De Athanasii Symbolo

Ath n. 1 1. DE ATHANASII SYMBOLO.

Praefatio
(Adducantur quae Dominus locutus de Ultimo Tempore Ecclesiae, apud Matthaeum; illa verba, et explicatio eorum qualis in opere De Caelo et Inferno, n. 1.)

Ath n. 2

2. Quod (1) illa [immediata revelatio {1}] sit Adventus Domini, et quod inde sit quod a Domino aperta sint arcana de Caelo et Inferno, de Vita Hominis post Mortem, de Verbo, de Ultimo Judicio, [hoc] doctrina ecclesiae est; quae omnia Latino sermone conscripta sunt, et transmissa ad omnes hujus regni [Britanniae Magnae] archiepiscopos et episcopos et ad primores; et usque nulla vox audita, –signum quod illa quae caeli et ecclesiae sunt, interius non afficiant, et quod ipse finis ecclesiae sit, et immo quod nec ecclesia; nam ibi est ecclesia ubi Dominus colitur, et Verbum cum illustratione legitur, et examina annuaria e coetu [habentur]. (Illa contexta veri in illis opusculis videantur ad finem hujus.)

Ath n. 3

3. [Argumenta Quae Dilatanda Sunt.]
Quia est unum Divinum, est idem Divinum (confirmetur ex Verbo) : ita non aequale Patri, sed idem.

Ath n. 4

4. Quis non videre potest quod ibi sint mera contradictoria quae recensentur inde? quae sunt plura; ita quod credenda sint quae nusquam fide videri et comprehendi possunt? Sed ignoscendi quatenus, quia ex sensu litterae Verbi, et nondum sensus spiritualis notus fuit, nec sciverunt quod stat. Quare detectus est sensus spiritualis, per quem datum scire cur Pater, Filius, et Spiritus Sanctus nominati sint; et quod nempe quia Pater significat ipsum Divinum, Filius Divinum Humanum, et Spiritus Sanctus Divinum procedens.

Ath n. 5

5. Quod nusquam aliquis salvari possit qui credit in tres, sed quod salventur qui credunt in unum Deum (sumatur ab Athanasio). Quid non salvatio.

Ath n. 6

6. Quod si cogitetur de Divino Domini in Humano Ipsius, et non de alio Divino quod vocant Patrem, (1) tunc idea cogitationis et inde fides non cadat ad sinistrum Domini, ita extra Dominum, sed in Dominum; et cum idea, perceptio quod nemo veniat ad Patrem nisi per Ipsum, ita per Divinum Humanum Ipsius. Exploretis vos, qui tres Personas cogitatis; annon de alio Divino quam de [Divino] Ipsius Domini cogitant, sic extra illum, cum nominatur Pater?
@1. [Editoris Nota: –Verba uncis inclusa, ex opere De Caelo et Inferno, n. 1, allata sunt.]$

Ath n. 7

7. Symbolum Athanasii.

(Primum adducatur totum.)

Ath n. 8

8. Quod viderint ibi quod Deus unus sit, tametsi tres Personas pro principio sumpserint. (Adducatur; et quam caute fecerunt.)

Ath n. 9

9. Quod viderint quod anima et corpus unum sint. (Adducantur [quae] ibi, etc.)

Ath n. 10

10. Quod viderint quod Ipsius Divinum assumpserit Humanum, et non Divinum aliud.

Ath n. 11

11. Quod hoc Divinum prorsus idem fecerint cum binis ceteris Divinis.

Ath n. 12

12. Quod ita scripserint, factum sit ex Divina Domini Providentia, ne prorsus aberrarent quoad Dominum, et sic nemo salvaretur.

Ath n. 13

13. Quod distinxerint inter Personas, hoc non [ex] Verbo; quod inter tres, ex aliquibus locis, ex non intellecto sensu litterae Verbi: nesciverunt quod singulis sensus spiritualis insit.

Ath n. 14

14. Ergo est Trinitas, seu Trinum, aut Triunum in Domino; –ipsum Divinum quod Pater vocatur, Divinum Humanum quod Filius, et Divinum procedens quod Spiritus Sanctus.

Ath n. 15

15. Quod distinxerint inter naturam Divinam et Humanam ita erat quia in obscura idea erant, ex sensu litterae Verbi.

Ath n. 16

16. Quod Dominus dixerit quod “si fides sit, fiet,” et hoc aliquibus in locis, erat causa, ut primum implantaretur animis eorum quod Dominus sit Deus et omnipotens; quia hoc est fundamentale omnium doctrinae ecclesiae. Cognitio praecedit apud unumquemvis; sed usque non (1) fit fides priusquam is vivit vitam fidei, quae est charitas; prius est cognitionis; nam Dominus ex cognitionibus apud hominem facit fidem.

Ath n. 17

17. Quod inferna subjugata sint a Domino (Luc. x. 20).

Ath n. 18

18. Pater et Filius est solus Dominus; causa quod ita dicatur, quia erat in mundo in statu unionis: et in Veteri Testamento vocatur “Jehovah” ac “Sanctus Israelis;” sunt duo nomina, sed tamen unus, nempe Dominus. Dicitur “Jehovah Deus,” dicitur “Dominus,” dicitur “Jehovah” et “Deus,” tum “Jehovah” et “Dominus,” tum “Jehovah Zebaoth.” (Adducantur loca ubi “Jehovah” et “Sanctus Israelis” et ubi “Jehovah” et “Deus.”)


Ath n. 19

19. De Symbolo Athanasii.

Totum Athanasii Symbolum conciliari potest quando agnoscitur unum, hoc est, unicum Divinum; et si unicum Divinum agnoscitur quod Dominus “Patrem” suum vocat, et quod est Ipsius Divinum.

Ath n. 20

20. (2) Totum quoque conciliari potest, ut prorsus percipi secundum ipsam expressionem in Symbolo Athanasii, quod [est] Angliae; nempe, quod adorent “Trinitatem in Unitate, et Unitatem in Trinitate:” nam tunc adoratur “Trinitas in Unitate” quando in uno, seu in una Persona; et tunc adoratur “Unitas in Trinitate,” seu una Persona in qua Trinum.

Ath n. 21

21. Quod Dominus dicatur “Dominus (3) Jehovih,” Esai. xl. 10; lii. (4) 4; lxi. 2. [Quod dicatur “Jehovah,”] Psalm. xcvi. 2, 13, et ibi a principio ad finem.

Ath n. 22

22. (5) Quis concipere potest quod ipsum Divinum, in corpore, possit simul esse in humano ex Matre, quod inde infirmum? Annon quisque videre potest quod Divinum, quod ipsa Vita, fecerit Humanum Sui instar, ita quoque Divinum? et quod (6) hoc successive fecerit, sicut per tentationes glorificavit illud? Si hoc non [ita] esset, annon (1) idea cogitationis [esset] sicut Divinum Domini esset quasi extra Humanum, et non intra illud et sic unum cum Humano? sicut etiam docet Symbolum Athanasii, quod non sint duo, sed una Persona, et quod unita sint sicut anima et corpus. Quomodo ergo datur cogitare separatim de anima alicujus hominis, et separatim de corpore, hoc est, separare illa in idea cogitationis? Annon hoc foret cogitare de humano corpore absque vita, sicut de funere?

Ath n. 23

23. Esai. vii. 14, 15; Immanuel: quod dicatur manifeste de Humano Ipsius, videatur explicatum in opere super Apocalypsin [Apoc. Expl.], n. 619[a].

Ath n. 24

24. Quod Filius sit genitus a Patre ab aeterno est tale paradoxon, de quo nusquam aliquis intellectus humanus, ne quidem angelicus in tertio caelo, potest illustrari ut aliquid de eo percipiet; nam quid est gignere ab aeterno?

Ath n. 25

25. Praeterea, dicitur quod tres Personae sint una substantia seu essentia, cum tamen distinguuntur quoad attributa, –ut quod Pater (2) creaverit, Filius (3) redemerit, et Spiritus Sanctus (4) doceat. Illa attributa sunt Divina; quae cum distincta sunt, sequitur quod ipsa substantia seu essentia, quae dicitur una, distincta sit per attributa specifica in essentias trinas.

Ath n. 26

26. Arcanum in caelo et in mundo, –nempe, quod creatum sit ut omne bonum conjunctum vero induat se formis; principaliter forma humana, quoniam Divinum Bonum et Divinum Verum procedit ex Divino Humano Domini, et ex omni parte Corporis. Induitio formae, quae est ubivis in atmosphaeris, est arcanum quod adhuc nemo scit, et est essentiale atmosphaerae, tam spiritualis quam naturalis. Inde est quod insecta nascantur, quodlibet secundum eorum genium spiritualem, et quod affectio ubivis induat se corpore; inde tot insecta majora et minora: quod (5) etiam vegetabilia, est quia illorum substantiae primae sunt in Natura, et sic destituantur vita, etc., etc.; et quod se referant ad humanum, etc., etc.

Ath n. 27

27. Haec allata sunt ut acquiratur aliquid ideae de Divino Humano ex Patre; quod nempe Divinum Se induerit Humano secundum Divinum ordinem a primis ad ultima; quare in Ipso fuit Divinus ordo: consequenter quod sic impleat omnia, seu omnipraesens sit ubivis.

Ath n. 28

28. Quod a Domino solo [sit] Divinum Verum, quod est Spiritus Sanctus, seu Spiritus Veritatis, patet a locis ubi dicitur quod ab Ipso Spiritus Sanctus; Spiritus Sanctus est Divinum Verum: ut Joh. vii. 39, et alibi.

Ath n. 29

29. Quod Humanum sit Divinum patet apud Esaiam, quod
Virgo pariet Filium, cujus nomen, Deus nobiscum [(cap. vii. 14, 15) ];
alibi,
Filius et Puer nascetur cui nomen Deus, Pater aeternitatis [(cap. ix. 5 [B. A. 6]) ];
tum quod
Ex Davide nascetur qui vocabitur Jehovah, Justitia nostra [(Jerem. xxiii. 5, 6; xxxiii. 15, 16) ].
Quod ibi et alibi intelligatur Dominus quoad Humanum, quod ideo vocatur “Deus,” “Pater aeternitatis,” “Jehovah.”

Ath n. 30

30. De Symbolo Athanasii.

Hoc prorsus concordat si modo agnoscitur unus Deus, ita ut non cogitetur de tribus Personis; et tunc si secundum id Symbolum Athanasii legitur, nec patitur ut alia idea intret, concordantia plenaria tunc fit.
1. Quod a nemine (1) negetur quod Divinum quod suscepit Humanum fuerit Ipsius Divinum, ita quod Ipse Dominus Se passus sit nasci. Inde sequitur quod hoc Divinum sit de quo legitur apud Matthaeum et apud Lucam, a quo conceptus; et quod hoc ipsum sit, et non aliud praeter illud, quod vocavit Patrem suum, nec fuit alius; secundum verba apud Matthaeum quod Josephus “non (2) tetigerit illam;” et apud Lucam, quando Maria dixit quod “non noverit virum;” et quando Josephus “comperit quod in utero haberet,” et ideo vellet se divortium facere.
2. Quod Domini Divinum susceperit Humanum; et si unum Divinum est, sequitur quod ipsum Divinum, quod unum, susceperit. Nec aliquid facit idea quod Divinum quod creavit universum induerit Humanum: nam in Symbolo dicitur quod Divinum unius Personae et Divinum alterius Personae sunt prorsus aequales, his verbis:–
Sic ut Pater infinitus, aeternus, increatus, omnipotens, Deus, Dominus, item Filius; nemo enim est primus (1) aut ultimus, maximus aut minimus; sed sunt prorsus aequales.
Quid tunc refert si cogitem quod Divinum Domini susceperit, sive Divinum Patris, sicut inde idea similis existit? Nam cum dicitur quod Divinum Patris induerit Humanum, idea hodie in Christiano [orbe] adversatur; cum tamen prorsus simile est, quia unum Divinum est prorsus aequale alterius.
3. Dicitur quod Dominus fuerit perfectus Deus et perfectus Homo; seu de Humano dicitur quod fuerit perfectus Homo, consistens ex rationali anima et perfecto corpore, et dein quod Homo ex natura Matris. De hac re nemo qui ex Divino ordine cuivis cognito cogitat, potest usque in fidem suam inducere; nam foret dicere quod Dominus Homo rationalis, seu perfectus Homo, ex sola Matre potest existere. (2) Num non ex Patre? Et annon vita et primum vitae ex patre, et ejus incrementa ex matre? Credere quod Dominus ex sola Matre (3) fuerit perfectus Homo, est prorsus contra omnem ordinem, et contra dictum. Annon imago patris aeque ac matris est in liberis? Ipse amor seu affectio dominans patris in nepotibus et in familiis clare exstat: verbo, erit pater et mater, ut homo perfectus homo. (4) Quid tunc credendum quod perfectus Homo fuerit ex Matre Annon inde sequitur quod Divinum Domino fuerit ex conceptione, sicut anima est cuivis homini?
5. Hoc pervisum ab Athanasio, (5) quando dicit quod Deus et Homo sint unus Christus, et non duo sed unita Persona, sicut anima et corpus. Ex his patet quod secundum fidem nostram symbolicam Divinum et Humanum in Domino simul in una Persona sint, et non Divinum extra Humanum, ut multi in idea cogitationis suae delirant.
6. Immo, et dicitur quod non binae naturae commixtae fuerint, sed quod Divinum receperit ad se Humanum. Anima et corpus apud unumquemvis hominem nec commixta sunt; sed apud unumquemvis anima induit se corpore, et sic ad se recipit id quod humanum vocatur; in hoc quoque (1) quadrant.
7. Et cum Divinum recipit ad Se Humanum, et Se unit sicut anima et corpus, sic ut sit una unita Persona, tunc quoque Humanum fit particeps Divini, nempe per unitionem: inde quoque constare potest quod Humanum (2) etiam sit Divinum.
8. Hoc quoque confirmatur in Verbo; ut in Veteri Testamento, quod “Filius” natus sit cui nomen “Deus,” “Pater aeternitatis;” cujus nomen “Deus nobiscum;” cujus nomen “Jehovah, Justitia nostra.” Haec de Humano Domini, nam dicitur quod ita vocabitur “Filius” [Esai. ix. 5 (B. A. 6) ]; et quoque alibi, ut praecipue in Apocalypsi, ubi talia dicuntur de “Filio hominis,” per quod nomen etiam Divinum Humanum Domini intelligitur.

Ath n. 31

31. (Haec primum breviter seu summatim paucis verbis exponenda sunt, et postea explicanda clare.)

Ath n. 32

32. Cogita, mi Lector, qualem ideam potes habere de Filio nato ab aeterno. Annon talis idea ut semet ipsum statim fuget, et inde (3) fiat nulla? et cum nulla idea sit modo sonus, cum quo aliqua cogitatio nihil commune habet? Annon sic de Deo cogitandum? At si ex illa idea quae (4) nunc data est cogitetur, tunc (5) fit idea comprehensibilis, cui soli esse potest fides.

Ath n. 33

33. Eruditi secundum ideam suam ponunt Divinum Domini extra Ipsum, ex causa quia cogitant de Divino Patris, et quia cogitant solum de Humano Domini separato a Divino, nec cogitant de Divino Ipsius Domini in Humano. De eo nec attendunt ad verba in Symbolo Athanasii ultima, quae verba prorsus non expendunt; sed manent in sola idea de binis naturis, quas separant, contra verba Symboli.

Ath n. 34

34. Et (6) quia separant Divinum ab Humano et ponunt Divinum extra Humanum Ipsius in idea cogitationis, sequitur quod (7) cogitent Humanum cum rationali anima et perfecto corpore exstitisse ex sola Matre. Quod hoc cogitare sit contra omne rationale hominis, quisque potest videre.

Ath n. 35

35. Si ergo Trinitas sit, seu Trinum Domini sit, nempe Divinum ex conceptione quod Pater, Divinum Humanum quod Filius, et Divinum procedens quod Spiritus Sanctus, tunc omnia et singula distincta in cogitationem cadunt, et quoque Deus comprehendi [potest].

Ath n. 36

36. Hoc quoque deduci potest ex Athanasii Symbolo; et explicetur, (1.) Quod sicut unus et alter infinitus, aeternus, increatus, omnipotens, Deus et Dominus, sed usque non tres infiniti sed unus; hoc tunc comprehendi potest. (2.) Quod sit unus Deus; et non opus dicere cum Athanasio [quod] tametsi unaquaevis Persona Deus, usque secundum Christianam fidem dicendus sit unus Deus ;ex quo apparet quasi dixerit quod tametsi sint tres Dii, usque dicere non (1) potuerit [quam] unum Deum. (3.) Tum quod nemo sit maximus et minimus, primus et ultimus, sed prorsus aequales; hoc quoque comprehendi potest. (4.) Et quoque quod non duo sint, sed unus Christus; et quod Divinum et Humanum Domini sit una Persona. (5.) Quod non (2) commixta, sed quod Divinum susceperit Humanum ad Se. (6.) Quod unum sint sicut anima et corpus. (7.) Et quod tunc sciatur quod Dominus rationali anima et perfecto corpore praeditus sit, non ex Matre sola, sed ex Patre et Matre; (3) hoc quoque tunc comprehendatur. (8.) Tum quoque comprehendi possunt omnia in Verbo de Domino: –ut quod Pater et Ipse unum sint; quod Pater in Ipso et Ipse in Patre; et plura alia loca. (9.) Modo intelligatur quod Divinum susceperit ad Se Humanum successive dum fuit in mundo (de quo in suo loco).

Ath n. 37

37. Verbo, sic comprehendi possunt omnia Athanasii [Symboli], sicut convenientia. Sed si hoc non scitur et recipitur, nihil prorsus potest comprehendi in toto illo Symbolo; cum tamen id est essentialissimum ecclesiae.

Ath n. 38

38. Quod Humanum Domini sit Filius Dei, et quod sit (4) Sanctum, manifeste dicitur apud Lucam,
“Unde [etiam] quod nascitur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei” (Luc. i. 35).

Ath n. 39

39. Quod via ad caelum sit ad Dominum; dicit enim,
“Ego sum Via, Veritas, et Vita; nemo venit ad Patrem nisi per Me” [(Joh. xiv, 6) ].
Similiter intelligitur per quod
“Petetis Patrem in nomine Meo” [(Joh. xv. 16; xiv. 13) ].
(Et dicit quod postea non orabitis Patrem, sed Me; et “Ego dabo vobis;” –inquiratar ubi hoc, et explicetur [Vide Joh. xvi. 26; xiv. 14: Matth. xi. 28: Apoc. ii. 10, 17, 23, 28; xxi. 6.])

Ath n. 40

40. Vocatur fides salvans ex confidentia amare Patrem propter Filium; (1) at per hoc nemo salvatur. Pater nusquam audit vos, sed Dominus; et per hanc fidem nemo salvatur. (2) Praetereunt Dominum et orant ad Patrem, quod est prorsus contra mandatum Domini; et praeterea, nemo vidit Patrem, nec vocem Ipsius audivit.

Ath n. 41

41. Quod Domini potestas super caelum et terram (Dan. vii. 14; Apoc. xi. 15).

Ath n. 42

42. Quod Humanum Domini sit aequale Divino Ipsius; apud Johannem,
“Judaei quaerebant Jesum [interficere],..quia Patrem suum dicebat Deum, aequalem Se Ipsum (3) faciens Deo. Jesus dicit, Amen dico vobis,..quaecunque Pater fecerit, haec (4) etiam Filius similiter facit…Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, ita etiam Filius quos vult vivificat” (cap. v. 18 ad finem).
(Adde sequentia, (5) et desume ex illis quod Humanum Domini sit Divinum: Sach. iii. (6) 8; Mic. v. 1 [B. A. 2]. Sunt plura in Apocalypsi quae prius legantur; et quoque Prophetae Veteris Testamenti, et Evangelistae; et inde colligantur.)

Ath n. 43

43. De Athanasio.

Loqui datum est cum Athanasio; et is quia [se] confirmaverat in fide trium Deorum vacillavit inter tres, nec potuit agnoscere unum Deum; unde est quod in errore omnium sit, nec scire possit quicquam veri fidei. Sic (7) etiam alii faciunt qui se confirmaverunt in trium Deorum fide. At qui non confirmaverunt se in illa fide, sed solum audiverunt et retinuerunt, et usque cum fide unius Dei, illi in caelum veniunt; nam quia se nec confirmaverunt, ideam trium Deorum rejiciunt, et conservant ideam unius Dei.

Ath n. 44

44. Dicunt quod (8) intellectu non (9) liceat intrare item in illa quae de Trinitate, quia est ex quibusdam locis Verbi in sensu externo: sed dum haec fides regnat, et haec fides jubetur et confirmatur, tunc non locus est intellectui ut (10) illustretur. Talis fides claudit aditum pro luce, immo et pro intellectu Verbi in sensu spirituali; cum tamen si creditur Divinum solum in Domino, ex multis locis in Verbo intellectus illustrari potest, quae loca alioqui non videntur nec intelliguntur; ut quod [Ipse] unum sit cum Patre, et plura.
Audivi quosdam spiritus ratiocinantes de tribus Personis, et usque uno Deo; et ratiocinati sunt ex verbis ibi, quod sint una substantia seu una essentia, et sic quod tres unum sint; seu, ut ibi dicitur, trinitas in unitate et unitas in trinitate; sic credentes quod usque unum Divinum sit: et per id se confirmaverunt ore quod trinum unum sint, et sic quod vix trinum unanimum. Sed tunc dictum illis quod haec dicere possint, et persuadere aliis qui nihil nisi ad voces attendunt quod ita sit: sed dictum est, “Cogita unum de tribus Personis, quarum unusquisque est Deus,” –num tunc ex cogitatione possint dicere seu effari unum Deum; sed non potuerunt. Inde patuit quod illa solum voces essent, sed quod usque quisque non aliter cogitet quam tres Deos. Et dictum porro quod talia in fide Athanasiana sint, quia non aliter potuerunt conectere unum cum altero; scientes ex interiore [cogitatione] et quoque ex Verbo quod unus Deus sit, proinde quod unica Persona.

Ath n. 45

45. Quod Dominus liberaverit et (1) liberet ab inferno omnes qui in veris ex bono sunt, ita qui per illa recipiunt Ipsum; ita quod subjugaverit inferna et glorificaverit Humanum suum. (Videantur plura loca de Redemptione in Explicatione super Apocalypsin; et plura apud Evangelistas, imprimis quae apud Lucam, cap. i. ii., prophetica de Ipso, et apud Matthaeum, cap. i. 21.)

Ath n. 46

46. In Symbolo Athanasii ponunt Humanum suum consistere ex rationali anima et corpore; et sic, sicut anima omnis hominis sit ex matre: sed anima omnis hominis est ex patre, ac induitio ex matre; quare in illis verbis fallitur Athanasius. Anima Domini erat ipsum Divinum, ut constat (2) apud Matthaeum et Lucam; proinde [patet] quod anima Ipsius esset ipsum Divinum Ipsius. Et quia corpus non est homo absque anima (immo, quid corporis etiam (3) quoad minimam particulam vivit ex anima) , inde qualis anima tale corpus; et formatur corpus ad similitudinem animae; inde (4) hanc ad similitudinem (5) pulli, ova, clavae, ut notum est. Ita faciunt tres partes in Domino, cum tamen sunt duae, Divinum et Humanum; et illa duo unica Persona;

Ath n. 47 47. et sicut anima et corpus facit unum hominem, ita Divinum et Humanum est unus Christus, ut secundum Symbolum Athanasii.

Ath n. 48

48. Primum dicitur quod sit Homo ex rationali anima et corpore, –tam quod anima sit ex Matre; postea dicitur quod sicut anima et corpus est unus homo, ita Divinum et Humanum est unus Christus. Inde patet quod sit contradictio.

Ath n. 49

49. Observanda.

Deducatur clare quantum possit, quod Divinum non potuerit subjugare inferna, et omnia redigere in ordinem in caelis et in terris, nisi ex Divino per Humanum assumptum; quia omnis operatio Divina pervadit totum ordinem a primis ad ultima, et ibi operatur, nam in ultimis sunt omnia simul; quapropter ostensum est quod in ultimis sit robur, non a se, sed ab illis quae in (1) ultimis a primis; inde (2) etiam in sensu litterae Verbi est robur. Ex ea causa est quod Dominus toties dixerit quod Pater in Ipso sit qui facit opera; tum etiam alibi, quod Ipse faciat opera. Exinde constare potest quod Divinum nihil tale operari potuisset, nisi illud assumpserit Humanum, ita non per suum Divinum amplius in humano genere: quia cum Dominus in mundum venit, humanum genus ita removerat se, et inde (3) remotum fuit, ut ne quidem apud unum esset bonum naturale ex spirituali origine; ita consummatum erat: quod etiam confirmatur ex variis apud Danielem; ubi in Verbo de consummatione et decisione; ubi de fine qui eveniret; et ex aliis. Forte et [dicendum est] (4) quod ultimum judicium quod describitur per diluvium, factum sit ex Divino in humano genere residuo; ita [quod] Divinum [effecerit] ex suo ibi, sic etiam ex primis per ultima: ultimum tunc fuit [Divinum] in humano genere residuo. Et cum hoc desiit, ipsum Divinum, ut salvaretur genus humanum, voluit (5) Ipsum facere in Humano quod assumpsit, et quod simul Divinum fecit, ut in aeternum operari a primis per ultima possit.

Ath n. 50

50. (Afferantur quae de Ultimo in Arcanis Caelestibus dicta et ostensa sunt; tum (6) quae in opere De Caelo et Inferno, et alibi.

Ath n. 51

51. Sed hoc est arcanum fortius ignotum.)

Ath n. 52

52. Quod Dominus in Veteri Testamento dicatur “Redemptor,” “Sanctus Israelis” (afferatur ex Apocalypsi [Explicata], n. 328[f]).

Ath n. 53

53. Quod contra Divinum sit quod Deus Pater abalienaverit a Se humanum genus, et (7) reconciliaverit per sanguinem Filii (videatur [opus] super Apocalypsin, n. 328 [a]).

Ath n. 54

54. Quod Dominus sit ipsa Vita, quia a Divino quod est ipsa Vita ex qua omnes in caelis et in terris vivunt. Homines et angeli non sunt Vita, sed recipientes vitae. ((8) Hic usus [est ut] (9) explicetur de ipsa Vita, de receptione vitae; et ex Verbo.)

Ath n. 55

55. Porro quis usquam scit quid (1) est [quod] sit natus ab aeterno? et quod natus, et tamen aeque aeternus cum Patre, et unus non sit prior et posterior? Quare hoc nemo cogitare potest, sed modo retinere voces absque ulla perceptione.

Ath n. 56

56. Quis etiam scit quid unitas in trinitate, et trinitas in unitate, si explicatum erit quod unitas in trinitate sit quod una essentia sit in tribus, et quod trinitas in unitate sit quod tres sint in una essentia?

Ath n. 57

57. Quia ex fide Athanasiana faciunt unam essentiam trium, et illa tria sunt attributa unius essentiae, inde patet quod ipsa attributa faciant Deos, et dicent tres Personas, seu tres Deos, ex tribus attributis, vocantes Patrem Creatorem, Dominum Intercessorem et Redemptorem, et Spiritum Sanctum Regeneratorem et Illustratorem. Ita creationem, redemptionem, et illustrationem, quae sunt attributa unius essentiae Divinae seu unius Dei, faciunt tres Deos, quia tres Personas. Quia sunt attributa, ac ut concordentur illa, dicunt quod omnes sint sicut in Ejus proprio corpore (videantur verba ibi). Ita fecerunt etiam antiqui; dum (2) declinavit ecclesia, fecerunt Deos ex attributis; inde coluerunt Deum Schaddai, et quoque plures. Similiter Gentiles, unde illis tot dii; fecerunt ex unoquovis attributo Divino unum deum.

Ath n. 58

58. Quod de quavis re in theologicis (3) formetur idea secundum cujusvis intellectum, et quoque de illis quae dicuntur quod captandus intellectus sub obedientia fidei; qualia imprimis sunt illa quae de tribus Personis ex Symbolo Athanasii: idea quae formatur de illa est intellectus ejus; qui si non sit, est modo scientia et voces inanes quae cogitantur; idea illa patet in altera vita. Quales ideae formantur ab homine de Trinitate, et de unione Divini et Humani in Domino, sunt plures, et tales quae potius destruunt quam aedificant; quas recensere non volo, quia pleraeque prorsus incongruae: cum tamen cogitatio de Deo quod unus sit, et Ille Dominus, est principalis et fundamentalis omnium in doctrina ecclesiae; absque illa nemo salvari potest.

Ath n. 59

59. Quod dicatur ab Athanasio quod Humanum consistat ex rationali anima et corpore, involvit quod rationalis anima sit ex matre; cum tamen nihil a matre quam induitio, et anima quae erit rationalis est ex patre. Inde est contradictio.

Ath n. 60

60. Quod usque ita scriptum (1) sit in Symbolo Athanasii ex Providentia Domini, ut usque salvari potuerit fides de unico Deo et de Domino; conferantur ibi aliqua, et videbitur.

Ath n. 61

61. Quod permissum ita scribere est quia nihil sciverunt de spirituali sensu Verbi, et ideo manserunt in sensu litterae; et quia (2) praevisum quod sola fides assumeretur pro essentiali ecclesiae, cum qua non concordat credere in Dominum solum.

Ath n. 62

62. Quod Filius ab aeterno fuerit Divinum Humanum ab aeterno, –et quod id fuerit Divinum procedens, ex quo caelum, ita Divinum formans illud, –patet a Domini verbis quod Patrem non viderint nec audiverint; quod per Divinum Verum omnia facta sint; tum quod Dominus apparuerit ut Homo coram filiis Israelis, visus sub plantis sicut sapphirus et caelum quoad munditiem; quod dicatur “Hodie genui Te:” et quod dixerit Dominus, “Qualis fui apud Te a fundatione mundi;” quod etiam sit “Filius Dominis” apud Danielem, et quod Dominus idem factus quoad Humanum; quod tunc (3) vocetur “Filius Dei” apud Lucam; nam dicitur quod “Verbum Caro factus sit.” Inde patet quod idem et unum Divinum fuerit.

Ath n. 63

63. Quod tres Personas facere quia dicitur “Pater, Filius et Spiritus Sanctus,” (4) sit falsificare Verbum. In Verbo sunt apparentiae (5) veri; quae si fiunt vera actualiter et realiter, fiunt falsa: aliter sunt vera in utroque sensu, nempe sensu litterae et sensu (6) spirituali, qui sensus fit a Domino per rationale (7) illustratum. (Similiter ut ostensum de solis progressione et statione, in Apocalypsi [Explicata], n. 719.)
(Hic adducantur plura loca ubi Pater et Filius nominatur: –quod sint vera in utroque sensu, si ex doctrina spectentur; aliter sensus litterae (8) falsificatur.)

Ath n. 64

64. Quod primum et primarium ecclesiae sit cognoscere suum Deum, ita Dominum, et sic unum Deum, est quia reliqua ecclesiae, et doctrina et perceptiones, inde dependent. Non aliter potest homo Verbum intelligere; ut constare potest ex antiquis, qui erant gentes, tametsi similiter altaria habuerint et sacrificaverint, praeter plura ritus ecclesiae, sed usque qui non coluerunt Jehovam, sed quidam Schaddai, quidam alium Deum; usque exstirpati sunt, quia nihil doctrinae et cultus tum acceptum in caelo. Ex illa causa est quod Dominus dixerit illis cum quibus miracula fecit, num fidem habeant, et quod fiat secundum fidem eorum, ut (1) agnosceretur quod Ipse Filius Dei esset, et omnia posset, –sic Deus descendens e caelo. Hoc primum et primarium erat conjunctionis Dei cum homine.

Ath n. 65

65. Quod hoc nunc (2) sit primum ecclesiae quae vocatur Nova Hierosolyma.

Ath n. 66

66. Quod accepti sint ex religione Pontificali omnes illi qui Dominum adorant, et non Papam agnoscunt nisi quam ut supremum sacerdotem. Quod (3) accepti sint quia (4) illi raro colunt Patrem et separant Dominum a Patre; tametsi vacui sunt, ex doctrina veritatum vacua.

Ath n. 67

67. Qualis idea est de Domino apud illos qui in doctrina trinitatis Personarum sunt; quod (5) ponant Divinum Ipsius supra, item extra Illum; et causae, quia cogitant de (6) Humano sicut de vulgari homine; (ita separant;) tum de Divino Patris cum quo conjunctus est: et sic loquuntur de conjunctione Patris cum Domino, et non de conjunctione ipsius Divini Domini, et illius conjunctione cum Humano. Inde est quod adeant Patrem ut misereatur propter Filium; per quod cogitationes ascendunt supra Dominum, et prorsus nihil cogitant de Divino Domini secundum fidem Athanasianam: cum tamen id est plane contra fidem ecclesiae; in fide enim Athanasiana conjunctum est Divinum Humano Ipsius, sicut anima corpori, et in Ipso, etc.

Ath n. 68

68. Quod a Christianis aegre haberi possit idea quod Divinum, quod Pater vocatus, sit in Ipso, quia considerant Divinum Patris, ex eo quod creaverit universum, non posse esse in Humano: et tunc, ex idea universi caeli et universi mundi, quod non concipi (7) possit in Humano corpore. Ex idea extensi et spatii cogitant; cum tamen de ipso Divino non cogitandum est ex idea extensi aut spatii; sic enim pro Deo cogitatur purissimum Naturae et universi aspectabilis: ex qua idea homo fit homo naturalis, et tandem atheus, agnoscens Naturam pro creatore: cum tamen idea extensi et spatii non datur in mundo spirituali, ubi spatia sunt modo apparentiae spatii; et de qua re videatur opus De Caelo et Inferno. Sed de Deo non alia idea erit quam ut de Divino Homine; et de creatione universi caeli et mundi, (1) quam sicut ex Sole qui est Divinus amor; et de Divino procedente, ex quo [universum] caeli et mundi, haberi potest idea extensi, imprimis in naturali mundo.

Ath n. 69

69. Quod (2) de Deo, hoc est (2) de Domino, non aliter cogitandum sit quam quod sit ipsa Vita; et quod de creatis, ut angelis et hominibus, quam quod sint formae recipientes vitae. Vita Domini est amor Divinus, et illi soli est Vita, et ille solus Vita. Unde patet quod nemini sit vita nisi ab Ipso; et quod homines credant vitam esse in se, est quia sentitur in forma recipiente vita sicut sua, ut principale in instrumentali (3) quae unam causam agunt. Et quia Divinus Amor talis est ut velit esse alterius quod suum est, (4) datum ut percipiatur vita sicut hominis, ut quasi ex se possit recipere illam; alioqui nec receptio, quia non reciprocum; de qua re tamen alibi.

Ath n. 70

70. Homo ita creatus est ut sit caelum in minima forma correspondens maximo; et [cognoscendum est] quod Dominus fuerit ipsum Caelum quoad vitam omnium, et quod angeli et homines quoad receptionem in formis finitis; quia Dominus ex ipso Divino fuit conceptus, ita ex ipsa Vita, ac de ipsa Vita non potest idea extensi et spatii haberi sicut de receptaculis vitae: inde patet quod Dominus fuerit Homo ut (5) Vita, sicut (6) est omnis alius homo [receptaculum] vitae; et sic quod ex Ipso ut ex ipso Fonte Vitae omne vitae caeli sit, de cujus (7) extensione non potest cogitari sed ab extensione formarum vitae.

Ath n. 71

71. Quod Dominus factus inde sit Vita etiam quoad Humanum, aliter dicetur: –Ipsum Divinum et Anima non potest habitare (8) nisi in Vita.

Ath n. 72

72. Illa quae nunc dicta sunt, referenda sunt sicut ideae cogitationum angelicarum de Domino. Dictum est ab angelis quod et tales sint illis ideae cogitationum de Domino, sed quod illa quae relata sunt sint communissima; et quod innumerabilia, quae singularia sunt, de his (9) sciant et cogitent, et quod ea non (10) percipiantur ab hominibus quoad millesimam partem, nec vocibus humanis (11) enuntientur. Inde patuit quod illa ineffabilia et incomprehensibilia homini sint quae inter se de Domino (12) loquuntur, et quod talia in intimo sensu Verbi sint, ubi agitur de solo Domino.

Ath n. 73

73. Qui ideam de Divino Domini sicut supra Humanum habent, (1) expendant qualem ideam de (2) Ipso habeant in caelo; num ibi Humanum sit ubi Divinum; num separatum Divinum apud Patrem, et Humanum in caelo, ac sic Dominus sit non unus sed duo. Inde constare potest num (3) cuiquam talem ideam de Domino liceat habere.

Ath n. 74

74. Quod dicatur quod una substantia seu essentia sit, cum tamen differentia specifica sit, quia attributum in specie sit plus unius quam alterius. Expende an non ita sit quando loqueris de Patre ut Creatore, de Filio ut Redemptore, de Spiritu Sancto ut Illustratore; an non cogitatio tunc attribuat uni quod non nisi quam communiter attribuit alteri. Tum expendatur num quod unum sint, seu una substantia, sit, quod opus creationis procedat ex Patre in Filium, et a Filio in Spiritum Sanctum, ita eo ordine; an non idea formari possit quod id procedat reciproce, –quod creationis opus procedat reciproce a Spiritu Sancto in Filium, et a Filio in Patrem. Hoc est contra ideam quam secum habet procedere; cum tamen, ut una substantia tribus sit, erit quoque idea de reciproca processione, quae non dabilis: alioqui sunt tres substantiae, etc.

Ath n. 75

75. (4) Tentatum [est] videre qualem ideam habent, cum dicunt et cogitant, dum rogant Patrem ut misereatur propter Filium; et perceptum quod prorsus haberent ideam fidei doctrinae et Verbo repugnantem, –nempe, quod Patrem cogitent, et Filium sicut hominem vulgarem qui passus crucem; et quod tunc Filium prorsus separaverint a Patre et infra posuerint: et quia tunc quaerebatur quomodo simul cogitant de Divino Domini, perceptum quod [cogitent] nihil de eo; aut quoque sicut unum cum Patre, –quod praeferretur propter Humanum seu Filium; (5) et, si aliter cogitent, quod rogent Divinum supra, et Humanum ponunt separatum: verbo, est clare contra doctrinam Athanasii quod Divinum et Humanum sit una Persona; ita quod Humanum sit quoque apud Patrem et unum cum Patre, quod nec cogitari potest nisi Humanum etiam sit Divinum: Pater enim est infinitus, increatus, omnipotens Deus; et Humanum nec potest vera esse ac una substantia cum Divino Patris, nisi id sit Divinum.

Ath n. 76

76. Contradictoria sunt quod Christus sit rationalis et perfectus Homo ex sola Matre; contradictorium est quod Dominus ut homo (6) Pater possit esse apud Patrem, seu apud Divinum; cum tamen si una Persona, et sic Humanum Divinum, aliter. Contradictorium est quod Deus et Homo possit esse una Persona, nisi Humanum sit Divinum.

Ath n. 77

77. Quod ideae eruditorum prorsus (1) aberrent a Fide Athanasiana de Humano Domini; explorata qualis, et animadversum quod non sciant illa apud Athanasium.

Ath n. 78

78. Exploratum est apud spiritus, qui in mundo docti fuerunt, num possibile esset quod cogitarent unum Deum cum tres Personas et quaevis Persona Deus; et manifeste compertum quod non ullo modo possent, nisi solum cogitarent tres unanimes, –sic usque tres. Dein exploratum est de ortu Filii ab aeterno, quod a Patre natus: dictum illis num cogitare possent quod natus ab aeterno; sed compertum quod nec cogitare possent ex alia cogitatione quam ex cogitatione loquelae, quae est infima corporis. Et exploratum est num possent cogitare ortum Spiritus Sancti ab aeterno, per id quod ex utroque procedat: cum hoc simile fuit, et [compertum quod] cogitari non possit quod sic Deus qui Persona per Se existat, praeterea (2) quod Deus sit ex Se, et quod ab Ipso sit Ipse.

Ath n. 79

79. Spiritus docti nec intellexerunt quod dixeram, quod Dominus in mundo fuerit Divinum Verum, et quod postea Divinum Bonum, tunc unum cum Patre; quare datum explicare id: –nempe, quod Divinum Verum sit idem cum Divina Intelligentia et Sapientia, nam intellectus est ex veris; et quoque homo dum regeneratur a Domino, intellectus ejus formatur ex veris; et quantum formatur tantum est intelligens: et quod Divinum Bonum sit Divinus Amor, ac amor est (3) voluntatis; quare quantum homo ex veris, quae intellectus, regeneratur, et illa fiunt boni, nempe amoris, tantum regeneratur; ut de Domino, tantum (4) glorificatus, seu factus Divinus, quia ex ipso Divino: quod dicatur Divinum Verum ac Divinum Bonum, est quia dicitur de Deo quod sit ipsum Bonum et ipsum Verum; et quod ex eo est, quod omne bonum amoris et verum intelligentiae apud angelos et apud (5) homines sit ab Ipso.

Ath n. 80

80. Explicetur totum Symbolum Athanasii de Trinitate, a principio ad finem, secundum veritatem de Trino Domini; et videbitur quod explicari possit, et quod sic ex providentia Divina Domini salvata seu servata sit Divina illa veritas, ut de Infinito, Aeterno, Omnipotente, inveniatur quod non sint tria sed unum; quod sit una substantia, ac trinitas in unitate ac unitas in trinitate; quod Deus et Homo sit una Persona; quod Divinum ad Se susceperit Humanum. (1) Verum quod Pater major sit, quomodo id intelligendum. Sin aliter, non potuisset caelum adesse apud hominem.

Ath n. 81

81. Quod simplices cogitent de Deo ut de Homine; antiquissimi similiter; tum qui ab ecclesia ab Adamo usque ad Abrahamum, Mosen, Prophetas, viderunt Ipsum, et ut Hominem, et vocaverunt Jehovam; et Ille erat Dominus, ut patet a Joh. viii. 58, quod Dominus ante Abrahamum fuerit. Quod sapientes Ethnici similiter; inde illorum idola: et hodie imprimis Africani; tum incolae omnium tellurum; et omnes angeli in caelis, qui non aliter possunt cogitare, ex forma caeli. (2) Idea inde est ex influxu, et sic quasi insita, sed deperdita apud eruditos in Christiano orbe (videatur Explicatio super Apocalypsin, n. 808).
Cogitet qui velit secum, num cogitet de Divino Domini quando Ipse solus nominatur, sic num Divinum Ipsius adeatur. Aliter quando tres Personae nominantur; tunc plures cogitant tres Deos: an sic usquam adiri solus possit?

Ath n. 82

82. Quod illi, qui dum cogitant de Deo cogitant de Domino, ideam determinatam habeant: at multi qui de Deo Patre, ideam indeterminatam habent, et illi facile agnoscunt Naturam pro Deo; quare in altera vita illis datur videre quendam in alto, super solio sedentem, qui vocat se Deum Patrem; qui et aliquem spiritum, vel juxta se vel alibi, (3) vocat Filium suum. Hoc permittitur illis, ne fatui et insani fiant per indeterminatam ideam de Deo; et asseverare possum quod multi qui (4) intelligenter possunt ratiocinari determinent ideam ad illum qui in alto est, et mandata ab illo sumant. Est quidam barbatus, ex varia parte; ut plurimum, qui se voluerunt ut colerentur sicut (5) numina: sed usque apud illos qui non agnoscunt Dominum. Verbo, fiunt illorum cogitationes tandem ut credant nullum Deum dari, et sic mittuntur in infernum. Dicunt aliqui quod Deus sit ubivis; sed ostensum quod Divinum procedens sit ubivis, sicut calor et lux (6) e sole; sed usque dicere solem quoad suum corpus esse ubivis, est fatuum.

Ath n. 83

83. Quod fere omnes qui e mundo veniunt in alteram vitam (7) spectent Dominum ut merum hominem, et paucissimi (1) habeant ideam Divini Ipsius; hoc intelligitur apud Lucam [per]
“Num fidem (2) inveniet super terra?” (xviii. 8.)
Causa est quia dicunt tres Personas et unum Deum, et quia distinguunt Humanum Domini a Divino Ipsius; et tunc dicere et credere unum Deum est impossibile, –fere, credere quod Deus sit Deus; nam idea Divinitatis ab eo sic destruitur. Aliter cum dicitur quod Dominus solus sit unus Deus.
(Vide Esai. xl. 9, 10; et explica quod Dominus sit Jehovah; tum quod ad judicium faciendum venerit.)

Ath n. 84

84. Quod peccatum contra Spiritum Sanctum sit negatio Divini in Verbo; nam qui id negant, tacite et corde negant omnia caeli et ecclesiae, quia omnia illa ex Verbo, et negant (3) Domini Divinum. Quare in altera vita docentur omnes quod sensus spiritualis sit in omnibus et singulis, ut Verbum (4) sciant et agnoscant, ne a malis spiritibus seducantur ex omnibus locis Verbi in sensu litterae ejus quae apparent paradoxa, et quoque sicut non Divina.

Ath n. 85

85. Divinum quod Dominus vocavit Patrem, –aliqui ex idea sua intelligunt [quod] sic ex Divino suo locutus sit, sic ut natus ab aeterno; at quod ex Humano ita locutus, patet ex verbis ad (5) Philippum,
“Qui Me videt, videt Patrem” [(Joh. xiv. 9) ];
et apud Johannem [in altero loco],
“Et vidimus gloriam Ipsius,..Unigeniti ex Patre” [(cap. i. 14) ].

Ath n. 86

86. Quod “manibus caedere,” et “faciem exponere calumniis et sputo,” (6) significet Divino uno ita facere sicut factum est Domino, manifeste patet apud Esaiam, cap. l. 6, 7, ubi Jehovah illud de Se dicit.

Ath n. 87

87. Assumantur quae ab experientiis de Gentilibus qui agnoverunt Deum sub forma humana varie, et qui secundum id salvati sunt.

Ath n. 88

88. Quod Dominus equitaverit super (7) asina et pullo asinae fuerit insigne regium, (8) demonstretur ex Verbo.
Quod homo cogitare debeat de Domino cum de Deo, et ex Ipso, causa est quia homo aliter non potest cogitare cum angelis, ita cum illis esse; causa est quia angeli cogitant de Deo ut de Homine, quia caelum est in forma humana; et nisi ita, non possunt cogitare de Deo: ideo etiam Dominus adeundus est, et non Deus Pater rogandus propter Filium.

Ath n. 89

89. Quod illi qui de Humano Domini ideam solius humani habeant, (1) faciant binas Personas a Domino, quas vocant naturas, et quaerant Illum binis in locis in caelo; sic non unum Dominum, Mirum quod a principio ecclesiae non attenderint ad verba (2) confessionis Athanasianae, quod Deus et Homo sit sicut anima et corpus.

Ath n. 90

90. Causa quod [ad] illa non attenderint, est quia Ecclesia Christiana facta sit Babylonia ac Philisthaea.

Ath n. 91

91. Quomodo fit unio reciproca, sicut boni et veri ac veri et boni; et quod sic Divinum ad Se susceperit Humanum, et quod Humanum Se conjunxerit Divino: plane sicut homo fit spiritualis ac angelus a Domino. Quod reciprocum, dixit,
Pater in Ipso, et Ipse in Patre (Joh. xiv. 10) ;
tum,
“Glorifica Filium tuum, ut et Filius tuus glorificet Te” (Joh. xvii. 1, 5).

Ath n. 92

92. Nisi Dominus nunc ultimum judicium fecisset, quod est Adventus Ipsius, nullus in ecclesia potuisset salvari amplius, quia omnes in falsis, et omne Verbum falsificatum est, ut constare potest in opere De Fide Spirituali. (3) Ex illa causa est quod Dominus nunc revelaverit sensum spiritualem, ut vera doctrinae; sicut et factum est in Adventu Ipsius dum assumpsit Humanum.

Ath n. 93

93. (Sunt arcana quae tradenda de incarnatione Ipsius.)

Ath n. 94

94. Quod omnes qui negant Divinum Domini separaverint se a caelo, et posuerint sicut tegumentum super se; et quoque apparent sibi absque viribus in (4) praecordiis, quae pendent et pendula vibrantur huc et illuc; immo et cadunt in falsa omnis generis; et cum de Deo Patre cogitant, est quidam spiritus ex infimo caelo, et quandoque malus, qui respondit et influit in cogitationes (5) illorum. (Videantur plura in excerptis.)

Ath n. 95

95. Quod negare Divinum Domini et sic Verbum sit peccatum contra Spiritum Sanctum, ostendetur ex Verbo.

Ath n. 96

96. Quod omnes in altera vita explorentur quales sunt quoad spiritualem suam fidem et vitam per influxum e caelo de Divino Humano Domini. Qui id recipiunt, vident et agnoscunt, illi conjuncti sunt angelis. Causa est quia totum caelum in agnitione illa est; quare operatio caeli recipitur solum ab illis qui in vita fidei, quae est charitas, sunt. Potest quidem ab aliis recipi, sed solum ab illis qui nihil curant num male vel false cogitant et faciunt; ut pro exemplo, a (1) simulatoribus qui in omni affectione possunt esse, sed hoc [in] (2) statu auditus; et quoque postea secundum vitam suam sortiuntur loca in infernis.

Ath n. 97

97. Quod Dominus ita humilis vixerit ut vix discerneretur a vulgari homine, et non in splendore sicut Deus, erat ne Judaei agnoscerent Illum pro Messia ab externis, sed ab internis; quare nec voluit dare illis signa (3) e caelo: nam si agnovissent Ipsum aliter, et non vidissent postea quod illos eveheret ad dominos terrae, recessissent, et sic profanatores facti essent; quare nec voluit signum illis dare (de quo videatur….).

Ath n. 98

98. Quod possederit omnia constare potest ex eo, quod cibaverit quinque millia, dein quatuor millia, et (4) vino potaverit illos in (5) Cana, et quod potuisset stateram ex pisce dare; quod autem voluerit pauper videri, fuit ob causam dictam.

Ath n. 99

99. Quod filius lignarii esset, erat quia “faber lignarius” significat bonum vitae ex doctrina veri.

Ath n. 100

100. In Symbolo Athanasii dicitur quod Dominus ut Homo sit minus Patre; cum tamen Ipsius Divinum ut Anima fuit; et Divinum non potest nisi in Divino habitare, ut unum sint.

Ath n. 101

101. Dicitur quod etiam sit rationalis Homo; sed quia talis rationalis Homo est [a] sola Matre, ne contradictio fieret, ideo sequitur quod Divinum et Humanum sit una Persona: sic congruit, et non (6) fit contradictorium.

Ath n. 102

102. Quod ex Pontificiis factum sit quod Domini Humanum esset minus Divino Patris, ita minus suo Divino.

Ath n. 103

103. Quod Humanum Domini sit Divinum, constat ex locis in Verbo ubi Dominus dicitur “Redemptor;” ut in Veteri Testamento, “Jehovah Redemptor vester,” “Dominus Redemptor vester;” et tum hoc est Divinum Humanum, Dominus enim quoad illud fuit Redemptor.

Ath n. 104

104. Quoniam in omnibus caelis agnoscitur solus Dominus, ac in Ipso uno Trinum, ideo primum est agnoscere Dominum; (7) alioqui non potest aliquis idea cogitationis intra re caelum, sed repellitur; et nec datur conjunctio in caelo, ita in mundo, proinde non elevatio in caelum post mortem.

Ath n. 105

105. Quod Dominus multis in locis Se vocet Divinum Verum seu “Verbum,” (1) ut apud Johannem, in Transformatione coram discipulis, et alibi; et quod per “Filium (2) hominis” id significetur, ut [etiam] per “filios hominis” in Veteri Testamento.

Ath n. 106

106. Quod Dominus per mortem suam rejecerit omne humanum ex Matre, et induerit Humanum ex Patre (de quo videatur in Expl. Apocalypseos, n. 899[c], fin.).

Ath n. 107

107. Quod Dominus dixerit quod liberum esset mori et non mori; quod [hoc] esset ut ex propria potentia glorificaret Humanum suum, quod erit ex libero.

Ath n. 108

108. Dixi spiritibus, qui dicebant se credere tres Personas, et usque unum Deum quia una essentia seu substantia est (3) tribus, “(4) Quid opus est termino metaphysico essentia et substantia?” ut per id persuaderem. “(5) Consule cogitationes, Annon cogites tres Deos? et annon sic credis tres Deos? An cogitas usquam metaphysice?” Et expertum quod sic esset; nam si tres Personae, sunt tres Dii. Terminus ille non aliud involvit [quam] quod (6) unanimes, aut quod unus vult velit alius, et quod unus (7) facit (8) velit alius; et tum proprietates differunt; et tum petitur Pater propter Filium, et aditur Spiritus Sanctus propter illustrationem; Pater adoratur propter creationem, Filius propter redemptionem, Spiritus Sanctus propter illustrationem. Annon hoc (9) liceret si Deus esset tres (10) Personae? et quisque unus et alter est quoad opera.

Ath n. 109

109. Colere Patrem solum, inducit brachio vehementem dolorem, et scapulae: hoc per experientiam, expertum (11) pluries, scio.

Ath n. 110

110. Cape ideam quod una Persona sit, et quod Trinum in illa, et videbis quod Symbolum Athanasii a principio ad finem coincidet et concordabit; absque paradoxis, seu quae fidei erunt tametsi non (12) intelligantur.

Ath n. 111

111. Quod Divinum Humanum ab aeterno (13) fuerit constat ex eo, quod Dominus dicat [quod] Abrahamus viderit Ipsum, quod Ipse sit qui visus sit et (14) non Pater, quod Ipse sit qui locutus, et quod Ipse sit “Sanctus Israelis” qui est visus; praeter plura in Verbo. Haec non dici possunt de ipso Divino, hoc (15) enim apparere nulli potest; sed de Divino Humano.

Ath n. 112

112. (1) Cur Dominus in mundum venit, et homo factus, vix aliquis novit; quare (2) dicetur: sed id solum cadit in intellectum eruditorum. Sunt successiva a Domino per caelos ad hominem, ita ad ultima. Ordo successivus non est continuus sed discretus, nempe unum ab altero, sicut in omni re in mundo. Ulteriora in ordine successivo continent in se successiva in suo ordine, qui ordo simultaneus vocatur. In hoc ordine, nempe simultaneo, omnia successiva simul sunt, formata sic ut concipere ista velitis: prima ibi interius sunt creata; et sic usque ad ultimam peripheriam: et quia in simultaneis successiva simul sunt, ideo in illis est omne robur seu omnis potentia simul. Et quia hoc ultimum non amplius fuit apud homines in mundo, nempe in veris et bonis illorum, in quibus Dominus mansionem suam habet, ideo Ipse in mundum venit, ut fieret Ultimus, et sic Primus per ultima ageret, et in ordinem redigeret omnia in caelis et in infernis; nempe ex primis per ultima: nam cum egit ex primis per ultima, egit quoque per omnia, et sic quoque [per] successiva, quae [in] ordine in ultimis erant sicut in suis primis. Haec nunc causa fuit Adventus Domini in mundum; sic etiam in suae creationis pleno fuit; et Dominus in pleno operatur quae operatur. Inde est quod Dominus in Verbo dicatur “Primus et Ultimus;” et inde est quod Verbum in littera, quia est Divinum Verum in ultimo ordinis, est sanctissimum, et quod ibi ipsum robur. Quod ita sit, prae aliis mihi notum est. Inde est quod Dominus dixit discipulis quod ossa et carnem habeat secus ac spiritus; ita quoque Dominus praesens esse potest in ultimis apud hominem, et salvare illos qui etiam in ultimis sunt.

Ath n. 113

113. Homo, quia est parvulum caelum, (3) etiam successiva in se habet correspondentia successivis in caelis; et in naturali ejus imprimis, (4) ut ultimo, sunt successiva in ordine simultaneo: et quia Dominus habuit in Humano suo caelum, inde e caelo in Se disposuit omnia in ordine (5) in caelis et in infernis.

Ath n. 114

114. (De Ordine successivo et simultaneo, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 38; et exscribantur inde.)

Ath n. 115

115. Etiam non capi potest in mundo quod Dominus ex Se potuerit disponere omnia in ordinem in caelis et infernis; sed illi id non intelligunt quia cogitant ex spatio et distantia, Sed spatia et distantiae in [spirituali] mundo sunt status affectionum et cogitationum; secundum illos sunt omnia spatia et omnes distantiae ibi; et hoc ab experientia scire datum est, quod nempe illa quae (1) dissita fuerunt ad milliaria mille, [immo] centies mille, praesentia essent cum in simili statu. Ex eo etiam potui praesens esse circa tellures in nostro mundo solari, et circa tellures extra illum mundum, immo manente corpore et quoque spiritu in suo loco. Quid non Dominus, qui omnia operatus est in Se ex Divino, et (2) ex Divino in Se?

Ath n. 116

116. Quod Dominus ab aeterno fuerit Divinum procedens, ita Divinum Humanum, videri potest ex eo, quod totum caelum sit maximus Homo, ac Divinum procedens hoc faciat. (De qua re in opere De Caelo et Inferno, ubi De Maximo Homine.) Quod hoc fuerit Divinum Humanum, constat ex illis locis ubi dicitur quod Pater non visus sit, seu locutus, sed Filius; tum quod Dominus locutus sit per prophetas; et quia Deus apparere ut Homo non potest nisi ex Divino procedente.

Ath n. 117

117. Quod Dominus dicat, Ut esset apud Patrem sicut sunt ad aeterno, est quia Ipse in mundo fuit Divinum Verum, quod est Divinum procedens. Inde patet quid Filius Dei ab aeterno, et Filius Dei natus. Quid aliter sit “natus ab aeterno,” nemo mortalis capere potest; sed hoc quod (3) dictum est, [capi] potest.

Ath n. 118

118. Quod Dominus sit Pater (ex Verbo) : –quod dicatur “Pater aeternitatis,” “Jehovah,” “unum cum Patre,” “in Patre, et Pater in Ipso:” et quod Pater non in alio Humano possit esse quam in eo quod ab Ipso, item in suo Divino Humano.

Ath n. 119

119. Quod in Humano fuerit a prima creatione, et in Humano ab Ipso, nempe in universo caelo quod in complexu refert unum Hominem; sed hoc non fuit Ipsius proprium, quia in angelis caeli; sed in Divino Humano est in suo proprio.

Ath n. 120

120. Quod non (4) capiant homines quod Creator universi possit in Humano esse, causa est, quia in idea universi sunt (5) ex spatio, quae idea non cadit in Deum nisi sit idea Divini procedentis; nec idea Divini procedentis in spirituali mundo capienda est a spatio, sed modo in naturali mundo. Idea de Divino a quo universum non aliter percipienda est (6) quam sicut de Divino Homine in primis, qui est ipsa Vita, cujus Divinus Amor apparet ut Sol supra caelos, unde omnia sunt.

Ath n. 121

121. Quod Dominus intelligat suum Divinum per “Patrem;” [hoc] ideo assumpsit Humanum; (1) quare est sicut Anima Ipsius in corpore; non enim intelligi potest Pater ut prima Persona, [nam] sic fuissent duo Patres. Divinum non potest in alio corpore esse quam in suo; ita quod erit Divinum.

Ath n. 122

122. Quod caelum (2) [periclitatum fuisset] per conjunctionem labefactatis in ultimis ejus cum infernis, (3) illustretur per extremam labefactationem hominis ex (4) qua tandem moritur; et quod sic nemo salvari potuisset nisi Dominus in mundum venisset, illustratur in Explicatione super Apocalypsin (n. 744) ; et quod quo distinctior separatio caeli et inferni, eo perfectior status caeli, in Explicatione super Apocalypsin (n. 746[a]).

Ath n. 123

123. (Afferantur quae ex mundo spirituali collecta sunt de Fide Mahumedanorum, de tribus Personis, et de Christo, n….: nondum translatum, quia ultra, n. 5992{1} )
@[1. Nota Editoris: –Videatur Diarium Spirituale, partis tertiae volumen secundum, n. 5952.]$

Ath n. 124

124. Christiani explorati, qualem ideam habent de tribus Personis Divinitatis: compertum quod varias ideas habeant; quidam quod (5) ponant unum juxta alterum consultantes, et (6) tertium ex illis emissum; quidam, loquentes inter se, et Christo intercedente; quidam ponunt eos in successivo ordine, quidam aliter: sed quia tres Dii sunt, ad praesentiam Mahumedanorum et Gentilium, qui vident ideas eorum, pudent, et cavent ab illis.

Ath n. 125

125. Assumantur omnia repraesentativa de Domino apud Evangelistas; ut quod in praesaepi positus, quia locus non in diversorio quod fabri filius; quod duodecim discipulos elegerit; et omnia passionis Ipsius, de vestibus, et de pluribus ibi.

Ath n. 126

126. Cur vocatus “Propheta” (Deutr. xviii. 15, 18; et apud Evangelistas) : quia “propheta” significat Verbum et (7) doctrinam e Verbo.

Ath n. 127

127. Explicetur quid sit procedere, cum de Spiritu Sancto; quod sit sicut lux et calor ex sole; at quod opinio vulgi sit, quod audiat et sic exeat sicut persona a persona.

Ath n. 128

128. Paradoxa in Athanasii Symbolo, et inde opiniones vulgi variae; ad quae intelligenda, continuo captandus est intellectus sub fide: at ex doctrina caelesti secundum quam illud paradoxon explicetur, quod non aliquid intellectus captandus sit sub fide.

Ath n. 129

129. De Divino Humano ab aeterno, et quod Ipsius Patris (1) Amoris fuerit Homo fieri usque ad ultima; quod non fieri potuit nisi per nativitatem a virgine.

Ath n. 130

130. Quod Dominus fuerit Divinum Verum in mundo; sed quamdiu fuit in humano ex Matre non fuit quoad humanum Vita in se; sed postea, dum (2) exuerat id humanum, fuit Vita ex se.

Ath n. 131

131. (3) Explicetur quid Vita a se, et quid vita non a se; quod fuerit Vita a se, ex Divino quod Anima Ipsius, et intus in humano ex Matre. Vita a se est purus Amor, ipsum Divinum; vita non a se est forma recipiens vitae. (4) Illustretur per alia, etc.

Ath n. 132

132. Divinum Verum, quod sit Christus; Divinum Bonum procedens, Jesus; et quod Divinum Humanum, Filius Dei; Divinum procedens quod Verbum, quod sit Filius hominis.

Ath n. 133

133. Quod Humanum Domini separaverint a Divino, factum sit in Concilio Nicaeno, propter Papam, ne vocaretur Deus super terra.

Ath n. 134

134. Adducantur (5) de Concilio Nicaeno quinam ibi fuerunt ex pontificiis; et quod aliter Papa non potuisset agnosci pro vicario Ipsius nisi illa verba (6) etiam admissa fuerint, quod sit perfectus Homo. Sed etiam haec non solum pro Papa; alioqui agnosceretur pro Deo caeli et Deo terrae, si Divinum assumpsisset: –cum tamen actualiter Divinum est salvare homines, creare illos e novo, caelum illis indere, ducere ab (7) infantia ad ultima vitae et postea in aeternum. Sed quod protestantes etiam viderint contradictoria in Concilio: ideo admiserunt sequentia, ad quae (8) tamen hodierni Protestantes pauci quicquam attendunt; quare credunt secundum Pontificios, quod neque Humanum sit Divinum; exinde Divinum supra Humanum, juxta Patrem.

Ath n. 135

135. Ex Athanasii Symbolo licet dicere quod tres Dii sint unus Deus per unitionem: illud nunc est cogitationis; hoc est loquelae. An cuidam prohiberi potest sic loqui [ut cogitat]? Quid ad talem expressionem sentient Mahumedani, Judaei, Gentes? Annon dicturi quod (9) insaniant?

Ath n. 136

136. Quid significat, quod portaverit omnium iniquitates, [illustretur] ex Prophetis qui repraesentabant ecclesiam, qualis illa: ut quoque quid, [Ipsum] (10) positum esse in praesaepi quia non locus in diversorio, etc., etc., etc.

Ath n. 137

137. Illustretur multis quomodo Dominus per tentationes subjugavit inferna et glorificavit Humanum, ex statu spirituum in tentationibus ex illis: plura ex propria experientia.

Ath n. 138

138. Quod Divinum Humanum fuerit ab aeterno, intelligitur etiam per quod Verbum, quod in principio erat apud Deum, Caro factum (1) sit; et hoc quia a Divino Amore, etiam Dominus, conceptus a Jehovah, fuit Divinum Verum in mundo.

Ath n. 139

139. De tribus Personis, –quod proprietates specificae distinguunt, et (2) nisi distinguerent non forent tres Personae, sed una;…praeterea conjunguntur in unum Deum metaphysicum: et de trinitate in unitate, et (3) unitate in trinitate, quae nusquam cadunt in ideam (4) vulgaris hominis, nec in [ideam] eruditi. Quare necessario sequitur quod cogitentur tres Dii.

Ath n. 140

140. Quod idea sit apud hominem, si dicitur quod secunda Persona descenderit et assumpserit Humanum; non autem cum prima Persona; cum tamen sunt prorsus aequales. Examinetur itaque nonne de secunda Persona habebitur idea finita, et non vere infinita sicut de Patre; et quod de Patre habebitur idea infinita sicut de universo; et quod hoc in idea sit ut impossibile, illud autem possibile. Ex hac idea concludi potest qualis est idea de Domino ut Deo, et quod ideo nec adeatur.

Ath n. 141

141. Dici possit quod contra perceptionem sit quod Divinum quod Pater susceperit Humanum, sed non quod Divinum quod Filius; cum tamen idem est, tum quia unum Divinum est aequale alteri, tum quia unum sunt quoad substantiam; ita ut id quoque non separari (5) debeat, quia sic tria Divina quoad personas, quae unum quoad (6) substantiam, assumpserint Humanum; (7) alioqui separarentur, et unum esset Anima in Humano, et non alterum.

Ath n. 142

142. Et quoque ita unum salvavit genus humanum, et non (8) alterum; hoc est, uni esset opus redemptionis et (9) non alteri; nam Dominus ex Humano redemit.

Ath n. 143

143. Et praeterea creditur quod Anima Ipsius esset ex Divino quod Pater vocatur, ex communi Fide.

Ath n. 144

144. Praeterea idea (10) communis est quod Divinum quod Pater nec (11) susciperet Humanum, quia implet universum mundum: sed idea spatii non cadere debet in hoc, quia Deus, in Se spectatus, est Homo (quod ostendatur). Similiter (12) fieret si Divinum quod Filius vocatur acciperet Humanum; simile enim est Divino quod vocatur Pater: non enim negatur (1) quin Divinum Domini assumpserit Humanum; nec magis potest haberi idea extensionis in universum de hoc Divino quam de Divino Patris.

Ath n. 145

145. Extensio Divini in universum est quod praedicari potest de Divino procedente, quod est Divinum Verum et vocatur Verbum. Per hoc omnia facta sunt quae facta, et mundus ex illo creatus est, secundum verba apud Johannem, cap. i. Sed idea de ipso Divino habenda est; idea ut de Homine, cujus Divinus Amor apparet ut Sol, et inde lux est Divinum Verum, et calor est Divinum Bonum. Sed usque idea extensionis cadit solum in mundum naturalem, sed non [est] in mundo spirituali; in hoc, extensio sicut spatium et distantia est modo apparentia (de qua re in opere De Caelo et Inferno, ubi De Spatio).

Ath n. 146

146. Quando Dominus transformatus et visus in gloria, quod vox e nube (2) dixerit, “Ille est Filius meus dilectus.” Erat Humanum Ipsius quod transformatum est et in gloria visum, et hoc erat Filius Dei (Matth. xvii., et alibi).

Ath n. 147

147. Essentiale doctrinae Novae Ecclesiae, quae Nova Hierosolyma dicitur, est hoc de Domino; et qui vult (3) inibi esse, id agnoscit; nam ecclesia illa est ipsa Ecclesia Christiana, et nemo illuc admittitur nisi qui cogitat et credit unum Deum, ita solum Dominum. Sciendum est quod quisque admittatur in caelum secundum confessionem Dei; exploratur qualis ejus cogitatio et fides est de Deo: nam per illam confessionem est conjunctio; et cum conjunctio, est illustratio in singulis. Omne amoris et fidei inde dependet; quare qui negant Deum, quia disjunctio, in inferno sunt. Ergo primum et primarium est scire et agnoscere, credere et amare Deum; reliqua inde pendent.

Ath n. 148

148. Quod unctio in Veteri Testamento (4) repraesentaret Dominum:–quare Ille dicitur “Messias” et “Christus,” seu Unctus, ex eo quod in Ipso fuerit Divinum Bonum Divini Amoris. Quod (5) per oleum ex (6) quo ungebantur reges, bonum amoris (7) significetur.

Ath n. 149

149. Quod per “Filium Dei” (7) significetur Divinum Verum, quia per “filios” in Verbo significantur vera; proinde per “Filium Dei,” Divinum Verum. Inde per Filium Dei ab aeterno intelligitur Divinum procedens, quod vocatur Divinum Verum, ex quo caelum; et inde quoque Dominus in mundo fuit Divinum Verum, quod postea ab Ipso processit. Inde est quod illi dicantur “filii Dei,” qui recipientes Divini Veri sunt.

Ath n. 150

150. Quod Dominus sit conceptus ab ipso Divino, ac postea natus ab Ipso; nam quod natum a Maria, hoc expulit (1) Dominus ex Divino suo: inde assumpsit Humanum correspondens Divino; ita (2) uniit Divinum, quod est, quod Divinum (3) assumpserit ad Se Humanum; inde est quod non modo conceptus sed etiam natus a Jehovah, secundum illa in Psalmo ii. 1, 2, 6; [dicitur quoque,]
“Annuntiatio assentitur, Jehovah dixit ad Me, Filius meus Tu, hodie genui Te” [(Psalm. ii. 7) ];
et inde est quod sit Filius Dei.

Ath n. 151

151. Quod essentialissimum ecclesiae sit scire et cognoscere suum Deum, et quod absque illo essentialissimo non sit aliqua conjunctio cum Deo, ita non caelum et vita aeterna, causa est, quia cogitatio et voluntas in mundo spirituali habeant suam conjunctionem cum illo quem spectat et amat; illuc se convertit, et dein omnia hominis: quare directio totius caeli est ad Dominum; de qua conjunctione videatur in opere De Caelo et inferno[,(n. 141-153) ]. (Experientiae conversione secundum cogitationes et secundum amorem, et de illustratione cum ad Dominum.)

Ath n. 152

152. Plura arcana de conversione et inde illustratione hominis; at quod quisque habeat societates ad quas [homines] se convertunt cum in obscuro sint; quod praesentia sit quando cogitant de aliquo; quod et conjunctio sit cum illo quem amant: quod qui alios Deos agnoscunt, (4) convertant se ad amores suos: quod qui ad Patrem, convertant se varie, plurima pars ad verticem caeli, unde non aliqua conversio: quare qui (5) non agnoscunt Dominum, non cum angelis caeli possunt esse: etc., etc.

Ath n. 153

153. Antiqui, cum pictura sistebant Deum, ut Hominem sistebant, cinctum quoad caput circulo radioso, sicut solis radii circum essent; similiter hodierni sistunt Dominum; quod est ex idea communi quae e caelo omnibus, quod Divinum sit solis instar, seu quod Sol circum Deum.

Ath n. 154

154. Similiter antiqui sistebant in picturis Deum sicut Hominem; simile (6) fit hodie; consule tabulas pictas; et hoc quoque ex communi idea de Deo ex caelo. At usque hodie deperdita est idea Divini quod in forma humana; causa et est quod concludant ex spatio, cum extensio sphaerae a Divino est in universum, sicut solis: immo sphaera procedens ex angelis se extendit in multum caelum. Causa talis ideae est quia homines nimis externi sunt, et inde finiti sicut sensuales. Quod incolae omnium tellurum Deum percipiant in forma humana; antiqui sapientes etiam, sicut Abraham; tum hodierni (1) interioris sapientiae, ut Africani: at sapientes nostrates non ita; solum simplices, apud quos idea communis de Deo ex caelo [per] perversa ratiocinia non exstincta est.

Ath n. 155

155. Videantur etiam quae in Explicatione super Apocalypsin (n. 684) dicta et ex Verbo allata sunt, quod Dominus solus fuerit unitus Jehovae quoad Divinum Humanum, quia in Ipso Divinum Bonum Divini Amoris, quod per “oleum” significatur, et per unctionem repraesentabatur. Loca ex Verbo ibi etiam videantur, et inde quod Humanum Ipsius sit Divinum.

Ath n. 156

156. Canon qui particularius explicabitur: –Quod Dominus sit “Unctus Jehovae,” “Messias,” et “Christus,” tum “Filius Dei,” quoad Divinum Humanum, ex eo, –quod Divinum Bonum Divini Amoris, quod est Jehovah et Pater, fuerit in Ipso ex conceptione; ex quo Humanum Ipsius factum est Divinum Verum cum fuit in mundo, ita quale est caelum; at postea successive factum est Divinum Bonum Divini Amoris per unitionem cum Patre, quod fuit Esse vitae Ipsius, et Anima Ipsius, quod vocatur (2) Jehovah. Inde Dominus factus unum cum Jehovah, ac sic Pater quoad utrumque. Divinum Verum, quod facit caelum et vocatur Spiritus Sanctus, procedit tunc. Qui illud recipiunt a Domino sunt “filii Dei.” Ex his etiam constare potest quod Dominus in tempore non modo conceptus sit a Jehovah, sed etiam natus ab Ipso, et quod Spiritus Sanctus procedat ab Ipso. (Vide loca allata [in Explicatione] super Apocalypsin, n. 684.) Quod Unctus, Messias, Christus, et Filius Dei sint synonyma; quo modo etiam Rex; et quod sint Dominus quoad Divinum Humanum (ibid.).

Ath n. 157

157. Quod Divinum Humanum sit “Sanctum” (Luc. i., et alibi in Verbo; ab Psalmo lxxxix. 4, 5, 20; et Dan. ix.) ; “Sanctus Sanctorum” (ut multis in locis) ; “Sanctus Israelis.” (Locuplete afferantur.) Quod Sanctum sit Divinum Humanum, patet apud Lucam (i. [35]).

Ath n. 158

158. Quod Spiritus sit Divinum procedens, constat apud Esaiam (xi. 2, 3) , ubi agitur de Domino.

Ath n. 159

159. In doctrina Fidei nostrae etiam dicitur quod Dominus “vicerit mortem, et cum triumpho ascenderit in caelum, et sedeat ad dextram Patris.” Quid aliud per “mortem” quam vicerat et per “triumphum” intelligitur, quam subjugatio infernorum? nam “mors” significat infernum, quia omnes ibi vocantur “mortui.” Et (1) quid per “sedere ad dextram Patris” aliud intelligitur quam Divina omnipotentia? quomodo enim humanum quod non simul Divinum est, sedere potest ad dextram Divini infiniti?

Ath n. 160

160. Illi qui separant Divinum quod Pater vocatur a Domino, et qui ponunt Divinum Patris extra Humanum Domini, dicendi sunt Philippini, ex Philippo qui petiit a Domino videre Patrem; cui Dominus dixit quod Ipsum viderit, et quod qui videt Ipsum (2) videat Patrem, quia Pater in Ipso est et Ipse in Patre.

Ath n. 161

161. Quod Dominus exuerit omne maternum in sepulcro, et inde resurgens Se glorificaverit, et quod ideo mortuus sit, constat ex eo, quod Dominus locutus sit de semine terrae injecto, quod primum moriatur; tum quod (3) dixerit ad mulierem quod non adhuc (4) tangeret Ipsum quia nondum (5) ascenderat ad Patrem; in sepulcro enim omne tale dissipandum erat.

Ath n. 162

162. Quod Dominus in sepulcro, ita per mortem, rejecerit omne humanum ex Matre et dissipaverit, (ex quo tentationes subiit et passionem crucis, et quoniam id non conjungi cum ipso Divino potuit,) et sic Humanum ex Patre assumpserit, ita quod Dominus cum Humano probe et clare glorificatus resurrexerit, –hoc etiam ex Fide ecclesiae est, quod “mortem,” hoc est, infernum “vicerit, et cum triumpho resurrexerit.” “Tertius dies” quo resurrexit (6) etiam significat plenum et totum; etiam “Pascha” significat glorificationem illam.

Ath n. 163 163. Quod Dominus portaverit peccata significat quod sustinuerit inferna, et proprie quod repraesentaverit falsa et mala ecclesiae; nam representativa sunt plura, praecipue illa quae sunt passionis Ipsius (quae (7) enumerentur, et confirmentur per illa quae prophetae sustinuerunt, et per id repraesentaverunt ecclesiam; quae quia plura [ne] adducantur; ubi etiam dicitur de Esaia quod portaverit peccata [Esai. xx. 3]). Quod sic etiam auferantur, est arcanum quod explicari potest; hic per tentationes in Se admissas, etc.

Ath n. 164 164. Verba in Symbolo Athanasii sonant sicut liceat cogitare tres Deos non autem nominare nisi unum Deum. Videantur verba.

Ath n. 165

165. {2} Quid portare iniquitates: –Quod (1.) sit sustinere omnia inferna, per tentationes: (2.) Ut in Ipso repraesentaretur ecclesiae status, sicut in (1) propheta qui meretricem uxorem duceret, qui iret nudus et discalceatus, qui ederet placentam (2) e fimo, et jaceret a latere dextro et sinistro, et portaret iniquitates. Ita Dominus, in singulis quae passionis, fuit.

Ath n. 166

166. Quod permissum fuerit tres Personas dicere, (3) est quia non potuit in initio cogitari nisi de Jehovah Deo Patre, Creatore universi, et quod aegre cogitari posset quod [esset] Dominus; (4) quare utile fuit. Hoc illis apparuit sicut tale quod non recipi, ita quod Creator universi descenderit et factus Homo; solum idea Jehovae quod impleret totum caelum et totum mundum ex praesentia et providentia sua, id impediret. Quare in Verbi sensu litterae ob illam causam nominantur tres, sicut tres Personae, in quarum nomina baptizarent. Inde quoque permissum est ut similia in Fide Athanasiana, quae pro Christianismo reciperetur; sed usque ita ut Trinum unius Personae, ita Domini, potuisset recipi ab illis qui in illustratione sunt, et quoque quod in fine ecclesiae…reciperetur. Fides Athanasiana talis est ut sit incomprehensibilis, et inde incredibilis, et quoque contradictoria. ([Quae] ibi (5) afferantur.) Quod pateat haec veritas, et quod illa Fides nec obstet alicui (6) quin recipi possit; sed (7) hoc ab illis qui intelligere volunt quae credunt: qui autem non intelligere volunt quae credunt, maneant in sua opinione; sciant autem quod in mundo spirituali nemo aliquid recipiat quae non videt, hoc est, intelligit; dicit enim, “Forte non verum est.”

Ath n. 167

167. (1.) Quod Mahumedani non agnoverint tres Personas, sed unum Deum; ideo (8) negaverunt Divinitatem Domini, et pro Deo agnoverunt solum Patrem. (2.) Ideo etiam Sociniani hoc faciunt, dicentes quod unus Deus sit, et quod Ille Pater. (3.) Ideo plures tacite agnoscunt solum Patrem, et Dominum modo ut vulgarem hominem, (1) tam eruditi quam simplices. Quisque consulat se num de Domino ideam Divinitatis habeat; cum (2) tamen credendum est in Ipsum ut vitam aeternam habeant. (4.) Ideo Judaei calumniantur Christianos quod tres Deos habeant. (5.) Ideo plerique in altera vita, dum explorantur, colunt vel solum Patrem, vel Spiritum Sanctum, et non Dominum; et tamen absque fide in Dominum nulla salus. (6.) Haec omnia, quia [apud] nos Divinitatem in tres Personas distinxerunt.

Ath n. 168

168. Quod dicunt tres Personas et unum Deum est contradictorium, nam persona involvit aliquod distinctum et differens ab altera. Ipsa distinctio et differentia etiam in doctrina ecclesiae traditur; et quia distinctio est differens inter Personas, sequitur quod unusquisque sit separatus Deus ab altero; et si separatus, sequitur quod tres Dii sint.

Ath n. 169

169. Quod substantia seu essentia inde faciat unum Deum, hoc in nullius ideam cadit, quando essentia seu substantia distinguitur per attributa (3) unius, non alteri propria; sic enim colit unum propter id, et alterum propter illud.

Ath n. 170

170. Si autem cogitas quod substantia seu essentia sit quae vocatur persona, tunc necessario fit una Persona ac Trinum in illa, sic unitas in trinitate et trinitas in unitate.

Ath n. 171

171. Praeterea quodlibet attributum per quod una Persona distinguitur ab (4) altera, est Divinum, Attributum Patris est Divinum, attributum Filii est Divinum, attributum Spiritus Sancti est Divinum; et quicquid Divinum est in tribus (5) Personis, distincta est substantia seu essentia Divina; quod quia vidit Athanasius, (6) attendit quod omnes tres in singulo attributo essent. Ex his sequitur quod etiam substantia et essentia non una sit nisi in una persona. Quod Humanum Domini sit Divinum (7) etiam ex eo constat, quod dicatur apud Johannem quod [esset] Verbum per quod omnia facta et creata sunt, et quod aeternum Verbum (8) vocetur Deus (Joh. i. 1, 2) , [tum] dicatur quod Caro factum sit; consequenter quod Deus, qui est Verbum, factus sit Caro, hoc est Homo. Inde sequitur quod Humanum Domini sit Divinum.

Ath n. 172

172. Quod in mundo peregerit ultimum judicium, constat ex omnibus illis locis apud Prophetas ubi dicitur de Adventu Ipsius, qui vocatur “Dies terribilis,” “saevus,” etc., etc., etc.

Ath n. 173

173. Quod in fine ecclesiae (1) reveletur Adventus Domini. In fine ecclesiae Judaicae Ipse venit in carnem, et tunc Se revelavit quod esset Deus seu Jehovah qui venturus, (2) de quo apud Prophetas; et porro, quod Ipse sit qui regit caelum cum (3) terra, et qui unicus Deus: quod apud Evangelistas (Matth. xxiv.) etiam vocatur adventus Ipsius. Hactenus enim paene (4) neglectus fuit, (5) quia in cogitatione et in idea sicut vulgaris homo, de quo vix aliquid Divini cogitatum est, quia Divinum (6) posuerunt in idea extra Ipsum et non intra, ut (7) tamen Ipse docet; et per Divinum extra Ipsum plerique intellexerunt Patrem, ita aliam Personam: sic ut Dominus in mundo in fine est paene neglectus. (8) Fit inde novus denuo Adventus Ipsius.

Ath n. 174

174. Quod Dominus sit Creator, constat apud Johannem, [ubi dicitur] quod per “Verbum omnia facta (9) sint quae facta;” etiam quod sit Divinum procedens, [per] quod sit “Lux,”

Ath n. 175

175. Quod Dominus toties (10) diceret “Patrem,” erat quia Dominus fuit Ipsum quod “Pater” vocatur, ante Adventum Ipsius; et tunc “Filius” fuit Divinum procedens, seu Verbum: hoc tunc Filius fuit, fuit et tunc Divinum Humanum; et (11) qui [memorati] in Veteri Testamento, antequam natus est Dominus, et (12) quoad Divinum Humanum dictus “Filius Dei,” non alium Patrem noverunt, quia non alius fuit. Ideo toties dicit “Patrem;” sed postea factus est Dominus Pater etiam quoad Divinum Humanum, ex quo Divinum procedens.

Ath n. 176

176. Bonum procedens vocat Dominus “Patrem in caelis;” hunc videre, est in amore et in innocentia esse: at Divinum Verum procedens, vocat “Filium hominis.”

Ath n. 177

177. Quale fuit Divinum procedens ante Adventum Domini, describitur per circulos et per gradus, per caelos [et] per interiora hominis; quod gradus successivi sint; (de quibus in opere De Caelo et Inferno:) quare dum [receptio] in (13) omni gradu, sunt correspondentes, et sic quasi transferentes; at cum in ultimo gradu non amplius est Divini receptio, ut fuit in ecclesia apud Judaeos, tunc Divinum procedens non illuc potuit extendi: quare Ipse suscepit Humanum, ex quo Divinum procedens (1) exiret, quod etiam in ultimis potest esse, et sic conservare caelos et salvare humanum genus. Inde est omnipraesentia Humani Ipsius in Sancta Cena. De omnipraesentia, Ipse apud Matthaeum locutus est.

Ath n. 178

178. Divinum enim procedens est tale quod in maximis et minimis sit Homo. Nam quale est in maximo tale est in omni minimo, et in Natura ubi Divinum procedens in ultimis est. Ita enim omnia creata sunt ut affectio quae est boni, seu amor (2) qui est boni, seu bonum quod est affectionis et amoris, se (3) induat humano in singulis gradibus a primo ad ultimum. Inde est quod angeli sint formae humanae: simile est in Natura; inde ibi (4) est forma humana. Hoc arcanum adhuc in mundo ignotum fuit. Quod talis indoles sit in singulis gradibus, nempe quod affectio se induat corpore, et hoc ex Divino procedente, causa est, quia quod procedit a Domino procedit a singulis corporis Ipsius, interioribus et exterioribus. Inde est quod Divinum procedens sit Dominus in caelis, et vocatur “Filius hominis,” et quoque “Paracletus,” et “Spiritus Sanctus.” Inde patet quid omnipraesentia Ipsius. Quia affectio et amor induit illam formam humanam in omni caelo seu in omni gradu, sequitur quod Humanum quod induitur sit Divinum Verum, et quod illi in Divino procedente sint, et vere homines, qui in amore et inde (5) vero. Inde quoque est quod amor sit complexus omnium veritatum, et quod amor sit esse, cujus existere est humanum in forma, in cujus singulis erit esse ex amore.

Ath n. 179

179. Causa Adventus Domini: –Quia robur in ultimis; et sic in corpore materiali: causae (6) explorentur unde est quod robur sit in ultimis; (7) vide Psalm. lxviii. (8) 29-31 [B. A. 28-30]: non valet alioqui super naturalem hominem ubi omne malum est; (9) “fera arundinis” (vers. 31] est naturalis hominis. Inde est quod dicatur “Robur;” tum “Dextra,” per quam significatur omnis potentia.

Ath n. 180

180. Quod Dominus sit solus Deus, Esai. xlv. 13, 14: ibi de Domino.

Ath n. 181

181. Quod tota vita Domini fuerit repraesentativa, ut in ultimis esset, et sic ex primis per ultima subjugaret inferna, et omnia in ordinem (10) redigeret; in ultimis est omne robur. Inde est quod etiam per omnia passionis Ejus (1) repraesentaverit statum ecclesiae; quomodo contra Divinum, et contra vera et bona caeli et ecclesiae. Arcanum est quod spiritus non (2) videant hominem, sed solum ejus affectiones; et mali prorsus contra affectiones veri et boni sunt, et illas odio habent, et prorsus destruere conantur. Ita admisit tentationes in Se, quia simul in ultimis fuit. Ita quoque intelligendum est quod impleverit omnia Legis.

Ath n. 182

182. De tentationibus Domini, cum quibus comparentur tentationes apud hominem; quod nempe tentationes apud hominem faciant ut removeantur inferna, ac ut homo (3) fiat spiritualis et angelus. Quid tunc tentationes Domini, qui ex conceptione Deus fuit, et ex Divino suo (4) illas perfecit? Annon sequitur quod subjugaverit omnia inferna, et glorificaverit Humanum suum?

Ath n. 183

183. Expendatur num una eademque essentia aut substantia, in qua similes proprietates et similia attributa sunt, possit aliter dici quam una, et non distingui in personas: aliter cum specificae proprietates et specifica attributa sunt ejusdem essentiae seu substantiae, tunc distingui in personas potest; at usque tunc non eadem essentia est quae ex tribus facit unum.

Ath n. 184

184. Quod puritas imputationis ex merito Domini, a nemine (5) possit intelligi, si non homo purificatus sit quoad vitam, Num imputatio meriti Domini potest reformare, variare et mutare hominem, et ex diabolo facere angelum? Annon malum vitae removendum est? An hoc fieri potest per imputationem meriti, et per condonationem peccatorum, et justificationem per fidem solam, ut Deus non attendat ad mala? Mala remanent, et (6) infectant et infestant societates.

Ath n. 185

185. Secundum communem ideam, est Divinum distinctum in tres Personas; sed secundum ideam captam ex Symbolo Athanasii, est secunda Persona non modo Divina, sed etiam [est] Humanum; sic ut in secunda Persona plus sit, nempe Humanum, quam in prima et tertia; et hoc nequaquam salvari potest nisi in Domino sit Trinum, ac nisi Humanum Ipsius sit Divinum.

Ath n. 186

186. Cum dicitur quod Deus Homo factus sit, –et quod Deus Se nasci (7) voluerit ex Virgine Maria, –tum quod Verbum, quod Deus, Caro factus sit, –ut etiam Symbolum Athanasii, quod Divinum assumpserit ad Se Humanum –annon tunc clare sequitur quod Humanum sit Divinum? (Repetatur et ostendatur.)

Ath n. 187

187. Quod Dominus non fuerit Mariae filius, (1) etiam constat a Domini verbis ad Pharisaeos, quod non esset Davidis filius (Matth. xxii.) ; quare nec Mariae.

Ath n. 188

188. In Athanasii Symbolo dicitur quod Divinum susceperit ad Se Humanum. Inde sequitur quod Humanum sit Divinum Humanum; aliter Humanum non potest suscipi a Divino, dum sunt sicut anima et corpus. Inde tum non commixtio, sed unio; sicut est animae et corporis.

Ath n. 189

189. Idea Divini Humani de Deo est in omnibus telluribus in universo (citationes,…) ; et quoque apud Gentiles in nostra tellure, ut apud Africanos; hoc ex influxu caeli. Sed haec idea deperdita est apud Christianos, imprimis intelligentes, ex causa quia cogitant ex spatio et sic ab extensione: cum (2) tamen Ipse ut Homo circumcinctus Divino Amore; qui apparet circum Dominum ut Hominem, ut Sol.

Ath n. 190

190. Is Amor, seu Sol, est Divinus Ipsius Amor proxime procedens ab Ipso; radiosi circuli sunt devolutiones infiniti, ut applicari possit angelis in suo ordine; nam angelus praesentiam Divini Amoris non aliter sustinere potest ac homo praesentiam ignis solis.

Ath n. 191

191. Divinum procedens est quod in universo extenditur, estque Divinum Verum, et lux illius Solis. Inde intimum mundi spiritualis hoc est; et hoc est ex quo Natura originem sumpserat; et hoc est extensum in universo creato; formatur postea successive in sphaeras, quarum ultima est atmosphaera naturalis mundi.

Ath n. 192

192. (Describatur etiam quomodo expellere potuit humanum maternum, –nempe quod humanum maternum erat infirmum, quod adhaeret (3) cum Natura; et quia id est malum, correspondebat inferno. Hoc cum expellitur, tunc succedunt illa quae cum Divino concordant et correspondent. Corpus enim non est nisi quam correspondentia animae seu spiritus hominis; et correspondentia cum caelo est, quantum hoc removetur; ita etiam novum loco ejus inditur, et ita regeneratur homo, et fit spiritualis et angelus. Dominus autem, cujus Anima erat ipsum Divinum, Corpus suum correspondens fecit cum ipso Divino in Se, ita (4) supra caelum. Sed malum apud hominem non potest expelli, sed removetur; quia non est Vita in se, nec Divinum quoad animam, sed modo recipiens Divini, ideo homo quoad corpus moritur. Sed Dominus ex Divino in Se expulit malum, [quod] ex Matre; quare resurrexit toto corpore. Infirmum retinuit cum in mundo, quia alioqui tentari non potuisset, minus in cruce; ibi omne maternum expulsum est.)

Ath n. 193

193. Secundum doctrinale Athanasianum de Trinitate non aliter cogitari potest quam quod tres Dii simul faciant unum Divinum; nam de tribus consentientibus cogitari potest unum, at non de Deo sicut de persona. Quia ita est, et hoc (1) pervisum ab Athanasio, dictum est quod tametsi tres sunt, usque secundum fidem catholicam non dici (2) debeat aliter quam unus Deus. Sed cogitatio et loquela erunt (3) similes et eaedem, nec possunt aliter.

Ath n. 194

194. Quod Dominus Humanum suum Divinum fecerit; etiam patet ex eo, quod (4) subjugaverit omnia inferna. Mala enim apud hominem non aliunde sunt quam ab inferno, seu ab influxu inde per malos spiritus; quibus remotis, homo est quasi absque malis. At Dominus ex Divino suo ita removit inferna ut non hiscant spectare ad Dominum, et non nominare Ipsum; ita separando inferna et (5) coetus, ex Se; et continuo separat: quibus remotis, etiam mala removentur, nam removere inferna aut mala idem est, Sed Dominus, quia ex Divino, et [quia] est Divinum quoad vitam et animam, [illa] prorsus separavit a Se. Inde etiam patet quod Humanum suum Divinum fecerit.

Ath n. 195

195. Cum dicitur quod Deus Pater assumpserit Humanum, ab homine ecclesiae percipitur sicut eminentius quam quod cogitandum sit, et majus [quam] quod fieri potest. Sed usque de Divino Domini ex Fide est quod Ipsius Divinum sit prorsus aequale Patris (6) Divino, ac nemo maximus et minimus, prius et ulterius; et sic ut unus aeternus, increatus, omnipotens, Deus, Dominus, ita alter; ita simile est nec eminentius unum ac alterum; quare aliter cogitare est solum ex idea hominis qui talis.

Ath n. 196

196. Quod Divinum Domini sit quod vocat Patrem, evidens est ex Verbo, et quoque ex Fide ecclesiae; sed quod hoc vocet Patrem, non cogitatur adhuc.

Ath n. 197

197. (Adducantur loca de Patre, et (7) legatur Evangelium Johannis a principio ad finem.)

Ath n. 198

198. Idea Europaeorum, imprimis eruditorum, est etiam fallax; est ab eo quod non cogitari possit quod homo seu humanum possit esse Divinum; cum tamen illi qui in tertio caelo sunt prorsus non aliam ideam possint habere; et hoc ex influxu caeli (de quo [alibi]) :

Ath n. 199 199 etiam sapientes antiqui, ut patet a Verbo passim, ubi visi angeli, vocaverunt [illos] Jehovam, et Creatorem universi. (Loca adducantur, etiam ex Apocalypsi.)

Ath n. 200

200. (Adducantur etiam loca de Domino plura in Apocalypsi, ubi de Domino seu Agno plura Divina dicuntur.)

Ath n. 201

201. Quod Dominus sit Deus qui unice est colendus, patet manifeste ex eo, quod inferna infensissimo odio sint contra Dominum; non ita contra Patrem, quem tum aliqua inferna dicunt Creatorem universi, ex capto habitu loquendi in mundo, et hoc absque odio: sed contra Dominum sunt inferna omnia; non volunt nec possunt nominare Illum, et (1) omnibus eorum jucundissimum est cruciare illos qui adorant Dominum, et hoc jucundum eorum est extremum. (Exemplum, Gyllenborg.) Sphaera contra Dominum ex omnibus infernis exhalit, et sphaera pro Domino ex omnibus caelis; inde (2) est aequilibrium. (Tentatum est cum Gyllenborg, (3) num possit abstinere a me cruciando pectus meum; et hoc per poenas multiplices; sed non potuit. Fassus est ille, et alii, quod hoc jucundissimum eorum esset.)

Ath n. 202

202. Aliter apud homines, quia vita seu anima eorum ex patre est affectio quae mala; inde removetur malum ab illis a Domino, non separatur.

Ath n. 203

203. Praeterea omnes infantes in caelo ducuntur ad agnitionem Divini Humani Domini: et omnes adulti qui in charitatis vita vixerunt, instruuntur de hoc; et qui recipiunt, illi in caelum veniunt. Omnes etiam angeli in caelo percipiunt quod ita sit; et quo superius in caelis, eo clarius; nam ibi nemo potest aliter cogitare. Causa est quia totum caelum est Divinum Humanum, et omnis cogitatio etiam vadit secundum formam caeli. (Citentur de hoc (4) quae in opere De Caelo et Inferno.)

Ath n. 204

204. (5) Quoniam ita est, et hoc primarium ecclesiae, etiam [quia] nemo potest recipi et salvari nisi agnoscat Divinum Domini in Humano Ipsius, ideo toties dixit “(6) Creditisne quod hoc possim?” “Fiat secundum fidem tuam:” hoc est, quod Dominus sit omnipotens, ita Deus.

Ath n. 205

205. Quod Dominus toties (7) dixerit quod opera quae facit, ex Patre faciat, erat ut crederent in ipso suo Divino, seu quod Humanum Ipsius Divinum esset; quare etiam dixit de Se idem dein. (Afferantur loca; vide [Indicem Biblicum, s. v.] “(8) Talaris, Filius,” etc., Apoc [i. 13]).

Ath n. 206

206. (Inferantur haec posteriori loco, secundum illa quae scripta n. 250, in Expl. super Apoc.; forte etiam quae ibi, n. 251; et forte quae de “decem virginibus” n.252 ad finem.)

Ath n. 207

207. (Ultimo forte adducatur quid intelligitur per amare Dominum, quod nempe sit facere praecepta Ipsius: hoc ex Verbo. Forte tunc adducatur quod scriptum est de Sola Fide, et Justificatione: ubi desumpta sunt a precibus ad Communionem eorum; quod nempe sciant quod religio practica sit via ad caelum, et non via theoretica).

Ath n. 208

208. Adducantur verba Domini ad Petrum, ubi ter dixit, “(1) Amasne Me,” Simon Petre? Et usque non secutus est Dominum, sed Johannes. Haec dicta sunt quia per “Petrum” [hic] significantur qui in fide sola; et per “Johannen,” bonum charitatis. Ex verbis ad Petrum patet ibi quod qui in doctrina de sola fide non agnituri sint Divinum Humanum Domini, sed solum illi qui in bono charitatis. Quare etiam aliquid hic dicetur, quid intelligitur per amare Dominum. ….Quod fides absque charitate non dabilis sit, et quod sit a charitate, ac talis qualis est charitas, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, ac videbitur in Explicatione super Apocalypsin, multis in locis.

Ath n. 209

209. Quod Christiani aegre possint cogitare et percipere Divinum Humanum (ab experientia plurium) ; ex causa quia cogitant de vulgari homine, et non de essentia humana quae est amor. Sed angeli, vice versa, non possunt aliter cogitare; immo etiam gentes qui intelligentes sunt.

Ath n. 210

210. Ex Athanasii Symbolo.

Ex illo patet quod non tres infiniti, aeterni, omnipotentes, Dei, Domini sint, sed unus; et quod nemo eorum maximus et minimus, ac primus et ultimus; ita est unum Divinum; et hoc Divinum est ex quo Dominus conceptus est, et hoc erat Ipse; et quia unum et idem, quod Jehovah sit. (Confirmetur ex Verbo Veteris Testamenti.)

Ath n. 211

211. Bina dicta, (1.) “(2) Ego sum Via, Veritas, et Vita,” et “Nemo Venit ad Patrem nisi per Me:” (2.) “Pater meus est Vinitor et Ego sum Vitis,” [et] seq., –assumantur et explicantur. Patet quod illa de Humano Ipsius dicta sint, nam dixit etiam de Patre. Si ex illis duobus doctrina facta fuerit de Domino, tunc cuivis nota fuisset quod Dominus sit qui solus adeundus, tum quod Humanum Ipsius sit Divinum.

Ath n. 212

212. (Assumantur dicta ubi Dominus vocatur “Jehovah,” “Sanctus Israelis,” “Redemptor;” ut Esai. xli. 13, 14; cap. xlix. 7, 8, 9, 26; cap. liv. 5; cap. lxiii. 8, 9, (3) 16; Psalm. xix. [14]: et plura alibi: etiam ubi “Salvator,” “Formator,” “Creator,” “Factor.”)

Ath n. 213

213. Quod cum instaurabatur ecclesia a Domino, primarium erat agnoscere et recipere Ipsum; quod Ipse esset de quo Verbum Veteris Testamenti; et quod Ipse esset Deus, et omnia posset. Ideo toties dixit, “(1) Creditisne quod possim?” tum “Quia credis;” et “Fiat secundum fidem,” nempe secundum fidem quod Dominus esset Deus qui omnia posset, seu omnipotens. Hoc erat primarium, nam absque illa fide nulla salus, quia ab Ipso omnia. Per confessionem et fidem illam ex corde, est conjunctio: alioqui non conjunctio, ita nec salus. Similiter fit hodie, cum nova ecclesia instauratur, quae vocatur Nova Hierosolyma, et docetur ejus doctrina; primarium est scire et credere quod Dominus sit solus Deus, a quo omnis salus. Ex ea causa est quod hoc nunc (2) doceatur; haec causa est hujus operis: nam absque illa fide nemo in (3) novam ecclesiam venit, nec aliquid ex doctrina ejus recipit; ita (4) posthac nec salvari potest. Nam (4) posthac non licet credere in tres Deos aequales et loqui unum, nec cogitare de Humano Domini separato a Divino, ut fit a plerisque.

Ath n. 214

214. (Forte ultimo ,adducantur loca ubi dicitur “fides” vel “(5) credere,” in Novo Testamento.)

Ath n. 215

215. Quod Primo Loco, et Quod Ultimo.

Notum ex binis locis apud Matthaeum et apud Lucam adductis, quod Dominus sit Filius Dei, seu quod Pater Ipsius fuerit ipsum Divinum quod universum (6) creaverat. Si itaque est Filius Dei ut Homo sequitur quod etiam Dominus ut Homo sit Deus. Notum est quod omnis [homo] dicatur ex patre, et dicatur filius ipsius, ex hoc ideo, quia vita cujusvis hominis est ex patre, et induitio solum ponatur in matre: inde est quod, (7) cuivis homini sit nomen ex patre et non ex matre. Cur itaque, cum notum est quod Pater Ipsius esset Ipsius Divinum, (8) dicitur in ecclesia “Filius Mariae,” et inde creditur quod Dominus inde natus fuerit (9) merus homo, seu non Deus quoad Humanum?

Ath n. 216

216 Etiam homo quod ex patre habet est ipse amor, seu ipsa affectio, quia ille est ipsa vita hominis, et corpus vivit ex eo; ita [patet] quod ipsa vita hominis sit ex patre, et nihil vitae ex matre. Cum itaque ipsa Vita fuit Divina, seu Divinus Amor, et corpus est modo obedientia, inde clare sequitur quod Dominus ut Homo sit Deus.
(Adducatur primo et quoque ultimo hoc apud Lucam (1) i. 34, 35.)

Ath n. 217

217. Quod in toto Verbo prophetico agatur de Domino. Loca adducere prolixum foret ubi toties vocatur “Sanctus Israelis,” “Redemptor,” et “Jehovah Redemptor.” Videatur Esai. (2) lx. 1 et seq., ubi dicitur quod “Jehovah super Te exorietur, et gloria Ipsius super Te videbitur;” praeter plura ibi, quae de Divino Humano dicta sunt.

Ath n. 218

218. Affectio hominis, in (3) quam nascitur, est ex patre, quia est anima ejus. Apud homines, dum nascuntur, est affectio mala et cupiditas, quia anima patris est talis. At apud solum Dominum erat affectio bona ex nativitate, quia anima ex Patre erat ipsum Divinum, quod non est nisi Amor Boni et ipsum Bonum: tum Amori conjungit se omnis Sapientia, et ex illo expellitur omne malum; nam non possunt unum esse. Quare Dominus Humanum suum fecit Divinum ex Divino in Se.

Ath n. 219

219. Ad Finem.

Contenta rerum in hoc opere, [in] libris Latino sermone scriptis, et ad Archiepiscopos, Episcopos, et Primarios regni [Britanniae Magnae] missis.

Ath n. 220

220. Athanasius et eruditi post eum cogitarunt conjungere tria Divina in unum, per haec, quod essentia sit una, quod unitas sit in trinitate et trinitas in unitate. Sed quis usque, ex hac subtilitate quae nec comprehendi potest, quod inde unus Deus, cogitat An quisquam? Sed cogitat quod tres Personae sint, et quisque Deus; et hoc occupat cogitationem (4) interiorem, ut non videat unum Deum sed tres Deos; ita contra ipsam Religionem Christianam, quod unus Deus sit.