo tinctus erat Candor, Amorem conjugialem tunc in Marito; quod hic Color per hyacinthinum reflueret in purpureum, et hunc elevaret sicut in jubar flammeum, significat amorem conjugialem mariti refluentem ad uxorem; talia repraesentantur in parietibus illis, dum ex meditatione de Amore conjugiali, ejus mutua, successiva et simultanea unione, pictas ibi irides intensis oculis intuemur;” ad haec dixi, “haec plus quam mystica hodie sunt, sunt enim species repraesentativae arcanorum amoris conjugialis unius viri cum una uxore;” et respondit, “sunt ita, at illa nobis hic non arcana sunt, et inde nec mystica.” [8] His dictis, apparuit e longinquo Currus tractus a mannis albis, quo viso, dixit Angelus, “ille currus est nobis signum ut abeamus:” tunc cum descendimus per gradus, dedit hospes nobis Botrum ex uvis candidis adhaerentem foliis ex vite, et ecce Folia facta sunt argentea, et deportavimus illa in signum, quod cum Populis Saeculi Argentei loquuti simus.

CA n. 77 77. Tertium Memorabile. Post diem adhuc venit Angelus ductor et comes, et dixit, “accinge te, et abeamus ad Coelicolas in Occidente, qui sunt ex hominibus, qui in Aetate tertia seu in Saeculo cupreo vixerant; habitationes illorum sunt a Meridie super Occidentem ad Septentrionem, sed non in hanc;” et accinctus illum comitatus sum, ac intravimus Coelum illorum a latere meridionali; et ibi erat magnificum Nemus ex palmis et lauribus: illud pertransivimus, et tunc in ipso confinio Occidentis vidimus Gigantes proceritatis duplae supra humanam communem; hi nos interrogaverunt, “quis vos per Nemus intromisit;” dixit Angelus, “Deus Coeli;” et responderunt, “nos sumus Custodiae ad Coelum Antiquum Occidentale, sed vos transite;” [2] et transivimus, et e specula vidimus Montem elevatum usque ad nubes, ac inter nos in specula et illum Montem villas et villas, cum intermediis hortis, lucis et campis; et pertransivimus villas usque ad montem, et ascendimus, et ecce Culmen ejus non erat culmen, sed Planities, et super hac Civitas extensa et spatiosa; et omnes Domus ejus erant ex lignis arborum resinae, et harum tecta ex asseribus; et quaesivi, “cur domus hic ligneae sunt;” respondit Angelus, “quia Lignum significat Bonum naturale, et in hoc Bono fuerant homines Aetatis tertiae telluris; et quia Cuprum etiam significat Bonum naturale, ideo Saeculum, in quo vixerant, a priscis vocatum est a cupro: sunt quoque hic Aedes Sacrae ex Lignis olei exstructae, et in medio illarum est Sanctuarium, ubi in Arca jacet Verbum datum incolis Asiae ante Verbum Isra’liticum, cujus Libri Historici vocantur Bella Jehovae, et prophetici Enuntiata, utraque nominata a Mose, Num: XXI: Vers: 14, 15, et Vers: 27 ad 30; hoc hodie in Regnis Asiae deperditum est, et modo in Tartaria Magna reservatum:” et tunc Angelus duxit me ad unam Aedem, ac introspeximus, et vidimus in medio ejus Sanctuarium illud, totum in candidissima luce; et dixit Angelus, “Lux illa est ex Vetusto illo Asiatico Verbo, omne enim Divinum Verum in coelis lucet.” [3] Exeuntes ex Aede audivimus, quod nuntiatum sit in Urbe, quod duo peregrini ibi sint, et quod examinandi, unde illi, et quid negotii hic; et accurrit e Curia satelles, et mandavit nos ad judicium; et ad interrogationem unde sumus, et quid negotii hic, respondimus, “transivimus Nemus palmarum, et quoque Domicilia Gigantum,{1} qui sunt custodes vestri Coeli, et postea Regionem villarum, ex quibus potestis concludere, quod non a nobis, sed quod a Deo coeli, huc pervenerimus; et negotium, propter quod, est ut instruamur de vestris Conjugiis, num sint Monogamica, vel num Polygamica;” et responderunt, “quid Polygamica; suntne haec scortatoria:” [4] et tunc Judicialis hic Caetus ablegavit unum Intelligentem, qui nos in domo sua de hoc negotio instrueret; et hic in Domo sua adjunxit sibi Uxorem, et loquutus est haec; “ex Primaevis seu Antiquissimis, qui in Amore vere Conjugiali, et inde prae caeteris in illius amoris Virtute et potentia in Mundo fuerant, et nunc in Coelo suo quod in Oriente est, in beatissimo statu sunt, Praecepta de Conjugiis apud nos reservata habemus; nos sumus Posteritas illorum, et illi sicut Patres nobis ut filiis dederunt Canones vitae, inter quos de Conjugiis sunt haec.” “Filii, si vultis amare Deum et proximum, et si vultis sapere, et felices esse in aeternum, consulimus vobis ut vivatis Monogami; si ab hoc Praecepto recesseritis, fugiet vos omnis coelestis Amor, et cum hoc interna Sapientia, et exterminabimini”: “huic Praecepto Patrum nostrorum obedivimus ut filii, et percepimus veritatem ejus, quae est, quod quantum quis amat conjugem solam, tantum fiat coelestis et internus, et quod quantum quis non amat conjugem solam, tantum fiat naturalis et externus; et hic non amat nisi se et imagines mentis suae, et hic est vecors et stultus. [5] Ex his est, quod omnes in hoc Coelo Monogami simus: et quia tales sumus, ideo omnes termini nostri Coeli a Polygamis, Adulteris, et Scortatoribus, custoditi sunt; si Polygami invadunt, ejiciuntur in Tenebras septentrionis; si Adulteri, ejiciuntur in Focos occidentis, et si Scortatores, ejiciuntur in Luces fatuas meridiei;” his auditis quaesivi, quid per tenebras septentrionis, focos occidentis, et luces fatuas meridiei intelligit; respondit, quod Tenebrae septentrionis sint hebetudines{2} mentis, ac ignorantiae veritatum; quod Foci occidentis sint amores mali; et quod Luces fatuae meridiei, sint falsificationes veri; hae sunt scortationes spirituales. [6] Post haec dixit, “sequimini me ad Cimeliarchium nostrum;” et sequuti sumus, et monstravit nobis Scripturas Antiquissimorum, quod essent super Tabulis ligneis et lapideis, et postea super Caudicibus laevigatis; et quod Secunda aetas exaraverit suas scripturas super Membranis; et adduxit Membranam, super qua erant Primaevorum Canones exscripti ex tabulis lapideis, inter quos etiam erat praeceptum de Conjugiis. [7] His et aliis ex ipsa Antiquitate Memorabilibus visis, dixit Angelus, “nunc est nobis tempus abeundi;” et tunc hospes exivit in Hortum, et desumpsit ex Arbore aliquot termites, et ligavit in fasciculum, et donavit, dicens, “hi termites sunt ex Arbore nativa seu propria nostri Coeli, cujus succus fragrat ex balsamo;” hunc fasciculum deportavimus, et per viam juxta Orientem, quae non fuit custodita, descendimus; et ecce termites versi sunt in Aes nitidum, et summi apices illorum in aurum; in signum, quod apud Tertiae Aetatis gentem, quae nominatur a cupro seu aere, fuerimus.

@1. Prima editio: Gigan um,$

@2. Prima editio: habetudines$

CA n. 78 78. Quartum Memorabile. Post biduum iterum mecum loquutus est Angelus, dicens, “absolvamus Periodum Aetatum; superest Aetas ultima, quae a Ferro nuncupatur: Populus hujus Aevi degit in Septentrione a latere Occidentis introrsum seu in latum; sunt omnes illi ex priscis Asiae incolis, apud quos fuerat Verbum Vetustum, et ex illo Cultus; proinde ante adventum Domini nostri in Mundum: hoc constat ex Antiquorum Scriptis, in quibus Tempora illa ita nominantur: eadem haec Aeva intelliguntur per Statuam Nebuchadnezari visam, cujus Caput ex Auro, Pectus et Brachia ex Argento, Venter et Femora ex Aere, Crura ex Ferro, ac Pedes ex Ferro et quoque Argilla, Dan: II:32.33.” [2] Haec dixit mihi Angelus in via, quae contracta et anticipata erat per inductas mutationes status mentibus nostris secundum genios habitatorum, quos transivimus; nam spatia et inde distantiae in Mundo Spirituali sunt apparentiae secundum status mentium. Cum elevavimus oculos, ecce eramus in Sylva ex fagis, aesculis et quercubus constante; et cum circumspeximus, visi sunt ibi Ursi ad sinistrum, et Leopardi ad dextrum; quod cum miratus sum, dixit Angelus, “non sunt ursi nec leopardi, sed sunt homines, qui custodiunt hos Incolas Septentrionis; captant naribus sphaeras vitae transeuntium, ac irruunt in omnes qui Spirituales sunt, quia Incolae sunt Naturales; illi qui Verbum modo legunt, et nihil doctrinae inde hauriunt, apparent e longinquo sicut Ursi; et qui falsa inde confirmant, apparent sicut Leopardi:” sed illi, nobis visis, averterunt se, et transivimus. [3] Post Sylvam apparuerunt Dumeta, et postea Campi graminei in areas divisi, circumcincti buxo: post hos terra declinabat oblique in vallem, super qua erant urbes et urbes; nos praeterivimus aliquas, et in unam magnam ingressi sumus: erant ejus plateae irregulares; domus similiter; hae constructae ex lateribus, interjectis tignis, et incrustatae; in Foris erant Fana ex lapide calcario caeso, quorum substructio erat sub terra, et superinstructio supra; in unum ex illis per tres gradus descendimus, et vidimus circumcirca ad parietes Idola in variis formis, ac turbam super genubus adorantem illa; in medio erat Chorus, e quo Deus tutelaris illius urbis quoad caput eminuit: in egrediendo dixit mihi Angelus, quod Idola illa apud Antiquos, qui in Saeculo argenteo, de quibus supra, vixerant, fuerint imagines repraesentativae Veritatum spiritualium, et Virtutum moralium; et quod dum Scientia correspondentiarum e memoria elapsa est et exstincta, imagines illae primum factae sint objecta cultus, et postea adoratae sicut Numina; inde Idololatriae. [4] Cum extra Fanum eramus, lustravimus homines et amictus illorum; erant facie sicut chalybea, coloris caesii; et amicti sicut comoedi, cum manteliis circum circa lumbos ex tunica stricta ad thoracem pendentibus; et super capitibus erant pilei naviculares crispati. Sed dixit Angelus, “satis hoc; instruamur de Populorum hujus Aevi Conjugiis;” et intravimus in domum unius Magnatis, cujus super capite erat pileus turritus; hic nos benigne excepit, et dixit, “intrate, et confabulemur:” intravimus in Vestibulum, et ibi consedimus; et quaesivi illum de Conjugiis hujus urbis et regionis; et dixit, “nos non vivimus cum una uxore, sed quidam cum duabus et tribus, et quidam cum pluribus; ex causa, quia varietas, obedientia et honor sicut Majestatis, nos oblectant; haec nobis sunt ab uxoribus, dum plures sunt; cum una non foret jucundum ex varietate, sed taedium ex identitate; non blandum ex obedientia, sed molestum ex paritate; nec faustum ex dominatione et inde honore, sed infestum ex velitatione de superioritate; et quid foemina; nasciturne illa subdita voluntati viri, ac ut serviat, et non dominetur; quare hic cuivis Marito in domo sua est sicut regia majestas; hoc quia amoris nostri est, est quoque beatum vitae nostrae:” [5] sed quaesivi, “ubi tunc amor conjugialis, qui ex duabus animabus facit unam, ac conjungit mentes, et beatificat hominem; ille Amor non potest dividi; si dividitur, fit ardor qui defervescit et transit;” ad haec respondit, “non intelligo quae dicis; quid aliud beatificat hominem, quam aemulatio uxorum pro honore supereminentiae sui Mariti.” His dictis, vir intravit in Gynaeceum, et aperuit binas januas; at inde effluxit libidinosum, quod oluit sicut coenum; hoc erat ex Amore polygamico, qui est connubialis et simul scortatorius; quare surrexi, et occlusi januas. [6] Postea dixi, “quomodo potestis super hac terra subsistere, cum vobis non aliquis amor vere conjugialis est, et quoque cum adoratis idola;” respondit, “quoad Amorem connubialem, zelamus pro uxoribus nostris tam vehementer, ut non sinamus alicui intrare domos nostras interius, quam in vestibula, et quia est zelus, etiam est amor: quoad Idola, non adoramus illa, sed non quimus cogitare de Deo Universi, nisi per species oblatas oculis nostris, non enim possumus elevare cogitationes supra sensualia corporis, et de Deo supra visualia ejus.” Tunc iterum quaesivi, “suntne idola vestra diversiformia; quomodo possunt illa inferre visionem unius Dei;” ad haec respondit, “hoc mysticum nobis est; latet aliquid cultus Dei in quavis forma.” Et dixi, “vos estis mere sensuales corporei; non vobis est amor Dei, nec amor conjugis trahens aliquid ex spirituali; et hi amores simul formant hominem, et illum a sensuali faciunt coelestem.” [7] Cum hoc dixi, trans portam apparuit sicut fulgur; et quaesivi, “quid hoc;” dixit, “tale fulgur est nobis signum quod venturus sit Antiquus ex Oriente, qui nos docet de Deo, quod sit Unus, Solus Omnipotens, qui est Primus et Ultimus; ille etiam monet, ne colamus idola, sed modo intueamur illa, ut imagines repraesentativas virtutum procedentium ex uno Deo, quae simul conformant cultum Ipsius; hic Antiquus est Angelus noster, quem reveremur, et cui auscultamus; venit ad nos, ac erigit nos, dum labimur in obscurum cultum Dei ex phantasia de simulachris.” [8] His auditis, exivimus domo et urbe, et in via ex visis in Coelis conclusimus de Circulo et de Progressione Amoris Conjugialis; de Circulo, quod transiverit ab Oriente in Meridiem, ab hac in Occidentem, et abhinc in Septentrionem; de Progressione, quod decreverit secundum Circulationem, scilicet quod in Oriente fuerit coelestis, in Meridie spiritualis,{1} in Occidente naturalis, et in Septentrione sensualis; et quoque quod decreverit in simili gradu cum amore et cultu Dei: ex quibus fit hoc conclusum, quod ille Amor in Primo Aevo fuerit sicut Aurum, in Secundo sicut Argentum, in Tertio sicut Aes, et in Quarto sicut Ferrum, et quod tandem desierit: et tunc dixit Angelus ductor et comes meus, “attamen lactor spe, quod ille Amor a Deo Coeli, qui est Dominus, resuscitetur, quia resuscitabilis est.”

@1. Prima editio: spititualis,$

CA n. 79 79. Quintum Memorabile. Prior Angelus, qui meus ductor et comes fuerat ad Antiquos, qui in quatuor Saeculis, Aureo, Argenteo, Cupreo, et Ferreo, vixerant, rursus aderat et mihi dixit, “vis videre Saeculum post illa antiqua, quale fuit, et adhuc est; et sequere me, et videbis; sunt illi, de quibus Daniel prophetavit haec. “Surget Regnum post illa quatuor, in quo Ferrum erit mixtum cum Argilla luti; commiscebunt se per semen hominis, sed non cohaerebunt unum cum altero, quemadmodum ferrum non commiscetur cum argilla.” Dan: II:41.42.43; et dixit, “per semen hominis, per quod commiscebitur ferrum cum argilla, et usque non cohaerebunt, intelligitur verum Verbi falsificatum.” [2] His dictis sequutus sum illum, et in via retulit mihi haec; “habitant illi in confinio inter Meridiem et Occidentem, sed ad magnam distantiam post illos, qui in quatuor prioribus Saeculis vixerant, et quoque profundius;” et perreximus per Meridiem ad regionem conterminam Occidenti; et transivimus formidabilem Sylvam; erant enim ibi Stagna, e quibus Crocodili attollebant capita, et suis latis et dentatis rictibus in nos hiabant; et inter stagna erant terribiles Canes, quorum aliqui erant tricipites{1} sicut Cerberi, aliqui bicipites, omnes horribili ingluvie, et trucibus oculis nos praetereuntes aspectabant. Intravimus Occidentalem hujus regionis tractum, et vidimus Dracones et Pardos, quales describuntur Apoc: Cap: XII:3: Cap: XIII:2; [3] et dixit mihi Angelus, “omnes illae ferae, quas vidisti, non sunt ferae, sed correspondentiae et sic formae repraesentativae cupiditatum, in quibus sunt Incolae, quos visitabimus; ipsae cupiditates repraesentantur{2} per horribiles illos canes, illorum doli et astutiae per crocodilos, illorum falsitates, et pravae inclinationes ad illa quae cultus sunt, per dracones et pardos; verum Incolae repraesentati non habitant proxime post Sylvam, sed post magnum Desertum, quod intermedium est, ut plene distineantur et separentur ab Incolis Saeculorum antecedentium; sunt etiam prorsus alienigenae seu diversi ab illis: habent quidem capita supra pectora, ac pectora supra lumbos, et lumbos supra pedes, sicut primaevi homines, sed in capitibus non est aliquid auri, non in pectoribus aliquid argenti, nec in lumbis aliquid aeris, imo nec in pedibus aliquid puri ferri; sed in illorum capitibus est ferrum mixtum argilla, in pectoribus est utrumque mixtum aere, in lumbis est quoque utrumque mixtum argento, et in pedibus sunt illa mixta auro; per illam inversionem mutati sunt ab hominibus in sculpturas hominum, in quibus intus nihil cohaeret; nam quod supremum fuit, factum est infimum, ita quod fuit caput, factum est calcaneum, et vice versa; illi nobis e Coelo apparent similes histrionibus, qui inverso corpore jacent super cubitis, et progrediuntur; aut sicut bestiae, quae resupinae incumbunt dorsis, ac pedes extollunt sursum, et ex capite, quod infodiunt terrae, spectant Coelum.” [4] Transivimus Sylvam, et ingressi sumus Desertum, quod non minus terribile fuit; constabat ex struibus lapidum, et inter illas scrobibus, e quibus subrepserunt hydrae et echidnae, et evolabant presteres: totum hoc desertum continue declinabat, et nos per longum declive descendimus, et tandem venimus in Vallem ab incolis regionis ac aetatis illius habitatam: erant hic et ibi mapalia, quae visa sunt tandem coire et conjungi in formam urbis; hanc intravimus, et ecce domus erant structae ex ramis arborum circumustis, et luto conglutinatis; tectae laminis nigris; plateae erant irregulares, omnes in principiis angustae, sed in progressu dilatatae, et in fine spatiosae, ubi fora; unde quot plateae tot fora. Dum intravimus urbem, factae sunt tenebrae, quia non apparuit Coelum, quare suspeximus, et data nobis est lux, et vidimus; et tunc quaesivi obvios, quos offendi, “num potestis videre, quia Coelum super vobis non apparet;” et responderunt, “quid hoc quod quaeris; videmus clare; ambulamus in plena luce;” his auditis dixit mihi Angelus, “tenebrae sunt illis lux, et lux illis sunt tenebrae, sicut est avibus noctis, spectant enim deorsum et non sursum.” [5] Intravimus in casas hic et ibi, et vidimus in qualibet virum cum sua muliere, et quaesivimus, num vivant hic omnes in sua domo cum una sola uxore, et responderunt ad haec cum sibilo, “quid cum una sola uxore; cur non quaeritis, num cum una sola meretrice; quid uxor nisi meretrix; ex nostris legibus non licet cum pluribus, quam cum una sola foemina, moechari; at usque nobis non est inhonestum et indecorum cum pluribus, sed extra domum; gloriamur de hoc inter nos; sic gaudemus licentia, et ejus voluptate, plus quam polygami; cur pluralitas uxorum nobis negatur, et tamen concessa fuit, et hodie conceditur in universo terrarum orbe circum circa nos; quid vita cum una sola foemina, nisi captivitas et incarceratio; sed nos hic obicem hujus carceris effringimus, et nos eripimus e servitute, et manumittimus; quis succenset captivo, qui se vindicat cum potest:” [6] ad haec respondimus, “loqueris, amice, sicut expers religionis; quis aliqua ratione imbutus non scit quod adulteria sint prophana et infernalia, et quod conjugia sint sancta et coelestia; suntne adulteria apud diabolos in inferno, et conjugia apud Angelos in Coelo; legistine sextum praeceptum Decalogi; et apud Paulum, quod adulteri nequaquam possint venire in Coelum;” ad haec hospes risit toto pectore, et aspexit me sicut simplicem, et paene sicut insanum. At illico tunc accurrit nuntius ex Primore urbis, et dixit, “adduc binos advenas in forum, et si non volunt, illos trahe illuc; vidimus illos in umbra lucis, intraverunt in occulto, sunt exploratores;” et dixit mihi Angelus, “quod visi simus in umbra, est quia lux Coeli, in qua fuimus, est illis umbra, ac umbra inferni est illis lux; et hoc fit, quia nihil reputant peccatum, ne quidem adulterium, et inde vident falsum plane sicut verum, ac falsum lucet in inferno coram satanis, ac verum atrat oculos illorum sicut umbra noctis.” [7] Et diximus ad nuntium, “non urgebimur, minus trahemur in forum, sed sponte ibimus tecum;” ac ivimus: et ecce ibi multa turba, e qua exiverunt aliqui legisperiti, et nobis in aurem dixerunt; “cavete vobis ne aliquid loquamini contra Religionem, Regiminis formam, et bonos Mores;” et respondebamus, “non loquemur, sed pro illis et ex illis;” et quaesivimus, “quae vestra religio est de Conjugiis;” ad haec murmurabat turba, et dixit, “quid vobis hic cum Conjugiis; conjugia sunt conjugia;” et iterum quaesivimus, “quae vestra religio est de Scortationibus;” ad haec etiam turba murmurabat dicens, “quid vobis hic cum scortationibus; scortationes sunt scortationes; qui insons est mittat primum lapidem;” et tertio quaesivimus, “num vestra Religio docet de conjugiis quod sint sancta et coelestia, et de adulteriis, quod sint profana et infernalia;” ad haec plures in turba cachinnati sunt, irriserunt, et cavillati, dicentes, “inquirite illa quae Religionis sunt a Sacerdotibus nostris, et non a nobis; nos prorsus acquiescimus in effatis illorum, quia non aliquid religionis cadit in judicia intellectus; audivistisne quod intellectus insaniat in mysteriis, ex quibus est tota Religio: et quid Facta cum Religione; suntne Murmura ex corde devota de expiatione, satisfactione, et imputatione, quae animas beatificant, et non Opera.” [8] Sed tunc accesserunt aliqui ex sapientibus urbis ita vocatis, et dixerunt, “recedite abhinc, excandescit turba, fit brevi tumultus; colloquamur de hac re soli; est ambulacrum post Curiam, secedamus illuc, venite nobiscum;” et sequuti sumus: et tunc quaesiverunt nos, unde sumus, et quid negotii hic; et diximus, “ut instruamur de Conjugiis, num illa apud vos, quemadmodum apud Antiquos, qui in Saeculis, Aureo, Argenteo, et Cupreo, vixerant, sint sanctimonia, vel non;” et responderunt, “quid sanctimonia; suntne opera carnis et noctis;” et respondebamus, “suntne etiam opera spiritus; et quod caro ex spiritu agit, estne id spirituale; et spiritus omne quod agit, ex conjugio boni et veri agit; estne hoc Conjugium spirituale, quod intrat Conjugium naturale, quod est Mariti et Uxoris;” ad haec sapientes ita vocati responderunt, “acuitis et sublimatis nimis hanc rem; transcenditis supra rationalia ad spiritualia; quis potest ibi inchoare, inde descendere, et sic judicare aliquid;” his subsannando addiderunt, “forte habetis alas aquilae, et potestis volare in suprema regione Coeli, et perspicere talia; nos non possumus;” [9] et tunc rogavimus illos, ut dicerent ex altitudine seu regione, in qua volucres ideae mentium illorum volant, num sciant aut num possint scire, quod detur Amor conjugialis unius viri cum una uxore, in quem collatae sunt omnes beatitudines, faustitates, jucunditates, amaenitates et voluptates Coeli; et quod hic Amor sit a Domino secundum receptionem boni et veri ab Ipso, ita secundum statum Ecclesiae: [10] his auditis averterunt se, et dixerunt, “insaniunt hi viri; intrant aetherem cum suo judicio, et augurando vana spargunt nuces;” post haec converterunt se ad nos, et dixerunt, “respondebimus directe ad ventosa vestra auguria et somnia,” et dixerunt, “Quid commune habet Amor conjugialis cum Religione, et cum inspiratione a Deo; annon amor ille apud unumquemvis est secundum statum ejus potentiae; estne aeque apud illos, qui extra Ecclesiam sunt, sicut apud illos qui intra; aeque apud gentes sicut apud Christianos; imo aeque apud impios sicut apud pios; estne cuivis illius amoris robur vel ex haereditario, vel ex valetudine, vel ex temperantia vitae, vel ex calore climatis; et quoque per pharmaca potest corroborari et exstimulari; estne simile apud bestias, imprimis apud aves quae se amant paria et paria; estne amor ille carnalis; quid carnale commune habet cum statu spirituali Ecclesiae; num amor ille quoad effectum ultimum cum uxore differt hilum ab amore quoad illum effectum cum meretrice; estne similis libido, et simile delitium; quare injuriosum est deducere originem Amoris conjugialis a sanctis Ecclesiae.” [11] His auditis diximus ad illos, “ratiocinamini ex oestro lasciviae, et non ex amore conjugiali; prorsus non scitis quid Amor conjugialis, quia friget ille apud vos; ex dictis vestris confirmati sumus, quod vos sitis ex Saeculo, quod vocatur et consistit ex ferro et argilla, quae non cohaerent, secundum praedictionem a Daniele Cap: II:43; facitis enim Amorem conjugialem et amorem scortatorium unum; num hi duo plus cohaerent quam ferrum et argilla: vos credimini et vocamini sapientes, attamen nihil minus quam sapientes estis.” His auditis, accensi ira clamabant, et convocabant turbam, ut nos ejicerent; sed tunc ex potentia nobis a Domino data extensimus manus, et ecce presteres, echidnae et hydrae, et quoque dracones e deserto aderant, et invadebant, et implebant urbem, ex quo habitatores territi facti aufugerunt: et dixit mihi Angelus, “in Regionem hanc quotidie accedunt novi e Tellure, ac priores per vices relegantur et dejiciuntur in voragines Occidentis, quae e longinquo apparent sicut Stagna ignis et sulphuris; omnes ibi sunt et spirituales et naturales adulteri.”

@1. Prima editio: tticipites$

@2. Prima editio: representantur$

CA n. 80 80. Sextum Memorabile: Cum haec dicta sunt, spectavi ad finem Occidentis, et ecce apparuerunt sicut Stagna ignis et sulphuris, et quaesivi Angelum, “cur apparent Inferna ibi talia;” respondit, “apparent sicut Stagna ex falsificationibus veri, quia aqua in sensu spirituali est verum; et apparet sicut ignis circum illa et in illis ex amore mali, et sicut sulphur ex amore falsi; tria illa, Stagnum, Ignis et Sulphur, sunt apparentiae, quia sunt correspondentiae malorum amorum, in quibus sunt; sunt omnes ibi inclusi aeternis Ergastulis, et laborant pro victu, amictu et lecto; et dum malefaciunt, graviter et misere puniuntur.” [2] Iterum quaesivi Angelum, “cur dixisti, quod ibi sint spirituales et naturales adulteri; cur non, malefactores et impii;” respondit, “quia omnes illi qui, pro nihilo reputant adulteria, hoc est, qui credunt et faciunt illa ex confirmato et sic ex proposito quod peccata non sint, sunt corde suo malefactores et impii; Conjugiale enim humanum et Religio una vadunt in omni passu; omne vestigium et omnis gressus{1} ex Religione et in Religionem, est quoque vestigium et gressus a Conjugiali et in Conjugiale quod peculiare et proprium est homini Christiano:” ad interrogationem, quid Conjugiale illud, dixit, “est desiderium vivendi cum una sola Uxore, et hoc desiderium est homini Christiano secundum ejus Religionem.” [3] Postea indolui spiritu, quod Conjugia, quae in Antiquis Aevis sanctissima fuerant, tam perdite conversa sint in adulteria; et dixit Angelus, “simile est cum Religione hodie, nam dicit Dominus, Quod in Consummatione saeculi futura sit Abominatio desolationis praedicta a Daniele. Et quod futura sit Afflictio magna, qualis non fuit ab initio Mundi.{2} Matth. XXIV:15.21. Abominatio desolationis{3} significat falsificationem et deprivationem omnis veri; Afflictio significat statum Ecclesiae infestatum a malis et falsis; et Consummatio saeculi, de quo illa dicta sunt, significat ultimum tempus seu finem Ecclesiae; est nunc finis, quia non superest verum, quod non falsificatum est, ac falsificatio veri est scortatio spiritualis, quae unum agit cum scortatione naturali, quia cohaerent.”

@1. Prima editio: gressius$

@2. Prima editio: Mundo.$

@3. Prima editio: desolationis,$

CA n. 81 81. Cum de his nobis sermo et dolor fuit, subito apparuit jubar lucis fortiter stringens oculos meos, quare suspexi, et ecce totum Coelum super nobis apparuit luminosum, et ab Oriente in Occidentem ibi in longa serie audita est Glorificatio; et dixit mihi Angelus, “Glorificatio illa est Glorificatio Domini propter Adventum Ipsius, quae fit ab Angelis Coeli Orientalis et Occidentalis;” e Coelo Meridionali et Septentrionali non audiebatur nisi quam facetum murmur: et quia Angelus intellexit omnia, dixit mihi primum, quod Glorificationes et Celebrationes Domini fiant ex Verbo, quia tunc fiunt ex Domino, Dominus enim est Verbum, hoc est, ipsum Divinum Verum ibi; et dixit, “nunc in specie glorificant et celebrant Dominum per haec, quae per Danielem Prophetam dicta sunt, “Vidisti ferrum mixtum cum argilla luti; commiscebunt se per semen hominis, sed non cohaerebunt. Verum in diebus illis surgere faciet Deus Coelorum Regnum, quod in saecula non peribit; conteret et consumet omnia illa Regna, ipsum autem stabit in saecula,” Dan. II:43.44. [2] Post haec audivi sicut vocem cantus, et penitius in Oriente vidi coruscum lucis priori splendentius, et quaesivi Angelum quid ibi glorificant; dixit quod per haec apud Danielem, “Videns fui in visionibus noctis, et ecce cum Nubibus Coeli sicut Filius hominis fuit; et Huic datum est Dominium et Regnum, et omnes populi et gentes Ipsum Colent; Dominium Ipsius Dominium Saeculi, quod non transibit, et Regnum Ipsius quod non peribit,” Dan. VII:13.14. Praeter illa, celebrant Dominum ex his in Apocalypsi, “Jesu Christo sit gloria et robur; ecce venit cum Nubibus: Ipse est Alpha et Omega, Principium et Finis, Primus et Ultimus, Qui est, Qui fuit, et Qui Venturus est, Omnipotens; ego Johannes audivi hoc ex Filio hominis e medio septem Candelabrorum,” Apoc. I:5.6.7.[8.9.]10.11.12.13. Cap. XXII:13. tum ex Matth. Cap. XXIV:30.31. [3] Spectavi iterum in Coelum Orientale, et illuxit a latere dextro, ac luminosum intravit Expansum Meridionale, et audivi sonum suavem; et quaesivi Angelum, quid Domini ibi glorificant, dixit quod haec in Apocalypsi, “Vidi Coelum Novum et Terram Novam, et vidi Urbem Sanctam Hierosolymam novam descendentem a Deo e Coelo, paratam sicut Sponsam Marito suo; et loquutus est mecum Angelus, et dixit, ‘veni, ostendam tibi Sponsam Agni Uxorem,’ et abstulit me in spiritu super Montem magnum et altum, et ostendit mihi Urbem Sanctam Hierosolymam,” Apoc. XXI:1.2.9.10. Etiam haec verba, “Ego Jesus sum Stella splendida et matutina: ac Spiritus et Sponsa dicent, ‘veni,’ et dixit, ‘etiam venio cito; amen, etiam veni Domine Jesu,” Apoc. XXII:16.17.20. [4] Post haec et plura, audita est communis Glorificatio ab Oriente in Occidentem Coeli, et quoque a Meridie in Septentrionem, et quaesivi Angelum, quid nunc; dixit, “sunt ex Prophetis haec,” “Sciat omnis caro quod Ego Jehovah Salvator tuus et Redemptor tuus,” Esai: XLIX:26. Sic dixit Jehovah Rex Israelis, et Redemptor ejus Jehovah Zebaoth, Ego Primus et Ultimus, et praeter Me{1} non Deus. Esai: XLIV:6. Dicetur in die illo, ecce Deus noster Hic, quem exspectavimus ut liberet nos; Hic Jehovah quem exspectavimus, Esai: XXV:9. Vox clamantis in deserto, parate viam Jehovae; ecce Dominus Jehovih in forti venit, sicut Pastor gregem suum pascet, Esai: XL:3.5.10.11. Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, cujus Nomen, Mirabilis, Consiliarius, Deus, Heros, Pater aeternitatis, Princeps pacis,{2} Esai: IX:5.{3} Ecce dies venient, et suscitabo Davidi Germen justum, qui regnabit Rex, et hoc Nomen Ipsius, Jehovah Justitia nostra, Jer. XXIII:5.6. Cap. XXXIII:15.16. Jehovah Zebaoth Nomen Ipsius, et Redemptor tuus, Sanctus Israelis, Deus totius terrae vocabitur, Esai: LIV:5. In die illo erit Jehovah in Regem super totam terram; in die illo erit Jehovah unus, et nomen Ipsius unum, Sach: XIV:9. [5] Ex his auditis ac intellectis exultavit cor meum, et in gaudio ivi domum, et ibi e statu spiritus redii in statum corporis, in quo haec, quae visa et audita sunt, conscripsi. Quibus nunc adjungo hoc, quod a Domino post adventum Ipsius resuscitetur Amor conjugialis, qualis fuerat apud Antiquos, quia Amor ille a Solo Domino est, et apud illos, qui ab Ipso per Verbum spirituales fiunt.

@1. Prima editio: me$

@2. Prima editio: pacis”$

@3. Biblia Anglica: v. 6.$

CA n. 82 82. Post haec Vir e Plaga septentrionali in vehementia accurrit, et me vultu minaci aspexit, ac tono inflammato alloquutus, dixit; “es tu qui vis seducere Orbem, instaurando Novam Ecclesiam, quam intelligis per Novam Hierosolymam descensuram e Coelo a Deo; ac docendo, quod Dominus illos, qui Doctrinalia ejus Ecclesiae amplectuntur, donaturus sit Amore vere conjugiali, cujus delitias et felicitatem exaltas usque ad Coelum; estne hoc Inventum, et affersne hoc ut aucupium et allectamentum ad accedendum ad tua Nova: sed dic mihi in summario, quae sunt illa Doctrinalia novae Ecclesiae, et videbo num concordent aut discordent;” et respondi, “Doctrinalia Ecclesiae, quae intelligitur per Novam Hierosolymam, sunt haec. I: Quod sit Unus Deus, in quo est Divina Trinitas, et quod Ille sit Dominus Jesus Christus. II: Quod Fides Salvifica sit credere in Ipsum. III: Quod fugienda sint Mala, quia sunt diaboli et a diabolo. IV: Quod facienda sint Bona, quia sunt Dei et a Deo. V: Quod haec facienda sint ab homine ut ab ipso, sed quod credendum sit, quod sint a Domino apud illum et per illum.” [2] His auditis per aliquot momenta recessit ejus furor; at post aliquam deliberationem iterum me torvo vultu aspexit, dicens, “sunt haec quinque Praecepta, Doctrinalia fidei et charitatis Novae Ecclesiae;” et respondi, “sunt;” et tunc aspere interrogavit, “quomodo potes demonstrare Primum, quod sit Unus Deus, in quo est Divina Trinitas, et quod Ille sit Dominus Jesus Christus;” dixi, “demonstro ita; estne Unus et Individuus Deus; estne Trinitas; si Unus et Individuus Deus, estne Una Persona; si Una Persona, estne Trinitas in illa; quod sit Dominus Jesus Christus, ex his, quod conceptus sit a Deo Patre, Luc: I:34.35. et sic quod quoad Animam sit Deus; et inde, sicut Ipse dicit, quod Pater et Ipse unum sint, Joh: X:30. quod Ipse in Patre et pater in Ipso, Joh: XIV:10.11; quod qui videt Ipsum et cognoscit Ipsum videat et cognoscat Patrem, Joh: XIV:7.9: quod nemo videat et cognoscat Patrem, nisi Ipse qui in sinu Patris est, Joh. I:18; quod omnia Patris sint Ipsius, Joh: III:35. Cap. XVI:15; quod sit Via, Veritas et Vita, et quod nemo veniat ad Patrem nisi per Ipsum, Joh. XIV:6. ita ab Ipso, quia est in Ipso; et secundum Paulum, quod omnis plenitudo Divinitatis in Ipso corporaliter habitet, Coloss: II:9. ac praeterea, quod Ipsi sit Potestas omnis carnis, Joh. XVII:2, et quod Ipsi sit omnis Potestas in Coelo et in Terra,{1} Matth. XXVIII:18. ex quibus sequitur, quod sit Deus Coeli et Terrae.” [3] Postea interrogavit, quomodo demonstro Alterum, quod Fides salvifica sit credere in Ipsum; dixi, “demonstro per haec Ipsius Domini verba.” “Haec est voluntas Patris, ut omnis, qui Credit in Filium, habeat vitam aeternam,” Joh: VI:40. “Adeo dilexit Deus mundum, ut Filium suum Unigenitum dederit, ut omnis, qui credit in Ipsum, non pereat sed habeat vitam aeternam,” Joh. III:15.16. “Qui Credit in Filium, habet vitam aeternam, qui vero non credit Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super illo,” Joh: III:36. [4] Postea dixit, “demonstra etiam Tertium et sequentia;” et respondi; “quid opus est demonstrare, quod fugienda sint mala, quia sunt diaboli et a diabolo; quodque facienda sint bona, quia sunt Dei et a Deo; tum quod haec facienda sint ab homine ut ab ipso, sed quod credendum sit, quod sint a Domino apud illum et per illum. Quod haec Tria vera sint, confirmat universa Scriptura Sacra a principio ad finem; quid ibi aliud in summa, nisi quam fugere mala et facere bona, ac credere in Dominum Deum; et praeterea, absque his Tribus non est aliqua Religio; estne Religio vitae; et quid vita nisi quam fugere mala et facere bona; quomodo potest homo haec facere et illa credere nisi ut ab ipso; quare si removes haec ab Ecclesia, removes ab illa Scripturam Sacram, et quoque removes Religionem, quibus remotis Ecclesia non est Ecclesia.” Vir ille his auditis recessit, et pensitavit; at usque abivit in indignatione.

@1. Prima editio: Terra;$

CA n. 83 83. DE ORIGINE AMORIS CONJUGIALIS EX CONJUGIO BONI ET VERI
Sunt Origines amoris conjugialis internae et externae, ac internae sunt plures, similiter externae; at origo intima seu universalis omnium est una; quod haec sit Conjugium boni et veri, in nunc sequentibus demonstrabitur. Quod adhuc non aliquis Originem illius amoris inde deduxerit, est quia latuit, quod aliqua unio sit inter bonum et verum; et latuit, quia bonum non apparet in luce intellectus, sicut verum, et inde cognitio illius se abscondidit, ac subterfugit indagationes; et quia bonum inde est inter ignota, non potuit aliquis augurari aliquod conjugium inter hoc et verum: imo coram visu rationali naturali apparet bonum ita distans a vero, ut non sit aliqua conjunctio; quod ita sit, videri potest a loquelis, dum nominantur; ut cum dicitur, hoc bonum est, non cogitatur aliquid de vero, et cum dicitur hoc verum{1} est, nec cogitatur aliquid de bono; quare a multis hodie creditur, quod verum sit prorsus aliud, pariter bonum; et a multis etiam, quod homo sit intelligens et sapiens, et sic homo secundum vera, quae cogitat, loquitur, scribit, et credit, et non simul secundum bona; quod tamen non detur bonum absque vero, nec verum absque bono, consequenter quod detur aeternum conjugium inter illa, tum quod hoc conjugium sit origo amoris conjugialis, nunc explanabitur; quod fiet in hoc ordine: I: Quod Bonum et Verum sint universalia creationis, et inde in omnibus creatis; sed quod in subjectis creatis sint secundum cujusvis formam. II: Quod non detur Bonum solitarium, nec Verum solitarium, sed quod ubivis conjuncta sint. III: Quod detur Verum boni et ex hoc Bonum veri, seu Verum ex bono ac Bonum ex illo vero, et quod illis duobus a creatione insita sit inclinatio ad conjungendum se in unum. IV: Quod in subjectis Regni animalis verum boni seu verum ex bono sit Masculinum, et quod ex illo Bonum veri seu Bonum ex illo vero sit Foemininum. V: Quod ex influxu Conjugii boni et veri a Domino, sit Amor sexus, et quod sit Amor conjugialis. VI: Quod Amor sexus sit Externi seu naturalis hominis, et quod inde ille sit communis omni animali. VII: Sed quod Amor conjugialis sit Interni seu spiritualis hominis, et quod inde hic sit proprius homini. VIII: Quod apud hominem Amor conjugialis sit in amore sexus sicut gemma in sua matrice. IX: Quod Amor sexus apud hominem non sit origo Amoris conjugialis, sed quod sit primum ejus, ita sicut est Externum naturale cui implantatur Internum spirituale. X: Quod dum Amor conjugialis implantatus est, Amor sexus invertat se, et fiat Amor sexus castus. XI: Quod Mas et Foemina creati sint, ut sint ipsa Forma Conjugii boni et veri. XII: Quod sint illa Forma in intimis suis, et inde in sequentibus ex illis, sicut interiora mentis illorum aperta sunt. Sequitur nunc horum Explicatio.

@1. Prima editio: vernm$

CA n. 84 84. I: Quod Bonum et Verum sint universalia creationis, et inde in omnibus creatis; sed quod in subjectis creatis sint secundum cujusvis formam. Quod Bonum et Verum sint universalia Creationis, est quia illa duo sunt in Domino Deo Creatore, imo sunt Ipse, est enim Ipsum Divinum Bonum et Ipsum Divinum Verum; sed lucidius in perceptionem intellectus et sic in ideam cogitationis cadit, si pro Bono dicatur Amor, et pro Vero dicatur Sapientia, proinde quod in Domino Deo Creatore sit Divinus Amor et Divina Sapientia, et quod haec sint Ipse, hoc est, quod sit Ipse Amor et Ipsa Sapientia; haec duo enim sunt idem cum Bono et Vero; causa est, quia Bonum est Amoris, et Verum est Sapientiae, Amor enim consistit ex bonis, et Sapientia ex veris. Quoniam haec duo et illa duo unum idem sunt, in sequentibus nunc haec nunc illa dicentur, ac per utraque simile intelligitur. Hoc praeliminariter hic dicitur, ne intellectus in sequentibus, ubi dicuntur, diversum percipiat.

CA n. 85 85. Cum itaque Dominus Deus Creator est Ipse Amor et Ipsa Sapientia, et ab Ipso creatum est Universum, quod inde est sicut Opus procedens ab Ipso, non potest aliter, quam quod in omnibus et singulis creatis sit aliquid Boni et Veri ab Ipso; nam quod fit et procedit ab aliquo, trahit simile ab illo. Quod ita sit, etiam potest ratione videri ex Ordine, in quo omnia et singula Universi creati sunt, qui est, quod unum sit propter alterum, et quod inde unum pendeat ab altero, sicut catena ex uncis; sunt enim omnia propter Humanum Genus, ut ex illo sit Coelum Angelicum, per quod redit Creatio ad Ipsum Creatorem, a Quo: inde est conjunctio Universi creati cum suo Creatore, et per conjunctionem sempiterna conservatio. Ex hoc est, quod Bonum et Verum dicantur Universalia creationis: quod ita sit, patet cuivis contemplatori ex ratione; hic videt in omni creato id quod se refert ad bonum, et id quod se refert ad verum.

CA n. 86 86. Quod Bonum et Verum in subjectis creatis sint secundum cujusvis formam, est quia omne subjectum recipit influxum secundum illam; Conservatio totius non est aliud quam perpetuus influxus Divini Boni et Divini Veri in formas a se creatas, sic enim subsistentia seu conservatio est perpetua existentia seu creatio. Quod omne subjectum recipiat influxum secundum suam formam, illustrari potest per varia; ut per influxum caloris et lucis e Sole in omnis generis Vegetabilia; quodlibet ex his recipit illum secundum suam formam, ita omnis arbor secundum suam, omne virgultum secundum suam, omnis herba et omne gramen secundum suam; influxus est similis in omnia, sed receptio, quia est secundum formam, facit ut quaelibet species maneat sua species: idem hoc etiam illustrari potest per influxum in omnis generis Animalia secundum cujusvis formam. Quod influxus sit secundum cujusvis formam, etiam a Rustico potest videri, si attendit ad varia Instrumenta soni, ad fistulas, tibias, tubas, buccinas, et organa, quod haec sonent ex simili afflatu seu influxu aeris secundum suas formas.

CA n. 87 87. II: Quod non detur Bonum Solitarium, nec verum solitarium, sed quod ubivis conjuncta sint. Qui ex aliquo sensu vult sibi comparare ideam de Bono, non potest invenire illam absque aliquo adjecto, quod sistit et manifestat illud; absque hoc est Bonum Ens nullius nominis; id per quod sistitur et manifestatur, se refert ad verum; dic modo Bonum, et non simul hoc et illud cum quo est, seu define id abstracte seu absque aliquo adjecto cohaerente, et videbis quod non sit aliquid, sed quod sit aliquid cum adjecto; et si intendis aciem rationis, percipies quod Bonum absque aliquo adjecto sit nullius praedicationis, et inde nullius relationis, nullius affectionis, et nullius status, verbo nullius qualitatis; simile est cum Vero, si id absque injuncto auditur; quod ejus injunctum se referat ad bonum, ratio elimata potest videre. [2] Sed quia Bona sunt innumerabilia, et quodlibet ascendit ad suum maximum et descendit ad suum minimum sicut per gradus scalae, et quoque secundum progressionem suam, et secundum quale suum, variat nomen, difficile est aliis quam sapientibus videre relationem boni et veri ad objecta, et conjunctionem illorum in illis. Quod tamen bonum non detur absque vero, nec verum absque bono, a communi perceptione patet, dum primum agnoscitur, quod omnia et singula Universi se referant ad Bonum et Verum, ut in superiori Articulo n: 84. 85, ostensum est. [3] Quod non detur Bonum solitarium nec Verum solitarium, illustrari et simul confirmari potest per varia; ut per haec; quod non detur Essentia absque forma, nec Forma absque essentia; ac bonum est essentia seu esse, et verum est per quod essentia formatur ac esse existit. Adhuc, in homine est Voluntas et Intellectus; Bonum est voluntatis, ac Verum est intellectus, ac sola voluntas nihil facit nisi per intellectum, nec solus intellectus aliquid nisi ex voluntate. Adhuc, sunt duo fontes vitae corporis in homine, Cor et Pulmo; Cor non potest producere aliquam vitam sensitivam et motivam absque Pulmone respirante, nec potest Pulmo absque corde; Cor se refert ad bonum, et Pulmonis respiratio ad verum; est etiam correspondentia. [4] Simile est in omnibus et singulis mentis, ac in omnibus et singulis corporis apud hominem; sed producere confirmationes ulterius hic non vacat; at videantur haec plenius confirmata in Sapientia Angelica de Divina Providentia, n: 3 ad 26; ubi illa in hoc ordine explanata sunt, I: Quod Universum cum singulis ejus creatis sit ex Divino Amore per Divinam Sapientiam, seu quod idem, ex Divino Bono per Divinum Verum; II: Quod Divinum Bonum et Divinum Verum ut unum procedant a Domino. III: Quod hoc unum in quadam imagine sit in omni creato; IV. Quod Bonum non sit bonum nisi quantum unitum est vero, et quod Verum non sit verum nisi quantum unitum est bono. V: Quod Dominus non patiatur, ut aliquid sit divisum, quare homo vel erit in bono et simul vero, vel erit in malo et simul falso: praeter plura.

CA n. 88 88. III. Quod detur Verum boni, et ex hoc Bonum veri; seu Verum ex bono, ac Bonum ex illo vero; et quod duobus illis a creatione insita sit inclinatio ad se conjungendum in unum. Necessum est, ut de his aliqua distincta idea comparetur, quia inde dependet cognitio de essentiali origine Amoris conjugialis; est enim, ut sequitur, Verum boni seu Verum ex bono Masculinum, et Bonum veri seu Bonum ex illo vero Foemininum; sed comprehendi potest hoc distinctius, si pro Bono dicitur Amor, et pro Vero Sapientia, quae quod unum idem sint, videatur supra n: 84. Sapientia non potest apud hominem existere, quam per Amorem sapiendi; si hic amor aufertur, homo prorsus non potest sapere; Sapientia ex hoc amore intelligitur per Verum boni seu verum ex bono; at dum homo sibi ex illo amore comparavit Sapientiam, ac illam amat in se, seu se propter illam, tunc format amorem, qui est Amor Sapientiae, et intelligitur per Bonum veri seu bonum ex illo vero; [2] sunt itaque duo Amores apud Virum, quorum unus, qui est prior, est Amor Sapiendi, et alter, qui est posterior, est Amor Sapientiae; at hic Amor, si manet apud Virum, est Amor malus, et vocatur fastus seu amor propriae intelligentiae; quod hic Amor desumptus sit a Viro, ne perdat eum, et transcriptus sit in Mulierem, ut fiat Amor conjugialis, qui redintegrat illum, a creatione provisum sit, in sequentibus confirmabitur: aliquid de binis illis Amoribus, et de transcriptione posterioris in mulierem, videatur supra, n: 32. 33, et in Praeliminaribus n. 20. Si ergo pro Amore intelligitur bonum, et pro Sapientia verum, tunc ex nunc dictis constat, quod detur Verum boni seu verum ex bono, et ex hoc Bonum veri seu bonum ex illo vero.

CA n. 89 89. Quod illis duobus a creatione insita sit inclinatio ad se conjungendum in unum, est quia unum formatum est ex altero, Sapientia ex amore sapiendi seu verum ex bono, ac Amor sapientiae ex illa sapientia, seu bonum veri ex illo vero; ex qua formatione{1} videri potest, quod sit mutua inclinatio ad reuniendum se, et ad conjungendum se in unum. Sed hoc fit apud Viros, qui in genuina Sapientia sunt, et apud Mulieres quae in Amore illius sapientiae in Marito sunt, ita qui in Amore vere conjugiali sunt: Sed de Sapientia, quae apud Virum erit, et quae amanda est ab Uxore, in sequentibus etiam dicetur.

@1. Prima editio: litera i in formatione inversa est.$

CA n. 90 90. IV: Quod in Subjectis Regni Animalis Verum boni seu Verum ex bono sit Masculinum, et quod ex illo Bonum veri seu Bonum ex illo vero sit Foemininum. Quod a Domino Creatore et Statore Universi influat perpetua Unio Amoris et Sapientiae seu Conjugium boni et veri, et quod subjecta creata recipiant illum quodlibet secundum suam formam, supra n: 84. 85. 86, ostensum est; quod autem Masculus ex hoc Conjugio seu ex illa Unione recipiat Verum sapientiae, et ei conjungatur a Domino Bonum amoris secundum receptionem; et quod receptio haec fiat in intellectu, et quod inde Masculus nascatur ut fiat intellectualis, Ratio ex suo lumine potest ex variis apud illum videre, imprimis ex ejus Affectione, ejus Applicatione, ejus Moribus, et ex ejus Forma. [2] Ex Masculi Affectione, quod sit affectio sciendi, intelligendi, et sapiendi; affectio sciendi in pueritia, affectio intelligendi in adolescentia et prima juventute, et affectio sapiendi ab hac juventute usque in senectutem; ex quibus patet, quod ejus natura seu indoles inclinet ad formandum intellectum, consequenter quod nascatur ut fiat intellectualis; sed quia hoc fieri non potest nisi ex amore, quare Dominus hunc adjungit illi secundum receptionem, hoc est, secundum animum quod velit sapere. [3] Ex ejus Applicatione, quae est ad talia quae Intellectus sunt, seu in quibus Intellectus praedominatur, quorum pleraque forensia sunt, et spectant usus in publico. Ex ejus Moribus, qui omnes trahunt ex praedominio intellectus; unde est, quod actus vitae ejus, qui intelliguntur per mores, sint rationales, et si non sunt, velit ut appareant; rationalitas masculina perspicitur etiam in omni virtute ejus. Ex ejus Forma, quod sit diversa et prorsus distincta a forma foeminae; de qua videatur etiam aliquid supra n: 33. His accedit, quod prolificum sit in illo; hoc non aliunde est quam ex intellectu, est enim a vero ex bono ibi; quod inde sit prolificum, in sequentibus videbitur.

CA n. 91 91. Quod autem Foemina nascatur ut sit voluntaria, sed voluntaria ex intellectuali viri, seu quod idem, ut sit amor sapientiae viri, quia per sapientiam ejus formata est, de quo videatur supra n: 88. 89, constare etiam potest ex Foeminae Affectione, ejus Applicatione, ejus Moribus, et ex ejus Forma. Ex Foeminae Affectione, quod sit affectio amandi scientiam, intelligentiam et sapientiam, attamen non in se sed in viro, et sic virum; non enim potest amari vir ex sola forma, quod appareat sicut homo, sed ex dote quae in illo est, quae facit ut sit homo. Ex ejus Applicatione, quod sit ad talia, quae sunt opera manuum, et vocantur neta, acupicta, et alio nomine, inservientia ad ornatus, et ad decorandum se, et ad exaltandum pulchritudinem suam: et insuper ad varia officia quae vocantur domestica, quae adjungunt se officiis virorum, quae, ut dictum est, vocantur forensia; haec sunt illis ex inclinatione ad Conjugium, ut fiant uxores, et sic unum cum maritis. Quod id etiam appareat ex Moribus, et Forma, absque explicatione patet.

CA n. 92 92. V: Quod ex influxu Conjugii boni et veri a Domino sit Amor Sexus, et quod sit Amor conjugialis. Quod Bonum et Verum sint universalia creationis, et inde in omnibus subjectis creatis; et quod in his sint secundum cujusvis formam; et quod Bonum et verum non ut duo, sed ut unum procedant a Domino, supra n: 84. 85. 86. 87, ostensum est; ex his sequitur, quod Universalis Sphaera conjugialis procedat a Domino, ac pervadat Universum a primis ad ultima ejus, ita ab Angelis usque ad vermes. Quod talis Sphaera Conjugii boni et veri procedat a Domino, est quia illa etiam est Sphaera propagationis, hoc est, prolificationis et fructificationis; et haec eadem est cum Divina Providentia conservationis Universi per successivas generationes. Nunc quia Sphaera illa universalis, quae est Conjugii boni et veri, influit in subjecta secundum cujusvis formam, n. 86, sequitur quod Masculus recipiat illam secundum suam, ita in Intellectu, quia ille est forma intellectualis; et quod Foemina recipiat illam secundum suam, ita in Voluntate, quia illa est forma voluntaria ex intellectuali viri; et quia eadem illa sphaera etiam est sphaera prolificationis, sequitur quod inde sit Amor sexus.

CA n. 93 93. Quod etiam inde sit Amor conjugialis, est quia illa Sphaera influit in formam sapientiae apud homines, et quoque apud angelos; homo enim crescere potest sapientia ad finem vitae suae in Mundo, et postea in aeternum in Coelo: et quantum crescit sapientia, tantum perficitur ejus forma; et haec forma non recipit amorem sexus, sed amorem unius e sexu; cum hac enim potest uniri ad intima, in quibus est Coelum cum suis felicibus, et haec unio est amoris conjugialis.

CA n. 94 94. VI: Quod Amor sexus sit externi seu naturalis hominis, et quod inde hic sit communis omni animali. Omnis homo nascitur corporeus, et fit interius et interius naturalis, et sicut amat intelligentiam fit rationalis, et postea si amat sapientiam fit Spiritualis; quid Sapientia per quam homo fit spiritualis, in sequentibus n: 130. dicetur. Nunc sicut homo progreditur a scientia in intelligentiam, et ab hac in sapientiam, ita etiam Mens ejus mutat suam formam, aperitur enim plus et plus, ac propius se conjungit cum Coelo, et per Coelum cum Domino; inde fit amantior veri et studiosior boni vitae. Si itaque subsistit in primo limine in progressione ad sapientiam, manet forma mentis ejus naturalis, et haec recipit influxum Sphaerae universalis, quae est Conjugii boni et veri, non aliter quam recipiunt illum subjecta inferiora Regni animalis, quae vocantur bestiae et aves; quae quia mere naturales sunt, fit ille homo illis similis, et sic consimiliter amat sexum sicut illae. Ita intelligitur hoc, quod amor sexus sit externi seu naturalis hominis et quod inde ille sit communis omni animali.

CA n. 95 95. VII: Sed quod Amor conjugialis sit Interni seu spiritualis hominis; et quod hic sit proprius homini. Quod Amor conjugialis sit Interni seu spiritualis hominis, est quia quo plus homo fit intelligens et sapiens, eo plus fit{1} internus seu spiritualis; et eo plus perficitur ejus mentis forma, et haec forma recipit amorem conjugialem, percipit enim et sentit in hoc jucundum spirituale, quod intus beatificatum est, et ex hoc jucundum naturale, quod animam, vitam et essentiam trahit ex illo.

@1. Prima editio (fortasse): sit$

CA n. 96 96. Quod Amor conjugialis sit proprius homini, est quia solus homo potest spiritualis fieri, potest enim intellectum suum elevare supra amores suos naturales, et ex altitudine illa videre illos infra se, et judicare de illis, quales sunt, et quoque emendare, castigare et removere illos; hoc non potest ullum animal, nam amores hujus prorsus uniti sunt cum ejus scientia connata, quare haec non potest elevari in intelligentiam, et minus in sapientiam; unde animal ab amore scientiae suae insito fertur sicut caecus per plateas a cane; haec causa est, quod Amor conjugialis sit proprius homini: potest etiam vocari nativus et germanus homini, quia homini inest facultas sapiendi, cum qua hic amor unum facit.

CA n. 97 97. VIII: Quod apud hominem Amor conjugialis sit in Amore sexus sicut gemma in sua matrice. Sed hoc quia modo comparatio est, explicabitur in Articulo nunc sequente; per illam etiam illustratur, quod Amor sexus sit Externi seu naturalis hominis, et Amor conjugialis Interni seu spiritualis hominis, ut{1} mox supra n. 95. ostensum est.

@1. Prima editio: &$

CA n. 98 98. IX: Quod Amor sexus apud hominem non sit origo amoris conjugialis, sed quod sit primum ejus, ita sicut est externum naturale, cui implantatur internum spirituale. Agitur hic de Amore vere conjugiali, et non de Amore vulgari qui etiam conjugialis{1} vocatur, et apud quosdam non aliud est quam Amor sexus limitatus; amor autem vere conjugialis solum est apud illos, qui avent sapientiam, et inde plus et plus progrediuntur in illam; hos Dominus praevidet, et illis Amor conjugialem providet; qui amor quidem inchoat apud illos ab Amore sexus, seu potius per hunc amorem, sed usque non oritur ex illo; oritur enim sicut sapientia promovet gradum et prodit in lucem apud illum; nam sapientia et ille amor sunt individui comites. [2] Quod Amor conjugialis inchoet per amorem sexus, est quia antequam consors invenitur, amatur sexus communiter, ac spectatur visu amabili; et agitur civili moralitate cum illo; est enim adolescens in Electione, et tunc ex insita inclinatione ad conjugium cum una, quae latet in adyto mentis ejus, blande calescit ejus externum; et quia determinationes ad conjugium protrahuntur ex variis causis usque ad mediam juventutem, ac interea initium illius amoris est sicut libido, quae apud aliquos abit in amorem sexus actualiter, at usque apud illos non remittitur fraenum ejus ulterius quam quantum conducit sanitati: sed haec dicta sunt de Sexu masculino, quia huic illecebra est, quae actualiter accendit, non autem de Sexu foeminino. [3] Ex his patet, quod Amor sexus non sit origo Amoris vere conjugialis, sed quod sit primum ejus tempore, non autem fine; quod enim primum fine est, hoc in mente et ejus intentione est primum, quia primarium; sed ad hoc primum non acceditur nisi quam successive per media; haec non sunt prima in se, sed modo promoventia ad primum in se.

@1. Prima editio: conjugalis Sed vox conjugalis apparet solummodo septies in Swedenborgii scriptis theologicis, quinquies in duobus locis, quorum utrumque sumptum est ab priori opere in quo vox scripta fuit conjugialis. Cf. Veram Christianam Religionem n. 805 cum Continuatione de Ultimo Judicio n. 51; et ibidem n. 847 cum De Amore Conjugiali n. 534. Ex quibus patet quod conjugalis in illis locis sit error typographi pro conjugiali.$

CA n. 99 99. X: Quod dum Amor conjugialis implantatus est, Amor sexus invertat se, et fiat Amor sexus castus. Dicitur quod tunc Amor sexus invertat se, quia dum Amor conjugialis venit ad suam originem, quae est in interioribus mentis, videt Amorem sexus non ante se sed post se, seu non supra se sed infra se, et sic sicut id quod in transeundo reliquit. Similiter ut fit, dum quis scandit ab officio per officia ad quoddam supereminens dignitate, et deinde respicit post se seu infra se officia quae pertransierat: aut dum quis intendit peregrinationem ad Aulam cujusdam Regis, post adventum invertit aspectum ad illa quae viderat in via. Quod tunc Amor sexus permaneat, et fiat castus, et tamen priori suavior illis qui in Amore vere conjugiali sunt, ex descriptione ejus ab illis qui in Spirituali Mundo sunt, in binis Memorabilibus inde n. 44 et 55. videri potest.

CA n. 100 100. XI: Quod Mas et Foemina creati sint, ut sint ipsa Forma Conjugii boni et veri, est quia Mas creatus est, ut sit Intellectus veri, ita Verum in forma, et Foemina creata est ut sit Voluntas boni, ita Bonum in forma, ac utrique ab intimis indita est inclinatio ad conjunctionem in unum, videatur supra n. 88;{1} ita faciunt duo unam formam, quae aemulatur Formam conjugialem boni et veri. Dicitur quod hanc aemuletur, quia non eadem est, sed ei similis; Bonum enim quod se conjungit cum Vero apud virum, est a Domino immediate, at Bonum uxoris quod conjungit se cum Vero apud virum, est a Domino mediate per uxorem, quare sunt duo Bona, unum internum, alterum externum, quae conjungunt se cum Vero apud maritum; ac faciunt, ut maritus constanter sit in intellectu veri, et inde sapientia per Amorem vere conjugialem: sed de his in sequentibus plura.

@1. Prima editio: 88.$

CA n. 101 101. [XII:] Quod duo Conjuges sint illa forma in intimis suis, et inde in sequentibus ex illis, sicut interiora mentis illorum aperta sunt. Sunt tria, ex quibus omnis homo consistit, et quae in ordine sequuntur apud illum, Anima, Mens, et Corpus; intimum ejus est Anima, medium ejus est Mens, et ultimum ejus est Corpus: omne quod influit a Domino in hominem, influit in intimum ejus, quod est Anima, et descendit inde in medium ejus, quod est Mens, et per hanc in ultimum ejus, quod est Corpus; ita influit Conjugium Boni et veri a Domino apud hominem; immediate in animam ejus, et inde pergit ad sequentia, et per haec ad extrema; et sic conjunctim faciunt Amorem conjugialem: ex idea hujus influxus patet, quod duo Conjuges sint illa forma in intimis suis, et inde in sequentibus ex illis.

CA n. 102 102. Quod autem Conjuges fiant illa forma, sicut interiora mentis illorum aperta sunt, est quia Mens successive ab infantia usque ad seram senectam aperitur; homo enim nascitur corporeus, et sicut Mens aperitur proxime supra Corpus, fit rationalis; et sicut rationale hoc purificatur et quasi decantatur a fallaciis, quae influunt a sensibus corporis, et a concupiscentiis, quae influunt ex illecebris carnis; ita Rationale aperitur, et hoc fit unice per sapientiam; et cum interiora mentis rationalis aperta sunt, tunc fit homo forma sapientiae, et haec est receptaculum amoris vere{1} conjugialis. {2}Sapientia quae facit hanc formam, et recipit hunc amorem, est Sapientia rationalis et simul moralis; Sapientia rationalis spectat vera et bona, quae interius in homine apparent, non ut sua, sed influentia a Domino; et sapientia moralis fugit mala et falsa, ut lepras; imprimis lasciva, quae amorem suum conjugialem contaminant.

@1. Prima editio: vero$

@2. Sequentia verba hujus paragraphi in prima editione signis citationis inclusa sunt.$

CA n. 103 103. His adjiciam duo Memorabilia; Primum hoc. Quodam mane ante ortum solis, prospexi versus Orientem in Mundo spirituali, et vidi quatuor Equites sicut evolantes ex nube fulgente ex flamma aurorae; super Equitum capitibus visae sunt cassides crispatae, super brachiis sicut alae, et circum corpora leves tunicae coloris aurantii; sic vestiti ut veloces, insurgebant et intendebant lora super jubis equorum, qui sic excurrebant sicut alipedes: sequebar visu cursum seu volatum illorum mente cognoscendi quo pergerent; et ecce tres Equites effuderunt se in tres plagas, Meridiem, Occidentem, et Septentrionem, et quartus in spatio brevi in Oriente substitit. [2] Haec admiratus suspexi{1} in Coelum, et quaesivi, quo pergerent Equites illi, et responsum tuli, “ad Sapientes in Regnis Europae, qui in dispiciendis rebus limata ratione et acuta acie sunt, ac ingenii laude apud suos effloruerunt, ut adveniant et solvant Secretum de Amoris Conjugialis Origine, et de ejus Virtute seu Potentia;” et dixerunt e Coelo, “attende paulum, et visurus es viginti septem Currus, Tres in quibus Hispani, Tres in quibus Franci seu Galli, Tres in quibus Itali, Tres in quibus Germani, Tres in quibus Batavi seu Hollandi, Tres in quibus Angli, Tres in quibus Sueci, Tres in quibus Dani, et tres in quibus Poloni;” et tunc post bihorium visi sunt illi Currus tracti a mannis coloris helvi insigniter phaleratis, ac perniciter ferebantur ad spatiosam Domum visam in confinio Orientis et Meridiei, circa quam omnes vecti curribus exibant, et forti spiritu intrabant; [3] et tunc dictum est mihi, “vade ac intra etiam tu, et audies:” ego vadi et intravi, et lustrans Domum intus, vidi quod esset quadrata, prospectus laterum ad Plagas, in quovis latere tres altae Fenestrae ex vitris chrystallinis, harum Postes ex ligno olei; utrinque a latere postium Eductiones e parietibus sicut Camerae supra fornicatae, ubi Mensae; Parietes harum erant ex cedris, Tectum ex ligno nobili thy�no, Solum ex asseribus populi; ad parietem Orientalem, ubi non visae sunt fenestrae, posita erat Mensa obducta auro, super qua locata erat Cidaris lapidibus pretiosis circumobsita, quae cederet in palmam seu praemium illi, qui evestigaret Secretum mox proponendum. [4] Cum visum distribui ad cameratas Eductiones, quae erant sicut Conclavia juxta fenestras, vidi quinque Viros in quavis ex quovis Regno Europae, qui parati exspectabant Objectum judiciorum suorum; et illico tunc constitit Angelus in medio Palatii, et dixit, “Objectum judiciorum vestrorum erit, de Amoris Conjugialis Origine, et de ejus Virtute seu Potentia; ventilate hoc, et decernite: ac decretam sententiam inscribite chartae, et immittite hanc in argenteam Urnam, quam juxta Mensam auream videtis positam, et subscribite initialem Literam Regni, e quo estis, ut a Francis seu Gallis F, a Batavis seu Hollandis B, ab Italis I, ab Anglis A, a Polonis P, a Germanis G, ab Hispanis H, a Danis D, et a Suecis S.” His dictis Angelus abivit, et dixit, “redibo;” et tunc quinque Populares in quovis Conclavio ad fenestras, edictum illud versabant, dispiciebant, et secundum praestantiam dotum suorum judiciorum decernebant, chartis inscribebant, subscripta litera initiali sui Regni, et in argenteum Cavum immittebant. His post trihorium peractis, redibat Angelus, et ex Urna eduxit chartas ordine, et legit coram Congregatis.

@1. Prima editio: suspex$

CA n. 104 104. Tunc ex Prima Charta, quam forte manus ejus apprehendit, legit haec: “Nos quinque populares in nostro Conclavio decrevimus, quod Origo amoris conjugialis sit ex Antiquissimis in Saeculo aureo, et apud hos ex creatione Adami et ejus Uxoris; inde est Origo conjugiorum, et cum conjugiis Origo amoris conjugialis. Quod Amoris conjugialis Virtutem seu Potentiam concernit, hanc non aliunde derivamus, quam ex climate seu regione solis, et inde calore super terris; hoc non ex inanibus rationis inventis, sed ex evidentibus experientiae indiciis contemplati sumus; ut ex Populis sub linea seu circulo aequinoctiali, ubi Calor diurnus sicut ardet; et ex populis proprius ad illum Circulum, et ex populis remotius ab illo habitantibus; et quoque ex cooperatione caloris solaris cum calore vitali apud animalia terrae et aves Coeli tempore veris cum prolificant; praeterea quid amor conjugialis nisi Calor, cui si accedit Calor succenturiatus a Sole, fit Virtus seu Potentia.” His subscripta est litera H, quae erat initialis Regni, e quo erant.

CA n. 105 105. Post hoc, Secundo immisit manum in urnam, et desumpsit inde Chartam, ex qua legit haec. “Nos populares in nostro contubernio convenimus, quod origo Amoris conjugialis sit eadem cum origine Conjugiorum, quae per leges sancita sunt ad refraenandas concupiscentias hominibus connatas ad adulteria, quae pessumdant animas, inquinant rationes mentis, conspurcant mores, ac tabe conficiunt corpora; sunt enim Adulteria non humana sed ferina, non rationalia sed bruta, et sic prorsus non Christiana sed barbara; propter damnationem talium, est ortus Conjugiorum, et simul Amoris conjugialis. Simile est cum hujus Amoris virtute seu potentia, quod haec pendeat a castitate, quae est abstinentia a vagis scortationibus; causa est, quia Virtus seu Potentia apud illum, qui solam conjugem amat, est reservata uni, et sic collecta et sicut concentrata, et tunc fit illa nobilis sicut Quinta Essentia abstractis inquinamentis, quae alioquin dispergeretur et quaquaversum projiceretur. Unus inter nos quinque, qui Sacerdos, adjecit etiam Praedestinationem ut causam illius virtutis seu potentiae, dicens, ‘suntne Conjugia praedestinata, et cum haec, etiam sunt inde Prolificationes, et ad has Efficaciae, praedestinatae;’ institit in causam, quia juraverat in illam.” His subscripta est litera B. His auditis quidam voce subridente dixit, “Praedestinatio, heu quam pulchra apologia defectus seu impotentiae.”

CA n. 106 106. Mox Tertio exprompsit chartam ex urna, ex qua legit haec. “Nos populares in nostra Cella versavimus causas originis Amoris conjugialis, et vidimus illarum hanc dominam, quod sit eadem cum Origine Conjugii, quia Amor ille non prius exstitit; et exstitit, quia cum aliquis perit{1} seu perdite amat virginem, anima et corde vult possidere illam ut proprietatem supra omnia amabilem; ac ut primum illa spondet se, spectat illam sicut proprietarius{2} spectat proprium: quod hoc sit origo amoris conjugialis, patet clare ex cujusvis furore contra rivales, et ex zelotypia contra violatores. Versavimus postea originem virtutis seu potentiae illius amoris, et tres contra duos praevaluerunt, quod Virtus seu potentia cum conjuge sit ex aliqua licentia cum sexu; dixerunt, quod ab experientia sciant, quod potentia amoris sexus praevaleat potentiae Amoris conjugialis.” His subscripta est litera I. His auditis clamaverunt e Mensis, “remove hanc chartam, et extrahe aliam ex urna.”

@1. Fortasse petit intenditur.$

@2. Prima editio: proprium$

CA n. 107 107. Et momento extraxit Quartam, e qua legit haec: “Nos populares sub nostra Fenestra decrevimus, quod origo Amoris conjugialis et amoris sexus sit eadem, quia ex hoc ille est; modo quod amor sexus sit illimitatus,{1} interminatus, solutus, promiscuus, et vagus, at Amor conjugialis limitatus, determinatus, constrictus, certus et constans; et quod hic amor ideo a prudentia sapientiae humanae sancitus et constabilitus sit, quia alioquin non foret imperium, non regnum, non respublica, imo non societas, sed homines ut catervae et catervae vagarentur in campis et sylvis cum scortis et foeminis raptis, ac fugerent a sede in sedem ad evitandum cruentas caedes, violationes et rapinas, per quas universum genus humanum exstirpatum iret; hoc nostrum judicium est de origine Amoris conjugialis. At Virtutem seu potentiam Amoris conjugialis educimus ex sanitate corporis continue perstante a partu ad senectam; homo enim continue sospes et stabili potitus valetudine non deficitur vigore; ejus fibrae, nervi, musculi, cremasteres, non torpescunt, relaxantur, et flaccescunt, sed permanent in robore virium suarum; valete.” His subscripta est litera A.

@1. Prima editio: illiminatus,$

CA n. 108 108. Quinto eduxit chartam ex urna, ex qua legit haec. “Nos populares ad nostram Mensam ex mentium nostrarum rationalitate inspeximus in originem Amoris Conjugialis, ac in Originem Virtutis seu potentiae ejus; et originem Amoris conjugialis non aliam ex circumspectis rationibus vidimus et confirmavimus, quam quod omnis homo ex fomitibus et inde incitamentis in adyto mentis et corporis ejus occultatis post varias oculorum ejus libidines tandem ad unam e sexu foeminam intendat mentem et acclinet, usque dum ad illam penitus incalescat; ab hoc tempore calor ejus a flamma in flammam abit, usque dum fit incendium; in hoc statu exulat libido sexus, et pro libidine fit amor conjugialis: adolescens sponsus in hoc incendio non scit aliter, quam quod virtus seu potentia illius amoris nusquam desitura sit, caret enim experientia et inde scientia de statu defectus virium, et tunc frigescentiae amoris post delitias; est itaque origo amoris conjugialis ex primo illo ante nuptias ardore, et ex hoc virtus seu potentia ejus; at haec post nuptias faces suas mutat, ac decrescit et increscit, sed usque perstat cum stabili mutatione, seu decrescentia et increscentia usque ad senium, per moderationes ex prudentia, et per refraenationes libidinum erumpentium ex specubus mentis nondum defaecatis; libido enim anteit sapientiam; hoc nostrum judicium est de origine et perseverantia virtutis seu potentiae conjugialis.” His subscripta est Litera P.

CA n. 109 109. Sexto eduxit chartam, ex qua legit haec: “Nos populares ex nostro Sodalitio circumspeximus causas originis Amoris conjugialis, et consensimus in duas, quarum una est Justa educatio liberorum, et altera distincta possessio haereditatum; assumsimus has duas, quia collimant et spectant ad unum scopum, qui est Bonum Publicum; et hoc obtinetur, quia Infantes ex amore conjugiali concepti et nati fiunt proprii et germani, et hi ex amore storge exaltato per quod sint ex legitimo stemmate, educantur in haeredes omnium possessionum tam spiritualium quam naturalium suorum parentum; quod super justa educatione liberorum, et super distincta possessione haereditatum,{1} fundetur Bonum publicum, videt ratio. Est Amor sexus, et est Amor conjugialis; hic Amor apparet sicut unus cum illo, sed est distincte alius, nec unus est juxta alterum, sed unus est intra alterum, et quod intra est, hoc nobile est prae eo quod extra est; et nos vidimus, quod Amor conjugialis a creatione sit intus, et reconditus in amore sexus, prorsus sicut amygdalum intus in crusta; quare cum amor conjugialis ex sua crusta, quae est amor sexus, recluditur, fulget ille coram Angelis, sicut gemma Beryllus et Astroites; hoc fit, quia Amori conjugiali inscripta est Salus universi Generis Humani, quae a nobis intelligitur per Bonum Publicum; hoc nostrum judicium est de origine hujus Amoris. Originem autem Virtutis seu potentiae ejus ex versatis causis conclusimus esse reclusionem et separationem Amoris conjugialis ab amore sexus, quae fit per sapientiam a viro, et per amorem sapientiae viri ab uxore: amor sexus enim est communis cum bestiis, at Amor conjugialis est proprius hominibus; quare quantum recluditur et separatur Amor conjugialis ab amore sexus, tantum homo est homo, et non bestia; et homo ex suo amore adipiscitur virtutem seu potentiam, et bestia ex suo.” His subscripta est Litera G.

@1. Prima editio: possessionehaereditatum,$

CA n. 110 110. Septimo eduxit chartam, e qua legit haec: “Nos populares in camera sub nostrae fenestrae luce exhilaravimus cogitationes et inde judicia nostra ex meditatione de Amore conjugiali; quis non exhilaratur ex illo, est enim ille amor dum in mente simul in toto corpore: nos judicamus Originem amoris illius ex jucundis ejus; quis usquam scit aut scivit vestigium ullius Amoris, nisi ex jucundo et volupi ejus; jucunditates Amoris conjugialis in originibus suis sentiuntur ut beatitudines, faustitates et felicitates, ac in derivationibus ut amaenitates et voluptates, et in ultimis ut delitiae delitiarum. Est itaque origo amoris sexus, dum interiora mentis, et inde interiora corporis aperiuntur pro illarum jucunditatum influxu; at origo amoris conjugialis erat tunc, cum sphaera illius amoris primitiva, per coeptas desponsationes, idealiter promovit illas. Quod Virtutem seu potentiam illius amoris concernit, est illa ex permeabilitate illius amoris cum sua vena, a mente in corpus, mens enim est e capite in corpore dum sentit et agit, imprimis cum delitiatur ex hoc amore; nos inde judicamus gradus potentiae et constantias alternorum ejus. Insuper etiam Virtutem potentiae deducimus ex stirpe; si illa nobilis est apud patrem, fit etiam per traducem nobilis apud progeniem; quod nobilitas illa per traducem generetur, haereditetur et descendat, adstipulatur ratio cum experientia.” His subscripta est Litera F.

CA n. 111 111. Vice Octava exivit charta, ex qua legit haec: “Nos populares in nostro Conventu non invenimus ipsam originem Amoris conjugialis, quia illa in sacrariis mentis latet intime reposta; consummatissima sapientia ne quidem aliquo radio intellectus potest illum amorem in origine sua attingere; divinavimus multa, sed post subtilitates inaniter agitatas, non scivimus an nugas vel an judicia augurati simus; quare qui originem illius amoris vult e sacrariis mentis educere, et dare sibi in conspectum, adeat Delphos. Nos contemplati sumus amorem illum infra originem suam, quod sit spiritualis in mentibus, et ibi sicut fons venae dulcis, ex quo defluit in pectus, ubi fit jucundus, et vocatur amor pectoralis, qui in se spectatus est plenus amicitia, et plenus confidentia ex plena inclinatione ad mutuum; et quod ille dum pertransiit pectus fiat amor genitalis:{1} haec et similia cum Ephebus cogitationibus suis volvit, quod facit cum ex sexu sibi praeoptat unam, accendunt in corde ignem amoris conjugialis, qui ignis, quia est primitivus illius amoris, est origo ejus. Originem Virtutis seu potentiae non aliam agnoscimus, quam ipsum illum amorem, sunt enim individui comites, sed usque tales, ut quandoque unus praecedat, et quandoque alter; dum amor praecedit, ac virtus seu potentia illum sequitur, est uterque nobilis, quia potentia tunc est virtus amoris conjugialis; at si potentia praecedit et amor sequitur, tunc est uterque ignobilis, quia amor tunc est potentiae carnalis; nos itaque ex ordine, in quo amor descendit aut ascendit, et sic a sua origine ad metam progreditur, qualitatem utriusque judicamus.” His subscripta est Litera D.

@1. Prima editio: genialis:$

CA n. 112 112. Ultimo seu Nono sustulit chartam, ex qua legit haec: “Nos populares ex nostro comitio, judicium ad duas illas ex propositis res adhibuimus, ad Originem amoris conjugialis, et ad Originem virtutis seu potentiae ejus. Cum agitavimus subtilitates de origine amoris conjugialis, ad evitandum umbras in rationibus, distinximus inter Amorem sexus spiritualem, naturalem, et carnalem; et per Amorem sexus Spiritualem, intelligimus Amorem vere conjugialem, quia hic est spiritualis; et per Amorem sexus naturalem intelligimus amorem polygamicum, quia hic est naturalis; et per Amorem sexus mere carnalem intelligimus amorem scortatorium, quia hic est mere carnalis. Cum introspeximus nostris judiciis in amorem vere conjugialem, perspeximus quod hic amor solum inter unum marem et unam foeminam detur, et quod sit ex creatione coelestis, intimus, ac anima et pater omnium bonorum amorum, inspiratus Primis parentibus, et inspirabilis Christianis; est etiam ita conjunctivus, ut per illum duae Mentes possint fieri una Mens, ac duo Homines sicut unus Homo, quod intelligitur per fieri una Caro. Quod ille Amor inspiratus sit a creatione, patet in Libro Creationis ex his. “Et Vir derelinquet patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt in unam Carnem”. Gen: II:24;{1} quod sit inspirabilis Christianis, patet ex his; Jesus dixit, annon legistis, quod Ipse qui fecit ab initio, masculum et foeminam fecit eos, et dixit, propterea deseret homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carnem unam; quare non amplius sunt duo sed una Caro, Matth: XIX:4.5.6; haec de Origine amoris conjugialis. Originem autem Virtutis seu potentiae amoris vere conjugialis auguramur exire ex similitudine mentium, et unanimitate; cum enim duae Mentes conjugialiter sunt conjunctae, cogitationes illorum tunc spiritualiter se mutuo osculantur, et hae inspirant corpori suam virtutem seu potentiam.” His subscripta est Litera S.

@1. Prima editio: II:24.$

CA n. 113 113. Steterunt post Tabulatum oblongum in Palatio ante fores erectum Alienigenae ex Africa, qui ad Indigenas Europae clamaverunt, “permittite ut quoque aliquis ex nobis proferat sententiam de Origine Amoris Conjugialis, ac de Virtute seu potentia ejus;” et omnes Mensae annuerunt manibus, quod liceret: et tunc unus ex illis intravit, et constitit ad Mensam, super qua Cidaris locata fuit. Hic dixit, “Vos Christiani deducitis Originem Amoris conjugialis ex ipso Amore; nos autem Africani deducimus illam ex Deo Coeli et Terrae; estne Amor Conjugialis Amor castus, purus et sanctus; suntne Angeli Coeli in illo; estne Universum Genus Humanum, et inde Universum Coelum Angelicum, Semen illius Amoris; num tale supereminens aliunde quam ab Ipso Deo Creatore et Statore universi potest existere. Vos Christiani Virtutem seu potentiam conjugialem deducitis ex variis causis rationalibus et naturalibus; nos autem Africani deducimus illam ex statu conjunctionis hominis cum Deo universi; hunc statum nos vocamus statum Religionis, vos autem statum Ecclesiae; nam cum Amor inde est, et hic stabilis et perpetuus, non potest ille aliter quam operari suam virtutem, quae ejus similis est, ita quoque stabilem et perpetuam: Amor vere conjugialis non est notus nisi paucis illis, qui propinqui Deo sunt; inde nec potentia illius amoris nota est aliis; haec cum illo ab Angelis in Coelis describitur ut delitium Veris perpetui.”

CA n. 114 114. His dictis surrexerunt omnes, et ecce post auream Mensam, super qua fuit Cidaris, facta est Fenestra non prius visa, et trans illam audita est vox, Cidaris erit Africo; et ab Angelo data est illi in manum, non autem supra caput, et ille cum illa abivit domum; et incolae Regnorum Europae egressi intraverunt Currus, in quibus redierunt ad suos.

CA n. 115 115. Alterum Memorabile. In media nocte experrectus e somno, vidi in aliqua altitudine versus Orientem Angelum tenentem in manu dextra Chartam, quae ex luce e Sole influente apparuit in illustri candore, in cujus medio erat scriptura ex literis aureis, et vidi scriptum, Conjugium boni et veri; ex scriptura emicuit splendor, qui abiit in latum circulum circum chartam; circulus ille seu ambitus apparuit inde sicut apparet aurora verno tempore. Post haec vidi Angelum cum charta in manu descendentem, et sicut descendit, apparuit charta minus et minus lucida, et scriptura illa, quae erat Conjugium boni et veri, conversa a colore aureo in argenteum, dein in cupreum, postea in ferreum, et demum in ferruginosum et aeruginosum; ac ultimo visus est Angelus intrare in Nimbum obscurum, et per nimbum super terram; et ibi charta illa, tametsi in manu Angeli adhuc tenebatur, non visa est; fuit hoc in Mundo spirituum, in quem omnes homines post obitum primum conveniunt; [2] et tunc Angelus loquutus est ad me dicens; “quaere illos qui huc veniunt, num videant me, vel aliquid in manu{1} mea:” venit multitudo, caetus ab Oriente, caetus a Meridie, caetus ab Occidente, et caetus a Septentrione, et quaesivi advenientes ex Oriente et Meridie, qui erant qui in Mundo studuerant eruditioni, num videant hic apud me aliquem et aliquid in manu ejus; dixerunt omnes, quod prorsus nihil; quaesivi dein illos, qui advenerunt ex Occidente et Septentrione, qui erant qui in verba Eruditorum in Mundo crediderant; hi dixerunt quod nec aliquid; attamen ultimi ex his, qui in Mundo fuerant in simplici fide ex charitate, seu in aliquo vero ex bono, postquam abiverunt priores, dixerunt, quod videant Virum cum charta, Virum in habitu decoro, et Chartam super qua literae exaratae; et cum admoverunt oculos, dicebant, quod legerent Conjugium boni et veri; et hi alloquebantur Angelum, rogantes ut diceret quid hoc, [3] et dixit, quod omnia quae in universo Coelo sunt, et omnia quae in universo Mundo, non sint nisi quam Conjugium boni et veri, quoniam omnia et singula, tam quae vivunt et animant, quam quae non vivunt et non animant, ex Conjugio boni et veri, et in illud creata sunt; “non datur quicquam creatum in solum Verum, nec quicquam in solum Bonum; hoc et illud solitarium non est aliquid, sed existunt et fiunt per conjugium tale aliquid, quale est conjugium: in Domino Creatore est Divinum Bonum et Divinum Verum in ipsa sua Substantia; Substantiae Ipsius Esse est Divinum Bonum, et Substantiae Ipsius Existere est Divinum Verum, et quoque est in Ipsa sua Unione, nam in Ipso infinite unum faciunt; quoniam illa duo in Ipso Creatore unum sunt, ideo etiam in omnibus et singulis creatis ab Ipso unum sunt; per id quoque Creator cum omnibus a Se{2} creatis aeterno foedere sicut Conjugii conjunctus est.” [4] Porro dixit Angelus, quod Scriptura Sacra, quae immediate a Domino processit, sit in communi et in parte Conjugium Boni et Veri: et quia Ecclesia, quae formatur per Verum Doctrinae, et Religio, quae formatur per Bonum vitae secundum Verum Doctrinae, apud Christianos est unice ex Scriptura Sacra, constare potest, quod Ecclesia in communi et in parte sit Conjugium boni et veri: (quod ita sit, videatur in Apocalypsi Revelata, n. 373. 483.) Idem hoc quod supra dictum est de Conjugio Boni et Veri, dictum etiam est de Conjugio Charitatis et Fidei, quoniam Bonum est Charitatis, et Verum est Fidei. Quidam ex prioribus, qui non viderunt Angelum et Scripturam, adhuc adstantes, et audientes illa, dicebant ore semipleno, “imo etiam, capimus illa;” sed tunc Angelus dixit illis, “avertite vos paulum a me, et dicite similiter,” et averterunt se, et dixerunt ore pleno, “non ita.” [5] Post haec Angelus loquutus est de Conjugio Boni et Veri apud Conjuges, dicens, quod si Mentes illorum in illo Conjugio forent, Maritus Verum et Uxor hujus Bonum, forent ambo in delitiis beatitudinis innocentiae, et inde in felicitate, in qua sunt Angeli Coeli; in quo statu prolificum mariti foret in continuo Vere, et inde in nisu et virtute propagandi suum verum, et uxor in continua receptione ejus ex amore; “sapientia, quae apud viros a Domino est, nihil jucundius sentit, quam propagare sua vera, et amor sapientiae qui apud uxores ibi est, nihil amaenius sentit, quam illa recipere quasi utero, et sic concipere, gestare et parere; prolificationes spirituales apud Angelos Coeli tales sunt: et si credere velitis, ex illa origine sunt etiam prolificationes naturales.” Angelus post salutationem pacis extulit se e terra, et vectus trans nimbum ascendit in Coelum, et tunc Charta secundum gradus ascensus fulgebat sicut prius; et ecce tunc Circulus, qui prius apparuit sicut aurora, se demisit, et dispulit Nimbum, qui tenebras induxit terrae, et factum est apricum.

@1. Prima editio: maxu (ut videtur)$

@2. Prima editio: se$

CA n. 116 116. DE CONJUGIO DOMINI ET ECCLESIAE, ET DE EJUS CORRESPONDENTIA
Quod de Conjugio Domini et Ecclesiae, et de ejus Correspondentia hic quoque agatur, est quia absque scientia ac intelligentia de illo, vix aliquis potest nosse, quod Amor conjugialis sit in origine sua sanctus, spiritualis et coelestis, et quod sit a Domino. Dicitur quidem a quibusdam in Ecclesia, quod Conjugia relationem habeant ad Conjugium Domini cum Ecclesia, sed qualis illa relatio est, nescitur; ut itaque haec in aliquam lucem intellectus sistatur videnda, necessum est, ut de Sancto illo Conjugio, quod est apud illos et in illis, qui Ecclesia Domini sunt, singulariter agatur; his etiam et non aliis est Amor vere conjugialis. Sed propter elucidationem hujus Arcani, dispescenda est haec Transactio in sequentes Articulos. I: Quod Dominus in Verbo dicatur Sponsus et Maritus, et Ecclesia Sponsa et Uxor; et quod conjunctio Domini cum Ecclesia, et reciproca Ecclesiae cum Domino dicatur Conjugium. II: Tum quod Dominus dicatur Pater, et Ecclesia Mater. III: Quod proles ex Domino ut Marito et Pater, et ex Ecclesia ut Uxore et Matre, sint omnes spirituales, et in Verbi sensu spirituali intelligantur per filios et filias, fratres et sorores, generos et nurus, et per alia nomina, quae sunt generationis. IV: Quod Proles spirituales, quae nascuntur ex Conjugio Domini cum Ecclesia, sint Vera, ex quibus intellectus, perceptio et omnis cogitatio, et quod sint Bona, ex quibus amor, charitas, et omnis affectio. V: Quod ex Conjugio boni et veri, quod procedit a Domino et influit, homo recipiat verum, et Dominus huic conjungat bonum; et quod sic Ecclesia formetur a Domino apud hominem. VI: Quod maritus non repraesentet Dominum et uxor Ecclesiam, quia ambo simul, maritus et uxor, faciunt Ecclesiam. VII: Quod ideo non sit Correspondentia mariti cum Domino et Uxoris cum Ecclesia in Conjugiis angelorum in coelis et hominum in terris. VIII: Sed quod sit Correspondentia cum Amore conjugiali, seminatione, prolificatione, amore infantum, et cum similibus quae in Conjugiis et ex illis sunt. IX: Quod Verbum sit medium conjunctionis, quia illud est a Domino, et sic Dominus. X: Quod Ecclesia sit a Domino, et apud illos qui adeunt Ipsum, et vivunt secundum praecepta Ipsius. XI: Quod Amor conjugialis sit secundum statum Ecclesiae, quia est secundum statum sapientiae, apud hominem. XII: Et quia Ecclesia est a Domino, quod etiam Amor conjugialis sit ab Ipso. Sequitur nunc horum Explicatio.

CA n. 117 117. I. Quod Dominus in Verbo dicatur Sponsus et Maritus, et quod Ecclesia Sponsa et Uxor, et quod Conjunctio Domini cum Ecclesia, et reciproca Ecclesiae cum Domino dicatur Conjugium. Quod Dominus in Verbo dicatur Sponsus et Maritus, et Ecclesia Sponsa et Uxor, constare potest ex his locis: “Qui habet Sponsam Sponsus est, amicus autem Sponsi est, qui stat et audit Ipsum, [qui] gaudio gaudet ob vocem Sponsi,” Joh: III:29; haec Johannes Baptista dixit de Domino. “Jesus dixit, quamdiu cum illis est Sponsus, non possunt Filii Nuptiarum jejunare; venient dies quando ab illis auferetur Sponsus, tunc jejunabunt.” Matth: IX:15. Marc. II:19.20. Luc: V:34.35. “Vidi Urbem Sanctam Hierosolymam Novam paratam sicut Sponsam ornatam Marito suo,” Apoc: XXI:2; quod per Novam Hierosolymam intelligatur Nova Ecclesia Domini, videatur in Apocalypsi Revelata, n. 880. 881. Angelus dixit ad Johannem, veni, et ostendam tibi Sponsam Agni Uxorem, et ostendit illi Urbem Sanctam Hierosolymam, Apoc. XXI:9.10. Venit tempus Nuptiarum Agni, et Uxor Ipsius paravit se: beati qui ad Coenam Nuptiarum Agni vocati sunt, Apoc. XIX:7.9. Per Sponsum, in cujus occursum venerunt quinque virgines paratae, et cum Ipso intraverunt in Nuptias, Matth: XXV:1 ad 10, intelligitur Dominus, quod patet a Versu 13, ubi dicitur. “Vigilate ergo, quia non novistis diem, neque horam, in qua Filius hominis venturus. Praeter multis in locis apud Prophetas.

CA n. 118 118. II: Tum quod Dominus dicatur Pater, et Ecclesia Mater. Quod Dominus dicatur Pater, constat ex his locis; “Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, et vocabitur nomen Ipsius Mirabilis, Consiliarius, Deus, Pater aeternitatis, Princeps pacis,” Esai: IX:5.{1} Tu Jehovah Pater noster, Redemptor a saeculo nomen tuum, Esai: LXIII:16. Jesus dixit, qui videt Me, videt Patrem, qui misit Me, Joh: XII:45. Si cognovistis Me, etiam Patrem meum cognovistis; et abhinc cognovistis Illum et vidistis Illum, Joh: XIV:7. Philippus dixit, monstra nobis Patrem; dixit illi Jesus, qui vidit Me vidit Patrem; quomodo ergo tu dicis, monstra nobis Patrem, Joh: XIV:8.9. Jesus dixit, Pater et Ego unum sumus, Joh. X:30. Omnia quaecunque Pater habet, mea sunt, Joh: XVI:15. Cap: XVII:10. Pater in Me{2} est, et Ego in Patre, Joh: X:38. Cap. XIV.10.11.20. Quod Dominus et Ipsius Pater unum sint, sicut Anima et Corpus unum sunt, et quod Deus Pater descenderit e Coelo, et assumserit Humanum ad redimendum et salvandum homines, et quod Humanum Ipsius sit quod vocatur Filius, missus in Mundum, in Apocalypsi Revelata plene ostensum est.

@1. Biblia Anglica: v. 6.$

@2. Prima editio: me$

CA n. 119 119. Quod Ecclesia dicatur Mater, constat ex his locis; “Jehovah dixit, contendite cum Matre vestra, non illa Uxor mea, et Ego non Maritus ejus,” Hosch: II:2.5. Filia Matris tuae, tu, fastidientis Maritum suum, Ezech: XVI:45. Ubi est libellus repudii Matris vestrae, quam dimiserim,{1} Esai: L:1. Mater tua sicut vitis juxta aquas plantata, frugifera, Ezech: XIX:10; haec de Ecclesia Judaica. Jesus extendens manum suam ad Discipulos, dixit, Mater mea et Fratres mei sunt qui audiunt Verbum Dei, et faciunt illud, Luc: VIII:21. Matth: XII:48.49.{2} Marc. III:33.34.35; per discipulos Domini intelligitur Ecclesia. Stabat apud crucem Jesu, Mater Ipsius, et Jesus videns Matrem et Discipulum adstantem quem amabat, et dicit Matri suae, Mulier ecce filius tuus, et dicit Discipulo, ecce Mater tua; quare ab illa hora accepit illam Discipulus in propria, Joh: XIX:25.26.27; per haec intelligitur, quod Dominus non agnoverit Mariam pro Matre, sed Ecclesiam, quare illam vocat Mulierem, et Matrem discipuli; quod hujus discipuli seu Johannis Matrem, erat quia ille repraesentabat Ecclesiam quoad Bona charitatis; haec sunt Ecclesia in ipso effectu; ideo dicitur quod ille acceperit illam in propria. Quod Petrus repraesentaverit Veritatem et Fidem, Jacobus Charitatem, et Johannes Opera charitatis, videatur in Apocalypsi Revelata, n. 5. 6. 790. 798. 879; et quod duodecim Discipuli una repraesentaverint Ecclesiam quoad omnia ejus, n. 233. 790 [798?]. 903. 915.

@1. Prima editio: dimisistis,$

@2. Prima editio: XII:48:49.$

CA n. 120 120. III. Quod proles ex Domino ut Marito et Patre, et ex Ecclesia ut Uxore et Matre, sint omnes spirituales, et in Verbi sensu spirituali intelligantur per filios et filias, fratres et sorores, generos et nurus, et per alia nomina, quae sunt generationis. Quod non aliae proles nascantur per Ecclesiam a Domino, non demonstratione eget, quia ratio absque illa hoc videt; est enim Dominus ex quo omne Bonum et Verum procedit, et Ecclesia quae illa recipit et in effectum mittit; et omnia spiritualia Coeli et Ecclesiae se referunt ad bonum et verum; inde est quod per Filios et Filias in Verbo in sensu ejus spirituali intelligantur vera et bona, per filios vera in Spirituali homine concepta, et in naturali nata, ac per filias similiter bona; quare illi qui a Domino regenerati sunt, in Verbo vocantur filii Dei, filii Regni, nati ab Ipso, et Dominus discipulos vocavit filios: per Foetum masculum, quem Mulier peperit, et qui raptus est ad Deum, Apoc. XII:5, nec aliud significatur, videatur Apocalypsis Revelata, n. 543. Quoniam per Filias significantur bona Ecclesiae, ideo toties in Verbo nominatur Filia Zionis, Hierosolymae, Israelis, et Jehudae, per quam non aliqua filia, sed affectio boni, quae est Ecclesiae, significatur, videatur Apocalypsis Revelata, n. 612. Dominus etiam nominat Fratres et Sorores, illos qui ab Ecclesia Ipsius sunt, Matth: XII:49. Cap: XXV:40. Cap. XXVIII:10. Marc. III:35. Luc: VIII:21.

CA n. 121 121. IV. Quod proles spirituales, quae nascuntur ex Conjugio Domini cum Ecclesia, sint Vera, ex quibus intellectus, perceptio, et omnis cogitatio, et quod sint Bona, ex quibus amor, charitas, et omnis affectio. Quod Vera et Bona sint proles spirituales, quae nascuntur a Domino per Ecclesiam, est quia Dominus est Ipsum Bonum et Ipsum Verum, et haec in Ipso non sunt duo sed unum, tum quia non aliud a Domino potest procedere, quam id quod in Ipso est et Ipse est. Quod Conjugium boni et veri procedat a Domino, et influat apud homines, ac recipiatur secundum statum mentis et vitae illorum, qui ab Ecclesia sunt, in praecedente Transactione de Conjugio boni et veri, ostensum est. Quod per Vera homini sit intellectus, perceptio, et omnis cogitatio, et per Bona amor, charitas et omnis affectio, est quia omnia hominis se referunt ad Verum et Bonum; et duo sunt in homine, quae faciunt illum, Voluntas et Intellectus, ac Voluntas est receptaculum boni, et Intellectus est receptaculum veri: quod Voluntatis propria sint amor, charitas et affectio, et Intellectus propria sint perceptio et cogitatio, non opus habet luce ex demonstratione, quia lux huic effato inest ab ipso intellectu.

CA n. 122 122. V. Quod ex Conjugio boni et veri, quod procedit a Domino, et influit, homo recipiat verum, et Dominus huic conjungat{1} bonum; et quod sic Ecclesia formetur a Domino apud hominem. Quod homo ex bono et vero, quae ut unum procedunt a Domino, recipiat verum, est quia hoc recipit ut suum, ac appropriat sibi ut suum, nam cogitat illud sicut a se, et similiter loquitur ex illo; et hoc fit quia verum est in luce intellectus, et inde videt illud, et quodcunque videt in se, seu in sua mente, non scit unde est, non enim videt influxum, sicut illa quae in visum oculi incidunt, inde opinatur quod sit in se. Quod ita appareat, datum est homini a Domino, ut sit homo, utque sit ei reciprocum conjunctionis: accedit, quod homo natus sit Facultas sciendi, intelligendi, et sapiendi, et haec Facultas recipit vera, per quae ei scientia, intelligentia, et sapientia: et quia foemina creata est per Verum masculi, et formatur in amorem ejus plus et plus post conjugium, sequitur quod haec etiam recipiat verum mariti in se, et conjungat illud cum suo bono.

@1. Prima editio: conjugat$

CA n. 123 123. Quod Dominus veris, quae homo recipit, adjungat et conjungat bonum, est quia homo non potest sumere bonum sicut a se, est enim coram illo inconspicuum; causa est, quia non est lucis, sed caloris, et calor sentitur, et non videtur; quare cum homo videt verum in cogitatione, raro reflectit super bono, quod in illud ex amore voluntatis influit, et dat ei vitam. Uxor nec reflectit super bonum apud se, sed super inclinationem Mariti erga se, quae est secundum ascensum intellectus ejus ad sapientiam; bonum, quod est apud illam a Domino, applicat, praeter quod maritus de applicatione illa aliquid sciat. Ex his nunc constat veritas, quod homo ex Domino recipiat verum, et quod Dominus adjungat vero isti bonum, secundum applicationem veri ad usum, ita sicut homo vult sapienter cogitare, et inde sapienter vivere.

CA n. 124 124. Quod sic Ecclesia apud hominem a Domino formetur, est quia tunc est in conjunctione cum Domino, in Bono ab Ipso, et in Vero sicut a se, ita homo est in Domino et Dominus in illo, secundum Ipsius verba apud Johannem Cap: XV:4.5. Simile est si pro Bono dicatur Charitas, et pro Vero Fides, quia Bonum est Charitatis, et Verum est Fidei.

CA n. 125 125. VI. Quod Maritus non repraesentet Dominum, et Uxor Ecclesiam, quia ambo simul, Maritus et ejus Uxor, faciunt Ecclesiam. Communis sermo est intra Ecclesiam, quod sicut Dominus est Caput Ecclesiae, ita Maritus est Uxoris; ex quo sequeretur, quod Maritus repraesentet Dominum, et Uxor Ecclesiam; sed Dominus est Caput Ecclesiae, et Homo, vir et foemina, sunt Ecclesia, et plus adhuc Maritus et Uxor simul; apud hos Ecclesia primum implantatur viro, et per virum uxori, quia vir intellectu recipit verum ejus, et uxor a viro; sed si vicissim, non est secundum ordinem: quandoque tamen hoc fit, sed apud viros, qui vel non amantes sapientiae, et inde nec Ecclesiae sunt, ut et apud illos qui ut mancipia pendent a nutibus suarum uxorum. De hac re videatur aliquid in Praeliminaribus, n. 21.

CA n. 126 126. VII: Quod ideo non sit Correspondentia mariti cum Domino et Uxoris cum Ecclesia in Conjugiis Angelorum in Coelis et hominum in Terris. Haec sequuntur ex nunc dictis: his tamen addendum est, quod appareat sicut Verum sit primarium Ecclesiae, quia est ejus primum tempore; ex hac apparentia est quod Antistites Ecclesiae dederint palmam fidei quae est veri, prae charitate quae est boni; similiter Eruditi cogitationi quae est intellectus, prae affectione quae est voluntatis; quapropter sicut in tumulo jacet absconditum, quid bonum charitatis, et quid affectio voluntatis sunt, et quoque his a quibusdam injecta est humus sicut mortuis, ne resurgant; quod tamen bonum charitatis sit primarium Ecclesiae, apertis oculis videri potest ab illis, qui non occluserunt viam e Coelo in intellectum suum per confirmationes pro fide quod sola faciat Ecclesiam, et pro cogitatione quod sola faciat hominem. Nunc quia Bonum charitatis est a Domino, et Verum fidei est apud hominem sicut ab illo, et haec duo faciunt talem conjunctionem Domini cum homine, et hominis cum Domino, qualis intelligitur per Domini verba, quod Ipse sit in illis, et illi in Ipso, Joh. XV:4.5, patet, quod haec conjunctio sit Ecclesia.

CA n. 127 127. VIII. Sed quod sit Correspondentia cum Amore conjugiali, seminatione, prolificatione, amore infantum, et cum similibus quae in Conjugiis, et ex illis sunt. Sed haec arcaniora sunt, quam ut possint intellectum cum aliqua luce intrare, nisi praecesserit cognitio de Correspondentia; quae nisi detecta inest intellectui, frustra illa, quae hujus Articuli sunt, utcunque explicata, comprehenduntur: quid autem est Correspondentia, et quod sit Naturalium cum Spiritualibus, multis ostensum est in Apocalypsi Revelata; et quoque in Arcanis Coelestibus; et in specie in Doctrina novae Hierosolymae de Scriptura Sacra; et singulariter in Memorabili de illa in sequentibus: antequam cognitio de illa hausta est, solum coram intellectu in umbra, haec pauca dicentur; quod Amor conjugialis correspondeat Affectioni genuini veri, ejus castitati, puritati et sanctitati: Quod Seminatio correspondeat potentiae veri: Quod Prolificatio correspondeat propagationi veri; et quod Amor infantum correspondeat tutationi veri et boni. Nunc quia Verum apud hominem apparet sicut ejus, ac Bonum illi adjungitur a Domino, patet quod Correspondentiae illae sint Naturalis seu Externi hominis cum Spirituali seu Interno homine: sed haec in Memorabilibus, quae sequuntur, aliquam lucem foenerabuntur.

CA n. 128 128. IX. Quod Verbum sit Medium conjunctionis, quia illud est a Domino, et sic Dominus. Quod Verbum sit Medium conjunctionis Domini cum homine, et hominis cum Domino, est quia illud in sua essentia est Divinum Verum unitum Divino Bono, ac Divinum Bonum unitum Divino Vero; quod haec unitio sit in omnibus et singulis Verbi in Sensu coelesti et spirituali ejus, videatur Apocalypsis Revelata, n. 373. 483. 689. 881; ex quo sequitur, quod Verbum sit perfectum Conjugium boni et veri; et quia illud est a Domino, et quod est ab Ipso, etiam est Ipse, consequitur, quod dum homo legit Verbum, et desumit ex illo vera, Dominus adjungat bonum; homo enim non videt bona afficientia, quia ex intellectu legit illud, ac intellectus non haurit inde nisi sua, quae sunt vera; quod his adjungatur bonum a Domino, sentit intellectus ex jucundo, quod influit, dum illustratur; sed hoc non fit aliis interius, quam qui legunt illud fine sapiendi, et finis sapiendi est illis, qui addiscere volunt genuina vera ibi, et per haec formare Ecclesiam apud se: illi autem qui id legunt solum propter gloriam eruditionis,{1} tum qui ex opinione quod solum lectio, vel auditus ejus, inspirent fidem, et conducant saluti, non recipiunt aliquod bonum a Domino, quia his est finis se salvandi ex solis vocibus ibi, quibus non aliquid ex vero inest; et illis est finis eminendi ex eruditione, cum quo non conjungitur aliquod bonum spirituale, sed jucundum naturale, quod est ex gloria Mundi. Quoniam Verbum est Medium conjunctionis, ideo vocatur illud Foedus, Vetus et Novum, et Foedus significat conjunctionem.

@1. Prima editio: eruditionis;$

CA n. 129 129. X: Quod Ecclesia sit a Domino, et apud illos qui adeunt Ipsum, et vivunt secundum praecepta Ipsius. Hodie non negatur, quin Ecclesia sit Domini, et quia est Domini, quod sit a Domino: quod sit apud illos, qui adeunt Ipsum, est quia Ecclesia Ipsius in Christiano Orbe{1} est ex Verbo, ac Verbum est ab Ipso, ac ita ab Ipso ut sit Ipse; est ibi Divinum Verum unitum Divino Bono, et hoc etiam est Dominus; non aliud intelligitur per Verbum, quod fuit apud Deum, et quod fuit Deus, ex quo est Vita et Lux hominibus, et quod Caro factum est, Joh: I:1. ad 14: et porro, quod sit apud illos, qui adeunt Ipsum, est quia est apud illos qui credunt in Ipsum; et credere quod sit Deus Salvator et Redemptor, Jehovah Justitia, Ostium per quod ingrediendum est in Ovile, hoc est, in Ecclesiam, Via, Veritas et Vita, quod nemo veniat ad Patrem nisi per Ipsum, quod Pater et Ipse unum sint, praeter plura, quae Ipse docet; haec, inquam, credere nemo potest nisi ab Ipso; quod non possit nisi adeatur, est quia est Deus Coeli et Terrae, ut quoque docet; quis alius adeundus est, et quis alius potest adiri. Quod sit apud illos, qui vivunt secundum praecepta Ipsius, est quia cum aliis non est conjunctio, dicit enim, qui habet praecepta mea, et facit illa, ille est qui amat Me, et Ego amabo{2} illum, et mansionem apud illum faciam; qui vero non amat Me, praecepta mea non servat, Joh: XIV:21. ad 24; amor est conjunctio, et conjunctio cum Domino est Ecclesia.

@1. Prima editio: Orbe,$

@2. Prima editio: amabo,$

CA n. 130 130. XI. Quod Amor conjugialis sit secundum statum Ecclesiae, quia est secundum statum Sapientiae, apud hominem. Quod Amor conjugialis sit secundum statum sapientiae apud hominem, saepius antea dictum est, et saepius postea dicetur; hic itaque illustrabitur, quid Sapientia, et quod unum faciat cum Ecclesia: Apud{1} hominem sunt Scientia, Intelligentia, et Sapientia; Scientia est cognitionum, Intelligentia est rationis, et Sapientia est vitae; Sapientia in suo pleno spectata, est simul cognitionum, rationis, et vitae; Cognitiones praecedunt, Ratio per illas formatur, et Sapientia per utrasque, et tunc quando rationaliter vivitur secundum veritates quae sunt cognitiones: est itaque Sapientia et rationis et vitae simul, et fit Sapientia dum est rationis et inde vitae, at est Sapientia dum facta est vitae et inde rationis. Antiquissimi in hoc Mundo{2} non agnoverunt aliam sapientiam quam sapientiam vitae; haec fuit sapientia illorum, qui olim vocati sunt Sophi; at Antiqui post antiquissimos illos agnoverunt sapientiam rationis pro sapientia, et hi vocati sunt Philosophi: hodie autem multi etiam Scientiam vocant sapientiam; docti enim, eruditi, et modo scii, vocantur sapientes; ita Sapientia a suo culmine ad vallem suam delapsa est. [2] Sed quid Sapientia in suo ortu, progressu, et inde in suo statu pleno, etiam aliquid dicetur; illa quae Ecclesiae sunt, et vocantur Spiritualia, in intimis resident apud hominem; illa quae Reipublicae sunt, et vocantur Civilia, infra illa tenent locum; et illa quae scientiae, experientiae, et artis sunt, et vocantur Naturalia, faciunt subsellium illorum: quod illa quae Ecclesiae sunt, et vocantur Spiritualia, in intimis resideant apud hominem, est causa quia conjungunt se cum Coelo, et per Coelum cum Domino, non enim alia a Domino per Coelum intrant apud hominem; quod illa, quae Reipublicae sunt, et vocantur Civilia, infra spiritualia teneant locum, est causa quia conjungunt se cum Mundo, sunt enim Mundi; nam sunt statuta, leges et normae, quae vinciunt homines, ut ex illis fiat stata et sarta Societas et Civitas; quod illa, quae sunt scientiae, experientiae et artis, et vocantur Naturalia, faciant subsellium, causa est quia arcte se conjungunt cum quinque sensibus corporis, et hi sunt ultima, super quibus interiora quae sunt mentis, ac intima quae sunt animae, quasi sedent. [3] Nunc quia illa quae Ecclesiae sunt, et vocantur Spiritualia, in intimis resident, et quae in intimis resident, faciunt caput, et sequentia sub illis, quae vocantur Civilia, faciunt corpus, ac ultima, quae vocantur Naturalia, faciunt pedes, constat, quod dum tria illa in suo ordine consequuntur, homo sit perfectus homo; nam influunt tunc similiter, sicut illa quae Capitis sunt, influunt in Corpus, et per corpus in Pedes; ita Spiritualia in Civilia, et per civilia in Naturalia; nunc quia Spiritualia in luce Coeli sunt, patet quod Luce sua illustrent sequentia in ordine, et Calore suo, qui est amor, animent illa, et quod cum hoc fit, homini sit sapientia. [4] Quoniam Sapientia est vitae et inde rationis, ut supra dictum est, quaeritur quid sapientia vitae est; est haec in summaria comprehensione,{3} fugere mala, quia sunt damna Animae, et damna Reipublicae, et damna Corporis; et facere bona, quia haec sunt emolumenta Animae, Reipublicae, et Corporis. Haec Sapientia est, quae intelligitur per sapientiam, cum qua Amor conjugialis se ligat; ligat enim se per id, quod fugiat malum adulterii ut pestem animae, reipublicae, corporis; et quia illa Sapientia scaturit ex spiritualibus, quae Ecclesiae sunt, sequitur quod Amor conjugialis sit secundum statum Ecclesiae, quia est secundum statum sapientiae, apud hominem: per haec etiam intelligitur id, quod in antecedentibus crebro dictum est, quod quantum homo fit spiritualis, tantum in Amore vere conjugiali sit; homo enim fit spiritualis per spiritualia Ecclesiae. Plura de Sapientia, cum qua se conjungit amor conjugialis, videantur infra n. 163. 164. 165.

@1. Haec paragraphus abhinc in prima editione signis citationis inclusa est.$

@2. Prima editio: Mundo,$

@3. Prima editio: comprehiensione,$

CA n. 131 131. XII: Et quia Ecclesia est a Domino, quod etiam Amor conjugialis sit ab Ipso. Hoc quia est consequens ex supradictis, supersedeo confirmare pluribus. Praeterea, quod Amor vere conjugialis sit a Domino, testantur omnes Angeli Coeli; et quoque quod ille Amor sit secundum statum sapientiae, et status sapientiae secundum statum Ecclesiae apud illos: quod Angeli Coeli testentur illa, patet ex Memorabilibus post Capita, quae sunt visa et audita in Mundo spirituali.

CA n. 132 132. His adjiciam duo Memorabilia; Primum hoc. Quondam cum duobus Angelis loquutus sum; unus erat e Coelo Orientali, alter e Coelo Meridionali; qui cum perceperunt quod arcana sapientiae de Amore Conjugiali meditarer, dicebant, “nostine aliquid de Ludis Sapientiae in Nostro Mundo;” respondi, quod nondum; et dixerunt, “sunt plures,” et quod illi, qui amant vera ex affectione spirituali, seu vera quia vera sunt, et quia per illa est sapientia, ad datum signum conveniant, ac ventilent et concludant illa quae profundioris intellectus sunt: illi tunc prehenderunt me manu, inquientes, “sequere nos et videbis et audies; datum est hodie signum conventus:” ducebar per planitiem ad Collem; et ecce ad pedem Collis Porticus ex palmis, continuatus usque ad ejus caput; intravimus illum, et ascendimus; et in capite seu vertice Collis visus est Lucus, cujus arbores super elevatione humi formabant sicut Theatrum, intra quod erat planum lapillis varie coloratis stratum; circum illud in forma quadrata posita erant Solia, super quibus sedebant amatores sapientiae; et in medio Theatri erat Mensa, super qua reposita fuit Charta sigillo obsignata: [2] sedentes super soliis invitabant nos ad solia adhuc vacua, et respondi, “hic ductus sum a duobus Angelis, ut videam et auscultem, et non ut sedeam:” et tunc bini illi Angeli in Medium plani ad Mensam ibant, et sigillum Chartae solvebant, et coram sedentibus legebant arcana sapientiae Chartae inscripta, quae nunc ventilarent et evolverent; scripta fuerunt ab Angelis Tertii Coeli, et super mensam demissa; erant tria Arcana, Primum, Quid Imago Dei, et quid Similitudo Dei, in quas homo creatus est: Secundum, Cur homo non nascitur in scientiam ullius amoris, cum tamen Bestiae et Aves tam nobiles quam ignobiles, nascuntur in scientias omnium suorum amorum. Tertium, Quid significat Arbor vitae, et quid Arbor scientiae boni et mali, et quid Esus ex illis: his subscriptum erat, “conjungite illa tria in unam sententiam, et scribite hanc super Charta nova, et illam reponite super hac mensa, et videbimus; si sententia super lance aequilibris et justa apparet, dabitur cuique vestrum praemium sapientiae.” His lectis recesserunt bini Angeli, ac sublati sunt in suos Coelos. [3] Et tunc Sedentes super soliis incipiebant ventilare et evolvere Arcana illis proposita, et loquuti sunt in ordine, primum qui sedebant ad Septentrionem, dein illi qui ad Occidentem, postea qui ad Meridiem, et ultimo qui ad Orientem; et assumserunt Primum subjectum ventilationis, quod erat, Quid Imago Dei, et quid Similitudo Dei, in quas homo creatus est: tunc primum ex Libro Creationis coram omnibus praelecta sunt haec, “Dixit Deus, faciamus hominem in Imaginem nostram secundum Similitudinem nostram; et creavit Deus hominem in Imaginem suam, in Imaginem Dei creavit illum,” Genes. I:26.27. “Quo die Deus creavit hominem, in Similitudinem Dei fecit eum,” Genes. V:1. Illi qui sedebant ad Septentrionem primum loquuti sunt, dicentes quod Imago Dei et Similitudo Dei sint binae Vitae homini a Deo inspiratae, quae sunt Vita voluntatis et Vita intellectus, nam legitur, Jehovah Deus inspiravit in nares Adami Animam Vitarum; et factus est homo in Animam viventem, Gen. II:7; “in nares est in perceptionem, quod voluntas boni ac intellectus veri, et sic Anima vitarum illi inesset; et quia vita a Deo illi inspirata est, Imago et Similitudo Dei significant Integritatem ex Sapientia et Amore, exque Justitia et Judicio in illo.” His illi qui sedebant ad Occidentem faverunt, adjiciendo tamen hoc, quod Status ille integritatis inspiratus a Deo, cuivis homini post illum continue inspiretur; sed quod in homine sit sicut in receptaculo, ac homo, sicut est receptaculum, est Imago et Similitudo Dei. [4] Postea Tertii in ordine, qui erant qui sedebant ad Meridiem, dixerunt, “Imago Dei et Similitudo Dei sunt duo distincta, sed in homine a creatione unita; et videmus sicut ex luce interiore, quod Imago Dei possit disperdi ab homine, non autem Similitudo Dei; hoc apparet sicut per transennam ex eo, quod Adamus retinuerit Similitudinem Dei, postquam amiserat Imaginem Dei, nam legitur post maledictionem,” “Ecce homo est sicut unus ex nobis, sciendo bonum et malum,” Genes. III:22; “et postea vocatur Similitudo Dei, et non Imago Dei, Gen. V:1. Sed relinquamus consociis nostris, qui ad Orientem sedent, et inde in superiore luce sunt, dicere, quid proprie Imago Dei est, et quid proprie Similitudo Dei:” [5] et tunc post silentium factum, sedentes ad Orientem e soliis surrexerunt, et suspexerunt ad Dominum, et post remiserunt se super solia, et dixerunt,{1} quod Imago Dei sit Receptaculum Dei, et quia Deus est Ipse Amor et Ipsa Sapientia, quod Imago Dei sit Receptaculum amoris et sapientiae a Deo in illo; at quod Similitudo Dei sit perfecta similitudo et plena apparentia sicut amor et sapientia sint in homine, et inde prorsus sicut ejus; “homo enim non sentit aliter, quam quod amet a se, et sapiat a se, seu quod bonum velit et verum intelligat a se, cum tamen ne hilum a se, sed a Deo; Solus Deus amat a se, et sapit a se, quia Deus est Ipse Amor et Ipsa Sapientia; similitudo seu apparentia, quod amor et sapientia, seu bonum et verum, sint in homine sicut ejus, facit ut homo sit homo, utque possit conjungi Deo, et sic vivere in aeternum; ex quo fluit, quod homo sit homo ex eo, quod possit velle bonum{2} ac intelligere verum prorsus sicut a se, et usque scire et credere quod a Deo; nam sicut hoc scit et credit, ponit Deus imaginem suam in homine; aliter si crederet quod a se et non a Deo.” [6] His dictis, supervenit illos Zelus ex amore veritatis, ex quo loquuti sunt haec; “Quomodo potest homo recipere aliquid amoris et sapientiae, ac retinere illud, ac reproducere illud, nisi sentiat illud sicut suum; et quomodo potest conjunctio dari cum Deo per amorem et sapientiam, nisi datum sit homini aliquod reciprocum conjunctionis, nam absque reciproco nulla conjunctio dabilis est; et reciprocum conjunctionis est, quod homo amet Deum, et sapiat illa quae Dei sunt, sicut a se, et tamen credat quod a Deo: tum quomodo potest homo vivere in aeternum, nisi conjunctus sit Deo aeterno; consequenter quomodo homo potest esse homo absque illa similitudine Dei in illo.” [7] His auditis faverunt omnes, et dixerunt, “fiat conclusum ex his, hoc,” “Homo est receptaculum Dei, et Receptaculum Dei est Imago Dei; et quia Deus est Ipse Amor et Ipsa Sapientia, est homo receptaculum illorum; ac Receptaculum fit Imago Dei sicut recipit: et quod homo sit Similitudo Dei ex eo, quod sentiat in se, quod illa quae a Deo sunt, sint in illo sicut ejus, at usque quod tantum ex Similitudine illa sit Imago Dei, quantum agnoscit quod amor et sapientia, seu bonum et verum, non sint in illo ejus, et inde nec ab illo, sed solum Dei,{3} et inde a Deo.”

@1. Prima editio: dixerunt;$

@2. Prima editio: bonum,$

@3. Prima editio: in Deo, (et sic VCR 48:7; sed cf. 135:2, homo credens…ita quod amor et sapientia, charitas et fides, hoc est, bonum et verum, sint in homine ejus et non Dei)$

CA n. 133 133. Post haec Alterum objectum ventilationis assumserunt, Cur homo non nascitur in scientiam ullius amoris, cum tamen bestiae et aves, tam nobiles quam ignobiles, nascuntur in scientias omnium suorum amorum”. Primum veritatem propositionis confirmabant per varia; ut de homine, quod nascatur in nullam scientiam, ne quidem in scientiam amoris conjugialis; et inquisiverunt, et a rimatoribus audiverunt, quod infans ne quidem ex connata scientia queat ad uber matris semet admovere, sed quod a matre seu nutrice admovendus sit; et quod modo sciat sugere,{1} et quod hoc hauserit ex continua suctione in utero; et quod postea non sciat gradiri; nec articulare sonum in aliquam vocem humanam; imo nec sonare affectionem sui amoris, sicut bestiae: et porro, quod non sciat aliquam alimoniam sibi conducibilem, sicut omnes bestiae, sed quod arripiat obvium, sive sit mundum sive immundum, et inferat in buccam: rimatores dixerunt, quod homo absque instructione, ne quidem sciat discernere sexum, et prorsus nihil de modis amandi illum; et quod hos ne quidem virgines et juvenes absque eruditione ab aliis, tametsi in varias scientias educati sunt: verbo homo nascitur corporeus sicut vermis; et manet corporeus, nisi discat scire, intelligere et sapere ex aliis. [2] Post haec confirmabant, quod Bestiae tam nobiles quam ignobiles, ut animalia terrae, volucres coeli, reptilia, pisces, vermiculi qui vocantur insecta, nascantur in omnes scientias amorum vitae suae, ut in omnia quae nutritionis sunt, in omnia quae habitationis sunt, in omnia quae amoris sexus{2} et prolificationis sunt, inque omnia quae educationis foetuum suorum sunt: haec confirmabant per mirabilia, quae revocabant in memoriam ex visis, auditis, et lectis in Mundo naturali, ita vocabant Mundum nostrum, in quo prius vixerant, in quo non repraesentativae sed reales bestiae dantur. Postquam veritas propositionis ita comprobata est, intendebant mentem ad indagandum et inveniendum fines et causas, per quas hoc Arcanum evolverent et detegerent; et dixerunt omnes, quod illa non possint non ex Divina Sapientia existere, ut homo sit homo, et bestia sit bestia; et sic quod imperfectio nativitatis hominis fiat ejus perfectio, et perfectio nativitatis bestiae sit ejus imperfectio.

@1. Prima editio: fugere,$

@2. Prima editio: sexus,$

CA n. 134 134. Coeperunt tunc Septentrionales primum aperire suam mentem, et dixerunt, quod homo nascatur absque scientiis, ut recipere possit omnes; at si nasceretur in scientias, non posset recipere ullas, praeter illas in quas natus est, et tunc nec posset sibi appropriare ullam; quod illustrabant per hanc comparationem; homo primum natus est sicut humus, cui nulla semina implantata sunt, sed quae usque potest recipere omnia, ac proferre et fructificare illa; at bestia est sicut humus jamdum sata, ac impleta graminibus et herbis, quae non recipit alia semina quam insita; si alia, suffocaret illa; inde est, quod homo adolescat per plures annos, intra quos potest sicut humus excoli, et proferre sicut omnis generis segetes, flores et arbores; bestia autem per paucos, per quos non potest in alia quam in connata excoli. [2] Postea Occidentales loquuti sunt, et dixerunt,{1} quod homo non nascatur Scientia, sicut bestia, sed quod nascatur Facultas et Inclinatio, facultas ad sciendum, et inclinatio ad amandum, et quod nascatur facultas non modo ad sciendum, sed etiam ad intelligendum et sapiendum; et quoque quod nascatur Inclinatio perfectissima, non modo ad amandum illa quae sui et mundi sunt, sed etiam illa quae Dei et Coeli sunt; consequenter quod homo a parentibus nascatur Organum, quod modo vivit sensibus externis, et primum nullis internis, propter causam ut successive fiat homo, primum naturalis, postea rationalis, et demum spiritualis; quod non fieret, si nasceretur in scientias et amores sicut bestiae; scientiae enim et affectiones connatae finiunt illam progressionem, at facultas et inclinatio connatae nihil finiunt; quare homo potest perfici scientia, intelligentia, et sapientia in aeternum. [3] Meridionales exceperunt, et ediderunt suum effatum, dicentes, quod impossibile sit homini sumere aliquam scientiam a se, “sed sumet illam ab aliis, quoniam nulla scientia ei connata est; et quia non potest ullam scientiam sumere a se, nec potest ullum amorem, quoniam ubi non scientia, ibi non amor; sunt scientia et amor individui comites, nec possunt separari plus quam voluntas et intellectus, aut affectio et cogitatio, imo non plus quam essentia et forma; quare sicut homo sumit scientiam ab aliis, ita se ei adjungit amor ut ejus comes: universalis amor, qui se adjungit, est amor sciendi, intelligendi et sapiendi; hic amor est soli homini et nulli bestiae, ac influit a Deo. [4] Nos convenimus cum sodalibus nostris ab Occidente, quod homo non nascatur in ullum amorem, et inde nec in ullam scientiam, sed quod solum nascatur in inclinationem ad amandum, et inde in facultatem ad recipiendum scientias, non a se sed ab aliis, hoc est, per alios; per alios dicitur, quia nec hi receperunt aliquid scientiae a se, sed a Deo. Convenimus etiam cum sodalibus nostris ad Septentrionem, quod homo primum natus sit sicut humus, cui non aliqua semina implantata sunt, sed cui omnia tam nobilia quam ignobilia implantari possunt. His adjicimus, quod bestiae nascantur in naturales amores, et inde in scientias illis correspondentes, et quod usque non aliquid ex scientiis sciant, cogitent, intelligant, et sapiant, sed quod per illas ab amoribus suis ferantur, paene sicut caeci per plateas a canibus, quoad intellectum enim caecae sunt; aut potius sicut noctambulones, qui ex caeca scientia, sopito intellectu, faciunt quae faciunt.” [5] Ultimo loquuti sunt Orientales, et dixerunt, “consentimus ad illa, quae fratres nostri loquuti sunt, quod homo nihil sciat ex se, sed ex aliis et per alios, ut cognoscat et agnoscat, quod omnia quae scit, intelligit, et sapit, sint a Deo; et quod homo non aliter possit concipi, nasci et generari a Domino, ac fieri Ipsius imago et similitudo; nam imago Domini fit, per quod agnoscat et credat, quod omne bonum amoris et charitatis, et omne verum sapientiae et fidei, acceperit et accipiat ex Domino, et ne hilum ex se; et similitudo Domini fit, per quod sentiat illa in se, sicut a se; hoc sentit, quia non nascitur in scientias, sed accipit illas, et quod accipiat, apparet illi sicut a se; ita sentire etiam datur homini a Domino, ut sit homo et non bestia, quoniam per id quod velit, cogitet, amet, sciat, intelligat, et sapiat sicut ex se, recipit scientias, et exaltat illas in intelligentiam, et per illarum usus in sapientiam; ita Dominus conjungit hominem Sibi,{2} et homo se Domino: haec non fieri potuissent, nisi a Domino provisum fuerit, ut homo in totali ignorantia nasceretur.” [6] Post hoc effatum, voluerunt omnes, ut ex ventilatis fieret conclusum, et factum est hoc; “Quod homo nascatur in nullam scientiam, ut possit venire in omnem, et progredi in intelligentiam, et per hanc in sapientiam; et quod nascatur in nullum amorem, ut possit venire in omnem, per applicationes scientiarum ex intelligentia, et in amorem in Dominum per amorem erga proximum, et sic conjungi Domino, et per illud{3} fieri homo, et vivere in aeternum”.

@1. Prima editio: dixerunt;$

@2. Prima editio: sibi,$

@3. Prima editio: i lud$

CA n. 135 135. Post haec sumserunt chartam, et tertium objectum ventilationis legerunt, quod erat, Quid significat Arbor vitae, quid Arbor scientiae boni et mali, et quid Esus ex illis; et rogaverunt omnes, ut illi qui ex Oriente erant, evolverent hoc arcanum, quia profundioris intellectus est, et quia illi qui ex Oriente sunt, in flammea luce, hoc est, in amoris sapientia sunt; et haec sapientia intelligitur per Hortum in Edene, in quo illae duae Arbores positae fuerunt; et responderunt, “dicemus, sed quia homo non sumit quicquam ex se, sed ex Domino, dicemus ex Ipso, at usque a nobis sicut a nobis;” et tunc dixerunt: “Arbor significat hominem, et fructus ejus, bonum vitae; inde per Arborem vitae significatur homo vivens ex Deo, seu Deus vivens in homine; et quia amor et sapientia, ac charitas et fides, seu bonum et verum, faciunt vitam Dei in homine, per Arborem vitae significantur haec, et inde homini vita aeterna; simile significatur per Arborem vitae, e qua dabitur edere, Apoc. II:7. Cap. XXII:2.14. [2] Per Arborem scientiae boni et mali, significatur homo credens quod vivat ex se, et non ex Deo; ita quod amor et sapientia, charitas et fides, hoc est, bonum et verum, sint in homine ejus et non Dei; hoc credens quia cogitat et vult, ac loquitur et facit, in omni similitudine et apparentia sicut ex se; et quia homo ex hac fide sibi persuadet, quod Deus indiderit Se,{1} seu infuderit suum Divinum in illum, ideo dixit serpens, “Novit Deus, quo die comederitis de fructu illius Arboris, aperientur oculi vestri, et eritis sicut Deus, scientes bonum et malum,” Gen. III:5. [3] Per Esum ex illis Arboribus significatur receptio et appropriatio, per esum ex Arbore vitae receptio vitae aeternae, et per esum ex arbore scientiae boni et mali receptio damnationis; ideo etiam uterque, Adamus et ejus uxor, una cum serpente, maledicti sunt; per serpentem intelligitur diabolus quoad amorem sui et fastum propriae intelligentiae, et hic amor est possessor illius arboris, et homines qui in fastu ex illo amore sunt, illae arbores sunt. Sunt itaque illi in enormi errore, qui credunt Adamum sapuisse et bonum fecisse ex se, et hoc fuisse statum ejus integritatis; cum tamen ipse Adamus propter illam fidem maledictus est; hoc enim significatur per edere ex arbore scientiae boni et mali; quare tunc excidit ex statu integritatis, qui illi fuit ex eo, quod crederet se sapere et bonum facere ex Deo, et nihil ex se, hoc enim intelligitur per edere ex arbore vitae. Solus Dominus, cum fuit in Mundo, sapuit ex Se,{2} et bonum fecit ex Se,{3} quia Ipsum Divinum a nativitate fuit in Ipso et Ipsius, quare etiam ex propria potentia factus est Redemptor et Salvator:” [4] ex his et illis conclusum fecerunt hoc, “Quod per Arborem vitae, et per Arborem scientiae boni et mali, et per Esum ex illis, significetur quod vita homini sit Deus in illo, et quod tunc ei Coelum et Vita aeterna; at quod mors homini sit persuasio et fides, quod vita homini non sit Deus sed ipse, unde ei Infernum et Mors aeterna, quae est damnatio.”

@1. Prima editio: se,$

@2. Prima editio: se,$

@3. Prima editio: se,$

CA n. 136 136. Post haec inspexerunt Chartam ab Angelis super mensa relictam, et viderunt subscriptum, Conjungite illa tria in unam sententiam; et tunc collegerunt illa, et viderunt, quod tria illa in una serie cohaererent, et quod series seu sententia illa sit haec, “Quod homo creatus sit, ut recipiat amorem et sapientiam a Deo, et tamen in omni similitudine sicut a se, et hoc propter receptionem et conjunctionem; et quod ideo homo non nascatur in aliquem amorem, nec in aliquam scientiam, et quoque non in aliquam potentiam amandi et sapiendi ex se; quare si addicit omne bonum amoris et verum sapientiae Deo, fit homo vivus, at si addicit illa sibi, fit homo mortuus”. Haec inscripserunt Novae Chartae, et hanc posuerunt super Mensa: et ecce subito Angeli in candida luce aderant, et chartam in Coelum deportabant, et postquam ibi lecta est, sedentes super soliis audiverunt inde voces, “bene, bene, bene:” et actutum apparuit unus inde sicut volans, cui duae alae erant circa pedes et duae circa tempora, habens in manu praemia; quae erant, Togae, Pilei, et Laureae; ac demisit se, et illis qui sederunt ad Septentrionem dedit Togas coloris opalini; illis qui ad Occidentem Togas coloris coccinei; illis qui ad Meridiem Pileos, quorum limbos ornabant fasciae ex auro et margaritis, et sinistri lateris elevationes adamantes secti floriformes; illis autem qui ad Orientem dedit Laureas, in quibus rubini et sapphiri. Omnes his praemiis decorati e Ludo sapientiae abiverunt domum, et cum ostentarent se uxoribus suis, venerunt illae in occursum illorum, etiam decoribus e Coelo donatis insignitae, quod mirati sunt.

CA n. 137 137. Alterum Memorabile. Cum eram in meditatione de Amore conjugiali, ecce e longinquo apparuerunt duo Infantes nudi cum canistris in manibus, et circum illos volantes turtures; et dum propius visi sunt, sicut erant nudi, sertis decenter ornati; corollae ex floribus decorabant capita illorum, et fasciae ex liliis et rosis hyacinthini coloris a scapulis ad lumbos oblique pendentes ornabant pectora illorum; et circum circa binos illos erat sicut vinculum commune ex foliolis cum interjectis olivis contextum. At cum propius accedebant, non apparebant sicut infantes, nec nudi, sed sicut bini homines in primo flore aetatis, amicti togis et tunicis ex fulgente serico, quibus intexti erant flores aspectu pulcherrimi; et cum juxta me erant, ex Coelo per illos afflabat calor vernalis cum suaveolente{1} odore, sicut ex primitivis in hortis et agris: erant duo Conjuges e Coelo; et tunc alloquebantur me; et quia in cogitatione erant recentia quae videram, quaerebant, “quid vidisti;” [2] et cum narrabam, quod illi mihi primum visi sint sicut infantes nudi, postea sicut infantes decorati sertis, et demum proceriores amicti florificatis vestibus; et quod tunc illico me afflaverit vernum cum ejus delitiis; ad illa{2} ridebant amaene, et dixerunt, quod ipsi in via non visi sint sibi ut infantes, nec nudi, nec cum sertis, sed jugiter in simili apparentia ut nunc; et quod ita e longinquo repraesentatus sit amor conjugialis eorum, ejus status innocentiae per quod visi sint sicut infantes nudi, ejus delitiae{3} per serta, et eaedem nunc per flores togis et tunicis illorum intextos; “et quia dixisti, quod sicut appropinquavimus, te afflaverit calor vernalis cum ejus amaenis spiraculis sicut ex horto, dicemus cur hoc;” [3] et dixerunt; “fuimus Conjuges nunc per saecula, et jugiter in flore aetatis, in quo tu nos vides; et Primus noster status fuit sicut est status primus virginis et juvenis cum consociant se conjugio; et credidimus tunc, quod ille status esset ipsa beatitudo vitae nostrae; sed audivimus ab aliis in Coelo nostro, et postea nos ipsi percepimus, quod ille status esset caloris cum luce non temperati, et quod successive temperetur, sicut maritus perficitur sapientia, et uxor amat illam in Marito, et quod hoc fiat per usus et secundum illos, quos uterque mutuo auxilio praestat in Societate; tum quod delitiae secundum temperiem caloris et lucis, seu sapientiae et ejus amoris, succedant: [4] quod cum appropinquavimus, afflaverit te sicut Calor vernalis, est quia Amor conjugialis et ille calor in Coelo nostro unum agunt, est enim Calor apud nos Amor, et Lux cum qua unitur calor, est Sapientia, ac Usus est sicut athmosphaera, quae in sinu suo continet utrumque; quid Calor et Lux absque suo continente, ita quid amor et sapientia absque suo usu; non est conjugiale in illis, quia subjectum, in quo sint, non est. In Coelo, ubi Calor vernalis est, ibi est Amor vere conjugialis; quod ibi sit, est causa, quia non alibi est vernale, quam ubi calor ex aequo unitus est luci, seu ubi tantum caloris est, quantum lucis, ac vicissim; et autumamus, quod sicut calor delitiatur cum luce, et lux vicissim cum calore, ita amor cum sapientia, et vicissim sapientia cum amore.” [5] Porro dixit, quod “apud nos in Coelo perpetua lux sit, et nusquam umbra vesperae, minus tenebrae, quia Sol noster non occidit et oritur sicut vester sol, sed stat jugiter in medio inter zenith et horizontem, quod est secundum vestrum sermonem in gradu Coeli 45; inde est quod calor et lux procedentes ex Sole nostro faciant perpetuum Ver, et quod perpetuum vernale inspiret illis apud quos amor ex aequo unitur cum sapientia; et Dominus noster per caloris et lucis unionem aeternam non aliud spirat quam usus; inde etiam sunt germinationes telluris vestrae, et connubia volatilium et animalium vestrorum, temporibus veris; calor enim vernalis aperit interiora illorum usque ad intima, quae vocantur animae illorum, et has afficit, et eis indit Conjugiale suum, et facit ut prolificum illorum in suas delitias veniat ex continuo conatu ad faciendum usus fructus, qui est propagatio sui generis. [6] At apud homines est perpetuus influxus caloris vernalis a Domino, quare illi omni tempore, etiam in media hyeme, delitiari conjugio possunt; viri enim creati sunt receptiones lucis, hoc est, sapientiae a Domino, et foeminae creatae sunt receptiones caloris, hoc est amoris sapientiae viri a Domino: inde nunc est, quod sicut appropinquavimus, afflaverit te calor vernalis cum suaveolente{4} odore, sicut ex primitivis in hortis et agris.” [7] His dictis dedit mihi vir dextram, et deduxit me ad domos, ubi erant conjuges in simili flore aetatis, in quo illi; et dixit, quod uxores illae nunc visae sicut virgines, fuerint in Mundo vetulae anus, et mariti nunc visi sicut adolescentes, fuerint ibi senes decrepiti; et quod omnes illi a Domino in aetatem hanc florescentem reducti sint, quia amaverunt se mutuo, et ex religione fugerunt adulteria ut peccata enormia; et dixit, quod nemo sciat beata jucunda Amoris conjugialis, nisi qui rejicit horrenda jucunda adulterii, et quod nemo haec rejicere possit nisi qui sapit ex Domino, et quod nemo sapiat ex Domino, nisi ex amore usuum faciat usus. Vidi etiam tunc utensilia domuum illorum, quae omnia erant in formis coelestibus, et fulgebant ex auro sicut flammante ex rubinis intertextis.

@1. Prima editio: suaviolente$

@2. Prima editio: quae$

@3. Prima editio: dilitiae$

@4. Prima editio: suaviolente$

CA n. 138 138. DE CASTO ET NON CASTO
Quoniam adhuc in ingressu ad transigendum de Amore Conjugiali in specie sum, et Amor conjugialis in specie non potest nisi indistincte et sic obscure cognosci, nisi etiam quodammodo appareat ejus oppositum, quod est Incastum, et hoc quodammodo seu in umbra apparet, cum Castum describitur una cum non Casto, nam{1} Castitas est modo remotio Incasti a Casto[, hic ideo aliquid dicetur de Casto et de non Casto]. De Incasto autem, quod prorsus est oppositum Casto, agitur in Parte posteriore hujus Operis, ubi hoc sub intitulatione, Voluptates insaniae de Amore Scortatorio, in sua amplitudine, et cum suis varietatibus, describetur. Quid autem est Castum et non Castum, et apud quos, illustrabitur in hoc ordine. I: Quod Castum et non Castum solum praedicentur de Conjugiis, et de talibus quae Conjugii sunt. II: Quod Castum solum praedicetur de Conjugiis monogamicis, seu unius Viri cum una Uxore. III: Quod Conjugiale Christianum solummodo detur castum. IV: Quod Amor vere conjugialis sit ipsa Castitas. V: Quod omnes Delitiae amoris vere conjugialis, etiam ultimae, sint Castae. VI: Quod Amor conjugialis apud illos, qui a Domino fiunt spirituales, plus et plus purificetur, et fiat Castus. VII: Quod Castitas conjugii existat per totalem abdicationem scortationum ex Religione. VIII: Quod Castitas non praedicari possit de Infantibus, nec de Pueris et Puellis, neque de Adolescentibus et Virginibus, antequam apud se sentiunt amorem sexus. IX: Quod Castitas non praedicari possit de Eunuchis natis, nec de Eunuchis factis. X: Quod Castitas non praedicari possit de illis, qui non credunt adulteria esse mala religionis, et adhuc minus de illis, qui non credunt adulteria esse damna societatis. XI: Quod Castitas non praedicari possit de illis, qui solum propter varias causas externas ab adulteriis abstinent. XII: Quod Castitas non praedicari possit de illis, qui credunt Conjugia esse incasta. XIII: Quod Castitas non praedicari possit de illis, qui abdicaverunt Conjugia vovendo perpetuum coelibatum, nisi in illis sit et permaneat amor vitae vere conjugialis. XIV: Quod status conjugii praeferendus sit statui coelibatus. Sequitur nunc horum Explicatio.

@1. Prima editio: non$

CA n. 139 139. I: Quod Castum et non Castum praedicentur de Conjugiis, et de talibus quae Conjugii sunt,{1} est quia Amor vere conjugialis est ipsa Castitas, ut sequitur; et Amor ei oppositus, qui vocatur scortatorius, est ipsa Incastitas; quantum itaque ab hoc ille purificatur, tantum ille est castus, tantum enim oppositum destructivum ejus aufertur; ex quo patet, quod Puritas amoris conjugialis sit, quae vocatur Castitas. Datur usque Amor conjugialis non castus, qui tamen non est incastitas, ut inter Conjuges, qui propter varias causas externas abstinent ab effectibus lasciviae usque ut non cogitent de illis; attamen si ille amor in spiritibus illorum non purificatus est, non tamen est castus; forma ejus est casta, sed essentia casta non ei inest.

@1. Prima editio: sunt;$

CA n. 140 140. Quod Castum et non Castum praedicentur de talibus quae Conjugii sunt, est quia Conjugiale inscriptum est utrique Sexui ab intimis ad ultima, et secundum id est homo quoad cogitationes et affectiones, et inde interius quoad facta et gestus corporis; quod ita sit, evidentius apparet ab Incastis; incastum insidens mentibus illorum, auditur ex sono illorum loquelae, et ex applicatione omnium sermonis, etiam casti, ad libidinosa; sonus loquelae est ex affectione voluntatis, et loquela ex cogitatione intellectus; quod signum est, quod voluntas cum omnibus ejus, et intellectus cum omnibus ejus, ita tota mens, et inde omnia corporis, ab intimis ad ultima, incastis scateant: audivi ab angelis, quod incastum apud summe hypocritas ex auditu, utcunque caste loquuntur, percipiatur, et quoque ex sphaera ab illis exundante sentiatur; quod etiam signum est, quod incastitas resideat in intimis mentis illorum, et inde in intimis corporis illorum, et quod haec obvelentur exterius sicut crusta picta speciebus ex variis coloribus. Quod sphaera lasciviae exundet ex incastis, patet ex statutis apud filios Israelis, quod immunda essent omnia et singula, quae inquinati a talibus manu modo tangerent. Ex his concludi potest, quod simile sit cum castis, videlicet, quod apud hos casta sint omnia et singula ab intimis ad ultima; et quod Castitas amoris conjugialis hoc faciat: inde est, quod in Mundo dicatur, quod Mundis omnia munda sint, et quod Immundis omnia immunda.

CA n. 141 141. II: Quod Castum modo praedicetur de Conjugiis monogamicis, seu unius Viri cum una Uxore. Quod Castum praedicetur de illis solis, est quia Amor conjugialis apud illos non residet in Naturali homine, sed intrat in Spiritualem, et successive aperit sibi viam ad ipsum Conjugium spirituale, quod est boni et veri, quod est origo ejus, et se cum illo conjungit; intrat enim ille Amor secundum incrementa sapientiae, et haec secundum implantationem Ecclesiae a Domino, ut prius multis ostensum est. Hoc non potest fieri apud Polygamos, quoniam hi dividunt Amorem conjugialem, et hic Amor divisus non absimilis est Amori sexus, qui in se est naturalis; sed de hoc aliqua digna videbuntur in Transactione de Polygamia.

CA n. 142 142. III: Quod Conjugiale Christianum solummodo detur castum, est quia Amor vere conjugialis simili passu vadit apud hominem, in quo status Ecclesiae apud illum, et quia ille est a Domino, ut in Transactione praecedente n. 130. 131, et alibi, ostensum est; tum quia Ecclesia in genuinis suis veris est in Verbo, et Dominus ibi in illis praesens est; ex his sequitur, quod non detur Conjugiale castum, quam in Christiano Orbe, et quod si non datur, usque sit dabile: per Conjugiale Christianum intelligitur Conjugium unius Viri cum una Uxore. Quod hoc Conjugiale possit fieri insitum Christianis, et haereditario sequi in proles a Parentibus, qui in Amore vere conjugiali sunt, et quod ex illo connascatur et facultas et inclinatio ad sapiendum illa quae Ecclesiae et Coeli sunt, in suo loco videbitur. Quod Christiani, si plures uxores ducunt, non modo adulterium naturale, sed etiam adulterium spirituale, committant, in Transactione de Polygamia demonstrabitur.

CA n. 143 143. IV: Quod Amor vere conjugialis sit ipsa Castitas, sunt hae causae. 1. Quia ille est a Domino, et correspondet Conjugio Domini et Ecclesiae. 2. Quia ex Conjugio boni et veri descendit. 3. Quia est spiritualis, sicut est Ecclesia apud hominem.{1} 4. Quia est Amor fundamentalis et Caput omnium amorum coelestium et spiritualium. 5. Quia est justum Seminarium Generis Humani, et ex hoc Coeli Angelici. 6.{2} Quia ideo etiam est apud Angelos Coeli, et ex eo apud illos nascuntur proles spirituales, quae sunt amor et sapientia. 7. Et quia sic usus ejus est praestantior reliquis usibus creationis. Ex his sequitur, quod Amor vere conjugialis ex sua origine, et in sua essentia spectatus, sit purus et sanctus, adeo ut vocari possit puritas et sanctitas, proinde ipsa castitas; at quod usque non sit apud homines, nec apud Angelos omnimode purus, in Articulo VI nunc sequente, n. 146, videatur.

@1. Prima editio: hominem absque puncto$

@2. Prima editio: 6 absque puncto$

CA n. 144 144. V: Quod omnes delitiae Amoris vere conjugialis, etiam ultimae, sint castae. Hoc sequitur a supra explicatis, quod Amor vere conjugialis sit ipsa castitas, ac delitiae vitam illius faciunt: quod Delitiae illius amoris ascendant ac intrent Coelum, et in via pertranseant jucunda amorum coelestium, in quibus sunt Angeli Coeli; tum quod se cum Delitiis amoris conjugialis illorum conjungant, supra memoratum est. Insuper ab Angelis auditum est, quod percipiant delitias illas apud se exaltari et impleri, dum ascendunt ex conjugibus castis in terris; et propter adstantes, qui incasti erant, ad quaestionem num etiam delitiae ultimae, annuebant, et dicebant tacite, quid aliter, suntne hae illae in sua plenitudine. Unde illius amoris delitiae sunt, et quales, videantur supra n. 69; et in Memorabilibus, imprimis in sequentibus.

CA n. 145 145. VI: Quod Amor conjugialis apud illos, qui a Domino fiunt Spirituales, plus et plus purificetur, et fiat castus, causae sunt, 1. Quia primus amor, per quem intelligitur amor ante nuptias, et recens post nuptias, trahit aliquid ex amore sexus, ita ex ardore proprio corporis nondum per amorem spiritus mitigato. [2] 2. Quia homo successive a naturali fit spiritualis; fit enim spiritualis, sicut Rationale, quod est medium inter Coelum et Mundum, incipit trahere animam ex influxu e Coelo, quod fit sicut afficitur et laetificatur ex sapientia, de qua supra n.{1} 130; et quantum hoc fit, tantum elevatur Mens ejus in auram superiorem, quae est continens lucis et caloris coelestis, seu quod idem est, sapientiae et amoris, in quibus sunt Angeli; Lux enim coelestis unum agit cum sapientia, et Calor coelestis cum amore; et sicut sapientia et ejus amor crescunt apud conjuges, ita purificatur Amor conjugialis apud illos; quod quia fit successive, sequitur quod ille plus et plus fiat castus. Purificatio illa spiritualis comparari potest cum purificatione naturalium spirituum, quae fiunt a Chymicis, et vocantur Defaecatio, Rectificatio, Castigatio, Cohobatio, Acutio, Decantatio, Sublimatio; et Sapientia purificata cum Alcohole, quod est spiritus summe rectificatus. [3] 3. Nunc quia Sapientia spiritualis in se talis est, ut calescat plus et plus amore sapiendi, et ex hoc crescat in aeternum, quod fit ut perficitur sicut per defaecationes, castigationes, rectificationes, acutiones, decantationes, et sublimationes, et hae per elimationes et abstractiones Intellectus a fallaciis sensuum, et Voluntatis ab illecebris corporis, patet quod similiter Amor conjugialis, cujus parens est sapientia, successive plus et plus fiat purus, ita castus. Quod Primus status amoris inter conjuges sit status caloris per lucem nondum temperati, sed quod successive temperetur, sicut Maritus perficitur sapientia, et Uxor amat illam in marito, videatur in memorabili n. 137.

@1. Prima editio: n,$

CA n. 146 146. At sciendum est, quod Amor conjugialis prorsus castus seu purus non detur apud homines, nec apud angelos; est usque aliquid non castum seu non purum, quod illi se adjungit et subjungit; sed hoc ex alia natura est, quam ex qua est incastum; est enim apud illos castum supra, et non castum infra, et a Domino interposita est tanquam janua cum cardine, quae aperitur per determinationem, et prospicitur ne illa stet aperta, ut transeat unum in alterum, et se commisceant; Naturale enim hominis a nativitate est contaminatum et refertum malis; at Spirituale ejus non ita, quia hujus nativitas est a Domino, est enim regeneratio; et haec est successiva separatio a malis, quae inclinationibus adnata sunt. Quod nullus Amor apud homines et apud Angelos sit prorsus purus, nec quod fieri possit, sed quod finis, propositum seu intentio voluntatis primario spectetur a Domino, et quod ideo quantum homo in illis est, et in illis perseverat, tantum initietur in puritatem, et tantum ad illam progrediendo accedat, videatur supra n: 71.

CA n. 147 147. VII. Quod Castitas conjugii existat per totalem abdicationem scortationum ex Religione; causa est quia castitas est remotio incastitatis; norma universalis est, quod quantum quis removet malum, tantum detur copia bono ut succedat; et porro, quantum odio habetur malum, tantum ametur bonum; et quoque vice versa; consequenter quod quantum abdicatur scortatio, tantum castitas conjugii intret. Quod Amor conjugialis secundum abdicationem scortationum purificetur et rectificetur, quisque ex communi perceptione, dummodo dicitur et auditur, videt, ita ante confirmationes; sed quia non omnibus est perceptio communis, interest ut id etiam per confirmationes illustretur; confirmationes sunt, quod Amor conjugialis frigeat, ut primum dividitur, ac frigescentia haec facit ut pereat, calor enim amoris incasti exstinguit illum; non enim dari possunt duo calores oppositi simul, quin unus rejiciat alterum, et illum sua potentia orbet. Quando itaque calor amoris conjugialis removet et rejicit calorem amoris scortatorii, incipit amor conjugialis amaene calescere, et ex sensu delitiarum suarum germinare et efflorescere, sicut pomarium et rosetum tempore veris, haec ex vernali temperie lucis et caloris e sole Mundi naturalis, illa autem ex vernali temperie lucis et caloris ex Sole Mundi spiritualis.

CA n. 148 148. Cuivis homini ex creatione et inde a nativitate est insitum Conjugiale Internum et Conjugiale Externum; Internum est spirituale, et Externum est naturale; homo in hoc venit primum, et sicut fit spiritualis venit in illud: si itaque in Conjugiali externo seu naturali manet, tunc obvelatur Conjugiale internum seu spirituale, usque dum non scit aliquid de eo, imo usque dum vocat id inanitatem ideae; at vero si homo fit spiritualis, tunc incipit aliquid scire de eo, postea aliquid percipere de quali ejus, et successive sentire amaena, jucunda, et delitiosa ejus; et sicut haec fiunt, ita obvelatio inter Externum et Internum, de qua supra, incipit attenuari, dein quasi liquescere, ac ultimo resolvi et dissipari. Quum hoc factum est, manet quidem Conjugiale Externum, sed jugi castigatur et purificatur e suis fecibus ab Interno; et hoc eo usque, dum Externum fit sicut facies Interni, ac trahit suum jucundum ex beato, quod est in Interno, et simul ejus vitam, et hujus potentiae delitias. Talis est abdicatio scortationum, per quam Castitas conjugii existit. [2] Credi potest, quod Conjugiale Externum remanens, postquam Internum se ab illo, seu illud a se, separavit, simile sit cum Externo non separato; sed audivi ab Angelis, quod plane dissimilia sint; ut quod Externum ab Interno, quod vocaverunt Externum Interni, esset expers omnis lasciviae, quia Internum non potest lascivire, sed solum caste delitiari, et quod simile inferat Externo suo, in quo delitias suas sentit; prorsus aliter Externum separatum ab Interno; hoc dicebant esse lasciviosum in communi et in omni parte. Comparaverunt Conjugiale Externum ab Interno fructui nobili, cujus amaenus sapor et odor insinuant se in superficiem illius, et hanc formant in correspondentiam secum. [3] Comparaverunt etiam Conjugiale Externum ab Interno cum Horreo, cujus penu nusquam diminuitur, sed constanter id quod exsumitur, e novo reficitur; at Externum separatum ab Interno comparaverunt cum Tritico in ventilabro, quod si projicitur circum circa, remanet solum palea, quae a vento aeris dissipatur: ita fit cum Amore conjugiali, nisi scortatorium abdicetur.

CA n. 149 149. Quod Castitas conjugii non existat per abdicationem scortationum, nisi haec fiat ex Religione, est quia homo absque religione non fit spiritualis, sed manet naturalis, et si naturalis homo abdicat scortationes, usque spiritus ejus non abdicat illas; et sic tametsi videtur sibi, quod per abdicationem sit castus, usque tamen incastitas latet intus sicut sanies in vulnere solum extrinsecus sanato. Quod Amor conjugialis sit secundum statum Ecclesiae apud hominem, videatur supra n. 130. Plura de hac re videantur in Expositione Articuli XI. sequentis.

CA n. 150 150. VIII: Quod Castitas non praedicari possit de Infantibus, nec de Pueris et Puellis, neque de Adolescentibus et Virginibus, antequam apud se sentiunt amorem sexus. Causa est, quia castum et incastum unice praedicantur de Conjugiis et de talibus quae conjugii sunt, videatur supra n. 139, et apud illos, qui non sciunt aliquid de conjugialibus, non est aliqua praedicatio castitatis, est enim sicut nihil apud illos, et nihili non datur affectio, nec de illo cogitatio: at post nihilum illud exsurgit aliquid, cum sentitur primum conjugii, quod est amoris sexus. Quod Virgines et Adolescentes, antequam sentiunt amorem sexus apud se, a vulgo dicantur Casti, est ex ignorantia quid Castitas.

CA n. 151 151. IX: Quod Castitas non praedicari possit de Eunuchis natis; nec de Eunuchis factis. Per Eunuchos natos intelliguntur imprimis illi, apud quos a nativitate ultimum amoris deficit, et quia tunc primum et medium carent fundo, super quo subsistant, nec existunt; et si existunt, non illorum curae est discernere inter castum et incastum, est enim utrumque illis indifferens: sed sunt horum plura discrimina. Cum Eunuchis factis paene simile est, ut cum quibusdam Eunuchis natis; at Eunuchi facti, quia sunt et viri et foeminae, ideo non possunt aliter quam amorem conjugialem spectare sicut phantasiam, et delitias ejus sicut logos: si aliquid ex inclinatione illis inest, fit hoc mutum, quod non est castum nec incastum; et quod est neutrum, non est alicujus denominationis ab uno aut ab altero.

CA n. 152 152. X: Quod Castitas non praedicari possit de illis, qui non credunt adulteria esse mala Religionis; et adhuc minus de illis, qui non credunt adulteria esse damna Societatis. Quod Castitas non praedicari possit de illis, est quia non sciunt quid Castitas, nec quod sit, castitas enim est Conjugii, ut in Primo Articulo hic ostensum est; et illi, qui non credunt adulteria esse mala religionis, faciunt etiam Conjugia incasta, cum tamen Religio apud conjuges facit castitatem illorum; sic illis nihil castum est, quare coram illis frustra nominatur castitas; hi sunt ex confirmato adulteri: qui autem non credunt adulteria esse damna Societatis, illi adhuc minus quam priores sciunt quid castitas, nec quod sit; sunt enim ex proposito adulteri. Si dicunt, quod Conjugia minus incasta sint quam adulteria, dicunt hoc ore, sed non corde, quia Conjugia apud illos frigent, et illi qui ex hoc frigore loquuntur de Calore casto, non possunt ideam caloris casti habere de Amore conjugiali: quales illi sunt, et quales ideae cogitationis illorum, et inde qualia interiora loquelae illorum, in Parte Secunda de Insaniis adulterorum videbitur.

CA n. 153 153. XI: Quod Castitas non praedicari possit de illis, qui solum propter varias causas externas ab adulteriis abstinent. Multi credunt, quod modo abstinentia ab adulteriis corpore sit castitas, cum tamen illa non est castitas, nisi illa etiam simul sit spiritu; spiritus hominis, per quem hic intelligitur Mens ejus quoad affectiones et cogitationes, facit castum et incastum, inde enim est in corpore; hoc enim prorsus tale est, qualis est mens seu spiritus: inde sequitur, quod qui abstinent ab adulteriis corpore et non ex spiritu, nec qui abstinent ab illis spiritu ex corpore, non sint casti: dantur multae causae, quae faciunt ut homo desistat ab illis corpore, et quoque spiritu ex corpore, at usque qui non desistit ab illis corpore ex spiritu, incastus est; nam dicit Dominus, quod si quis aspexerit mulierem alienam, ita ut concupiscat eam, jam adulterium cum illa commiserit in corde suo, Matth: V:28. [2] Omnes causae abstinentiae ab adulteriis solum corpore non recenseri possunt, nam sunt variae secundum status Conjugii, et quoque secundum status corporis; sunt enim qui ab illis abstinent, ex timore legis civilis et ejus poenarum; ex timore jacturae famae et inde honoris; ex timore morborum ex illis; ex timore jurgiorum domi ab uxore, et inde intranquillitatis vitae; ex timore vindictae a marito aut affine; exque timore verberum a famulis; tum qui abstinent ex egestate, aut ex avaritia,{1} aut ex imbecillitate oriunda vel ex morbo, vel ex abusu, vel ex aetate, vel ex impotentia: inter hos etiam sunt, qui quia non possunt aut non audent corpore, ideo etiam damnant adulteria spiritu; et sic moraliter contra illa et pro conjugiis loquuntur; at hi si non spiritu, et spiritus ex religione, devovent{2} adulteria, usque adulteri sunt, nam tametsi non corpore, usque spiritu committunt illa; quare post mortem, cum fiunt spiritus, aperte loquuntur pro illis. Ex his patet, quod etiam impius possit fugere adulteria ut damna, sed quod fugere illa ut peccata, non possit nisi Christianus. Ex his nunc constat veritas propositionis, quod Castitas non praedicari possit de illis, qui solum propter varias causas externas abstinent ab adulteriis.

@1. Prima editio: avartia,$

@2. Prima editio: devovet$

CA n. 154 154. XII: Quod Castitas non possit praedicari de illis, qui credunt Conjugia esse incasta. Hi nec sciunt quid Castitas, nec quod sit, sicut illi, de quibus supra, n. 152; et sicut illi, qui castitatem modo ponunt in Coelibatu, de quibus sequitur.

CA n. 155 155. XIII: Quod Castitas non praedicari possit de illis, qui abdicaverunt Conjugia, vovendo perpetuum Coelibatum, nisi in illis sit et permaneat amor vitae vere Conjugialis. Quod de his non sit praedicatio castitatis, est quia Amor conjugialis post votum perpetui Coelibatus, projectus est, de quo tamen unice est praedicatio castitatis; et quia usque inclinatio ad sexum a creatione et inde a nativitate inest, et cum haec coercetur et domatur, non potest aliter, quam ut inclinatio illa abeat in calorem, et apud quosdam in aestum, qui dum e corpore exsurgit in spiritum, infestat illum, et apud quosdam inquinat illum; et dari potest, quod spiritus inde inquinatus etiam inquinet Religiosa, et haec ab interna sua sede, ubi sunt in sanctitate, dejiciat in externa, ubi fiunt solum oris et gestus; quare provisum est a Domino, quod Coelibatus ille sit modo apud illos, qui in externo cultu sunt, in quo sunt, quia non adeunt Dominum, nec legunt Verbum; apud hos per indictos Coelibatus simul cum sponsione castitatis, non periclitatur vita aeterna, sicut apud illos qui in interno cultu sunt: accedit, quod multi illum statum vitae non ineant ex libero voluntatis, sed quidam antequam in libero sunt ex ratione, et quidam propter causas allectrices e Mundo. [2] Ex illis, qui propter abalienationem mentis e Mundo, ut vacent Divino Cultui, adoptant illum statum, sunt duntaxat casti illi, apud quos amor vitae vere conjugialis vel ante illum statum fuerat, vel post illum fit, et permanet, quia hujus vitae amor, est de quo praedicatur castitas. Quapropter etiam omnes Monasteriales post mortem tandem exsolvuntur votis suis, et emittuntur in libertatem, ut secundum interiora vota et desideria amoris sui ferantur ad eligendum vitam vel conjugialem vel extraconjugialem; si tunc vitam conjugialem ineunt, illi qui spiritualia cultus etiam amaverunt, dantur nuptui in Coelo; at qui vitam extraconjugialem, mittuntur ad similes, qui in lateribus coeli habitant. [3] Quaesivi Angelos, numne illae quae{1} studuerunt pietati, emancipaverunt se cultui Divino, et sic subtraxerunt se a praestigiis Mundi, et a concupiscentiis carnis, et propterea perpetuam Virginitatem voverant, recipiantur in Coelum, et ibi inter felices secundum illarum fidem primariae fiant; at Angeli responderunt, quod quidem recipiantur, sed cum sentiunt sphaeram amoris conjugialis ibi, fiant tristes et anxiae, et quod tunc quaedam sponte sua, quaedam ex venia petita, et quaedam ex jussu, abeant et emittantur; et quod cum extra illud Coelum sunt, aperiatur illis via ad consocias, quae in simili statu vitae in Mundo fuerant; et quod tunc ab anxiis fiant hilares, ac laetificentur inter se.

@1. Prima editio: illi qui$

CA n. 156 156. XIV: Quod status Conjugii praeferendus sit statui Coelibatus, constat ex illis quae de Conjugio et de Coelibatu hactenus dicta sunt. Quod Status conjugii praeferendus sit, est quia ille a creatione est: quia origo ejus est Conjugium boni et veri: quia ejus correspondentia est cum Conjugio Domini et Ecclesiae; quia Ecclesia et Amor conjugialis sunt assidui comites: quia Usus ejus est praestantior usibus omnium creationis, est enim inde secundum ordinem propagatio Generis Humani, et quoque Coeli Angelici, hoc enim ex Genere humano est: accedit his, quod Conjugium sit plenitudo hominis, per illud enim homo fit plenus homo, quod in sequente Capite demonstrandum venit: omnia illa in Coelibatu non sunt. [2] At si datur Propositio, quod status coelibatus praestet statu conjugii, et haec relinquitur inquisitioni ut assentiatur et stabiliatur per confirmationes, tunc per has prodeunt haec, quod Conjugia non sint sancta, nec dentur casta; imo quod castitas in Sexu foeminino non sit aliis, quam quae abstinent a conjugiis, et vovent perpetuam virginitatem: et insuper quod illi qui perpetuum Coelibatum voverant, intelligantur per Eunuchos, qui se propter Regnum Dei faciunt Eunuchos, Matth. XIX:12; praeter plura, quae ex Propositione non vera, etiam non vera sunt: per Eunuchos, qui se propter Regnum Dei faciunt Eunuchos, intelliguntur spirituales eunuchi, qui sunt qui in Conjugiis abstinent a malis scortationum; quod Itali Eunuchi non intelligantur, patet.

151i. [iteratum]. His adjiciam duo Memorabilia; Primum. Dum ex hoc Ludo sapientiae, de quo supra n. 132, abirem domum, in via vidi Angelum in veste hyacinthina; hic adjunxit se lateri meo, et dixit, “video quod e Ludo sapientiae exiveris, et quod ex auditis ibi laetificatus sis; et quia percipio, quod non plenus sis in hoc Mundo, quia simul in Mundo naturali es, et ideo nescis nostra Gymnasia Olympiaca, ubi veteres Sophi conveniunt, et ex advenis e tuo Mundo hauriunt, quas status mutationes et successiones subiverat et adhuc subit Sapientia,{2} si vis deducam te ad locum, ubi plures ex vetustis Sophis, et illorum filiis, hoc est, discipulis habitant;” et deduxit me in confinium inter Septentrionem et Orientem, et dum e loco edito illuc prospexi, ecce visa est Urbs, et ad unum ejus latus duo Clivi, et propior urbi humilior altero; et dixit mihi, “Urbs illa vocatur Athenaeum, Clivus humilior Parnassium, et altior Heliconeum; ita vocantur, quia in Urbe et circum illam commorantur Veteres sapientes in Graecia, ut Pythagoras, Socrates, Aristippus,{3} Xenophon, cum discipulis et tyronibus;” et quaesivi de Platone et Aristotele; dixit, quod illi et illorum asseclae in alia regione habitent, quia hi docuerunt rationalia quae intellectus sunt, illi autem moralia quae vitae sunt. [2] Dixit, quod ex Urbe Athenaeo frequenter ablegentur studiosi ad literatos ex Christianis, ut narrent quid hodie cogitant de Deo, de Creatione Universi, de Immortalitate animae, de statu hominis relativo ad statum bestiarum, ac de rebus aliis quae interioris sapientiae sunt; et dixit, quod praeco hodie annuntiaverit conventum, indicium, quod emissarii novos Advenas e terris offenderint, a quibus audiverunt curiosa; et vidimus multos exeuntes ex urbe et a viciniis, quosdam habentes laureas super capitibus, quosdam tenentes palmas in manibus, quosdam cum libris sub ulnis, et quosdam cum calamis sub sinistri temporis crinibus. Nos inseruimus nos illis, et una ascendimus, et ecce super Clivo Palatium octogonum, quod vocaverunt Palladium, ac intravimus; et ecce ibi octo insinuationes sexangulares, in quarum unaquavis erat Librarium, et quoque Mensa, ad quas consederunt laureati, et in ipso Palladio visa sunt Sedilia ex saxo exsculpta, super quae reliqui se demiserunt; [3] et tunc aperta est janua ad sinistrum, per quam duo Advenae e terra introducti sunt, et postquam salutati, unus ex laureatis quaesivit illos, quid novi e terra; et dixerunt, “novum est, quod in sylvis invenerint homines sicut bestias, aut bestias sicut homines, at quod ex facie et corpore cognoverint natos esse homines, ac secundo aut tertio aetatis anno amissos aut omissos in Sylvis; dixerunt quod non possint sonare aliquid cogitationis, nec discere articulare sonum in aliquam vocem; quod nec scirent cibum sibi convenientem sicut bestiae, sed quod sylvestria tam munda quam immunda injicerent in buccam; praeter similia plura; ex quibus aliqui Eruditi apud nos divinarunt, et aliqui concluserunt plura de Statu hominum relativo ad statum bestiarum;” [4] his auditis, quaesiverunt aliqui ex vetustis Sophis, quid ex illis divinant et concludunt; et duo Advenae responderunt, quod plura, quae tamen ad haec possunt referri. 1. Quod homo ex sua natura, et quoque ex nativitate, omni bestia stupidior et inde vilior sit; et quod similiter fiat si non instruitur. 2. Quod instrui possit quia didicit articulate sonare, et inde loqui, et quod per id inceperit expromere cogitationes, et hoc successive plus et plus, usque ut posset exprimere leges Societatis, quarum plures tamen bestiis a nativitate impressae sunt. 3. Quod rationalitas sit bestiis aeque ac hominibus. 4. Quare si bestiae potuissent loqui, tam solerter ratiocinarentur de omni re sicut homines; cujus rei indicium est, quod cogitent ex ratione et prudentia aeque ac homines. [5] 5. Quod Intellectus sit solum modificatio lucis e Sole, cooperante calore, medio aethere, ita ut modo sit activitas interioris naturae, et quod haec possit exaltari, usque ut appareat sicut sapientia. 6. Quod ideo vanum sit credere, quod homo post mortem plus vivat quam bestia, nisi quod forte possit per aliquot dies post obitum ex exhalatione vitae corporis apparere sicut nimbus sub specie larvae, antequam dissipatur in naturam; vix aliter quam sicut virgultum ex cinere exsuscitatum apparet in similitudine suae formae. 7. Consequenter quod Religio, quae docet vitam post mortem, sit inventum, ut simplices teneantur intrinsecus in vinculo per ejus leges, sicut tenentur extrinsecus per civitatis leges. His addiderunt, quod mere ingeniosi ita ratiocinentur, non autem Intelligentes; et quaesiverunt, quid Intelligentes; dixerunt quod non audiverint, sed quod sic opinentur.

@1. STAIRS footnote: 151i follows 156 in regular text, but is placed after 151 here to preserve sequential numbering.$

@2. Prima editio: Sapientia:$

@3. Prima editio: Arisippus,$

152i. [iteratum] His auditis dixerunt omnes qui ad Mensas sedebant, “oh qualia nunc in Terris tempora; heu Sapientia quas vices subiit; versane est in ingeniositatem fatuam; sol occidit, et sub terra est e diametro oppositus suae meridiei; quis non ex documento ex relictis et inventis in sylvis scire potest, quod homo non instructus talis sit; estne sicut instruitur; nasciturne in ignorantia prae bestiis; discetne gradiri et loqui; si non disceret gradiri, num se super pedes erigeret, et si non disceret loqui, num mutiret aliquid cogitationis; estne omnis homo sicut instruitur, insaniens ex falsis, ac sapiens ex veris, et insaniens ex falsis in omni phantasia quod sit sapientior sapiente ex veris; danturne homines fatui et vesani, qui non plus homines sunt, quam inventi in sylvis; nonne cassi memoria his similes sunt. [2] Nos ex his et illis conclusimus, quod homo absque instructione non sit homo, nec bestia, sed quod sit forma, quae recipere potest in se id quod facit hominem, et sic quod non nascatur homo, sed quod fiat homo; et quod homo talis forma nascatur, ut sit organum recipiens vitae a Deo, propter finem ut sit subjectum, in quod Deus omne bonum posset inferre, et per unionem secum beatificare in aeternum. Percipimus ex sermone vestro, quod sapientia hodie in tantum exstincta aut infatuata sit, ut de statu vitae hominum relativo ad statum vitae bestiarum, prorsus nihil sciant; inde est, quod nec sciant statum vitae hominis post mortem; at illi qui hunc scire possunt, sed non volunt scire, et inde illum negant, ut faciunt multi ex vestris Christianis, assimilare possumus inventis in sylvis; non quod ex privatione instructionis ita stupidi facti sint, sed quod per fallacias sensuum, quae sunt tenebrae veritatum, semetipsos ita stupidos fecerint.”

153i. [iteratum] Sed tunc quidam in medio Palladii stans, in manu tenens palmam, dixit, “evolvite quaeso hoc arcanum, quomodo homo forma Dei creatus, mutari potuit in formam diaboli; scio quod Angeli Coeli sint formae Dei, et quod angeli inferni sint formae diaboli, et duae formae sunt sibi oppositae, hae Insaniae, illae Sapientiae; dicite itaque, quomodo homo forma Dei creatus a die in talem noctem potuit transire, ut potuerit negare Deum, et vitam aeternam:” [2] ad haec responderunt Didascali in ordine, primum Pythagorei, dein Socratici, et postea reliqui; sed inter illos erat quidam Platonicus; hic ultimo loquutus est, et hujus sententia praevaluit, quae erat,{1} quod homines Aevi Saturnini seu Saeculi aurei, sciverint et agnoverint quod essent Formae recipientes vitae a Deo, et quod ideo sapientia animabus et cordibus illorum inscripta fuerit, et inde, quod ex luce veri viderint verum, et per vera perceperint bonum ex jucundo amoris ejus: “at sicut Humanum Genus in sequentibus Saeculis recesserat ab agnitione, quod omne verum sapientiae et inde bonum amoris apud illos, continue influeret a Deo, cessaverunt esse habitacula Dei, et quoque tunc cessavit loquela cum Deo, et consociatio cum Angelis; interiora enim mentis illorum a directione sua, quae fuerat sursum elevata ad Deum a Deo, inflexa sunt{2} in directionem obliquam plus et plus, extrorsum in Mundum, et sic ad Deum a Deo per Mundum, et tandem inversa in directionem oppositam, quae est deorsum ad Semet; et quia Deus non potest spectari ab homine interius inverso et sic averso, homines separaverunt se a Deo, et facti sunt formae inferni seu diaboli. [3] Ex his sequitur, quod Primis Aevis agnoverint corde et anima, quod omne bonum amoris, et inde verum sapientiae illis essent a Deo, et quoque quod illa essent Dei in illis, et sic quod illi essent mera receptacula vitae a Deo, et inde vocati Imagines Dei, Filii Dei, et Nati a Deo: sed quod in succedentibus aevis illud non corde et anima, sed quadam fide persuasiva, et dein fide historica, et demum solum ore, agnoverint; et agnoscere tale solum ore, est non agnoscere, imo id negare corde. Ex his videri potest, qualis hodie est sapientia in terra apud Christianos, tametsi illi ex revelatione scripta inspirari possunt a Deo, dum non sciunt discrimen inter hominem et bestiam; et inde multi credunt, quod si homo vivit post mortem, etiam bestia victura sit, aut quia bestia non vivit post mortem, nec homo victurus sit; annon lux nostra spiritualis, quae illuminat visum mentis, apud illos facta est caligo; et lux illorum naturalis, quae solum illuminat visum corporis, facta est illis splendor.”

@1. Prima editio: erat;$

@2. Prima editio: est$

154i. [iteratum] Post haec converterunt se omnes ad duos Advenas, et illis gratias propter adventum et narrationem agebant, et orabant, ut haec, quae audiverant, suis fratribus renuntiarent: et responderunt Advenae, quod confirmaturi sint suos in hac veritate, quod quantum attribuunt omne bonum charitatis et verum fidei Domino, et non sibi, tantum sint homines, ac tantum fiant Angeli Coeli.

155i. [iteratum] Alterum Memorabile:{1} Quodam mane suavissimus Cantus e quadam altitudine supra me auditus me expergefecit, et inde in prima vigilia, quae interna, pacifica et dulcis est prae sequentibus diei, potui aliquamdiu teneri in spiritu sicut extra corpus, et exquisite attendere ad affectionem quae canebatur; Cantus Coeli non aliud est quam affectio mentis, quae ut modulamen per os emittitur, est enim sonus separatus a sermone loquentis ex affectione amoris, quae dat loquelae vitam; in statu illo percepi, quod esset affectio delitiarum amoris conjugialis, quae ab uxoribus in Coelo canora facta est; quod ita esset, animadverti ex sono cantus, in quo illae delitiae mirabilibus modis variebantur. Post haec surrexi, et prospexi in Mundum Spiritualem; et ecce in Oriente sub Sole ibi apparuit sicut Pluvia Aurea; erat ros matutinus, in tali copia descendens, qui strictus a radiis Solis speciem Pluviae aureae coram visu meo exhibebat; ex hac adhuc plenius evigilatus exivi in spiritu, et Angelum mihi forte tunc obvium interrogavi, num viderit Pluviam auream descendentem e Sole; [2] et respondit, quod videat illam quoties in meditatione est de Amore conjugiali, et tunc illuc vertit oculos; et dixit, “cadit illa Pluvia super Aulam, in qua sunt tres Mariti cum suis Uxoribus, qui habitant in medio Paradisi Orientalis. Quod videatur talis Pluvia super Aulam illam a Sole cadens,{2} est quia residet apud illos Sapientia de Amore conjugiali et ejus delitiis, apud maritos de amore conjugiali, et apud uxores de delitiis ejus: sed percipio, quod sis in meditatione de Delitiis amoris conjugialis, quare ducam te ad Aulam illam, et introducam;” et duxit me per Paradisiaca ad Domos, quae structae erant a Lignis oleae, et duae Columnae ex cedris ante portam, et introduxit me ad Maritos, et petiit ut liceret mihi in praesentia illorum loqui cum uxoribus; et annuerunt, et vocaverunt illas: hae argute inspectabant oculos meos; et quaesivi, “cur ita;” dixerunt, “possumus exquisite videre, quae tibi inclinatio et inde affectio, et ex hac cogitatio est de amore sexus, et videmus quod de illo intense, sed usque caste mediteris;” et dixerunt, “quid vis ut de illo tibi dicamus;” et respondi, “dicite, quaeso, aliquid de delitiis amoris conjugialis;” et Mariti annuerunt, dicentes, “aperite si placet aliquid de illis; sunt illorum aures castae:” [3] et quaesiverunt, “quis te docuit de delitiis illius amoris interrogare nos; cur non Maritos;” et respondi, “hic Angelus qui mecum est, dixit mihi in aurem, quod Uxores sint illarum receptacula et sensoria, quia sunt natae Amores, et omnes delitiae sunt amoris;” ad haec subridente ore respondebant, “esto prudens, et non dic tale quid nisi in sensu ambiguo, quia est sapientia alte reservata in cordibus nostri sexus, et non alicui Marito aperitur, nisi qui in Amore vere conjugiali est; causae sunt plures, quas apud nos penitus recondimus:” et tunc dixerunt Mariti, “sciunt uxores omnes status nostrae mentis, nec absconditum illis est quicquam; vident, percipiunt, et sentiunt quicquid ex voluntate nostra procedit; et nos vicissim nihil apud uxores; hoc datum est uxoribus, quia sunt Amores tenerrimi, et tanquam Zeli ardentes pro conservatione amicitiae et confidentiae conjugialis, et sic utriusque felicitatis vitae, quam prospiciunt maritis et sibi ex insita amori illarum sapientia, quae tam plena est prudentia, ut non velint, et inde non possint dicere, quod ament, sed quod amentur;” et quaesivi, cur non volunt, et inde non possunt; responderunt, quod si minimum tale elaberetur ex ore illarum, frigus invaderet maritos, et separaret a toro, cubiculo, et aspectu; “sed hoc fit illis, qui non sancta habent conjugia, et ideo non ex spirituali amore amant suas uxores; aliter fit illis qui amant; in horum mentibus amor ille est spiritualis, et ex hoc in corpore est naturalis; nos in hac Aula sumus in hoc amore ex illo, quare concredimus Maritis arcana de delitiis amoris conjugialis nostris.” [4] Tunc officiose rogavi, ut etiam mihi aliquid de Arcanis illis aperirent: et illico spectabant ad fenestram plagae meridiei, et ecce visa est columba candida, cujus alae nitebant sicut ex argento, et caput insignitum erat corona sicut ex auro, stans super ramo, e quo exibat oliva; quae cum in conatu expandendi alas erat, dicebant uxores, “aperiemus aliquid; columba illa dum apparet, est nobis signum quod liceat:” et dixerunt, “sunt unicuique Viro quinque Sensus, Visus, Auditus, Olfactus, Gustus et Tactus; at nobis est quoque Sextus, qui est Sensus delitiarum omnium amoris conjugialis Mariti; et hic Sensus est nobis in palmis, dum tangimus Maritorum nostrorum pectora, ulnas, manus aut genas, imprimis dum pectora, et quoque dum ab illis tangimur; omnes laetitiae et amaenitates cogitationum mentis illorum, et omnia gaudia et jucunda animi illorum, ac festiva et hilaria pectoris illorum, ab illis transeunt in nos, et formant se, et fiunt perceptibilia, sensibilia, tactilia, et discernimus illa tam exquisite et distincte, sicut auris discernit modulos cantus, et sicut lingua sapores lautitiarum; verbo, spirituales maritorum jucunditates induunt naturalem quasi corporaturam apud nos, quare a Maritis nostris vocamur Organa sensoria amoris casti conjugialis, et inde Delitiarum suarum:{3} at hic sensus nostri Sexus existit, subsistit, persistit, et exaltatur in eo gradu, in quo Mariti nos ex sapientia et judicio amant, et nos vicissim illos ex iisdem in illis amamus: ille Sensus nostri Sexus vocatur in Coelis Ludus sapientiae cum suo amore, et amoris cum sua sapientia.” [5] Ex his excitatus sum desiderio sciscitandi{4} plura, ut de Varietate delitiarum, et dixerunt, “est illa infinita: sed plura dicere non volumus, et ideo nec possumus, quia Columba fenestrae nostrae cum ramo olivae sub pedibus avolavit;” et exspectavi reditum, sed incassum. Interea quaesivi Maritos, “estne vobis similis amoris conjugialis sensus;” et responderunt, “est ille nobis in communi, et non in particulari; est nobis commune beatum, commune jucundum, et commune amaenum, ex particularibus uxorum nostrarum; et hoc Commune, quod nobis est ex illis, est sicut Serenum pacis.” His dictis, ecce trans fenestram apparebat Olor stans super ramo ficus, et expansit alas, et evolavit; hoc viso, dicebant Mariti, “hoc nobis est signum silentii de Amore conjugiali; redi per vices, et forte plura detegentur;” ac recesserunt; et abivimus.

@1. Prima editio: Momorabile:$

@2. Prima editio: cadentis,$

@3. Prima editio: delitiae suae:$

@4. Prima editio: scissitandi$

156i. [iteratum] DE CONJUNCTIONE ANIMARUM ET MENTIUM PER CONJUGIUM, QUAE INTELLIGITUR PER DOMINI VERBA, QUOD NON AMPLIUS SINT DUO, SED UNA CARO
Quod Viro et Foeminae a Creatione indita sit Inclinatio et quoque Facultas conjunctionis sicut in unum, et quod utraque illa Viro et Foeminae insit adhuc, constat ex Libro creationis, et simul ex Domini verbis: in Libro creationis, qui vocatur genesis, legitur, “Jehovah Deus aedificavit Costam, quam sumserat de homine, in Mulierem; et adduxit eam ad hominem: et dixit homo,{1} haec vice hac, Os de ossibus meis et Caro de carne mea; huic vocabitur nomen Ischah, quia de Isch, Viro, sumpta est haec: propterea derelinquet vir patrem suum et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt in Carnem unam,” Cap. II:22.23.24. Similia etiam dixit Dominus apud Matthaeum; “Annon legistis, quod Ille qui fecit ab initio Masculum et Foeminam, dixit, propterea deseret homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in Carnem unam; quare non amplius duo sunt, sed una Caro,” Cap. XIX:4.5. [2] Ex his patet, quod Foemina creata sit ex Viro, et quod sit utrique et Inclinatio et Facultas reuniendi se in unum; quod in Unum Hominem, patet etiam ex Libro creationis, ubi uterque simul dicitur Homo; legitur enim, Quo die creavit Deus Hominem, masculum et foeminam creavit illos, et vocavit nomen illorum Homo, [Genes.] Cap. V:[1.]2; legitur ibi, “vocavit nomen illorum Adam,” sed Adam et Homo sunt una vox in lingua Hebraea: insuper uterque simul vocatur Homo, ibi Cap. I:27. Cap. III:22.23.24: per unam Carnem etiam significatur unus Homo, quod patet ex locis in Verbo, ubi dicitur “Omnis Caro,” per quod intelligitur Omnis Homo, ut Genes. VI:12.13.17.19. Esaj. XL:5.6. Cap. XLIX:26. Cap. LXVI:16.23.24. Jerem. XXV:31. Cap. XXXII:27. Cap. XLV:5. Ezech. XX:48. Cap. XXI.4.5; et alibi. [3] Quid autem intelligitur per Costam viri, quae in mulierem aedificata est, quid per Carnem quae loco ejus inclusa est, et sic quid per “Os ex ossibus meis et Caro ex carne mea,” et quid per Patrem et Matrem, quos vir post conjugium relinquet, et quid per Adhaerere uxori, ostensum est in Arcanis Coelestibus, ubi duo Libri, Genesis et Exodus, quoad sensum spiritualem explicati sunt. Quod non Costa per costam, nec Caro per carnem, nec Os per os, neque Adhaerere per adhaerere, intellecta sint, sed Spiritualia, quae illis correspondent, et inde per illa significantur, ibi demonstratum est; quod intellecta sint Spiritualia, quae a duobus faciunt unum Hominem, patet ex eo, quod Amor conjugialis conjungat illos, et Amor ille est spiritualis. Quod Amor sapientiae Viri transcriptus sit in Uxorem, supra aliquoties dictum est, et in Transactionibus, quae hanc sequuntur, plenius confirmabitur; nunc non licet a materia hic proposita abire, et sic digredi, quae est de Conjunctione duorum Conjugum in unam carnem per unionem animarum et mentium. Sed haec Unio elucidabitur in hoc ordine. I. Quod a creatione insita sit utrique Sexui facultas et inclinatio, ut possint et velint conjungi sicut in unum. II. Quod Amor conjugialis conjungat duas animas et inde mentes in unum. III. Quod Voluntas uxoris se conjungat cum Intellectu viri, et inde Intellectus viri cum Voluntate uxoris. IV. Quod Inclinatio ad uniendum sibi Virum sit constans et perpetua apud Uxorem, sed inconstans et alterna apud Virum. V. Quod conjunctio inspiretur Viro ab Uxore secundum ejus amorem, et recipiatur a Viro secundum ejus sapientiam. VI. Quod Conjunctio illa fiat successive a primis diebus conjugii, et apud illos, qui in Amore vere conjugiali sunt, penitius et penitius in aeternum. VII. Quod conjunctio Uxoris cum Sapientia rationali Mariti fiat ab intra, sed cum Sapientia morali ejus ab extra. VIII. Quod propter conjunctionem illam ut finem, Uxori sit data perceptio affectionum Mariti, et quoque summa prudentia moderandi illas. IX. Quod Uxores hanc perceptionem apud se recondant, et a maritis abscondant, propter causas quae sunt necessitates, ut Conjugialis amor, amicitia, et confidentia, et sic beatitudo cohabitationis et felicitas vitae, constabiliantur. X. Quod perceptio haec sit Sapientia uxoris; quod haec non dabilis sit apud Virum, nec quod Sapientia rationalis viri dabilis sit apud Uxorem. XI. Quod Uxor jugiter ex amore cogitet de Inclinatione viri ad se, animo conjungendi sibi illum; aliter Vir. XII. Quod Uxor conjungat se Viro per applicationes ad ejus voluntatis desideria. XIII. Quod Uxor conjungatur Viro suo per sphaeram vitae suae exeuntem ex amore ejus. XIV. Quod Uxor conjungatur Marito per appropriationem virium virtutis ejus; sed quod hoc fiat secundum amorem mutuum spiritualem illorum. XV. Quod sic Uxor imaginem sui Mariti recipiat in se, et inde percipiat, videat et sentiat ejus affectiones. XVI. Quod sint Officia propria Viri, et Officia propria Uxoris; et quod Uxor non possit intrare in officia propria viri, nec Vir in officia propria uxoris, et illis rite fungi. XVII. Quod Officia illa secundum mutuum auxilium etiam conjungant duos in unum; et simul faciant unam Domum. XVIII. Quod Conjuges secundum conjunctiones supra dictas fiant unus Homo plus et plus. XIX. Quod illi, qui in Amore vere conjugiali sunt, sentiant se unitum hominem, et sicut unam carnem. XX. Quod Amor vere conjugialis in se spectatus, sit unio animarum, conjunctio mentium, nisus ad conjunctionem in pectoribus, et inde in corpore. XXI. Quod status hujus Amoris sint Innocentia, Pax, Tranquillitas, Amicitia intima, Confidentia plena, ac Desiderium animi et cordis mutuum faciendi alteri omne bonum; et ex omnibus illis Beatitudo, Faustitas, Jucunditas, Voluptas, et ex harum fruitione aeterna, coelestis Felicitas. XXII. Quod haec nullatenus possint dari, nisi in Conjugio unius Viri cum una Uxore. Sequitur nunc horum Explicatio.

@1. Prima editio: homo;$

CA n. 157 157. I. Quod{1} a Creatione insita sit utrique Sexui facultas et inclinatio, ut possint et velint conjungi sicut in unum. Quod foemina a viro desumpta sit, mox supra ex Libro Creationis ostensum est: quod inde sit utrique sexui facultas et inclinatio ad conjungendum se in unum, inde sequitur; id enim quod ab aliquo desumptum est, trahit et retinet ex proprio ejus, quod facit suum; quod quia homogeneum est, spirat reunitionem, et cum reunitum est, est sicut in se cum in illo, et vicissim. Quod facultas conjunctionis unius sexus cum altero sit, seu quod possint uniri, hoc nullum movet scrupulum; nec quin sit inclinatio ad conjungendum se; utrumque enim autopsica experientia docet.

@1. Prima editio: quod$

CA n. 158 158. II. Quod{1} Amor conjugialis conjungat duas animas et inde mentes in unum. Unusquisque homo consistit ex Anima, Mente et Corpore; Anima est intimum ejus, Mens est medium ejus, et Corpus est ultimum; Anima quia est intimum hominis, est illa ex origine coelestis, et Mens quia est medium ejus, est ea ex origine spiritualis, et Corpus quia est ultimum, est id ex origine naturale; illa quae ex origine coelestia sunt, et illa quae ex origine spiritualia sunt, non sunt in spatio, sed sunt in apparentiis spatii; hoc quoque notum est in Mundo, quare dicitur, quod de Spiritualibus non praedicari possit extensum nec locus: cum itaque spatia sunt apparentiae, etiam distantiae et praesentiae sunt apparentiae; quod apparentiae distantiarum et praesentiarum in Mundo spirituali sint secundum proximitates, propinquitates et affinitates amoris, in Opusculis de illo Mundo saepius indigitatum et confirmatum est. [2] Haec dicta sunt, ut sciatur, quod Animae et Mentes hominum non sint in spatio, sicut corpora illorum, quia illae, ut supra dictum est, ex origine coelestes et spirituales sunt; et quia non in spatio sunt, possint conjungi sicut in unum, tametsi non simul corpora. Hoc fit imprimis inter Conjuges, qui se mutuo intime amant: sed quia foemina est ex viro, et conjunctio illa est species reunitionis, ex ratione videri potest, quod non sit conjunctio in unum, sed adjunctio, vicina et propinqua secundum amorem, et ad contactum apud illos qui in amore vere conjugiali sunt; adjunctio haec vocari potest cohabitatio spiritualis, quae datur apud conjuges, qui se tenere amant, utcunque distant corpore; dantur plura documenta experientiae etiam in Mundo naturali, quae haec confirmant. Ex his patet, quod Amor conjugialis conjungat duas animas et mentes in unam.

@1. Prima editio: quod$

CA n. 159 159. III. Quod Voluntas uxoris se conjungat cum Intellectu viri, et inde Intellectus viri cum Voluntate uxoris; causa est, quia Masculus nascitur ut fiat intellectus, ac Foemina ut fiat Voluntas amans intellectum masculi; ex quo sequitur, quod Conjunctio conjugialis sit Voluntatis uxoris cum Intellectu viri, et reciproca Intellectus viri cum Voluntate uxoris: quisque videt, quod propinquissima conjunctio sit Intellectus et Voluntatis; et quod sit talis, ut una facultas possit intrare in alteram, ac delectari ex conjunctione, et in illa.

CA n. 160 160. IV. Quod inclinatio ad uniendum sibi virum sit constans et perpetua apud Uxorem, sed inconstans et alterna apud Virum; causa est, quia Amor non potest aliter quam amare, et se unire, ut redametur; essentia et vita ejus non aliud est; ac Foeminae natae sunt Amores, at Viri, cum quibus se uniant ut redamentur, sunt Receptiones. Praeterea, est amor continue efficiens; est sicut calor, flamma et ignis, quae si coercentur ne efficiant, pereunt; inde est, quod inclinatio ad uniendum sibi virum, sit constans et perpetua apud uxorem: quod autem non similis inclinatio ad uxorem sit apud virum, est quia Vir non est amor, sed modo recipiens amoris; et quia status receptionis abest et adest secundum curas quae interpolant, secundum caloris et non caloris mutationes in mente ex variis causis, et secundum incrementa et decrementa virium in corpore, quae quia non constanter et statis momentis redeunt, sequitur quod inclinatio ad conjunctionem illam sit apud viros inconstans et alterna.

CA n. 161 161. V. Quod conjunctio inspiretur viro ab Uxore secundum ejus amorem, et recipiatur a Viro secundum ejus sapientiam. Quod Amor et inde conjunctio inspiretur viro ab uxore, hodie absconditum est viris, imo universaliter negatur ab illis; causa est, quod uxores persuadeant, quod solum viri ament, et ipsae recipiant, seu quod viri sint amores, et ipsae obedientiae; gaudent etiam corde, dum viri ita credunt: quod hoc illis persuadeant, sunt plures causae, quae omnes sunt prudentiae et circumspectionis uxorum, de quibus aliquid in sequentibus dicetur, et in specie in Capite de Causis frigorum, separationum et divortiorum inter conjuges. Quod inspiratio seu insinuatio amoris sit viris ab uxoribus, est quia nihil amoris conjugialis, et ne quidem amoris sexus est apud viros, sed solum apud uxores et foeminas; quod ita sit, ad vivum mihi in Mundo spirituali ostensum est: [2] Quondam{1} erat sermo de hac re ibi, ac viri ex persuasione ab uxoribus instabant, quod illi ament, et non uxores, sed quod uxores amorem recipiant ab illis; ut lis hujus arcani dirimeretur, ablatae sunt a viris omnes foeminae una cum uxoribus, et simul cum illis ipsa sphaera amoris sexus remota est; qua remota viri in statum prorsus peregrinum, et prius nusquam perceptum, venerunt, ex quo multum conquesti sunt; tunc cum in illo erant, adductae sunt ad illos foeminae, et ad maritos uxores, ac hae et illae blande alloquebantur illos; sed ad blanditias illarum frigidi facti sunt, et averterunt se, et dixerunt inter se, “quid hoc, quid foemina;” et cum quaedam dicerent, quod uxores illorum essent, respondebant, “quid uxor; non cognoscimus vos:” at cum uxores de hac prorsus frigida indifferentia virorum inciperent indolere, et quaedam lachrymare, sphaera amoris sexus foeminini, et conjugialis, quae hactenus viris ablata fuit, restituta est; et tunc viri illico in statum priorem suum redierunt; amatores conjugii in suum, et amatores sexus in suum: sic convicti sunt Viri, quod nihil amoris conjugialis, ne quidem amoris sexus, apud illos resideat, sed solum apud uxores et foeminas: sed usque postea uxores ex prudentia sua adduxerunt viros ad credendum, quod Amor resideat apud viros, et quod aliqua scintilla ejus possit ab illis transire in se. [3] Experientia haec hic adducta est, ut sciatur quod uxores sint amores, et viri receptiones. Quod viri sint receptiones secundum sapientiam apud se, imprimis secundum hanc ex religione, quod sola uxor amanda sit, patet ex eo, quod dum sola uxor amatur, amor concentretur; et quia etiam nobilitatur, maneat in suo robore, consistat et persistat; et quod alioquin foret, sicut dum triticum ex horreo projicitur ad canes, unde fit domi egestas.

@1. Signum citationis hic ante Quondam apparet in prima editione.$

CA n. 162 162. VI: Quod Conjunctio illa fiat a primis diebus conjugii successive; et quod apud illos, qui in Amore vere conjugiali sunt, penitius et penitius in aeternum. Primus calor conjugii non conjungit, trahit enim ex amore sexus, qui est corporis et inde spiritus; et quod ex corpore in spiritu est, hoc non moratur diu; sed amor qui est ex spiritu in corpore, moratur: amor spiritus, et e spiritu corporis, insinuatur animabus et mentibus conjugum una cum amicitia et confidentia; cum hae duae cum amore primo conjugii se conjungunt, fit Amor conjugialis, qui aperit pectora, et inspirat illis amoris dulcedines; et hoc penitius et penitius, sicut illae duae primitivo amori se adjungunt, et ille intrat in has, et vicissim.

CA n. 163 163. VII: Quod conjunctio uxoris cum Sapientia rationali mariti fiat ab intra, sed cum Sapientia morali ejus ab extra. Quod Sapientia apud viros sit duplex, Rationalis et Moralis; et quod Sapientia rationalis illorum sit solius intellectus, et quod Sapientia moralis illorum sit intellectus et simul vitae, concludi et videri potest ex sola intuitione et exploratione: sed ut sciatur, quid intelligitur per Sapientiam rationalem virorum, et quid per Sapientiam moralem illorum, enumerabuntur aliqua in specie. Illa quae Sapientiae rationalis illorum sunt, insigniuntur variis nominibus; in genere vocantur Scientia, Intelligentia, et Sapientia; in specie autem, Rationalitas, Judicium, Ingenium, Eruditio, Sagacitas; sed quia Scientiae sunt cuivis peculiares in suo officio, ideo sunt multifariae; sunt enim peculiares Clericis, peculiares Personis magistratus, peculiares variis illorum Officiariis, peculiares Judicibus, peculiares Medicis et Chymicis, peculiares Militibus et Nautis, peculiares Artificibus et Operariis, peculiares Agricolis, et sic porro: ad Rationalem Sapientiam pertinent etiam omnes Scientiae, in quas adolescentes initiantur in Scholis, et per illas postea in intelligentiam, et vocantur etiam vario nomine, ut Philosophica, Physica, Geometrica, Mechanica, Chymica, Astronomica, Juridica, Politica, Ethica, Historica, et plures, per quas, sicut per ostia, intratur in rationalia, ex quibus fit Sapientia rationalis.

CA n. 164 164. Sapientiae autem moralis apud viros sunt omnes{1} Virtutes morales, quae spectant vitam, ac intrant illam; et quoque sunt Virtutes spirituales, quae ex Amore in Deum et ex Amore erga proximum effluunt, et in illos confluunt. Virtutes, quae ad Sapientiam moralem virorum pertinent, sunt etiam varii nominis, et vocantur Temperantia, Sobrietas, Probitas, Benevolentia, Amicitia, Modestia, Sinceritas, Officiositas, Civilitas, tum Sedulitas, Industria, Solertia, Alacritas,{2} Munificentia, Liberalitas, Generositas, Strenuitas, Intrepiditas, Prudentia; praeter plures. Virtutes spirituales apud viros, sunt Amor religionis, Charitas, Veritas, Fides, Conscientia, Innocentia, praeter plures. Hae Virtutes et illae in genere referri possunt ad amorem et zelum pro Religione, pro Bono publico, pro Patria, pro Civibus, pro Parentibus, pro Conjuge, et pro Liberis. In his omnibus dominantur Justitia et Judicium; Justitia est Sapientiae moralis, et Judicium est Sapientiae rationalis.

@1. Prima editio: omes$

@2. Prima editio: Alacritas;$

CA n. 165 165. Quod Conjunctio uxoris cum Sapientia rationali viri sit ab intra, est quia haec Sapientia est propria Intellectus virorum, et scandit in lucem, in qua foeminae non sunt; quae causa est quod foeminae non loquantur ex illa, sed in consortiis virorum, in quibus similia ventilantur, taceant, et modo auscultent: quod tamen usque sint apud uxores ab intra, patet ex auscultatione, quod intus recognoscant illa, et faveant illis, quae audiunt et audiverant ex maritis. Quod autem conjunctio uxoris cum Sapientia virorum morali sit ab extra, est quia Virtutes illius sapientiae quoad plurimam partem sunt affines similibus apud foeminas, et trahunt ex Voluntate intellectuali viri, cum qua Voluntas uxoris se unit, et facit conjugium; et quia uxor cognoscit illas apud virum, plus quam vir illas apud se, dicitur quod conjunctio uxoris cum illis sit ab extra.

CA n. 166 166. VIII: Quod propter conjunctionem illam ut finem, Uxori sit data perceptio affectionum Mariti, et quoque summa prudentia moderandi illas. Quod Uxores cognoscant affectiones maritorum suorum, et quod prudenter moderentur illas, est quoque inter arcana amoris conjugialis apud uxores recondita; cognoscunt illas tribus sensibus, visu, auditu, et tactu, et moderantur illas in omni ignorantia maritorum suorum. Nunc quia illa inter arcana uxorum sunt, non decet me aperire illa quoad circumstantias, sed quia decet ipsas uxores, ideo sequuntur post capita quatuor Memorabilia, in quibus ab ipsis aperiuntur; duo ex Tribus uxoribus habitantibus in Aula, super qua visa est sicut Pluvia aurea cadens; et duo a Septem uxoribus sedentibus in Roseto; quae si leguntur, apparet hoc arcanum detectum.

CA n. 167 167. IX: Quod Uxores hanc perceptionem apud se recondant, et a maritis abscondant, propter causas, quae sunt necessitates, ut conjugialis amor, amicitia et confidentia, et sic beatitudo cohabitationis, et felicitas vitae, constabiliantur. Reconditio et absconditio perceptionis affectionum mariti ab uxoribus vocantur Necessitates, quia si revelarentur, abalienarent maritos a toro, a cubiculo, et a domo; ratio est, quia plerisque viris alte insidet frigus conjugiale ex pluribus causis, quae in Capite de Causis frigorum, separationum, et divortiorum inter conjuges, aperientur; [2] hoc frigus, si uxores detegerent affectiones et inclinationes maritorum, e latibulis suis erumperet, ac infrigeraret primum interiora mentis, dein pectus, et inde ultima amoris, quae generationi dicata sunt; quibus infrigeratis amor conjugialis exularet in tantum, ut non aliqua spes amicitiae, confidentiae, et beatitudinis cohabitationis, et inde felicitatis vitae, superesset; uxores tamen illa spe continue lactantur: aperire, quod sciant affectiones et inclinationes amoris apud maritos, secum fert declarationem et evulgationem amoris illarum; et notum est, quod quantum uxores aperiunt os de illo, tantum viri frigescant, et cupiant separationem. Ex his patet veritas hujus Articuli, quod causae, propter quas uxores perceptionem suam apud se recondunt, et a maritis abscondunt, sint necessitates.

CA n. 168 168. X: Quod perceptio haec sit sapientia uxoris; et quod haec non dabilis sit apud virum, nec quod sapientia rationalis viri dabilis sit apud uxorem. Hoc sequitur ex discrimine, quod est inter Masculinum et Foemininum; Masculinum est ex intellectu percipere, et Foemininum est ex amore; ac Intellectus etiam percipit illa quae supra corpus, et extra mundum sunt, visus enim rationalis et spiritualis illuc vadit; at Amor non ultra id quod sentit; dum ultra, hoc trahit ex conjunctione cum intellectu viri constabilita a creatione; intellectus enim est lucis, et amor est caloris, et illa quae lucis sunt, perspiciuntur, et illa quae caloris sunt, sentiuntur. Ex his patet, quod propter universale discrimen, quod est inter masculinum et foemininum, sapientia uxoris non dabilis sit apud virum, nec sapientia viri apud uxorem: sapientia moralis viri nec dabilis est apud foeminas, quantum illa trahit ex sapientia rationali ejus.

CA n. 169 169. XI. Quod Uxor jugiter cogitet de inclinatione Viri ad se, animo conjungendi sibi illum. Haec cohaerent cum supra explicatis, his, quod Inclinatio ad uniendum sibi virum sit constans et perpetua apud uxorem, sed inconstans et alterna apud virum, quae videantur; ex illis sequitur, quod cogitatio uxoris continua sit de inclinatione mariti ad se, animo conjungendi sibi illum: discontinuatur quidem uxoris cogitatio de marito per domestica quae curae ejus sunt, sed usque manet in affectione amoris ejus, et haec se a cogitationibus apud foeminas non separat, sicut apud viros; sed haec ut relata refero; videantur duo Memorabilia a septem Uxoribus in Roseto sedentibus, quae post aliqua Capita sequuntur.

CA n. 170 170. XII: Quod Uxor conjungat se Viro per applicationes ad ejus voluntatis desideria. Haec inter nota familiaria sunt, quare Explicatio horum supersedetur.

CA n. 171 171. XIII: Quod Uxor conjungatur Viro suo per Sphaeram vitae suae exeuntem ex amore ejus. Ex unoquovis homine exit, imo exundat, Sphaera spiritualis ex affectionibus amoris ejus, et circumdat illum, et haec se indit Sphaerae naturali, quae est e corpore, et se conjungunt; quod Sphaera naturalis e corpore continue effluat, non modo ex homine, sed etiam ex bestiis, imo ex arboribus, fructibus, floribus, et quoque ex metallis, in vulgo notum est; in Mundo spirituali similiter; sed Sphaerae ex subjectis effluentes ibi sunt spirituales, et illae quae ex Spiritibus et Angelis emanant, sunt penitus spirituales, quia illis sunt affectiones amoris, et inde perceptiones et cogitationes interiores; omne sympathicum et antipathicum inde trahit suum ortum, et quoque omnis conjunctio et disjunctio, et secundum illas praesentia et absentia ibi, homogeneum enim seu concors facit conjunctionem et praesentiam, ac heterogeneum et discors disjunctionem et absentiam, quare illae sphaerae faciunt distantias ibi: quid sphaerae illae spirituales operantur in Mundo naturali, quibusdam etiam notum est: Inclinationes conjugum inter se nec ex alia origine sunt; hos Sphaerae unanimes et concordes uniunt, ac adversae et discordes disuniunt; sunt enim Sphaerae concordes jucundae et gratae, ac discordes injucundae et ingratae. [2] Audivi ab Angelis, qui in perceptione illarum clara sunt, quod non sit ulla pars intus in homine, nec ulla extus, quae se non renovat, quod fit per solutiones et reparationes, et quod inde sit sphaera, quae jugi exundat: et dixerunt, quod sphaera illa circumstipet hominem a tergo et a pectore, sed tenuiter a tergo, dense autem a pectore; et quod haec, quae a pectore est, se conjungat cum respiratione; et quod exinde sit, quod duo Conjuges, qui discrepant animis et discordant affectionibus, in toro jaceant obversi, tergo ad tergum; et vicissim qui animis et affectionibus concordant, conversi ad se mutuo. [3] Dixerunt etiam, quod Sphaerae, quia exeunt ab omni parte hominis, et continuantur ample circum illum, non modo conjungant et disjungant duos conjuges ab extra, sed etiam ab intra; et quod inde sint omnes differentiae et varietates Amoris conjugialis. Ultimo dixerunt, quod sphaera amoris exiens ab uxore, quae tenere amatur, in Coelo percipiatur sicut dulciter fragrans, insigniter amaenius, quam percipitur illa in Mundo a recenti marito primis diebus post nuptias. Ex his patet veritas asserta, quod uxor conjungatur viro per Sphaeram vitae suae exeuntem ex amore ejus.

CA n. 172 172. XIV: Quod Uxor conjungatur Marito per appropriationem virium virtutis ejus; sed quod hoc fiat secundum Amorem mutuum spiritualem illorum. Quod ita sit, etiam ex ore Angelorum captavi; dixerunt, quod prolifica impensa a maritis recipiantur universim ab uxoribus, ac addant se vitae illarum; et quod sic uxores vitam unanimam, et successive unanimiorem cum maritis ducant; et quod inde fiat effective unio animarum et conjunctio mentium: causam dixerunt hanc, quia in prolifico mariti est anima ejus, et quoque mens quoad{1} interiora ejus quae conjuncta sunt animae: adjecerunt, quod hoc a creatione provisum sit, ut sapientia viri, quae facit animam ejus, approprietur uxori, ac ut sic fiant, secundum Domini verba, una caro: tum etiam, quod hoc provisum sit, ne homo vir, post conceptionem ex quadam phantasia relinquat uxorem. Sed addiderunt, quod applicationes et appropriationes vitae maritorum apud uxores, fiant secundum amorem conjugialem, quia amor, qui est unio spiritualis, conjungit; et quod hoc etiam provisum sit propter plures causas.

@1. Prima editio: quad$

CA n. 173 173. XV: Quod sic Uxor imaginem sui Mariti recipiat in se, et inde percipiat, videat, et sentiat ejus affectiones. Ex causis supra allatis sequitur ut testatum, quod Uxores recipiant in se illa, quae sunt sapientiae maritorum, ita quae sunt propria animarum et mentium illorum, et sic faciant se ex virginibus uxores: causae ex quibus hoc sequitur, sunt,{1} 1. Quod foemina creata sit ex viro. 2. Quod inde inclinatio se uniendi et sicut reuniendi cum viro insit. 3. Quod ex illa unione, et propter illam cum suo compari, foemina nascatur amor viri, et fiat plus et plus amor ejus per conjugium, quia tunc amor impendit jugiter cogitationes suas ad conjungendum sibi virum. 4. Quod conjungatur Unico suo per applicationes ad vitae ejus desideria. 5. Quod conjungantur per sphaeras circumstipantes, ac unientes se universaliter et singulariter secundum quale amoris conjugialis apud uxores, et simul secundum quale sapientiae recipientis illum apud maritos. 6. Quod etiam conjungantur per appropriationes virium maritorum ab uxoribus. 7. Ex quibus patet, quod jugiter aliquid mariti transcribatur in uxorem, et ei inscribatur sicut ejus. Ex his et illis consequitur, quod imago mariti formetur in uxore, ex qua imagine uxor percipit, videt et sentit illa quae in marito sunt, in se, et inde sicut se in illo; percipit ex communicatione, videt ex aspectu, et sentit ex tactu; quod sentiat receptionem sui amoris a marito ex tactu in palmis super genis, ulnis, manibus, et pectoribus, aperuerunt mihi tres uxores in Aula, et septem in Roseto, de quibus in Memorabilibus.

@1. Prima editio: sunt.$

CA n. 174 174. XVI: Quod sint officia propria Viri, et officia propria Uxoris; et quod Uxor non possit intrare in officia propria viri, nec Vir in officia propria uxoris, et illis rite fungi. Quod sint Officia propria viri, et propria uxoris, non opus est illustrare per recensionem illorum, sunt enim plura et varia; et quisque scit dispescere illa in numeros secundum genera et species, modo intendat animum ad dispiciendam illa. Officia per quae Uxores praeprimis se cum Maritis conjungunt, sunt educationes infantum utriusque sexus, ac puellarum usque ad aetatem, qua dantur nuptui.

CA n. 175 175. Quod Uxor non possit intrare in Officia propria viri, et vicissim nec Vir in Officia propria uxoris, est quia differunt sicut sapientia et ejus amor, seu sicut cogitatio et ejus affectio, seu sicut intellectus et ejus voluntas; in Officiis propriis virorum primas agit intellectus, cogitatio et sapientia, in Officiis autem propriis uxorum primas agit voluntas, affectio et amor; et Uxor ex his facit sua officia, et Vir ex illis facit sua; quare Officia illorum ex sua natura sunt diversa; sed usque conjunctiva in serie successiva. [2] Creditur a multis, quod Mulieres possint fungi officiis virorum, modo a prima aetate initientur in illa, quemadmodum pueri; sed possunt in exercitium illorum, non autem in judicium, a quo officiorum rectitudo interius dependet; quapropter illae Mulieres, quae in virorum officia initiatae sunt, tenentur in rebus judicii consulere viros, et tunc ex illorum consiliis, si sui arbitrii sunt, eligunt quod favet amori suo. [3] Autumatur etiam a quibusdam, quod Mulieres aeque possint elevare aciem intellectus sui in sphaeram lucis, in quam Viri, ac perspicere res in eadem altitudine; quae opinio inducta est illis per Scripta a quibusdam eruditis Camoenis; sed haec in Mundo spirituali in praesentia illarum explorata, inventa sunt non judicii et sapientiae, sed ingenii et facundiae; et illa, quae ex his duobus procedunt, ex elegantia et concinnitate compositionis vocum apparent tanquam sublimia et erudita; sed modo coram illis, qui omnem ingeniositatem vocant sapientiam. [4] Quod nec Viri possint intrare in officia propria mulierum, et illis rite fungi, est causa, quia non in affectiones illarum, quae prorsus distinctae sunt ab affectionibus virorum. Quoniam Masculini sexus affectiones et perceptiones a creatione et inde a natura ita discriminatae sunt, ideo inter statuta apud Filios Israelis etiam fuit hoc, “Non erit vestis viri super muliere, nec vestis mulieris super viro; quia hoc abominatio.” Deutr. XXII:5; causa erat, quia omnes in Spirituali Mundo vestiuntur secundum suas affectiones, et binae affectiones, mulieris et viri, non possunt uniri nisi inter duos, et nusquam in uno.

CA n. 176 176. XVII. Quod Officia illa secundum mutuum auxilium etiam conjungant duos in unum; et simul faciant unam domum. Quod Mariti officia aliqua ratione se conjungant cum officiis uxoris, et quod officia Uxoris se adjungant officiis mariti, et quod conjunctiones et adjunctiones illae sint mutuum auxilium, et secundum illud, inter nota in Mundo sunt; at Primaria quae confoederant, consociant, et in unum congregant animas et vitas duorum conjugum, est communis cura educandi liberos; circa quam Officia mariti et Officia uxoris se distinguunt{1} et simul conjungunt; se distinguunt,{2} quia cura lactationis et educationis infantum utriusque sexus, et quoque instructionis puellarum usque ad aetatem illarum dum addicantur et associantur viris, est proprii officii uxoris; at cura instructionis puerorum, post pueritiam ad ephebatum, et post illum usque dum suae potestatis fiunt, est proprii officii mariti; conjungunt autem se per consilia, et sustentationes, et per plura alia auxilia mutua. Quod Officia illa tam conjuncta quam distincta, seu tam communia quam propria, colligent animos conjugum in unum, et quod Amor storge vocatus id efficiat, notum est: quod Officia illa in sua distinctione et conjunctione spectata, faciant unam Domum, etiam notum est.

@1. Prima editio: distingvunt$

@2. Prima editio: distingvunt,$

CA n. 177 177. XVIII. Quod Conjuges secundum Conjunctiones supradictas fiant unus homo plus et plus. Haec coincidunt cum contentis Articuli VIti, ubi explicatum est, quod Conjunctio fiat a primis diebus conjugii successive; et quod apud illos, qui in Amore vere conjugiali sunt, penitius et penitius in aeternum, quae videantur: fiunt unus homo secundum incrementum Amoris conjugialis: et quia ille Amor in Coelis est genuinus ex coelesti et spirituali Angelorum vita, ideo duo Conjuges ibi vocantur duo, cum nominantur Maritus et Uxor, sed unus cum nominantur Angeli.

CA n. 178 178. XIX. Quod illi, qui in Amore vere conjugiali sunt, sentiant se unitum hominem, et sicut unam carnem. Quod ita sit, non ex ore alicujus terricolae, sed ex oribus coelicolarum, confirmandum est, quoniam apud homines in terris hodie non datur Amor vere conjugialis; et insuper circumvelati sunt crasso corpore, quod hebetat et absorbet sensationem, quod duo conjuges sint unitus homo, et sicut una caro; et praeterea illi in Mundo, qui modo exterius et non interius amant conjuges, non volunt hoc audire; cogitant etiam de hoc ex carne lascive: aliter apud Angelos Coeli, hi quia in spirituali et coelesti amore conjugiali sunt, et non circumvelati tam crasso corpore sicut homines telluris: ex illis, qui per saecula cum conjugibus suis in Coelo vixerant, testatum audivi, quod sentiant se ita unitos, maritus se cum uxore et uxor se cum marito, et se in altero seu in altera mutuo et vicissim, sicut etiam in carne, tametsi separati. [2] Causam hujus rari phaenomeni in terris dixerunt hanc, quod unitio animarum et mentium illorum sentiatur in carne illorum, quia Anima non solum facit intima capitis, sed etiam intima corporis; similiter Mens, quae est media inter animam et corpus; quae tametsi apparet in capite, usque est etiam actualiter in toto corpore; et dixerunt, quod inde sit, quod actus fluant in instanti e corpore, quos anima et mens intendunt; tum quod inde sit, quod ipsi post rejectionem corporis in priori Mundo, sint perfecti homines: nunc quia Anima et Mens se arcte adjungunt Carni corporis, ut operentur et efficiant effectus suos, sequitur quod unitio animae et mentis cum conjuge sentiatur etiam in corpore sicut una caro. Cum haec dicta sunt ab Angelis, audivi ex spiritibus qui adstabant, quod illa sint sapientiae angelicae, quae transcendunt; sed spiritus illi rationales naturales, et non rationales spirituales, erant.

CA n. 179 179. XX: Quod Amor vere conjugialis in se spectatus, sit unio animarum, conjunctio mentium, nisus ad conjunctionem{1} in pectoribus, et inde in corpore. Quod sit unio animarum, et conjunctio mentium, videatur supra n. 158. Quod sit nisus ad conjunctionem in pectoribus, est quia Pectus est [sicut] Forum conventus, et sicut Curia regia, et Corpus sicut urbs populosa circum illud: quod Pectus sit sicut Forum conventus, est quia omnia quae ab anima et mente determinantur in corpus, primum in Pectus influunt: quod sit sicut Curia regia, est quia ibi est dominium super omnia corporis, sunt enim ibi Cor et Pulmo, et Cor regnat per sanguinem, et Pulmo per respirationem ubivis; quod Corpus sit sicut Urbs populosa circum illa, patet. Cum itaque Animae et Mentes conjugum unitae sunt, et amor vere conjugialis unit illas, sequitur quod amabilis illa unio influat in illorum pectora, et per haec in illorum corpora, et causetur nisum ad conjunctionem; et eo plus quia amor conjugialis determinat nisum ad ultima sua, ad complendum faustas amaenitates suas; et quia pectus est in bivio, patet unde est, quod amor conjugialis sedem sensus delicati sui ibi nactus sit.

@1. Prima editio: conjunctionen$

CA n. 180 180. XXI: Quod Status hujus amoris sint Innocentia, Pax, Tranquillitas, Amicitia intima, Confidentia plena, Desiderium animi et cordis mutuum faciendi alteri omne bonum; et ex omnibus illis Beatitudo, Faustitas, Jucunditas, Voluptas, et ex harum fruitione aeterna coelestis Felicitas. Causa, quod haec et illa sint in Amore conjugiali, et inde ex illo, est quia origo ejus est ex Conjugio boni et veri, et hoc conjugium est a Domino; et quia Amor talis est, ut velit cum altero, quem ex corde amat, communicare, imo in illum conferre gaudia, et exinde ipse captare sua; infinite itaque plus Divinus Amor, qui in Domino est, in hominem,{1} quem creavit Receptaculum et Amoris et Sapientiae a Se procedentium; et quia creavit in illorum receptionem, Virum in receptionem sapientiae, Foeminam in receptionem amoris sapientiae viri, ideo ab intimis infudit hominibus Amorem conjugialem, in quem conferre posset omnia beata, fausta, jucunda, et volupia, quae unice ex Divino Amore per Divinam Sapientiam Ipsius una cum vita procedunt, et influunt; consequenter in illos, qui in Amore vere conjugiali sunt, quia hi soli sunt recipientes. Nominantur Innocentia, Pax, Tranquillitas, Amicitia intima, Confidentia plena, et Desiderium animi et cordis mutuum faciendi alteri omne bonum, quoniam Innocentia et Pax sunt animae, Tranquillitas est mentis, Amicitia intima est pectoris, Confidentia plena est cordis, et Desiderium animi et cordis mutuum faciendi alteri omne bonum est corporis ex illis.

@1. Prima editio: hominem;$

CA n. 181 181. XXII: Quod haec nullatenus possint dari, nisi in Conjugio unius Viri cum una Uxore. Est Conclusum ex omnibus illis, quae hactenus dicta sunt; et quoque fit Conclusum ex omnibus illis, quae posthac dicenda sunt; quare ad illud confirmandum peculiari commentatione non opus est.

CA n. 182 182. His adjicientur duo Memorabilia; Primum hoc. Post aliquot Septimanas audivi vocem e Coelo dicentem, “en iterum Conventus in Parnassio; accede, monstrabimus viam;” accessi, et cum prope eram, vidi quendam super Heliconeo cum tuba, qua annuntiavit et indixit Conventum. Et vidi ex Urbe Athenaeo et confiniis ejus ascendentes ut prius, et in medio illorum tres Novitios e Mundo; erant illi tres ex Christianis, unus Sacerdos, alter Politicus, et tertius Philosophus; hos in via vario sermone oblectabant, imprimis de Sapientibus Antiquis, quos nominabant; quaesiverunt num illos visuri sint; dixerunt quod visuri, et si vellent, salutaturi, quoniam sunt affabiles; quaesiverunt de Demosthene, Diogene et Epicuro; dixerunt, “Demosthenes non hic est, sed apud Platonem; Diogenes cum suis scholaribus sub Heliconeo commoratur, ex causa quia mundana sicut nihili reputat, et modo coelestia animo volvit; Epicurus ad occidentem in termino habitat, nec intrat ad nos, quia nos distinguimus inter affectiones bonas et affectiones malas, et dicimus affectiones bonas una esse cum sapientia, et affectiones malas esse contra sapientiam.” [2] Quando ascenderunt collem Parnassium, aliqui custodes ibi apportabant aquam ex fonte ibi in schyphis chrystallinis, et dicebant, “est aqua ex fonte, de quo vetusti confabulati sunt, quod perruptus sit ab ungula Equi Pegasi, et postea consecratus novem Virginibus; at per Equum alatum Pegasum, intellexerunt Intellectum veri per quem sapientia; per ungulas pedis ejus, intellexerunt experientias per quas intelligentia naturalis; et per novem Virgines, intellexerunt cognitiones et scientias omnis generis; haec vocantur hodie Fabulae, sed fuerunt Correspondentiae, ex quibus Primaevi loquuti sunt:” comites dixerunt ad tres Advenas, “ne miremini, custodes ita loqui instructi sunt, et nos per bibere aquam ex fonte intelligimus instrui de veris, et per vera de bonis, et sic sapere.” [3] Post haec intraverunt Palladium, et cum illis tres Novitii e Mundo, Sacerdos, Politicus, et Philosophus; et tunc Laureati, qui sedebant ad mensas, quaesiverunt, Quid novi e terra; et responderunt, “hoc novum est, quod quidam perhibeat se loqui cum Angelis, ac visum habere apertum in Mundum spiritualem, aeque sicut apertum habet in Mundum naturalem, et ille nova inde affert plura, inter quae sunt haec,{1} quod homo vivat homo post mortem, sicut vixit prius in Mundo; quod videat, audiat, loquatur sicut prius in Mundo; quod vestiatur et ornetur sicut prius in Mundo; quod esuriat et sitiat, edat et bibat, sicut prius in Mundo; quod delitio conjugiali fruatur sicut prius in Mundo; quod dormiat et evigilet sicut prius in Mundo; quod ibi sint terrae et lacus, montes et colles, planities et valles, fontes et fluvii, paradisi et luci; tum quod ibi sint palatia et domus, ac urbes et villae, sicut in Mundo naturali; ut et quod sint scripturae et libri, et quod sint functiones et negotiationes, tum lapides pretiosi, aurum et argentum; verbo quod ibi sint omnia et singula quae in terris, et illa in Coelis infinite perfectiora, cum sola differentia, quod omnia quae in Mundo spirituali sunt, ex origine spirituali sint, et inde spiritualia, quia sunt ex Sole ibi qui est purus amor; et quod omnia quae in Mundo naturali sunt, ex origine naturali sint, et inde naturalia et materialia, quia sunt ex Sole ibi qui est purus ignis; verbo, quod homo post mortem sit perfecte homo, imo perfectius homo quam prius in Mundo; prius enim in Mundo fuit in corpore materiali, in hoc autem est in corpore spirituali.” [4] His dictis, quaesiverunt Sapientes antiqui, quid de illis cogitant in terra; dixerunt illi tres, “nos scimus quod vera sint, quia hic sumus, ac lustravimus et exploravimus omnia, quare dicemus quid de illis loquuti et ratiocinati sunt in terra:” et tunc Sacerdos dixit, quod “illi qui ex nostro ordine sunt, primum dum audiverunt illa, vocaverint visiones, dein commenta, postea quod viderit larvas, et demum haeserint, et dixerint, ‘crede si vis: nos hactenus docuimus, quod homo non futurus sit in corpore post mortem, prius quam die ultimi judicii:'” et quaesiverunt, “annon aliqui Intelligentes inter illos sint, qui possunt demonstrare et convincere illos de veritate, quod homo vivat homo post mortem;” [5] dixit Sacerdos, quod sint qui demonstrant, sed non convincunt; “illi qui demonstrant, dicunt, quod contra sanam rationem sit credere, quod homo non vivat homo nisi quam die ultimi Judicii, et quod interea sit Anima absque corpore; ‘quid anima, et ubi illa interea; num halitus, aut aliquid venti volitans in aere, vel ens reconditum in medio terrae, ubi est Pu ejus: num animae Adami et Evae, et omnium post illos, nunc per sex millia annorum seu sexaginta saecula adhuc volitent in universo, aut teneantur inclusae in meditullio terrae, et exspectent ultimum judicium; quid anxius et miserabilius tali exspectatione; nonne sors illorum potest comparari sorti vinctorum catenis et pedicis in carceribus; annon si talis sors homini post mortem foret, satius foret nasci asinus quam homo; numne{2} etiam contra rationem est credere, quod anima possit reindui suo corpore; estne corpus exesum a vermibus, muribus, et piscibus; ac isti novo corpori induci sceleton osseum exustum sole, vel dilapsum in pulverem; quomodo cadaverosa et putida illa colligentur, et animabus unientur.’ Sed ad talia, cum audiunt, non quicquam ex ratione respondent, sed inhaerent fidei suae, inquientes, ‘captamus rationem sub obedientia fidei;’ ad collectionem omnium ex sepulchris die ultimi Judicii, dicunt, ‘hoc Omnipotentiae opus est;’ et cum nominant Omnipotentiam et Fidem, exulat ratio, et possum dicere, quod tunc sana ratio sit sicut nihil, et quibusdam sicut spectrum; imo possunt dicere ad sanam rationem, ‘insanis.'” [6] His auditis dixerunt Sapientes Graeciae, “nonne illa paradoxa sicut contradictoria dissipantur a seipsis; et tamen hodie in Mundo non dissipari possunt a sana ratione; quid paradoxius credi potest quam id quod narratur de Ultimo Judicio, quod tunc Universum periturum sit, et quod tunc Stellae coeli delapsurae sint super terram, quae minor stellis est; et quod corpora hominum tunc vel cadavera, vel mumia ab hominibus exesa, vel flocci, coalitura sint cum suis animabus; nos dum fuimus in Mundo, credidimus immortalitatem animarum hominum, ex inductionibus quas ratio nobis subministravit, et quoque designavimus pro beatis loca, quae vocavimus Campos Elysios, et credidimus illas esse effigies seu species humanas, sed tenues quia spirituales.” [7] Postquam haec dicta sunt, converterunt se ad alterum Advenam, qui in Mundo fuerat Politicus; hic confessus est, quod non crediderit vitam post mortem; et quod cogitaverit de novis quae audiverat de illa, quod essent figmenta et inventa; “meditans de illa dixi, quomodo possunt animae corpora esse; annon omne hominis jacet mortuum in sepulchro; estne oculus ibi; quomodo potest videre; estne auris ibi;{3} quomodo potest audire; unde illi os quo loquatur; si aliquid hominis viveret post mortem, num foret id aliud quam simile larvae; quomodo potest larva edere et bibere, et quomodo potest delitio conjugiali frui; unde ei vestes, domus, cibi, et sic porro; et larvae, quae sunt effigies aereae, apparent sicut sint, et tamen non sunt: haec et similia de vita hominum post mortem cogitavi in Mundo; at nunc cum vidi omnia, ac tetigi manibus meis omnia, convictus sum per ipsos sensus, quod sim homo sicut in Mundo, adeo ut non sciam aliud, quam quod vivam sicut vixi, cum differentia, quod ratio nunc mihi sanior sit; aliquoties puduit me cogitationum priorum.” [8] Similia de se narravit Philosophus; attamen cum hac differentia, quod retulerit nova illa, quae audiverat de vita post mortem, inter opiniones et hypotheses, quas ex Antiquis et Hodiernis collegerat. His auditis obstupuerunt Sophi; et illi qui e Schola Socratica erant, dixerunt, quod ex Novis his e terris percipiant, quod interiora mentium humanarum successive occlusa sint, et quod nunc in Mundo fides falsi luceat sicut veritas, ac ingeniositas fatua sicut sapientia, et quod lux sapientiae a nostris temporibus se demiserit ab interioribus Cerebri in os sub nasum, ubi illa coram oculis apparet sicut splendor labri, ac loquela oris inde sicut sapientia. His auditis quidam ex tyronibus ibi dixit, “et quam stupidae mentes terricolarum hodie; utinam adessent discipuli Heracliti et Democriti, qui rident ad omnia, et qui flent ad omnia, et audiremus magnum risum et magnum fletum.” Postquam peractus est hic conventus, dederunt tribus Novitiis e terra suae ditionis insignia, quae erant lamellae cupreae, super quibus aliqua Hieroglyphica exarata sunt, cum quibus abiverunt.{4}

@1. Prima editio: haec;$

@2. Prima editio: numme$

@3. Prima editio: ibi (absque puncto)$

@4. Prima editio: abiverunt,$

CA n. 183 183. Alterum Memorabile. Apparuit mihi in plaga orientali Lucus ex palmis et lauribus in helicum gyros positis; accessi et intravi, et ambulavi vias circumductas in aliquos gyros, et in fine viarum vidi Hortum, qui faciebat meditullium Luci; erat ponticulus qui distinxit, et ibi porta a parte Luci, et porta a parte Horti; accessi, et portae aperiebantur a custode; quaesivi illum, quid nomen Horti; et dixit, “Adramandoni, quod est delitium amoris conjugialis:” intravi, et ecce oleae, ac inter oleam et oleam currentes et pensiles vites, et sub illis et inter illas arbusta in floribus; in medio ejus erat Circus gramineus, super quo sedebant Mariti et Uxores, ac Juvenes et Virgines, paria et paria, et in medio Circi humus elevata, ubi fonticulus ex fortitudine venae saliens in altum. Cum prope Circum eram, vidi duos Angelos in purpura et coccino, qui cum sedentibus super gramine loquebantur, et loquebantur de Origine Amoris conjugialis, et de ejus delitiis; et quia loquela de amore illo fuit, erat attentio avida, et receptio plena, et inde exaltatio sicut ex igne amoris in sermone Angelorum. [2] Collegi in summam haec e loquela illorum; praefati sunt de difficili investigatione, et de difficili perceptione originis amoris conjugialis, quia Origo ejus est Divina coelestis, est enim Divinus Amor, Divina Sapientia, et Divinus Usus, quae Tria ut unum a Domino procedunt, et inde ut unum influunt in animas hominum, et per animas in mentes illorum, et ibi in interiores affectiones et cogitationes,{1} per has in desideria propinqua corpori, et ex his per Pectus in Regionem genitalem, ubi omnia derivata a prima origine, simul sunt, et una cum successivis faciunt amorem conjugialem. Post haec Angeli dixerunt, “sit commercium sermonis per interrogationes et responsa, quoniam perceptio rei hausta ex sola auditione quidem influit, sed non manet, nisi audiens etiam cogitet de illa ex se, ac interroget.” [3] Tunc quidam ex Conjugiali illo Caetu dixerunt ad Angelos, “audivimus, quod Origo amoris conjugialis sit Divina coelestis, quia est ex influxu in animas hominum a Domino; et quia a Domino, quod sit{2} Amor, Sapientia, et Usus, quae sunt tria Essentialia, quae simul faciunt unam Essentiam Divinam, et quod non aliud possit quam id quod est Essentiae Divinae ab Ipso procedere, ac in intimum hominis, quod vocatur ejus Anima, influere; et quod illa tria vertantur in analoga et correspondentia in descensu in corpus; interrogamus itaque nunc primum, quid intelligitur per tertium Essentiale procedens Divinum, quod dictum est Usus;” responderunt Angeli, quod Amor et Sapientia absque Usu sint modo ideae cogitationis abstractae, quae etiam post aliquam moram in mente transeunt sicut venti; “at illa duo colliguntur in Usu, et ibi fiunt unum, quod vocatur reale; non potest amor quiescere nisi faciat, est enim Amor ipsum vitae activum, nec potest sapientia existere et subsistere, nisi ex amore et cum illo quando facit, ac facere est usus; quare definimus usum, quod sit facere bonum ex amore per sapientiam; Usus est ipsum Bonum. [4] Quoniam illa tria, Amor, Sapientia, et Usus, influunt in animas hominum, constare potest, unde est quod dicatur, quod omne bonum sit a Deo, omne enim factum ex amore per sapientiam vocatur bonum, et usus est quoque factum: quid amor absque sapientia, nisi quoddam fatuum, et quid amor cum sapientia absque usu, nisi flatus mentis; at vero amor et sapientia cum usu non modo faciunt hominem, sed etiam sunt homo; imo, quod forte mirabimini, propagant hominem, nam in semine viri est ejus anima in perfecta forma humana, obvelata substantiis ex purissimis naturae, ex quibus formatur corpus in utero matris; hic Usus est Usus supremus ac ultimus Divini Amoris per Divinam Sapientiam.” [5] Tandem dixerunt Angeli, “hoc erit Conclusum, quod omnis fructificatio, omnis propagatio, et omnis prolificatio sit originitus ex influxu amoris, sapientiae et usus a Domino, ex influxu immediato a Domino in Animas hominum, ex influxu mediato in animas animalium, et ex influxu adhuc mediato in intima vegetabilium; et omnia haec fiunt in ultimis a primis. Quod fructificationes, propagationes, et prolificationes sint continuationes creationis, patet; creatio enim non potest aliunde esse, quam ex Divino Amore per Divinam Sapientiam in Divino Usu, quare omnia in universo ex usu, in usu, et ad usum, procreantur et formantur.” [6] Postea sedentes super toris gramineis interrogaverunt Angelos, “unde sunt Delitiae amoris conjugialis, quae sunt innumerabiles et ineffabiles;” responderunt Angeli, quod sint ex Usibus amoris et sapientiae; et quod hoc videri possit ex eo, quod quantum quis amat sapere propter genuinum usum, tantum in amoris conjugialis vena et potentia sit, et quantum in his duabus est, tantum in delitiis sit; “usus hoc facit, quia amor per sapientiam [in usu existit, et] inter se delitiantur, et quasi ludunt sicut infantes; et prout adolescunt, genialiter conjungunt se; quod fit quasi per desponsationes, nuptias, conjugia, et propagationes; et haec continue cum varietate in aeternum: haec fiunt inter amorem et sapientiam intus in usu; at delitiae illae in principiis suis sunt imperceptibiles, sed fiunt perceptibiles plus et plus, sicut inde per gradus descendunt et intrant corpus; intrant per gradus ab anima in interiora mentis hominis, et ab his in exteriora ejus, et ex his in sinum pectoralem, et ex hoc in regionem genitalem; [7] ac coelestes illi ludi nuptiales in Anima ne hilum ab homine percipiuntur, at inde in interiora mentis sub specie pacis et innocentiae se insinuant, et in exteriora mentis sub specie beatitudinis, faustitatis et jucunditatis, in sinu autem pectorali sub specie delitiarum amicitiae intimae, et in regione genitali ex influxu continuo usque ab anima cum ipso sensu amoris conjugialis, ut delitium delitiarum; illi ludi nuptiales amoris et sapientiae in usu in Anima in procedendo versus sinum pectoralem{3} permanent, et{4} in sinu illo sub infinita varietate delitiarum se sensibiles sistunt, et propter{5} sinus pectoralis mirabilem communicationem cum regione genitali, fiunt delitiae ibi delitiae amoris conjugialis, quae super omnes delitias, quae in Coelo et in Mundo dantur, exaltatae sunt, ex causa, quia Usus amoris conjugialis est omnium usuum praestantissimus, est enim inde procreatio Generis humani, et ex Genere humano Coelum angelicum.” [8] His addiderunt Angeli, quod illi qui non in amore sapiendi propter Usum a Domino sunt, non sciant aliquid de varietate delitiarum innumerabilium, quae sunt amoris vere conjugialis; “apud illos enim, qui non amant sapere ex genuinis veris, sed amant insanire ex falsis, et per hanc insaniam ex aliquo amore faciunt usus malos, via ad animam clausa est; inde est, quod coelestes nuptiales ludi amoris et sapientiae in anima plus et plus intercepti cessent; et una cum illis amor conjugialis cum ejus vena, potentia, et delitiis.” Ad haec dixerunt audientes, quod percipiant, quod Amor conjugialis sit secundum amorem sapiendi propter usus a Domino; responderunt Angeli quod ita: et tunc super quorundam capitibus apparebant corollae ex floribus; et quaesiverunt, cur hoc; dixerunt Angeli, “quia profundius intellexerunt;” et tunc ex horto abiverunt, et hi in medio illorum.

@1. Prima editio: cogitationis,$

@2. Prima editio: sint$

@3. Prima editio: perctoralem$

@4. Prima editio: $

@5. Prima editio: prop er & se$

CA n. 184 184. DE MUTATIONE STATUS VITAE APUD VIROS ET APUD FOEMINAS PER CONJUGIUM
Quid per status vitae, et per mutationes illorum intelligitur, notissimum est Eruditis et Sapientibus, at ignotum ineruditis et simplicibus, quare aliquid de eo praefandum est. Status vitae hominis est Qualitas ejus; et quia duae facultates, quae faciunt vitam, cuivis homini insunt, quae vocantur Intellectus et Voluntas, est status vitae hominis qualitas ejus quoad Intellectum et Voluntatem; inde patet, quod per Mutationes status vitae intelligantur mutationes qualitatis quoad illa quae Intellectus sunt et quoad illa quae Voluntatis. Quod omnis homo quoad illa duo mutetur continue, sed cum discrimine varietatum ante conjugium, et post conjugium, in hac Transactione demonstrare suscipitur; quod fiet in hoc ordine: I. Quod Status vitae hominis ab infantia usque ad finem vitae, et postea in aeternum, continue mutetur. II. Quod similiter Forma interna, quae est Spiritus ejus. III. Quod hae Mutationes aliae sint apud Viros, et aliae apud Foeminas, quoniam Viri a creatione sunt Formae scientiae, intelligentiae et sapientiae, Foeminae Formae amoris illarum apud viros. IV. Quod apud Viros sit elevatio mentis in superiorem lucem, et quod apud Foeminas sit elevatio mentis in superiorem calorem; et quod Foemina sentiat delitias sui caloris in luce Viri. V. Quod Status vitae alii sint viris et foeminis ante Conjugium, et alii post Conjugium. VI. Quod Status vitae post conjugium apud conjuges mutentur et succedant secundum conjunctiones mentium illorum per amorem conjugialem. VII. Quod Conjugia etiam inducant animabus et mentibus Conjugum alias formas. VIII. Quod Foemina actualiter formetur in Uxorem viri secundum descriptionem in Libro creationis. IX. Quod Formatio illa fiat ab Uxore modis arcanis, et quod hoc intelligatur per quod foemina creata sit dormiente viro. X. Quod Formatio illa ab Uxore fiat per conjunctionem suae voluntatis cum interna viri. XI. Propter finem, ut utriusque Voluntas fiat una, et sic ambo unus Homo. XII. Quod Formatio illa ab Uxore fiat per appropriationem affectionum Mariti. XIII. Quod Formatio illa ab Uxore fiat per receptionem propagationum animae Mariti cum delitio oriundo ex eo, quod velit esse sapientiae sui mariti Amor. XIV. Quod sic formetur Virgo in Uxorem, et Juvenis in Maritum. XV. Quod in Conjugio unius viri cum una uxore, inter quos est Amor vere conjugialis, Uxor fiat plus et plus uxor, et Maritus plus et plus maritus. XVI. Quod etiam ita successive ab interiori perficiantur et nobilitentur illorum formae. XVII. Quod Proles natae a duobus, qui in Amore vere conjugiali sunt, trahant a parentibus Conjugiale boni et veri, ex quo illis est Inclinatio et Facultas, si filius, ad percipiendum illa quae sapientiae sunt, si filia, ad amandum illa quae sapientia docet. XVIII. Quod ita fiat, quia anima prolis est a Patre, et induitio ejus a Matre. Sequitur nunc horum Explicatio.

CA n. 185 185. I. Quod Status vitae hominis ab Infantia usque ad finem vitae, et postea in aeternum, continue mutetur. Communes Status vitae hominis vocantur Infantia, Pueritia, Adolescentia, Juventus, et Senectus; quod unusquisque homo, cujus vita continuatur in Mundo, successive transeat ab una in alteram, ita a prima ad ultimam, notum est; transitiones in illas aetates non apparent, nisi per interjecta spatia temporis; quod tamen progressivae sint a momentis in momenta, ita continue, ratio videt; simile enim est cum homine, sicut cum arbore, quae omni spatiolo temporis, etiam minutissimo, a semine jacto in terram, crescit et succrescit: momentaneae hae progressiones sunt etiam mutationes status, addit enim sequens antecedenti aliquid, quod statum perficit. [2] Mutationes quae fiunt in Internis hominis, sunt perfectius continuae, quam illae quae fiunt in Externis ejus; causa est, quia Interna hominis, per quae intelliguntur illa quae Mentis seu Spiritus ejus sunt, in gradu superiori elevata super Externa sunt, et in illis, quae in gradu superiori sunt, fiunt millia eodem minuto, quo in Externis fit unicum. Mutationes, quae fiunt in Internis, sunt Mutationes status voluntatis quoad affectiones, et mutationes status intellectus quoad{1} cogitationes; harum et illarum status mutationes successivae in specie in Propositione intelliguntur. [3] Quod Mutationes status duarum illarum vitarum seu facultatum perpetuae sint ab Infantia apud hominem usque ad finem vitae ejus, et postea in aeternum, est causa, quia non datur finis scientiae, minus intelligentiae, et adhuc minus sapientiae; est enim infinitas ac aeternitas in amplitudine illarum ex Infinito ac Aeterno, a Quo sunt: inde est hoc philosophicum Veterum, quod omne sit divisibile in infinitum, cui adjiciendum est, quod similiter sit multiplicabile: Angeli asserunt, quod a Domino perficiantur sapientia in aeternum, quod etiam est in infinitum, quia aeternum est infinitum temporis.

@1. Prima editio: quod$

CA n. 186 186. II. Quod similiter Forma interna hominis, quae est spiritus ejus. Quod haec continue mutetur sicut status vitae hominis mutatur, est quia non datur quicquam nisi in forma, et status inducit illam; quare idem est, sive dicatur, quod status vitae hominis mutetur, sive dicatur quod forma ejus: omnes affectiones et cogitationes hominis sunt in formis, et inde ex formis, nam formae sunt subjecta illarum; affectiones et cogitationes si non forent in subjectis, quae formata sunt, darentur etiam in craniis a cerebro vacuis; quod simile foret sicut cum visu absque oculo, cum auditu absque aure, et cum gustu absque lingua; quod subjecta horum sensuum sint, et haec formae, notum est. [2] Quod continue mutetur status vitae, et inde forma apud hominem, est, quia veritas est, quam sapientes docuerunt et adhuc docent, quod non detur Idem, seu absoluta identitas duorum, minus plurium; sicut non duae facies, minus plures, hominum; simile est in successivis, quod non detur idem status vitae sequens cum praeterito; ex quo fluit, quod perpetua sit mutatio status vitae apud hominem, proinde etiam perpetua mutatio formae, imprimis Internorum ejus. At quia haec non docent aliquid de Conjugiis, sed modo parant viam ad cognitiones de illis, tum quia sunt modo scrutinia ex intellectu philosophica, quae quibusdam arduae perceptionis sunt, ideo post haec pauca transeuntur.

CA n. 187 187. III. Quod hae mutationes aliae sint apud Viros, aliae apud Foeminas, quoniam Viri a creatione sunt Formae scientiae, intelligentiae et sapientiae, Foeminae, formae amoris illarum apud viros. Quod Viri creati sint Formae intellectus, et quod Foeminae creatae sint Formae amoris intellectus virorum, explanatum supra n. 90. videatur. Quod mutationes status, quae succedunt apud illum et illam ab aetate infantili ad maturam, sint ad integrandum formas, intellectualem apud viros, et voluntariam apud foeminas, sequitur; inde cluit, quod aliae mutationes sint apud viros, et aliae apud foeminas; apud utrosque tamen integratur forma externa quae est corporis secundum integrationem formae internae, quae est mentis; agit enim mens in corpus, et non vicissim; quae causa est, quod Infantes in Coelo fiant homines staturae et decoris secundum incrementa intelligentiae apud illos, aliter quam Infantes in terris, quia hi corpore materiali, sicut animalia, sunt circuminduti; conveniunt tamen in eo, quod primum crescant inclinatione ad talia, quae adblandiuntur sensibus corporis illorum, et postea pedetentim ad talia quae afficiunt sensum internum cogitativum, et a gradu in gradum ad talia quae voluntatem imbuunt affectione; et cum aetas in bivio est inter maturam et immaturam, accedit inclinatio conjugialis; quae est virginis ad juvenem, et juvenis ad virginem; et quia virgines in Coelis aeque ut in terris, ex innata prudentia inclinationes suas ad conjugia celant, juvenes ibi nec sciunt aliter, quam quod illi afficiant virgines amore, et hoc quoque apparet illis ex incitatione masculina; sed haec illis etiam est ex influxu amoris e Sexu pulchro, de quo influxu alibi ex professo dicetur. Ex his constat veritas Propositionis, quod mutationes status aliae sint apud viros, et aliae apud foeminas, quoniam viri a creatione sunt formae scientiae, intelligentiae et sapientiae, et foeminae formae amoris illarum apud viros.

CA n. 188 188. IV. Quod apud Viros sit elevatio mentis in superiorem lucem, et quod apud Foeminas sit elevatio mentis in superiorem calorem; et quod Foemina sentiat delitias sui caloris in luce viri. Per lucem, in quam elevantur viri, intelligitur intelligentia et sapientia, quia Lux spiritualis, quae procedit e Sole Mundi spiritualis, qui in sua essentia est Amor, aequum seu unum agit cum duabus illis; et per calorem, in quem foeminae elevantur, intelligitur amor conjugialis, quia Calor spiritualis, qui procedit ab illius Mundi Sole, in sua essentia est amor, et apud foeminas amor conjungens se cum intelligentia et sapientia apud viros, qui in suo complexu vocatur Amor conjugialis, et per determinationem fit ille amor. [2] Dicitur elevatio in superiorem lucem et calorem, quia est elevatio in lucem et calorem, in quibus sunt angeli coelorum superiorum; est quoque actualis elevatio sicut a nimbo in aerem, et ex hujus regione inferiore in superiorem, et ab hac in aetherem; quare elevatio in lucem superiorem apud viros, est elevatio in intelligentiam superiorem, et ab hac in sapientiam; in quam etiam datur elevatio superior et superior; at elevatio in calorem superiorem apud foeminas, est in Amorem conjugialem castiorem et puriorem, ac jugi ad conjugiale, quod a creatione in intimis latet. [3] Elevationes illae in se spectatae, sunt aperitiones mentis; est enim Mens humana in Regiones distincta, sicut Mundus est in Regiones quoad Athmosphaeras, quarum infima est aquea, superior est aerea, adhuc superior est aetherea, supra quam etiam datur suprema; in similes regiones elevatur Mens hominis, sicut haec aperitur, apud viros per sapientiam, et apud foeminas per amorem vere conjugialem.

CA n. 189 189. Dicitur, quod Foemina sentiat delitias sui caloris in luce viri, sed hoc ita intelligitur, quod foemina delitias sui amoris in sapientia viri, quia haec est receptaculum, et amor ubi hoc invenit sibi correspondens, in jucunditatibus et delitiis suis est; sed non intelligitur, quod calor cum luce sua delitietur extra formas, sed intra illas; ac calor spiritualis cum luce spirituali inibi eo plus, quia formae illae ex sapientia et amore sunt vitales, et sic susceptibiles. Hoc aliquatenus potest illustrari ex ludis ita dictis caloris cum luce in Vegetabilibus; extra illa est modo simplex conjunctio caloris et lucis, at intra illa est sicut ludus inter se, quia sunt ibi in formis seu receptaculis, transeunt enim illa per mirabiles maeandros, ac in intimis ibi spirant usus fructus, et quoque amaenitates suas exspirant late in aerem, quem implent fragrantia: et plus adhuc ad vivum deliciatio caloris spiritualis cum luce spirituali fit in formis humanis, in quibus calor ille est amor conjugialis, et lux illa est sapientia.

CA n. 190 190. V. Quod Status vitae alii sint viris et foeminis ante conjugium; et alii post conjugium. Ante conjugium apud utrumque sunt duo Status, unus ante inclinationem ad conjugium, alter post illam; hujus et illius status mutationes, et inde formationes mentium, ordine succedaneo procedunt secundum continua incrementa illorum; sed mutationes illas hic describere non vacat, sunt enim variae et diversae in subjectis; ipsae inclinationes ad conjugium ante illud sunt modo imaginativae in mente, et fiunt plus et plus sensitivae in corpore; at status illarum post conjugium, sunt status conjunctionis et quoque prolificationis; quae quod a prioribus differant, sicut effectuationes ab intentionibus, patet.

CA n. 191 191. VI. Quod Status vitae post conjugium apud conjuges mutentur et succedant secundum conjunctiones mentium illorum per amorem conjugialem. Quod status mutationes et ejus successiones post conjugium apud utrumque, virum et uxorem, sint secundum Amorem conjugialem apud illos, ita vel conjunctivae vel disjunctivae mentium, est quia Amor conjugialis non modo est varius, sed etiam diversus apud conjuges; varius, apud illos qui se interius amant; apud hos enim ille per vices intermittitur, attamen intus in suo calore constanter permanet; at ille amor diversus est apud illos conjuges qui se modo exterius amant; apud hos ille non ex similibus causis per vices intermittitur, sed ex alterno frigore et calore; [2] harum differentiarum ratio est, quia apud hos corpus primas agit, et hujus ardor se circumfundit et in communione secum rapit inferiora mentis; at apud illos qui interius se amant, mens primas agit, et in communionem secum fert corpus. Apparet sicut amor ascendat e corpore in animam, quia ut primum corpus illecebras capit, intrant{1} per oculos sicut fores in mentem, et sic per visum ut atrium in cogitationes, et illico in amorem; sed usque ille e mente descendit, ac agit in inferiora secundum illorum dispositionem; quare Mens lasciva lascive agit, et Mens casta caste, et haec disponit corpus, at illa disponitur a corpore.

@1. Prima editio: intrat$

CA n. 192 192. VII.{1} Quod Conjugia etiam inducant animabus et mentibus alias formas. Quod Conjugia inducant animabus et mentibus alias formas, non potest animadverti in Mundo naturali, quia animae et mentes ibi circumcinctae sunt corpore materiali, et per hoc raro mens translucet; et quoque hujus Saeculi homines, plus quam Antiqui, ab infantia discunt inducere faciebus vultus, per quos affectiones mentis profunde abscondunt; quae causa est, quod formae mentium, quales ante conjugium et quales post conjugium sunt, non internoscantur: quod tamen animarum et mentium formae, aliae sint post conjugium, quam fuerant ante illud, manifeste apparet ex iisdem in Mundo spirituali; sunt enim tunc Spiritus et Angeli, qui non aliud sunt quam Mentes et Animae in forma humana, nudatae ab exuviis, quae fuerunt compositae ex elementis in aquis et terris, et ex halitibus inde circumsparsis in aere; quibus ejectis formae mentium, quales fuerant intus in corporibus suis, conspiciuntur, et tunc clare, quod aliae sint illis qui in conjugio vivunt, et aliae illis qui non: in genere est conjugibus interior decor faciei, trahit enim vir ab uxore venustum ruborem amoris ejus, et uxor a viro splendentem nitorem sapientiae ejus; nam duo conjuges ibi quoad animas uniti sunt; et insuper in utroque apparet plenitudo humana: hoc in Coelo, quia non alibi Conjugia sunt; infra Coelum autem sunt modo Connubia, quae nectuntur et dirimuntur.

@1. Prima editio: VI.$

CA n. 193 193. VIII. Quod Foemina actualiter formetur in uxorem secundum descriptionem in Libro Creationis; in hoc Libro dicitur, quod Foemina creata sit ex costa viri, et quod Vir, cum adducta est, dixerit, “haec os de ossibus meis et caro de carne mea, et vocabitur Ischah, quia ab Isch, Viro, desumpta est,” Cap. II:22.23.24;{1} per Costam pectoris in Verbo non aliud in sensu spirituali significatur, quam Verum naturale; hoc significatur per Costas, quas Ursus inter dentes ferebat, Dan. VII:5; nam per Ursos significantur illi qui Verbum in sensu naturali legunt, ac Vera ibi absque intellectu vident; per Pectus viri significatur id essentiale ac proprium, quo{2} distinguitur a pectore foeminae; quod id sit sapientia, videatur supra n. 187;{3} nam verum sustinet sapientiam, sicut costa sustinet pectus; haec significantur, quia Pectus est in quo omnia hominis ut in suo centro sunt. [2] Ex his constat, quod Foemina creata sit ex Viro per transcriptionem ejus propriae sapientiae, quae{4} est ex vero naturali, et quod hujus amor a viro translatus sit in foeminam, ut fiat Amor conjugialis; et quod hoc factum sit, ne in viro{5} sit amor sui sed amor uxoris; quae ex indole sibi innata non potest aliter quam amorem sui apud virum convertere in amorem ejus ad se, et audivi quod hoc fiat ex ipso amore uxoris, non conscio viro, nec conscia uxore; inde est quod nusquam aliquis possit vere conjugialiter amare conjugem, qui in fastu propriae intelligentiae ex amore sui est. [3] Postquam intellectum est hoc arcanum creationis foeminae a viro, videri potest, quod foemina similiter quasi creetur seu formetur a viro in conjugio, et quod hoc fiat ab uxore, aut potius per uxorem a Domino, qui infudit inclinationes in foeminas ad ita faciendum; Uxor enim in se recipit imaginem viri per quod appropriet sibi ejus affectiones, videatur supra n. 173;{6} et per quod conjungat internam viri voluntatem cum sua, de quo sequitur; et quoque per quod addicet sibi propagines animae ejus, de quo etiam sequitur. Ex his patet, quod foemina secundum descriptionem interius intellectam in Libro creationis, formetur in uxorem, per talia quae desumit ex marito et ejus pectore, et inscribit sibi.

@1. Prima editio: 24.$

@2. Prima editio: quod$

@3. Prima editio: 197;$

@4. Prima editio: quod$

@5. Prima editio: vero$

@6. Prima editio: 183;$

CA n. 194 194. IX. Quod formatio illa fiat ab Uxore modis arcanis, et quod hoc intelligatur per quod foemina creata sit dormiente viro. Legitur in Libro Creationis, quod Jehovah Deus cadere fecerit somnum gravem super Adamum, ut obdormiret, et tunc sumserit unam de costis ejus, et aedificaverit illam in mulierem, Cap. II:21.22;{1} quod per somnum et obdormitionem viri, significetur plenaria ignorantia ejus, quod uxor formetur et sicut creetur ab illo, patet ex ostensis in praecedente Capite, et quoque in hoc, de insita prudentia et circumspectione uxorum, ne quicquam evulgent de Amore suo, nec de assumptione affectionum vitae viri, et sic transcriptione ejus sapientiae in se; quod hoc fiat ab uxore, nesciente et quasi dormiente marito, ita modis arcanis, patet ab explicatis supra n. 166. 167. 168. seqq.; ubi etiam illustratur, quod prudentia id peragendi mulieribus a creatione, et inde a nativitate, insita sit, propter causas, quae sunt necessitates, ut conjugialis amor, amicitia, et confidentia, et sic beatitudo cohabitationis, et felicitas vitae, constabiliantur; quare ut hoc rite fiat, injunctum est viro, ut relinquat patrem et matrem, et adhaereat uxori, Genes. II:24. Matth. XIX:4.5; [2] per patrem et matrem, quos vir relinquet, in sensu spirituali intelligitur ejus proprium voluntatis et proprium intellectus, et proprium voluntatis hominis est amare se, et proprium intellectus ejus est amare suam sapientiam; et per adhaerere significatur addicare se amori uxoris; quod duo Propria illa sint mala internecina viro, si permanent apud illum, et quod amor duorum illorum vertatur in amorem conjugialem, sicut vir adhaeret uxori, hoc est, recipit amorem ejus, videatur mox supra n. 193, et alibi. Quod per dormire significetur in ignorantia et incuria esse; quod per patrem et matrem significentur duo propria hominis, unum voluntatis et alterum intellectus, et quod per adhaerere significetur addicare se amori alicujus, ex locis in Verbo alibi potest satis confirmari; sed hoc hujus loci non est.

@1. Prima editio: 22.$

CA n. 195 195. X: Quod formatio illa ab uxore fiat per conjunctionem suae voluntatis cum interna viri. Quod apud Virum sit sapientia rationalis et sapientia moralis, et quod uxor se conjungat cum illis quae sunt sapientiae moralis apud virum, videatur supra n. 163. 164. 165; illa quae sunt sapientiae rationalis, faciunt intellectum viri, et illa quae sunt sapientiae moralis, faciunt voluntatem ejus; cum his quae faciunt voluntatem viri, uxor se conjungit: idem est, sive dicatur quod uxor conjungat se, sive dicatur quod conjungat suam voluntatem voluntati viri, quia uxor nata est voluntaria, et inde ex voluntate agit quod agit. Quod dicatur cum voluntate interna viri, est quia voluntas viri in intellectu illius sedem habet, ac intellectuale viri est intimum foeminae, secundum illa quae de formatione foeminae a viro, supra n. 32, et pluries posthac, tradita sunt: est quoque viris voluntas externa, sed haec saepius trahit ex simulatione et dissimulatione; hanc perspicit uxor, at cum hac non conjungit se nisi simulatorie aut lusorie.

CA n. 196 196. XI. Propter finem, ut utriusque voluntas fiat una, et sic ambo unus homo; nam qui conjungit sibi voluntatem alicujus, conjungit etiam sibi intellectum ejus; intellectus enim in se spectatus, non est nisi quam ministerium et famulitium voluntatis; quod ita sit, apparet evidenter ex affectione amoris, quod agat intellectum ad cogitandum ad nutum; omnis affectio amoris est proprietas voluntatis, nam quod homo amat, hoc etiam vult; ex his sequitur, quod qui conjungit sibi voluntatem hominis, conjungat sibi totum; inde est, quod amori uxoris insitum sit unire voluntatem mariti suae voluntati, sic enim uxor fit mariti, ac maritus uxoris; ita ambo unus homo.

CA n. 197 197. XII: Quod formatio illa fiat per appropriationem affectionum mariti. Haec unum sunt cum binis Articulis, qui praecedunt, quia affectiones sunt voluntatis; nam affectiones, quae non aliud sunt quam derivationes amoris, formant voluntatem, ac faciunt et componunt illam; sed hae sunt apud viros in intellectu, apud foeminas autem in voluntate.

CA n. 198 198. XIII: Quod formatio illa fiat per receptionem propagationum animae mariti, cum delitio oriundo ex eo, quod velit esse sapientiae sui mariti amor: haec coincidunt cum explicatis supra, n. 172. 173, quare ulterior explicatio pertransitur. Delitiae conjugiales apud uxores non aliunde ducunt ortum, quam quod velint unum esse cum maritis, sicut Bonum est unum cum Vero in Conjugio spirituali; quod Amor conjugialis ex hoc Conjugio descendat, singulariter in suo Capite demonstratum est; exinde, ut in effigie videri potest, quod uxor conjungat sibi virum, sicut bonum conjungit sibi verum; et quod vir reciproce conjungat se uxori, secundum receptionem ejus amoris in se, sicut verum reciproce conjungit se bono secundum receptionem boni in se; et quod sic amor uxoris formet se per sapientiam viri, sicut bonum format se per verum; est enim verum forma boni. Ex his etiam patet, quod delitiae conjugiales apud uxorem sint principaliter ex eo, quod velit unum esse cum marito, consequenter quod velit esse sapientiae sui mariti amor; sentit enim tunc delitias sui caloris in luce viri, secundum explicata in Articulo IV, n. 188. [189.]

CA n. 199 199. XIV: Quod sic formetur virgo in uxorem, et juvenis in maritum. Hoc fluit ut consequens ex antecedentibus in hoc Capite, et in Capite priori de Conjunctione Conjugum in unam carnem. Quod Virgo fiat aut facta sit uxor, est quia in uxore sunt desumpta e marito, et sic adscititia, quae non prius in illa ut virgine fuerunt; quod juvenis fiat aut factus sit maritus, est quia in marito sunt desumpta ex uxore, quae receptibilitatem amoris et sapientiae apud illum exaltant, quae non prius in illo ut juvene fuerunt; sed haec apud illos, qui in amore vere conjugiali sunt; quod sint inter hos, qui se sentiunt unitum hominem, et sicut unam carnem, videatur in Capite praecedente, n. 178; ex his patet, quod Virgineum mutetur in Uxoreum apud foeminas, ac Juvenile in Maritale apud viros. [2] Quod ita sit, in Mundo spirituali confirmatus sum ex hac experientia; dixerunt quidam Viri, quod conjunctio cum foemina ante conjugium, sit similis conjunctioni cum uxore post conjugium; quibus auditis, uxores valde indignatae sunt, et dixerunt, “est plane nulla similitudo; est discrimen sicut inter fatuum et reale;” ad quae viri regesserunt, “estisne foeminae sicut prius;” ad quae uxores voce altiore responderunt, “non sumus foeminae, sed uxores; vos in fatuo et non in reali amore estis, quare fatue loquimini;” tunc viri dicebant, “si non foeminae, attamen estis mulieres;” et respondebant, “in primitiis conjugii fuimus mulieres, at nunc sumus uxores.”

CA n. 200 200. XV: Quod in Conjugio unius viri cum una uxore, inter quos est amor vere conjugialis, uxor fiat plus et plus uxor, et maritus plus et plus maritus. Quod Amor vere conjugialis plus et plus conjungat duos in unum hominem, videatur supra n. 177. 178;{1} et quia uxor fit uxor ex conjunctione et secundum illam cum marito, similiter maritus cum uxore; et quia amor vere conjugialis perstat in aeternum, sequitur, quod uxor fiat plus et plus uxor, ac maritus plus et plus maritus: ipsa causa est, quia in Conjugio amoris vere conjugialis uterque fit interior et interior homo, ille amor enim aperit interiora mentium illorum, et sicut haec aperiuntur, homo fit plus et plus homo, ac fieri plus homo apud uxorem est fieri plus uxor, et apud maritum est fieri plus maritus. Audivi ab angelis, quod uxor fiat plus et plus uxor sicut maritus fit plus et plus maritus, non autem ita vicissim; quia raro si usquam deest, quin casta uxor amet maritum, sed quod desit redamatio a marito; et quod haec desit propter non aliquam elevationem sapientiae, quae unice recipit amorem uxoris; de qua sapientia videatur n. 130. 163. 164. 165. Sed haec dixerunt de Conjugiis in terris.

@1. Prima editio: 178. 179;$

CA n. 201 201. XVI: Quod etiam ita successive ab interiori perficiantur et nobilitentur illorum formae. Perfectissima et nobilissima forma humana, est cum duae formae per conjugium fiunt una forma, ita cum duae carnes fiunt una caro, secundum creationem; quod tunc Mens viri elevetur in superiorem lucem, et Mens uxoris in superiorem calorem, et quod tunc germinent, floreant, et fructificent, sicut arbores tempore veris, videatur supra n. 188. 189.{1} Quod ex nobilitatione hujus formae, nascantur nobiles fructus, in Coelis spirituales, in terris naturales, in nunc sequente Articulo videbitur.

@1. Prima editio: 189,$

CA n. 202 202. XVII: Quod Proles natae a duobus, qui in Amore vere conjugiali sunt, trahant a parentibus Conjugiale boni et veri, ex quo illis est inclinatio et facultas, si filius, ad percipiendum illa quae sapientiae sunt, si filia, ad amandum illa quae sapientia docet. Quod Proles trahant a parentibus Inclinationes ad talia, quae amoris et vitae parentum fuerant, ab historiis in genere, et ab experientiis in specie, cognitissimum est; verum quod non ab illis trahant seu haereditent ipsas affectiones, et inde vitas illorum, sed modo inclinationes et quoque facultates ad illas, a sapientibus in Mundo Spirituali, de quibus in duobus Memorabilibus supra adductis, evictum est. [2] Quod posteri ex innatis inclinationibus, si non franguntur, etiam in affectiones, cogitationes, loquelas et vitas parentum similes ferantur, patet clare a Gente Judaica, quod hodie sit consimilis Patribus suis in Aegypto, in deserto, in terra Canaane, et tempore Domini; et quod non modo illis consimiles sint mentibus, sed etiam faciebus; quis non ex aspectu cognoscit Judaeum. Simile est cum Progeniebus aliis; ex quibus non fallaciter concludi potest, quod Inclinationes ad similia parentum suorum connascantur. Sed ne ipsa cogitata et acta sequantur, est ex Divina Providentia, ut pravae inclinationes possint rectificari; et quod facultas ad hoc quoque implantata sit, ex qua sunt efficaciae emendationis morum a parentibus et magistris, et postea a semetipsis cum sui judicii fiunt.

CA n. 203 203. Dicitur quod Proles trahant a parentibus Conjugiale boni et veri, quia hoc a creatione cujusvis animae inditum est, est enim id quod a Domino in hominem influit, et facit vitam humanam ejus: sed hoc Conjugiale transit in sequentia ab anima usque in corporis ultima; ast in his et illis in via mutatur ab ipso homine multis modis, et quandoque in oppositum, quod vocatur Conjugiale{1} seu Connubiale mali et falsi; quando hoc fit, occluditur Mens ab inferiori, et quandoque contorquetur sicut spira in adversum; apud quosdam autem id non occluditur, sed manet semiapertum supra, et apud quosdam apertum: hoc et illud Conjugiale est, ex quo Proles trahunt inclinationes a parentibus, aliter filius et aliter filia: quod hoc ex conjugiali sit, est quia amor conjugialis est fundamentalis omnium amorum, ut supra n. 65, demonstratum est.

@1. Prima editio: Conjugale Sed vox conjugalis apparet solummodo septies in Swedenborgii scriptis theologicis, quinquies in duobus locis, quorum utrumque sumptum est ab priori opere in quo vox scripta fuit conjugialis. Cf. Veram Christianam Religionem n. 805 cum Continuatione de Ultimo Judicio n. 51; et ibidem n. 847 cum De Amore Conjugiali n. 534. Legitur porro in n. 203 primae editionis hujus operis, Agitur hic de Amore vere conjugiali, et non de Amore vulgari qui etiam conjugalis vocatur, ubi dicitur, qui etiam conjugalis vocatur. Ex quibus patet quod conjugalis in omnibus illis locis sit error typographi pro conjugiali.$

CA n. 204 204. Quod Proles natae ab illis, qui in Amore vere conjugiali sunt, trahant inclinationes et facultates, si filius, ad percipiendum illa quae sapientiae sunt, et si filia, ad amandum illa quae sapientia docet, est causa, quia Conjugiale boni et veri a creatione implantatum est cujusvis animae, et quoque insequentibus ab anima; nam quod Conjugiale illud impleat universum a primis ad ultima, et ab homine usque ad vermem, prius ostensum est; et quod facultas ad aperiendum inferiora mentis usque ad conjunctionem cum ejus superioribus, quae sunt in luce et calore coeli, cuivis homini a creatione indita sit, prius etiam indicatum est; inde patet, quod habilitas et facilitas ad conjungendum bonum vero, et verum bono, ita ad sapiendum, illis, qui e tali conjugio nati sunt, prae reliquis a nativitate inhaereditata{1} sit; consequenter etiam ad imbuendum illa, quae Ecclesiae et Coeli sunt; quod cum his Amor conjugialis conjunctus sit, supra pluries manifestatum est. Ex his coram ratione evidenter patet finis, propter quem Conjugia amoris vere conjugialis a Domino Creatore provisa sunt, et adhuc providentur.

@1. Prima editio: inhaeridata$

CA n. 205 205. Audivi ab Angelis, quod illi, qui in Antiquissimis aevis vixerant, hodie in Coelis vivant domus et domus, familiae et familiae, ac gentes et gentes, similiter ut vixerant in terris, et quod vix aliquis a domo desit; et quod causa sit, quia apud illos fuit Amor vere conjugialis; et quod inde proles haereditaverint inclinationes ad Conjugiale boni et veri, ac quod interius et interius in illud a parentibus per educationes facile initiati sint, et dein sicut a semetipsis, cum sui judicii facti sunt, a Domino introducti sint.

CA n. 206 206. XVIII. Quod ita fiat, quia anima prolis est a patre, ac induitio ejus a matre. Quod anima sit a patre, a nullo sapiente in dubium vocatur; conspicitur etiam hoc manifeste ex animis, et quoque ex faciebus, quae sunt typi animorum, in posteritatibus, quae a patribus familiarum in justa serie procedunt; redit enim pater sicut in effigie, si non in filiis, usque in nepotibus et pronepotibus; et hoc fit ex causa, quia anima facit intimum hominis, et hoc potest obduci a proxima prole, sed usque prodit et se revelat in progenie postea. Quod anima sit ex patre, ac induitio ex matre, illustrari potest per analoga in Regno vegetabili; in hoc, Terra seu Humus est communis Mater; haec in se sicut in utero recipit, et induit semina, imo quasi illa concipit, gestat, gignit, et educat, sicut mater suas progenies ex patre.

CA n. 207 207. His adjiciam Duo Memorabilia; Primum hoc. Post aliquod tempus spectavi ad urbem Athenaeum, de qua in priori Memorabili aliquid dictum est; et audivi inde clamorem insolitum; erat in illo aliquid risus, in hoc aliquid indignationis, et in hac aliquid maestitiae; at usque clamor ille non inde erat dissonus, sed consonus, quia unum non erat simul cum altero, sed unum intra alterum; in Mundo spirituali percipitur in sono distincte varietas et commixtura affectionum. Quaesivi e longinquo, “quid rei;” et dixerunt, “venit nuntius e loco, ubi advenae e Christiano Orbe primum apparent, dicens, quod a tribus ibi audiverit, quod in Mundo, unde venerunt, cum reliquis ibi crediderint, quod beatis et felicibus post mortem futura sit omnimoda requies a laboribus; et quia administrationes, officia et operae sunt labores, quod requies ab illis futura sit: et quia tres illi ab Emissario nostro nunc adducti sunt, et stant ante portam et exspectant, factus est Clamor, et ex consulto statuerunt, quod non in Palladium in Parnassio, ut priores, sed in magnum Auditorium ibi introducerentur, ut aperiant Nova sua e Christiano Orbe; et ablegati sunt aliqui, qui solenniter illos introducerent.” [2] Quia eram in spiritu, et spiritibus distantiae sunt secundum status affectionum illorum; et quia tunc mihi affectio videndi et audiendi illos erat, visus mihi sum praesens ibi, et vidi introductos, et audivi loquentes. Sederunt in Auditorio Seniores seu Sapientiores ad latera, ac reliqui in medio; et ante hos erat elevatum solum; huc tres Advenae cum nuntio in solenni comitatu a minorennibus per medium Auditorii traducti sunt; et post silentium factum, salutati sunt a quodam Majorenni ibi, et quaesiti, quid Novi e terra; et dixerunt, “sunt multa Nova, sed dic quaeso de qua re;” et respondit Majorennis, quid Novi e terra de nostro Mundo et de Coelo; et responderunt, quod cum recentes in hunc Mundum venimus, audiverimus, quod ibi et in Coelo sint Administrationes, Ministeria, Functiones, Negotiationes, Studia omnium disciplinarum, et mirabiles Operae; “et tamen credidimus quod post migrationem seu translationem e Mundo naturali in hunc Spiritualem, in aeternam requiem a laboribus venturi simus; et quid functiones nisi labores:” [3] ad haec Majorennis dixit, “num per aeternam requiem a laboribus intellexistis aeternum otium, in quo continue sederetis et cubaretis, attrahentes delitias pectore, et sorbentes gaudia ore;” ad haec tres Advenae blande ridentes dixerunt, quod aliquid tale autumaverint; et tunc responsum est illis, “quid gaudia, et delitiae, et inde felicitas, commune habent cum otio; ex otio collabitur mens et non expanditur, seu mortificatur homo et non vivificatur; pone aliquem sedentem in pleno otio, remissis manibus, dejectis aut subductis oculis, et pone ut ille simul circumfundatur aura laetitiae; numne Veternus occuparet et caput et corpus ejus, ac vitalis expansio faciei concideret, et tandem ille relaxatis fibris nutaret et nutaret, usque dum caderet in terram; quid in expansione et tensione tenet totius corporis systema, quam intensio animi; et unde intensio animi, nisi ex administraturis et operis, dum fiunt ex jucundo: quare dicam vobis Novum e Coelo, quod ibi sint administrationes, ministeria, judicia majora et minora, tum artificia et operae.” [4] Tres advenae, cum audiverunt, quod in Coelo essent Judicia majora et minora, dicebant, “cur illa; annon omnes in Coelo inspirantur et ducuntur a Deo, et inde sciunt quid justum et rectum; quid tunc opus judicibus;” et respondit Vir majorennis, “in hoc Mundo instruimur et discimus quid bonum et verum, tum quid justum et aequum, similiter ut in Mundo naturali, et haec discimus non immediate a Deo, sed mediate per alios; et omnis Angelus, sicut omnis homo, cogitat verum, et facit bonum sicut a se, et hoc secundum statum Angeli est mixtum, et non purum; et quoque inter Angelos dantur simplices et sapientes, et sapientes judicabunt, dum simplices ex simplicitate et ex ignorantia ambigunt de justo, aut abeunt ab illo. Sed vos, quia recentes adhuc in hoc Mundo estis, si sit beneplaciti vestri, sequimini me in Urbem nostram, et monstrabimus omnia;” [5] et exiverunt Auditorio, et aliqui ex Senioribus etiam illos comitati sunt; et primum in Bibliothecam magnam, quae secundum scientias distincta erat in Libraria minora: tres illi Advenae, visis tot libris, obstupefacti sunt, et dixerunt, “sunt etiam in hoc Mundo Libri; unde membranae et chartae, unde calami et atramentum;” ad haec dixerunt Seniores, “percipimus quod credideritis in Mundo priori, quod hic Mundus vacuus sit, quia spiritualis; et quod hoc credideritis, est quia ideam de spirituali fovistis abstractam a materiali; et abstractum a materiali apparuit vobis sicut nihilum, ita sicut vacuum; cum tamen hic est plenitudo omnium; sunt hic omnia Substantialia et non materialia, et materialia suam originem ducunt ex substantialibus; nos qui hic sumus, homines spirituales sumus quia substantiales, et non materiales; inde est, quod hic dentur omnia quae in Mundo naturali in sua perfectione, etiam libri et scripturae, et multo plura;” tres Advenae cum audiverunt nominari Substantialia, cogitaverunt quod ita sit, tam quia viderunt Libros scriptos, quam quia audiverunt dictum, quod materiae originitus sint ex substantiis. Ut adhuc de his confirmarentur, delati sunt ad domicilia scribarum, qui exscribebant exemplaria a sapientibus urbis conscripta, et inspiciebant scripturas, et mirati sunt, quod tam nitidae et politae essent. [6] Post haec deducti sunt ad Musaea, Gymnasia et Collegia, et ubi erant Ludi illorum literarii, quorum aliquos vocabant Heliconidum, aliquos ludos Parnassidum, aliquos ludos Atheneidum, et aliquos ludos Virginum fontis; dicebant quod hi ita appellentur, quia Virgines significant affectiones scientiarum, et secundum affectionem scientiarum est cuivis intelligentia; Ludi ita vocati, erant exercitationes et palaestrae{1} spirituales. Postea circumducti sunt in urbe ad Moderatores, Administratores, et horum Officiarios, et per hos ad mirabiles Operas, quae ab artificibus spirituali modo fiunt. [7] Postquam haec visa sunt, iterum cum illis loquutus est Vir majorennis de Requie aeterna a laboribus, in quam veniunt beati et felices post mortem, et dixit, “Requies aeterna non est otium, quoniam ex otio est mentis, et inde totius corporis, languor, torpor, stupor et sopor, et haec sunt mors et non vita et minus vita aeterna, in qua sunt Angeli Coeli; quare requies aeterna est requies quae discutit illa, et facit ut homo vivat; et hoc non aliud est, quam tale quod elevat mentem; est itaque aliquod studium et opus, ex quo excitatur, vivificatur, et delitiatur mens; et hoc fit secundum usum, ex quo, in quo, et ad quem operatur; inde est, quod Universum Coelum spectetur a Domino ut continens usus, et quisque Angelus est Angelus secundum usum; jucundum usus fert illum sicut secunda vena navem, et facit ut in aeterna pace, et pacis requie sit; ita intelligitur Aeterna requies a laboribus. Quod Angelus sit vivus secundum studium mentis ex usu, patet manifeste ex eo, quod cuivis sit Amor conjugialis cum ejus virtute, potentia et delitiis, secundum studium genuini usus in quo est.” [8] Postquam tres illi Advenae confirmati sunt, quod Aeterna requies non sit otium, sed jucundum alicujus operis quod usui est,{2} venerunt aliquae Virgines cum acupictis et netis, operibus manuum suarum, et donaverunt illis; et Virgines, cum abibant novitii illi spiritus, cecinerunt oden, qua affectionem operum usus cum amaenis ejus, melo angelico exprimebant.

@1. Prima editio: palaestriae$

@2. Prima editio: est;$

CA n. 208 208. Alterum{1} Memorabile. Cum in meditatione eram de Arcanis Amoris Conjugialis reconditis apud uxores, iterum apparuit Pluvia aurea, quae supra; et recordatus sum, quod illa stillaret super Aulam in Oriente, ubi vivebant tres Amores conjugiales, hoc est, tres Conjuges, qui se tenere amabant; qua visa, ego a dulcedine meditationis illius amoris sicut invitatus, properavi illuc, et dum appropinquavi, Pluvia illa ex aurea facta est purpurea,{2} dein coccinea, et cum prope eram, instar roris opalina; ac pulsavi, et aperiebatur janua; et ad satellitem dixi, “refer ad maritos, quod iterum adsit, qui prius cum Angelo, petens, ut liceat intrare ad colloquium;” ac satelles redit, et ex maritis annuit, et ingressus sum; ac tres Mariti cum suis Uxoribus simul erant in Hypaethro, ac salutati cum favore resalutabant: et quaesivi Uxores, num candida illa Columba in fenestra postea apparuerit; dixerunt, quod etiam hodie, et quoque quod expanserit alas; “ex qua augurati sumus praesentiam tuam, ac sollicitationem de aperiendo adhuc unum Arcanum amoris conjugialis;” et quaesivi, “cur dicitis unum, et tamen huc veni ad sciendum plura;” [2] et responderunt, “sunt arcana, et quaedam excedunt sapientiam vestram in tantum, ut intellectus vestrae cogitationis non possit illa capere; gloriamini super nos ex vestra sapientia, sed nos non gloriamur super vos ex nostra, et tamen nostra eminet super vestram, quia intrat inclinationes et affectiones vestras, ac videt, percipit et sentit illas; vos prorsus nihil scitis de inclinationibus et affectionibus amoris vestri, et tamen illae sunt, ex quibus et secundum quas intellectus vester cogitat, proinde ex quibus et secundum quas vos estis sapientes; et tamen uxores tam probe sciunt illas in maritis suis, ut videant illas in faciebus illorum, et audiant illas ex sonis loquelae oris illorum, imo palpent illas super pectoribus, brachiis et genis illorum: at nos ex zelo amoris pro vestra felicitate et simul nostra, dissimulamus sicut non sciamus illas, et tamen moderamur illas tam prudenter, ut quicquid est lubitus, placiti et voluntatis maritorum nostrorum, sequamur permittendo et patiendo, et solum flectendo dum possibile, at nusquam cogendo.” [3] Quaesivi, “unde vobis illa sapientia;” responderunt, “est ex creatione et inde nativitate nobis insita; mariti nostri assimilant illam instinctui, nos autem dicimus illam esse ex Divina Providentia, ut viri per uxores suas reddantur felices; audivimus ex Maritis nostris, quod Dominus velit ut homo masculus ex libero secundum rationem agat, et quod ideo liberum ejus, quod spectat inclinationes et affectiones, Ipse Dominus ab interiori moderetur, et quod per Uxorem ejus ab exteriori, et quod sic formet Virum cum ejus Uxore in Angelum Coeli; ac praeterea Amor mutat suam essentiam, et non fit ille Amor, si cogitur: sed haec apertius dicemus; nos movemur ad illud, hoc est, ad prudentiam moderandi inclinationes et affectiones maritorum nostrorum, adeo, ut videantur sibi ex libero secundum rationem suam agere, ex causa, quia delitiamur ex amore illorum, et non plus amamus quam ut illi delitientur{3} ex nostris delitiis, quae si vilescunt apud illos, etiam apud nos hebescunt.” [4] His dictis, intravit una ex Uxoribus in thalamum, et rediens dixit, “Columba mea adhuc vibrat alas, quod signum est, ut plura detegamus;” et dixerunt, “observavimus mutationes inclinationum et affectionum virorum varias, ut quod ad uxores frigeant, dum mariti cogitant vana contra Dominum et Ecclesiam; quod frigeant dum in fastu sunt ex propria intelligentia; quod frigeant dum mulieres alienas spectant ex concupiscentia; quod frigeant dum advertuntur ab uxoribus de Amore, praeter plura; et quod frigeant frigore vario; hoc animadvertimus ex retractione sensus ex oculis, auribus et corpore illorum ad praesentiam nostrorum sensuum: ex his paucis videre potes, quod nos prae viris sciamus, num illis bene sit, vel num male; si frigent ad uxores, est illis male, at si calent ad uxores, est illis bene; quare uxores continue versant animis media, ut viri ad illas caleant et non frigeant, et illa versant perspicacia viris imperscrutabili.” [5] His dictis, auditum est sicut Columba gemeret, et tunc dixerunt uxores, “hoc indicium nobis est, quod aveamus arcaniora evulgare, quae tamen non licet; forte illa quae audivisti, manifestas viris;” et respondi, “hoc intendo; quid noxae inde;” uxores postquam de hoc inter se colloquutae sunt, dixerunt, “manifesta si vis; non latet nos qualis potentia persuadendi est uxoribus, dicent enim maritis suis, ‘ludit ille vir, sunt fabulae, jocatur ex apparentiis, et ex suetis virorum nugis; ne credite illi, sed credite nobis; nos scimus, quod vos sitis Amores et nos Obedientiae;’ quare manifesta si vis, at usque Mariti non pendebunt ex tuo ore, sed ex oribus Uxorum suarum quae osculantur.”

@1. Prima editio: Allerum$

@2. Prima editio: purputea,$

@3. Prima editio: delicientur$

CA n. 209 209. UNIVERSALIA DE CONJUGIIS
De Conjugiis sunt permulta, quae si traderentur particulariter, exsurgeret hoc opusculum in grande Volumen; particulariter enim tradi potest de Similitudine et Dissimilitudine inter Conjuges; de Elevatione amoris conjugialis naturalis in amorem conjugialem spiritualem, deque Conjunctione illorum; de Incrementis unius et de Decrementis alterius; de Varietatibus et de Diversitatibus utriusque; de Intelligentia uxorum; de Sphaera conjugiali universali e Coelo, et de Opposita ejus ex Inferno; et de illarum Influxu et Receptione; praeter plura alia; quae si singulariter exponerentur, dilataretur hoc Opus in tam amplum Codicem, ut defatigaret Lectorem: propter hanc causam, et ad evitandas prolixitates inanes, contrahuntur illa in Universalia de Conjugiis. Sed haec, sicut antecedentia, in suos Articulos dispescentur; qui sunt hi. I. Quod proprius Sensus amoris conjugialis sit sensus Tactus. II. Quod apud illos, qui in Amore vere conjugiali sunt, crescat facultas sapiendi; sed quod haec apud illos, qui non in amore conjugiali sunt, decrescat. III. Quod apud illos, qui in Amore vere conjugiali sunt, crescat faustitas cohabitationis; sed quod haec apud illos, qui non in amore conjugiali sunt, decrescat. IV. Quod apud illos, qui in Amore vere conjugiali sunt, crescat Conjunctio mentium, et cum hac Amicitia; sed quod haec cum illa, apud illos qui non in amore conjugiali sunt, decrescat. V. Quod illi, qui in Amore vere conjugiali sunt, continue velint unus homo esse; sed quod illi, qui non in amore conjugiali sunt, velint duo esse. VI. Quod illi, qui in Amore vere conjugiali sunt, in conjugio spectent aeternum; vicissim autem illi, qui non in amore conjugiali sunt. VII. Quod Amor conjugialis resideat apud Uxores castas, sed quod usque amor illarum dependeat a Maritis. VIII. Quod Intelligentia foeminarum in se sit modesta, elegans, pacifica, cedens, mollis, tenera; at quod Intelligentia virorum in se sit gravis, aspera, dura, animosa, licentiae amans.{1} IX. Quod Uxores ament vincula conjugii, modo Viri ament illa.{2} X. Quod Uxores in nulla excitatione sint sicut Viri; sed quod illis sit status praeparationis ad receptionem. XI. Quod Viris sit copia secundum amorem propagandi vera sapientiae suae, et secundum amorem faciendi usus. XII. Quod determinationes sint in beneplacitis mariti. XIII. Quod Sphaera conjugialis sit, quae a Domino per coelum influit in omnia et singula Universi usque ad ultima ejus. XIV. Quod haec Sphaera recipiatur a Sexu foeminino, et per hunc transferatur in Sexum masculinum; et non vicissim. XV. Quod, ubi Amor vere conjugialis est, haec Sphaera recipiatur ab Uxore, et unice per uxorem a Marito. XVI. Quod, ubi Amor non conjugialis est, Sphaera illa recipiatur quidem ab uxore, sed non a marito per illam. XVII. Quod Amor vere conjugialis dari possit apud unum ex conjugibus, et non simul apud alterum. XVIII. Quod sint [variae similitudines, et]{3} variae dissimilitudines, tam internae quam externae, apud conjuges. XIX. Quod variae similitudines possint conjungi, sed non cum dissimilitudinibus. XX. Quod Dominus illis, qui desiderant Amorem vere conjugialem, provideat similitudinem, et quod si non datur in terris, provideat illam in coelis. XXI. Quod homo secundum defectum et jacturam Amoris conjugialis, accedat ad naturam bestiae. Sequitur nunc horum Explicatio.

@1. Hic articulus et sequens reverso ordine infra nn. 217, 218, et in Indice sistuntur.$

@2. Hic articulus et praecedens reverso ordine infra nn. 217, 218, et in Indice sistuntur.$

@3. Confer n. 227 infra et in Indice.$

CA n. 210 210. I. Quod proprius Sensus amoris conjugialis sit sensus Tactus. Sunt cuivis amori suus sensus; Amori videndi ex amore intelligendi, est sensus visus, et hujus amaenitates sunt symmetriae et pulchritudines; Amori audiendi ex amore auscultandi et obediendi, est sensus auditus, et hujus amaenitates sunt harmoniae; Amori cognoscendi illa quae circumfluunt in aere ex amore percipiendi, est sensus olfactus, et hujus amaenitates sunt fragrantiae; Amori se nutriendi ex amore imbuendi se bonis et veris, est sensus gustus, et hujus jucunditates sunt lautitiae; Amori cognoscendi objecta, ex amore circumspiciendi et tutandi se, est sensus tactus, et hujus amaenitates sunt titillationes: quod Amori conjungendi se cum compari, ex amore uniendi bonum et verum, sit Sensus tactus, est quia ille Sensus est communis omnium sensuum, et inde ex illis trahit spartas; quod hic amor in communionem secum ferat omnes supradictos sensus, et amaenitates illorum sibi addicet, notum est. Quod Sensus tactus addicatus sit Amori conjugiali, et quod sit hujus proprius, patet ex omni ludo ejus, et ab exaltatione subtilitatum ejus ad summe exquisitum: sed haec amplius deducere, relinquitur amatoribus.

CA n. 211 211. II: Quod apud illos, qui in Amore vere conjugiali sunt, crescat facultas sapiendi; sed quod haec apud illos, qui non in amore conjugiali sunt, decrescat. Quod facultas sapiendi apud illos, qui in Amore vere conjugiali sunt, crescat, est quia hic Amor ex sapientia, et secundum illam, est apud conjuges, ut in Transactionibus, quae praecedunt, plenis argumentis ostensum est; tum quia illius amoris sensus est tactus, et hic communis est omnibus sensibus, et quoque plenus delitiis, inde ille aperit interiora mentium, sicut aperit interiora sensuum, et cum illis organica totius corporis: exinde sequitur, quod illi qui in amore illo sunt, nihil potius ament, quam sapere; nam homo sapit, quantum interiora mentis ejus aperiuntur; per aperitionem enim elevantur cogitationes intellectus in superiorem lucem, et affectiones voluntatis in superiorem calorem, et superior lux est sapientia, et superior calor est amor ejus; delitiae spirituales conjunctae delitiis naturalibus, quae sunt illis, qui in Amore vere conjugiali sunt, faciunt amabilitatem, et inde facultatem sapiendi. Inde est, quod Angelis sit Amor conjugialis secundum sapientiam, ac amoris illius et simul delitiarum ejus incrementa secundum sapientiae incrementa; et quod proles spirituales, quae ex conjugiis illorum nascuntur, sint talia quae sapientiae sunt ex patre, et quae amoris sunt ex matre, quas amant ex spirituali storge; qui amor se addit amori conjugiali illorum, et continue elevat illum, et conjungit illos.

CA n. 212 212. Contrarium fit apud illos, qui non in aliquo amore conjugiali ex non aliquo amore sapientiae sunt; hi non ineunt conjugia nisi etiam fine lasciviendi, et huic fini etiam inest amor insaniendi; omnis enim finis in se spectatus est amor, ac lascivia in origine sua spirituali est insania; per insaniam intelligitur deliratio mentis ex falsis, ac deliratio eminens est deliratio mentis ex falsificatis veris, usque dum haec creduntur sapientia: quod hi contra amorem conjugialem sint, manifesta confirmatio seu evictio datur in Mundo spirituali; ibi illi ad primum olfactum amoris conjugialis aufugiunt in cavernas, et occludunt januas; et si hae aperiuntur, insaniunt sicut amentes in Mundo.

CA n. 213 213. III: Quod apud illos, qui in Amore vere conjugiali sunt, crescat faustitas cohabitationis; sed quod haec apud illos, qui non in Amore conjugiali sunt, decrescat. Quod faustitas cohabitationis crescat apud illos, qui in amore vere conjugiali sunt, est quia se mutuo amant omni sensu; uxor non videt amabilius quam virum, ac vir vicissim; imo nec audiunt, olfaciunt, et tangunt amabilius; inde illis faustitas cohabitationis in domo, cubiculo, et toro. Quod ita sit, potestis vos mariti vos confirmare, ex primis delitiis conjugii, quae in pleno suo sunt, quia tunc uxor sola ex omni sexu amatur. Quod contrarium sit illis, qui non in aliquo amore conjugiali sunt, notum est.

CA n. 214 214. IV: Quod apud illos, qui in amore vere conjugiali sunt, crescat conjunctio mentium, et cum hac Amicitia; sed quod haec cum illa apud illos, qui non in amore conjugiali sunt, decrescat. Quod conjunctio mentium apud illos, qui in amore vere conjugiali sunt, crescat, in Capite, in quo actum est de conjunctione animarum et mentium per conjugium, quae intelligitur per Domini verba, quod non amplius sint duo sed una caro, demonstratum est, videatur n. 156[iteratum] ad 181.{1} [2] Quod autem conjunctio illa crescat, sicut amicitia se conjungit amori, est causa, quia Amicitia est sicut facies illius amoris, et quoque est sicut vestis ejus, nam non modo se adjungit amori sicut vestis, sed etiam conjungit se illi sicut facies; amor praecedens amicitiam est similis amori sexus, qui amor post votum facescit, ast amor conjunctus amicitiae post votum manet, et quoque stabilitur; intrat etiam interius in pectus, amicitia introducit illum, et facit illum vere conjugialem; et tunc Amor ille amicitiam hanc suam facit etiam conjugialem, quae valde differt ab amicitia omnis alius amoris, est enim plena. [3] Quod contrarium fiat apud illos, qui non in amore conjugiali sunt, notum est; apud hos prima amicitia, quae tempore desponsationis, et dein primis diebus post nuptias, insinuata est, plus et plus ab interioribus mentis recedit, et ab his successive tandem ad cuticulas abscedit; et apud illos, qui separationes cogitant, prorsus abit; at apud eos, qui separationem non cogitant, amor manet in externis, sed friget in internis.

@1. Prima editio: 191.$

CA n. 215 215. V: Quod illi, qui in Amore vere conjugiali sunt, continue velint unus homo esse; sed quod illi qui non in amore conjugiali sunt, velint duo esse. Amor conjugialis in sua essentia non aliud est, quam quod duo velint esse unum, hoc est, quod velint, ut duae vitae fiant una vita; illa voluntas est perpetuus conatus illius amoris, ex quo fluunt omnes effectuationes ejus: quod conatus sit ipsa essentia motus, et quod voluntas sit conatus vivus apud hominem, a scrutiniis philosophorum in confirmato est, et quoque contemplatoribus ex ratione elimata, patet; inde consequitur, quod illi, qui in amore vere conjugiali sunt, continue conentur, hoc est, velint unus homo esse. Quod contrarium sit apud illos, qui non in amore conjugiali sunt, probe sciunt ipsi; qui quia continue se cogitant duos ex disunione animarum et mentium, ideo nec capiunt, quid intelligitur per Domini verba, quod non amplius duo sint, sed una caro, Matth. XIX:6.

CA n. 216 216. VI: Quod illi, qui in Amore vere conjugiali sunt, in conjugio spectent aeternum; vicissim autem illi, qui non in amore conjugiali sunt. Quod illi, qui in amore vere conjugiali sunt, spectent aeternum, est quia in illo amore est aeternitas; ac aeternitas ejus est inde, quia amor ille apud uxorem, et sapientia apud maritum, crescit in aeternum, ac in crescentia seu progressione conjuges penitius et penitius in beatitudines coeli, quas illorum sapientia et ejus amor simul in se recondunt, intrant; quare si idea aeterni evelleretur, aut ex aliquo casu mentibus elaberetur, foret sicut illi e coelo dejicerentur. [2] Qualis status Conjugibus in coelo est, dum excidit mentibus illorum idea aeterni, ac loco ejus idea temporarii incidit, apud me in propatulum venit ex hac experientia: quondam duo conjuges ex data venia apud me e Coelo erant, et tunc a quodam nebulone astute loquente sublata est illis idea aeterni de conjugio; qua ablata inceperunt ejulare, dicentes quod non possint vivere amplius, et quod aerumnam sentiant, quam nunquam prius; quo percepto a coangelis in Coelo, remotus est nebulo, et dejectus; quo facto, actutum rediit illis idea aeterni, ex qua laetificati sunt laetitia cordis, ac tenerrime se mutuo amplexi sunt. [3] Praeter haec, audivi duos conjuges, qui de conjugio suo nunc foverunt ideam aeterni, nunc ideam temporarii; causa fuit, quia dissimilitudo interna illis inerat; hi cum in idea aeterni erant, inter se laetificati sunt, at cum in idea temporarii, dixerunt, “non est amplius conjugium;” et uxor, “non sum amplius uxor, sed concubina;” ac vir, “non sum amplius maritus, sed moechus;” quare dum aperta est illis dissimilitudo interna, abivit vir a muliere, et mulier a viro; at postea, quia utrique fuit idea aeterni de conjugio, consociabantur comparibus similitudinis. [4] Ex his potest clare videri, quod illi, qui in amore vere conjugiali sunt, spectent aeternum, et quod, si haec [idea] elabitur ex intimis e cogitatione, disuniantur quoad amorem conjugialem, utcunque non simul quoad amicitiam; haec enim habitat in externis, ille autem in internis. Simile est in conjugiis super terris; conjuges ibi, dum se tenere amant, cogitant aeternum de foedere, et prorsus non aliquid de fine ejus per mortem; et si de hac, dolent, usque refocillantur spe ex cogitatione continuationis ejus post obitum.

216i. [iteratum] VII: Quod Amor conjugialis resideat apud uxores castas; sed quod amor illarum dependeat a maritis; causa est, quia uxores sunt natae amores, et inde insitum est illis, velle unum esse cum maritis, et ex hac voluntatis suae cogitatione continue lactant amorem suum; quare recedere a conatu uniendi se maritis, foret recedere a semetipsis: aliter mariti; hi quia non nati sunt amores, sed recipientes illius amoris ab uxoribus, ideo quantum recipiunt illum, tantum uxores cum amore suo intrant; at quantum non recipiunt, tantum uxores cum amore suo foris stant, et exspectant: at hoc fit apud uxores castas, aliter apud incastas. Ex his constat, quod amor conjugialis resideat apud uxores [castas], sed quod amor illarum dependeat a maritis.

CA n. 217 217. VIII: Quod uxores ament vincula conjugii, modo viri ament illa. Hoc sequitur ex dictis in praecedente Articulo: accedit, quod Uxores ex insito velint uxores esse, et uxores nominari; hoc illis est nomen decoris et honoris; quare vincula conjugii amant: et quia castae uxores non nomine tenus, sed actualiter volunt uxores esse, et hoc fit per ligationem arctiorem et arctiorem cum maritis, ideo vincula conjugii ex constabilitione foederis ejus amant, et id eo plus sicut redamantur a maritis, seu quod simile est, sicut viri illa vincula amant.

CA n. 218 218. IX: Quod Intelligentia foeminarum in se sit modesta, elegans, pacifica, cedens, mollis, tenera; et quod Intelligentia virorum in se sit gravis, aspera, dura, animosa, licentiae amans. Quod tales sint foeminae, et tales sint viri, patet manifeste ex utriusque corpore, facie, sono, loquela, gestu, et moribus; ex Corpore, quod viri sint duri cute et carne, foeminae autem molli: ex Facie, quod viri sint duriore, obnixiore, asperiore, flaviore, etiam barbata, ita impulchriore,{1} foeminae autem molliore, cedentiore, teneriore, candidiore, et inde pulchritudines: ex Sono, quod viris sit gravis, foeminis autem tener: ex Loquela, quod viris sit licentiae amans et animosa, foeminis autem modesta et pacifica: ex Gestu, quod viris sit fortior et firmior, foeminis autem invalidior et imbecillior: ex Moribus, quod viris sint immoderatiores, foeminis autem elegantiores. [2] Quantum ab ipsa nativitate differt genius virorum a genio foeminarum, patuit mihi clare a visis pueris et puellis in congregationibus; vidi has aliquoties per fenestram in magna Urbe super platea, in qua ultra viginti quovis die se congregabant; ibi Pueri secundum indolem sibi connatam colludebant tumultuando, vociferando, pugnando, verberando, projiciendo lapides in alteros: at Puellae ad januas domuum sedebant pacificae, quaedam ludentes cum infantibus, quaedam amicientes pupas, quaedam nentes super frustulis lineis, quaedam se osculantes; et quod miratus sum, usque amaenis oculis aspectabant pueros, qui tales. Ex his manifeste videre potui, quod vir nascatur intellectus, ac foemina amor; et qualis est intellectus, et qualis est amor in suis principiis; et sic qualis foret intellectus viri in progressu absque conjunctione cum amore foeminino, et dein conjugiali.

@1. Prima editio: impulchriore;$

CA n. 219 219. X: Quod Uxores in nulla excitatione sint sicut viri; sed quod illis sit status praeparationis ad receptionem. Quod Viris sit seminatio, et inde excitatio, et quod Foeminis non haec sit quia non illa, patet; quod autem Foeminis sit status praeparationis ad receptionem, et sic ad conceptionem, ex auditis refero; qualis autem hic status foeminis est, non licet describere, et quoque solis illis notus est: num autem amor illarum, dum in illo statu sunt, sit in suo jucundo, aut in injucundo, ut quaedam dicunt, non ab illis evulgatum est; hoc solum in vulgo notum est, quod non licitum sit marito dicere uxori, quod possit et non velit, sic enim insigniter laeditur status receptionis, qui praeparatur secundum statum mariti quod possit.

CA n. 220 220. XI: Quod Viris sit copia secundum amorem propagandi vera sapientiae [suae],{1} et secundum amorem faciendi usus. Quod ita sit est unum inter arcana, quae Antiquis nota fuerunt, et hodie deperdita; Antiqui sciverunt, quod omnia et singula quae fiunt in corpore, ex origine spirituali fiant, ut quod ex voluntate, quae in se est spiritualis, fluant actiones; quod ex cogitatione, quae etiam est spiritualis, fluant loquelae; tum quod visus naturalis ex visu spirituali, qui est intellectus; auditus naturalis ex auditu spirituali, qui est attentio intellectus et simul accommodatio voluntatis; et olfactus naturalis ex olfactu spirituali, qui est perceptio; et sic porro; quod similiter seminatio virilis, ex origine spirituali sit, Antiqui viderunt; quod sit ex Veris, ex quibus consistit intellectus, ex pluribus et rationis et experientiae documentis concluserunt; et dixerunt, quod nihil aliud recipiatur a masculis, ex conjugio spirituali quod est boni et veri, quod influit in omnia et singula universi, quam verum, et id quod se refert ad verum; et quod hoc in progressu in corpus formetur in semen; et quod inde sit, quod semina spiritualiter intellecta sint vera: [2] quoad formationem,{2} quod anima masculina, quia est intellectualis, ita sit verum, intellectuale enim non aliud est, quare dum anima descendit, etiam verum descendit; quod hoc fiat per quod anima, quae est intimum hominis et cujusvis animalis, et in sua essentia est spiritualis, ex insito nisu propagationis sui, in descensu sequatur, et velit procreare se, et quod cum hoc fit, integra anima formet se, et amiciat se, et fiat semen; et quod hoc fieri possit millies et millies, quia anima est substantia spiritualis, cui non est extensio sed impletio, et e qua non est exsumptio partis, sed est productio totius, absque aliqua jactura ejus; inde est quod illa in receptaculis minimis, quae sunt semina, sit plene, quemadmodum est in receptaculo maximo suo, quod est corpus. [3] Cum itaque Verum animae est origo seminis, sequitur, quod copia sit viris secundum amorem propagandi vera sapientiae suae: quod etiam sit secundum amorem faciendi usus, est quia usus sunt bona, quae vera producunt: in Mundo etiam aliquibus notum est, quod sedulis sit copia, et non otiosis. Quaesivi, quomodo ex anima virili propagatur foemininum; responsum tuli, quod ex bono intellectuali, quia hoc in sua essentia est verum; nam intellectus cogitare potest quod hoc bonum sit, ita quod verum sit quod id sit bonum; aliter voluntas; haec non cogitat bonum et verum, sed amat et facit illa: quod ideo{3} per filios in Verbo significentur vera, et per filias bona, videatur supra, n. 120. Et quod per semen in Verbo significetur verum, in Apocalypsi Revelata, n. 565.

@1. Confer n. 209, art. XI, supra.$

@2. Prima editio: formationem;$

@3. Prima editio: deo$

CA n. 221 221. XII: Quod determinationes sint in beneplacitis mariti; causa est, quia apud viros est supradicta copia, et haec variatur apud illos tam secundum status mentis, quam secundum status corporis illorum; Intellectus{1} enim non ita constans est in suis cogitationibus, sicut est Voluntas in suis affectionibus; ille enim nunc fertur sursum nunc deorsum, nunc in statu sereno et claro est, nunc in turbulento et obscuro, nunc in objectis gratis nunc in ingratis; et quia mens, dum agit, etiam est in corpore, sequitur quod huic similes status sint: inde est, quod maritus nunc recedat ab amore conjugiali, nunc accedat ad illum, et quod copia in uno statu abstrahatur, et in altero restauretur: hae causae sunt, quod determinationes relinquendae sint beneplacitis mariti; inde est, quod uxores, ex insita illis sapientia, nusquam aliquid admoneant de talibus.

@1. Prima editio: Jntellectus$

CA n. 222 222. XIII: Quod Sphaera conjugialis sit, quae a Domino per Coelum influit in omnia et singula Universi usque ad ultima ejus. Quod a Domino procedant Amor et Sapientia, seu quod idem est, Bonum et Verum, supra in suo Capite ostensum est; illa duo in conjugio procedunt continue a Domino, quia illa sunt Ipse, et ab Ipso sunt omnia; et quae ab Ipso procedunt, implent Universum; nam absque eo nihil subsisteret quod exstitit. [2] Sunt plures Sphaerae, quae ab Ipso procedunt, ut Sphaera conservationis Universi creati, Sphaera tutationis boni et veri contra malum et falsum, Sphaera reformationis et regenerationis, Sphaera innocentiae et pacis, Sphaera misericordiae et gratiae, praeter plures; at Universalis omnium est Sphaera conjugialis, quia haec etiam est Sphaera propagationis, et sic supereminens{1} Sphaera conservationis Universi creati per successivas generationes. [3] Quod Sphaera haec conjugialis impleat Universum, et pervadat illa a primis ad ultima, patet a supra ostensis,{2} quod Conjugia sint in Coelis, et perfectissima in Coelo Tertio seu supremo, et quod praeter apud homines, sit [haec sphaera] in omnibus subjectis Regni animalis in terris, usque ad vermes; et insuper quod sit in omnibus subjectis Regni vegetabilis, ab oleis et palmis usque ad graminula. [4] Quod haec Sphaera{3} universalior sit sphaera caloris et lucis, quae procedit a Sole nostri Mundi, ratio convinci potest ex eo, quod etiam operetur in absentia caloris ejus, ut hyeme, et in absentia lucis ejus, ut nocte, imprimis apud homines: quod ita operetur, est quia est e Sole Coeli Angelici, et inde est constans aequatio caloris et lucis, hoc est, conjunctio boni et veri; est enim [coelum] in continuo vere; mutationes boni et veri, seu caloris et lucis ejus, non sunt variationes ejus, sicut sunt variationes in terris ex mutationibus caloris et lucis ex Sole ibi, sed oriuntur illae a subjectis quae recipiunt.

@1. Prima editio: supereminents$

@2. Prima editio: supraostensis,$

@3. Prima editio: Shpaera$

CA n. 223 223. XIV: Quod haec Sphaera recipiatur a Sexu foeminino, et per hunc transferatur in Sexum masculinum. Quod apud Sexum masculinum non sit aliquis Amor conjugialis, sed quod solum est apud Sexum foemininum, et ab hoc transferatur in masculinum, vidi testatum ab experientia, de qua supra n. 161: cui etiam adstipulatur haec ratio,{1} quod Forma masculina sit forma intellectualis, ac foemina sit Forma voluntaria; et forma intellectualis non potest calescere calore conjugiali a se, sed a calore conjunctivo alicujus, cui ille a creatione implantatus est; proinde non potest recipere illum amorem, nisi per formam sibi adjunctam voluntariam foeminae, quia haec etiam est forma amoris. [2] Idem hoc amplius posset confirmari ex Conjugio boni et veri; et coram naturali homine ex Conjugio cordis et pulmonis, quia Cor correspondet amori, et pulmo intellectui; sed quia plerisque deficit horum scientia, confirmatio per haec plus inumbraret quam illustraret. Ex translatione hujus Sphaerae a Sexu foeminino in masculinum, est, quod Mens etiam incendatur a sola cogitatione de sexu; quod etiam inde sit formatio propagativa et sic excitatio, sequitur; nam nisi accedat calor ad lucem in terris, nihil viget et excitatur ad fructificandum aliquid ibi.

@1. Prima editio: ratio;$

CA n. 224 224. XV. Quod ubi amor vere conjugialis est, haec Sphaera recipiatur ab uxore, et unice per uxorem a marito. Quod illa sphaera, apud illos qui in amore vere conjugiali sunt, recipiatur a marito unice per uxorem, est arcanum hodie, et tamen in se non arcanum est, quia Sponsus et Primitius maritus hoc potest scire; nonne quicquid procedit ex sponsa et primitia uxore conjugialiter afficit, non autem tunc quod procedit ex aliis e sexu: simile est cum illis qui in amore vere conjugiali convivunt: et quia sphaera vitae unumquemque, tam virum quam foeminam, circumstipat, dense a pectore, et rare a tergo, patet unde est, quod mariti, qui peramant suas uxores, convertant se ad illas, et interdiu vultu favente aspiciant illas; et vicissim illi qui non amant suas uxores, avertant se ab illis, ac interdiu acie retracta adspectent ad illas. Per receptionem Sphaerae conjugialis a marito unice per uxorem, cognoscitur et dignoscitur Amor vere conjugialis ab amore conjugiali spurio, falso, et frigido.

CA n. 225 225. XVI: Quod ubi amor non conjugialis est, Sphaera illa recipiatur quidem ab uxore, sed non a marito per illam. Sphaera haec conjugialis influens in Universum, est in origine sua Divina, in progressu in Coelo apud Angelos est illa coelestis et spiritualis, apud homines naturalis, apud bestias et aves animalis, apud vermes mere corporea, apud vegetabilia est illa vitae expers; et praeterea in singulis subjectis variatur secundum illorum formas. Nunc quia illa Sphaera immediate recipitur a Sexu foeminino, et mediate a Sexu masculino, et quia recipitur secundum formas, consequitur, quod Sphaera illa, quae sancta est in origine sua, verti possit in non sanctam in subjectis, imo etiam inverti in oppositam; Sphaera ei opposita vocatur meretricia apud foeminas tales, et scortatoria apud viros tales; et quia hi et illae in Inferno sunt, est haec Sphaera{1} inde; sed haec Sphaera etiam multae varietatis est, et inde plures ejus Species sunt, at talis species attrahitur et subtrahitur a viro qualis ei congruit, et ejus genio conformis est, et correspondet. Ex his constare potest, quod vir qui non amat uxorem, sphaeram illam aliunde recipiat quam ab uxore: fit usque quod illa etiam inspiretur ab uxore, sed viro inscio, et dum calescit.

@1. Prima editio: Spaera$

CA n. 226 226. XVII: Quod Amor conjugialis dari possit apud unum ex conjugibus, et non simul apud alterum. Unus enim potest ex corde vovere sibi conjugium castum, alter autem non scit quid castum; unus potest amare illa quae Ecclesiae sunt, alter autem illa quae solius mundi; unus potest quoad mentem esse in Coelo, alter quoad suam in inferno; inde apud unum potest esse amor conjugialis et non apud alterum: horum mentes, quia in contrario versu sunt, intrinsecus inter se collidunt; et si non extrinsecus, usque ille, qui non in amore conjugiali est, spectat consortem ex foedere sicut fastidiosam anum; et sic porro.

CA n. 227 227. XVIII: Quod sint variae similitudines, et variae dissimilitudines, tam internae quam externae, apud conjuges. Notum est, quod inter Conjuges sint similitudines, et quod sint dissimilitudines, et quod externae appareant, non autem internae, nisi post tempora cohabitationis ipsis conjugibus, et per indicia aliis: at enumerare utrasque ad cognitionem, vanum est, quia plures paginae recensione et descriptione varietatum adimpleri possunt: similitudines quoad partem possunt ex dissimilitudinibus, propter quas Amor conjugialis abit in frigus, de quibus in sequente Capite, deduci et concludi. Similitudines et dissimilitudines in genere ducunt ortum ex Inclinationibus connatis, per educationes, consortia et imbutas persuasiones, variatis.

CA n. 228 228. XIX: Quod variae similitudines possint conjungi; sed non cum dissimilitudinibus. Varietates similitudinum sunt permultae, ac distant plus et minus; at usque illae quae distant, possunt tempore conjungi per varia, imprimis per accommodationes ad desideria, per officia mutua, per civilitates, per abstinentias ab incastis, per communem amorem infantum, et curam liberorum; imprimis autem per conformitates in rebus Ecclesiae; per res enim Ecclesiae fit conjunctio similitudinum distantium interius, per reliqua modo exterius. Sed cum dissimilitudinibus non potest fieri conjunctio, quia sunt antipathicae.

CA n. 229 229. XX: Quod Dominus illis, qui desiderant amorem vere conjugialem, provideat similitudines, et quod si non dantur in terris, provideat illas in coelis, est causa, quia omnia conjugia amoris vere conjugialis providentur a Domino; quod sint ab Ipso, videatur supra n. 130. 131; at quomodo providentur in Coelis, audivi descriptum ab Angelis, ita. Quod Divina Domini Providentia singularissima et universalissima sit de Conjugiis et in Conjugiis, quia omnia jucunda Coeli ex jucundis amoris conjugialis scaturiunt, sicut aquae dulces ex vena fontis; et quod ideo provideatur ut nascantur Paria conjugialia; et quod haec sub auspicio Domini jugiter educentur ad sua conjugia, nesciente id et puero et puella; et post exactum tempus, illa tunc Virgo nubilis, et ille tunc Juvenis ad nuptias aptus, sicut ex fato alicubi conveniant, et se mutuo videant; et quod illico tunc sicut ex quodam instinctu cognoscant, quod sint compares, et ex quodam sicut dictamine intus in se cogitent, juvenis, quod haec mea sit, et virgo, quod hic meus sit; et postquam hoc aliquamdiu insedit{1} mentibus utriusque, ex deliberato se alloquantur, et se desponsent: dicitur sicut ex fato, instinctu, et dictamine, ac intelligitur ex Divina Providentia, quia haec dum nescitur, apparet ita; Dominus enim aperit internas similitudines, ut se videant.

@1. Prima editio: insiderat (sed cf. hoc idem in n. 316:3)$

CA n. 230 230. XXI: Quod homo secundum defectum et jacturam amoris conjugialis, accedat ad naturam bestiae; ratio est, quia homo quantum in amore conjugiali est, tantum spiritualis est, et quantum est spiritualis, tantum est homo; homo enim nascitur in vitam post mortem, et hanc consequitur, quia ei anima spiritualis inest, et ad hanc potest homo elevari per facultatem intellectus sui; si tunc voluntas ejus ex data etiam ei facultate simul elevatur, post mortem vivit vitam coeli: contrarium est, si in amore conjugiali opposito est; nam quantum in hoc est, tantum est naturalis, et homo mere naturalis est similis bestiae quoad cupiditates, appetitus, et illorum jucunda; cum sola differentia, quod illi sit facultas elevandi intellectum in sapientiae lucem, et quoque facultas elevandi voluntatem in coelestis amoris calorem; hae facultates nulli homini auferuntur; quapropter mere naturalis homo, tametsi quoad concupiscentias, appetitus et illorum jucunda, similis est bestiae, usque vivit post mortem, sed in statu anteactae vitae ejus correspondente: ex his constare potest, quod homo secundum dejectum amoris conjugialis accedat ad naturam bestiae. Haec videntur posse contradici, quia defectus et jactura amoris conjugialis, dantur apud illos, qui tamen homines sunt; sed mens est de illis, qui nihili faciunt amorem conjugialem ex amore scortatorio, et sic in defectu et jactura ejus sunt.

CA n. 231 231. His adjicientur Tria Memorabilia: Primum hoc. Quondam audivi vociferationes, quae sicut per aquas egurgitabant ex inferis, unam ad sinistrum, O quam Justi; alteram ad dextrum, O quam Eruditi; et tertiam a tergo, O quam Sapientes; et quia incidit{1} in cogitationem meam, num etiam in Inferno sint Justi, Eruditi, et Sapientes, afficiebar desiderio videndi, num tales ibi sunt; et dictum est mihi e Coelo, “videbis et audies;” et exivi domo in spiritu, et vidi ante me aperturam; illuc accessi, et despexi; et ecce scala; per hanc descendi: et cum infra eram, vidi campestria obsita arbustis cum intermixtis spinis et urticis; et quaesivi, num hic Infernum; dixerunt, “est Terra inferior, quae proxime supra Infernum est:” et tunc perrexi secundum Clamores in ordine; ad Primum, O quam Justi, et vidi Caetum ex illis, qui in Mundo fuerant Judices Amicitiae et Munerum; dein ad Clamorem Secundum, O quam Eruditi, et vidi Caetum ex illis, qui in Mundo fuerant Ratiocinatores; et ad Clamorem Tertium, O quam Sapientes, et vidi Caetum ex illis, qui in Mundo fuerant Confirmatores: [2] sed ab his deflexi ad Primum, ubi erant Judices Amicitiae et Munerum, et proclamati Justi; et vidi a latere sicut Amphitheatrum structum ex lateribus, et tectum tegulis nigris; et dicebatur mihi, quod illud vocarent Tribunal; in illud patebant tres aditus a latere septentrionali, et tres a latere occidentali, sed nulli a latere meridionali et orientali; indicium, quod Judicia illorum non essent Judicia Justitiae, sed Arbitria. In medio Amphitheatri visus est Focus, in quem ministri focales injiciebant taedas sulphuratas et bituminosas, e quibus luces in parietes incrustatos evibratae sistebant imagines picturatas avium vesperae et noctis; sed focus ille, et inde evibrationes lucis in formas imaginum illarum, erant Repraesentationes{2} judiciorum illorum, quod possent res cujusvis quaestionis coloratis fucis illuminare, et eis inducere formas secundum favorem. [3] Post semihoram vidi Senes et Juvenes in praetextis et palliis intrantes, qui depositis pileis se super Soliis ad Mensas reponebant, sessuri judicia; ac audivi et percepi quam solerter et ingeniose ex aspectu amicitiae declinarent et inverterent judicia in apparentias justitiae, et hoc eo usque, ut ipsi non viderent injustum aliter quam justum, ac vicissim justum ut injustum; persuasiones de illis tales apparebant ex faciebus illorum, et audiebantur ex loquelis illorum: data mihi tunc fuit illustratio e Coelo, ex qua singula num juris vel non juris essent, percepi; et vidi quam industrie obvelarent injustum, et inducerent ei visionem justi; et ex legibus eligerent faventem, et reliquas per ratiocinia solertiae traherent in partem. Post judicia, Sententiae exportabantur ad clientes, amicos et fautores, et hi ad retribuendum illis favorem, per longam viam clamabant, O quam Justi, O quam Justi. [4] Post haec loquutus sum de illis cum Angelis Coeli, et narravi illis aliqua de visis et auditis; et Angeli mihi dicebant, quod tales Judices appareant aliis sicut acutissima acie intellectus praediti, cum tamen ne hilum justi et aequi videant; “si tollis amicitiam pro aliquo, sedent in Judiciis muti sicut statuae, et modo dicunt, ‘accedo, conformo me ad illum vel illum;’ causa est, quia omnia Judicia illorum sunt Praejudicia, ac Praejudicium cum favore sequitur Causam ab initio ad finem ejus; inde nihil aliud vident quam quod amici est; omne id quod contra illum est, removent ad latus; et si reassumunt, involvunt id ratiociniis, sicut aranea capturas filis, et consumunt; inde est, quod si non sequuntur telam sui praejudicii, nihil juris videant; explorati sunt, num possint videre, ac inventi quod non: quod ita sit, mirabuntur incolae tui Mundi; sed dic illis, quod hoc sit veritas ab Angelis Coeli explorata. Quoniam illi nihil justi vident, in Coelo contemplamur illos non ut homines, sed ut monstra, quorum capita faciunt illa quae amicitiae sunt, pectora illa quae injustitiae, et pedes illa quae confirmationis, ac plantas illa quae justitiae, quae si non favent amico, supplantant et proculcant. Quales autem apparent nobis e Coelo, videbis, instat enim finis illorum;” [5] et ecce tunc subito hiabat solum, ac mensae super mensas ceciderunt, et una cum toto Amphitheatro absorpti sunt, et conjecti in cavernas, et incarcerati; et tunc dictum est mihi, “vis videre illos ibi;” et ecce visi sunt quoad faciem sicut ex polito chalybe, quoad corpus a cervice ad lumbos sicut sculptilia e saxo vestita pellibus pardi, et quoad pedes sicut colubri: et vidi Libros Legis, quos super Mensis repositos habuerant, versos in chartas lusorias; et nunc loco quod judicarent, datum est illis munus, ut pararent minia in fucos, quibus oblinerent facies meretricum, et illas sic verterent in pulchritudine
Postquam haec visa sunt, volui abire ad duos reliquos Caetus, ad unum ubi erant mere Ratiocinatores, et ad alterum, ubi erant mere Confirmatores; et tunc dictum est mihi, “quiesce paulum; dabuntur tibi comites Angeli ex Societate proxima supra illos; per hos dabitur tibi lux a Domino, et videbis Mirabilia.”

@1. Prima editio: inicdit$

@2. Prima editio: Representationes$

CA n. 232 232. Secundum Memorabile: Post aliquod tempus audivi iterum ex Infera terra, voces quas prius; O quam Eruditi; et O quam Sapientes; et circumspexi, quinam Angeli tunc adessent; et ecce erant illi, qui in Coelo immediate supra illos, qui clamabant,{1} O quam Eruditi, erant; et loquutus cum illis de Clamore, et dixerunt, quod Eruditi illi essent, qui solum ratiocinantur, num sit, vel non sit, et raro cogitant quod ita sit; “quare sunt sicut venti qui flant et transeunt, ac sicut cortices circum arbores qui absque medulla sunt, aut sicut crustae circum amygdalas absque nucleo, aut sicut superficies circum fructus absque carne; nam mentes illorum sunt absque interiori judicio, et modo unitae cum sensibus corporis; quare si non ipsi sensus judicant, nihil possunt concludere; verbo, sunt mere sensuales, et a nobis vocantur Ratiocinatores; vocantur Ratiocinatores, quia nusquam concludunt aliquid, sed assumunt quicquid audiunt, ac disputant num sit, jugiter contradicendo; nihil plus amant quam aggredi ipsas veritates, et sic illas discerpere mittendo in lites; hi sunt, qui credunt se prae omnibus in Mundo Eruditos.” [2] His auditis, rogavi Angelos, ut deducerent me ad illos; et deduxerunt me ad Cavum, a quo gradus ad Inferiorem terram tendebant; et descendimus, et sequuti sumus Clamorem, O quam Eruditi; et ecce erant aliquot centeni stantes in uno loco, pulsantes humum pedibus: hoc primum miratus quaesivi, “cur stant ita, et plantis pulsant humum,” et dixi, “sic possunt pedibus excavare solum;” ad hoc subriserunt Angeli, et dixerunt, “apparent quod ita stent, quia nihil cogitant de aliqua re, quod ita sit, sed solum num sit, ac litigant; et cum cogitatio non ultra progreditur, apparent modo calcare et terere unam glebam, et non progredi:” at tunc accessi ad congregationem, et ecce apparebant mihi homines facie non indecora, et in vestibus ornatis; sed dixerunt Angeli, “apparent tales in propria luce, at si lux e Coelo influit, mutantur facies, et quoque vestes;” et factum est ita, et tunc apparebant faciebus furvis, induti saccis nigris; sed luce hac subtracta, visi sunt ut prius: mox loquutus sum cum aliquibus ex illis, et dixi, “audivi clamorem turbae circum vos, O quam Eruditi, quare liceat de rebus, quae summae Eruditionis sunt, vobiscum ventilare aliquem sermonem;” [3] et responderunt, “dic quicquid lubet, et satisfaciemus;” et quaesivi, “qualis erit Religio, per quam salvatur homo;” et dixerunt, “dispescemus hanc interrogationem in plures, et antequam has conclusimus, non possumus responsum dare; ac Ventilatio 1ma erit, Num Religio sit aliquid. 2da. Num Salvatio sit vel non. 3tia. Num una Religio plus efficiat quam altera. 4ta. Num Coelum et Infernum sint. 5ta. Num vita aeterna post mortem sit; praeter plura:” et quaesivi de Primo, num Religio sit aliquid; ac coeperunt ventilare hoc copia argumentorum, num sit Religio, et quae vocatur ita, num sit aliquid; et petii, ut referrent hoc ad Congregationem, ac retulerunt; et commune responsum fuit, quod Propositio illa egeat tam multa inquisitione, ut non possit finiri intra vesperam; quaesivi, “num a vobis possit finiri intra annum;” et unus dixit, quod non possit intra centum annos; et dixi, “interea estis absque Religione;” et respondit, “annon demonstrabitur primum, num Religio sit, et quae ita vocatur, num sit aliquid; si est, erit etiam pro sapientibus; si non est, erit solum pro vulgo; notum est, quod Religio dicatur Vinculum, sed quaeritur pro quibus; si modo pro vulgo, in se non est aliquid; si etiam pro Sapientibus, est.” [4] His auditis dixi illis, “nihil minus quam Eruditi estis, quia non potestis aliud cogitare, quam num sit, et hoc versare in utramque partem; quis potest Eruditus fieri, nisi aliquid pro certo sciat, et progrediatur in illud, sicut homo progreditur e vestigio in vestigium, et sic successive in sapientiam; alioquin veritates ne quidem tangitis ungue, sed plus et plus e conspectu removetis illas; numne ratiocinari solum num sit, est ratiocinari ex pileo, qui nusquam imponitur, aut ex calceo qui non induitur; quid inde profluit, nisi quod non sciatis, num detur aliquid, imo num{2} detur salvatio, num vita aeterna post mortem, num una religio plus efficiat quam altera, num Coelum et Infernum sint; de his non cogitare aliquid potestis, quamdiu haeretis in primo passu, et pulsatis arenam ibi, et non ferendo fertis pedem ultra pedem, et progredimini; cavete vobis, ne mentes vestrae, dum ita foris extra judicium stant, intus indurescant, et fiant statuae salis, et vos amici uxoris Lothi.” [5] His dictis abivi, et illi ex indignatione conjecerunt lapides post me; et tunc mihi visi sunt sicut sculptilia ex saxo, quibus nihil rationis humanae inest. Et quaesivi Angelos de sorte illorum, et dixerunt: “sors illorum est, quod demittantur in profundum, et ibi in desertum, et adigantur ad portandum sarcinas; et tunc quia non possunt aliquid proferre ex ratione, garriunt et loquuntur vana, et ibi e longinquo apparent sicut asini portantes onera.”

@1. Prima editio: clamabantur$

@2. Prima editio: nam$

CA n. 233 233. Tertium Memorabile: Post haec dixit unus ex Angelis, “sequere me ad locum, ubi vociferantur, O quam Sapientes,” et dixit, “videbis portenta hominum; videbis facies et corpora, quae sunt hominis, et tamen non sunt homines;” et dixi, “suntne tunc bestiae;” respondit, “non sunt bestiae, sed bestiae homines; sunt enim qui prorsus non videre possunt, num verum sit verum, vel non, et tamen possunt facere ut sit verum, quicquid volunt; tales apud nos vocantur Confirmatores:” et sequuti sumus vociferationem, et venimus ad locum: et ecce Caetus virorum, et circum Caetum turba, et in turba aliqui ex nobili stemmate, qui dum audiverunt, quod confirmarent omnia quae dicebant, et sibi tam manifesto consensu faverent, se converterunt, et dixerunt, O quam Sapientes. [2] Sed dixit mihi Angelus, “ne adeamus illos, sed evocemus e Caetu unum;” et evocavimus, et cum illo secessimus, et loquuti sumus varia; et ille confirmabat singula, usque ut prorsus apparerent sicut vera: et quaesivimus illum, num etiam possit confirmare contraria; dixit, quod tam bene sicut priora; dixit tunc aperte, et ex corde, “quid verum; num datur{1} aliquod verum in rerum natura aliud, quam quod homo facit verum; dic mihi quicquid placet, et faciam id ut sit verum;” et dixi, “fac hoc verum, quod Fides sit omne Ecclesiae;” et fecit hoc ita dextre et solerter, ut Eruditi circumstantes admirati sint, et adplauserint: postea petii ut faceret verum, quod Charitas sit omne Ecclesiae, ac fecit; et postea, quod Charitas sit nihil Ecclesiae; ac investivit utrumque, et ornavit apparentiis, ut adstantes inspicerent se mutuo, et dicerent, “estne hic Sapiens:” at dixi, “nonne scis, quod bene vivere sit charitas, et quod bene credere sit fides; numne qui bene vivit, etiam bene credit; et sic quod fides sit charitatis, et charitas fidei; videsne quod hoc verum sit;” respondit, “faciam id verum, et videbo;” ac fecit, et dixit, “nunc video;” at mox fecit contrarium ejus, ut esset verum, et tunc dixit, “video etiam quod hoc verum sit:” ad haec subrisimus, et diximus, “suntne contraria; quomodo potes duo contraria videre{2} ut vera;” ad haec indignatus respondit, “erratis; est utrumque verum, quoniam non aliud est verum, quam quod homo facit verum.” [3] Stabat prope aliquis, qui in Mundo fuerat Legatus primi gradus; ille hoc miratus est, et dixit,{3} “agnosco quod aliquid simile in Mundo sit, sed usque tu insanis; fac si potes ut sit Verum, quod Lux sit Caligo, et Caligo Lux;” et respondit, “hoc faciam facile; quid Lux et Caligo nisi Status oculi; nonne mutatur Lux in umbram dum Oculus ex aprico venit; ut et dum intense intuetur Solem; quis non scit, quod status oculi tunc mutetur, et quod Lux inde appareat ut umbra, ac vicissim dum status oculi redit, quod umbra appareat ut lux: nonne Noctua videt caliginem noctis ut lucem diei, ac lucem diei ut caliginem noctis, tum ipsum Solem ut globum opacum et furvum; si quis homo haberet oculos sicut noctua, quid vocaret Lucem et quid Caliginem; quid tunc Lux nisi Status oculi, et si est status oculi, numne Lux est Caligo, et Caligo Lux, quare unum est verum, et alterum est verum.” [4] Postea Legatus rogavit, ut faceret hoc ut sit verum, quod Corvus sit albus et non niger, et respondit, “etiam hoc faciam facile,” et dixit,{4} “sume acum seu novaculam, et aperi plumas seu pennas corvi; nonne intus albae sunt; tum remove pennas et plumas, et specta corvum a cute; nonne est albus; quid nigrum quod circum est nisi umbra, e qua non judicandum est de colore Corvi; quod nigrum sit modo umbra, consule gnaros scientiae optices, et dicent; aut mole nigrum lapidem aut vitrum in, tenuem pulverem, et videbis quod pulvis sit albus;” sed respondit Legatus, “apparetne Corvus niger coram visu;” at Confirmator ille respondit, “vis tu, qui es homo, cogitare aliquid ex apparentia; potes quidem loqui ex apparentia, quod Corvus sit niger, sed non potes id cogitare; ut pro exemplo, potes loqui ex apparentia, quod Sol oriatur, progrediatur, et occidat, sed quia es homo, non potes cogitare id, quia Sol stat immotus, et tellus progreditur; simile est cum Corvo; apparentia est apparentia; dic quicquid vis, Corvus est totus quantus albus; albescit etiam cum senescit; hoc vidi.” [5] Deinde rogavimus illum, ut diceret ex corde, num joculetur, vel num credat, quod non sit aliquod verum nisi quod homo facit verum, et respondit, “juro quod credam.” Postea Legatus quaesivit, num posset facere verum quod ipse insaniret, et dixit, “possum sed non volo; quis non insanit.” Post haec universalis ille Confirmator missus est ad Angelos, qui explorarent illum qualis est; et hi post explorationem dixerunt, quod ille ne quidem granum intellectus possideat, quia omne id quod supra rationale est, apud illum occlusum est, et solum id quod infra rationale est, apertum est; “supra rationale est Lux coelestis, ac infra rationale est Lux naturalis, et haec Lux talis est, ut confirmare possit quicquid lubet; at si non Lux coelestis influit in lucem naturalem, homo non videt, num aliquod verum sit verum, et inde nec quod aliquod falsum sit falsum; et haec et illa videre, est ex Luce coelesti in luce naturali, et Lux coelestis est a Deo Coeli, qui est Dominus; quare universalis ille Confirmator{5} non est homo nec bestia, sed est bestia homo.” [6] Quaesivi Angelum de sorte talium, et num possint una esse cum vivis, quia vita homini est ex Luce Coelesti, et ex hac est Intellectus ejus; et dixit, quod tales, cum soli sunt, non possint aliquid cogitare, et inde loqui, sed quod stent sicut machinae muti, et sicut in alto sopore; at quod expergiscantur, ut primum auribus captant aliquid; et addidit, quod illi fiant tales, qui intime mali sunt; “in hos non potest Lux coelestis a superiori influere, sed modo aliquod spirituale per Mundum, unde illis facultas confirmandi est.” [7] His dictis, audivi vocem ex Angelis, qui exploraverunt illum, ad me, dicentem,{6} “fac ex auditis illis universale Conclusum,” et feci hoc: “Quod posse confirmare quicquid lubet, non sit intelligentis, sed quod posse videre, quod verum sit verum, et quod falsum sit falsum, et id confirmare, sit intelligentis.” Post haec spectavi ad Caetum, ubi stabant Confirmatores, et turba circum illos clamabat, O quam{7} sapientes; et ecce Nubes fusca obvelavit illos, et in nube volabant ululae et vespertiliones; et dicebatur mihi, “ululae et vespertiliones in nube fusca volantes, sunt correspondentiae, et inde apparentiae cogitationum illorum; quoniam confirmationes falsitatum usque ut appareant sicut veritates, repraesentantur in hoc Mundo sub formis avium noctis, quorum oculos fatua lux intus illuminat, ex qua vident objecta in tenebris, sicut in luce: talis Lux fatua spiritualis est illis, qui confirmant falsa, usque dum videntur sicut vera, ac postea dicuntur et creduntur vera: sunt omnes illi in visione posteriore, et non in aliquo visu priori.”

@1. Prima editio: detur (sed cf. VCR 334:2)$

@2. Prima editio: videri$

@3. Prima editio: dixit;$

@4. Prima editio: dixit;$

@5. Prima editio: Confirmator,$

@6. Prima editio: dicens,$

@7. Prima editio: o quam$

CA n. 234 234. DE CAUSIS FRIGORUM, SEPARATIONUM, ET DIVORTIORUM IN CONJUGIIS
Hic ubi de Causis Frigorum in Conjugiis, etiam de Causis Separationum, et quoque Divortiorum, simul agitur; ratio est, quia cohaerent; Separationes enim non aliunde sunt, quam ex Frigoribus successive post Conjugium innatis, vel ex causis post Conjugium detectis, ex quibus etiam frigus: Divortia autem sunt ex Adulteriis, quia haec sunt prorsus opposita Conjugiis, ac opposita inducunt frigus, si non utrique, usque uni. Haec ratio est, quod Causae frigorum, separationum, et divortiorum, in unum Caput committantur. Sed cohaerentia causarum ex visis illis in serie clarius perspicitur: Series illarum est haec; I. Quod sit Calor spiritualis, et quod sit Frigus spirituale; et quod Calor spiritualis sit amor, et Frigus spirituale privatio ejus. II. Quod Frigus spirituale in Conjugiis, sit disunio animarum, et disjunctio mentium, unde Indifferentia, Discordia, Contemtus, Fastidium, Aversatio; ex quibus tandem apud plures Separatio quoad torum, cubiculum, et domum. III. Quod Causae frigorum in suis successionibus sint plures, quaedam Internae, quaedam Externae, et quaedam Accidentales. IV. Quod Causae frigorum Internae sint ex Religione. V. Quod illarum causarum Prima sit rejectio Religionis ab utroque. VI. Secunda, quod uni sit Religio, et non alteri. VII. Tertia, quod alia sit Religio uni et alia alteri. VIII. Quarta, falsitas Religionis imbuta. IX. Quod hae Causae sint frigoris interni, non autem simul externi, apud plures. X. Quod Causae frigoris Externae etiam sint plures: et quod Prima illarum sit dissimilitudo animorum et morum. XI. Secunda, quod Amor conjugialis credatur unus cum amore scortatorio,{1} modo quod hic ex lege sit illicitus, ille autem licitus. XII. Tertia, est aemulatio supereminentiae inter conjuges. XIII. Quarta, nulla determinatio ad aliquod studium aut negotium, ex qua cupiditas vaga. XIV. Quinta, Inaequalitas status et conditionis in externis. XV. Quod Causae separationis sint etiam aliquae. XVI. Prima illarum est Vitium mentis. XVII. Secunda est Vitium corporis. XVIII. Tertia, est Impotentia ante conjugium. XIX. Quod Adulterium sit causa Divortii. XX. Quod Causae accidentales [frigoris]{2} etiam sint plures; et quod harum Prima sit commune ex jugi licito. XXI. Secunda, quod Cohabitatio cum conjuge ex foedere et lege videatur coacta, et non libera. XXII. Tertia, affirmatio ab uxore, et sermocinatio de amore ab illa. XXIII. Quarta, cogitatio viri interdiu et noctu de uxore, quod velit; et vicissim cogitatio uxoris de viro quod non velit. XXIV. Quod sicut frigus est in mente, etiam sit in corpore; et quod secundum frigoris illius incrementa, claudantur etiam externa corporis. Sequitur nunc horum Explicatio.

@1. Prima editio: scortario,$

@2. Confer n. 256 infra.$

CA n. 235 235. I: Quod sit Calor spiritualis, et quod sit Frigus spirituale; et quod Calor Spiritualis sit Amor, et Frigus Spirituale privatio ejus. Calor Spiritualis non aliunde est, quam ex Sole Mundi spiritualis; est enim ibi Sol procedens a Domino, Qui est in medio ejus; et quia est a Domino, est Sol ille in sua essentia{1} purus Amor; hic Sol apparet coram Angelis igneus, prorsus sicut apparet Sol nostri Mundi coram hominibus; quod appareat igneus, est quia Amor est ignis spiritualis: ex illo Sole procedit et Calor et Lux; sed quia Sol ille est purus amor, est calor inde in sua essentia amor, et lux inde in sua essentia sapientia; inde patet, unde calor spiritualis, et quod sit amor. [2] Unde autem est Frigus spirituale, paucis etiam evulgabitur; est illud ex Sole Mundi naturalis, exque ejus calore et luce; Sol Mundi Naturalis est creatus, ut ejus calor et lux in se recipiant calorem et lucem spiritualem, et mediis athmosphaeris ferant hos usque ad ultima in Tellure, ut efficiant effectus finium, qui sunt Domini in suo Sole, et quoque ut amiciant spiritualia vestibus adaequatis, hoc est, materiis, ad operandum fines ultimos in natura; haec fiunt, cum calor spiritualis injunctus est calori naturali: at contrarium fit, dum separatur calor naturalis a calore spirituali, quod fit apud illos, qui amant naturalia, ac rejiciunt spiritualia; apud hos fit calor spiritualis frigus; quod bini illi calores{2} ex creatione concordes, fiant ita oppositi, est causa, quia tunc calor dominus fit calor servus, ac vicissim; et ne hoc fiat, recedit calor spiritualis, qui ex sua stirpe est dominus; et tunc in subjectis illis calor spiritualis friget, quia{3} fit oppositus: ex his patet, quid frigus spirituale, et quod sit privatio caloris spiritualis. [3] In nunc dictis per calorem intelligitur amor, quia calor ille in subjectis viventibus{4} sentitur ut amor. Audivi in Mundo spirituali, quod Spiritus mere naturales frigeant intenso frigore, dum applicant se lateri cujusdam Angeli, qui in statu amoris est: et quod similiter spiritus inferni, dum calor e Coelo ad illos influit; et quod tamen inter se, cum ab illis seclusus est calor coeli, aestuent calore magno.

@1. Prima editio: existentia$

@2. Prima editio: amores$

@3. Prima editio: quia,$

@4. Prima editio: vivens$

CA n. 236 236. II: Quod Frigus spirituale in Conjugiis sit disunio animarum, et disjunctio mentium; unde indifferentia, discordia, contemtus, fastidium, aversatio, ex quibus tandem apud plures separatio quoad torum, cubiculum, et domum. Quod haec fiant apud conjuges, dum primitivus illorum amor facessit, et fit frigus, notius est, quam ut commentatione egeat: causa est, quia frigus conjugiale supra omnia alia frigora in mentibus humanis residet; est enim ipsum Conjugiale inscriptum animae, propter finem ut propagetur anima ab anima, ac patris in proles; inde est, quod hoc frigus inceptet ibi, et successive in consequentia demeet, et haec inficiat, et sic vertat primitivi amoris laeta et jucunda in tristia et injucunda.

CA n. 237 237. III: Quod Causae frigorum in suis successionibus sint plures, quaedam Internae, quaedam Externae, et quaedam Accidentales. Quod causae frigorum in conjugiis sint plures, scitur in Mundo; tum etiam quod oriantur ex multis causis externis; sed quod origines causarum lateant absconditae in intimis, et quod ex his se derivent in consequentia, usque dum apparent in externis, non scitur: ut itaque sciatur, quod causae externae non sint causae in se, sed derivativae a causis in se, quae,{1} ut dictum est, in intimis sunt, ideo causae primum communiter dispescuntur in Internas, Externas, et postea particulariter explorantur.

@1. Prima editio: quae (absque puncto)$

CA n. 238 238. IV: Quod Causae frigorum internae sint ex Religione. Quod ipsa origo amoris conjugialis in intimis apud hominem resideat, hoc est, in Anima ejus, convincitur omnis ex solis his, quod Anima prolis sit ex patre, et quod hoc cognoscatur ex similitudine inclinationum et affectionum, et quoque ex communi facierum ex Patre in posteritate etiam sera permanentium; tum ex facultate propagativa animabus insita a creatione; et insuper per analogon in subjectis Regni vegetabilis, quod in intimis germinationum lateat propagatio ipsius seminis, et inde totius, sive sit arbor, sive arbustum, sive virgultum. [2] Vis haec propagativa seu plastica in seminibus in hoc Regno, et in animabus in altero, non aliunde est, quam ex Sphaera conjugiali, quae est boni et veri, quae ex Domino Creatore et Statore Universi perpetuo emanat, et influit, de qua supra n. 222 ad 225; exque nisu duorum illorum, boni et veri, inibi, ad conjungendum se in unum; hic nisus conjugialis insidens animabus est, ex quo originitus amor conjugialis existit: quod idem illud conjugium, ex quo Sphaera illa Universalis est, faciat Ecclesiam apud hominem, in Capite de Conjugio Domini et Ecclesiae,{1} et pluries alibi, satis superque ostensum est: inde in omni evidentia coram ratione patet, quod origo Ecclesiae et origo amoris conjugialis, sint in una sede, et quod sint in continuo amplexu; sed de hac re videantur plura supra n. 130, ubi demonstratum est, quod amor conjugialis sit secundum statum Ecclesiae apud hominem; sic ex religione, quia religio facit hunc statum. [3] Homo etiam creatus est, ut possit interior et interior fieri, et sic propius et propius introduci seu elevari ad illud conjugium, et sic in amorem vere conjugialem, et hoc usque ut percipiat statum beatitudinis ejus: quod unicum medium introductionis seu elevationis, sit Religio, patet clare a supradictis, quod origo Ecclesiae et origo amoris conjugialis sint in eadem sede, et ibi in mutuo amplexu, et quod inde non possint non conjuncta esse.

@1. Prima editio: de Conjugio boni et veri, (sed videatur illud caput et conferatur cum capite “De Conjugio Domini et Ecclesiae,” imprimis n. 122)$

CA n. 239 239. Ex nunc dictis sequitur, quod ubi non Religio, ibi nec detur amor conjugialis; et quod ubi non hic, ibi sit frigus; quod frigus conjugiale sit privatio illius amoris, videatur supra n. 235; consequenter quod frigus conjugiale sit etiam privatio status Ecclesiae, seu Religionis. Confirmativum satis evidens, quod ita sit, potest educi ex communi inscitia hodie de amore vere conjugiali; quis hodie scit, et quis hodie vult agnoscere, et quis hodie non miraturus est, quod origo amoris conjugialis deducatur inde: sed hoc non aliunde est, quam quod tametsi religio est, usque non vera ejus sint, et quid religio absque veris; quod non vera sint, in Apocalypsi Revelata plene ostensum est; videantur{1} etiam Memorabilia, n. 566. ibi.

@1. Prima editio: videatur$

CA n. 240 240. V: Quod causarum internarum frigorum Prima sit rejectio religionis ab utroque. Apud illos, qui a facie in occiput, seu a pectore in tergum, rejiciunt sancta Ecclesiae, non datur{1} ullus amor bonus; si apparens aliquis e corpore, usque non datur aliquis in spiritu; apud tales se locant bona extra mala, et obvelant haec sicut amictus splendens auro corpus putre; mala quae intus resident, et obvelantur, sunt in genere odia, et inde intestinae pugnae contra omne spirituale; cuncta enim Ecclesiae, quae rejiciunt, sunt in se spiritualia; et quia amor vere conjugialis est omnium amorum spiritualium fundamentalis, ut supra ostensum est, patet, quod intrinsecum odium contra illum sit, et quod amor intrinsecus seu proprius apud illos sit pro opposito, qui est adulterii; quare illi, plus quam alii, subsannaturi sunt veritatem hanc, quod amor conjugialis sit cuique secundum{2} statum Ecclesiae; imo ad nominationem amoris vere conjugialis forte cachinnaturi; sed sit hoc; attamen ignoscendi sunt, quia illis tam impossibile est cogitare aliud de amplexibus in conjugiis, quam cogitant de illis in scortationibus, sicut est camelum intrudere per foramen acus netoriae. Hi, qui tales sunt, quoad amorem conjugialem, frigent frigore prae caeteris; si adhaerent conjugibus, fit hoc modo propter aliquas ex causis externis, supra n. 153, recensitis, quae continent et ligant. Apud hos interiora, quae animae et inde mentis sunt, plus et plus occluduntur, et in corpore obturantur, et tunc amor etiam sexus vilescit, aut in interioribus corporis, et inde in cogitationis infimis illorum, insane lascivit; illi etiam sunt, qui intelliguntur in Memorabili, n. 79, quod legant, si placet.

@1. Prima editio: datut$

@2. Prima editio: seundum$

CA n. 241 241. VI: Quod causarum internarum frigorum Secunda sit, quod uni sit Religio, et non alteri, est causa, quia animae illorum non possunt non discordare; est enim unius anima aperta pro receptione amoris conjugialis, altera autem pro receptione illius amoris occlusa; occlusa est apud quem non religio est, et aperta apud quem religio est; inde nulla dabilis est cohabitatio ibi; et cum inde exulat amor conjugialis, fit frigus, sed hoc apud conjugem nullius religionis: hoc frigus non dissipatur, nisi quam per receptionem religionis congruae cum alterius, si haec vera est. Alioquin apud conjugem, cui nulla religio est, fit frigus, quod ab anima descendit in corpus usque in cuticulas, ex quo tandem non sustinet conjugem intueri facie directa, nec alloqui in communione respirationum, nec nisi voce soni retracti, nec tangere manu, et vix tergo: ut taceantur insaniae, quae ex frigore illo subrepunt in cogitationes, quas non propalant: quae causa est, quod talia conjugia a semetipsis solvantur: praeterea, quod impius vilipendat conjugem, notum est, et omnes qui absque religione sunt, impii sunt.

CA n. 242 242. VII: Quod causarum internarum frigorum Tertia sit, quod alia religio sit uni, et alia alteri. Causa est, quia apud illos non potest bonum cum suo correspondente vero conjungi, uxor enim est bonum veri mariti, et hic est verum boni uxoris, ut supra ostensum est; inde non potest ex duabus animabus fieri una anima; inde scaturigo illius amoris clauditur, qua clausa venitur in conjugiale, quod infra sedet, quod est boni cum alio vero, seu veri cum alio bono quam suo, inter quae non datur amor concors; inde apud conjugem, qui in falsis religionis est, inceptat frigus, quod intenditur sicut abit in diversum ab altero. Quondam in Urbe magna pervagatus plateas fine inquirendi{1} habitationem, ac intravi domum, ubi conjuges diversae religionis commorabantur; tunc me de eo nescium alloquuti angeli, dicebant, “non possumus tecum in domo illa manere, quia conjuges ibi in discordi religione sunt;” hoc percipiebant ex disunione interna animarum illorum.

@1. Prima editio: inqvirendi$

CA n. 243 243. VIII: Quod causarum internarum Quarta sit falsitas religionis [imbuta];{1} causa est, quia falsitas in spiritualibus vel aufert religionem, vel conspurcat illam; aufert apud quos genuinae veritates falsificatae sunt; conspurcat apud quos falsitates quidem sunt, sed non genuinae veritates, quae ideo non falsificari potuerunt; apud hos dari possunt bona cum quibus falsa illa per applicationes a Domino conjungi possunt; sunt enim haec falsa sicut varii toni discordes, qui per solertes adductiones et insinuationes trahuntur in harmoniam, unde etiam hujus gratitudo;{2} apud hos aliquis amor conjugialis dabilis est, sed apud illos qui genuina vera Ecclesiae apud se falsificaverunt, non dabilis: ex his est regnans ignorantia de Amore vere conjugiali, aut negativa dubitatio quod dabilis sit; et quoque ab his est vesania plurium mentibus insidens, quod adulteria non sint mala religionis.

@1. Sic in art. VIII, n. 234 supra, et in Indice.$

@2. Prima editio: gratidudo;$

CA n. 244 244. IX: Quod Causae supradictae sint causae frigoris interni, sed non simul externi, apud plures. Si Causae huc usque designatae et confirmatae, quae sunt causae frigoris in internis, producerent simile frigus in externis, tunc fierent tot separationes, quot frigora interna; et tot frigora sunt, quot conjugia illorum, qui in falsis religionis, qui in diversa religione, et qui in nulla religione sunt, de quibus actum est; et tamen notum est, quod multi cohabitent sicut amores et sicut mutuae amicitiae; sed unde haec, apud illos qui in interno frigore sunt, in sequente Capite, de Causis apparentis amoris, amicitiae, et favoris inter conjuges, dicetur. [2] Sunt plures causae, quae conjungunt animos, sed usque non conjungunt animas; inter causas sunt aliquae ex recensitis supra n. 153;{1} sed usque frigus interius reconditum latet, et facit ut passim animadvertatur et sentiatur; apud hos affectiones ab invicem discedunt, sed cogitationes, dum exeunt in loquelas et mores, propter apparentem amicitiam et favorem, accedunt; quapropter illi nihil sciunt de amaenitate et jucunditate, et minus de faustitate et beatitudine Amoris vere conjugialis; hae sunt illis vix aliud quam fabulae. Hi inter illos sunt, qui effingunt origines amoris conjugialis ex iisdem causis, ex quibus novem caetus sapientum ex Regnis [Europae] congregati, de quibus supra in Memorabili, n. 103. ad 114.

@1. Prima editio: 183;$

CA n. 245 245. Contra supra confirmata potest fieri objectio, quod usque anima ex patre propagetur, tametsi non conjuncta est animae matris, imo tametsi frigus ibi residens separat; sed quod tamen propagentur animae seu proles, est causa, quia Intellectus viri non occluditur, quin hic elevari possit in lucem, in qua est anima; at amor voluntatis ejus non elevatur in calorem correspondentem luci ibi, nisi per vitam, quae facit illum a naturali spiritualem; inde est, quod usque anima procreetur, sed obveletur in descensu, dum fit semen, per talia quae sunt amoris naturalis ejus; ex hoc scaturit malum haereditarium. His adjiciam arcanum, quod e Coelo est, quod inter Animas disjunctas duorum, imprimis conjugum, fiat conjunctio in medio amore, et quod alioquin apud homines non fierent conceptiones. Praeter haec de frigore conjugiali, et de sede ejus, quod sit in suprema regione mentis, videatur Memorabile ultimum hujus Capitis n. 270.

CA n. 246 246. X: Quod Causae externae frigoris etiam sint plures; et quod harum Prima sit Dissimilitudo animorum et morum. Sunt Similitudines et Dissimilitudines internae, et sunt externae; Internae non aliunde ducunt originem quam ex Religione; nam haec implantatur animabus, et per animas a parentibus in proles, ut suprema inclinatio, traducitur; anima enim cujusvis hominis trahit vitam a Conjugio boni et veri, et ex hoc est Ecclesia; et quia haec varia et diversa est in Partibus Universi Orbis, ideo etiam sunt animae omnium hominum variae et diversae; quare similitudines et dissimilitudines internae inde sunt, et secundum illas, conjunctiones conjugiales, de quibus actum est. [2] At Similitudines et Dissimilitudines externae, non sunt animarum, sed animorum; per Animos intelliguntur affectiones et inde inclinationes externae, quae praecipue insinuantur post partum per Educationes, Consortia, et inde Consuetudines; dicitur enim, “est mihi animus ad faciendum hoc aut illud,” per quod percipitur affectio et inclinatio ad illud; persuasiones captae de hoc aut illo vitae genere, etiam animos illos formare solent; inde sunt inclinationes ad ineundum conjugia etiam cum disparibus, et quoque ad renuendum ad conjugia cum paribus; sed usque haec conjugia post cohabitationis tempora variantur secundum similitudines et dissimilitudines haereditate et simul educatione contractas; et dissimilitudines inducunt frigus. [3] Similiter dissimilitudines morum; ut pro exemplo, barbarus seu barbara cum polita aut polito; mundus aut munda, cum immunda aut immundo; litigiosus aut litigiosa cum pacifica aut pacifico; verbo, immoriger aut immorigera cum morata aut morato. Sunt talium dissimilitudinum conjugia non dissimilia conjunctionibus diversarum specierum animalium inter se, sicut ovium et hircorum, cervorum et mulorum, gallinarum et anserum, passerum et avium nobilium, imo sicut canum et felium, quae propter dissimilitudines se non consociant; at in genere humano facies non indicant illas, sed consuetudines; quare frigora inde sunt.

CA n. 247 247. XI: Causarum externarum frigoris Secunda est, quod Amor conjugialis credatur unus cum amore scortatorio,{1} modo quod hic ex lege sit illicitus, ille autem{2} licitus. Quod inde sit frigus, manifeste videt ratio, dum expendit, quod amor scortatorius sit e diametro oppositus amori conjugiali; quare cum creditur, quod amor conjugialis sit unus cum amore scortatorio, fit uterque amor in idea similis; et tunc uxor aspicitur ut scortum, et conjugium ut immunditia; ipse vir etiam est adulter, si non corpore, usque spiritu: quod inde inter virum et ejus mulierem effluat contemtus, fastidium, et aversatio, et sic intensum frigus, indevitato sequitur; nihil enim plus in se recondit frigus conjugiale, quam amor scortatorius; et quia etiam abit in illud, non immerito vocari potest ipsum frigus conjugiale.

@1. Prima editio: scortatroio,$

@2. Prima editio: artem$

CA n. 248 248. XII: Quod causarum externarum Tertia sit aemulatio supereminentiae inter conjuges, ratio est, quia amor conjugialis inter prima sua spectat unionem voluntatum, et inde placiti libertatem; has duas aemulatio supereminentiae seu de imperio, ejicit e conjugio; dividit enim et discindit voluntates in partes, et placiti libertatem immutat in servitutem: dum aemulatio illa perstat, spiritus unius versat violentias contra alterum; si tunc mentes illorum aperirentur et conspicerentur visu spirituali, apparerent sicut dimicantes pugionibus, et quod alternis odiis et alternis favoribus aspectarent se, odiis cum in vehementia aemulationis sunt, et favoribus dum in spe dominii, et dum in libidine sunt. [2] Haec dimicatio post victoriam unius super alterum recedit ab externis, at recipit se in mentis interna, et ibi manet cum irrequie recondita; inde est subjugato seu servo frigus, et quoque victrici seu dominae; quod etiam huic sit frigus, est quia non est amor conjugialis amplius, ac privatio hujus amoris est frigus, n. 235; loco amoris conjugialis est huic calor ex supereminentia, sed hic calor prorsus discordat cum calore conjugiali, at potest exterius concordare media libidine. Post conventionem inter illos tacitam, apparet sicut amor conjugialis factus sit amicitia; at discrimen inter amicitiam conjugialem et amicitiam servilem in conjugiis, est sicut discrimen inter lucem et umbram, inter ignem vivum et fatuum, imo sicut inter hominem plenum carne, et hominem solum osse et cute constantem.

CA n. 249 249. XIII: Causarum externarum frigoris{1} Quarta, est nulla determinatio ad aliquod studium aut negotium, ex qua cupiditas vaga. Homo creatus est ad usus, quia usus est continens boni et veri, ex quorum conjugio est creatio, et quoque amor conjugialis, ut in suo Capite ostensum est. Per studium et negotium intelligitur omnis applicatio ad usus; dum itaque homo in aliquo studio et negotio, seu in usu est, tunc mens ejus limitatur et circumscribitur sicut circulo, intra quem illa successive coordinatur in formam vere humanam, ex qua sicut ex domo videt varias concupiscentias extra se, et ex sanitate rationis intra exterminat illas, consequenter etiam feras libidinis scortatoriae insanias; inde est quod calor conjugialis apud illos satius et diutius, quam apud alios permaneat. [2] Contrarium evenit illis, qui se ignaviae et otio dedunt; horum mens illimitata et interminata est, et inde homo in illam totam admittit omne vanum et ludicrum, quod e mundo et e corpore influit, et fert in amorem illorum; quod tunc etiam amor conjugialis in exilium ejiciatur, patet; ex ignavia enim et otio stupet mens, et torpet corpus, et totus homo fit insensibilis ad omnem amorem vitalem, imprimis ad amorem conjugialem, a quo ut a fonte impigritates et alacritates vitae emanant. Frigus autem conjugiale apud hos est diversum a frigore illo apud alios; est quidem privatio amoris conjugialis, sed ex defectu.

@1. Prima editio: faigoris$

CA n. 250 250. XIV: Quod causarum externarum Quinta sit Inaequalitas status et conditionis in externis. Sunt plures Inaequalitates status et conditionis, quae tempore cohabitationis dirimunt amorem conjugialem initiatum ante nuptias; sed referri possunt ad inaequalitates quoad Aetates, quoad Dignitates, et quoad Opulentias: quod inaequales Aetates inducant frigus in conjugiis, ut pueri cum anu, et adolescentis virginis cum decrepito, confirmatione non eget. Quod inaequales Dignitates similiter in conjugiis, ut viri principis cum ancilla, ac matronae illustris cum famulo, etiam absque confirmatione agnoscitur. Quod pariter Opulentiae, nisi similitudo animorum et morum, et applicatio unius ad inclinationes et ad nativa desideria alterius, consocient illos, patet. Sed hos et illos obsequia propter supereminentiam status et conditionis alterius, non conjungunt nisi serviliter; at haec conjunctio est conjunctio frigida; apud illos enim conjugiale non est spiritus et cordis, sed modo oris et nominis, a quo gloriatur inferior, et verecunde rubescit superior. In coelis autem non datur inaequalitas aetatum, nec dignitatum, neque opulentiarum; quoad Aetates, ibi omnes in flore juventutis sunt, et in illo permanent in aeternum; quoad Dignitates, spectant omnes ibi alios secundum usus quos praestant, eminentiores conditione inferiores ut fratres, nec praeponunt dignitatem praestantiae usus, sed hanc illi; et quoque cum Virgines dantur nuptui, non sciunt e quo stemmate sunt; nemo enim ibi scit patrem suum in terra, sed Dominus est omnium Pater: quoad Opulentias similiter, hae sunt ibi dotes sapiendi; secundum has dantur illis opes in sufficientia: quomodo initiantur conjugia ibi, videatur supra n. 229.

CA n. 251 251. XV: Quod Causae separationum etiam sint aliquae. Dantur Separationes a toro, et Separationes a domo; causae separationum a toro sunt plures, pariter separationum{1} a domo; sed hic de legitimis agitur. Quoniam Causae separationis coincidunt cum causis Concubinatus, de quibus in sequente Parte hujus Operis in suo Capite, ideo remittitur illuc Lector, ut videat causas in suo ordine. Causae legitimae separationis sunt quae sequuntur.

@1. Prima editio: separationes$

CA n. 252 252. XVI: Quod Prima causa legitimae Separationis sit Vitium mentis, est quia amor conjugialis est conjunctio mentium, quare si unius Mens ab alterius in diversum abit, solvitur illa conjunctio, et cum hac facescit amor; quae Vitia separant, ex recensione illorum{1} constare potest; sunt itaque quoad plurem partem haec; Mania, Phrenitis, Vesania, actualis Stultitia et Fatuitas, Jactura memoriae, gravis Morbus hystericus; extrema Simplicitas ut nulla sit perceptio boni et veri, summa Obnixitas non obtemperandi justo et aequo; summa Voluptas garriendi et loquendi non nisi quam vilipensa et nugas; infraenis Cupiditas vulgandi secreta domus, tum litigandi, verberandi, vindicandi, malefaciendi, furandi, mentiendi, fallendi, blasphemandi; Incuria infantum, Intemperantia, Luxuria, nimia Prodigalitas, Ebrietas, Immunditia, Impudicitia, applicatio ad Magica et Praestigias, Impietas; praeter plura. Per legitimas causas hic non intelliguntur judiciales, sed legitimae alteri conjugi; separationes a domo raro etiam fiunt a judice.

@1. Prima editio: illorum,$

CA n. 253 253. XVII. Quod Secunda causa legitimae Separationis sit Vitium corporis. Per Vitia corporis non intelliguntur Morbi accidentales, qui uni vel alteri conjugi intra tempus conjugii contingunt, et transeunt; sed intelliguntur Morbi inhaerentes, qui non transeunt: hos Pathologia docet; sunt multifarii, ut Morbi, ex quibus totum Corpus inficitur in tantum, ut lethale ex contagio inducatur; tales sunt Febres malignae et pestilentiales, Leprae, Lues venereae, Gangraenae, Cancri, et similes alii. Tum Morbi, ex quibus totum Corpus ingravatum fit in tantum, ut nulla consociabilitas sit, et ex quibus exhalantur effluvia detrimentosa et vapores noxii, sive e superficie corporis, sive ex interioribus ejus, in specie ex Ventriculo et Pulmone: ex Superficie corporis, sunt malignae Variolae, Verrucae, Pustulae, Phtisis scorbutica, Scabies virulenta; cumprimis si ab his facies defoedata est. [2] Ex Ventriculo, Ructus tetri, graveolenti, olidi, crudi. Ex Pulmone, Halitus foedi et putres, exhalati ex apostematibus, ulceribus, abscessibus, aut ex vitiato sanguine, aut ex vitiata lympha, inibi. Praeter hos etiam sunt alii Morbi varii nominis, ut Lipothymia, quae est totalis languiditas corporis et defectus virium; Paralysis, quae est resolutio et relaxatio membranarum et ligamentorum motui inservientium; quidam Morbi chronici, oriundi ex jactura tensibilitatis et elasticitatis nervorum, vel a nimia spissitudine, tenacitate, et acrimonia humorum; Epilepsia; permanens infirmitas ex Apoplexiis; quaedam Phtises, ex quibus corpus consummatur; Passio iliaca, Affectio{1} coeliaca, Hernia, et similes alii morbi.

@1. Prima editio: Affectlo$

CA n. 254 254. XVIII: Quod Tertia causa legitimae separationis sit Impotentia ante conjugium. Quod haec sit causa separationis, est quia finis conjugii est procreatio sobolis, et haec ab illis non dabilis est; et quia praesciunt hoc, conjuges ex proposito deprivant spe ejus, quae spes tamen amorem illarum conjugialem lactat et firmat.

CA n. 255 255. XIX. Quod adulterium sit causa divortii; sunt plures causae, quae in rationali luce sunt, et usque hodie reconditae; ex rationali luce videri potest, quod Conjugia sint sancta, et quod Adulteria sint prophana; et sic quod Conjugia et Adulteria sint sibi e diametro opposita; et quod cum oppositum in oppositum agit, unum destruat alterum, usque ad ultimam scintillam vitae ejus: ita fit cum Amore conjugiali, dum uxoratus ex confirmato, et sic ex proposito, committit adulteria. Haec, apud illos, qui de Coelo et Inferno aliquid sciunt, in rationis lucem perspicuam magis veniunt; sciunt enim hi, quod Conjugia sint in coelo et e coelo, et quod Adulteria sint in inferno et ex inferno, et quod illa duo non possint conjungi, sicut Coelum non cum Inferno, et quod illico, si apud hominem conjunguntur, recedat coelum, ac intret infernum. [2] Inde nunc est quod Adulterium sit causa divortii; quare dicit Dominus, quod quicunque dimiserit uxorem, nisi propter Scortationem, et aliam duxerit, adulterium committat, Matth. XIX:9; dicit, si dimiserit, et aliam duxerit, nisi propter scortationem, adulterium committat, quia dimissio propter hanc causam, est plenaria separatio mentium, quae vocatur Divortium; at dimissiones ex suis causis reliquae, sunt Separationes, de quibus nunc supra actum est; post has si alia uxor ducitur, adulterium committitur; non autem post divortium.

CA n. 256 256. XX: Quod Causae accidentales frigoris etiam sint plures; et quod harum Prima sit Commune ex jugi licito. Quod Commune ex jugi licito, sit causa accidentalis frigoris, est quia accedit illis, qui lascive cogitant de conjugio et de uxore; non autem illis qui sancte de conjugio, et secure de uxore; quod a communi ex jugi licito etiam gaudia fiant indifferentiae, et quoque taedia, patet a ludis et spectaculis, ex harmoniis musicis, choreis, epulis, et similibus aliis, quae in se sunt dulcedines, quia vivificationes; simile fit cum contuberniis et consortiis inter conjuges; imprimis inter illos, qui ab amore inter se non removerunt incastum amorem sexus, et cum de communi ex jugi licito cogitant vane in absentia facultatis: quod his sit commune illud causa frigoris, ex se patet: hoc accidentale{1} dicitur, quia addit se frigori intrinseco ut causa, et adstipulatur ei ut ratio. Ad removendum frigus ex hoc etiam oriundum, Uxores ex prudentia illis insita licitum non faciunt licitum per varias repugnantias. Sed prorsus aliter fit apud illos, qui de uxoribus caste judicant; quare apud Angelos est Commune ex jugi licito, ipsum delitium animae, et est continens amoris conjugialis illorum; nam in jucundo illius amoris sunt continue, ac in ultimis secundum praesentiam mentium non interpolatam{2} curis, ita ex placitis judicii apud maritos.

@1. Prima editio: accindentale$

@2. Prima editio: iterpolatam$

CA n. 257 257. XXI: Quod causarum accidentalium frigoris Secunda sit, quod cohabitatio cum conjuge ex foedere et lege videatur coacta et non libera. Haec causa est solum illis, apud quos amor conjugialis in intimis friget; et quia se intestino frigori addit, fit causa accedens seu accidentalis; apud hos amor extraconjugialis ex consensu et favore ejus intrinsecus in calore est, nam frigus unius est calor alterius, qui si non sentitur, usque inest, imo in medio frigore; qui nisi inesset etiam tunc, non foret reparatio: hic calor est qui facit coactum, quod augetur, sicut ab una parte foedus ex pacto et lex ex justo, spectantur ut vincula non violanda; aliter si utrinque solvuntur. [2] Contrarium est apud illos, qui amorem extraconjugialem devoverunt, ac coeleste et coelum de amore conjugiali cogitant, et plus qui id percipiunt; apud hos foedus illud cum suis pactis, et lex illa cum suis sancitis, inscripta sunt cordibus, et continue plus illis inscribuntur; apud hos vinculum amoris illius non ligatur ex foedere pacto, nec per legem latam, sed haec duo sunt ipsi amori, in quo sunt, ex creatione insita; ex his sunt illa in Mundo, non vicissim: inde est, quod omne, quod est illius amoris, sentiatur ut liberum; non datur aliquod liberum, quod non est amoris; et audivi ab angelis, quod liberum amoris vere conjugialis sit liberrimum, quia ille est amor amorum.

CA n. 258 258. XXII: Quod causarum accidentalium frigoris Tertia sit Affirmatio ab uxore, et sermocinatio de amore ab illa. Apud Angelos in coelo nulla est renuentia et repugnantia a parte uxorum, sicut est apud aliquas in terris; apud angelos in coelo etiam est sermocinatio de amore ab uxoribus, et non tale silentium, sicut est apud aliquas in terris; sed causas harum diversitatum, non licet, quia non decet me, proferre; at usque videantur ab angelorum uxoribus, quae libere propalant illas maritis suis, prolata in quatuor Memorabilibus post Capita, a tribus in Aula, super qua visa est Pluvia aurea, et a septem, quae sedebant in Roseto; quae Memorabilia adducta sunt, ob finem, ut aperiantur omnia, quae Amoris conjugialis sunt, de quo tam in genere quam in specie hic agitur.

CA n. 259 259. XXIII: Quod causarum accidentalium{1} frigoris Quarta sit cogitatio viri interdiu et noctu de Uxore quod velit, et vicissim cogitatio uxoris de viro quod non velit. Quod hoc sit causa cessantis amoris apud uxores, et quod illud sit causa frigoris apud viros, praeteritur absque commentatione. Nam quod Vir, si de uxore sua ad conspectum ejus interdiu et ad latus ejus noctu cogitat, quod illa cupiat aut velit, infrigeretur ad extrema; et vicissim Uxor si de viro cogitet, quod possit et non velit, amorem suum amittat, sunt inter cognita maritis, qui arcanis de amore conjugiali student. Haec allata sunt etiam ob finem, ut perficiatur hoc Opus, et compleantur Delitiae sapientiae de Amore conjugiali.

@1. Prima editio: accidentaliun$

CA n. 260 260. XXIV: Quod sicut frigus est in mente, etiam sit in corpore; et quod secundum frigoris illius incrementa,{1} claudantur etiam externa corporis. Creditur hodie, quod Mens hominis sit in Capite, et nihil ejus in Corpore; cum tamen et Anima et Mens est tam in capite quam in corpore, est enim Anima et Mens homo, utraque enim facit Spiritum, qui post mortem vivit; qui quod sit in perfecta forma humana, in Transactionibus nostris plene ostensum est: inde est, quod ut primum homo aliquid cogitat, id possit in instanti eloqui ex ore corporis, et simul id effigiare gestu; et quod ut primum aliquid vult, id possit in instanti agere et efficere per membra corporis; quae non fierent, si non Anima et Mens simul in corpore essent, et facerent spiritualem ejus hominem. Cum ita est, videri potest, quod dum Amor conjugialis est in Mente, sit sibi similis in Corpore; et quia amor est calor, quod aperiat ab interioribus externa corporis; vicissim autem, quod privativum ejus, quod est frigus, occludat ab interioribus externa corporis: ex his manifeste patet causa facultatis in aeternum perstantis apud angelos, et causa defectus apud homines frigoris.

@1. Prima editio: incremenua,$

CA n. 261 261. His adjiciam Tria Memorabilia; Primum hoc. In Plaga septentrionali superiore prope ad Orientem in Mundo Spirituali, sunt loca instructionis pro pueris, suntque pro adolescentibus, et sunt pro viris, et quoque pro senibus; in haec loca mittuntur omnes qui Infantes mortui sunt, et educantur in Coelo; similiter in illa omnes qui e Mundo noviter adveniunt, et cognitiones de Coelo et Inferno desiderant: Tractus ille est prope Orientem, ut omnes instruantur per influxum a Domino, Dominus enim est Oriens, quia est in Sole ibi, qui ab Ipso est purus Amor; inde Calor ex illo Sole in sua essentia est Amor, et Lux ex illo in sua essentia est Sapientia; haec inspirantur illis a Domino e Sole illo, ac inspirantur secundum receptionem, et receptio est secundum amorem sapiendi. Post tempora instructionis, emittuntur inde illi, qui Intelligentes facti sunt, et hi vocantur discipuli Domini: emittuntur inde primum in Occidentem, et illi qui ibi non manent, in Meridiem, et quidam per Meridiem in Orientem, et introducuntur in Societates, ubi mansiones illorum erunt. [2] Quondam, cum meditatus sum de Coelo et Inferno, coepi desiderare cognitionem universalem de statu utriusque; sciens quod qui universalia scit, postea possit comprehendere singularia, quia haec sunt in illis, sicut partes sunt in communi. In hoc desiderio spectavi ad Tractum illum in plaga septentrionali prope ad Orientem, ubi Loca instructionis erant, et per viam mihi tunc apertam illuc vadi, ac intravi in unum Collegium, ubi erant viri juvenes; et adivi ibi Archididascalos qui instruebant, et quaesivi illos, num sciant universalia de Coelo et Inferno; [3] et responderunt, quod sciant aliquid parum; “sed si spectamus versus Orientem ad Dominum, illustrabimur et sciemus;” et fecerunt ita, et dixerunt, “Universalia [et Coeli et] Inferni sunt tria, sed Universalia Inferni sunt e diametro opposita Universalibus Coeli; Universalia Inferni sunt hi tres Amores, Amor dominandi ex amore sui; Amor possidendi aliorum bona ex Amore mundi; et Amor scortatorius: Universalia Coeli illis opposita sunt hi tres amores, Amor dominandi ex amore usus; Amor possidendi bona mundi ex amore faciendi usus per illa; et Amor vere Conjugialis.” His dictis, post votivum pacis abii et redii domum. Quum domi eram, dictum mihi est e Coelo, “lustra illa tria Universalia supra et infra, et postea videbimus illa in manu tua;” dicebatur in manu, quia omnia quae homo intellectu lustrat, apparent Angelis sicut inscripta manibus.

CA n. 262 262. Post haec lustravi Primum Amorem universalem Inferni, qui erat Amor dominandi ex amore sui, et postea illi correspondentem amorem universalem Coeli, qui erat Amor dominandi ex Amore usuum; non enim mihi licuit unum Amorem absque altero lustrare, quia Intellectus non percipit amorem unum absque altero, sunt enim oppositi; quare ut uterque percipiatur, sistentur in opposito, unus contra alterum; facies enim pulchra et formosa elucet ex opposita illi facie impulchra et deformi. Cum ventilavi Amorem dominandi ex amore sui, datum est percipere, quod hic Amor esset summe infernalis, et inde apud illos qui in profundissimo Inferno sunt; et quod Amor dominandi ex amore usuum, esset summe coelestis, et inde apud illos qui in supremo Coelo sunt. [2] Quod Amor dominandi ex amore sui summe infernalis sit, est quia dominari ex amore sui, est ex proprio, ac proprium hominis a nativitate est ipsum malum, et ipsum malum est e diametro contra Dominum; quapropter illi, quo plus in illud malum progrediuntur, eo plus negant Deum et Sancta Ecclesiae, et adorant se et naturam; illi, qui in illo malo sunt, explorent quaeso id in se, et videbunt: Amor etiam hic talis est, ut quantum ei relaxantur fraena, quod fit dum impossibile non obstat, tantum ruat e gradu in gradum, et usque ad summum; et ibi nec terminatur, sed si non datur gradus superior, dolet et gemit. [3] Hic Amor apud Politicos ascendit usque ut velint esse Reges et Imperatores, et si possibile, ut dominentur super omnia mundi, et vocari reges regum et imperatores imperatorum; at idem Amor apud Canonicos ascendit, usque ut velint esse dii, et quantum possibile, ut dominentur super omnia Coeli, et vocari dii deorum. Quod hi et illi corde non agnoscant aliquem Deum, videbitur in sequentibus. At vicissim illi, qui volunt dominari ex amore usuum, hi non volunt dominari ex se, sed ex Domino, quoniam Amor usuum est ex Domino, et est Ipse Dominus; hi dignitates non aliter spectant, quam media ad faciendum usus; hos ponunt longe supra dignitates, at priores ponunt dignitates longe supra usus.

CA n. 263 263. Cum haec meditatus sum, dictum mihi est per Angelum a Domino, “jam jam videbis et confirmaberis ex visu qualis infernalis ille Amor est:” et tunc subito aperuit se terra ad sinistrum, et vidi ascendentem ex Inferno diabolum, cui super capite erat pileus quadratus depressus super frontem usque ad oculos, facies plena pustulis sicut ardentis febris, oculi truces, pectus tumens in rhombum; ex ore eructabat fumum sicut furnus, lumbi ei erant plane igniti, loco pedum erant tali ossei absque carne; et ex corpore ejus exhalabatur calor putidus et immundus. [2] Illo viso territus sum, et clamavi ad illum, “ne accede, dic unde es;” et respondit rauce, “sum ex inferis, et ibi in Societate cum ducentis, quae omnium societatum supereminentissima est; ibi omnes sumus imperatores imperatorum, reges regum, duces ducum, et principes principum; non aliquis ibi est nude imperator, neque nude rex, dux et princeps; sedemus ibi super thronis thronorum, et inde mandata in universum orbem, et ultra, emittimus:” tunc dixi illi, “videsne quod ex phantasia supereminentiae insanias;” et respondit, “quomodo potes ita loqui, quia nobis prorsus videmur, et quoque agnoscimur a consociis, tales;” hoc audito, non volui adhuc dicere, insanis, quia ex phantasia insanivit: et datum est mihi cognoscere, quod ille diabolus, cum in mundo vixit, fuerit modo curator alicujus domus; et quod tunc in tantum elatus spiritu fuerit, ut prae se omne Genus humanum spreverit, ac indulserit phantasiae, quod dignior esset rege, et quoque imperatore; ex quo fastu negaverat Deum, ac reputaverat omnia sancta Ecclesiae sicuti nihili pro se, sed aliquid pro stupida plebe. [3] Tandem quaesivi illum, “vos ducenti ibi, quam diu{1} gloriabimini{2} ita inter vos;” dixit, “in aeternum, sed quod illi e nobis, qui cruciant alios propter negatam supereminentiam, subsidant; licet enim nobis gloriari, sed non alicui malum inferre;” quaesivi iterum, “scisne qualis sors est subsidentibus;” dixit, quod subsidant in quendam carcerem, ubi vocantur viliores vilibus seu vilissimi, et laborant; tunc dixi ad diabolum illum, “cave itaque tu, ne etiam subsidas.”

@1. Prima editio: quamdiu (sic etiam VCR 661:8)$

@2. Prima editio: gloriamini (sic etiam VCR 661:8)$

CA n. 264 264. Post haec iterum aperuit se terra, sed ad dextrum, et vidi exsurgentem alium Diabolum, super cujus capite erat sicut cidaris, circumvoluta spiris tanquam colubri, cujus caput e vertice eminuit; facies ei erat leprosa a fronte ad mentum, et quoque utraque manus; lumbi erant nudi et atri sicut fuligo, per quam ignis sicut foci furve transparuit, et tali pedum sicut duae viperae: prior Diabolus hoc viso conjecit se super genua, et adoravit illum; quaesivi, cur ita; dixit, “est ille deus coeli et terrae, estque omnipotens;” et tunc quaesivi hunc, “quid tu dicis ad hoc;” respondit, “quid dicam; est mihi omnis potestas super Coelum et Infernum; sors omnium animarum est in mea manu;” et quaesivi iterum, “quomodo potest ille, qui est imperator imperatorum, ita se submittere, et tu adorationem recipere;” respondit, “est usque meus servus; quid imperator coram Deo; est in dextra mea fulmen excommunicandi:” [2] et tunc dixi illi, “quomodo potes ita insanire; fueras in Mundo solum Canonicus; et quia phantasia laborasti, quod tibi etiam fuerunt claves, ac inde potestas ligandi et solvendi, spiritum tuum in hunc gradum vesaniae evexeras, ut nunc credas, quod sis ipse Deus:” ad haec indignatus juravit quod sit, et quod Domino non sit aliqua potestas in Coelo, “quia omnem transtulerat in nos; non opus habemus, quam ut mandemus, ac Coelum et Infernum reverenter obediunt; si mittimus aliquem in infernum, diaboli statim recipiunt illum, similiter Angeli illum, quem mittimus in Coelum.” Quaesivi porro, “quot estis in Societate vestra;” dixit, “trecenti, et omnes ibi sumus dii; ego autem deus deorum.” [3] Post haec aperuit se terra sub pedibus utriusque, et subsiderunt profunde in sua inferna; et datum est videre, quod sub Infernis illorum essent ergastula, in quae deciderent illi, qui damna aliis inferunt; cuivis enim in Inferno relinquitur sua phantasia, et quoque gloriatio in illa, sed non licet malum facere alteri: quod tales sint ibi, est quia homo tunc est in suo spiritu, ac spiritus, postquam separatus est a corpore, venit in plenam libertatem agendi secundum ejus affectiones et inde cogitationes. [4] Postea datum est inspicere in illorum inferna; ac Infernum, ubi erant imperatores imperatorum ac reges regum, erat plenum omni immunditie, ac illi visi sunt sicut variae ferae truculentis oculis: similiter in altero inferno, ubi erant dii et deus deorum, et in hoc apparuerunt dirae aves noctis, quae vocantur ochim et Ijim, volantes circum illos; imagines phantasiae illorum ita mihi visae sunt. Ex his patuit, qualis est Amor sui Politicus, et qualis est Amor sui Ecclesiasticus, quod hic sit ut velint esse dii, ille autem ut velint esse imperatores; et quod ita velint, et quoque affectent, quantum fraena amoribus istis relaxantur.

CA n. 265 265. Postea apertum est Infernum, ubi vidi duos, unum sedentem super scamno, tenentem pedes in Canistro pleno serpentibus, qui visi sunt sursum per pectus usque ad collum subrepentes; et alterum sedentem super Asino ignito, ad cujus latera repebant serpentes rubri, elevantes colla et capita, et sequentes equitantem. Dictum est mihi, quod essent Papae, qui dominio abdicaverunt Imperatores, ac male loquuti et male egerunt cum illis Romae, quo supplicantes et adorantes illos venerunt: at quod canistrum, in quo visi sunt serpentes, et quod asinus ignitus cum colubris ad latera, essent repraesentationes illorum amoris dominandi ex amore sui, et quod similia non appareant aliis, quam qui e longinquo illuc spectant. Erant aliqui Canonici praesentes, quos interrogavi, num iidem illi Papae essent; dicebant, quod cognoscant illos, et sciant quod illi sint.

CA n. 266 266. Postquam haec tristia et atrocia mihi visa sunt, circumspexi, et vidi duos Angelos non procul a me stantes et colloquentes; unus amictus erat toga lanea fulgente ex flammea purpura, et tunica ex splendente bysso sub illa; alter similibus ex coccino cum cidari, cui aliqui pyropi a dextro latere inserti erant; ad hos accessi, et ex pace salutavi; et reverenter quaesivi, “cur vos hic infra estis;” et respondebant, “demisimus nos huc e Coelo ex mandato Domini ad loquendum tecum de beata sorte illorum, qui volunt dominari ex amore usuum; nos sumus cultores Domini, ego Princeps societatis, alter summus Sacerdos ibi;” et dixit Princeps, quod esset servus suae societatis, quia inserviret illi faciendo usus; et alter dixit, quod esset minister Ecclesiae ibi, quia inserviendo illis ministraret sancta ad usus animarum illorum; [2] et quod ambo in perpetuis gaudiis sint ex felicitate aeterna, quae a Domino in illis est; et quod omnia in Societate illa sint splendida et magnifica, splendida ex auro et lapidibus pretiosis, et magnifica ex palatiis et paradisis; “causa est, quia amor noster dominandi non est ex amore sui, sed ex amore usuum, et quia amor usuum est a Domino, ideo omnes usus boni in Coelis splendent et fulgent; et quia omnes in nostra Societate in hoc amore sumus, ideo athmosphaera ibi apparet aurea, ex luce ibi quae trahit ex flammeo Solis, ac flammeum Solis correspondet isti amori:” [3] his dictis apparuit etiam mihi similis sphaera circum illos, et sentitum est aromaticum ex illa, quod etiam dixi illis, et petii, ut aliquid plus adjiciant dictis de amore usus; et continuabant dicendo,{1} “dignitates, in quibus sumus, quidem ambivimus, sed propter nullum alium finem, quam ut possemus plenius facere usus, et latius extendere illos; et quoque circumfundimur honore, et acceptamus illum, non propter nos, sed propter bonum societatis; confratres enim et consocii, qui ex vulgo ibi sunt, vix sciunt aliter quam quod honores dignitatum nostrarum sint in nobis, et inde quod usus quos facimus, sint e nobis; sed nos aliter sentimus; sentimus quod honores dignitatum sint extra nos, et quod sint sicut amictus quibus investimur, sed quod usus, quos praestamus, sint ex amore illorum intra nos a Domino, et hic amor beatitudinem suam accipit ex communicatione per usus cum aliis; et ab experientia scimus, quod quantum facimus usus ex amore illorum, tantum increscat amor ille, et cum amore sapientia, ex qua fit communicatio; at quod quantum retinemus usus in nobis, et non communicamus, tantum pereat beatitudo; et tunc usus fit sicut cibus reconditus in ventriculo, et non circumsparsus nutrit corpus et ejus partes, sed manet indigestus, ex quo fit nausea: verbo, totum Coelum non est nisi quam continens usus a primis ad ultima: quid usus nisi actualis amor proximi, et quid continet coelos nisi hic amor.” [4] His auditis interrogavi, “quomodo potest aliquis scire, num usus faciat ex amore sui, vel num ex amore usuum; omnis homo tam bonus quam malus facit usus, et facit usus ex quodam amore; ponatur quod in Mundo sit Societas composita ex meris diabolis, et societas composita ex meris Angelis; et opinor quod diaboli in sua societate ex igne amoris sui, et ex splendore gloriae suae, facturi sint tot usus, quot Angeli in sua; quis ergo potest scire ex quo Amore, et ex qua origine sunt usus:” [5] duo angeli ad haec responderunt, “diaboli faciunt usus propter se et propter famam, ut evehantur ad honores, aut lucrentur opes; at Angeli non faciunt usus propterea, sed propter usus ex amore illorum; homo non potest discernere illos usus, sed Dominus discernit illos; omnis qui credit in Dominum, et fugit mala ut peccata, ille facit usus ex Domino; at omnis qui non credit in Dominum, nec fugit mala ut peccata, facit usus ex se et propter se: hoc discrimen est inter usus a diabolis, et inter usus ab Angelis.” Duo Angeli his dictis abiverunt, et e longinquo visi sunt vecti in curru igneo sicut Elias, et in coelum suum sublati.

@1. Prima editio: dicendo;$

CA n. 267 267. Alterum Memorabile. Post aliquod temporis spatium intravi quendam Lucum, et ibi ambulavi in meditatione de illis, qui in concupiscentia et inde phantasia possidendi illa quae Mundi sunt; et tunc ad aliquam distantiam a me vidi binos Angelos inter se colloquentes, et per vices me aspicientes; quare accessi propius, et me appropinquantem alloquuti dicebant, “percipimus in nobis, quod mediteris quod nos loquimur, seu quod nos loquamur quod tu meditaris, quod est ex communicatione affectionum reciproca;” quaesivi itaque quid loquerentur; dicebant de Phantasia, de Concupiscentia, et de Intelligentia; et nunc de illis, qui delectant se ex visione et imaginatione possessionis omnium Mundi; [2] et tunc rogavi, ut mentem suam expromerent de tribus illis, de Concupiscentia, Phantasia et Intelligentia; et exorsi sermonem dicebant, quod unusquisque in Concupiscentia sit interius ex nativitate; sed in Intelligentia exterius ex educatione; et quod nemo in Intelligentia, minus in sapientia sit interius, ita quoad spiritum, nisi a Domino; “omnis enim detinetur a concupiscentia mali, ac tenetur in intelligentia, secundum aspectum ad Dominum, et simul conjunctionem cum Ipso; absque eo homo non est nisi quam concupiscentia; at usque hic in externis seu quoad corpus est in intelligentia ex educatione; homo enim concupiscit honores et opes, seu eminentiam et opulentiam; et haec duo non assequitur nisi appareat moralis et spiritualis, ita intelligens et sapiens; ac ita apparere discit ab infantia; quae causa est, quod ut primum inter homines seu in caetus venit, invertat spiritum suum, ac removeat illum a concupiscentia, et ex decoris et honestis, quae ex infantia didicit, et in memoria corporis retinet, loquatur et agat; et quam maxime caveat, ne aliquid ex concupiscentiae vesania, in qua est ejus spiritus, emanet: [3] inde est omnis homo, qui non interius a Domino ducitur, simulator,{1} sycophanta, hypocrita, et sic apparens{2} homo, et tamen non homo; de quo potest dici, quod ejus crusta seu corpus sapiat, ac ejus nucleus seu spiritus insaniat; tum quod externum ejus sit humanum ac internum{3} ferinum; tales occipitio spectant sursum, et frontispicio deorsum, ita ambulant sicut gravedine obsessi, capite pendente, cum vultu prono ad terram; illi dum exuunt corpus, et fiunt spiritus, et tunc manumittuntur, fiunt suae concupiscentiae vesaniae; nam illi qui in amore sui sunt, cupiunt dominari super universum, imo extendere ejus limites illuc ad amplificandum dominium, nusquam vident finem; illi qui in amore mundi sunt, cupiunt possidere omnia ejus, ac dolent et invident, si aliqui thesauri apud aliquos latent reconditi; quare tales ne mere concupiscentiae fiant, et sic non homines, datur illis in Mundo naturali{4} cogitare ex timore jacturae famae, et sic honoris et lucri, ut et ex timore legis et ejus poenae, et quoque datur impendere mentem in aliquod studium seu opus, per quae tenentur in externis et sic in statu intelligentiae, utcunque interius delirant et insaniunt.” [4] Post haec quaesivi, num omnes illi qui in concupiscentia sunt, etiam in ejus phantasia sint; respondebant quod illi in phantasia suae concupiscentiae sint, qui interius in se cogitant, et nimium indulgent suae imaginationi, loquendo secum; hi enim separant spiritum suum paene a nexu cum corpore,{5} et ex visione inundant intellectum, et fatue oblectant se sicut ex possessione universali: in hoc delirium immittitur homo post mortem, qui spiritum suum a corpore abstraxit, et non ex delitio delirii voluit recedere; cogitando aliquid ex religione de malis et falsis, et minime aliquid de effraeno amore sui, quod sit destructivus amoris in Dominum, ac de effraeno amore mundi, quod sit destructivus amoris erga proximum.

@1. Prima editio: similator,$

@2. Prima editio: aparens$

@3. Prima editio: inrernum$

@4. Prima editio: spirituali (sed in errore, lapsu pennae, ut videtur ex praecedentibus et sequentibus hic, et ex doctrina communi alibi tradita de spirituali mundo et naturali; hoc dictum iterum in VCR 662:3 apparet, at cum aliis erroribus manifestioribus abhinc repetitis, ex quo videntur mere repetiti absque emendatione)$

@5. Prima editio: compore,$

CA n. 268 268. Post haec supervenit binos Angelos et quoque me desiderium videndi illos, qui in concupiscentia visionaria seu phantasia possessionis omnium opum ex amore mundi sunt; et percepimus quod desiderium{1} illud inspiraretur ob finem ut cognoscerentur: Domicilia illorum erant sub terra pedum nostrorum, at supra infernum; quare aspeximus nos mutuo, et diximus, “eamus;” ac visa est apertura, et ibi scala; per hanc descendimus, et dictum est, quod adeundi sint ab oriente, ne intremus in nimbum phantasiae illorum, ac inumbremur quoad intellectum, et tunc simul quoad visum; [2] et ecce visa est domus structa ex calamis, sic rimosa, stans in nimbo, qui sicut fumus continue effluxit per rimas trium parietum; intravimus, et visi sunt quinquaginta hic et quinquaginta ibi sedentes super scamnis, et aversi ab Oriente et Meridie prospiciebant ad occidentem et septentrionem; ante quemlibet erat mensa, et super mensa crumenae distentae, et circum crumenas copia nummorum aureorum; et quaerebamus, “sunt illa opes omnium Mundi;” dicebant, “non omnium Mundi, sed omnium Regni;” sonus loquelae illorum erat sibilaris, et ipsi apparebant facie rotunda, quae rutilabat sicut squama cochleae, ac pupilla oculi in plano viridi quasi fulgurabat, quod erat ex luce phantasiae: stetimus in medio illorum, et diximus, “creditis quod omnes opes Regni possideatis;” et responderunt, “possidemus;” dein quaesivimus, “quis vestrum;” dicebant, “quisque;” et quaesivimus, “quomodo quisque; estis multi;” dicebant, “quisque ex nobis scit, quod omnia ejus mea sint, non licet alicui cogitare, minus dicere, mea non sunt tua, sed licet cogitare et dicere, tua sunt mea:” nummi super Mensis apparebant sicut ex auro puro, etiam coram nobis; sed cum immisimus lucem ab oriente, erant granula auri, quae per communem unitam phantasiam ita magnifecerunt; dicebant quod oporteat quemcunque qui intrat, secum ferre aliquid auri, quod in frustula, et haec in granula secant, et per vim phantasiae unanimam in nummos grandioris formae amplificant: [3] et tunc diximus, “fuistisne nati homines rationis; unde ista fatuitas visionaria vobis est;” dixerunt, “scimus quod vanitas imaginaria sit, sed quia jucundat interiora mentis nostrae, intramus huc, et delitiamur sicut ex possessione omnium; at hic non moramur nisi per aliquot horas, quibus exactis egredimur, et toties mens sana nobis redit; sed usque oblectamentum visionarium nostrum alternis supervenit, ac facit ut per vices reintremus, et per vices egrediamur; sic alternis sapimus et insanimus. Scimus etiam{2} quod dura sors maneat illos, qui astu surripiunt aliis sua bona;” quaesivimus quae sors; dicebant, “absorbentur, ac nudi intruduntur in aliquem infernalem carcerem, ubi tenentur laborare pro veste et pro cibo, ac postea pro aliquibus obulis, quos colligunt, in quibus ponunt gaudium cordis sui; sed si malum faciunt sodalibus, dabunt partem obulorum suorum in mulctam.”

@1. Prima editio: desiderum$

@2. Prima editio: etam$

CA n. 269 269. Postea ex his inferis ascendimus [in] Meridiem, ubi fuimus prius, ac Angeli ibi plura memoratu digna narrabant de Concupiscentia non visionaria seu phantastica, in qua omnis homo est ex nativitate; quod illi dum in ea sunt, sint sicut fatui, et tamen sibi ipsis videantur sicut summe sapientes; et quod a fatuitate illa remittantur per vices in Rationale, quod apud illos in externis est; in quo statu vident, agnoscunt, et confitentur insaniam suam, “sed usque e statu rationali suo in statum insanum suum discupiunt, et quoque se in hunc immittunt, sicut a coacto et injucundo in liberum et jucundum; ita concupiscentia interius oblectat illos, et non intelligentia. [2] Sunt tres Amores universales, ex quibus a creatione conflatus est omnis homo, Amor proximi, qui etiam est amor faciendi usus, Amor mundi, qui etiam est amor possidendi opes, ac Amor sui, qui etiam est amor imperandi super alios: Amor proximi seu faciendi usus, est amor spiritualis; Amor autem mundi seu amor possidendi opes, est amor materialis; at Amor sui, seu amor imperandi super alios, est amor corporeus; [3] homo est homo, dum Amor proximi seu amor faciendi usus facit Caput, ac Amor mundi facit Corpus, et Amor sui facit Pedes: at si Amor mundi facit caput, homo non est homo, aliter quam sicut gibbosus; at cum Amor sui facit caput, non est homo stans super pedibus, sed super palmis capite deorsum et clunibus sursum: quando Amor proximi facit Caput, et reliqui duo amores faciunt ordine Corpus et Pedes, apparet ille homo e Coelo facie angelica, cum pulchra iride circum caput; at si amor mundi facit caput, apparet ille e coelo facie pallida sicut mortui cum circulo flavo circum caput; si vero amor sui facit caput, apparet ille e Coelo facie furva, cum circulo albo circum caput:” ad haec quaesivi, quid repraesentant circuli circum capita; respondebant, “repraesentant intelligentiam; circulus albus, circum caput faciei furvae, repraesentat, quod intelligentia ejus in externis sit, seu circum illum, at insania in internis seu in illo; etiam homo, qui talis est, sapit dum in corpore est, at insanit dum in spiritu; et nullus homo sapit spiritu, nisi a Domino, quod fit cum denuo seu e novo ab Ipso generatur et creatur.” [4] His dictis, aperiebatur terra ad sinistrum, et per aperturam vidi assurgentem Diabolum cum circulo albo lucido circum caput, et sciscitavi, “quis es;” dixit, “sum Lucifer filius aurorae, et quia similem me feci Altissimo, dejectus sum:” at non fuit ille Lucifer, sed credidit se esse illum; et dixi, “cum dejectus es, quomodo potes resurgere ex inferno;” et respondit, “sum ibi diabolus, at hic sum angelus lucis; videsne caput meum sphaera lucida circumcinctum; et quoque si vis, videbis, quod sim supramoralis inter morales, suprarationalis inter rationales, imo supraspiritualis{1} inter spirituales; possum etiam concionari, et quoque concionatus sum;” quaesivi, “quid concionatus es;” dixit, “contra defraudatores, contra adulteros, et contra omnes amores infernales, imo tunc me Luciferum vocavi diabolum, ac pejeravi contra me illum, ac propterea laudibus evectus sum usque ad coelum; inde est, quod vocatus sim filius aurorae; et quod ipse miratus sum, cum super pulpito eram, non cogitavi aliter, quam quod recte et rite loquerer; sed causam mihi detexi, quia in externis fui, et haec tunc erant separata ab internis meis; et tametsi hoc mihi detexi, usque non potui immutare me, quia prae fastu meo non spectavi ad Deum:” [5] dein quaesivi, “quomodo potuisti ita loqui, cum es ipse defraudator, ipse adulter, et ipse diabolus;” respondit, “sum alius cum in externis seu in corpore sum, et alius cum in internis seu in spiritu; in corpore sum angelus, sed in spiritu diabolus, nam in corpore sum in intellectu, in spiritu autem sum in voluntate, ac intellectus me fert sursum, at voluntas me fert deorsum; et cum in intellectu sum, cingulum album circumvelat caput meum; at dum intellectus se prorsus emancipat voluntati, et fit ejus, quod est sors nostra ultima, tunc nigrescit cingulum, ac perit; quo facto non possumus amplius in lucem hanc ascendere:” postea de duplici suo statu, externo et interno, loquutus est plus rationaliter quam aliquis alter; sed subito, cum vidit Angelos apud me, inflammatus est facie et voce, et factus est niger, etiam quoad cingulum circum caput, et per aperturam, per quam surrexit, delapsus est in infernum. Adstantes ex illis visis fecerunt hoc conclusum, quod homo talis sit, qualis est ejus amor, et non qualis est ejus intellectus; quoniam amor intellectum facile aufert in suas partes et emancipat. [6] Tunc quaesivi Angelos, unde talis rationalitas est diabolis; et dicebant, “est ex gloria amoris sui, nam amor sui circumcingitur gloria, et gloria elevat intellectum usque in lucem coeli; nam intellectus apud unumquemvis hominem elevabilis est secundum cognitiones, sed non voluntas nisi per vitam secundum Ecclesiae et rationis vera; inde est, quod ipsi Athei, qui in gloria famae sunt ex amore sui, et inde fastu propriae intelligentiae, gaudeant rationalitate sublimiore, quam multi alii, sed tunc cum in cogitatione intellectus sunt, non autem cum in affectione voluntatis, et affectio voluntatis possidet internum hominis, at cogitatio intellectus externum ejus.” Porro dixit Angelus causam, cur homo conflatus est ex tribus supradictis amoribus, videlicet ex amore usus, ex amore mundi, et ex amore sui, quae est, ut homo cogitet ex Deo, tametsi sicut ex se; dixit quod suprema in homine versa sint sursum ad Deum, media extrorsum ad mundum, ac infima deorsum ad se; et quia haec versa sunt deorsum, cogitat homo sicut a se, cum tamen a Deo.

@1. Prima editio: supra spiritualis$

CA n. 270 270. Tertium Memorabile. Quodam mane post somnum profundavit se cogitatio mea in aliqua arcana Amoris conjugialis, et demum in hoc, “In quanam regione Mentis humanae residet Amor vere conjugialis, et inde in quanam Frigus conjugiale:” scivi quod Regiones mentis humanae sint tres, una supra alteram, et quod in infima regione habitet naturalis amor, in superiore spiritualis amor, et in suprema coelestis amor, et quod in unaquavis regione sit Conjugium boni et veri; et quia bonum est amoris, et verum est sapientiae, quod in unaquavis regione sit conjugium amoris et sapientiae; et quod hoc conjugium sit idem cum conjugio voluntatis et intellectus, quoniam Voluntas est receptaculum amoris, ac Intellectus receptaculum sapientiae. [2] Cum in profundo hujus cogitationis eram, ecce vidi duos Cygnos volantes versus septentrionem, et mox duas Aves paradisiacas volantes versus meridiem, et quoque duos Turtures volantes in Oriente; et cum sequutus aspectu volatus, vidi quod bini Cygni flecterent suam viam a Septentrione ad Orientem, similiter binae Aves Paradisiacae a Meridie, et quod congregarent se cum binis Turturibus in Oriente; et simul volarent ad quoddam eminens Palatium ibi, circum quod erant oleae, palmae et fagi; in Palatio erant tres series fenestrarum, una supra alteram; et cum adverti, vidi Cygnos involare in palatium per fenestras apertas in infima serie, Aves paradisiacas per fenestras apertas in media serie, et Turtures per fenestras apertas in suprema serie. [3] Hoc viso, adstitit Angelus, et dixit, “intelligis visa illa;” et respondi, aliquid parum; dixit, quod Palatium illud repraesentet habitationes Amoris conjugialis, quales sunt in Mentibus humanis; quod suprema pars ejus, in quam se receperunt Turtures, repraesentet supremam regionem mentis, ubi habitat amor conjugialis in amore boni cum sua sapientia; media pars, in quam se receperunt Aves paradisiacae, mediam regionem, ubi habitat amor conjugialis in amore veri cum sua intelligentia; ac infima pars, in quam se receperunt Cygni, infimam regionem mentis, ubi habitat amor conjugialis in amore justi et recti cum sua scientia; [4] “tria Paria alitum etiam significant illa, Par turturum amorem conjugialem supremae regionis, Par avium paradisiacarum amorem conjugialem mediae regionis, et Par cygnorum amorem conjugialem infimae regionis; similia significant tria genera arborum circum circa Palatium, oleae, palmae, et fagi: nos in Coelo supremam regionem mentis vocamus Coelestem, mediam Spiritualem, ac infimam Naturalem; ac percipimus illas sicut habitationes in domo, unam supra alteram, et ascensus ab una in alteram per gradus sicut per scalas; et in unaquavis parte sicut duo conclavia, unum pro amore, alterum pro sapientia, et anterius sicut Cubiculum, ubi Amor cum sua sapientia, aut bonum cum suo vero, aut quod idem, ubi voluntas cum suo intellectu, in toro se consociant; in illo Palatio exstant sicut effigiata omnia arcana amoris conjugialis.” [5] His auditis, accensus desiderio videndi illud, quaesivi num alicui detur intrare et videre illud, quia est Palatium repraesentativum; respondit, quod non aliis quam qui in Coelo tertio sunt, quia illis omne repraesentativum amoris et sapientiae fit reale; “ab illis audivi quae tibi retuli, et quoque hoc, quod Amor vere conjugialis habitet in suprema regione in medio amoris mutui, in thalamo seu conclavi voluntatis, et quoque in medio perceptionum sapientiae in thalamo seu conclavi intellectus, et quod consocientur toro in Cubiculo quod antrorsum est, et in Oriente;” et quaesivi, cur duo Thalami; dixit, quod Maritus sit in Thalamo intellectus, et quod Uxor sit in Thalamo voluntatis; [6] et quaesivi, “cum Amor conjugialis ibi habitat, ubi tunc frigus conjugiale;” respondit, quod etiam in suprema regione, sed solum in Thalamo intellectus, clauso Thalamo voluntatis ibi; “Intellectus enim cum suis veris, potest, quoties lubet, ascendere per scalam cochlearem in supremam regionem in suum thalamum, sed si voluntas cum sui amoris bono non simul in consocium thalamum ascendit, clauditur hic, et fit frigus in altero, et hoc est Frigus conjugiale. Intellectus, dum tale frigus ad uxorem est, e suprema regione spectat deorsum ad infimam, et quoque, si non timor illum retrahit, descendit, ut ibi ex igne illicito calescat.” His dictis, voluit adhuc plura de Amore conjugiali ex effigiebus ejus in illo Palatio recensere; sed dixit, “satis hac vice; inquire primum num haec sint supra communem intellectum; si sunt, quid plura; at si non sunt, detegentur plura.”

CA n. 271 271. DE CAUSIS APPARENTIS AMORIS, AMICITIAE, ET FAVORIS IN CONJUGIIS
Quoniam de Causis frigorum et separationum actum est, ex ordine sequitur, ut de Causis apparentis amoris, amicitiae et favoris in Conjugiis, etiam agatur: notum enim est, quod tametsi frigora separant conjugum animos hodie, usque cohabitent, et procreent; quod non fieret, nisi etiam darentur amores apparentes, ac alternis similes aut aemuli caloris genuini amoris: quod apparentiae illae sint necessitates et utilitates, et quod absque illis domus non consisterent, et inde nec Societates, in sequentibus videbitur. Praeter haec, aliqui conscientiosi possunt laborare idea, quod dissidentiae mentium inter se et conjugem, et inde abalienationes internae, sint in illorum culpa, ac imputentur, et quod propter id doleant corde; sed quia dissidentiae internae non in illorum manu sunt ad opitulandum, satis est illis per apparentes amores et favores, sedare ex conscientia oboritura incommoda; inde etiam potest redire amicitia, in qua ab ejus parte latet amor conjugialis, tametsi non ab alterius. Sed haec Transactio propter numerum varietatum hujus materiae, distinguetur in articulos, ut priores; hujus Articuli sunt hi. I. Quod in Mundo naturali paene omnes conjungi possint quoad affectiones externas, non autem quoad internas si hae dissident et apparent. II. Quod in Mundo spirituali omnes conjungantur secundum affectiones internas, non autem secundum externas, nisi hae unum agant cum internis. III. Quod sint externae affectiones, secundum quas Matrimonia communiter contrahuntur in Mundo.{1} IV. Sed quod, si non internae affectiones insunt, quae conjungunt mentes, Matrimonia in domo solvantur. V. Quod tamen Matrimonia in Mundo ad finem vitae utriusque permansura sint. VI. Quod in Matrimoniis, in quibus internae affectiones non conjungunt, dentur externae, quae simulant internas, et consociant. VII. Quod inde apparens amor, aut apparens amicitia, et favor inter conjuges. VIII. Quod Apparentiae hae sint simulationes conjugiales, quae laudabiles, quia utiles et necessariae. IX. Quod hae simulationes conjugiales apud Spiritualem hominem conjunctum Naturali sapiant ex justitia et judicio. X. Quod hae simulationes{2} conjugiales apud naturales homines sapiant ex prudentia, propter varias causas. XI. Quod sint propter emendationes, et propter accommodationes. XII. Quod sint propter ordinem servandum in rebus domesticis; et propter mutuum auxilium. XIII. Quod sint propter curam infantum et erga liberos unicordem. XIV. Quod sint propter pacem in domo. XV. Quod sint propter famam extra domum. XVI. Quod sint propter varios favores exspectatos a conjuge, aut ab ejus cognatis; et sic propter timores jacturae illorum. XVII. Quod sint propter excusationes naevorum, et inde evitationes infamiae. XVIII. Quod sint propter reconciliationes. XIX. Quod si apud uxorem non cessat favor, dum facultas apud virum, fieri possit amicitia aemulans conjugialem, dum senescunt. XX. Quod variae species apparentis amoris et amicitiae dentur inter conjuges, quorum unus est subjugatus, et inde subjectus alteri. XXI. Quod dentur Conjugia infernalia in Mundo inter conjuges, qui interius sunt infensissimi hostes, et exterius sicut conjunctissimi amici. Sequitur nunc horum Explicatio.

@1. Prima editio: Mundo?$

@2. Prima editio: simulationos (ut videtur)$

CA n. 272 272. I: Quod in Mundo naturali paene omnes conjungi possint quoad affectiones externas, sed non quoad affectiones internas si hae dissident et apparent; causa est, quia homo in Mundo praeditus est corpore materiali, et hoc refertum est cupiditatibus, et hae sunt ibi sicut feces, quae se ad fundum, cum clarificatur mustum vini, praecipitant; ex talibus consistunt materiae, ex quibus corpora hominum in Mundo conflata sunt; inde est, quod internae affectiones, quae sunt mentis, non appareant, et apud multos ex illis vix granum transpareat; corpus enim illas vel absorbet, et suis fecibus involvit, vel ex simulatione edocta ab infantia alte a conspectu aliorum abscondit; et per id se mittit in statum cujusvis affectionis, quam in altero animadvertit, et ejus affectionem ad se allicit, et sic se conjungunt; quod se conjungant, est quia unicuivis affectioni est suum jucundum, et jucunda animos colligant. Aliter vero fieret, si affectiones internae sicut externae, coram visu in facie et gestu, et coram auditu in sono loquelae apparerent, aut illarum jucunda sentirentur nare seu odorarentur, sicut fit in Mundo spirituali; tunc si dissiderent usque ad discordias, separarent animos ab invicem, et secundum perceptionem antipathiae in longinquum se removerent. Ex his patet, quod in Mundo naturali paene omnes conjungi possint quoad affectiones externas, sed non quoad affectiones internas, si hae dissident et apparent.

CA n. 273 273. II. Quod in Mundo Spirituali omnes conjungantur secundum affectiones internas, non autem secundum externas, nisi hae unum agant cum internis; causa est, quia tunc rejectum est materiale corpus, quod omnium affectionum formas recipere et proferre potuit, ut nunc supra dictum est, et homo nudatus ab illo corpore, est in suis affectionibus internis, quas corpus ejus prius abscondidit; inde est, quod non modo ibi sentiantur homogeneitates et heterogeneitates, seu sympathiae et antipathiae, sed illae etiam appareant in faciebus, loquelis, et gestibus; quare ibi similitudines conjunguntur, et dissimilitudines separantur: haec causa est, quod universum Coelum secundum omnes varietates affectionum amoris boni et veri a Domino ordinatum sit, et ex opposito Infernum secundum omnes varietates affectionum amoris mali et falsi. [2] Quoniam Angelis et Spiritibus aeque sunt affectiones internae et externae, sicut hominibus in Mundo, et quoniam affectiones internae non possunt ibi abscondi ab externis, transparent et se manifestant, inde utraeque apud illos rediguntur in similitudinem et correspondentiam, post quam affectiones internae illorum per externas effigiantur in faciebus, percipiuntur in sonis loquelae, et quoque apparent in gestibus morum. Quod Angelis et Spiritibus sint affectiones internae et externae, est quia illis est mens et corpus, ac affectiones et inde cogitationes sunt mentis, ac sensationes et inde voluptates sunt corporis. [3] Accidit ibi saepe, quod post mortem amici conveniant, et amicitiarum suarum in Mundo priori recordentur, et tunc credant, quod amicitiae vitam ut prius consociaturi sint; sed cum in Coelo percipitur consocietas illa, quae est modo affectionum externarum, fit separatio secundum internas; et tunc e conventu illo aliqui relegantur in septentrionem, et aliqui in occidentem, et singuli ad distantias inter se, ut se nusquam videant amplius, nec cognoscant; nam in locis commorationis illorum, immutantur faciebus, quae affectionum internarum illorum fiunt effigies. Ex his patet, quod in Mundo Spirituali omnes conjungantur secundum affectiones internas, et non secundum externas, nisi hae unum agant cum internis.

CA n. 274 274. III: Quod sint externae affectiones, secundum quas Matrimonia communiter contrahuntur in Mundo; est quia affectiones internae raro consuluntur; et si consuluntur, usque non videtur similitudo illarum in foemina, haec enim ex nativa dote retrahit internas in penetralia mentis suae. Affectiones externae, quae viros ad contrahendum matrimonia, inducunt, sunt plures; prima affectio hujus saeculi est rei familiaris amplificatio per opes, tam ut locupletentur, quam ut suppetant copiae; altera est aspiratio ad honores, vel ut magnipendantur, vel ut in amplificato statu fortunae sint: praeter has sunt variae pellectiones et concupiscentiae; hae nec dant locum explorandi convenientias affectionum internarum. Ex his paucis patet, quod Matrimonia communiter contrahantur in Mundo secundum affectiones externas.

CA n. 275 275. IV: Sed quod si non internae affectiones, quae conjungunt mentes, insunt, matrimonia in domo solvantur; dicitur in domo, quia privatim inter illos; quod fit, dum primi calores accensi tempore desponsationis, et flagrantes dum instant nuptiae, successive postea propter discrepantiam affectionum internarum, defervescunt, et demum abeunt in frigora; quod tunc affectiones externae, quae induxerunt et allectaverunt illos ad matrimonium, disparentur, ut nec amplius conjungant, notum est. Quod frigora oboriantur ex variis causis internis, externis, et accidentalibus, quae omnes ex dissimilitudine internarum inclinationum trahunt rivos, in superiore Capite confirmatum est. Ex his patet veritas, quod nisi externis affectionibus insunt internae, quae conjungunt mentes, matrimonia in domo solvantur.

CA n. 276 276. V: Quod tamen Matrimonia in Mundo ad finem vitae permansura sint. Hoc affertur, ut evidentius coram ratione sistatur necessitas, utilitas, et veritas, quod Amor conjugialis, ubi non genuinus est, usque affectandus sit, seu ut appareat sicut sit; aliter foret, si conjugia inita non essent pacta usque ad finem vitae, sed solubilia ex arbitrio, sicut fuerunt apud Gentem Israeliticam, quae sibi libertatem dimittendi uxores ex quacunque causa arrogavit; ut patet ex his apud Matthaeum, “Accesserunt Pharisaei, dicentes ad Jesum, ‘licetne homini dimittere uxorem ex quacunque causa;’ et cum Jesus respondit, quod non liceat dimittere uxorem, et aliam ducere, nisi propter scortationem, retulerunt, quod usque Moses praeceperit dare libellum repudii, et dimittere; et discipuli dixerunt, ‘si sic est causa hominis cum uxore, non expedit matrimonium contrahere,” XIX.3 ad 10. [2] Cum itaque foedus conjugii est foedus vitae, sequitur, quod apparentiae amoris et amicitiae inter conjuges sint necessitates. Quod Matrimonia contracta usque ad finem vitae in Mundo permansura sint, est ex Lege Divina, et quia ex hac, etiam est ex lege rationali, et inde ex Lege civili; ex Lege Divina, quod non liceat dimittere uxorem, et ducere aliam, nisi propter scortationem, ut supra; ex Lege rationali, quia fundatur super spirituali, sunt enim Lex Divina et Rationalis una Lex; ex hac et illa simul, seu per hanc ex illa, ad multum numerum videri possunt enormitates, et Societatum destructiones, et dissolutiones conjugiorum, si{1} dimissiones uxorum ex beneplacito maritorum, ante mortem; enormitates illae et destructiones societatum quoad aliquam copiam possunt in Memorabili de Origine Amoris conjugialis ex congregatis e novem Regnis ventilata, n. 103 ad 114,{2} videri; quibus plures rationes superaddere non opus est. Sed hae Causae non obstant, quin propter suas causas permittantur Separationes, de quibus supra n. 252, 253, 254; et quoque Concubinatus, de quibus in Secunda Parte.

@1. Prima editio: seu$

@2. Prima editio: 115,$

CA n. 277 277. VI: Quod in Matrimoniis, in quibus internae affectiones non conjungunt, dentur externae, quae simulant internas, et consociant. Per affectiones internas intelliguntur inclinationes mutuae, quae in utriusque mente sunt e Coelo; at per affectiones externas intelliguntur inclinationes, quae in utriusque mente sunt e Mundo; hae affectiones seu inclinationes quidem aeque sunt mentis, sed occupant inferiorem ejus regionem, illae autem superiorem: at quia utraeque sedem suam in mente sortiuntur, potest credi, quod similes sint et conveniant; sed tametsi non similes sunt, usque possunt apparere sicut similes, at apud quosdam existunt sicut convenientiae, et apud quosdam sicut blandae simulationes. [2] Est quaedam Communio a primo foedere conjugii utrique implantata, quae, tametsi animis dissident, usque insita manet; ut Communio possessionum, et in multis communio usuum, et variarum necessitatum domus, et inde quoque cogitationum, et quorundam arcanorum; est quoque communio tori, et communio amoris infantum; praeter plura, quae quia foederi conjugiali, etiam mentibus illorum, inscripta sunt. Ex his sunt imprimis externae{1} affectiones, quae assimilant internas; illae autem quae modo simulant illas, sunt partim ex eadem origine, et partim ex alia; sed de utrisque agitur in sequentibus.

@1. Prima editio: extetnae$

CA n. 278 278. VII: Quod inde sit apparens amor, [aut]{1} apparens amicitia, et favor inter conjuges. Apparentes amores, amicitiae et favores inter conjuges, consequuntur ex foedere conjugiali usque ad finem vitae pacto, et ex communione conjugiali inde confoederatis inscripta, ex qua affectiones externae assimilantes internas enascuntur, ut mox supra indigitatum est; et praeterea ex causis, quae sunt utilitates et necessitates; ex quibus partim existunt affectiones externae conjunctivae, vel simulatoriae, per quas amor externus apparet sicut internus, et amicitia externa sicut interna.

@1. Confer n. 271, art. VII, supra.$

CA n. 279 279. VIII: Quod Apparentiae hae sint simulationes conjugiales, quae laudabiles, quia utiles et necessariae. Dicuntur simulationes, quia dantur inter illos qui dissident mentibus, et ex dissidentiis illis interius in frigore sunt; quando usque in externis, sicut oportet et decet, consociam vitam vivunt, tunc cohabitationis illorum consortia vocari possunt simulationes, sed conjugiales, quae quia laudabiles sunt propter usus, prorsus distinguuntur{1} a simulationibus hypocriticis; prospiciuntur enim per illas omnia illa bona, quae in ordine ab Articulo XI ad XXmum infra enumerantur;{2} quod sint laudabiles propter necessitates, est quia alioquin exularent illa bona; et tamen cohabitatio ex foedere et lege injuncta est, et haec inde ut debitum utrique insidet.

@1. Prima editio: distingvuntur$

@2. Prima editio: enumetantur;$

CA n. 280 280. IX. Quod hae Simulationes conjugiales apud spiritualem hominem conjunctum naturali sapiant ex justitia et judicio: causa est, quia Spiritualis homo ex justitia et judicio agit quod agit, quare hic non videt simulationes has abalienatas ab affectionibus internis suis, sed cum illis copulatas; ille enim serio agit, et spectat emendationem ut finem, et si hanc non consequitur, spectat accommodationem, propter{1} ordinem in domo, propter mutuum auxilium, propter curas infantum, propter pacem et tranquillitatem; ad haec ex justitia fertur, et ex judicio dat in effectum. Quod homo spiritualis cum naturali ita cohabitet, est quia spiritualis spiritualiter agit, etiam cum naturali.

@1. Prima editio: proprer$

CA n. 281 281. X: Quod hae Simulationes conjugiales apud naturales homines sapiant ex prudentia propter varias causas. Inter duos conjuges, quorum unus est spiritualis, alter vero naturalis [intestinus amor non dabilis est]; per Spiritualem intelligitur qui amat spiritualia, et sic sapit ex Domino; et per Naturalem intelligitur, qui solum amat naturalia, et sic sapit ex se; quando duo illi conjugio sunt consociati, amor conjugialis apud spiritualem est calor, et apud naturalem est frigus; quod calor et frigus non possint simul esse, et quod calor non possit incendere illum qui in frigore est, nisi hoc prius dissipetur, nec frigus influere in illum, qui in calore est, nisi hic prius amoveatur, patet; inde est, quod intestinus amor non dabilis sit inter conjuges, spiritualem et naturalem; sed quod possit dari amor intestini aemulus a parte conjugis spiritualis, ut in superiori Articulo dictum est: [2] at vero inter duos conjuges naturales non dabilis est amor intestinus, quia friget uterque; si calent, est ex incasto; hi tamen usque possunt separatis animis in domo cohabitare, et quoque effingere vultus sicut amoris et amicitiae inter se, utcunque mentes inter se discordant: apud hos affectiones externae, quae ut plurimum sunt opum et possessionum, aut honoris et dignitatum, possunt sicut ardere; et quia ardor ille inducit timorem pro jactura illarum, ideo sunt simulationes conjugiales illis necessitates, quae imprimis sunt, quae in Articulis XV. XVI. XVII, infra afferuntur; reliquae causae cum his enumeratae possunt aliquid commune habere cum causis apud spiritualem hominem, de quibus supra n. 280, sed modo si prudentia apud naturalem hominem sapit ex intelligentia.{1}

@1. Prima editio: intelligentia (absque puncto)$

CA n. 282 282. XI: Quod sint propter emendationes, et propter accommodationes. Quod Simulationes conjugiales, quae sunt apparentiae amoris et amicitiae inter conjuges animis dissidentes, sint propter emendationem, est quia Spiritualis homo foedere matrimoniali copulatus cum Naturali, nihil aliud intendit quam emendationem vitae; quod ab illo fit per sermones sapientiae et elegantiae, et per favores genio alterius adblandientes; at si haec vane in ejus aures et mores cadunt, intendit accommodationes, propter conservationem ordinis in rebus domesticis, propter mutua auxilia, et propter infantes et liberos, et similia alia; nam dicta et acta, quae a spirituali homine procedunt, sapiunt ex justitia et judicio, ut supra n. 280, ostensum est. [2] Apud conjuges, autem, ex quibus non unus est spiritualis, sed ambo sunt naturales, simile potest dari, sed propter alios fines; si propter emendationem et accommodationem, est finis vel ut alter redigatur ad similitudinem suorum morum, ac ut suis desideriis subordinetur, vel propter aliqua officia, ut fiant inservientia suis, vel propter pacem intra domum, aut famam extra domum, vel propter favores speratos a conjuge, aut ab ejus agnatis, praeter fines alios; sed hi apud quosdam sunt ex prudentia rationis illorum, apud quosdam ex civilitate nativa, apud quosdam ex jucundis cupiditatum a nativitate familiarium, quarum jacturam timet, praeter plures, ex quibus assumpti favores sicut amoris conjugialis fiunt plus aut minus simulatorii. Dantur etiam favores sicut amoris conjugialis extra domum, et nulli intra domum, sed hi pro fine spectant famam utriusque, et si non hanc, sunt lusorii.

CA n. 283 283. XII: Quod sint propter{1} ordinem servandum in rebus domesticis; et propter mutuum auxilium. Unaquaevis domus, ubi etiam liberi, horum instructores, et domestici alii, est una societas aemulans magnam; haec etiam ex illis, sicut commune ex partibus, coexistit; et quoque sicut salus societatis magnae dependet ex ordine, ita salus societatis hujus parvae ex ordine; quare quemadmodum interest personis magistratus dispicere et prospicere, ut sit et servetur ordo in Societate composita, ita conjugibus in singulari sua: sed hic ordo non dabilis est, si maritus et uxor animis dissident, per id enim mutua consilia et auxilia in diversum trahuntur, ac dividuntur sicut animi, et sic discinditur forma parvae societatis; quare ad servandum ordinem, et per illum ad prospiciendum sibi et simul domui, aut domui et simul sibi, ne in pessum eant, et in perniciem ruant, necessitas postulat, ut dominus et domina concordent, ac unum faciant; quod si non potest fieri propter discrimen mentium, usque ut bene sit, oportet et quoque decet, ut id fiat per repraesentativam amicitiam conjugialem; quod inde concordiae in domibus consarciantur{2} propter necessitates et inde utilitates, notum est.

@1. Prima editio: prorter$

@2. Prima editio: confarciantur$

CA n. 284 284. XIII: Quod sint propter curam infantum, et erga liberos, unicordem. Quod simulationes conjugiales, quae sunt apparentiae amoris et amicitiae, instar vere conjugialium, propter infantes et liberos inter conjuges sint, perquam notum est; communis horum amor facit, ut conjux spectet conjugem benigne et faventer: amor infantum et liberorum apud matrem et [amor illorum apud] patrem se conjungunt, sicut cor et pulmo in pectore; amor illorum apud matrem est sicut cor ibi, et amor erga illos apud patrem est sicut pulmo ibi; causa comparationis est, quia cor correspondet amori, et pulmo intellectui, et amor ex voluntate est apud matrem, et amor ex intellectu est apud patrem. Apud homines spirituales est conjunctio conjugialis per illum amorem ex justitia et judicio; ex justitia, quia Mater gestaverat illos utero, cum dolore pepererat illos, et postea cura indefessa lactat, nutrit, mundat, amicit et educat illos.

CA n. 285 285. XIV: Quod sint propter pacem in domo. Simulationes conjugiales seu amicitiae externae propter pacem et tranquillitatem domi, sunt praecipue viris, ob naturale characteristicon illorum, quod ex intellectu agant quod agunt; ac intellectus, quia est cogitans, versat varia, quae animum reddunt inquietum, distrahunt, et turbant; quare si domi foret intranquillitas, fieret, quod vitales illorum spiritus elanguescerent, ac interior illorum vita quasi letho occumberet, et sic sanitas et mentis et corporis illorum pessumdaretur; horum periculorum et plurium aliorum timores obsiderent mentes virorum, nisi pro sedatione turbarum intellectus illorum domi apud uxores forent asyla: [2] praeterea pax et tranquillitas serenant mentes et disponunt illas ad grate recipiendum benevolentias oblatas ab uxoribus, quae omnem operam impendunt ad sedandum nubes mentium, quas perspicaciter apud maritos observant; ac illa insuper amaenant praesentias illarum; inde patet, quod simulatio amoris sicut vere conjugialis propter pacem et tranquillitatem domi sit necessitas et quoque utilitas: accedit, quod apud uxores non sint simulationes sicut apud viros, sed si instar illarum apparent, sunt realis amoris, quia natae sunt amores intellectus virorum, quare favores maritorum benigne acceptant, si non ore usque corde.

CA n. 286 286. XV: Quod sint propter famam extra domum. Fortunae virorum ut plurimum dependent a fama, quod sint justi, sinceri et recti; et haec fama etiam dependet ab uxore, quae scit ejus vitam familiarem; quare si dissidentiae mentium illorum in apertas inimicitias, rixas, et odii minas, erumperent, et hae ab uxore et ejus amicis, aque domesticis evulgarentur, facile verterentur in vituperia, quae nomini ejus dedecori et infamiae forent; ad talia evitanda non suppetit alia copia, quam vel ut simulate faveat uxori, vel ut separentur quoad domum.

CA n. 287 287. XVI: Quod sint propter varios favores exspectatos a conjuge, aut ab ejus cognatis, et sic propter timores jacturae illorum. Hoc fit imprimis in conjugiis dissimilis status et conditionis, de quibus videatur supra n. 250; sicut cum ducitur uxor opulenta, et haec recondit suos nummos in crumenis, aut gazas in hypothecis; et plus si audacter instat, quod ex debito mariti sit, ex suo censu et reditu sustentare domum; quod inde sint coactae similitudines amoris sicut conjugialis, communiter notum est. Similia fiunt cum uxore ducta, cujus parentes, cognati et amici, in officiis dignitatis, in negotiis lucri, et in operis mercium sunt, qui de statu ejus prosperiori possunt disponere; quod propter haec etiam sint simulationes amoris sicut conjugialis, communiter notum est. Quod haec et illae{1} sint propter timores jacturae illorum patet.

@1. Prima editio: illa$

CA n. 288 288. XVII: Quod sint propter excusationes naevorum, et inde evitationes infamiae. Naevi, propter quos conjuges timent infamiam, sunt plures, quidam sontici, et quidam non sontici; sunt naevi mentis, et naevi corporis leviores enumeratis in Capite priori, n. 252 et 253, quae causae separationis sunt; quare intelliguntur naevi, qui propter infamiam ab altero conjuge silentio premuntur: praeter hos, apud aliquos sunt contingentia crimina, quae poenis legis, si evulgarentur, subjecta sunt; ut taceatur defectus copiae, ex qua viri ex solito gloriantur. Quod talium excusationes ad evitandum infamiam, sint causae simulationis amoris et amicitiae cum conjuge, absque ulteriore confirmatione, patet.

CA n. 289 289. XVIII: Quod sint propter reconciliationes. Quod inter conjuges, qui discordant mentibus ex variis causis, sint alternae dissidentiae et confidentiae, abalienationes et conjunctiones, imo rixationes et compositiones, ita reconciliationes, tum etiam quod apparentes amicitiae reconcilient, in Mundo notum est. Dantur etiam reconciliationes, quae fiunt post discessiones, quae non sunt ita alternae et transitoriae.

CA n. 290 290. XIX: Quod si apud uxorem non cessat favor, dum facultas apud virum, fieri possit amicitia aemulans conjugialem cum senescunt. Primaria causarum separationis animorum inter conjuges, est favor deficiens apud uxorem, cessante facultate apud virum, et inde amor; nam similiter sicut calores communicant inter se, etiam frigora: quod ex defectu amoris apud utrumque, cesset amicitia, et si pernicies rei familiaris in domo non timetur, etiam favor, a ratione et ab experientia constat. Si itaque vir tacite sibi imputat causam, et usque uxor in casto favore erga illum perseverat, potest inde resultare amicitia, quae quia est inter conjuges, apparet sicut amor aemulans conjugialem. Quod amicitia tanquam illius amoris detur inter conjuges senes, ex illorum contuberniis, commerciis, et consortiis tranquillis, securis, amabilibus, et comitate plenis, experientia testatur.

CA n. 291 291. XX: Quod variae species apparentis amoris et amicitiae dentur inter conjuges, quorum unus est subjugatus, et inde subjectus alteri. Quod post exacta prima tempora conjugii inter conjuges oboriantur aemulationes de jure et potestate; de jure, quod secundum statuta pacti foederis sit aequalitas, et cuivis dignitas in officiis suae functionis; et de potestate, quod insistatur a viris in omnibus rebus domi superioritas, quia sunt viri, et foeminis sit inferioritas, quia sunt foeminae, inter cognita in Mundo hodierno sunt. Tales aemulationes hodie familiares non aliunde fluunt, quam ex nulla conscientia de amore vere conjugiali, et ex nulla perceptione sensus de beatitudinibus illius amoris; ex quarum absentia pro amore illo est cupido, quae mentitur illum amorem; ex hac cupidine, remoto genuino amore, profluit ambitus de potestate, qui quibusdam inest ex jucundo amoris dominandi, quibusdam implantatus est a sciis foeminis ante nuptias, et quibusdam est ignitus:{1} [2] Viri qui in hoc ambitu sunt, et post aemulationis vices imperium obtinent, redigunt uxores vel in possessionem sui juris, vel in obsequia sui arbitrii, vel in mancipia, quisque secundum ambitus illius gradum et qualificatum statum insitum et latentem apud se; si autem Uxores in hoc ambitu sunt, et post aemulationis vices imperium obtinent, redigunt maritos suos vel in aequalitatem juris secum, vel in obsequia sui arbitrii, vel in mancipia; at quoniam apud uxores, post obtentos imperii fasces ab illis, remanet cupido quae mentitur amorem conjugialem, refraenata ex lege et ex timore separationis legitimae, si potestatem suam ultra fas in nefas extendunt, ideo consociam vitam cum maritis agunt. [3] Qualis autem amor et amicitia inter dominam uxorem et maritum servum, tum qualis inter dominum maritum et uxorem servam, intercedit, non potest paucis verbis describi; imo si differentiae illarum conferrentur in species, et hae recenserentur, non sufficerent paginae; sunt enim variae et diversae, variae secundum ambitus naturam apud viros, similiter variae apud uxores; et diversae virorum ab illis, quae sunt apud foeminas; viri tales enim in nulla amicitia amoris sunt nisi fatua, et uxores in amicitia amoris spurii ex cupidine. Qua autem arte uxores potestatem super viros sibi comparant, in nunc sequente Articulo dicetur.

@1. Prima editio: ignotus:$

CA n. 292 292. XXI: Quod dentur conjugia infernalia in Mundo inter conjuges, qui interius sunt infensissimi hostes, et exterius sicut conjunctissimi amici. Vetor quidem ab uxoribus talis sortis, quae in Spirituali Mundo sunt, conjugia illa in lucem publicam sistere; timent enim ne illarum ars obtinendi potestatem super viros simul propaletur, quam tamen summopere cupiunt occultandam: sed quia excitor a Viris in illo Mundo ad detegendum causas sui intestini odii et quasi furoris illati in corda illorum contra uxores, ex clandestinis artibus illarum, velim solum adducere haec sequentia. Dixerunt viri, quod illis nesciis, contraxerint pro uxoribus terrificum timorem, ex quo non potuerunt aliter quam subjectissime obedire arbitriis illarum, et nutibus illarum obsequi plusquam vilissimi servi, sic ut facti sint sicut vappae; et quod ita facti sint pro uxoribus non modo illi, qui in nulla dignitate constituti sunt, sed etiam qui in magna, imo strenui et praeclari duces; et dixerunt quod post contractum illum terrorem non potuerint in illo ausu esse fari cum uxoribus nisi amice, et facere illis nisi quod placiti illarum est, tametsi odium internecinum in cordibus suis contra illas foverent; et adhuc, quod usque uxores cum illis comiter loquantur{1} et agant, et quibusdam suis petitis obtemperanter auscultent. [2] Nunc quia ipsi Viri permirati sunt, unde tale antipathicum in internis illorum, et tale sicut sympathicum in externis, obortum est, exploraverunt causas a foeminis, quibus secreta{2} illa ars fuit nota; et inquierunt, quod ex ore illarum hauserint, quod Mulieres alte apud se recondant scientiam, qua callent viros jugo sui imperii, si volunt, subjicere; et quod hoc fiat apud uxores rudes per increpationes et alternas faventias; apud alias per vultus duros et inamaenos continue, et apud similes aliter: at apud uxores politas per obnixitates petitionum per vices nunquam intermissas, et per resistentias pertinaces contra maritos si dura ab illis patiuntur,{3} insistentes juri suae aequalitatis ex lege, ex quo audacter obstinant se: imo quod si ejicerentur domo, redeant ex lubitu, ac instent similia; sciunt enim, quod viri ex sua natura nequaquam possint obnixitatibus suarum uxorum resistere, et quod post cessionem arbitriis illarum se submittant; et quod tunc uxores, sub imperio suo, civilia et blanda maritis exhibeant: causa genuina dominationis uxorum per hunc astum est, quod vir ex intellectu agat, et foemina ex voluntate, et quod voluntas possit obstinare se, non autem intellectus: dictum mihi est, quod pessimae hujus farinae, quae ambitu dominandi penitus inescatae sunt, obnixitatibus suis possint tenaciter inhaerere usque ad vitae agonem. [3] Audivi etiam excusationes a mulieribus illis, cur in exercitium hujus artis intraverint; dixerunt, quod in illud non intravissent, nisi praeviderint supremum contemptum, et futuram rejectionem, et inde exitium suum, si a maritis subjugarentur, et quod sic ex necessitate haec sua arma capesserint: his addiderunt hoc monitum pro viris, ut uxoribus sua jura relinquant, et dum alternis{4} in frigoribus sunt, non reputent illas ut viles infra ancillas; dicebant etiam quod plures ex suo sexu non sint in statu exercendi illam artem ex connata timiditate; sed adjeci, ex connata modestia. Ex his nunc notum factum est, quae conjugia intelliguntur per conjugia infernalia in Mundo inter conjuges, qui interius sunt infensissimi hostes, et exterius sicut conjunctissimi amici.

@1. Prima editio: loquantut$

@2. Prima editio: secre a$

@3. Prima editio: patiunrur,$

@4. Prima editio: alrernis$

CA n. 293 293. His adjicientur duo Memorabilia; Primum hoc: Quondam per fenestram spectavi ad Orientem, et vidi septem Mulieres sedentes super Roseto ad quendam fontem, bibentes aquam; intendi fortiter aciem oculi ad videndum quid facerent, ac intensio aciei oculi mei affecit illos; quare una ex illis nutu invitavit me; et ego exivi domo, et propere accessi; et cum aderam, urbane quaesivi undenam essent; et dixerunt, “sumus Uxores, et hic colloquimur de Delitiis amoris conjugialis, et ex multa confirmatione concludimus, quod illae delitiae etiam sint delitiae sapientiae;” quod responsum ita oblectavit animum meum, ut viderer mihi in spiritu et inde in perceptione plus interius ac illustrius esse, quam alioquin prius; quare dixi ad illas, “permittite vices interrogationis de amaenitatibus his,” et annuerunt; et interrogavi, “quomodo vos uxores scitis, quod delitiae amoris conjugialis sint eaedem cum delitiis sapientiae;” [2] et responderunt, “hoc scimus ex correspondentia sapientiae apud maritos cum delitiis amoris conjugialis apud nos; nam delitiae hujus amoris apud nos se exaltant et diminuunt, ac prorsus se qualificant secundum sapientiam apud maritos nostros;” his auditis quaesivi, dicens, “scio quod blandiloquia maritorum, ac hilaritates mentis illorum, afficiant vos, et quod vos toto pectore delitiemini ex illis, sed miror quod dicatis, quod sapientia illorum id efficiat; at dicite mihi, quid sapientia, et quae sapientia;” [3] ad haec uxores indignatae respondebant, “putas quod nos non sciamus, quid sapientia et quae sapientia, cum tamen super illam apud maritos nostros continue reflectimus, et illam quotidie ex ore illorum discimus; nam nos uxores cogitamus de statu maritorum nostrorum a mane usque ad vesperam; vix in die intercedit horula intercalaris, seu in qua cogitatio intuitiva nostra ab illis plane recedit, seu est absens; vicissim mariti de nostro statu perparum aliquid in die cogitant; inde est, quod sciamus quae illorum sapientia delitiatur in nobis; vocant mariti Sapientiam illam sapientiam spiritualem rationalem, ac spiritualem moralem; Sapientiam spiritualem rationalem dicunt esse intellectus et cognitionum, ac Sapientiam spiritualem moralem dicunt esse voluntatis et vitae; at ambas illas conjungunt et faciunt unam, et statuunt quod hujus sapientiae amaenitates e mentibus illorum transcribantur in delitias in pectoribus nostris, et a nostris in pectora illorum, et sic ad sapientiam originem suam, redeant:” [4] et tunc quaesivi, num sciant aliquid plus “de sapientia maritorum delitiante in vobis;” dixerunt, “scimus; est Sapientia spiritualis, et inde rationalis et moralis; sapientia spiritualis est agnoscere Dominum Salvatorem pro Deo Coeli et Terrae, et ab Ipso, quod fit per Verbum ac praedicationes inde, comparare sibi Ecclesiae vera, unde spiritualis rationalitas; et ab Ipso vivere secundum illa, unde spiritualis moralitas; has duas vocant mariti Sapientiam, quae in genere operatur amorem vere conjugialem: audivimus ab illis etiam causam, quod per illam sapientiam aperiantur interiora mentis et inde corporis{1} illorum, unde existit liber transitus a primis usque ad ultima pro vena amoris, ex cujus affluxu, sufficientia, et virtute, pendet et vivit amor conjugialis. Sapientia maritorum nostrorum spiritualis rationalis et moralis in specie quoad conjugium pro fine et scopo habet amare solam uxorem, et exuere omnem concupiscentiam ad alias; et quantum hoc fit, tantum exaltatur amor ille quoad gradum, ac perficitur quoad quale, et quoque tantum distinctius et exquisitius sentimus delitias in nobis correspondentes jucundis affectionum et amaenis cogitationum maritorum nostrorum.” [5] Postea quaesivi, num sciant quomodo fit communicatio; dixerunt, “in omni conjunctione per amorem erit actio, receptio, et reactio; status delitiosus amoris nostri est agens seu actio, status sapientiae maritorum est recipiens seu receptio, et quoque est reagens seu reactio secundum receptionem,{2} et haec reactio a nobis percipitur cum delitiis in pectore secundum statum jugiter expansum et praeparatum ad recipiendum illa, quae cum virtute apud maritos, ita quoque cum statu extremo amoris apud nos aliqua ratione cohaerent et inde procedunt.” Porro dixerunt, “cave ne per delitias, quas memoravimus, intelligas delitias illius amoris ultimas; de his nusquam aliquid loquimur, sed de delitiis pectoralibus nostris, quarum perpetua correspondentia est cum statu sapientiae maritorum nostrorum.” [6] Post haec apparuit e longinquo tanquam Columba volans cum folio arboris in ore, sed sicut appropinquavit, loco columbae visus est Puerulus cum charta in manu, et ad nos accedens illam mihi porrexit, et dixit, “lege illam coram his Virginibus fontis;” et legi haec, “dic Terricolis cum quibus es, quod detur amor vere conjugialis, cujus delitiae sunt myriades, de quibus vix aliquas adhuc novit orbis; at cognoscet, cum Ecclesia se desponsat suo Domino, ac nubit;” et tunc quaesivi, “cur puer ille vocavit vos Virgines fontis;” respondebant, “vocamur Virgines cum ad hunc fontem sedemus, quoniam sumus affectiones veritatum sapientiae maritorum nostrorum, et affectio veri vocatur virgo; fons etiam significat verum sapientiae, ac rosetum, super quo sedemus, delitias ejus;” [7] tunc una ex septem illis, nectebat sertum ex rosis, et conspersit illud aqua fontis, ac posuit illud super pileo pueri circum capitellum ejus, et dixit, “recipe delitias intelligentiae; scias quod pileus significet intelligentiam, ac sertum ex roseto hoc delitias;” ac puer his decoratus abiit, et e longinquo rursus visus est sicut columba volans, sed cum coronamento{3} super capite.

@1. Prima editio: coporis$

@2. Prima editio: perceptionem,$

@3. Prima editio: coromento$

CA n. 294 294. Secundum Memorabile. Post aliquot dies iterum vidi septem illas Uxores in Rosario, sed non in eodem in quo prius; erat Rosarium magnificum, cujus instar nusquam videram prius; erat rotundum, ac rosae ibi formabant sicut Arcum Irideum, rosae seu flores purpurei coloris circulum ejus extimum, ac aliae flavi aurei coloris interiorem proximum, ac intra hunc aliae cyanei coloris, ac intimum prasini{1} seu nitentis viridis coloris; et intra irideum hoc Rosarium erat parvulus Lacus aquae limpidae. Septem illae uxores prius vocatae Virgines fontis, sedentes ibi me visum in fenestra iterum vocabant ad se, et cum aderam dicebant, “num usquam videris formosius super terra;” et dixi, “nusquam;” et dicebant, quod tale momento creetur a Domino, et quod repraesentet aliquod novum in terra, nam omne creatum a Domino repraesentat; “sed quid hoc, divina si potes; nos divinamus delitias amoris conjugialis.” [2] Hoc audito, dixi, “quid delitiae amoris conjugialis, de quibus ex sapientia, et quoque facundia, tam multa prius loquutae estis; postquam abivi a vobis, narravi sermonem vestrum uxoribus in nostra regione commorantibus, et dixi, quod instructus nunc sciam, ‘quod vobis sint delitiae pectorales oriundae ex amore conjugiali vestro, quas maritis vestris secundum sapientiam illorum potestis communicare, et quod ideo maritos vestros oculis spiritus vestri continue a mane usque ad vesperam intueamini, ac studeatis flectere et perducere animos illorum ad sapiendum, propter finem ut delitias illas aucupemini;’ memoravi etiam quid per sapientiam intelligitis, quod sapientiam spiritualem rationalem et moralem; et quoad conjugium, ad amandum solam uxorem, et ad exuendum omnem concupiscentiam ad alias: sed ad haec uxores regionis nostrae respondebant cum risu, dicentes, ‘quid hoc; illa dicta sunt nauci, nos non scimus quid amor conjugialis; si aliquis est maritis, usque non aliquis est nobis; unde tunc ejus delitiae apud nos; imo ad delitias, quas vocatis ultimas, quandoque violenter renuimus, sunt enim nobis inamaenae, vix aliter quam violationes; imo non videbis, si attenderis, signum talis amoris in faciebus nostris; quare nugaris aut jocaris si cum septem illis uxoribus etiam tu dixeris, quod a mane usque ad vesperam cogitemus de maritis nostris, ac continue attendamus ad placita et lubita illorum, propter finem ut tales delitias captemus ex illis:’ haec a dictis illarum retinui, ut illa vobis referam, quoniam repugnant, et quoque plane contrariantur sermoni, quem juxta fontem a vobis audivi, et tam avide hausi, et quoque credidi.” [3] Ad haec responderunt Uxores sedentes in Rosario, “amice, nescis sapientiam et prudentiam uxorum, quia viris illam prorsus abscondunt, et abscondunt illam non propter alium finem, quam ut amentur; est enim cuilibet viro, qui non spiritualiter, sed modo naturaliter rationalis et moralis est, frigus ad uxorem; hoc apud illum in intimis latet; hoc uxor sapiens et prudens exquisite et acute animadvertit, et tantum ex amore suo conjugiali celat, ac intrahit in pectus, et ibi recondit tam penitus, ut non minimum ejus appareat in facie, nec in sono, nec in gestu; causa est, quia quantum apparet, tantum frigus viri conjugiale effundit se ab intimis mentis ejus, ubi residet, in ultima ejus, ac inducit corpori totalem frigescentiam, et inde nisum separationis a toro et a cubiculo.{2} ” [4] Tunc quaesivi, “unde tale frigus, quod vocatis frigus conjugiale;” responderunt, “est ex insania illorum in spiritualibus, et omnis qui in spiritualibus insanit, friget intime ad uxorem, et calet intime ad meretrices; et quia amor conjugialis et amor scortatorius sunt sibi oppositi, sequitur quod amor conjugialis fiat frigus, dum amor scortatorius est calor; et vir, cum frigus apud illum regnat, non sustinet aliquem sensum amoris, et sic non aliquem afflatum ejus, ab uxore; quare uxor tam sapienter et prudenter illum celat, et quantum illum celat negando et renuendo, tantum vir ab influa sphaera meretricia refocillatur et reparatur; inde est, quod uxori talis viri non sint delitiae pectorales, quales sunt nobis, sed modo voluptates, quae a parte viri vocandae sunt voluptates insaniae, quia voluptates amoris scortatorii. [5] Omnis uxor casta amat suum maritum, etiam incastum, sed quia sapientia est unice recipiens amoris ejus, ideo uxor omnem operam impendit, ut insaniam ejus vertat in sapientiam, hoc est, ut non concupiscat alias praeter se; quod facit mille modis, maxime cavens, ne aliqui evestigentur a viro, nam probe scit, quod amor non possit cogi, sed quod insinuetur in libero: quare datum est mulieribus cognoscere ex visu, ex auditu, et ex tactu, omnem statum animi virorum suorum, at vicissim non datum est viris cognoscere ullum statum animi uxorum suarum. [6] Casta uxor potest aspicere virum austero vultu, alloqui illum aspera voce, et quoque irasci et rixari, et usque tamen in corde fovere blandum et tenerum amorem erga illum; sed quod iracundiae ac dissimulationes illae pro fine habeant sapientiam et inde receptionem amoris apud maritum, patet manifeste ex eo, quod momento possit reconciliari; praeterea sunt talia uxoribus media celandi amorem cordi ac medullis illarum insitum, propter causam, ne frigus conjugiale apud virum erumpat, et quoque caloris ejus scortatorii focum exstinguat, et sic a ligno virente faciat illum siccum stipitem.” [7] Postquam septem illae uxores haec et similia plura eloquutae sunt, venerunt mariti illarum cum botris in manibus, quorum aliqui erant saporis delicati, et aliqui saporis tetri; et dicebant uxores, “cur etiam apportastis uvas malas seu labruscas;” respondebant mariti, “quia percepimus in animabus nostris, cum quibus vestrae unitae sunt, quod cum viro isto loquutae sitis de amore vere conjugiali, quod ejus delitiae essent delitiae sapientiae, et quoque de amore scortatorio, quod ejus delitiae essent voluptates insaniae; hae sunt uvae tetri saporis seu labruscae, illae autem sunt uvae delicati saporis;” et confirmabant sermonem uxorum suarum; addentes, quod voluptates insaniae in externis appareant similes delitiis sapientiae, sed non in internis, “prorsus sicut uvae bonae et uvae malae quas apportavimus; est enim tam castis quam incastis similis sapientia in externis, sed prorsus dissimilis in internis.” [8] Post haec iterum venit Puerulus cum membrana in manu, et mihi porrexit, dicens, “lege;” et legi haec,{3} “scitote quod delitiae amoris conjugialis ascendant ad Coelum supremum, ac se in via et ibi cum delitiis omnium amorum coelestium conjungant, et sic intrent suam felicitatem, quae in aeternum persistit; causa est, quia delitiae illius amoris sunt etiam delitiae sapientiae. Et quoque scitote, quod voluptates amoris scortatorii descendant usque ad infernum infimum, ac se in via et ibi cum voluptatibus omnium amorum infernalium conjungant, et sic intrent suam infelicitatem, quae consistit in aerumna{4} omnium jucunditatum cordis; causa est, quia voluptates illius amoris sunt etiam voluptates insaniae.” Post haec abiverunt mariti cum uxoribus, et comitati sunt puerulum usque ad viam ascensus ejus in coelum, et cognoscebant Societatem, e qua missus est, quod esset societas Coeli novi, cum quo Ecclesia nova in terris conjuncta erit.

@1. Prima editio: prassini$

@2. Prima editio: cubiculo (absque puncto)$

@3. Prima editio: haec;$

@4. Prima editio: aerumma$

CA n. 295 295. DE DESPONSATIONIBUS ET NUPTIIS
De Desponsationibus et Nuptiis, et quoque de Solennibus circa illas, hic agitur praecipue ex ratione intellectus; nam illa, quae in hoc Libro scripta sunt, pro fine habent, ut Lector ex Rationali suo videat veritates, et sic consentiat, ita enim spiritus ejus convincitur; et illa, in quibus spiritus convincitur, sortiuntur locum supra illa, quae absque consulta ratione intrant ex autoritate et ejus fide, nam haec non penitius ineunt caput, quam in memoriam, et ibi se commiscent cum fallaciis et falsis, ita infra rationalia quae sunt intellectus; unusquisque homo potest ex his loqui sicut rationaliter, sed praepostere; cogitat enim tunc sicut vadit cancer, visu sequente caudam; aliter si ex intellectu; dum ex hoc, tunc visus rationalis ex memoria eligit convenientia, per quae in se spectatam veritatem confirmat. [2] Haec causa est, quod in hoc Capite adducantur plura, quae receptae consuetudines sunt; sicut quod electio sit viris; quod consulendi sint parentes; quod pignora danda sint; quod foedus conjugiale ante nuptias pangendum sit; quod id a sacerdote consecrandum sit; tum quod nuptiae celebrandae; praeter plura, quae adducuntur propter finem, ut homo ex rationali suo videat, quod talia inscripta sint amori conjugiali, ut ejus requisita, quae promovent et complent illum. [3] Articuli, in quos haec Lucubratio{1} distinguitur, sunt in suo ordine sequentes. I. Quod Viro sit electio, et non Foeminae. II. Quod Virum oporteat ambire et rogare Foeminam de conjugio secum, et non vicissim. III. Quod Foeminam oporteat consulere Parentes, aut illos qui loco parentum sunt, et dein apud se deliberare, antequam consentit. IV. Quod post declarationem consensus pignora danda sint. V. Quod consensus per solennem desponsationem firmandus et constabiliendus sit. VI. Quod per desponsationem praeparetur uterque ad amorem conjugialem. VII. Quod per Desponsationem unius mens conjungatur menti alterius, ut fiat conjugium spiritus, antequam fit corporis. VIII. Quod ita fiat apud illos, qui de conjugiis caste cogitant, aliter qui de illis incaste. IX. Quod intra tempus desponsationis non liceat corporaliter conjungi. X. Quod post exactum tempus desponsationis fieri debeant nuptiae. XI. Quod ante celebrationem nuptiarum Foedus conjugiale pangendum sit in praesentia testium. XII. Quod Conjugium a Sacerdote consecrandum sit. XIII. Quod Nuptiae cum festivitate celebrandae sint. XIV. Quod post nuptias conjugium spiritus etiam fiat corporis, et sic plenum. XV. Quod talis sit amoris conjugialis ordo cum suis modis a primo ejus calore ad primam ejus facem. XVI. Quod Amor conjugialis absque ordine et hujus modis praecipitatus exurat medullas, et consummetur. XVII. Quod status mentium utriusque in successivo ordine procedentes influant{2} in statum conjugii; attamen aliter apud spirituales, et aliter apud naturales. XVIII. Quia datur ordo successivus, et ordo simultaneus, et hic est ex illo et secundum illum. Sequitur nunc horum explicatio.

@1. Prima editio: Lucrubratio$

@2. Prima editio: infuant$

CA n. 296 296. I: Quod viro sit electio,{1} et non foeminae, est quia vir natus est ut sit intellectus, foemina autem ut sit amor; tum quia apud viros communiter est amor sexus, apud foeminas autem amor unius e sexu; ut et quia viris non indecens est loqui de amore, et propalare illum, et foeminis hoc indecens est; attamen usque foeminis est arbitrium electionis unius ex procis. Quod spectat primam causam, quod viris sit electio, quia nati sunt ad intellectum, est quia intellectus potest perspicere convenientias et disconvenientias, ac discernere illas, et ex judicio eligere conducibile; aliter apud foeminas, quia natae sunt ad amorem; his perspicacia illius lucis non est, et inde illis determinationes ad conjugium non forent nisi ex inclinationibus sui amoris; si scientia discernendi viros a viris illis est, usque fertur amor illarum ad apparentias. [2] Quod spectat alteram causam, cur viris et non foeminis est electio, [est] quod apud viros communiter sit amor sexus, et apud foeminas amor unius e sexu, et illis, quibus est amor sexus, est libera circumspectio, et quoque determinatio; aliter foeminis, quibus insitus est amor ad unum e sexu; ut confirmeris, quaere, si libet, viros ex obviis de conjugio monogamico, et de conjugio polygamico, et raro offendes aliquem, qui non pro polygamico responsurus est, et hic quoque est amor sexus; at quaere foeminas de conjugiis illis, et paene omnes, praeter prostibula, rejecturae sunt conjugia polygamica; ex quibus cluit, quod foeminis sit amor unius e sexu, ita amor conjugialis. [3] Quoad tertiam causam, quod viris non indecens sit loqui de amore, et propalare illum,{2} et quod hoc foeminis sit indecens, ex se patet; inde etiam sequitur, quod viris sit declaratio, et si declaratio etiam electio. Quod foeminis sit arbitrium electionis ex procis, notum est; sed haec species electionis est stricta et limitata, virorum autem extensa et illimitata.

@1. Prima editio: ellctio,$

@2. Prima editio: illum;$

CA n. 297 297. II. Quod virum oporteat ambire et rogare foeminam de conjugio secum, et non vicissim. Hoc est consequens post electionem; et praeterea ambire et rogare foeminas de conjugio, est in se honestum et decorum viris, non autem foeminis; si foeminae ambirent et rogarent, non modo vituperarentur, sed etiam post rogationes reputarentur ut viles, aut post conjugium ut libidines, cum quibus non dantur contubernia, nisi frigida et fastidiosa; quare sic conjugia verterentur in scenas tragicas; etiam uxores in laudem sibi vertunt, quod ad instantias rogationis virorum se sicut victas tradiderint: quis non praevidet, quod foeminae, si ambirent viros, raro acceptarentur, vel indigne repudiarentur, vel pellicerentur ad lascivias, et quoque pudicitiam suam prostituerent. Praeterea viris non aliquis amor sexus innatus est, ut supra evictum est, et absque amore illo, non est interior vitae amaenitas, quare ad exaltandum vitam suam per illum amorem, incumbit viris adblandiri foeminis, civiliter, officiose et humiliter ambiendo et rogando de dulci illo additamento vitae suae ab illis; venustas faciei, corporis et morum illius sexus, prae virili, addit quoque se ut voti debitum.

CA n. 298 298. III. Quod foeminam oporteat consulere parentes, aut illos qui loco parentum sunt, et dein apud se deliberare, antequam consentit. Quod Parentes consulendi sint, est quia illi ex judicio, scientia et amore, deliberant et consulunt; ex Judicio, quia in aetate provecta sunt, et haec aetas pollet illo, et perspicit conformitates et inconvenientias. Ex Scientia, tam de proco quam de filia; de proco comparant sibi cognitiones, et de filia sciunt; quare juncto oculo de utroque simul concludunt. Ex Amore, quia consulere bonis filiae, et prospicere ejus domui, est quoque suae et sibi.

CA n. 299 299. Aliter prorsus fieret,{1} si filia ex se, inconsultis parentibus, aut illis qui loco illorum sunt, ad clientem procum consentit; non enim ex judicio, scientia, et amore, rem illam, quae est futurae salutis ejus, ad lancem potest expendere; non ex Judicio, quia hoc ejus de vita conjugiali adhuc in ignorantia est, et non in statu conferendi rationes inter se, ac perspiciendi mores virorum ex geniis illorum: non ex Scientia seu cognitione, quia pauca ultra domestica apud parentes, et apud aliquas sodales, cognoscit; et ad expiscandum talia, quae familiaria et propria suo proco sunt, inepta est: neque ex Amore, quia hic filiarum, in prima illarum nubili aetate, et quoque in altera, paret concupitis ex sensibus, et nondum desideriis ex mente elimata. [2] Quod tamen filiam oporteat rem illam apud se deliberare, antequam consentit, est causa, ne invita feratur ad copulam cum viro inamato; sic enim non accedit consensus a parte ejus, et tamen hic facit conjugium, ac initiat spiritum ejus in amorem illum; ac consensus invitus seu extorsus non initiat spiritum, sed potest corpus; et sic vertit castitatem, quae residet in spiritu, in libidinem, ex qua amor conjugialis in primo suo calore vitiatur.

@1. Prima editio: fierit,$

CA n. 300 300. IV: Quod post declarationem consensus, pignora danda sint. Per pignora intelliguntur dona, quae post consensus sunt confirmationes, testificationes, primi favores, et laetitiae.{1} Quod dona illa sint Confirmationes, est quia sunt tesserae consensuum; quare dicitur, dum utrinque ad aliquid consentitur, da mihi tesseram, et de duobus, qui sposponderunt conjugium, et firmaverunt sponsiones per munera, quod sint oppignorati, ita confirmati. [2] Quod sint Testificationes, [est] quia pignora illa sunt sicut continui oculares testes mutui amoris, sunt inde etiam recordationes ejus, imprimis si sunt annuli, myrothecae, et alligamenta, quae ad conspectum appenduntur; est in illis aliqua imago repraesentativa animorum sponsi et sponsae. Quod pignora illa sint Primi favores, est quia amor conjugialis spondet sibi sempiternum favorem, cujus primitiae sunt illa dona. Quod sint amoris Laetitiae, notum est; mens enim ad conspectum illorum exhilaratur, et quia amor inest, sunt favores illi chariores et pretiosiores quibuscunque donis, est sicut corda in illis sint. [3] Quoniam pignora illa sunt stabilimenta amoris conjugialis, ideo donationes post consensus etiam apud Antiquos receptae usu fuerunt, et post acceptationes declarati sunt sponsi et sponsae. At sciendum est, quod in arbitriis sit, munera illa conferre ante actum desponsationis, vel post illum; si ante, sunt confirmationes et testificationes consensus ad desponsationem, si post illum, sunt etiam ad nuptias.

@1. Prima editio: latitiae.$

CA n. 301 301. V: Quod consensus per solennem desponsationem firmandus et constabiliendus sit. Causae desponsationum sunt hae; 1. Ut post illas duorum animae inclinent ad se mutuo. 2. Ut amor universalis ad sexum determinetur ad unum seu unam e sexu. 3. Ut affectiones interiores mutuo cognoscantur, et per applicationes in hilaritate interna amoris conjungantur. 4. Ut utriusque spiritus ineant conjugium, ac plus et plus consocientur. 5. Ut sic amor conjugialis a primo suo calore rite progrediatur usque ad flammam nuptialem; consequenter,{1} 6. Ut amor conjugialis a spirituali sua origine justo ordine procedat et succrescat. Status desponsationis{2} assimilari potest statui veris ante aestatem; et amaenitates internae illius status efflorescentiis arborum ante fructificationes. Quoniam initiationes et progressiones amoris conjugialis procedunt in ordine propter influxum illarum in effectivum amorem, qui inchoat a nuptiis, ideo in Coelis etiam desponsationes sunt.

@1. Prima editio: consequenter.$

@2. Prima editio: disponsationis$

CA n. 302 302. VI. Quod per desponsationem praeparetur uterque ad amorem conjugialem. Quod unius mens seu spiritus per desponsationem praeparetur ad unionem cum alterius mente seu spiritu, aut quod idem est, quod unius amor cum alterius amore, constat ex argumentis in antecedente Articulo allatis. Praeter illa memorandum est hoc; quod amori vere conjugiali inscriptus sit hic ordo, quod ascendat et descendat; ascendit a primo suo calore progressive sursum versus animas nisu ad conjunctiones ibi, et quod per aperitiones mentium jugi interiores; et non datur amor, qui aperitiones illas intensius molitur, seu qui interiora mentium fortius et habilius aperit, quam amor conjugialis, anima enim utriusque id intendit; at iisdem momentis quibus amor ille versus animas ascendit, etiam versus corpus descendit, et per id se investit. [2] At sciendum est, quod amor conjugialis in descensu talis sit, qualis est in altitudine, ad quam ascendit; si in altitudine est, descendit ille castus, at si non in altitudine est, descendit ille incastus; causa est, quia inferiora mentis sunt incasta, at superiora ejus sunt casta; inferiora enim mentis adhaerent corpori, sed superiora se separant ab illis; verum plus de his videatur infra n. 305. Ex his paucis constare potest, quod utriusque mens per desponsationem praeparetur ad amorem conjugialem, tametsi diversimode secundum affectiones.

CA n. 303 303. VII: Quod per desponsationem unius mens conjungatur menti alterius, ut fiat conjugium spiritus, antequam fit corporis. Hoc, quia est consectarium ex supradictis n. 301. 302, absque confirmationibus ex ratione ulterius adducendis pertransitur.

CA n. 304 304. VIII: Quod ita fiat apud illos, qui de conjugiis cogitant caste, aliter qui de illis incaste. Apud castos, qui sunt, qui ex religione de conjugiis cogitant, praecedit conjugium spiritus, et sequitur corporis; et illi sunt, apud quos amor ascendit versus animam, et ex altitudine inde descendit, de quibus supra n. 302; horum animae ab amore illimitato sexus se separant, et addicant se{1} uni, cum quo seu cum qua sempiternam ac aeternam unionem, et ejus crescentes beatitudines, spectant ut fomenta spei continue recreantis mentis illorum. [2] Sed aliter prorsus apud incastos, qui sunt qui non ex religione de conjugiis et horum sanctitate, cogitant; apud hos est conjugium corporis, et nullum spiritus; si aliquid conjugii spiritus apparet, durante statu desponsationis, usque hoc, si ascendit per elevationem cogitationum de illo, attamen recidit ad concupiscentias, quae e carne sunt in voluntate ejus, et sic ex incastis ibi praeceps se demittit in corpus, ac inquinat ultima ejus amoris ardore illecebroso; ex quo sicut in principio arsit, ita subito deardet, et abit in frigus brumae; unde acceleratur defectus. Desponsationis status apud hos vix ad aliud juvat, quam ut concupiscentias suas impleant lascivis, et ex illis conjugiale amoris intaminent.

@1. Prima editio: seu$

CA n. 305 305. IX: Quod intra tempus desponsationis non liceat corporaliter conjungi; ita enim ordo, qui inscriptus est amori conjugiali, perit. Sunt enim in Mentibus humanis tres regiones, quarum suprema vocatur coelestis, media spiritualis, et infima naturalis; in infima hac nascitur homo, at in superiorem ejus, quae vocatur spiritualis, ascendit per vitam secundum vera religionis, et in supremam per conjugium amoris et sapientiae: in regione infima, quae vocata est naturalis, resident omnes concupiscentiae mali, et lasciviae; in regione autem superiore, quae vocata est spiritualis, non sunt aliquae concupiscentiae mali et lasciviae, in hanc enim homo inducitur a Domino, cum renascitur; in suprema autem{1} regione, quae vocata est coelestis, est castitas conjugialis in suo amore; in hanc elevatur homo per amorem usuum, et quia ex conjugiis sunt praestantissimi usus, per amorem vere conjugialem: [2] ex his in compendio videri potest, quod amor conjugialis a primitiis sui caloris e regione infima elevandus sit in regionem superiorem, ut fiat castus, ac ut sic ex casto demittatur per regionem mediam et infimam in corpus; quod cum fit, a casto descendente purificatur infima haec regio a suis incastis; inde fit ultimum illius amoris etiam castum: nunc si successivus hujus amoris ordo praecipitatur per conjunctiones corporis ante suum tempus, sequitur, quod homo ex regione infima, quae ex nativitate est incasta, agat; quod inde inceptet et oriatur frigus pro conjugio, ac neglectus cum fastidio pro conjuge, notum est. Sed usque dantur varia discrimina eventuum ex conjunctionibus praecocibus; tum etiam ex nimia protractione, et quoque ex nimia festinatione temporis desponsationum; sed illa propter pluralitatem et varietates aegre produci possunt.

@1. Prima editio: autem,$

CA n. 306 306. X: Quod post exactum tempus desponsationis fieri debeant nuptiae. Dantur Solennia, quae modo sunt formalia, et dantur Solennia, quae simul etiam sunt essentialia; inter haec sunt Nuptiae; quae quod sint inter essentialia, quae solenniter manifestanda sint, et formaliter celebranda, confirmant hae causae; 1. Quod Nuptiae faciant finem status prioris inaugurati per desponsationem, qui principaliter fuit status spiritus, ac initium status posterioris inaugurandi per conjugium, qui simul est spiritus et corporis; intrat enim tunc spiritus in corpus, et ibi agit; quare eo die exuunt statum et quoque nomen sponsi et sponsae, ac induunt statum et nomen conjugum et consortium tori. 2. Quod Nuptiae sint introductio ac introitus in statum novum, qui est ut virgo fiat uxor, et juvenis maritus, ac uterque una caro; quae fiunt, dum amor per ultima unit illos: quod conjugium actualiter mutet virginem in uxorem, ac juvenem in maritum, in prioribus demonstratum est, tum etiam quod conjugium uniat duos in unam formam humanam, ut non sint duo amplius sed una caro: 3. Quod Nuptiae sint ingressus ad plenariam separationem amoris sexus ab amore conjugiali, quod fit dum per copiam plenam conjunctionis fit constricta addicatio amoris unius ad amorem alterius. 4.{1} Apparet, sicut Nuptiae modo faciant interstitium inter duos illos status, et sic quod solum sint formalia, quae possunt omitti; sed usque est in illis etiam hoc essentiale, quod novus ille praememoratus status tunc ex foedere ineundus sit, ac quod consensus in praesentia testium declarandus, et quoque a sacerdote consecrandus, praeter alia, quae constabiliunt illum. Quoniam essentialia insunt nuptiis, et quoniam non prius quam post illas fit legitimum conjugium, ideo etiam Nuptiae celebrantur in Coelis, videatur supra n. 21: et post illa, n. 27 ad 41.

@1. Prima editio: 5.$

CA n. 307 307. XI: Quod ante celebrationem nuptiarum foedus conjugiale pangendum sit in praesentia testium. Oportet, ut foedus conjugiale pangatur antequam celebrantur nuptiae, ut amoris vere conjugialis statuta et leges cognoscantur, et illorum recordentur post nuptias; tum ut sit vinculum ad justum conjugium mentes constringens; nam post aliqua initiamenta conjugii per vices redit status praecedens desponsationem, in quo perit recordatio, et subit oblivio foederis pacti; imo ex allectamentis ab incastis ad incasta fit obliteratio ejus, et si tunc revocatur in memoriam, fit vituperatio ejus: sed ad has transgressiones avertendas ipsa Societas tutelam illius foederis in se suscepit, et indixit poenas fractoribus ejus. Verbo, foedus antenuptiale manifestat sancita amoris vere conjugialis, stabilit illa, ac libertinos ad obsequium illorum adstringit: accedit, quod per foedus hoc, jus propagandi liberos, ac liberis jus haereditandi bona parentum, fiat legitimum.

CA n. 308 308. XII: Quod conjugium a sacerdote consecrandum sit: causa est, quia conjugia in se spectata sunt spiritualia, et inde sancta; descendunt enim ex coelesti conjugio boni et veri, ac conjugialia correspondent Divino Conjugio Domini et Ecclesiae; et inde illa sunt ab Ipso Domino, et secundum statum Ecclesiae apud contrahentes: nunc quia Ecclesiasticus Ordo in terris ministrat illa quae Sacerdotii sunt apud Dominum, hoc est, quae Ipsius amoris sunt, ita quoque illa quae Benedictionis sunt, oportet, ut conjugia a Ministris Ipsius consacrentur; et quia tunc etiam sunt Capita testium, ut consensus foederis ab illis etiam audiatur, acceptetur, firmetur, et sic constabiliatur.

CA n. 309 309. XIII. Quod Nuptiae cum festivitate celebrandae sint. Causae sunt, quia amor antenuptialis, qui fuit sponsi et sponsae, tunc descendit in illorum corda, et per circumsparsionem ejus inde universim in corpus, delitiae conjugii sentiuntur, ex quibus illorum mentes festiva cogitant, et quoque se in festivitates,{1} quantum licet et decet, se emittunt; quibus ut faveatur, interest ut festivitates mentium illorum in communione fiant, et sic ipsi in amoris conjugialis gaudia introducantur.

@1. Prima editio: festivates,$

CA n. 310 310. XIV. Quod post Nuptias conjugium spiritus etiam fiat corporis, et sic plenum. Omnia quae in corpore fiunt ab homine, influunt ex spiritu ejus; notum enim est, quod os non loquatur ex se, sed quod mentis cogitatio per illud; tum quod non manus agant et pedes ambulent ex se, sed quod mentis voluntas per illa; consequenter, quod mens loquatur per suum organum, et quod mens agat per sua organa in corpore; inde patet, quod qualis mens est, tales sint loquelae oris, et talia facta corporis: ex his ut conclusum sequitur, quod mens per continuum influxum struat corpus ad conformes et synchronas activitates secum; quare corpora hominum interius spectata non sunt nisi formae mentium exterius organizatae ad efficiendum nutus animae. Haec praedicta sunt, ut percipiatur, unde est, quod mentes seu spiritus, primum inter se uniendae sint sicut conjugio, antequam etiam corpore tenus, videlicet, ut conjugia, dum fiunt corporis, sint spiritus; consequenter ut conjuges se mutuo ament ex spiritu, et inde corpore. [2] Ex his nunc spectemus conjugium: cum amor conjugialis conjungit mentes duorum, ac format illas in conjugium, tunc etiam conjungit et format corpora illorum ad illud, nam, ut dictum est, forma mentis est etiam interius forma corporis, cum sola differentia, quod haec exterius organizata sit ad efficiendum illud, ad quod interior forma corporis a mente determinatur: Mens autem formata ex amore conjugiali, non solum est interius in toto corpore circum circa ubivis, sed insuper est interius in organis generationi dicatis, quae in sua regione infra reliquas corporis regiones situata sunt; in his terminantur formae mentis apud illos qui conjugiali amore uniuntur; consequenter affectiones et cogitationes mentium illorum determinantur illuc: in hoc differunt activitates mentium ex aliis amoribus; hi non pervadunt illuc: conclusum ex his fit, quod qualis est amor conjugialis in mentibus seu spiritibus duorum, talis sit interius in illis suis organis. Quod autem conjugium spiritus post nuptias etiam fiat corporis, ita plenum, ex se patet; consequenter, quod si conjugium in spiritu est castum, ac trahit ex sanctitate ejus, simile sit dum in suo pleno est, in corpore; ac vicissim si conjugium in spiritu est incastum.

CA n. 311 311. XV: Quod hic sit amoris conjugialis ordo cum suis modis a primo ejus calore ad primam ejus facem. Dicitur a primo ejus calore ad primam ejus facem, quia calor vitalis est amor, ac conjugialis calor seu amor, successive crescit, et tandem sicut in flammam{1} seu facem: dicitur ad primam suam facem, quia intelligitur status primus post nuptias, quando amor ille ardet; sed qualis fit post hanc facem, in ipso conjugio, descriptum est in Transactionibus, quae antecedunt; in hac autem lucubrationis parte ordo ejus a primo carcere ad primam hanc metam explanatus est. [2] Quod omnis ordo procedat a primis ad ultima, et quod ultima fiant prima sequentis alicujus ordinis, tum quod omnia medii ordinis sint ultima prioris, ac prima posterioris, et quod sic fines per causas in effectus continue procedant, ex cognitis et visibilibus in Mundo sufficienter coram ratione potest confirmari ac illustrari; sed quia hic de ordine, in quo amor procedit a sua statione prima ad suam metam, unice agitur, praetereuntur illa, et modo de hoc dicitur, quod qualis hujus amoris ordo est a primo suo calore ad primam suam facem, talis ut plurimum sit et insit in progressione sua postea; in hac enim se evolvit, qualis in se fuit primus calor; qui si castus, castum ejus corroboratur in progressionibus; si autem incastus, incastum ejus augescit progrediendo, usque dum omni casto, in quo a tempore desponsationis fuit ab extra et non ab intra, orbatur.

@1. Prima editio: inflammam$

CA n. 312 312. XVI. Quod amor conjugialis absque ordine et hujus modis praecipitatus exurat medullas, et consummetur. A quibusdam in Coelo ita dicitur; et per medullas intelligunt interiora mentis et corporis: quod haec ab amore conjugiali praecipitato exurantur, hoc est, consummentur, est quia amor ille tunc inchoat a flamma, quae exedit ac corrumpit illa adyta, in quibus ut in suis principiis amor conjugialis residebit, et a quibus inchoabit; hoc fit, si vir et foemina absque ordine praecipitant conjugium, non spectando ad Dominum, non consulendo rationem, rejiciendo desponsationem, et modo obtemperando carni; a cujus ardore si inchoat ille amor, fit ille externus et non internus, ita non conjugialis; et hic vocari potest crustaceus non nucleatus, seu carneus macer et siccus, quia exinanitus genuina sua essentia. Plura de his videantur supra n. 305.

CA n. 313 313. XVII. Quod status mentium utriusque in successivo ordine procedentes influant{1} in statum conjugii; attamen aliter apud spirituales, et aliter apud naturales. Quod status ultimus sit qualis est ordo successivus, ex quo ille formatur et existit, est canon, qui in Literato orbe propter veritatem suam agnoscendus est; sic enim detegitur, quid influxus est, et quid operatur: per influxum intelligitur, omne id quod praecedit, et componit sequens, et per sequentia ordine ultimum; sicut omne quod praecedit apud hominem et componit sapientiam ejus; seu omne quod praecedit apud Politicum, et componit prudentiam ejus; seu omne quod praecedit apud Theologum, et componit eruditionem ejus; similiter omne quod procedit ab infantia, et componit virum; tum quod in ordine procedit a semine et virgulto, et facit arborem, ac postea quod a flore et facit fructum ejus: Consimiliter omne quod praecedit et procedit apud sponsum et sponsam, et facit conjugium illorum; ita intelligitur influxus. [2] Quod omnia illa quae praecedunt in mentibus forment series, et quod series colligent se, una juxta alteram, et una post alteram, et quod hae simul componant ultimum, est adhuc in Mundo ignotum; sed quia est veritas e Coelo, hic adducitur; per illam enim aperitur, quid influxus operatur, et quale est ultimum, in quo series modo dictae successive formatae coexistunt. Ex his videri potest, quod status mentium utriusque in successivo ordine procedentes influant in statum conjugii: sed conjuges post conjugium sunt prorsus in ignorantia de successivis, quae animis illorum ex antecedentibus insinuata insunt; at usque illa sunt, quae amori conjugiali dant formam, ac faciunt statum mentium illorum, ex quo inter se agunt. [3] Quod alius status ex alio ordine formetur apud Spirituales, quam apud Naturales, est quia Spirituales justo ordine procedunt, ac Naturales injusto; Spirituales enim spectant ad Dominum, ac Dominus providet et ducit ordinem; at Naturales spectant ad se, et inde inverso ordine procedunt; quare horum status conjugii est intrinsecus plenus incastis; et quot incasta, tot frigora, et quot haec, tot obstructiones vitae intimae, ex quibus obturatur vena, et exsiccatur fons.

@1. Prima editio: influaat$

CA n. 314 314. XVIII. Quia ordo datur successivus, et ordo simultaneus, et hic est ex illo et secundum illum. Hoc ut causa confirmativa praecedentium adducitur. Quod successivum sit, et quod simultaneum, notum est; sed quod ordo simultaneus sit ex successivo, et secundum hunc, ignotum est; ast quomodo successiva se inferunt in simultanea, et qualem ibi ordinem formant, perquam difficile est sistere ad perceptionem, quoniam nondum aliqua idea inserviens elucidationi de eo apud eruditos adest; et quia prima idea de hoc arcano non potest inferri per pauca, ac fuse hic inferre illam, abstraheret mentes a visu apertiori de Amore conjugiali; satis ad illustrandum servire possunt illa, quae de binis illis ordinibus, successivo et simultaneo, et de influxu illius in hunc, in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra, in compendio allata sunt, ubi haec, [2] “Datur in Coelo et in Mundo Ordo successivus et Ordo simultaneus; in Ordine successivo sequitur unum post alterum a supremis usque ad infima; in Ordine autem simultaneo est unum juxta alterum ab intimis usque ad extima: Ordo successivus est sicut Columna cum gradibus a summo ad imum; at Ordo simultaneus est sicut opus cohaerens a centro ad superficiem. Ordo successivus fit in ultimo simultaneus hoc modo; suprema ordinis successivi fiunt intima ordinis simultanei; ac infima ordinis successivi fiunt extima ordinis simultanei; est comparative sicut Columna graduum subsidens fit corpus cohaerens in plano. Ita formatur simultaneum a successivis; et hoc in omnibus et singulis Mundi spiritualis, ac in omnibus et singulis Mundi naturalis,” videatur ibi n. 38, 65; et perplura de his in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia, n. 205 ad 229. [3] Simile est cum Ordine successivo ad conjugium, et cum Ordine simultaneo in conjugio, videlicet quod hic sit ex illo, et secundum illum. Qui influxum ordinis successivi in simultaneum novit, potest comprehendere causam, quod Angeli in manu hominis possint videre omnes mentis ejus cogitationes et intentiones: et quoque quod Uxores ex manibus maritorum super suis pectoribus sentiant illorum affectiones, cujus rei mentio aliquoties in Memorabilibus facta est; ratio est, quia Manus sunt ultima hominis, in quae determinantur ventilata et conclusa mentis ejus, ac ibi faciunt simultaneum: ideo etiam in Verbo dicitur, quod inscriptum sit manibus.

CA n. 315 315. His adjiciam duo memorabilia; primum hoc. Quondam non procul a me vidi Meteoron; vidi Nubem divisam in nubeculas, quarum aliquae caeruleae, et aliquae opacae; et vidi illas inter se quasi collidentes; radii striatim transmicabant illas, qui nunc visi sunt acuti sicut mucrones, nunc obtusi sicut enses fracti; striae illae nunc excurrebant obviam, nunc retrahebant se in se, plane sicut pugiles; ita diversicolores illae nubeculae apparebant quasi inter se dimicarent, sed ludebant. Et quia hoc Meteoron{1} non procul a me visum est, sustuli oculos, ac intendi aciem, et vidi pueros, juvenes et senes intrantes in Domum, quae erat exstructa ex marmore, et substructa ex porphyrite; super hac domo erat illud phaenomenon; et tunc unum ex intrantibus alloquutus quaesivi, “quid ibi;” et respondit, “est Gymnasium, ubi juvenes initiantur in varia quae sapientiae sunt:” [2] hoc audito, intravi cum illis; eram in spiritu, hoc est, in simili statu in quo sunt homines Mundi Spiritualis, qui vocantur spiritus et Angeli; et ecce in Gymnasio illo anterius visa est Cathedra, in medio scamna, ad latera circum circa sedilia, et supra introitum Orchestra; Cathedra erat pro juvenibus qui ad Problema illa vice proponendum responderunt, scamna pro auditoribus, sedilia ad latera pro illis qui prius sapienter responderunt, et Orchestra pro Senioribus, qui essent arbitri et judices; in medio Orchestrae erat suggestum, ubi sedit vir sapiens, quem vocabant Archididascalum, qui proposuit problemata, ad quae juvenes e Cathedra responderent; et postquam congregati sunt, surrexit vir ex suggesto, et dixit, “respondete nunc, quaeso, ad hoc Problema, et solvite illud si potestis, Quid Anima, et qualis illa.” [3] His auditis obstupescebant omnes, et murmurabant, et aliqui e Caetu super scamnis, exclamabant, “quis hominum usque a Saturnino aevo ad hoc nostrum ulla rationis cogitatione videre et assequi potuit, quid Anima, et adhuc minus qualis illa; estne hoc supra omnium intellectus sphaeram;” sed ad haec retulerunt ex Orchestra, “hoc non est supra Intellectum, sed in illo et coram illo; respondete modo;” et surrexerunt Juvenes illo die electi, qui ascenderent Cathedram, et ad problema responderent; erant quinque, qui a Senioribus explorati ac inventi sagacitate pollentes, et tunc ad latera cathedrae super toris sedentes; et hi postea in ordine, in quo sedebant, ascenderunt; et quisque cum ascenderet induebat tunicam ex serico opalini coloris, et super illa togam ex molli lana, cui flores erant intexti, et insuper pileum, super cujus vertice erat rosarium incinctum parvis sapphiris. [4] Et vidi Primum ita indutum ascendentem, qui dixit, “Quid anima et qualis illa, a die Creationis non revelatum est ulli, est arcanum in thesauris Solius Dei; sed hoc detectum est, quod Anima in homine sicut Regina resideat; verum ubinam ejus aula est, eruditi Vates divinarunt; quidam quod sit in parvo tuberculo inter Cerebrum et Cerebellum, quod vocatur Glandula pinealis; in hac finxerunt sedem Animae, ex causa, quia totus homo regitur ex binis illis Cerebris, et illud tuberculum disponit illa; quare quod disponit cerebra ad nutum, hoc etiam disponit totum hominem a capite ad calcem:” et dixit, “hoc inde sicut verum aut verosimile apparuit multis in Mundo, sed post saeculum hoc ut figmentum est rejectum.” [5] Postquam haec dixerat, exuit togam, tunicam et pileum, quae secundus ex electis assumsit, ac intravit cathedram;{2} hujus enuntiatum de Anima erat,{3} quod in universo Coelo et in universo Mundo nesciatur quid Anima et qualis illa; “hoc scitur, quod sit, et quod in homine sit, sed ubi, divinatur; hoc certum est, quod sit in Capite, quoniam Intellectus ibi cogitat, et Voluntas ibi intendit, et antrorsum in Capitis facie sunt quinque hominis Sensoria; his et illis non aliud dat vitam quam Anima quae intus in Capite residet; at ubinam ejus Curia est ibi, non ausim effari, sed consensi cum illis, qui ei assignarunt sedem in tribus Ventriculis Cerebri, nunc cum illis qui in Corporibus striatis ibi, nunc cum illis qui in Substantia medullari utriusque Cerebri, nunc cum illis qui in Substantia corticali, nunc cum illis qui in Dura matre; non enim defuerunt calculi sicut albi ex confirmationibus pro unaquavis sede. [6] Calculi{4} pro tribus Ventriculis in Cerebro, fuerunt, quod illi sint receptacula spirituum animalium et lympharum omnium Cerebri: calculi pro corporibus striatis fuerunt, quod haec faciant Medullam per quam exeunt nervi, et per quam utrumque Cerebrum continuatur in Spinam, et ex hac et ex illa emanant fibrae ex quibus totum Corpus contextum est: calculi pro Substantia medullari utriusque Cerebri fuerunt, quod illa sit collectio et congeries omnium fibrarum, quae sunt initiamenta totius hominis: calculi pro substantia corticali fuerunt, quod ibi sint fines primi et ultimi, et inde principia omnium fibrarum, et sic sensuum et motuum: calculi pro dura Matre fuerunt, quod illa sit tegumentum commune utriusque Cerebri, et inde per quoddam continuum extendat se super cor et super viscera corporis. Quod me attinet, non arbitror plus de uno quam de altero; vos, quaeso, arbitramini et eligite quid potius.” [7] His dictis e Cathedra descendit, et tradidit Tertio tunicam, togam, et pileum, qui scandens Cathedram loquutus est haec; “Quid mihi Juveni cum tam sublimi theoremate; provoco ad Eruditos sedentes hic ad latera, provoco ad Sapientes vos in Orchestra, imo provoco ad supremi Coeli Angelos, num quisquam ex sua rationali luce potest aliquam de Anima ideam sibi sumere; at de Sede ejus in homine possum ego sicut alii vaticinari; et vaticinor quod sit in Corde et inde in Sanguine; et hoc meum vaticinium est, quia Cor sanguine suo regit et Corpus et Caput; emittit enim magnum vas Aorta vocatum in Universum Corpus, ac emittit vasa Carotides vocata in universum Caput; inde universalis consensus est, quod Anima ex Corde per sanguinem sustentet, nutriat, vivificet universum systema organicum et Corporis et Capitis: ad fidem hujus assertionis accedit, quod in Scriptura Sacra toties dicatur Anima et Cor, ut quod amaturus sis Deum ex tota Anima et ex toto Corde; et quod Deus creet in homine novam Animam et novum Cor, Deutr. VI:5.{5} Cap. X:12.{6} Cap. XI:13.{7} Cap. XXVI:16. Jerem. XXXII.41. Matth. XXII.35.{8} Marc. XII:30,33. Luc. X:27. et alibi; ac aperte quod Sanguis sit Anima carnis, Levit. XVII:11,14.” His auditis aliqui extulerunt vocem, dicentes, “docte, docte;” erant ex Canonicis. [8] Post haec Quartus hujus vestibus indutus, et ingressus Cathedram, dixit,{9} “suspicor etiam ego, quod non aliquis tam subtili et limato ingenio sit, ut dispicere possit, quid Anima, et qualis illa; quare arbitror, quod apud illum, qui vult rimari illam, subtilitas supervacuis teratur; sed usque a pueritia permansi in fide sententiae, in qua fuerunt Antiqui, quod Anima hominis sit in ejus toto, et in hujus omni parte, et sic quod tam in Capite et in singulis ejus, quam in Corpore et in singulis ejus; et quod vanum a Neotericis{10} inventum fuerit, designare ei sedem alicubi, et non ubivis; est quoque Anima substantia spiritualis, de qua non praedicatur extensio nec locus, sed habitatio et impletio: quis etiam non intelligit vitam, dum nominat animam; estne vita in toto et in qualibet parte;” his dictis favebant multi in Auditorio. [9] Post hunc surrexit Quintus, ac iisdem insignibus ornatus, e Cathedra edidit hoc: “Non moror dicere, ubi est Anima, num in aliqua parte, vel num ubivis in toto; sed ex meo promo et condo aperiam mentem de hoc, quid Anima et qualis illa; Anima non cogitatur ab aliquo, nisi sicut purum quid, quod assimilari potest aetheri aut aeri aut vento, in quo vitale est ex rationalitate, quae homini est prae bestiis: opinionem hanc fundavi super hoc, quod homo dum exspirat, dicatur efflare seu emittere Animam seu spiritum; inde etiam Anima post mortem vivens creditur esse talis halitus, in quo est vita cogitativa, quae vocatur Anima; quid aliud potest anima esse. Sed quia audivi ex Orchestra dicentes, quod problema de Anima, quid illa et qualis illa est, non sit supra intellectum, sed in illo et coram illo, rogo et precor, ut aeternum hoc Arcanum vos ipsi aperiatis:” [10] et Seniores in Orchestra inspexerunt Archididascalum, qui illud problema{11} proposuerat, qui ex nutibus intellexit, quod vellent ut descenderet et doceret; et actutum ille ex suggestu descendit, pertransivit Auditorium, et ingressus est Cathedram, et ibi exporrigens manum dixit,{12} “auscultate, quaeso; quis non credit Animam esse intimam et subtilissimam Essentiam hominis, et quid Essentia absque Forma aliud quam ens rationis; quare anima est Forma, sed qualis forma dicetur; est forma omnium amoris et omnium sapientiae; omnia amoris vocantur affectiones, et omnia sapientiae vocantur perceptiones; hae ex illis et sic cum illis faciunt unam formam, in qua innumerabilia in tali ordine, serie et cohaerentia sunt, ut vocari possint unum; et vocari possunt unum, quia non potest inde aliquid auferri, nec ad illud aliquid addi, ut sit talis; quid anima humana nisi talis forma; suntne omnia Amoris et omnia Sapientiae essentialia illius formae; et haec apud hominem sunt in Anima et ex Anima in capite et corpore: [11] vos vocamini Spiritus et Angeli, et credidistis in Mundo, quod Spiritus et Angeli sint sicut venti aut aetheres, et sic mentes et animi; et nunc clare videtis, quod vere, realiter et actualiter sitis homines, qui in Mundo vixistis et cogitavistis in materiali corpore, et scivistis quod corpus materiale non vivat et cogitet, sed substantia spiritualis in illo corpore, et hanc vocavistis animam, cujus formam nescivistis, et tamen nunc vidistis et videtis illam; vos omnes estis Animae, de quarum immortalitate tam multa audivistis, cogitavistis, dixistis et scripsistis; et quia estis formae amoris et sapientiae a Deo, non potestis mori in aeternum: Anima itaque est forma humana, de qua ne hilum potest auferri, et ad quam ne hilum potest addi, ac est intima forma omnium formarum universi corporis; et quia formae quae extra sunt ab intima accipiunt et essentiam et formam, ideo estis, sicut apparetis coram vobis et nobis, Animae; verbo, Anima est ipse homo, quia est intimus homo, quare ejus forma est plene et perfecte forma humana; verum non est vita, sed est proximum receptaculum vitae a Deo, et sic habitaculum Dei.” [12] His dictis adplaudebant multi, sed aliqui dicebant, “expendemus.” Ego tunc abivi domum; et ecce super Gymnasio illo, loco prioris Meteori apparuit Nubes candida absque striis seu radiis inter se dimicantibus; quae nubes penetrans tectum intravit, ac illustravit parietes; et audivi, quod viderint Scripturas, ac inter alias etiam hanc, “Jehovah Deus inspiravit in nares hominis Animam vitarum, et factus est Homo in Animam viventem, Gen. II:7.

@1. Prima editio: Moteoron$

@2. Prima editio: carhedram;$

@3. Prima editio: erat;$

@4. Prima editio: Caculi$

@5. Prima editio: V:5.$

@6. Prima editio: X:11.$

@7. Prima editio: XI:14.$

@8. Prima editio: XXII.3.$

@9. Prima editio: dixit;$

@10. Prima editio: Neutericis$

@11. Prima editio: proplema$

@12. Prima editio: dixit;$

CA n. 316 316. Alterum Memorabile. Quondam in animi requie et jucunda mentis pace ambulans vidi e longinquo Lucum, in cujus medio erat Porticus tendens ad Palatiolum; et vidi Virgines et Juvenes, ac Maritos et Uxores intrantes; illuc etiam in spiritu accessi, et quendam in introitu stantem custodem interrogavi, num etiam liceat intrare; aspexit me, et dixi, “cur aspicis me;” respondit, “aspicio te, ut videam, num jucundum pacis, quod in facie tua est, trahat aliquid ex jucundo amoris conjugialis; est post Porticum hunc Hortulus, et in medio ejus Domus, ubi sunt duo novitii Conjuges, ad quos hodie veniunt amicae et amici, felicia optandi causa; illos, quos admitto intrare, ego non cognosco; sed mihi dictum est, quod cognoscerem illos ex faciebus illorum; si in illis viderim jucundum Amoris conjugialis, hos admitterem, et non alios;” omnes Angeli ex faciebus possunt videre jucunda cordis aliorum, et jucundum illius amoris, quod in facie mea vidit, erat quod meditarer de Amore conjugiali; haec meditatio elucebat ex oculis meis, et inde intravit in interiora faciei meae, quare dixit ad me, quod liceat intrare. [2] Porticus per quem intravi, erat ex arboribus fructiferis per ramos mutuo connexis, quae faciebant utrinque parietem continenter arboreum; per Porticum intrabam Hortulum, qui spirabat amaenum ex virgultis et floribus; virgulta et flores erant paria et paria; et audivi, quod tales hortuli appareant circum domos ubi sunt et fuerunt nuptiae, et quod inde appellentur Hortuli nuptiales. Intravi postea domum, ubi vidi binos conjuges tenentes se manibus, et ex amore vere conjugiali inter se loquentes; et tunc ex faciebus illorum datum est videre effigiem amoris conjugialis, et ex colloquio illorum vitale ejus. Postquam ego inter plures nuncupaveram vota, et felicia illis optaveram, exivi in Hortulum nuptialem, et vidi ad dextrum latus ejus Caetum ex juvenibus, in quem omnes qui exiverunt Domo accurrebant; quod omnes illuc accurrerent, erat causa, quia ibi sermo fuit de Amore conjugiali; et hic sermo attrahit omnium animos quadam vi occulta ad se; auscultavi tunc Sapientem de illo loquentem, et quae auscultavi, in summa erant haec. [3] Quod Divina Domini Providentia singularissima et inde universalissima sit de Conjugiis et in Conjugiis in Coelis, quia omnia felicia Coeli ex jucundis Amoris conjugialis scaturiunt, sicut aquae dulces ex dulci vena fontis; et quod ideo provideatur a Domino ut nascantur Paria Conjugialia, et quod haec jugiter educentur ad conjugia, nesciente hoc et{1} puella et puero; et quod post exactum tempus illa tunc virgo nubilis, et ille tunc juvenis ad nuptias habilis, sicut ex fato alicubi conveniant, et se mutuo videant; et quod tunc illico sicut ex quodam instinctu cognoscant, quod sint compares, et ex quodam dictamine intus in se cogitent, Juvenis quod haec mea sit, et Virgo quod hic meus sit; et quod postquam hoc aliquamdiu{2} insedit{3} mentibus utriusque, ex deliberato se alloquantur ac desponsent: dicitur sicut ex fato, et sicut ex instinctu, et intelligitur ex Divina Providentia, quia haec, dum nescitur, apparet ita. Quod nascantur Paria conjugialia, ac educentur ad Conjugia, nesciente utroque, confirmavit per similitudinem conjugialem in utriusque faciebus visibilem; tum per unionem animorum et mentium intimam et aeternam, quae non dabiles sunt, quales in Coelo, absque praeviso et proviso a Domino. [4] Postquam Sapiens haec loquutus est, et Caetus applausit,{4} dixit porro, quod in singularissimis apud hominem tam masculum, quam foeminam, sit Conjugiale; sed usque aliud Conjugiale apud masculum et aliud apud foeminam, tum quod in Conjugiali masculino sit conjunctivum cum Conjugiali foeminino, ac vicissim, etiam in{5} singularissimis; hoc confirmavit per conjugium voluntatis et intellectus in unoquovis, quae duo agunt simul in singularissima mentis et in singularissima corporis; ex quibus videri potest, quod in unaquavis substantia etiam minima sit Conjugiale: et quod hoc patescat ex substantiis compositis quae ex substantiis simplicibus conflata sunt, ut quod duo sint oculi, duae aures, duae nares, duae genae, duo labia, duo brachia cum manibus, duo lumbi, duo pedes, ac intus in homine duo haemisphaeria cerebri, duo ventriculi cordis, duo lobi pulmonis, duo renes, duo testes, et ubi non duo sunt, usque divisa sunt in duo; quod duo sint, est quia unum est voluntatis et alterum intellectus, quae agunt in se mirabiliter, ut sistant unum; quare duo oculi faciunt unum visum, duae aures unum auditum, duae nares unum olfactum, duo labia unam loquelam, duae manus unum laborem, duo pedes unum gressum, duo haemisphaeria cerebri{6} unum habitaculum mentis; duae camerae cordis unam vitam corporis per sanguinem; duo lobi pulmonis unam respirationem; et sic porro; at masculinum et foemininum unita per amorem vere conjugialem, faciunt unam vitam plene humanam. [5] Dum haec dicebantur, apparuit fulmen a dextris quod rubuit, et fulmen a sinistris quod canduit, utrumque erat mite, ac per oculos intrabant in mentes, et has quoque illustrabant; et post illa etiam tonitruabat, quod erat lene murmur e Coelo angelico defluens et accrescens. His auditis et visis dixit Sapiens, “haec mihi in signum et monitum sunt, ut sermoni meo superaddam haec, quod dextrum ex paribus illis significet bonum illorum, et quod sinistrum significet verum illorum; et quod hoc sit ex conjugio boni et veri, quod homini in communi et in omni singulari ejus inscriptum est, ac bonum se refert ad voluntatem, et verum ad intellectum, ac utrumque simul ad unum; inde est, quod in Coelo dexter oculus sit bonum visus, ac sinister verum ejus, tum quod dextra auris sit bonum auditus, ac sinistra verum ejus, ut et quod dextra manus sit bonum potentiae hominis, ac sinistra verum ejus; et similiter in paribus reliquis; et quoniam Dextrum et Sinistrum illarum significationum sunt, dixit Dominus, “Si dexter oculus scandalizaverit te, erue illum; et si dextra manus scandalizaverit te, amputa illam;{7} per quod intellexit, si bonum fiat malum, quod hoc ejiciendum sit; tum quod dixerit ad Discipulos, ut emitterent rete in dextram partem navigii, et quod, dum ita fecerunt, ingentem multitudinem piscium ceperint;{8} per quod intellexit, ut docerent bonum charitatis, et quod sic colligerent homines.” [6] Post haec dicta, iterum apparebant duo illa fulmina, prioribus mitiora; et videbatur tunc, quod fulmen sinistrum traheret suum candorem ex rutilo igne fulminis dextri; quibus visis, dixit, “hoc est signum confirmativum sermonis mei e Coelo, quia igneum in Coelo est bonum, et candidum ibi est verum; et quod visum sit quod fulmen sinistrum traheret suum candorem ex rutilo igne fulminis dextri, signum demonstrativum est, quod candor lucis seu lux non aliud sit quam splendor ignis.” His auditis, omnes a fulminibus illis, et a sermone de illis, accensi bono et vero laetitiae, domum abibant.

@1. Prima editio: est$

@2. Prima editio: aliquandiu$

@3. Prima editio: insiderat (sed cf. hoc idem in n. 229)$

@4. Prima editio: applausit;$

@5. Prima editio: in-$

@6. Prima editio: cerebti$

@7. Matth. V.29,30.$

@8. Joh. XXI.6.$

CA n. 317 317. DE CONJUGIIS ITERATIS
In ventilationem potest venire, num Amor conjugialis, qui est unius viri cum una uxore, post mortem conjugis possit separari, aut transcribi, aut superinduci; tum etiam num Conjugia iterata aliquid commune obtineant cum Polygamia, et sic num vocari possint Polygamiae successivae; praeter plura, quae scrupulos scrupulis se addere solent apud ratiocinatores; ut itaque scrutiniorum magistri, qui in umbra de his conjugiis ratiocinantur, videant aliquam lucem, operis pretium censui fore, sequentes Articulos de illis ad judicium sistere, qui sunt:{1} I. Quod post mortem conjugis iterum contrahere matrimonium, dependeat a praecedente amore conjugiali. II. Quod etiam a statu conjugii, in quo vixerant. III. Quod illis, quibus non fuit amor vere conjugialis, nihil obstet et obsit, quin matrimonium iterato contrahant. IV. Quod illi, qui inter se in amore vere conjugiali vixerant, iteratum conjugium non velint; nisi propter causas separatas ab amore conjugiali. V. Quod alius sit status conjugii juvenis cum virgine, et alius juvenis cum vidua. VI. Quod etiam alius status conjugii sit vidui cum virgine, et alius vidui cum vidua. VII. Quod varietates et diversitates horum conjugiorum quoad amorem et ejus attributa, excedant omnem numerum. VIII. Quod status viduae gravior sit statu vidui. Sequitur nunc horum Explicatio.

@1. Prima editio: sunt.$

CA n. 318 318. I: Quod post mortem conjugis iterum contrahere matrimonium dependeat a praecedente amore conjugiali. Est amor vere conjugialis sicut lanx, qua inclinationes ad conjugia iterata ponderantur; quantum amor conjugialis praecedens ad illum amorem accedit, tantum inclinatio ad iteratum conjugium recedit, at quantum amor praecedens recedit ab illo amore, tantum inclinatio ad alterum conjugium solet accedere: causa in propatulo est, quia amor conjugialis est in simili gradu conjunctio mentium, quae in vita corporis unius manet post obitum alterius, et haec tenet inclinationem sicut trutinam in bilance, et facit superpondium secundum veri amoris appropriationem: sed quia accessio ad hunc amorem raro hodie fit nisi ad aliquot passus, ideo scala superpondii inclinationis ut plurimum attollit se ad aequationem, et ex hac nutat et protendit ad alteram partem, hoc est, ad conjugium. [2] Contrarium est apud illos, quorum amor praecedens in conjugio priori ab amore vere conjugiali recessit; causa est, quia recessio ab illo in simili gradu est disjunctio mentium, quae etiam in vita corporis unius manet post obitum alterius, et haec intrat voluntatem ab alterius disjunctam, et facit inclinationem ad conjunctionem novam; pro qua cogitatio illata ab inclinatione voluntatis infert spem de unitiore, et sic jucundiore cohabitatione. [3] Quod inclinationes ad iterata conjugia trahant suum ortum ex statu praecedentis amoris, notum est, et quoque ratio hoc videt; amori enim vere conjugiali inest timor jacturae, et post jacturam dolor, et hic dolor et ille timor est in ipsis intimis mentium; inde est, quod quantum ex illo amore inest, tantum anima inclinet et voluntate et cogitatione, hoc est, intentione, ut sit in subjecto cum quo et in quo fuit; ex his sequitur, quod mens in libra teneatur ad alterum conjugium secundum gradum amoris in quo fuit in priori; ex hoc est, quod post mortem iidem reuniantur, ac similiter, ut in Mundo, se mutuo ament: sed, ut supra dictum est, hodie est ille amor rarus, et sunt pauci, qui digito attingunt illum, et illi qui non attingunt, et plus qui ab illo procul recedunt, hi sicut cupiverunt separationem in vita consorte anteacta, quae frigida fuit, ita post mortem cupiunt conjunctionem cum alia seu alio: sed de his et illis plura in sequentibus.

CA n. 319 319. II: Quod post mortem conjugis iterum contrahere matrimonium dependeat etiam a statu conjugii, in quo vixerant. Per statum conjugii non hic intelligitur status amoris, de quo in antecedente Articulo, quia hic facit inclinationem internam ad conjugium aut a conjugio, sed status conjugii, qui facit inclinationem externam ad illud aut ab illo; et hic status cum suis inclinationibus est multiplex; sicut,{1} 1. Si Infantes in domo sunt, et illis nova Mater prospicienda est. 2. Si Infantes adhuc plures in voto sunt. 3. Si Domus ampla est, ac instructa famulitiis utriusque sexus.{2} 4. Si administrationes continentes foris abstrahunt mentem a familiaribus domi, et inde absque nova Domina timetur aerumna et casus. 5. Si mutua auxilia et officia poscunt, ut in variis negotiis et operis. 6. Praeterea a genio conjugis separati aut separatae, pendet, num post primum conjugium possit aut non possit vivere solus seu absque consorte. 7. Conjugium praecedens etiam vel dat timorem pro vita conjugiali, vel dat favorem pro illa. 8. Audivi, quod amor polygamicus, et amor sexus, tum libido deflorationis, ac libido varietatis, quorundam animos in cupidinem ad iterata conjugia induxerint; ut et quorundum animos, timores legis et famae, si moechantur: praeter plura alia, quae inclinationes externas ad matrimonium promovent.

@1. Prima editio: sicut.$

@2. Prima editio: sexus (absque puncto)$

CA n. 320 320. III. Quod illis, quibus non fuit amor vere conjugialis, nihil obstet et obsit, quin matrimonium iterato contrahant. Illis, quibus non fuit amor conjugialis, non est aliquod vinculum spirituale seu internum, sed modo vinculum naturale seu externum; et si non vinculum internum continet externum in suo ordine et tenore, hoc non persistit aliter quam sicut fascia ablato ligaculo, quae diffluit secundum jactum seu ventum: causa est, quia naturale ortum suum ducit a spirituali, et in sua existentia non aliud est quam congeries ex spiritualibus congregata; quare si naturale separatur a suo spirituali, quod produxit et quasi genuit illud, non continetur amplius interius, sed modo exterius a spirituali, quod circumdat et vincit illud in communi, et non illud colligat et colligatum tenet in singulari: inde est, quod naturale separatum a spirituali apud duos conjuges, non faciat aliquam conjunctionem mentium, et sic non voluntatum, sed solum conjunctionem aliquarum affectionum externarum, quae cohaerent cum sensibus corporis. [2] Quod talibus nihil obstet et obsit, quin matrimonia iterata possint contrahere, est quia essentialia conjugii non illis fuerunt, et inde illis nec post separationem per mortem aliqua insunt; ideo tunc in pleno arbitrio sunt, sensuales suas affectiones ligare, si viduus cum quacunque, et si vidua cum quocunque lubet et licet: ipsi nec aliter de conjugiis quam naturaliter cogitant, et quam ex commodis propter varias necessitates et utilitates externas, quae post{1} mortem iterum possunt per aliam personam loco prioris restaurari; et forte si cogitationes illorum interiores, sicut in Mundo spirituali, perspicerentur, non inveniretur in illis aliqua distinctio inter conjunctiones conjugiales et inter copulationes extraconjugiales. [3] Quod his liceat conjugia iterum et iterum pangere, est supradicta causa; quia conjunctiones solum naturales post mortem ex se dissolvuntur, ac diffluunt; externae enim affectiones, per mortem sequuntur corpus, et tumulantur cum illo, remanentibus illis, quae cum internis cohaerent. At sciendum est, quod conjugia interius conjunctiva in terris aegre possint intrari, quia electiones similitudinum internarum ibi non possunt prospici a Domino sicut in Coelis, quia limitatae sunt multis modis, ut ad compares statu et conditione, intra regionem, civitatem, et villam habitationis, ac ibi ut plurimum{2} externa confasciant illos, et sic non interna; quae nec nisi quam post intervallum conjugii prodeunt, et modo, quando externis se ingerunt, noscuntur.

@1. Prima editio: per$

@2. Prima editio: utplurimum$

CA n. 321 321. IV: Quod illi, qui inter se in amore vere conjugiali vixerant, iteratum conjugium non velint, nisi propter causas separatas ab amore conjugiali. Quod illi, qui in amore vere conjugiali vixerant, post mortem sui conjugis, iteratum conjugium non velint, sunt hae causae, 1. Quoniam quoad animas, et inde quoad mentes uniti sunt; et haec unitio, quia spiritualis, est actualis adjunctio unius animae et mentis ad alterius, quae prorsus non potest dissolvi; quod spiritualis conjunctio talis sit, prius passim ostensum est. [2] 2. Quod etiam uniti sint quoad corpora per receptionem propagationum animae mariti ab uxore, et sic per insertionem ejus vitae in suam, per quam virgo fit uxor; et vicissim per receptionem amoris conjugialis uxoris a marito, quae disponit interiora mentis, et simul interiora et exteriora corporis ejus in statum receptibilem amoris, et perceptibilem sapientiae, qui status illum a juvene facit maritum, de quibus videatur supra, n. 198 [et 199]. [3] 3. Quod sphaera amoris ab uxore, ac sphaera intellectus a viro, jugiter effluat, et quod illa perficiat conjunctiones, et quod illa cum amaeno suo spiraculo sit circum illos, ac uniat illos, videatur etiam supra n. 223. [4] 4. Quod conjuges ita uniti in conjugio cogitent et spirent aeternum, et quod super hac idea fundetur felicitas aeterna illorum, videatur n. 216. [5] 5. Ex his et illis est, quod non amplius duo sint, sed unus homo, quod est, una caro. [6] 6. Quod tale unum non possit discerpi per mortem alterius, coram oculari visu spiritus, manifeste patet. [7] 7. His adjicietur hoc novum; quod duo illi, per mortem unius, usque non separentur; quoniam defuncti seu defunctae spiritus cohabitat jugi cum spiritu nondum defuncti seu defunctae, et id usque ad mortem alterius, quando iterum conveniunt et reuniunt se, ac tenerius quam prius se amant, quia in Spirituali Mundo. Ex his datur hoc consequens irrefragabile, quod illi, qui in amore vere conjugiali vixerant, iteratum conjugium non velint. Si autem contrahunt aliquod simile conjugii postea, fit propter causas separatas ab amore conjugiali; et hae causae sunt omnes externae; ut si infantes in domo sunt, et illorum curae prospiciendum est: si domus est ampla, instructa famulitiis utriusque sexus: si administrationes{1} forinsecae abstrahunt mentem a familiaribus domus: si mutua auxilia et officia sunt necessitates; et similia alia.

@1. Prima editio: admistrationes$

CA n. 322 322. V: Quod alius status conjugii sit juvenis cum virgine, et alius juvenis cum vidua. Per status conjugii, intelliguntur status vitae utriusque, mariti et uxoris, post nuptias, ita in conjugio, qualis tunc est cohabitatio, num interna animarum et mentium, quae in principali idea est cohabitatio, vel num solum externa animorum, sensuum, et corporis. Status conjugii juvenis cum virgine, est ipse initialis ad genuinum conjugium, inter hos enim procedere potest amor conjugialis in suo justo ordine, qui est a primo calore ad primam facem, et deinde a primo semine apud juvenem{1} maritum, et a flore apud virginem uxorem, et sic germinare, crescere, et fructificare, ac in illa se mutuo introducere; sin aliter, juvenis non fuit juvenis, nec virgo fuit virgo, nisi in forma externa. Inter juvenem autem et viduam non datur similis initiatio a primitiis ad conjugium, nec similis progressio in conjugio, quoniam vidua plus sui arbitrii et juris est, quam virgo; quare juvenis alio visu adblanditur uxori viduae, quam uxori virgini. Sed in his datur varietas et diversitas multa, quare id commune solum memoratur.

@1. Prima editio: juvenem,$

CA n. 323 323. VI: Quod etiam alius status conjugii sit vidui cum virgine, et alius vidui cum vidua. Viduus enim jamdum in vitam conjugialem initiatus est, et virgo initianda est; et tamen amor conjugialis percipit et sentit{1} amaenum et jucundum suum in mutua initiatione; percipit et sentit juvenis maritus et virgo uxor in obvenientibus semper nova, ex quibus in continua quadam initiatione et inde amabili progressione sunt: aliter fit in statu conjugii vidui cum virgine; virgini uxori interna inclinatio est, at apud virum illa transiit; sed in his datur varietas et diversitas multa; similiter in conjugio inter viduum et viduam; quare praeter notionem illam communem, non licet aliquid specifice adjungere.

@1. Prima editio: sentit,$

CA n. 324 324. VII: Quod varietates et diversitates horum conjugiorum quoad amorem et ejus attributa excedant omnem numerum. Est omnium varietas infinita, et quoque est diversitas infinita: per Varietates hic intelligitur inter illa quae unius generis, aut unius speciei sunt, tum etiam inter genera, et inter species; at per Diversitates hic intelligitur inter illa, quae in opposito sunt: idea nostra de distinctione varietatum et diversitatum, illustrari potest per hoc: Coelum angelicum, quod cohaeret ut unum, in infinita Varietate est; non datur unus ibi absolute similis alteri, non quoad animas et mentes, nec quoad{1} affectiones, perceptiones, et inde cogitationes, nec quoad inclinationes et inde intentiones, neque quoad sonos loquelae, facies, corpora, gestus, et gressus, et plura; et usque, tametsi sunt myriades myriadum, a Domino ordinati sunt et ordinantur in unam formam, in qua est plenaria{2} unanimitas et concordia; quae non dabilis esset, nisi ab Uno ducantur omnes tam varii universaliter et singulariter; illa sunt, quae per Varietates hic intelligimus. [2] At per Diversitates intelligimus opposita varietatum illarum, quae dantur in Inferno; omnes enim et singuli ibi e diametro oppositi sunt illis qui in Coelo sunt, et Infernum ex illis continetur ut unum per varietates inter se prorsus contrarias varietatibus in Coelo, ita per diversitates perpetuas. Ex his constat, quid per infinitam varietatem, et quid per infinitam diversitatem percipitur. Simile est cum Conjugiis, ut quod infinitae varietates sint apud illos qui in Amore conjugiali sunt, ac infinitae varietates inter illos qui in Amore scortatorio sunt; et inde, quod infinitae diversitates sint inter hos et illos. Ex his hoc conclusum sequitur, quod varietates et diversitates in conjugiis cujuscunque generis et speciei, sive sint juvenis et virginis, sive juvenis cum vidua, sive vidui cum virgine, sive vidui cum vidua, excedant omnem numerum; quis potest infinitatem dispescere in numeros.

@1. Prima editio: quod$

@2. Prima editio: plenatia$

CA n. 325 325. VIII: Quod status viduae sit gravior vidui. Causae sunt externae et internae; Externae in cujusvis luce sunt, ut,{1} 1. Quod Vidua sibi et suae domui non possit prospicere necessitates vitae, nec acquisitas disponere, sicut vir, et sicut prius per virum et cum viro.{2} 2. Quod nec se et domum suam possit, sicut oportet, tutari; vir enim fuit ejus, dum uxor, tutamen et sicut brachium; et dum ipsa fuit suum, usque confisa est suo viro. 3. Quod ex se inops consilii sit in talibus quae interioris sapientiae et inde prudentiae sunt. 4. Quod Vidua sit absque receptione amoris, in quo ut foemina est, ita in statu alieno ab innato et per conjugium inducto. [2] Hae causae externae, quae sunt naturales, etiam trahunt originem ab internis, quae spirituales sunt, ut omnia reliqua in mundo et in corpore, de quibus supra n. 220: causae illae externae naturales percipiuntur a causis internis spiritualibus, quae ex conjugio boni et veri procedunt, et principaliter ex his ejus; quod Bonum non possit prospicere, nec disponere aliquid nisi per verum; quod Bonum nec se possit tutari nisi per verum, proinde quod verum sit tutamen et sicut brachium boni; quod Bonum absque vero sit inops consilii, quia ei consilium, sapientia, et prudentia est per verum. [3] Nunc quia Vir ex creatione est Verum, et Uxor a creatione est ejus Bonum, seu quod idem est, quia Vir ex creatione est Intellectus, et Uxor a creatione est Amor ejus, patet, quod causae externae seu naturales, quae viduitatem foeminae aggravant, trahant ortum ex causis internis seu spiritualibus. Hae spirituales causae sunt, quae conjunctae cum naturalibus, intelliguntur in Verbo per illa quae de Viduis pluribus in locis dicuntur; quae videantur in Apocalypsi Revelata, n. 764.

@1. Prima editio: ut.$

@2. Prima editio: viro,$

CA n. 326 326. His Adjiciam duo Memorabilia; Primum hoc. Postquam problema de Anima in Gymnasio ventilatum et solutum est, vidi exeuntes in ordine, et ante illos Archididascalum, post illum Seniores, in quorum medio erant quinque Juvenes qui responderunt, et post hos, reliquos;{1} et cum egressi sunt, secedebant ad latera circum domum, ubi erant Ambulacra circumcincta arbustis; et ibi congregati dividebant se in exiguas turmas, totidem consortia juvenum de rebus sapientiae confabulantium, in quorum unoquovis erat unus Sapiens ex Orchestra. His e diversorio a me visis, factus sum in spiritu, ac in spiritu exivi ad illos, et accessi ad Archididascalum, qui nuper problema de Anima proposuerat: hic cum me vidit, dixit, “quis es; miratus sum cum vidi te in via accedentem, quod nunc incideris in conspectum meum, nunc excideris ex illo, seu quod nunc mihi visus sis, et subito non visus; certe non es in statu vitae nostratium;” ad haec subridens respondi, “non sum ludio, nec vertumnus, sed sum alternus, nunc in luce vestra, et nunc in umbra vestra, ita peregrinus et quoque indigena:” [2] ad haec Archididascalus aspexit me, et dixit, “loqueris aliena et mira; dic mihi quis es;” et dixi, “sum in Mundo, in quo vos fuistis, et e quo vos exivistis, qui vocatur Mundus naturalis, et quoque sum in Mundo, in quem vos venistis, et in quo estis, qui vocatur Mundus Spiritualis; inde est, quod sim in statu naturali, et simul in statu spirituali; in statu naturali cum hominibus telluris, et in statu spirituali cum vobis; et quando in statu naturali sum, non videor vobis, at quando in statu spirituali, videor; quod talis sim, datum est a Domino: tibi, vir illustrate, notum est, quod homo Mundi naturalis non videat hominem Mundi spiritualis, nec vicissim; quare cum immisi spiritum meum in corpus, non tibi visus sum, sed cum emisi illum e corpore, visus sum: docuisti etiam in Ludo Gymnasiaco, quod{2} vos sitis animae, et quod animae videant animas, quia sunt formae humanae; et nosti, quod non videritis vos seu animas vestras in vestris corporibus, cum fuistis in Mundo naturali; at hoc existit propter discrimen, quod est inter Spirituale et Naturale.” [3] Ille cum audivit discrimen inter Spirituale et Naturale, dixit, “quid discrimen; estne id sicut inter purum magis et minus; ita quid Spirituale nisi purius naturale;” et respondi, “discrimen non tale est, sed est quale inter prius et posterius, inter quae ratio finita non datur; est enim prius in posteriori, ut causa in suo effectu, ac posterius est ex priori, ut effectus ex sua causa; inde est quod unum non appareat alteri.” Ad haec dixit Archididascalus, “meditatus et ruminatus sum de hoc discrimine, sed huc usque in vanum; utinam id percepero;” [4] et dixi, “non modo discrimen inter Spirituale et Naturale percipies, sed etiam videbis;” et tunc dixi haec, “Tu es in statu spirituali dum apud tuos, at in statu naturali apud me, loqueris enim cum tuis Lingua Spirituali, quae est communis omni spiritui et angelo, at cum me loqueris Lingua mea vernacula; nam omnis spiritus et angelus loquens cum homine loquitur ejus linguam propriam, ita cum Gallo gallicam, cum Anglo anglicam, cum Graeco graecam, cum Arabe arabicam, et sic porro: ut itaque scias discrimen inter Spirituale et Naturale quoad Linguas, fac ita; intra ad tuos, et loquere aliquid ibi, ac retine voces, et cum his in memoria redi, et coram me enuntia illas;” ac fecit ita, et rediit ad me cum vocibus illis in ore, et effatus est illas, et non intellexit ullam; erant voces prorsus alienae et peregrinae, quae non dantur in aliqua Lingua Mundi naturalis; per hanc experientiam aliquoties iteratam clare patuit, quod omnibus in Mundo spirituali sit Lingua Spiritualis, quae nihil commune cum aliqua Lingua Mundi naturalis obtinet, et quod omnis homo in illam Linguam post obitum ex se veniat: simul etiam tunc expertus est, quod ipse sonus Linguae spiritualis a sono Linguae naturalis differret in tantum, ut sonus spiritualis etiam altus ne hilum audiretur ab homine naturali, nec sonus naturalis ab homine spirituali. [5] Postea, rogavi Archididascalum et circumstantes, ut intrarent ad suos, et scriberent aliquam sententiam super charta, ac cum charta illa exirent ad me, et legerent; fecerunt ita, et redierunt cum Charta in manu, at cum legerent, non potuerunt quicquam intelligere, quoniam Scriptura constabat modo ex aliquibus literis alphabeticis cum strophis supra, quarum unaquaevis aliquem sensum rei significabat: quia unaquaevis litera in Alphabeto significat ibi aliquem sensum, patet unde est, quod Dominus dicatur Alpha et Omega: cum illi iterum et iterum intrarent, scriberent, et redirent, comperti sunt, quod Scriptura illa involveret et comprehenderet innumera, quae nusquam aliqua Scriptura naturalis posset exprimere; at dictum est, quod hoc sit, quia spiritualis homo cogitat incomprehensibilia et ineffabilia Naturali homini, et quod haec in aliam Scripturam et in aliam Linguam influere et inferri nequeant. [6] Tunc quia adstantes non voluerunt comprehendere, quod spiritualis cogitatio in tantum excederet naturalem, ut sit respective ineffabilis, dixi illis, “facite experientiam; intrate in Societatem vestram spiritualem, et cogitate aliquam rem, ac retinete illam, et redite, et coram me expromite illam;” ac intraverunt, cogitaverunt, retinuerunt, exiverunt, at cum expromerent rem cogitatam, non potuerunt; non enim invenerunt ullam ideam cogitationis naturalis adaequatam alicui ideae cogitationis spiritualis; ita nec aliquam vocem exprimentem illas, nam ideae cogitationis fiunt voces loquelae; [7] et tunc reintrabant et redibant et confirmabant se, quod ideae spirituales essent supranaturales, inexpressibiles, ineffabiles, et incomprehensibiles Naturali homini; et quia tam supereminentes sunt, dicebant, quod spirituales ideae seu cogitationes respective ad naturales, essent ideae idearum, et cogitationes cogitationum, et quod ideo per illas exprimerentur qualitates qualitatum, et affectiones affectionum, consequenter quod cogitationes spirituales essent initia ac origines cogitationum naturalium; inde etiam patuit, quod sapientia spiritualis esset sapientia sapientiae, ita imperceptibilis alicui sapienti in Naturali Mundo. Tunc dictum est illis e Coelo Tertio, quod adhuc sit sapientia interior seu superior, quae vocatur coelestis, cujus respectus ad sapientiam spiritualem, similis est respectui hujus ad naturalem; et quod hae in ordine secundum Coelos influant ex Divina Domini Sapientia, quae est infinita.

@1. Prima editio: reliqui;$

@2. Prima editio: quos$

CA n. 327 327. His peractis dixi ad adstantes, “ex his tribus experientiae indiciis, vidistis, quale est discrimen inter Spirituale et Naturale, et quoque causam, cur Naturalis homo non appareat Spirituali, nec Spiritualis homo Naturali; tametsi quoad affectiones et cogitationes, et inde praesentias consociati sunt: inde est, quod tibi, Archididascale, in via nunc visus sim, et nunc non visus.” Post haec audita est vox e superiori Coelo ad Archididascalum, dicens, “ascende huc;” et ascendit, et rediit, et dixit, quod Angeli, sicut ipse, non prius noverint differentias inter Spirituale et Naturale, propter causam, quia non prius apud quendam hominem, qui in utroque Mundo simul fuit, aliqua copia relationis data est, ac differentiae illae absque relatione, non noscuntur.

CA n. 328 328. Post haec secessimus, ac iterum loquuti sumus de hac re, et dixi,{1} quod discrimina illa non aliunde existant, quam “quia vos, qui in Mundo spirituali estis, et inde spirituales, estis in substantialibus et non in materialibus, ac substantialia sunt initia materialium; vos estis in principiis et sic in singularibus, nos autem in principiatis et compositis; vos estis in particularibus, nos autem in communibus; et sicut communia non possunt intrare in particularia, ita nec possunt naturalia, quae sunt materialia, intrare in spiritualia quae sunt substantialia, prorsus sicut funis nauticus non potest intrare seu traduci per foramen acus netorii, aut sicut Nervus non potest intrare seu induci in unam ex fibris ex quibus ille est, nec fibra in unam ex fibrillis ex quibus illa est; hoc etiam in Mundo notum est, quare consensus Eruditorum est, quod non detur influxus naturalis in spirituale, sed spiritualis in naturale. Haec nunc causa est, quod naturalis homo non possit cogitare illa quae spiritualis homo, et inde nec loqui illa; quare Paulus illa quae audivit ex Tertio Coelo, dicit ineffabilia. [2] Accedit, quod spiritualiter cogitare sit absque tempore et spatio cogitare, et quod naturaliter, sit cum tempore et spatio; adhaeret enim omni ideae cogitationis naturalis aliquid e tempore et spatio, non autem alicui ideae spirituali; causa est, quia spiritualis Mundus non est in spatio et tempore, sicut Mundus naturalis, sed est in duorum illorum apparentia: in hoc differunt etiam cogitationes et perceptiones; quare vos potestis cogitare de Dei Essentia et Omnipraesentia ab aeterno, hoc est, de Deo ante Creationem Mundi, quoniam cogitatis de Dei Essentia ab aeterno absque tempore, et de Ipsius Omnipraesentia absque spatio, et sic comprehenditis talia, quae ideas Naturalis hominis transcendunt:” [3] et tunc narravi, quod semel cogitaverim de Dei Essentia et Omnipraesentia ab aeterno, hoc est, de Deo ante Creationem Mundi, et quod quia nondum potui removere spatia et tempora ab ideis cogitationis meae, anxius factus sum, intravit enim idea Naturae pro Deo; sed dictum mihi est, “remove ideas spatii et temporis, et videbis;” et datum est removere, et vidi; et ab illo tempore potui cogitare Deum ab aeterno, et prorsus non Naturam ab aeterno, quia Deus in omni tempore est absque tempore, et in omni spatio est absque spatio, Natura autem in omni tempore est in tempore, et in omni spatio est in spatio; et Natura cum suo tempore et spatio non potuit non inchoare et oriri, non autem Deus Qui{2} est absque tempore et spatio; quare Natura a Deo est, non ab aeterno, sed in tempore, hoc est, una cum suo tempore et simul spatio.

@1. Prima editio: dixi;$

@2. Prima editio: DeusQui$

CA n. 329 329. Postquam Archididascalus et reliqui a me abiverunt, aliqui pueri, qui etiam in Ludo Gymnasiaco fuerunt, sequebantur me domum, et ibi paulum adstiterunt mihi scribenti; et ecce tunc videbant blattam currentem super charta mea, et mirati quaesiverunt quid hoc animalculum tam velox; et dixi, quod dicatur Blatta, et de illa vobis dicam mirabilia; et dixi, quod in tam parvulo vivo sint totidem membra et viscera, quae in Camelo; ut quod sint cerebra, corda, fistulae pulmonales, organa sensuum, motuum, et generationum, ventriculus, intestina, et plura; ac singula contexta ex fibris, nervis, vasis sanguineis, musculis, tendinibus, membranis, et haec singula ab adhuc purioribus, quae alte intra aciem omnis oculi latent: [2] dicebant tunc, quod usque parvulum hoc vivum appareat illis non aliter quam sicut substantia simplex; et dixi, “sunt tamen intus innumerabilia; haec dico, ut sciatis, quod simile sit in omni objecto quod coram vobis apparet sicut unum, simplex, et minimum, tam in actionibus quam in affectionibus et cogitationibus vestris; possum asseverare vobis, quod unaquaevis mica cogitationis, et unaquaevis stilla affectionis vestrae, sit dividua usque ad infinitum, et quod sicut ideae vestrae dividuae sunt, ita vos sapiatis: scitote, quod omne divisum sit plus et plus multiplex, et non plus et plus simplex, quia divisum et divisum propius et propius accedit ad Infinitum,{1} in quo infinite omnia sunt; hoc novum prius inauditum vobis refero.” [3] His dictis, pueri a me abiverunt ad Archididascalum, et illum rogaverunt, ut in Gymnasio aliquando proponeret aliquod novum inauditum ut problema, et dixit, quid; dixerunt, quod omne divisum sit plus et plus multiplex, et non plus et plus simplex, quia propius et propius accedit ad infinitum, in quo infinite omnia sunt; et spopondit quod proponeret; et dixit, “hoc video, quia percepi, quod una idea naturalis sit continens innumerabilium idearum spiritualium; imo quod una idea spiritualis sit continens innumerabilium idearum coelestium; inde est discrimen inter Sapientiam coelestem in qua sunt Angeli tertii Coeli, et inter Sapientiam Spiritualem in qua sunt Angeli secundi Coeli, ut et inter Sapientiam naturalem, in qua sunt Angeli ultimi Coeli, et quoque homines.”

@1. Prima editio: infinitum,$

CA n. 330 330. Alterum Memorabile. Quondam audivi ventilationem amaenam inter{1} Viros, quae erat de Sexu foeminino, num aliqua Mulier possit amare suum Virum, quae constanter amat suam pulchritudinem, hoc est, quae amat se ex sua forma; convenerunt inter se primum, quod foeminis duplex pulchritudo sit, una naturalis, quae est faciei et corporis, et altera spiritualis quae est amoris et morum; convenerunt etiam, quod binae illae Pulchritudines saepius sint divisae in Mundo naturali, et quod semper sint unitae in Mundo spirituali, nam in hoc Mundo pulchritudo est forma amoris et morum, quare post mortem saepius contingit, quod Mulieres deformes fiant pulchritudines, ac Mulieres pulchrae fiant deformitates. [2] Cum Viri hoc ventilabant, venerunt aliquae Uxores, et dixerunt, “admittite nostram praesentiam, quia vos id quod ventilatis, docet scientia, nos autem id docet experientia; et quoque tam parum scitis de Amore uxorum, ut vix aliquid; num scitis, quod prudentia sapientiae uxorum sit, amorem suum ad maritos in intimo pectoris sui, aut in medio cordis sui, recondere.” Inchoabatur Ventilatio, et Primum Conclusum a Viris erat, quod omnis foemina velit pulchra facie et pulchra moribus videri, quia nata est affectio amoris, et forma hujus affectionis{2} est Pulchritudo, quare foemina quae non vult pulchra esse, non est foemina quae vult amare et amari, et inde non vere foemina. Ad haec uxores dixerunt, “pulchritudo foeminae habitat in molli teneritate, et inde in exquisita sensatione; inde est amor foeminae ad virum, et amor viri ad foeminam; vos forte hoc non intelligitis.” [3] Alterum Conclusum Virorum erat, quod foemina ante conjugium velit pulchra esse pro viris, at post conjugium, si casta est, pro solo Viro, et non pro viris. Ad hoc dixerunt uxores, “Maritus postquam libaverat pulchritudinem naturalem uxoris, non videt illam amplius, sed videt ejus pulchritudinem spiritualem, et ex hac redamat, ac revocat naturalem, sed sub alia specie.” [4] Conclusum Tertium ventilationis illorum erat, quod si foemina post conjugium vult similiter pulchra videri, sicut ante illud, amet viros{3} et non virum, quia foemina se amans ex pulchritudine sua, continue vult ut pulchritudo sua libetur, “et quia haec non amplius apparet viro, ut dixistis, vult ut a viris, coram quibus apparet; quod huic sit amor sexus, et non amor unius ex sexu, patet;” ad haec conticuerunt uxores, murmurabant tamen haec, “quae mulier datur ita expers vanitatis, ut non velit pulchra videri etiam viris, simul dum suo unico.” Audiebant haec aliquae Uxores e Coelo, quae erant pulchrae, quia affectiones coelestes, et tria Conclusa virorum confirmabant; sed addiderunt, “modo ament suam pulchritudinem et ejus ornatus, propter suos maritos, et ab illis.”

@1. Prima editio: inrer$

@2. Prima editio: affectioniis$

@3. Prima editio: vivos$

CA n. 331 331. Tres illae uxores indignatae, quod confirmata sint ex uxoribus e Coelo tria Conclusa virorum, dixerunt ad viros, “vos inquisivistis, num mulier, quae amat se ex pulchritudine sua, amet suum virum; nos vice versa ideo ventilabimus, num vir, qui se ex intelligentia sua amat, possit amare suam uxorem; adeste et audite;” et fecerunt Primum Conclusum, “Omnis uxor non amat virum suum ex facie, sed ex intelligentia in ejus officio et moribus; scitote itaque quod uxor uniat se cum Intelligentia viri, et sic cum Viro, quare vir si amat se ex sua intelligentia, retrahit illam ab Uxore in se, unde fit disunio et non unio; insuper amare suam intelligentiam, est sapere ex se, et hoc est insanire, quare est amare suam insaniam.” Ad haec viri dixerunt, “forte uxor se unit cum virtute viri;” ad haec riserunt uxores, dicentes, “virtus non deficit, dum vir amat uxorem ex intelligentia, at deficit si ex insania; intelligentia est amare solam uxorem, et huic amori non deficit virtus, at insania est non amare uxorem, sed sexum, et huic amori deficit virtus; comprehenditis hoc.” [2] Alterum Conclusum fuit,{1} “nos foeminae nascimur in amorem intelligentiae virorum, quare si viri amant suam propriam intelligentiam, non potest intelligentia uniri cum suo genuino amore, qui est apud uxorem; et si intelligentia viri non unitur cum suo genuino amore, qui est apud uxorem, intelligentia fit insania ex fastu, et amor conjugialis fit frigus; quae ergo foemina potest unire amorem suum frigori, et quis vir potest unire insaniam fastus sui, amori intelligentiae.” At dixerunt viri, “unde viro honor ab uxore, nisi magnifaciat intelligentiam suam;” sed responderunt uxores, “ex amore, quia Amor honorat; non potest honor separari ab amore, sed potest amor ab honore.” [3] Postea fecerunt Tertium Conclusum, hoc:{2} “videmini sicut vos ametis uxores, et non videtis quod ab uxoribus amemini, et vos sic redametis; et quod intelligentia vestra sit receptaculum; si ergo amatis intelligentiam vestram in vobis, fit illa receptaculum vestri amoris, et amor proprii, quia non sustinet parem, nusquam fit conjugialis, sed quamdiu valet, tamdiu manet scortatorius;” ad haec viri conticuerunt; murmurabant tamen, “quid Amor conjugialis.” Audiebant illa aliqui Mariti in Coelo, et tria Conclusa uxorum inde confirmabant.

@1. Prima editio: fuit;$

@2. Prima editio: hoc;$

CA n. 332 332. DE POLYGAMIA
Si indagatur causa, cur Conjugia Polygamica e Christiano Orbe plane damnata sunt, illa a nemine, quacunque dote res acute ingenio perspiciendi praeditus est, ut aperta videri potest, nisi prius instructus fuerit, Quod detur amor vere conjugialis: Quod hic non dabilis sit, nisi quam inter duos: Quod nec inter duos nisi a Solo Domino: Et quod huic Amori inscriptum sit Coelum cum omnibus ejus felicitatibus: hae cognitiones nisi praecedant, et quasi primum lapidem ponant, nequicquam satagit mens educere ex intellectu aliquas rationes, quibus acquiescat, et super quibus subsistat, quemadmodum domus super suo lapide seu fundamento, cur Polygamia e Christiano Orbe damnata est. Notum est, quod institutio Conjugii monogamici fundata sit super Verbo Domini, “Quod qui dimiserit uxorem, nisi propter scortationem, et aliam duxerit, adulterium committat; et quod ab initio seu a prima instauratione conjugiorum fuerit, ut duo fiant una caro; et quod homo non separaturus sit, quod Deus copulavit,” Matth. XIX:3 ad 11). [2] Sed tametsi Dominus illa ex Divina Conjugiis inscripta Lege dictavit, usque si non Intellectus potest suffulcire illam ex quadam sua ratione, potest usque ille per versationes sibi suetas, et per sinistras interpretationes, Divinam illam Legem circumducere, et deducere in obscurum ambiguum, et demum in affirmativum negativum; in affirmativum, quia ex Lege civili etiam est, et in negativum, quia non ex visu illorum rationali est: in hoc cadet Mens humana, nisi instructa prius fuerit de supra memoratis cognitionibus, intellectui pro introductione in suas rationes inserviendis; quae sunt, quod detur Amor vere conjugialis; quod hic non dabilis sit, quam inter duos; quod nec inter duos nisi a Solo Domino; et quod huic amori inscriptum sit Coelum cum omnibus ejus felicitatibus. Sed haec, et plura de damnatione Polygamiae e Christiano Orbe, secundum sequentes Articulos in ordine demonstranda sunt: Articuli sunt hi, I. Quod nisi cum una uxore non dari queat Amor vere conjugialis, consequenter nec vere conjugialis amicitia, confidentia, potentia, ac talis mentium conjunctio, ut duo sint una caro. II. Quod sic nisi cum una uxore non dari queant beatitudines coelestes, faustitates spirituales, ac jucunditates naturales, quae ab initio provisae sunt illis, qui in amore vere conjugiali sunt. III. Quod illa omnia non dari queant nisi a Solo Domino; et quod non dentur aliis, quam qui Ipsum Solum adeunt, et simul vivunt secundum praecepta Ipsius. IV. Consequenter, quod non dari queat amor vere conjugialis cum ejus felicitatibus, nisi quam apud illos qui ab Ecclesia Christiana sunt. V. Quod inde sit, quod Christiano non liceat nisi quam unam uxorem ducere. VI. Quod Christianus, si plures uxores ducit, non modo adulterium naturale, sed etiam adulterium spirituale, committat. VII. Quod Genti Israeliticae permissum fuerit plures uxores ducere, quia apud illam non Ecclesia Christiana fuit, et inde nec dabilis amor vere conjugialis. VIII. Quod hodie Mahumedanis permissum sit plures uxores ducere, quia non agnoscunt Dominum Jesum Christum unum cum Jehovah Patre, et sic pro Deo Coeli et Terrae; et inde non possunt amorem vere conjugialem recipere. IX. Quod Coelum Mahumedanum sit extra Coelum Christianum, et quod illud in duos Coelos, inferius et superius, sit divisum; et quod non alii in Coelum illorum superius eleventur, quam qui abdicant pellices, et vivunt cum una uxore, et agnoscunt Dominum nostrum aequalem Deo Patri, Cui dominium super Coelum et Terram datum est. X. Quod Polygamia sit lascivia. XI. Quod apud Polygamos non dabilis sit conjugialis castitas, puritas et sanctitas. XII. Quod Polygami, quamdiu manent polygami, non fieri possint spirituales. XIII. Quod Polygamia non sit peccatum, apud quos illa est ex religione. XIV. Quod Polygamia non sit peccatum apud illos, qui in ignorantia sunt de Domino. XV. Quod ex his illi, tametsi polygami, salventur, qui agnoscunt Deum, et ex religione vivunt secundum leges justitiae civiles. XVI. Sed quod nulli ex his et illis consociari possint cum Angelis in Christianis Coelis. Sequitur nunc horum Explicatio.

CA n. 333 333. I. Quod nisi cum una Uxore non dari queat amor vere conjugialis, consequenter nec vere conjugialis amicitia, confidentia, potentia; et talis mentium conjunctio, ut sint una caro. Quod amor vere Conjugialis hodie tam rarus sit, ut communiter sit ignotus, supra aliquoties indigitatum est; quod tamen actualiter detur, in suo Capite, et post illud per vices in sequentibus, demonstratum factum est. Alioquin quis non scit, quod detur talis amor, qui omnes alios amores excellentia et amaenitate superscandit, adeo ut omnes amores respectu ejus sint parvi; quod excedat amorem sui, amorem mundi, imo amorem vitae, experientiae testantur; fueruntne et suntne, qui pro foemina optata et rogata in sponsam, se prosternunt super genua, illam quasi deam adorant, et sicut vilissimi servi beneplacitis ejus se submittunt; indicium, quod ille amor excedat amorem sui. Fueruntne et suntne, qui pro foemina optata et rogata in sponsam, nihili pendunt opes, imo gazas, si possiderent, et quoque qui prodigunt illas; indicium, quod ille amor excedat amorem Mundi. Fueruntne et suntne, qui pro foemina optata et rogata in sponsam, ipsam vitam suam pro vili aestimant, et discupiunt mori, nisi paciscatur se voto illorum; hoc quoque testantur plures rivalium dimicationes usque ad necem; indicium, quod ille amor excedat amorem vitae. Fueruntne et suntne, qui pro foemina optata et rogata in sponsam, ex negatione amentes facti sunt. [2] Quis non ex hoc inchoamento illius amoris apud plures, potest rationaliter concludere, quod amor ille ex sua essentia ut supremus dominetur super omnem alium amorem, et quod anima hominis tunc in illo sit, ac spondeat sibi cum optata et rogata beatitudines aeternas; quis videre potest, si quaversum disquirat, aliam causam, quam quod addixerit animam suam et cor suum ad unam; nam si amasio, dum in illo statu est, optio daretur eligendi ex universo sexu dignissimam, opulentissimam, et formosissimam, nonne despiceret optionem, et adhaereret electae; cor enim ejus est ad unicam illam. Haec dicta sunt, ut agnoscatis, quod amor conjugialis talis supereminentiae detur, et quod detur dum una e sexu unice amatur. Quis intellectus, qui rationes in nexu elimata acie intuetur, non potest inde deducere, quod si amator ab anima seu ab intimis constanter persistit in amore ad illam, consequeretur aeternas illas beatitudines, quas sibi ante consensum spopondit, et in consensu spondet: quod etiam consequatur illas, si adeat Dominum, et ab Ipso vivat veram religionem, supra ostensum est: quis alius a superiori intrat vitam hominis, et gaudia coelestia interna indit, et in consequentia transfert; et eo plus, dum etiam simul constantem virtutem donat. Quod talis amor non detur, nec dabilis, quia non apud se, ac apud hunc et illum est, non valet consequentia.

CA n. 334 334. Quoniam amor vere conjugialis conjungit duorum animas et corda, ideo etiam unitus est cum amicitia et per hanc cum confidentia, et facit utramque conjugialem, quae ita eminent supra amicitias et confidentias alias, ut sicut [ille] amor est amor amorum, ita quoque illa amicitia est amicitia amicitiarum, similiter confidentia; quod etiam potentia, sunt plures causae, quarum aliquae in Altero Memorabili post hoc Caput revelantur, ex qua perseveratio amoris illius sequitur. Quod per Amorem vere conjugialem duo consortes fiant una Caro, in peculiari Capite, quod est a n. 156[iteratum] ad 183, ostensum est.

CA n. 335 335. II. Quod sic nisi cum una uxore non dari queant beatitudines coelestes, faustitates spirituales, et jucunditates naturales, quae ab initio provisae sunt illis, qui in Amore vere conjugiali sunt. Dicuntur beatitudines coelestes, faustitates spirituales, et jucunditates naturales, quia Mens humana distincta est in tres Regiones, quarum suprema vocatur coelestis, secunda spiritualis, et tertia naturalis; ac tres illae regiones apud illos, qui in amore vere conjugiali sunt, apertae stant, ac influxus sequitur ordine secundum aperturas: et quia amaenitates illius amoris in suprema regione eminentissimae sunt, percipiuntur illae ut beatitudines, et quia in media regione minus eminentes sunt, percipiuntur illae ut faustitates, et demum in infima regione, ut jucunditates; quod illae sint, percipiantur, et sentiantur, constat ex Memorabilibus, in quibus describuntur. [2] Quod omnes illae felicitates ab initio provisae sint illis, qui in amore vere conjugiali sunt, est quia Infinitas omnium beatitudinum in Domino est, et Ipse est Divinus{1} Amor, et amoris essentia est, ut velit omnia sua bona communicare alteri, quem amat; quare una cum homine creavit illum amorem, ac illi inscripsit facultatem recipiendi et percipiendi illa: quis tam hebes et vecors ingenio est, ut non possit videre, quod aliquis amor sit, in quem a Domino illata sunt omnia beata, fausta, et jucunda, quae usquam inferri possent.{2}

@1. Prima editio: divinus$

@2. Prima editio: possunt.$

CA n. 336 336. III. Quod illa omnia non dari queant, nisi a Solo Domino; et quod non dentur aliis, quam qui Ipsum solum adeunt, et vivunt secundum praecepta Ipsius. Hoc prius multis in locis demonstratum est; quibus adjungendum est, quod omnia illa beata, fausta et jucunda, non dari queant quam a Domino, et quod propterea non alius adeundus sit; quis alius, cum per Ipsum facta sunt omnia quae facta, Joh. I:3. cum Ipse est Deus Coeli et Terrae, Matth. XXVIII:18. cum nusquam aliqua species Dei Patris visa sit, nec vox Ipsius audita, nisi per Ipsum, Joh. I:18. Cap. V:37. Cap. XIV:6 ad 11. Ex{1} his et perplurimis aliis in Verbo, constat, quod conjugium amoris et sapientiae, seu boni et veri, ex quo conjugia suam originem unice ducunt, ab Ipso Solo procedat. Quod Amor ille cum suis felicitatibus, non detur aliis, quam qui Ipsum adeunt, inde sequitur; et quod illis, qui vivunt secundum praecepta Ipsius, est quia cum illis per amorem conjunctus est, Joh. XIV:21 ad 24.

@1. Prima editio: ex$

CA n. 337 337. IV. Consequenter, quod non dari queat Amor vere conjugialis, nisi quam apud illos qui ab Ecclesia Christiana sunt. Quod non detur Amor conjugialis, qualis in suo Capite, n. 57 ad 73, et in sequentibus illud, descriptus est, ita qualis est in sua essentia, nisi quam apud illos, qui ab Ecclesia Christiana sunt, est causa, quia ille Amor est a Solo Domino, et Dominus non alibi ita notus est, ut possit adiri ut Deus; tum quia amor ille est secundum statum Ecclesiae apud unumquemvis, n. 130, et genuinus status Ecclesiae non aliunde est quam a Domino, ita non apud alios, quam qui ab Ipso recipiunt illum: quod haec duo sint illius amoris primordia, introductiones et constabilitiones, tali copia rationum evidentium et concludentium, hactenus firmatum est, ut prorsus supervacaneum sit aliquid superadjicere. Quod tamen usque Amor vere conjugialis in Orbe Christiano rarus sit, n. 58, 59. est quia pauci ibi adeunt Dominum, ac inter illos aliqui sunt, qui quidem credunt Ecclesiam, sed non vivunt illam; praeter plura, quae detecta sunt in Apocalypsi{1} Revelata, ubi plene describitur{2} status hodiernus Ecclesiae Christianae: sed nihilominus valet veritas, quod non dari queat amor vere conjugialis, nisi apud illos, qui ab Ecclesia Christiana sunt; quare etiam Polygamia inde prorsus damnata est; quod hoc etiam sit ex Divina Domini Providentia manifeste patet illis, qui de Providentia juste cogitant.

@1. Prima editio: Apoclaypsi$

@2. Prima editio: discribitur$

CA n. 338 338. V. Quod inde sit, quod Christiano non liceat nisi unam uxorem ducere. Hoc sequitur confirmatum ex confirmatis praecedentibus Articulis; quibus hoc adjiciendum est; quod genuinum Conjugiale mentibus Christianorum altius inscriptum sit, quam mentibus Gentium, quae Polygamiam amplexae sunt; et quod inde mentes Christianorum susceptibiliores illius amoris sint, quam mentes polygamorum; nam Conjugiale illud inscriptum est interioribus mentis Christianorum, quia agnoscunt Dominum et Divinum Ipsius, et exterioribus mentis illorum per Leges civiles.

CA n. 339 339. VI. Quod Christianus, si plures uxores ducit, non modo adulterium naturale, sed etiam adulterium spirituale, committat. Quod Christianus, qui plures uxores ducit, adulterium naturale committat, est secundum Domini verba, quae sunt, Quod non liceat dimittere uxorem, quia ab initio creati sunt ut sint una caro; et quod qui dimiserit absque justa causa, et aliam duxerit, adulterium committat, Matth. XIX.3 ad 11. ita plus adhuc, qui non dimittit, sed retinet uxorem, et aliam superinducit. Haec a Domino lata Lex de Conjugiis ducit internam causam ex Conjugio spirituali; nam quicquid Dominus loquutus est, in se spirituale fuit; quod intelligitur per haec, “Verba, quae Ego loquor vobis, spiritus sunt et vita sunt,” Joh. VI:63.{1} Spirituale quod inest, est hoc, quod per Polygamicum conjugium in Christiano Orbe, prophanetur Conjugium Domini et Ecclesiae; similiter Conjugium boni et veri; et insuper Verbum, et cum Verbo Ecclesia; ac prophanatio{2} illorum est Adulterium spirituale. Quod Prophanatio boni et veri Ecclesiae ex Verbo correspondeat Adulterio, et quod inde sit Adulterium spirituale, et quod falsificatio boni et veri similiter, sed in minori gradu, videatur confirmatum in Apocalypsi Revelata, n. 134. [2] Quod per Conjugia Polygamica apud Christianos, prophaneretur Conjugium Domini et Ecclesiae, est quia Correspondentia datur inter Divinum illud Conjugium et inter conjugia Christianorum, de qua videatur supra n. 116 ad 131;{3} quae correspondentia prorsus perit, si uxori adjungitur uxor, et cum illa perit, homo conjux non amplius est Christianus. Quod per Conjugia polygamica apud Christianos, prophaneretur{4} Conjugium boni et veri, est quia ex Spirituali hoc Conjugio derivantur conjugia in terris; et Christianorum conjugia a conjugiis aliarum gentium differunt in eo, quod sic bonum amat verum ac verum bonum, ac unum sunt, ita uxor et maritus; quare si Christianus uxorem uxori adjungeret, conjugium illud Spirituale apud se discinderet, proinde originem sui conjugii prophanaret, et sic Adulterium spirituale committeret; quod conjugia in terris ex Conjugio boni et veri deriventur, videatur supra n. 83 ad 102.{5} Quod Christianus per Conjugium polygamicum prophanaret Verbum et Ecclesiam, est quia Verbum in se spectatum est Conjugium boni et veri, et Ecclesia similiter, quantum haec est ex Verbo; videatur supra n. 128{6} ad 131. [3] Nunc, quoniam homo Christianus, qui{7} Dominum novit, Verbum habet, et Ecclesia illi est a Domino per Verbum, patet quod illi prae homine non Christiano facultas sit, ut possit regenerari, et sic fieri spiritualis, et quoque consequi amorem vere conjugialem, nam cohaerent. Quoniam illi ex Christianis, qui plures uxores ducunt, non modo adulterium naturale, sed etiam simul adulterium spirituale committunt, sequitur quod damnatio polygamorum Christianorum post mortem gravior sit damnatione illorum, qui modo adulterium naturale committunt; ad interrogationem de statu illorum post mortem, audivi responsum, quod Coelum pro illis prorsus occlusum sit; et quod appareant in Inferno sicut jacentes in aqua calida balnei in receptaculo, et quod ita appareant e longinquo, tametsi stant super pedibus, et ambulant; et quod illud sit illis ex intestina vecordia; et quod aliqui ex talibus projecti sint in voragines, quae in terminis Mundorum sunt.

@1. Prima editio: V:63.$

@2. Prima editio: prophatio$

@3. Prima editio: 53 ad 102; sed in errore pro 83 ad 102, ut videtur, et hoc in errore pro nn. 116 ad 131, “De Conjugio Domini et Ecclesiae, et de Ejus Correspondentia”$

@4. Prima editio: prophanetur$

@5. Prima editio: 116 ad 131. sed in errore, ut videtur, pro nn. 83 ad 102, “De Origine Amoris Conjugialis ex Conjugio Boni et Veri”$

@6. Prima editio: L28$

@7. Prima editio: quia$

CA n. 340 340. VII. Quod genti Israeliticae, permissum fuerit plures uxores ducere, quia apud illam non Ecclesia Christiana fuit, et inde nec dabilis amor vere conjugialis. Dantur hodie, qui de Institutione de Conjugiis monogamicis, seu unius viri cum una uxore, cogitant ambiguum, et apud se litigant ratione, opinantes, quod quia Polygamica conjugia Genti Israeliticae, et ejus Regibus, ac Davidi et Salomoni, aperte permissa fuerunt, in se etiam forent permissibilia Christianis; sed illi non aliquid distincte sciunt de Gente Israelitica et de Christiana, nec de Ecclesiae externis et internis, neque de mutatione Ecclesiae a Domino ab Externa in Internam; consequenter non aliquid ex interiori judicio de Conjugiis. In genere tenendum est, quod homo natus sit naturalis et{1} fiat spiritualis, et quod quamdiu manet naturalis, sicut in nocte et sicut in somno de spiritualibus sit, et quod tunc ne quidem sciat discrimen inter hominem Externum naturalem ac Internum spiritualem. [2] Quod apud Gentem Israeliticam non fuerit Ecclesia Christiana, notum est ex Verbo; exspectaverunt enim Messiam, sicut adhuc exspectant, qui illos super omnes gentes et populos in Mundo, exaltaret; quare si illis dictum fuisset, et adhuc diceretur, quod Regnum Messiae sit super Coelos et inde super omnes gentes, illud retulissent inter nugas; inde erat, quod Christum seu Messiam, Dominum nostrum, dum in Mundum advenit, non modo non agnoverint, sed etiam e Mundo atrociter sustulerint; ex his constat, quod apud illam Gentem non fuerit Ecclesia Christiana, sicut nec hodie est; et illi apud quos non Ecclesia Christiana est, sunt naturales externi et interni; et his non obest Polygamia, est enim illa inscripta naturali homini; hic enim de amore in conjugiis non alia percipit, quam quae libidinis sunt; hoc intelligitur per haec a Domino, Quod Moses ob duritiem cordis illorum permiserit dimittere uxores; sed quod ab initio non ita fuerit, Matth. XIX:8; dicit quod Moses permiserit, ut sciatur quod non Dominus. [3] Quod autem Dominus docuerit Internum spiritualem hominem, notum est ex praeceptis Ipsius, et ex abrogatione Ritualium, quae solummodo pro usu inserviverunt Naturali homini; ex praeceptis Ipsius de Lavatione, quod sit purificatio Interni hominis, Matth. XV:1.[2.]17 ad 20. Cap. XXIII:25.26. Marc. VII:14 ad 23: de Adulterio, quod sit cupiditas voluntatis, Matth. V:28; de Dimissione uxorum, quod sit illicita; et de Polygamia, quod sit Legi Divinae non consentanea, Matth. XIX:3 ad 9: haec et plura quae Interni et spiritualis hominis sunt, docuit Dominus, quia Solus aperit interna Mentium humanarum, ac facit illa spiritualia, et haec indit naturalibus, ut haec etiam spiritualem essentiam ducant; quod etiam fit, si Ipse aditur, ac vivitur secundum praecepta Ipsius, quae in summa sunt, credere in Ipsum, ac fugere mala quia diaboli sunt et a diabolo, tum facere bona, quia Domini sunt et a Domino, et haec et illa facere sicut a se, et simul credere, quod fiant a Domino per illum. [4] Ipsa causa, quod Solus Dominus aperiat Internum spiritualem hominem, ac indat hunc Externo naturali homini, est, quia omnis homo naturaliter cogitat, et naturaliter agit, et ideo non potest aliquid spirituale percipere, et illud in suo naturali recipere, nisi Deus Humanum Naturale assumserit, et Hoc etiam Divinum fecerit. Ex his nunc constat veritas, quod Genti Israeliticae permissum fuerit plures uxores ducere, quia apud illam non fuit Ecclesia Christiana.

@1. Prima editio: ut$

CA n. 341 341. VIII: Quod hodie Mahumedanis permissum sit plures uxores ducere, quia non agnoscunt Dominum Jesum Christum unum cum Jehovah Patre, et sic pro Deo coeli et terrae, et inde non possunt amorem vere conjugialem recipere. Mahumedani ex Religio a Mahumede tradita, agnoscunt Jesum Christum pro Filio Dei, et Maximo Propheta, et quod a Deo Patre in Mundum missus sit ad docendum homines, non autem quod Deus Pater et Ipse unum sint, et quod Divinum et Humanum Ipsius sint una Persona, unita sicut anima et corpus, secundum{1} fidem omnium Christianorum ex Confessione Athanasiana; ideo Mahumedis consectarii non potuerunt agnoscere Dominum nostrum pro aliquo Deo ab aeterno, sed modo pro homine perfecto naturali; et quia ita opinatus est Mahumedes, et inde discipuli asseclae Ipsius ita opinantur, et quia noverunt, quod Deus unus sit, et quod Ille Deus sit Qui creavit Universum, ideo non potuerunt aliter quam praeterire Ipsum in suo cultu, et eo plus, quia etiam Mahumedem pro Maximo Propheta declarant; nec sciunt quid Dominus docuit. Ex hac causa est, quod illorum mentis interiora, quae in se sunt spiritualia, non potuerint aperiri; quae quod a Solo Domino aperiantur, videatur mox supra n. 340. [2] Quod a Domino aperiantur, cum agnoscitur pro Deo Coeli et Terrae et aditur, et apud illos qui secundum praecepta Ipsius vivunt, est genuina causa, quia alioquin non est conjunctio, et absque conjunctione{2} non est receptio: apud hominem est praesentia Domini, et conjunctio cum Ipso; adire Ipsum facit praesentiam, et vivere secundum praecepta Ipsius, facit conjunctionem; ac sola praesentia Ipsius est absque receptione, at praesentia et simul conjunctio est cum receptione. [3] De his e Mundo spirituali hoc novum referam; ibi quisque sistitur praesens ex cogitatione de illo, sed non aliquis conjungitur alteri, nisi ex affectione amoris, et affectio amoris insinuatur per facere dicta et placita ejus; hoc familiare in Mundo spirituali ducit originem ex Domino, quod ita praesens sit ac ita conjunctus. Haec dicta sunt, ut sciatur cur Mahumedanis permissum sit plures uxores ducere, et quod sit, quoniam amor vere conjugialis, qui solum est inter unum virum et unam uxorem, non dabilis fuit, quia Dominum ex Religione non agnoverunt aequalem Deo Patri, et sic pro Deo coeli et Terrae: quod amor conjugialis apud unumquemvis sit secundum statum Ecclesiae, videatur supra n. 130, et pluries in antecedentibus.

@1. Prima editio: secundum,$

@2. Prima editio: conjuctione$

CA n. 342 342. IX. Quod coelum Mahumedanum sit extra coelum Christianum, et quod illud in duos coelos, inferius et superius, sit divisum; et quod non alii in coelum illorum superius eleventur, quam qui abdicant pellices, et vivunt cum una uxore, et agnoscunt Dominum nostrum aequalem Deo Patri, cui dominium super coelum et terram datum est. Antequam de his aliquid singulariter dicitur, interest ut aliqua de Divina Domini Providentia circa ortum Religionis Mahumedanae praemittantur. Quod haec Religio recepta sit a pluribus Regnis, quam Religio Christiana, potest scandalo esse illis, qui de Divina Providentia cogitant, et simul credunt, quod non aliquis salvari possit, nisi qui Christianus natus est; at Religio Mahumedana non est scandalum illis, qui credunt, quod omnia sint Divinae Providentiae; hi inquirunt, in quo est, et quoque inveniunt. Est in eo, quod Mahumedana Religio agnoscat Dominum nostrum pro Filio Dei, Sapientissimo hominum, proque Maximo Propheta, qui in Mundum venit ut doceret homines; at quia Alcoranum modo Librum religionis suae fecerunt, et inde Mahumedes, qui illum conscripsit, cogitationibus illorum insedit, et aliquo cultu illum persequuntur, ideo parum de Domino nostro cogitant. Ut plene sciatur, quod illa Religio ex Divina Domini Providentia exsuscitata sit, ad delendum idololatrias plurium gentium, in aliquo ordine dicetur; quare primum de origine Idololatriarum. [2] Ante illam Religionem fuit Cultus idolorum in toto terrarum Orbe; causa fuit, quia Ecclesiae ante Adventum Domini, fuerunt omnes Ecclesiae Repraesentativae; talis etiam fuit Ecclesia Israelitica; ibi Tabernaculum, Vestes Aharonis, Sacrificia, omnia Templi Hierosolymitani, et quoque Statuta repraesentabant: et apud Antiquos fuit scientia Correspondentiarum, quae etiam est Repraesentationum, ipsa Scientia sapientum, imprimis exculta ab Aegyptiis; inde horum Hieroglyphica. Ex illa Scientia sciverunt, quid significabant omnis generis Animalia, tum quid omnis generis Arbores, ut et quid Montes, Colles, Fluvii, Fontes, ut et quid Sol, Luna, et Stellae; per illam scientiam fuit illis etiam cognitio spiritualium, quoniam illa, quae repraesentabantur, quae fuerunt talia quae sapientiae spiritualis sunt apud Angelos, erant origines: [3] nunc quia omnis Cultus illorum erat Repraesentativus, consistens ex meris Correspondentiis, ideo super montibus et collibus, et quoque in lucis et hortis, habuerunt Cultus; et ideo Fontes sanctificabant, et ad Solem Orientem in adorationibus converterunt facies; et insuper sculptiles equos, boves, vitulos, agnos, imo aves, pisces, serpentes, fecerunt; et hos posuerunt domi, et alibi, in ordine secundum spiritualia Ecclesiae, quibus correspondebant, seu quae repraesentabant: similia etiam posuerunt in suis Templis, ut in reminiscentiam revocarent Sancta cultus, quae significabant. Post tempus, quando Scientia correspondentiarum obliterata fuit, coepit Posteritas colere ipsa sculptilia ut in se sancta, nescientes quod Antiqui Parentes illorum non viderint aliquid sancti in illis, sed solum quod secundum correspondentias repraesentarent, et inde significarent sancta. Ex his ortae sunt Idololatriae, quae impleverunt totum terrarum Orbem, tam Asiaticum cum Insulis circum, quam Africanum, et Europaeum. [4] Ut omnes illae Idololatriae exstirparentur, ex Divina Domini Providentia factum est, ut nova Religio geniis Orientalium accommodata auspicaretur; in qua aliquid ex utroque Testamento Verbi foret, et quae doceret quod Dominus in Mundum venerit, et quod Ille esset{1} maximus Propheta, Sapientissimus omnium, et Filius Dei: hoc factum est per Mahumedem, ex quo Religio illa vocata est. Ex his patet, quod haec Religio ex Divina Domini Providentia, exsuscitata sit, ac geniis Orientalium, ut dictum est, accommodata, ob finem, ut deleret Idololatrias tot gentium, ac daret aliquam cognitionem de Domino, antequam in Mundum spiritualem, quod fit post cujusvis mortem, venirent; quae Religio non recepta fuisset a tot Regnis, et potuisset idololatrias illorum exstirpare, nisi conveniens ideis illorum facta sit; imprimis nisi Polygamia permissa fuisset; etiam ex causa, quia Orientales, absque illa permissione prae Europaeis flagravissent in spurca adulteria, et periissent.

@1. Prima editio: essent$

CA n. 343 343. Quod Mahumedanis etiam Coelum sit, est quia omnes in Universo terrarum Orbe, qui agnoscunt Deum, et ex Religione fugiunt mala ut peccata contra Ipsum, salvantur. Quod Mahumedanum Coelum in duos, inferius et superius, distinctum sit, ab ipsis audivi; et quod in inferiori Coelo vivant cum pluribus tam uxoribus quam pellicibus sicut in Mundo, at quod illi qui abdicant pellices, et cum una uxore vivunt, in coelum superius eleventur: audivi etiam quod illis impossibile sit cogitare Dominum nostrum unum cum Deo Patre, sed quod illis possibile sit cogitare Ipsum aequalem, tum quod Ipsi datum sit dominium super Coelum et Terram, quia Filius Ipsius est; quare haec fides apud illos est, quibus ascensus in superius Coelum a Domino datur.

CA n. 344 344. Quondam datum est mihi percipere, qualis est calor amoris conjugialis polygamorum; loquutus sum cum uno, qui vicem Mahumedis obivit; ipse Mahumedes nusquam adest, sed vicarius loco ejus substitutus est, ob finem ut recentes e Mundo sicut videant illum; vicarius ille post aliquam loquelam e longinquo cum illo, transmisit ad me cochleare ebenum, et alia, quae erant indicia quod ab illo; et simul tunc aperta est communicatio pro calore amoris conjugialis illorum ibi; et ille a me perceptus est sicut calidum balnei foetidum; quo sentito averti me, et aditus communicativus occlusus est.

CA n. 345 345. X: Quod Polygamia sit lascivia, est quia ejus amor est divisus inter plures, et est amor sexus, estque amor externi seu naturalis hominis, et sic non est amor conjugialis, qui unice datur castus. Quod amor polygamicus sit amor divisus inter plures, notum est, ac amor divisus non est amor conjugialis, est enim hic amor ab una e sexu non dividuus; inde ille amor est lascivus, et Polygamia est lascivia. Quod amor polygamicus sit amor sexus, est quia ab hoc differt solummodo, quod sit limitatus ad numerum, quem Polygamus potest adsciscere; et quod adstrictus sit ad quasdam leges propter Bonum publicum latas; tum quod liceat superinducere pellices uxoribus; et sic quia est amor sexus, est amor lasciviae. [2] Quod amor polygamicus sit amor externi seu naturalis hominis, est quia illi homini inscriptus est; et quicquid naturalis homo ex se agit, est malum, a quo non educitur nisi per elevationem in internum spiritualem hominem, quod fit solum a Domino; ac malum spectans sexum, quod naturali homini inest, est scortatio; at quia haec pessumdat Societatem, loco scortationis inducta est similitudo ejus, quae vocatur polygamia: omne malum, in quod homo ex parentibus nascitur, naturali ejus homini implantatur, non autem aliquid Spirituali homini, quia in hunc nascitur a Domino. Ex allatis et quoque ex pluribus aliis rationibus evidenter videri potest, quod Polygamia sit lascivia.

CA n. 346 346. XI: Quod apud Polygamos non dabilis sit conjugialis castitas, puritas, et sanctitas. Hoc sequitur ex mox supra confirmatis, ac manifeste ex illis, quae in Capite de Casto et non Casto, demonstrata sunt; imprimis ex his ibi, Quod castum, purum, et sanctum, modo praedicentur de Conjugiis monogamicis, seu unius viri cum una uxore, n. 141; tum, Quod amor vere conjugialis sit ipsa castitas, et quod inde omnes delitiae amoris illius, etiam ultimae, sint castae, n. 143. 144. Et praeterea ex illis, quae in Capite de Amore vere conjugiali, adducta sunt, ut ab his ibi; Quod Amor vere conjugialis, qui est unius viri cum una uxore, ex{1} origine sua, et ex correspondentia sua, sit coelestis, spiritualis, sanctus, mundus prae omni amore,{2} n. 64. seqq. Nunc, quia castitas, puritas, et sanctitas solummodo dantur{3} in amore vere conjugiali, sequitur quod non dentur{4} nec dabilis sint{5} in amore polygamico.

@1. Prima editio: en$

@2. Prima editio: omore,$

@3. Prima editio: datur$

@4. Prima editio: detur$

@5. Prima editio: sit$

CA n. 347 347. XII: Quod Polygamus, quamdiu manet polygamus, non fieri possit spiritualis; fieri spiritualis est elevari e naturali, hoc est, e luce et calore mundi in lucem et calorem coeli; de hac elevatione non scit aliquis, nisi qui elevatus est; attamen naturalis homo non elevatus usque non percipit aliter quam quod elevatus sit; causa est, quia aeque ut spiritualis homo, potest elevare intellectum suum in lucem coeli, ac spiritualiter cogitare et loqui, sicut naturalis; at si non simul voluntas intellectum in altitudinem illam sequitur, usque non elevatus est; non enim stat in elevatione illa, sed post momenta demittit se ad voluntatem suam, ac ibi stationem suam firmat: dicitur voluntas, ac intelligitur simul amor, quia voluntas est receptaculum amoris, quod enim homo amat, hoc vult. Ex his paucis constare potest, quod polygamus quamdiu manet polygamus, seu quod idem est, quod naturalis homo quamdiu manet naturalis, non fieri possit spiritualis.

CA n. 348 348. XIII: Quod Polygamia non sit peccatum, apud quos illa est ex religione. Omne id, quod contra Religionem est, creditur esse peccatum, quia contra Deum; et vicissim, omne id quod cum Religione est, creditur non esse peccatum, quia cum Deo; et quia Polygamia apud filios Israelis fuit ex Religione, et similiter hodie apud Mahumedanos, non potuit nec potest illa imputari eis ut peccatum. Insuper ne illa sit eis peccatum, manent naturales, et non fiunt spirituales; et naturalis homo non potest videre, quod aliquid peccati insit talibus quae receptae religionis sunt; hoc solum videt homo spiritualis: propter illam causam est, quod tametsi ex Alcorano agnoscunt Dominum nostrum pro Filio Dei, usque non adeant Ipsum, sed Mahumedem; et tamdiu manent naturales, et inde non sciunt, quod aliquid mali, ne quidem quod aliquid lasciviae, insit Polygamiae; dicit etiam Dominus, “Si caeci essetis, non haberetis peccatum; jam vero dicitis quod videtis, ideo peccatum vestrum manet,” Joh. IX:41. Quoniam Polygamia non arguere illos potest de peccato, ideo post mortem illis sui Coeli sunt, n. 342 [343]; et ibi fruuntur gaudiis secundum vitam.

CA n. 349 349. XIV: Quod Polygamia non sit peccatum apud illos, qui in ignorantia sunt de Domino. Causa est, quia a Solo Domino est Amor vere conjugialis, et hic a Domino non aliis dari potest, quam qui sciunt Ipsum, agnoscunt Ipsum, credunt in Ipsum, et vivunt vitam quae ab Ipso est; et illi, quibus ille amor non dari potest, non sciunt aliter quam quod amor sexus et amor conjugialis unum sint; consequenter etiam polygamia: accedit, quod Polygami, qui nihil sciunt de Domino, maneant naturales; homo enim fit spiritualis{1} unice a Domino; et homini naturali non imputatur peccatum id, quod secundum Religionis et simul Societatis leges est; is etiam secundum suam rationem agit, et ratio naturalis hominis in mera caligine est de Amore vere conjugiali, et hic amor in excellentia est spiritualis: at usque ratio illorum ab experientia docetur, quod pacis publicae et privatae sit, ut promiscua libido in communi restringatur, et cuivis intra domum suam relinquatur; inde Polygamia.

@1. Prima editio: spititualis$

CA n. 350 350. Notum est, quod homo nascatur vilior bestia;{1} omnes bestiae nascuntur in scientias amori suae vitae correspondentes; ut primum enim e utero cadunt, vel ex ovo excluduntur, vident, audiunt, gradiuntur, norunt suas escas, suam matrem, suos amicos et inimicos, et non diu post, norunt sexum, et sciunt amare, et quoque educare proles: solus homo cum natus est, nihil tale scit, nihil enim scientiae illi connatum est; modo est facultas et inclinatio recipiendi illa quae scientiae et amoris sunt; et si haec ab aliis non recipit, manet vilior bestia: quod homo talis nascatur propter finem, ut nihil sibi tribuat, sed aliis, et tandem omne sapientiae et ejus amoris Soli Deo, ac ut inde possit imago Dei fieri, videatur Memorabile, n. 132 ad 136. [2] Ex his sequitur, quod homo, qui non per alios scit, quod Dominus in Mundum venerit, et quod sit Deus, et modo hausit aliquas cognitiones de Religione, et de legibus suae regionis, non in culpa sit, si non plus cogitat de Amore conjugiali, quam de amore sexus, et quod credat amorem polygamicum esse solum conjugialem: hos Dominus in illorum ignorantia ducit, et Divino Auspicio providenter ab imputatione reatus abducit illos, qui ex religione fugiunt mala ut peccata, propter finem ut salventur; unusquisque enim homo nascitur ad coelum, et nullus ad infernum; et quisque in Coelum venit a Domino, et in infernum a se.

@1. Prima editio: bestiae;$

CA n. 351 351. XV: Quod ex his illi, tametsi polygami, salventur, qui agnoscunt Deum, et ex religione vivunt secundum leges justitiae civiles. Omnes in Universo terrarum Orbe, qui agnoscunt Deum, et vivunt secundum leges justitiae civiles ex religione, salvantur: per leges justitiae civiles, intelliguntur praecepta, qualia sunt in Decalogo, quae sunt, quod non occidendum, non moechandum, non furandum, non false testandum; haec praecepta sunt leges justitiae civiles in omnibus Regnis terrae, nam sine illis Regnum non subsisteret. [2] Sed vivuntur a quibusdam ex timore poenarum legis, a quibusdam ex obedientia civili, a quibusdam etiam ex religione, et illi, a quibus vivuntur etiam ex religione, salvantur; causa est, quia tunc Deus in illis est, et homo, in quo est Deus, salvatur. Quis non videt, quod apud filios Israelis, postquam ex Aegypto profecti sunt, inter Leges illorum fuerint, quod non occidendum sit, non moechandum, non furandum, non false testandum, quoniam communio seu societas illorum absque illis legibus non potuisset subsistere; et tamen eaedem Leges a Jehovah Deo super monte Sinai cum stupendo Miraculo promulgatae sunt; sed causa promulgationis illarum fuit, ut eaedem Leges fierent etiam leges religionis, et sic quod facerent illas non solum propter Societatis bonum, sed etiam propter Deum, et quod cum facerent illas ex religione propter Deum, salvarentur. [3] Ex his constare potest, quod Pagani, qui agnoscunt Deum, et vivunt secundum leges justitiae civiles, salventur; non enim illorum culpa est, quod non sciant aliquid de Domino, consequenter non aliquid de castitate conjugii cum una uxore: nam contra Divinam Justitiam est, quod qui agnoscunt Deum, ac vivunt ex religione leges justitiae, quod est{1} fugere mala quia contra Deum sunt, et facere bona quia cum Deo sunt, condemnentur.

@1. Prima editio: quae sunt$

CA n. 352 352. XVI: Sed quod nulli ex his et illis consociari possint cum Angelis in Christianis Coelis. Causa est, quia in Coelis Christianis est Lux coelestis, quae est Divina Veritas, et est Calor coelestis qui est Divinus Amor; et illa duo detegunt, qualia sunt vera et bona, tum qualia sunt mala et falsa; inde est, quod inter Coelos Christianos et inter Coelos Mahumedanos omnis communicatio sublata sit; similiter inter gentilium Coelos; si communicatio foret, non salvari potuissent alii, quam qui in luce coelesti et simul in calore coelesti a Domino essent; imo nec hi salvarentur, si conjunctio Coelorum foret; ex conjunctione enim omnes Coeli labefactarentur in tantum, ut Angeli non potuissent subsistere; e Mahumedanis enim incastum et lascivum influeret in Christianum Coelum, quod ibi non sufferri posset; et a Christianis influeret castum et purum in Mahumedanum Coelum, quod nec ibi sufferri posset; et tunc ex communicatione et inde conjunctione, Angeli Christiani fierent naturales et sic adulteri, vel si manerent spirituales, circum se continue sentirent lascivum, quod omne beatum vitae illorum interciperet; parile quid fieret cum Coelo Mahumedano, spiritualia enim Coeli Christiani continue ambirent et torquerent illos, ac omne jucundum vitae illorum auferrent, ac insuper insinuarent, quod polygamia esset peccatum, et sic jugi increparentur. Haec causa est, quod omnes Coeli sint prorsus distincti, ut non detur inter illos conjunctio, quam per influxum lucis et caloris a Domino e Sole, in cujus medio est; et hic influxus quemlibet illustrat et vivificat secundum receptionem, et receptio est secundum religionem; haec communicatio datur, sed non Coelorum inter se.

CA n. 353 353. His adjiciam duo Memorabilia; Primum hoc. Quondam fui in medio Angelorum, et audivi sermonem illorum; sermo erat de Intelligentia et Sapientia, quod homo non percipiat aliter, quam quod utraque sit in se, et sic quod quicquid cogitat ex intellectu et intendit ex voluntate, sit ex se; cum tamen ne hilum ejus ex homine est, praeter quam facultas recipiendi illa, quae intellectus et voluntatis sunt, a Deo; et quia omnis homo ex nativitate inclinat ad amandum se, ne homo ex amore sui, et ex fastu propriae intelligentiae pereat, a creatione provisum est, ut ille Amor viri transcriptus sit in uxorem, et huic a nativitate implantatum sit ut amet intelligentiam et sapientiam sui viri, et sic virum; quare uxor continue attrahit fastum propriae intelligentiae sui viri ad se, ac exstinguit illum apud illum, et vivificat illum apud se, et sic vertit illum in amorem conjugialem, ac implet illum amaenitatibus supra modum; hoc provisum est a Domino, ne fastus propriae intelligentiae infatuet virum usque adeo, ut credat se intelligere et sapere ex se, et non a Domino, et sic velit edere ex arbore scientiae boni et mali, et inde se credere similem Deo, et quoque Deum, sicut serpens, qui erat amor propriae intelligentiae, dixit et persuasit; quare homo post esum ejectus est e Paradiso, et per Cherubum custodita est via ad Arborem vitae: Paradisus spiritualiter est intelligentia; Edere ex Arbore vitae spiritualiter est intelligere et sapere ex Domino; ac Edere ex arbore scientiae boni et mali spiritualiter est intelligere et sapere ex se.

CA n. 354 354. Angeli hoc sermone finito abiverunt, et venerunt bini Sacerdotes una cum Viro, qui in Mundo fuerat Legatus Regni, et illis retuli quae audiveram ex Angelis; quibus auditis, coeperunt inter se disceptare de Intelligentia et Sapientia, et inde Prudentia, num sint a Deo, vel num ab homine; ardens erat disceptatio; Tres illi corde crediderunt similiter, quod sint ab homine quia in homine, et quod ipsa perceptio et sensatio quod ita sit, id confirment; sed Sacerdotes, qui tunc erant in Zelo Theologico, dicebant, quod nihil intelligentiae et sapientiae, et sic nihil prudentiae, sit ab homine; at cum Legatus regerebat, quod sic nec aliquid cogitationis, dicebant quod non aliquid: at quia perceptum est in Coelo, quod Tres illi in simili fide essent, dictum est Legato Regni, “indue vestes sacerdotis, et crede te sacerdotem esse, et tunc loquere;” ac induit et credidit; et tunc alte loquutus est, quod nihil intelligentiae et sapientiae, et inde nihil prudentiae usquam dari possit nisi a Deo, ac sueto eloquio argumentis rationalibus pleno id demonstravit; peculiare est in Mundo Spirituali, quod spiritus cogitet se talem esse, qualis super illum est vestis; causa est, quia Intellectus vestit unumquemvis ibi. [2] Postea e Coelo binis illis Sacerdotibus etiam dictum est, “exuite vestes vestras, ac induite vestes Ministrorum Politicorum, et credite quod illi sitis;” ac fecerunt ita, et tunc simul cogitaverunt ex interiori se, et loquuti ex argumentis, quae intus foverant pro Intelligentia propria. Eo momento apparuit Arbor circa viam, et dicebatur illis, “est Arbor scientiae boni et mali; cavete vobis ne edatis ab illa;” at usque tres illi infatuati propria intelligentia arserunt cupiditate edendi ex illa, et dicebant inter se, “cur non; estne bonus fructus;” et accesserunt et ederunt: actutum tunc, tres illi, quia in simili fide fuerunt, amici cordis facti sunt, et viam propriae intelligentiae, quae in Infernum tetendit, simul iniverunt; sed usque hos vidi reduces inde, quia nondum erant praeparati.

CA n. 355 355. Alterum Memorabile. Quondam cum prospexi in Mundum Spirituum, vidi in quodam Prato viros indutos vestibus similibus, quibus homines Mundi, ex quo cognovi, quod nuper e Mundo advenerint: accessi ad illos, et steti ad latus, ut auscultarem, quid inter se loquerentur; loquebantur de Coelo; et unus inter illos, qui aliquid de Coelo novit, dixit, quod ibi sint Mirabilia, quae nusquam ab aliquo credi possunt, nisi viderit; ut quod sint Horti paradisiaci, Palatia magnifica constructa architectonice quia ab ipsa arte, splendentia sicut ex auro, ante quae Columnae ex Argento, super quibus Formae coelestes ex lapidibus pretiosis; et quoque Domus ex jaspide et sapphiro, ante quas Porticus augusti per quos intrant{1} Angeli; ac intus in domibus Decoramenta, quae neque arte, neque voce, exprimi possunt. [2] “Quod ipsos Angelos attinet, sunt ex utroque sexu; sunt Juvenes et Mariti, et sunt Virgines et Uxores; Virgines tam pulchrae, ut non detur instar talis pulchritudinis in Mundo; at Uxores adhuc pulchriores, quae apparent sicut genuinae effigies Amoris coelestis, ac Mariti illarum sicut effigies sapientiae coelestis; et omnes hi sunt adolescentes juvenes; et quod plus est, non scitur ibi quid alius amor sexus quam amor conjugialis; et quod miraturi estis, est Maritis perpetua facultas delitiandi.” Novitii illi Spiritus, cum audiverunt, quod non alius amor sexus ibi esset quam Amor conjugialis, et quod illis perpetua facultas delitiandi esset, riserunt inter se, et dixerunt, “loqueris incredibilia; talis facultas non dabilis est; narras forte fabulas.” [3] Sed tunc quidam Angelus e Coelo inopinato stetit in medio illorum, et dixit, “audite me quaeso; sum Angelus Coeli, et cum Uxore mea vixi nunc mille annis, et per illos in simili flore aetatis, in quo vos me hic videtis; est mihi hoc ex Amore conjugiali cum uxore mea; et possum asseverare, quod mihi perpetua illa facultas fuerit et sit; et quia percipio quod vos credatis hoc non dabile esse, loquar de hac re cum vobis ex rationibus secundum lucem intellectus vestri: non scitis aliquid de statu primaevo hominis, qui a vobis vocatur status integritatis; in illo statu fuerunt omnia interiora mentis aperta usque ad Dominum, et inde illa in Conjugio amoris et sapientiae, seu boni et veri; et quia bonum amoris et verum sapientiae se perpetuo amant, perpetuo{2} volunt uniri; et cum aperta sunt interiora mentis, ille conjugialis spiritualis amor cum suo perpetuo{3} nisu libere defluit, et sistit illam facultatem. [4] Ipsa anima hominis, quia est in conjugio boni et veri, non modo in perpetuo nisu unitionis illius est, sed etiam in perpetuo nisu fructificationis et productionis suae similitudinis, et cum interiora hominis usque ab anima ex illo conjugio patula sunt, ac interiora continue spectant effectum in ultimis ut finem ut existant, inde perpetuus ille nisus fructificandi et producendi sui instar, qui est animae, fit corporis; et quia ultimum operationis{4} animae in corpore apud duos conjuges est in ultima amoris ibi, et haec a statu animae pendent, patet unde est hoc perpetuum illis. [5] Quod etiam sit perpetua fructificatio, est quia Universalis sphaera generandi et propagandi coelestia quae amoris sunt, et spiritualia quae sapientiae, et inde naturalia quae sunt prolum, procedit a Dominum, et implet universum Coelum et Universum Mundum, et Sphaera illa coelestis implet animas omnium hominum, et descendit per mentes illorum in corpus usque ad ultima ejus, et dat vim generandi: sed haec non potest dari aliis, quam apud quos patet transitus ab anima per mentis superiora et inferiora in corpus ad ejus ultima, quod fit apud illos, qui in statum primaevum creationis se patiuntur reduci a Domino: asseverare possum, quod mihi nunc per mille annos nusquam defuerit facultas, nec vis, nec virtus, et quod prorsus non sciverim aliquid de diminutione virium, quoniam hae per continuum influxum Sphaerae supradictae universalis continue novantur, et tunc quoque laetificant animum, et non contristant sicut apud illos, qui patiuntur jacturam illarum. [6] Praeterea Amor vere conjugialis est prorsus sicut Calor vernalis, ex cujus influxu omnia spirant ad germinationes et fructificationes; nec alius Calor in Coelo nostro est; quare apud Conjuges ibi est Vernum in perpetuo suo conatu, et hic perpetuus conatus est, a quo illa virtus est. Sed fructificationes apud nos in Coelis, sunt aliae quam apud illos in terris; apud nos sunt fructificationes spirituales, quae sunt amoris et sapientiae, seu boni et veri; Uxor ex sapientia Mariti recipit in se amorem ejus, et Maritus ex amore ejus in Uxore recipit in se sapientiam, imo Uxor actualiter formatur in amorem sapientiae Mariti, quod fit per receptiones propagationum animae ejus cum delitio oriundo ex eo, quod velit esse sapientiae sui Mariti amor; ita fit illa a Virgine Uxor, et similitudo; inde etiam amor cum intima sua amicitia apud uxorem, ac sapientia cum sua felicitate apud Maritum perenniter crescit, et hoc in aeternum; hic est Status Angelorum Coeli.” [7] Cum Angelus haec loquutus est, aspexit illos qui nuper e Mundo venerunt, et dixit illis, “nostis quod vos dum in virtute amoris fuistis, amaveritis conjuges vestras, et quod post delitium averteritis vos; sed non nostis, quod nos in Coelo non amemus conjuges ex virtute illa, sed quod virtus nobis sit ex amore, et quod quia perpetuo amamus conjuges, perpetuum nobis illud sit: quare si potestis invertere statum, potestis hoc comprehendere; annon qui perpetuo amat conjugem, tota mente et toto corpore amat illam; amor enim vertit omnia mentis et omnia corporis ad id quod amat, et quia id reciproce fit, conjungit illos ita ut fiant sicut unum.” [8] Ulterius dixit, “non loquar vobis de Amore conjugiali a creatione insito masculis et foeminis, et de inclinatione illorum ad legitimam conjunctionem, nec de facultate prolificandi in Masculis, quae unum facit cum facultate multiplicandi sapientiam ex amore veri; et quod quantum homo amat sapientiam ex amore ejus, seu verum ex bono, tantum sit in amore vere conjugiali et in ejus comite virtute.”

@1. Prima editio: inrrant$

@2. Prima editio: et perpetuo$

@3. Prima editio: perpetua$

@4. Prima editio: operationls$

CA n. 356 356. His dictis tacuit Angelus, et Novitii advenae ex spiritu loquelae Angeli comprehendebant, quod perpetua facultas delitiandi dabilis sit; et quia id laetificabat animos illorum, dicebant, “oh quam felix status est Angelorum; percipimus quod vos in Coelis in aeternum permaneatis in statu adolescentiae, et inde in virtute aetatis illius; sed dic nobis quomodo nos illa virtute etiam potituri simus;” et respondit Angelus, “fugite Adulteria ut infernalia, et adite Dominum, et habebitis;” et dixerunt, “fugiemus illa ita, et adibimus Dominum;” sed respondit Angelus, “non potestis fugere adulteria ut mala infernalia, nisi fugeritis reliqua mala similiter, quia adulteria sunt complexus omnium, et nisi illa fugeritis, non potestis adire Dominum; Dominus non recipit illos.” Post haec secessit Angelus, ac novi illi spiritus abiverunt tristes.

CA n. 357 357. DE ZELOTYPIA
Agitur hic de Zelotypia, quia etiam pertinet ad Amorem conjugialem; sed datur Zelotypia justa et injusta; zelotypia justa apud conjuges, qui se mutuo amant, apud hos est illa justus et prudens Zelus, ne amor illorum conjugialis violetur, et inde justus dolor si violatur; at Zelotypia injusta datur apud illos, qui ex natura suspiciosi sunt, et quibus ex viscoso et bilioso sanguine est aegritudo mentis. Praeterea, omnis zelotypia a quibusdam censetur ut vitium; quod imprimis fit a scortatoribus, qui in zelotypiam justam etiam vituperia conjiciunt: derivatur usque Zelotypia ex Zeli typo, ac datur typus seu imago zeli justi et zeli injusti; sed discrimina illa in nunc sequentibus evolventur; quod fiet in hac serie: I. Quod Zelus in se spectatus sit sicut ignis amoris flagrans: II. Quod flagratio seu flamma illius amoris, quae est zelus, sit flagratio seu flamma spiritualis, oriunda ex infestatione et impugnatione amoris. III. Quod Zelus homini sit, qualis est ejus amor, ita alius cui amor bonus est, et alius cui amor malus. IV. Quod zelus amoris boni, et zelus amoris mali, in externis sibi similes sint, sed in internis prorsus dissimiles. V. Quod zelus amoris boni in internis suis recondat amorem et amicitiam; at quod zelus amoris mali in internis suis recondat odium et vindictam. VI. Quod zelus amoris conjugialis dicatur Zelotypia. VII. Quod Zelotypia sit sicut flagrans ignis contra infestantes amorem cum conjuge; et quod sit sicut horridus timor pro jactura illius amoris. VIII. Quod Zelotypia detur spiritualis apud monogamos, et naturalis apud polygamos. IX. Quod Zelotypia apud illos conjuges qui se tenere amant, sit justus dolor ex sana ratione, ne amor conjugialis dividatur, et sic pereat. X. Quod Zelotypia apud conjuges, qui se non amant, sit propter plures causas; apud quosdam ex varia aegritudine mentis. XI. Quod apud quosdam non sit aliqua Zelotypia, etiam ex variis causis. XII. Quod Zelotypia etiam sit pro pellicibus, sed non talis qualis est pro uxoribus. XIII. Quod Zelotypia etiam sit apud bestias, et apud aves. XIV. Quod Zelotypia apud viros et maritos alia sit, quam apud foeminas et uxores. Sequitur nunc horum Explicatio.

CA n. 358 358. I: Quod Zelus in se spectatus sit sicut ignis amoris flagrans. Quid Zelotypia, non cognosci potest, nisi cognoscatur quid zelus, est enim Zelotypia zelus amoris conjugialis. Quod Zelus sit sicut ignis amoris flagrans, est quia Zelus est amoris, et amor est calor spiritualis, et hic in origine sua est sicut ignis: quod primum attinet, quod zelus sit amoris, noscitur; non aliud intelligitur per zelare et agere ex zelo, quam vis{1} amoris: sed quia cum existit, non apparet sicut amor, sed sicut inimicus et hostis, infensus et pugnans contra illum, qui amorem laedit; ideo etiam vocari potest defensor et tutor amoris; omnis enim amor talis est, ut erumpat in indignationem et iracundiam, imo in furorem, dum ex suis jucundis excutitur: quare si amor, imprimis regnans, tangitur, fit emotio animi, et si tactus ille laedit, fit excandescentia: ex quibus videri potest, quod zelus non sit summus gradus amoris, sed quod sit flagrans amor. Amor unius et correspondens alterius, sunt sicut duo confoederati; at cum amor unius insurgit contra amorem alterius, fiunt sicut hostes; causa est, quia amor est esse vitae hominis, quare qui impugnat amorem, impugnat ipsam vitam; et fit tunc status excandescentiae contra impugnatorem, sicut status cujusvis hominis, quem alter aggreditur occidere. Talis excandescentia est cuivis amori, etiam summe pacifico, ut manifeste videtur ex gallinis, anseribus, avibus omnis generis, quod absque timore insurgant contra illos, ac involent illis, qui laedunt pullos, aut auferunt escas: quod quibusdam bestiis sit iracundia, ac feris furor, si infestantur catuli, aut aufertur praeda, notum est. Quod amor dicatur flagrare{2} sicut ignis, est quia amor non aliud est, quam calor spiritualis, oriundus ex igne Solis Angelici, qui est purus Amor: quod amor sit calor sicut ex igne, patet manifeste ex calore corporum viventium, qui non aliunde est, quam ex amore illorum; tum quod homines incalescant et inflammentur secundum amoris exaltationes. Ex his patet, quod zelus sit sicut ignis amoris flagrans.

@1. Prima editio: vi$

@2. Prima editio: flagare$

CA n. 359 359. II: Quod flagratio seu flamma illius amoris, quae est zelus, sit flagratio seu flamma spiritualis, oriunda ex infestatione et impugnatione amoris. Quod Zelus sit flagratio{1} seu flamma spiritualis, ex supradictis patet: quoniam Amor in Mundo spirituali est calor oriundus ex Sole ibi, ideo etiam amor e longinquo apparet ibi sicut flamma; ita amor coelestis apud angelos coeli; ita quoque amor infernalis apud spiritus inferni: at sciendum est, quod illa flamma non urat, sicut flamma Mundi naturalis. [2] Quod Zelus oriatur ex impugnatione amoris, est quia amor est calor vitae cujusvis, quare cum amor vitae impugnatur, calor vitae accendit se, resistit, et erumpit contra impugnatorem, et agit sicut hostis ex sua vi et potentia, quae est sicut flamma ex igne erumpens in emotorem ejus; qui quod sit sicut ignis, apparet ex oculis quod scintillent, ex facie quod inflammetur, tum ex loquelae sono, exque gestibus: hoc facit amor, quia est calor vitae, ne exstinguatur, et cum illo omnis alacritas, vivacitas, et perceptibilitas jucundi, ex suo amore.

@1. Prima editio: flragratio$

CA n. 360 360.{1} Quomodo amor incenditur et excandescit in zelum, sicut ignis in flammam, ex impugnatione ejus, dicetur; amor residet in voluntate hominis; sed in ipsa voluntate non accenditur, verum in intellectu; est enim in voluntate sicut ignis, et in intellectu sicut flamma; amor in voluntate de se nihil scit, quia nihil sui ibi sentit, nec a se ibi agit, sed hoc fit in intellectu et ejus cogitatione; quare cum amor impugnatur, tunc se exacerbat in intellectu, quod fit per varia ratiocinia; haec ratiocinia sunt sicut ligna, quae ignis incendit, et quae inde flagrant; sunt itaque illa sicut totidem fomenta, aut sicut totidem materiae combustibiles, ex quibus fit spiritualis illa flamma, quae multae varietatis est.

@1. Prima editio: 360,$

CA n. 361 361. Quod homo accendatur ex impugnatione amoris ejus, aperietur ipsa causa: forma humana in intimis suis a creatione est forma amoris et sapientiae; in homine sunt omnes affectiones amoris, et inde omnes perceptiones sapientiae in perfectissimo ordine compositae, ita ut simul faciant unanimum, et sic unum; sunt illae substantiatae, nam substantiae sunt subjecta illarum. Cum itaque Humana forma ex illis composita est, patet, quod, si amor impugnatur, etiam universa illa forma cum omnibus et singulis ibi in instanti seu simul impugnetur: et quia omnibus vivis a creatione inditum est velle in sua forma permanere, hoc vult communis compages a singulis, et singula a communi; inde cum amor impugnatur, defendit se per intellectum suum, ac intellectus per rationalia et per imaginativa, per quae sibi repraesentat eventum; imprimis per illa, quae unum cum amore, qui impugnatur, agunt; quod nisi fieret, ex privatione illius amoris, tota illa forma labefactaretur. [2] Inde nunc est, quod amor, ut resistat impugnationibus, substantias formae suae induret, ac erigat quasi in cristas, totidem aculeos, hoc est, crispet se; talis est exacerbatio amoris, quae vocatur Zelus: quare si non datur copia resistendi, oritur anxietas et dolor, quia praevidet exstinctionem interioris vitae cum jucundis ejus. Vicissim autem, si amor favetur et mulcetur, forma illa remittit se, emollit se, dilatat se, ac substantiae formae fiunt lenes, blandae, clementes, et lenocinia.

CA n. 362 362. III. Quod Zelus homini sit, qualis est ejus amor, ita alius cui amor bonus est, et alius cui amor malus. Quoniam Zelus est Amoris, sequitur quod talis sit, qualis est amor; et quia amores in genere sunt bini, Amor boni et inde veri, ac Amor mali et inde falsi,{1} inde in genere datur Zelus pro bono et inde vero, et Zelus pro malo et inde falso. At sciendum est, quod uterque Amor sit infinitae varietatis; hoc patet manifeste ex Angelis coeli, et ex spiritibus inferni; hi et illi in Mundo spirituali sunt formae sui amoris, et tamen non datur unus angelus Coeli absolute similis alteri, quoad faciem, loquelam, gressus, gestus et mores; neque aliquis spiritus inferni; imo nec dari potest in aeternum, utcunque multiplicantur in myriades myriadum: inde patet, quod Amores sint infinitae varietatis, quia formae illorum tales sunt; simile est cum Zelo, quia hic est amoris; nempe, quod non dari queat unius Zelus absolute similis seu idem cum Zelo alterius: in genere est Zelus amoris boni, et Zelus amoris mali.

@1. Prima editio: falsi;$

CA n. 363 363. IV. Quod Zelus Amoris boni, et Zelus amoris mali, in externis sibi similes sint, sed in internis prorsus dissimiles. Zelus in externis apud unumquemvis apparet sicut ira et excandescentia, est enim amor incensus et inflammatus ad tutandum se contra violatorem, et ad removendum illum. Causa, quod Zelus amoris boni, et Zelus amoris mali, appareant similes in externis, est quia amor dum in Zelo est, apud utrumque flagrat, at apud hominem bonum modo in externis, sed apud malum tam in externis quam in internis; et dum interna non conspiciuntur, apparent Zeli similes in externis: at quod prorsus dissimiles sint in internis, in mox sequente Articulo videbitur. Quod Zelus appareat in externis sicut ira et excandescentia, videri et audiri potest ex omnibus, qui ex Zelo loquuntur et agunt; ut pro exemplo, ex Sacerdote dum ex Zelo concionatur, quod sonus loquelae ejus sit altus, vehemens, acer et asper, quod facies ejus incalescat et sudet, quod efferat se, pulpitum verberet, et contra facientes mala ignem ex inferno evocet: similiter multi alii.

CA n. 364 364. Ut distincta idea de Zelo apud bonos, et de Zelo apud malos, ac de illorum dissimilitudine, comparetur, necessum est [ut] aliqua idea de Internis et de Externis apud homines formetur; ut formetur, sit de illis idea plebeja, quia etiam pro plebe; sistatur illa per Nucem aut Amygdalum, ac per illorum nucleos; Interna apud bonos sunt sicut nuclei intus in sua integritate et bonitate, circumdati sua crusta solita et nativa; at prorsus dissimiliter apud malos, interna illorum sunt sicut nuclei vel prae amaritudine non edules,{1} vel putres, vel vermiculati, at Externa illorum sunt sicut testae seu crustae illorum vel similes nativis, vel rutilae sicut conchilia, vel picturatae sicut lapides irides; talia apparent externa illorum, intra quae latent interna supradicta. Simile est cum Zelis illorum.

@1. Prima editio: ediles,$

CA n. 365 365. V. Quod Zelus amoris boni in internis suis recondat amorem et amicitiam, at quod Zelus amoris mali in internis suis recondat odium et vindictam. Dictum est, quod Zelus in externis appareat sicut ira et excandescentia, tam apud illos qui in amore bono sunt, quam apud illos qui in amore malo; sed quia Interna sunt alia, etiam irae et excandescentiae illae sunt aliae; et sunt, ut sequitur, 1. Zelus amoris boni est sicut flamma coelestis, quae nusquam erumpit in alterum, sed modo se defendit, ac se defendit contra malum, sicut dum hic irruit in ignem, et comburitur: at Zelus amoris mali, est sicut flamma infernalis, quae ex se erumpit ac irruit, et vult alterum consumere. 2. Zelus amoris boni illico deflagrat et mitescit, dum alter ab impugnatione recedit; at Zelus amoris mali perdurat, et non exstinguitur.{1} 3. Causa est, quia Internum ejus, qui in amore boni est, in se est mite, blandum, amicum, et benevolum, quare dum Externum se tutandi gratia asperat, crispat, erigit, et sic dure agit, usque ex bono, in quo est Internum ejus, temperatum est; aliter apud malos; apud hos Internum est inimicum, immite, durum, spirans odium et vindictam, et lactat se ex jucundis illorum; et tametsi reconciliatur, usque latent illa sicut ignes in lignis sub cinere; et hi ignes, si non in Mundo, usque post obitum erumpunt.

@1. Prima editio: exstinguitur (absque puncto)$

CA n. 366 366. Quoniam Zelus in externis apud utrumque tam bonum quam malum, apparet similis,{1} et quia ultimus sensus Verbi consistit ex correspondentiis et apparentiis, saepius de Jehovah ibi dicitur, quod irascatur, excandescat, ulciscatur, puniat, in infernum conjiciat, praeter plura, quae sunt apparentiae Zeli in externis; inde etiam est, quod nuncupetur Zelotes; cum tamen ne hilum irae, excandescentiae ac ultionis in Ipso est; est enim Ipsa Misericordia, Gratia et Clementia, ita Ipsum Bonum, in Quo nihil tale est dabile. Sed de his videantur plura in Opere de Coelo et Inferno, n. 545 ad 550. et in Apocalypsi Revelata, n.{2} 494, 498, 525, 714, 806.

@1. Prima editio: similis;$

@2. Prima editio: n (absque puncto)$

CA n. 367 367. VI. Quod Zelus Amoris conjugialis dicatur Zelotypia. Zelus pro Amore vere conjugiali, est Zelus zelorum, quia ille amor est Amor amorum, et ejus jucunda, pro quibus etiam zelatur, sunt jucunda jucundorum, est enim ille Amor, ut supra ostensum est, caput omnium amorum; causa est, quia ille Amor inducit uxori formam amoris, ac marito formam sapientiae, et ex his formis unitis in unam, non potest aliud procedere, quam quod sapit ex sapientia et simul amore. Quoniam Zelus amoris conjugialis est Zelus zelorum, ideo novo nomine appellatur Zelotypia, quod est ipse typus Zeli.

CA n. 368 368. VII. Quod Zelotypia sit sicut flagrans ignis contra infestantes amorem cum conjuge, et quod sit sicut horridus timor pro jactura illius amoris. Agitur hic de Zelotypia illorum, qui in Spirituali amore cum conjuge sunt; in sequente Articulo de Zelotypia illorum, qui in Naturali amore; et post hunc de Zelotypia illorum, qui in Amore vere conjugiali. Apud illos qui in spirituali amore sunt, est Zelotypia varia, quia amor illorum est varius, nam nusquam datur unus amor, sive sit spiritualis sive naturalis, prorsus similis apud duos, minus apud plures. [2] Quod Zelotypia spiritualis, seu apud spirituales, sit sicut ignis efflagrans{1} contra infestantes amorem conjugialem illorum, est quia principium amoris apud illos, est in utriusque internis, et amor illorum a principio suo sequitur principiata usque ad ultima sua, ex quibus et simul ex primis intermedia, quae mentis et corporis sunt, in nexu amabili tenentur. Hi quia Spirituales sunt, in conjugio suo pro fine spectant unionem, et in illa spiritualem requiem, ac hujus amaenitates; nunc quia ex animis suis rejecerunt disunionem, ideo est Zelotypia illa sicut ignis emotus et se ejaculans contra infestantes. [3] Quod etiam sit sicut horridus timor, est quia spiritualis illorum amor intendit ut unum sint, quare si existit casus, aut contingit apparentia separationis, fit timor qui horret, sicut dum binae partes unitae distraherentur. Haec descriptio Zelotypiae mihi data est e Coelo ab illis, qui in amore conjugiali spirituali sunt; est enim amor conjugialis naturalis, amor conjugialis spiritualis, et amor conjugialis coelestis; de naturali et coelesti, illorumque Zelotypia, dicetur in binis Articulis, qui sequuntur.

@1. Prima editio: efflragans$

CA n. 369 369. VIII. Quod Zelotypia detur Spiritualis apud monogamos, et naturalis apud polygamos. Quod Zelotypia detur spiritualis apud monogamos, est quia hi solummodo possunt recipere amorem conjugialem spiritualem, ut supra abunde ostensum est; dicitur quod detur, sed intelligitur quod apud illos dabilis sit; quod non detur nisi apud perpaucos in Christiano Orbe, ubi conjugia monogamica sunt, at quod usque ibi dabilis sit, supra etiam confirmatum est. Quod amor conjugialis apud polygamos sit naturalis, in Capite de Polygamia, n. 345, 347, videatur, similiter tunc Zelotypia, quia haec sequitur amorem. [2] Qualis est Zelotypia polygamorum, docent quorundam Relationes autopsicae de illa apud Orientales, quae sunt, quod uxores et pellices custodiantur{1} sicut captivae in ergastulis, et ab omni communicatione cum viris detineantur et arceantur; quod in Gynaecea seu conclavia custodiae illarum, non liceat alicui viro, nisi comitante Eunucho, intrare; et quod impense observetur, si aliqua ex illis lascivo oculo aut vultu transeuntem aspectet; et quod si hoc animadvertitur, foemina mulctetur plagis: et si lasciviam exercet cum introducto aliquo viro in atrium per astum, aut forinsecus, puniatur morte.

@1. Prima editio: constodiantur$

CA n. 370 370. Ex his quidem illustratum est, qualis est ignis Zelotypicus, in quem exardescit amor conjugialis polygamicus, quod sit in iram et vindictam, in iram apud mansuetos, et in vindictam apud immansuetos; et hoc fit,{1} quia amor illorum est naturalis, et non participat ex spirituali; hoc consequitur ex demonstratis in Capite de Polygamia, ex his ibi, Quod Polygamia sit lascivia, n. 345. Et quod polygamus, quamdiu manet polygamus, sit naturalis, et non fieri possit spiritualis, n. 347. Alius vero est ignis Zelotypicus apud monogamos naturales; horum amor non ita accenditur contra foeminas, sed contra violatores; contra hos fit ira, et contra illas frigus: aliter apud polygamos, quorum Zelotypiae ignis etiam flagrat oestro vindictae: hoc inter causas etiam est, quod pellices et uxores polygamorum post mortem quoad plurem partem manumittantur, et ad gynaecea non custodita, ad concinnandum varia, quae operarum muliebrium sunt, delegentur.

@1. Prima editio: fit;$

CA n. 371 371. IX. Quod Zelotypia apud illos conjuges, qui se tenere amant, sit justus dolor ex sana ratione, ne amor conjugialis dividatur, et sic pereat. Omni amori inest timor et dolor, timor ne pereat, et dolor si perit; simile inest amori conjugiali; sed timor et dolor ejus vocatur Zelus aut Zelotypia. Quod Zelus ille apud conjuges, qui se tenere amant, sit justus et ex sana ratione, est quia simul est timor pro jactura aeternae felicitatis, non modo suae sed etiam conjugis, et quia etiam est tutamen contra adulterium: quod primum attinet,{1} quod sit justus timor pro jactura aeternae felicitatis suae et conjugis, sequitur ex omnibus, quae de Amore vere conjugiali hactenus allata sunt; et ex his, quod ex illo amore sit animarum illorum beatitudo, mentium illorum faustitas, pectorum jucunditas, et corporum voluptas; et quia haec illis in aeternum manent, est timor utriusque felicitatis aeternae. Quod Zelus ille sit justum tutamen contra adulteria, patet; inde est sicut ignis contra violationem efflagrans, et contra illam se tutans. Ex his constat, quod qui tenere amat conjugem, etiam Zelotypus sit, at secundum sapientiam viri justus et sanus.

@1. Prima editio: adtinet,$

CA n. 372 372. Dictum est, quod Amori conjugiali insitus sit timor ne dividatur, ac dolor ne pereat, et quod Zelus ejus sit sicut ignis contra violationem; de his quondam meditatus interrogavi Angelos zelotes de sede Zelotypiae; dixerunt, quod sit in intellectu viri, qui recipit amorem conjugis, et redamat, et quod qualitas ejus ibi sit secundum sapientiam illius: inquierunt etiam, quod Zelotypia aliquid commune habeat cum honore, qui etiam inest amori conjugiali, nam qui amat conjugem, etiam honorat illam. [2] Quod Zelus apud virum{1} in intellectu ejus resideat, dixerunt hanc causam, quia amor conjugialis{2} semet tutatur per intellectum, sicut bonum per verum, ita uxor illa quae cum viro communia sunt, per maritum, et quod ideo Zelus insitus viris, ac per viros et propter viros foeminis. Ad interrogationem in qua regione mentis apud viros residet, responderunt in Anima illorum, quia etiam est tutamen contra adulteria; et quia haec principaliter destruunt amorem conjugialem, quod intellectus viri in periculis violationis indurescat, et fiat sicut cornu feriens adulterum.

@1. Prima editio: v rum$

@2. Prima editio: coniugialis$

CA n. 373 373. X. Quod Zelotypia apud conjuges, qui se non amant, sit propter plures causas; at apud quosdam ex varia aegritudine mentis. Causae, propter quas conjuges qui se mutuo non amant, etiam Zelotypi sunt, principaliter sunt Honor potentiae, timor diffamationis sui nominis et quoque uxoris, ac formido ne res domesticae labefactentur. Quod viris sit honor potentiae, hoc est, quod velint magnifieri ex illo, notum est; nam quamdiu hic honor illis est, sicut elevata mente sunt, et non demissa facie inter viros et foeminas; etiam illi honori se adjungit nomen fortitudinis, quare praefectis militum insidet plus quam aliis. Quod sit timor diffamationis nominis sui et uxoris, cohaeret cum priore causa; cui accedit, quod cohabitatio cum scorto, et ganeum in domo, sint infamiae. Quod Zelotypia sit quibusdam, ne res domesticae labefactentur, est quia tantum vilipenditur maritus, ac distrahuntur mutua officia et auxilia; at haec Zelotypia apud quosdam tempore desinit et fit nulla; et apud quosdam in meram simulationem amoris vertitur.

CA n. 374 374. Quod apud quosdam Zelotypia sit ex varia aegritudine mentis, non latet in Mundo; dantur enim zelosi, qui continue cogitant de uxoribus quod sint infidae, et credunt illas scorta, modo audiunt aut vident quod amice loquantur cum viris aut de viris; sunt plura vitia mentis, quae inducunt illam aegritudinem, inter quae primas tenet phantasia suspiciosa, quae si diu alitur, infert mentem in societates spirituum similium, e quibus aegre potest eximi; firmat se etiam in corpore, per quod serum et inde sanguis fiat viscosus, tenax, spissus, lentus, acer; defectus virium etiam auget illam, nam hic facit, ut mens nequeat a suspiciosis suis elevari; praesentia virium enim elevat, et absentia illarum labefactat, nam haec facit ut mens decidat, collabatur, et flaccescat, et tunc phantasiae isti plus et plus se immergit, usque dum deliret, et hoc evadit in jucundum objurgationum, et quantum licet vituperationum.

CA n. 375 375. Dantur etiam familiae regionum, quae prae aliis aegritudine Zelotypica laborant; ab his uxores incarcerantur, imperiose detinentur a colloquio cum viris, arcentur ab aspectu illorum per fenestras, appositis cancellis deorsum protensis, ac terrentur minis mortis si suspicio fota deprehenderit causam; praeter alia dura, quae uxores a Zelosis suis maritis ibi patiuntur. [2] Sed causae hujus Zelotypiae, sunt binae; Una est, captivitas et suffocatio cogitationum in Spiritualibus Ecclesiae; Altera est, intestina cupiditas vindictae: quod Primam causam, quae est captivitas et suffocatio cogitationum in spiritualibus Ecclesiae, attinet,{1} quid illa operatur, concludi potest a supra demonstratis, quod cuivis sit Amor conjugialis secundum statum Ecclesiae apud se, et quia Ecclesia est a Domino, quod ille Amor sit unice a Domino, n. 130, 131; cum itaque loco Domini, homines vivi et defuncti adeuntur et invocantur, sequitur quod non sit status Ecclesiae, cum quo Amor conjugialis unum potest agere; et eo minus, dum mentes illorum terrentur ad illum cultum per minas pro atroci carcere; inde fit, quod cogitationes una cum loquelis, violenter captiventur et suffocentur; quibus suffocatis, influunt talia, quae vel contra Ecclesiam sunt, vel imaginaria pro Ecclesia; ex quibus non aliud redundat, quam aestus pro scortis, ac gelu pro conjuge; ex quibus duobus simul in uno subjecto, talis indomitus Zelotypiae ignis profluit. [3] Quod secundam causam, quae est intestina cupiditas vindictae, concernit,{2} haec prorsus inhibet influxum amoris conjugialis, absorbet illum, et deglutit illum, et jucundum ejus, quod est coeleste, vertit in jucundum vindictae, quod est infernale, et hujus proxima determinatio est ad uxorem. Ex apparentia etiam est, quod malignitas athmosphaerae, quae ex halitibus virulentis circumjacentis regionis ibi impraegnatur, sit causa succenturiata.

@1. Prima editio: attinet;$

@2. Prima editio: concernit;$

CA n. 376 376. XI. Quod apud quosdam non sit aliqua Zelotypia, etiam ex variis causis. Causae nullius Zelotypiae, et cessantis Zelotypiae, sunt plures: nulla Zelotypia est imprimis illis, qui amorem conjugialem non pluris faciunt quam scortatorium, et simul inglorii sunt, nauci pendentes nominis famam; hi non absimiles sunt uxoratis lenonibus. Nulla Zelotypia est quoque illis, qui illam rejecerunt ex confirmatione quod infestet animum, quodque in vanum custodiatur uxor, et quod si custoditur, incitetur, et quod ideo satius sit oculos occludere, et ne quidem per foramen clavis in janua immittere illos, ne aliquid visualiter detegatur: aliqui rejecerunt illam ex calumnia imposita nomini Zelotypiae, cogitantes quod vir qui vir nihil timeat: aliqui adacti sunt ad