1704–3244

AC n. 1704 1704. ‘Et is habitans in quercetis Mamre Emoraei’: quo significet statum perceptionis ex rationali homine, constat ex significatione ‘querceti, et quercetorum Mamre Emoraei,’ de qua prius n. 1442, 1443, 1616.

AC n. 1705 1705. ‘Fratris Eshkoli et fratris Aneri, et hi viri foederis Abrami quod significent statum Rationalis Hominis quoad Externum, ejus bona et vera qualia essent, constare potest a significatione illorum de quibus infra ad vers. 24 ubi quoque nominantur: ut paucis dicatur, per ‘Mamre, Eshkol et Anerum’ repraesentantur et significantur angeli qui apud Dominum, cum in prima pueritia pugnavit, qui adaequati fuerunt bonis et veris tunc apud Dominum; ex bonis et veris nominantur; nusquam aliquis angelus in caelo aliquod nomen habet, sed sunt bona et vera, ex quibus praedicantur nomina, sicut Michael et alii angeli in Verbo, nusquam tales sunt, sed ita nominantur ex officio qualicumque sunt: hic ‘Mamre, Eshkol et Aner’ similiter sed repraesentative.

AC n. 1706 1706. Vers. 14. Et audivit Abram, quod captivus factus frater ejus, et expedivit initiatos suos, natos domus suae, octodecim et trecentos, et persecutus est usque Dan. ‘Audivit Abram, quod captivus factus frater ejus’ significat quod perceperit Interior Homo in quali stat esset Externus: ‘et expedivit initiatos suos, natos domus suae’ significat illa bona apud Externum Hominem quae nunc liberata a jugo servitutis’ ‘octodecim et trecentos’ significat qualitatem illorum: ‘et persecutus usque Dan’ significat purificationis initium.

AC n. 1707 1707. Quod ‘audivit Abram quod captivus factus frater ejus significet quod perceperit Interior Homo in quali statu esset Externus, constat a significatione ‘Abrami’ in versu mox praecedente quod sit Interior Homo cui adjunctus Internus seu Divinus; et ex significatione ‘Loti’ quod sit Externus Homo, ut prius ostensum est; tum ex significatione ‘audire quod captivus frater ejus’ quod sit percipere in quali statu esset, nempe ut in vers. 12 dictum, quod bona et vera apparentia occupaverint illum: haec ita se habent; [2] Interior Homo per ‘Abramum Hebraeum’ intellectus cum perciperet quod bona et vera ex quibus pugnatum, non essent bona et vera nisi apparenter, et quod illa occupaverint totum Externum Hominem per ‘Lotum filium fratris’ significatum, tunc Interior Homo, seu Internus Divinus per Interiorem Hominem, purificavit illa; hoc quomodo fit, nusquam aliquis scire potest nisi cui revelatum est, influxus enim interni hominis per interiorem seu medium in externum est arcanum; cumprimis hoc tempore cum pauci si ulli norunt quid interior homo, minus quid internus; quid internus et interior homo, vide mox supra ad vers. 13; sed hic qualis influxus sit, paucis dicetur; [3] internus homo apud unumquemvis hominem est solius Domini, nam ibi recondit Dominus bona et vera quibus donat hominem ab infantia; inde per illa influit in interiorem seu rationalem, et per hunc in exteriorem, sic datur homini cogitare, et esse homo: sed influxus ab interno homine in interiorem seu medium et sic in exteriorem est duplex, vel per caelestia vel per spiritualia, seu quod idem est, vel per bona vel per vera; per caelestia seu bona influit solum apud homines regeneratos, qui vel perceptione, vel conscientia donati sunt, ita per perceptionem vel per conscientiam, quare influxus per caelestia non datur nisi apud eos qui in amore in Dominum et in charitate erga proximum sunt; per spiritualia autem aut vera, influit Dominus apud unumquemvis hominem, qui influxus nisi foret, non potuisset homo cogitare, ita nec loqui; quando homo talis est ut pervertat bona et vera, et cum nihil curat caelestia et spiritualia, tunc nullus est influxus caelestium seu bonorum, sed est via pro caelestibus et bonis clausa, et usque est influxus spiritualium seu verorum, quae via continue aperta tenetur; exinde constare potest qualis est interior seu medius, hoc est, rationalis homo. [4] Hic per ‘Abramum’ significatur internus homo in interiore seu medio; cum caelestia seu bona ab interno homine influunt in interiorem, tunc internus appropriat sibi interiorem seu medium et suum facit, sed usque est interior seu medius homo distinctus ab interno; similiter fit cum internus homo per interiorem seu medium influit in exteriorem, tunc quoque appropriat sibi eum et suum facit, sed usque est exterior homo distinctus ab interiore. Ita nunc cum percepit Internus in Interiore seu Medio quod talis status esset Externi Hominis, quod nempe hic ‘captivus factus,’ hoc est, quod bona et vera non genuina sed apparentia occupaverint eum, a quibus contra tot hostes pugnavit tunc influxit, et omnia in ordinem redegit, et liberavit illa ab illis quae infestarunt, et sic purificavit, ut nempe non bona et vera apparentia essent, sed bona et vera genuina, et sic conjuncta Interno seu Divino, et hoc, ut dictum, per Interiorem seu Medium: [5] in illo Dominus non similis fuit alicui homini, quia Interior Ipsius Homo quoad caelestia seu bona Divinus fuit, et ab ipsa nativitate adjunctus Interno; Internus cum hoc Interiore fuit Ipse Jehovah Pater Ipsius; at in illo similis fuit aliis hominibus, quod Interior Ipsius Homo quoad spiritualia seu vera adjunctus fuerit Externo, et sic Humanus; sed hic quoque per pugnas tentationum et victorias continuas ex propria potentia factus quoque Divinus, hoc est, Jehovah. Externus Homo est qua appellatur ‘Lotus,’ sed is in priore statu dicitur ‘illius fratris,’ in hoc autem ‘frater Abrami’; tunc enim dictus est filius fratris cum vera et bona apparentia illum occuparent, at frater cum genuina bona et genuina vera.

AC n. 1708 1708. ‘Et expedivit initiatos suos, natos domus suae’: quod significet illa bona quae apud Externum hominem quae nunc liberata a jugo servitutis, constat a significatione ‘initiatorum,’ tum ‘natorum domus Abrami’; ‘initiati seu novitii Abrami’ in sensu interno sunt illa bona apud Externum Hominem quae conjungi possunt Interiori Homini; ‘nati domus’ in sensu interno sunt eadem bona ut et vera quod propria sint; sed haec plura arcana continent quam ut possint edici, illa imprimis quomodo bona apparentia post pugnas tentationum fiunt bona genuina, et quod tunc possint conjungi Interiori seu Medio Homini, et per hunc Interno, et similiter fieri Divina; Dominus enim per gradus adjunxit Humanam Essentiam Divinae, et hoc per pugnas tentationum et victorias, ut dictum; haec bona quae genuina facta, sunt quae appellantur ‘initiati seu novitii Abrami,’ nam initiata et novitia fuerunt; et quia propria potentia comparata sunt, appellantur ‘nati domus.’

AC n. 1709 1709. ‘Octodecim et trecentos viros’: quod significet qualitatem eorum, nempe quod sint sancta pugnae, numerus ‘octodecim’ hoc involvit, tum quoque numerus ‘trecentorum,’ sunt enim hi numeri compositi ex tribus et sex; ‘tria’ significant sanctum, ut ostensum, n. 720, 901; et ‘sex’ pugnam, ut ostensum n. 737, 900. Quod Abram tot expediverit, historicum verum est, sed usque repraesentativum fuit, sicut omne historicum Verbi in Libris quinque Mosis, in Josuae, in Judicum, in Samuelis, in Regum, in Danielis, inque Jonae, ubi similiter numeri involvunt arcana; nam nihil in Verbo scriptum est quod non fuit tale, aliter non foret Verbum, et aliter nusquam memoratum quod Abram octodecim et trecentos expediverit, tum quod illi fuissent ‘initiati et nati domus,’ praeter plura quae in hoc capite dicuntur.

AC n. 1710 1710. ‘Et persecutus usque {1}ad Dan: quod significet purificationis statum, constat a serie rerum in sensu interno; ‘persequi hostes’ hic est expellere mala et falsa quae erant apud bona et vera et faciebant ut apparerent sicut bona et vera, et sic liberare illa et purificare; ‘usque ad Dan’ significat ad ultimum terminum Canaanis, sic ad extremos fines quo fugerant; quod ‘Dan’ significet ultimos terminos seu extremos fines Canaanis, constat passim a Verbo, ut apud Samuelem,
Ad transferendum regnum a domo Shaulis, et ad erigendum solium Davidis super Israelem et super Jehudam, a Dan et usque Beershebam, 2 Sam. iii 10:
apud eundem,
Congregando congregabitur universus Israel a Dan usque Beershebam, 2 Sam. xvii 11:
apud eundem,
Dixit David ad Joabum,…Pervagare omnes tribus Israelis a Dan usque Beershebam, 2 Sam. xxiv 2, 15:
in Libro Regum,
Habitavit Jehudah et Israel in securitate, quisque sub vite sua, et sub ficu sua a Dan et usque Beershebam, 1 Reg. v 5;
ex quibus patet quod Dan fuerit ultimus terminus Canaanis, quousque persecutus hostes qui infestabant bona et vera Externi Hominis; sed quia Dan erat terminus Canaanis sic intra Canaanem, et ne ibi essent, ulterius profugavit, nempe ‘ad Hobam a sinistra Damasco’ ut constat ab illis in versu mox sequente, ac ita purificavit; per ‘terram Canaanem’ in sensu sancto, ut dictum prius, significatur regnum Domini, ita caeleste amoris seu bonum, principaliter bonum apud Dominum.
@1 Though usque Dan is quite correct and has been used hitherto, I here inserts ad. Heb. is simply ‘ad.’$

AC n. 1711 1711. Vers. 15. Et distribuit se super eos noctu, ille et servi illius, et percussit eos, et persecutus est eos usque ad Hobam, quae a sinistra Damasco. ‘Distribuit se super eos noctu’ significat umbram in qua fuerunt bona et vera apparentia: ‘ille et servi illius’ significat Rationalem Hominem et quae in Externo oboediverunt: ‘et percussit eos’ significat vindicationem: ‘et persecutus est eos usque ad Hobam quae a sinistra Damasco’ significat extensionem quousque.

AC n. 1712 1712. ‘Distribuit se super eos noctu’: quod significet umbram in qua fuerunt bona et vera apparentia, constat a significatione ‘noctis’ quod sit status umbrae: status umbrae dicitur cum ignoratur num sit bonum et verum apparens vel bonum et verum genuinum; quisque dum in bono et vero apparente est, putat esse bonum et verum genuinum; est illud malum et falsum quod est in bono et vero apparent quod inumbrat, et facit ut appareat genuinum; qui in ignorantia sunt non aliter scire possunt quam quod bonum quod faciunt sit illorum et verum quod cogitant sit illorum; similiter qui sibi tribuunt bona quae faciunt, et in illis ponunt meritum, nescientes tunc quod non bona sint tametsi ita apparent, et quod proprium et meritum sui quod ponunt in illis, sint mala et falsa quae obscurant et obtenebrant; ita in multis aliis; [2] quale malum et falsum, et quantum mali et falsi in illis reconditum latet, nusquam ita videri potest in vita corporis sicut in altera vita; tunc prorsus sicut in clara luce sistuntur videnda; sed aliter est si hoc fit ex ignorantia non confirmata, tunc mala illa et falsa facile discutiuntur; at si se confirmant in eo quod propriis viribus possint facere bonum et resistere malo, et quod mereantur sic salutem tunc manet hoc adjunctum et facit ut bonum sit malum, et verum sit falsum; sed usque talis est ordo ut homo tanquam ex se bonum faciat, et ideo non remittere debeat manum, cogitando, Si nihil boni a me facere possum, quod exspectare debeam immediatum influxum, et sic in statu passivo manere, hoc quoque contra ordinem est; sed facere oportet bonum tanquam ex se, at cum reflectit super bonum quod facit vel fecerat, tunc cogitet, agnoscat et credat quod Dominus apud se hoc operatus est; [3] si se remittit ita cogitando, ut dictum, tunc non est subjectum in quod Dominus operari potest; non potest influere in aliquem qui se deprivat omni tali in quod vires infundendae sunt est sicut quis nihil discere vellet nisi ei revelatio; aut sicut quis nihil docere, nisi voces ei inderentur; aut sicut quis nihil conari, nisi ageretur sicut absque voluntate; quod si fieret, indignaretur adhuc plus quod sicut inanimatum quid esset, cum tamen quod a Domino animatur apud hominem, est id quod apparet tanquam foret ab illo: sicut quod homo non vivit a se, quod est veritas aeterna; nisi appareret sicut viveret ex se, nusquam vivere posset.

AC n. 1713 1713. ‘Ille et servi illius’: quod significet Rationalem Hominem et quae in Externo oboediverunt, constat a significatione ‘illius,’ hoc est, Abrami quod sit Interior Homo, de qua supra, et a significatione ‘servorum’ quod sint quae oboediunt. Omnia quae in externo homine, antequam hic liberatus est et vindicatus, dicuntur ‘servi,’ nam non aliter ac oboediunt interiori; ut pro exemplo, apud exteriorem hominem sunt affectiones et sunt scientifica; illae sunt ex bonis hominis interioris, haec sunt ex veris ejusdem; cum aguntur ut concurrant cum interiore homine, dicuntur ‘servire et oboedire’; quare hic per ‘servos’ non alia significantur quam quae oboediverunt in externo homine.

AC n. 1714 1714. Quod ‘percussit eos’ significet vindicationem, constare potest ex serie, et absque explicatione.

AC n. 1715 1715. ‘Et persecutus est eos usque ad Hobam, quae a sinistra Damasco’: quod significet extensionem quousque, constare potest a significatione ‘Hobae quae a sinistra Damasco’; ubi Hobah, non scitur, quia amplius non memoratur in Verbo, sed Damascus erat urbs principalis Syriae, ut constat 2 Sam. viii 5, 6; Esai. vii 8; per quam paene idem significatur ac per Syriam, de qua prius cap. x ad vers. 22. Terminus ultimus terrae Canaanis, sed ultra Danem, describitur per Damascum, ut apud Amos,
Suscepistis Siccuth regem vestrum, et Kiiun imagines vestras, stellam deorum vestrorum, quos fecistis vobis, et migrare faciam vos ultra Damascum, v 26, 27;
terminus terrae sanctae seu regni Domini versus septentrionem dicitur quoque terminus Damasci, Ezech. xlvii 16-18; xlviii 1.
Hic cum dicitur quod ‘percussi et profugati usque ad Hobam quae a sinistra Damasco,’ significatur extensio quousque bona et vera apparentia purificata sunt; at nisi sciatur qualia illa bona et vera apparentia fuerunt, et a quibus purificata ut facta genuina, non explicari potest quid proprie hic intelligitur per ‘Hobam a sinistra Damasco,’ solum in genere quod purificata sint.

AC n. 1716 1716. Vers. 16. Et reduxit omnem acquisitionem; et etiam Lotum fratrem suum, et acquisitionem ejus, reduxit, et etiam mulieres et populum. ‘Reduxit omnem acquisitionem’ significat quod Interior Homo redegit omnia quae in Externo Homine in statum convenientem ‘et etiam Lotum fratrem suum, et acquisitionem ejus reduxit’ significat Externum Hominem et omnia quae illius: ‘mulieres et populum’ significat tam bona quam vera.

AC n. 1717 1717. Quod ‘reduxit omnem acquisitionem’ significet quo Interior Homo redegit omnia quae in Externo Homine in statum convenientem, constare potest a significatione ‘reducere omnem acquisitionem’; ‘acquisitio’ hic sunt quae Kedorlaomer et reges cum illo sumpserunt ab hostibus, de quibus in praecedentibus; per ‘Kedorlaomerum et reges cum illo’ significata sunt bona et vera Exterioris Hominis; illorum acquisitio ex hostibus nihil aliud fuit quam quod privati sint potentia malum agendi et falsum cogitandi, quod significatam est per ‘opes Sodomae et Amorae’ et per ‘omnem cibum quem sumpserunt,’ de quibus supra ad vers. 11. [2] Quomodo hoc se habet, est tale quod non paucis exponi potest; ut tamen notio ejus habeatur, haec sint: qui in pugnis tentationum est et qui vincit, ille sibi magis et magis acquirit potestatem super malos spiritus seu super turbam diabolicam, usque tandem ut nihil ausint tentare; sed quoties victoria obtinetur, toties reducit Dominus in ordinem bona et vera ex quibus pugnatum, et sic toties purificantur illa, et quantum purificantur, tantum caelestia amoris insinuantur exteriori homini, et fit correspondentia; haec sunt quae significantur per ‘reducere omnem acquisitionem.’ [3] Qui autumat quod externus homo possit reduci in correspondentiam absque pugnis tentationum, fallitur, tentationes enim sunt media dissipandi mala et falsa, tum inducendi bona et vera, et reducendi illa quae externi hominis sunt in oboedientiam ut inserviat interiori seu rationali, et per hunc interno, hoc est, Domino per internum hominem operanti: quod per tentationes illa efficiantur, nemo scire potest nisi qui per tentationes regeneratus est; at quomodo id fit, vix potest quoad communissima describi, nam fit praeter quod homo sciat unde et quomodo, est enim Divina Domini operatio.

AC n. 1718 1718. ‘Et etiam Lotum fratrem suum et acquisitionem ejus reduxit’: quod significet externum hominem et omnia quae illius, constat a significatione ‘Loti’ quod sit externus homo, de qua aliquoties: quid externus homo, vix hodie noscitur, putatur enim quod illa qua corporis sunt, solum constituant externum hominem, sicut ejus sensualia, nempe tactus, gustus, olfactus, auditus et visus, tum appetitus et voluptates, sed haec constituunt extimum qui mere corporeus est: externum hominem proprie constituunt scientifica quae sunt memoriae et affectiones quae sunt amoris, quo imbutus est homo, tum sensualia quae sunt propria spiritus, cum voluptatibus quae etiam apud spiritus sunt; quod haec proprie constituant externum vel exteriorem hominem, constare potest ab hominibus in altera vita seu a spiritibus; hi similiter illum habent, et similiter interiorem, et consequenter internum; corpus est modo quasi tegumentum seu quasi crusta quae dissolvitur, ut vere homo vivat, utque omnia ejus excellentiora fiant.

AC n. 1719 1719. ‘Mulieres et populum’: quod significet tam bona quam vera, constare potest a significatione ‘uxorum et filiarum’ quod sint bona, de qua prius n. 489-491, 568, 915; hic pro uxoribus et filiabus ‘mulieres’; et ex significatione ‘populi’ quod sit verum, de qua etiam prius n. 1259, 1260.

AC n. 1720 1720. Vers. 17. Et exivit rex Sodomae obviam illi, postquam reversus est ille a percutiendo Kedorlaomerum, et reges qui cum illo, ad vallem Shaveh, haec vallis regis. ‘Exivit rex Sodomae obviam illi’ significat malum et falsum quod se submiserit: ‘postquam reversus est ille a percutiendo Kedorlaomerum et reges qui cum illo’ significat liberationem et vindicationem bonorum et verorum apparentium: ‘ad vallem Shaveh, haec vallis regis’ significat statum Externi Hominis quoad bona et vera tunc.

AC n. 1721 1721. ‘Exivit rex Sodomae obviam illi’: quod significet malum et falsum quod se submiserit, constat a significatione ‘regis Sodomae’ quod sit malum et falsum contra quod pugnatum; et ex significatione ‘exire obviam’ quod sit se submittere: quia in serie est quod malum et falsum se submiserit, hic de rege Sodomae dicitur, sed in vers. 21 seq. de {1}illo agitur.
@1 illo here = Rex Sodomae.$

AC n. 1722 1722. ‘Postquam reversus est ille a percutiendo Kedorlaomerum, et reges qui cum illo’: quod significet liberationem et vindicationem bonorum et verorum apparentium, constat ab illis quae praecedunt, et quae supra de Kedorlaomero et regibus qui cum illo, dicta sunt.

AC n. 1723 1723. ‘Ad vallem Shaveh, haec vallis regis’: quod significet statum Externi Hominis quoad bona et vera tunc, constare potest a significatione ‘vallis Shaveh,’ tum ‘vallis regis’; ‘vallis Shaveh’ significat Externi Hominis bona, ‘vallis regis’ ejusdem vera. Externus homo dicitur ‘vallis’ ex eo quod infra sit; quod exterius, id quoque est inferius, sicut quod interius, id quoque est superius: quod ‘rex’ significet verum, dictum est prius n. 1672.

AC n. 1724 1724. Vers. 18. Et Malkizedech, rex Shalem, eduxit panem et vinum, et ille sacerdos Deo Altissimo. ‘Malkizedech’ significat caelestia interioris hominis apud Dominum: ‘rex Shalem’ significat statum pacis quoad interiora seu rationalia: ‘eduxit panem’ significat caelestia et recreationem inde: ‘et vinum’ significat spiritualia et recreationem inde: ‘et ille sacerdos’ significat sanctum amoris: ‘Deo Altissimo’ significat Internum Hominem, Qui Jehovah.

AC n. 1725

1725. ‘Malkizedech’: quod significet caelestia Interioris Hominis apud Dominum, constare potest a significatione ‘Malkizedechi,’ de qua mox; tum ab illis quae praecedunt et ab illis quae consequuntur. Quid internus homo, et quid interior homo, et quid externus sit, supra satis ostensum est; tum quod internus homo influat per interiorem in externum; ut et quod internus homo influat in interiorem vel per caelestia vel per spiritualia; per caelestia apud omnem hominem regeneratum, hoc est, apud illos qui in amore in Dominum et in amore erga proximum vivunt; at per spiritualia apud omnem hominem qualiscumque sit, inde lux ejus e caelo, hoc est, quod possit cogitare et loqui, et esse homo; de his videantur quae prius n. 1707. [2] Caelestia interioris hominis sunt omnia quae amoris caelestis sunt, ut saepius prius dictum; haec caelestia apud Interiorem Hominem Domini, seu Interior Homo Domini quoad haec caelestia, appellatur ‘Malkizedech’: Internus Homo in Domino fuit Ipse Jehovah; Interior Homo quando post tentationum pugnas purificatus est, etiam factus est Divinus et Jehovah, similiter etiam Externus; nunc autem cum in statu pugnarum tentationis fuit, et nondum ita per pugnas tentationum purificatus, quoad caelestia appellatur ‘Malkizedech,’ hoc est, ‘rex sanctitatis et justitiae’: [3] quod ita se res habeat, constare quoque potest apud Davidem ubi similiter de pugnis tentationum Domini agitur, et tandem Interior Ipsius Homo quoad caelestia dicitur Malkizedech; ita apud Davidem,
Dictum Jehovae ad Dominum meum, Sede ad dextram Meam, donec posuero hostes tuos scabellum pedibus tuis; sceptrum roboris mittet Jehovah e Zione; dominare in medio hostium tuorum; populus tuus promptitudinum, in die fortitudinis tuae, in honoribus sanctitatis; ex utero ab aurora tibi ros {1}nativitatis tuae; juravit Jehovah, et non paenitebit Ipsum, Tu Sacerdos in aeternum, juxta {2}verbum meum Malkizedech. Dominus ad dextram tuam percussit in die irae Suae reges, Ps. cx 1-5;
agitur hic de pugnis tentationum Domini cum infernis, sicut in hoc capite, ut a singulis verbis constare potest; quod de Domino hic agatur, Ipse docet, Matth. xxii 41-43 [A.V. 43-45]; Marc. xii 36; Luc. xx 42-44; ‘ponere inimicos scabellum pedum,’ ‘dominari in medio hostium,’ ‘dies fortitudinis,’ ‘percutere in die irae Suae reges’ significant pugnas tentationum et victorias.

@1 But elsewhere juventutis, as T.C.R. 764. Heb. is (yalduth) from (yalad) = give birth to. It is generally translated as juventus, but nativitas seems better, and S. has the latter in 2405, 3579, 9809.$

@2 But elsewhere juxta modum, as in 6148. Heb is (dibrathi) = my word, or my matter.$

AC n. 1726 1726. ‘Rex Shalem’: quod significet statum pacis quoad interiora seu rationalia, constat a significatione ‘Shalem’; Shalem in lingua originali significat ‘pacem,’ ut et ‘perfectionem,’ ita statum pacis et statum perfectionis: status pacis est status regni Domini; in illo statu sunt caelestia et spiritualia Domini, sicut in sua aurora et suo vere, nam se habet pax sicut matutino tempore aurora, et verno tempore ver; aurora et ver faciunt ut omnia quae tunc sensus contingunt, sint gaudii et laetitiae plena, trahunt singula affectionem a communi aurorae et veris; ita se habet cum statu pacis in regno Domini; in statu pacis omnia caelestia et spiritualia in suo quasi aurorae aut verno flore et risu sunt, hoc est, in ipsa sua felicitate; status pacis afficit ita singula, nam Dominus est Ipsa Pax; quod etiam per Shalem apud Davidem intelligitur,
Notus in Jehuda Deus, in Israele magnum nomen Ipsius, et est in Shalem tabernaculum Ipsius, et habitaculum Ipsius in Zione, Ps. lxxvi 2, 3 [A.V. 1, 2].
Cum homo in pugnis tentationum est, a Domino donatur per vices statu pacis, et sic recreatur; status pacis hic significatur per ‘Shalem,’ et mox quoque per ‘panem et vinum,’ per quae significantur caelestia et spiritualia, ita status caelestium et spiritualium in pace, qui status est ipsa recreatio.

AC n. 1727 1727. ‘Eduxit panem’: quod significet caelestia, et recreationem inde, ‘et vinum’ quod significet spiritualia et recreationem inde, constat ex significatione ‘panis’ quod sit caeleste, de qua n. 276, 68), et a significatione ‘vini,’ tum vitis et vineae, quod sit spirituale, de qua n. 1069, 1071; et quia ‘panis’ significat caelestia, et ‘vinum’ spiritualia, etiam symbola in Sacra Cena facta sunt: hic ‘quod Malkizedech produxerit panem et vinum’ simile significat, quia ‘panis’ in Antiqua Ecclesia fuit repraesentativum omnium caelestium, et ‘vinum’ repraesentativum omnium spiritualium, ita hic Ipsius Domini a Quo omne caeleste et omne spirituale.

AC n. 1728 1728. ‘Et ille sacerdos’: quod significet sanctum amoris, constat a significatione ‘sacerdotis’ in Verbo: sunt duo quae praedicantur de Domino, nempe quod sit Rex et quod sit Sacerdos; ‘rex seu regium’ significat sanctum verum, ‘sacerdos seu sacerdotium’ significat sanctum bonum; illud est Divinum spirituale, hoc Divinum caeleste. Dominus ut Rex gubernat omnia et singula in universo ex Divino Vero, ac ut Sacerdos ex Divino Bono: Divinum Verum est ipse ordo universi Regni Ipsius, cujus omnes leges sunt vera seu veritates aeternae; Divinum Bonum est ipsum essentiale ordinis, cujus omnia sunt misericordiae; utrumque praedicatur de Domino; si modo Divinum Verum, nullus mortalium salvari posset, nam veritates condemnant unumquemvis ad infernum; at Divinum Bonum quod est misericordiae, elevat ab inferno ad caelum. Haec sunt quae repraesentarunt reges et sacerdotes in Ecclesia Judaica; et quae quoque repraesentavit ‘Malkizedech, ut rex Shalem, et sacerdos Deo Altissimo.’

AC n. 1729 1729. ‘Deo Altissimo’: quod significet Internum Hominem Qui Jehovah, constat ab illis quae supra aliquoties de Interno Homine Domini dicta sunt quod sit Ipse Jehovah; ita quod Dominus sit idem cum Jehovah Patre, sicut Ipse dicit apud Johannem,
Ego sum via, et veritas, et vita;…dicit Philippus, Monstra nobis Patrem;…dicit ei Jesus, Tantum temporis vobiscum sum, non nosti Me, Philippe? qui vidit Me, vidit Patrem, quomodo ergo tu dicis, monstra nobis Patrem? nonne credis quod Ego in Patre, et Pater in Me? credite Mihi, quod Ego in Patre, et Pater in Me, xiv 6, 8-11.
[2] Humana Domini Essentia est quae appellatur Filius Hominis, quae quoque post pugnas tentationum unita fuit Essentiae Divinae, ita ut Ipsa quoque facta sit Jehovah; quare in caelo non alium Jehovam Patrem norunt quam Dominum, vide prius n. 15. Apud Dominum est omne Jehovah, non solum Internus Ipsius Homo et Interior, se etiam Externus, ipsumque corpus, quare solus est Qui resurrexit in caelum etiam corpore, ut satis constat apud Evangelistas ubi de resurrectione Ipsius agitur; tum ab Ipsius Domini verbis,
Quare cogitationes ascendunt in cordibus vestris? videte manus Meas et pedes Meos, quia Ipse Ego sum; palpate Me, et videte, nam spiritus carnem et ossa non habet, sicut Me videtis habere; hocque cum dixisset, ostendit illis manus et pedes, Luc. xxiv 38-40.

AC n. 1730 1730. Vers. 19. Et benedixit illi, et dixit, Benedictus Abram Deo Altissimo, Possessori caelorum et terrae. ‘Benedixit illi’ significat fruitionem caelestium et spiritualium: ‘et dixit, Benedictus Abram Deo Altissimo’ significat Interiorem Hominem Domini quod fruitio bonorum ab Ipsius Interno: ‘Possessori caelorum et terrae’ significat Interni Hominis seu Jehovae conjunctionem cum Interiore et Exteriore.

AC n. 1731 1731. ‘Benedixit illi’: quod significet fruitionem caelestium et spiritualium, constare potest a significatione ‘benedicere’ quod sit frui omnibus bonis, de qua n. 981, 1096: fruuntur omnibus bonis qui bonis caelestibus et spiritualibus, nam inde omnia bona cujuscumque nominis. Haec quae in hoc versu continentur, annuntiant et praedicant conjunctionem Essentiae Humanae Domini cum Divina Ipsius, ipsa benedictio illud involvit.

AC n. 1732 1732. ‘Benedictus Abram Deo Altissimo’: quod significet Interiorem Hominem Domini quod fruitio bonorum ab Ipsius Interno, constat similiter a significatione ‘benedictionis’ quod sit fruitio bonorum, ut dictum; tum a significatione ‘Abrami’ hic quod sit Interior seu Rationalis Homo, de qua supra ad vers. 13; tum a significatione ‘Dei Altissimi’ quod sit Internum Domini, de qua re etiam prius: per ‘Abramum’ significatur, ut dictum, Interior seu Rationalis Homo, qui Interno seu Jehovae uniendus, et hoc per pugnas tentationum et victorias: ita enim se habet cum Interiore Homine; Interior Homo, ut dictum, est medius inter Internum et Externum, et facit ut Internus influere possit in Externum, absque illo nulla communicatio; communicatio fit caelestium et spiritualium; cum communicatio caelestium, Interior Homo appellatus est ‘Malkizedech,’ cum autem communicatio spiritualium appellatur ‘Abram Hebraeus.’

AC n. 1733 1733. ‘Possessori caelorum et terrae’: quod significet Interni Hominis seu Jehovae conjunctionem cum Interiore et Exteriore, constat ex significatione ‘caeli et terrae’; ‘caelum’ appellatur illud quod interius est in homine, et ‘terra’ illud quod exterius; quod caelum significet illud quod interius est in homine, causa est quia homo quoad interiora est imago caeli, et sic exiguum quoddam caelum; Interior Domini Homo principaliter est caelum, quia Dominus est omne in omnibus caeli, ita ipsum caelum: quod exterior homo appelletur ‘terra,’ inde sequitur; quam etiam per ‘novos caelos et novam terram,’ de quibus apud Prophetas et in Apocalypsi, nihil aliud intelligitur quam regnum Domini, et unusquisque qui est regnum Domini seu in quo est regnum Domini; quod caelum et terra illa significent, videatur de caelo n. 82, 911, et de terra n. 82, 620, 636, 913. [2] Quod hic ‘Deus Altissimus possessor caelorum et terrae’ significet Interni Hominis conjunctionem cum Interiore et Exteriore apud Dominum, constare potest ex eo quod Dominus quoad Internum Hominem fuerit Ipse Jehovah, et quia Internus Homo seu Jehovah duxit et instruxit Externum, ut Pater Filium; ideo dicitur quoad Externum Hominem respective ad Jehovam ‘Filius Dei,’ at respective ad matrem ‘Filius hominis’; Internus Domini Homo, Qui Ipse Jehovah, est Qui hic dicitur ‘Deus Altissimus,’ et antequam conjunctio plenaria seu unio facta, dicitur ‘Possessor caelorum et terrae,’ hoc est, Possessor omnium quae apud Interiorem et Exteriorem Hominem, qui hic per ‘caelos et terram’ intelliguntur, ut dictum.

AC n. 1734 1734. Vers. 20. Et benedictus Deus Altissimus, Qui tradidit hostes tuos in manum tuam; et dedit illi decimas de omnibus. ‘Benedictus Deus Altissimus’ significat Internum Hominem Domini: ‘Qui tradidit hostes tuos in manum tuam’ significat victoriam: ‘et dedit illi decimas de omnibus’ significat reliquias ex victoria.

AC n. 1735 1735. ‘Benedictus Deus Altissimus’: quod significet Internum Hominem Domini, constat ex illis quae mox supra de Interno Homine dicta sunt. Deus Altissimus dictus est Jehovah in Antiqua Ecclesia, ex causa quia ‘altitudo’ repraesentabat et ideo significabat internum, ita ‘altissimus’ intimum; inde cultus Antiquae Ecclesiae super excelsis, montibus, collibus; intimum etiam ad exterius et extimum nec aliter se habet quam altissimum ad inferius et infimum; Altissimum seu Intimum est Caeleste Amoris seu ipse Amor; Jehovah seu Internum Domini erat ipsum Caeleste Amoris, hoc est, ipse Amor, cui nulla alia attributa competunt quam quae sunt puri Amoris, ita purae Misericordiae erga universum genus humanum, quae est ut omnes salvare et felices facere in aeternum et omnia Sui in illos transferre velit; ita ex pura Misericordia omnes qui sequi volunt, ad caelum, hoc est, ad Se, vi forti amoris, trahere. Ipse Amor Ille est Jehovah, de nulla alia re praedicari potest Sum aut Est quam de Amore; [2] ex Amore illo, quia in Amore seu ipsius Amoris, est Esse omnis vitae, hoc est, ipsa Vita; et quia Jehovah solus est Esse vitae, seu ipsa Vita, quia solus Amor, omnia et singula inde suum esse et suam vitam
habent, nec quisquam potest esse et vivere a se quam solus Jehovah, hoc est, solus Dominus; et quia non quisquam esse et vivere potest a se quam solus Dominus, fallacia sensus est quod videantur sibi homines vivere a se; angeli manifeste percipiunt quod non vivant a se sed a Domino, quia vivunt in Esse vitae Domini, quia in Amore Ipsius; sed usque illis datur apparentia sicut vivant ex se, prae omnibus aliis, cum felicitate ineffabili: hoc itaque est vivere in Domino, quod nusquam dabile est nisi vivatur in Amore Ipsius, hoc est, in charitate erga proximum.

AC n. 1736 1736. Quod Dominus sit Jehovah, Qui hic appellatur Deus Altissimus, constat manifeste ex Verbo; apud Esaiam,
Jehovah Zebaoth nomen Ipsius, et Redemptor tuus, Sanctus Israelis, Deus totius terrae appellatur, liv 5;
ubi manifeste, quod ‘Redemptor et Sanctus Israelis, Qui solus Dominus,’ sit Jehovah Zebaoth, et Deus totius terrae: apud eundem,
Sic dixit Jehovah Redemptor tuus, Sanctus Israelis, Ego Jehovah Deus tuus, xlviii 17:
apud eandem,
Ego auxilior tibi, dictum Jehovae, Redemptor tuus, Sanctus Israelis, xli 14.
Sanctus Israelis et Deus Israelis multoties dicitur; quod Dominus sit Sanctus Israelis et Deus Israelis, constat manifeste,
Quod viderint Deum Israelis, sub pedibus Ipsius sicut opus lapidis sapphiri, et sicut substantia caeli quoad puritatem, Exod. xxiv 10;
[2] Ecclesia Judaica nec alium agnovit et appellavit Jehovam, quia unum Deum Jehovam coluit; et hoc eo magis quod plerisque eorum ignotum, quia omnes ritus Ecclesiae Ipsum repraesentabant; et omnia Verbi in sensu interno Ipsum significabant: apud Esaiam,
Absorbebit mortem ni sempiternum, et absterget Dominus Jehovih lacrimam desuper omnibus faciebus;…et dicet in die illo, Ecce Deus noster Hic, exspectavimus Ipsum, et salvabit nos; Hic Jehovah, Quem exspectavimus, exsultemus et laetemur in salute Ipsius, xxv 8, 9;
[3] ubi de Adventu Domini: apud eundem,
Ecce Dominus Jehovih in forti veniet, et brachium Ipsius dominans Ipsi; …sicut pastor gregem Suum pascet, in brachium Suum colliget, {1}agnellos in gremio suo portabit, lactentes ducet, xl 10, 11;
ubi manifeste de Domino Qui ‘Dominus Jehovih’; ‘in forti veniet et brachium Ipsius dominans Ipsi’ pro quod propria potentia victurus inferna: ‘pascere gregem, in brachium colligere, agnellos in gremio portare, lactentes ducere,’ praedicantur de amore seu misericordia Ipsius: apud eundem,
[4] Sic dixit Jehovah, creans caelos Ipse Deus, formans terram et faciens illam, Ipse firmans illam, non inanitatem creavit illam, ad habitandum formavit illam; Ego Jehovah et non praeterea….Nonne Ego Jehovah et non praeterea Deus praeter Me? Deus justus, et Salvator non praeter Me; respicite ad Me, et salvemini omnes fines terrae; quia Ego Deus et non praeterea, xlv 18, 21, 22;
ubi manifeste de Domino, quod solus Jehovah et Deus; quod ‘creare caelos et formare terram’ sit regenerare, ita ‘Creator caeli et terrae’ sit Regenerator, videatur n. 16, 88, 472, et alibi; quare Dominus passim appellatur Creator, Formator, Factor: apud eundem,
[5] Tu Pater noster, quia Abraham non cognoscit nos, et Israel non agnoscit nos; Tu Jehovah, Pater noster, Redemptor noster, a saeculo nomen Tuum, lxiii 15, 16;
ubi manifeste de Domino Qui solus Redemptor: apud Mosen,
Caveto tibi a faciebus Ipsius, et audi vocem Ipsius, ne exacerbes Ipsum, quia non sustinebit praevaricationem vestram, quoniam nomen Meum in medio Ipsius, Exod. xxiii 21;
quod ‘nomen’ sit essentia, videatur n. 144, 145; et ‘in medio’ sit intimum, n. 1074: apud Esaiam,
[6] Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, et erit principatus super humero Ipsius; vocabitur nomen Ipsius, Mirabilis, Consiliarius, Deus, Heros, Pater aeternitatis, Princeps pacis, ix 5, 6;
manifeste quod Dominus: apud Jeremiam,
Ecce dies venientes et suscitabo Davidi germen justum, et regnabit Rex, et intelligenter aget, et faciet judicium et justitiam in terra; in diebus Ipsius salvabitur Jehudah, et Israel habitabit confidenter; et hoc nomen Ipsius quod appellabunt Ipsum, Jehovah justitia nostra, xxiii 5, 6;
manifeste quod Dominus: apud Zachariam,
Erit Jehovah in Regem super totam terram; in die illo erit Jehovah unus, et nomen Ipsius unum, xiv 9;
manifeste de Domino: ‘nomen’ pro Essentia.
@1 In all other refs. to this passage S. has agnos or agnellos with comma after, in agreement with Heb., not before as here.$

AC n. 1737 1737. ‘Qui tradidit hostes tuos in manum tuam’: quod significet victoriam, constare potest absque explicatione. Conjunctio Essentiae Humanae cum Divina comparata est et facta a Domino per continuas pugnas tentationum et victorias, et hoc ex propria potentia: qui aliter capit conjunctionis et unionis modum, multum fallitur; inde Ipse Justitia factus: conjunctio seu unio facta est cum caelesti amoris, hoc est, cum ipso Amore, qui est, ut dictum, Jehovah. Conjunctio hominum cum Domino etiam fit per tentationes, et per implantationem fidei in amorem; nisi implantetur fides in amorem, hoc est, nisi homo per illa quae sunt fidei, accipiat fidei vitam, hoc est, charitatem, nusquam conjunctio; hoc solum est sequi Ipsum, nempe ita conjungi Domino, sicut Dominus quoad Humanam Essentiam Jehovae, inde quoque omnes illi appellantur filii Dei a Domino Qui unicus Filius Dei, et fiunt imagines Ipsius.

AC n. 1738 1738. ‘Et dedit illi decimas de omnibus’: quod significet reliquias ex victoria, constat ex significatione ‘decimarum’ quod sint ‘reliquiae,’ de qua prius n. 576; quid autem reliquiae, videatur n. 468, 530, 560, 561, 661, 1050, nempe quod sint omnes status amoris et charitatis, proinde omnes status innocentiae et pacis quibus donatur homo; hi status donantur homini ab infantia, sed minus per gradus ut homo in adultam aetatem pergit; at cum regeneratur homo, tunc praeter priores etiam novas reliquias accipit, ita novam vitam; nam homo a reliquiis seu per reliquias habet ut sit homo; homo enim absque statu amoris et charitatis, et absque statu innocentiae, qui se insinuant ceteris ejus vitae statibus, non est homo, sed pejor omni fera. Reliquiae acquisitae in pugnis tentationum sunt quae hic intelliguntur; hae reliquiae sunt quae per ‘decimas datas Malkizedecho ab Abramo’ significantur, suntque omnia caelestia amoris quae Dominus sibi comparavit per continuas pugnas et victorias, per quas continue uniebatur Essentiae Divinae, usque dum Essentia Ipsius Humana similiter facta est Amor, seu Esse vitae, hoc est, Jehovah.

AC n. 1739 1739. Vers. 21. Et dixit rex Sodomae ad Abramum, Da mihi animam, et acquisitionem accipe tibi. ‘Dixit rex Sodomae’ significat malum et falsum quod victum: ‘ad Abramum’ significat Rationale Domini: ‘da mihi animam, et acquisitionem accipe tibi’ significat ut daret illis vitam, et cetera non curarent.

AC n. 1740 1740. ‘Dixit rex Sodomae’: quod significet malum et falsum quod victum, constat a significatione ‘Sodomae’ quod sit malum et falsum, ut supra in hoc capite est ostensum; supra versu 17 dicitur (x)’exivit rex Sodomae obviam Abramo,’ quo significatum quod malum et falsum se submiserit, hic nunc continuatur quod supplex sit. [2] Quod malum et falsum sit victum, seu quod mala et falsa vincantur per pugnas tentationum, et sic bona et vera induantur, inde est quia sic mala et falsa dissipantur, quibus dissipatis bona et vera succedunt, quae dein magis et magis confirmantur et sic corroborantur; sunt enim mali spiritus qui excitant mala et falsa; quae nisi excitentur, vix novit homo quod mala et falsa sint, sed tunc patent; quoque diutius pugnae tentationum perstant, eo magis patent, usque tandem ut mala et falsa horreantur: [3] et prout mala et falsa dissipantur, ita succedunt bona et vera; et quo plus horroris pro malis et falsis contrahitur, eo plus amoris insinuatur a Domino pro bonis et veris; quoque plus horroris fit pro malis et falsis, eo minus accedere audent mali spiritus, quia aversationem et horrorem pro malis et falsis in quibus eorum vita consistit, non sufferre possunt, quandoque ad primam approximationem corripiuntur terrore; et quo plus amoris pro bonis et veris, eo magis angeli amant apud hominem esse, et cum angelis caelum, nam in suamet vita sunt cum in bonis amoris et veris fidei.

AC n. 1741 1741. ‘Ad Abramum’:quod significet Rationale Domini, constat a repraesentatione ‘Abrami’; in binis capitibus quae praecedunt, repraesentavit Abram Dominum seu statum Ipsius in pueritia, hic seu in hoc capite repraesentat Rationale Domini, et tunc appellatur ‘Abram Hebraeus,’ ut constat ab illis quae supra ad vers. 13 dicta et ostensa sunt; hic similiter, nam non alius Abram in hoc capite quam Abram Hebraeus intelligitur. Spirituale Domini quod adjunctum Interno Homini, est ‘Abram Hebraeus,’ at caeleste quod adjunctum Interno, hoc repraesentatum et significatum est per ‘Malkizedech,’ ut dictum.

AC n. 1742 1742. ‘Da mihi animam, et acquisitionem accipe tibi’: quod significet ut daret illis vitam, et cetera non curarent, constat ex significatione ‘animae’ quod sit vita, de qua prius n. 1000, 1005, 1040, et ex significatione ‘acquisitionis’ quod sint cetera, quae non ita proprie sunt vitae, de quibus in mox sequentibus. [2] Vita quam spiritus mali habent et perdite amant, est vita cupiditatum amoris sui et mundi; inde vita odiorum, vindictarum et crudelitatum; in nulla alia vita jucundum dari putant; sunt sicut homines, nam homines fuerunt et a vita cum fuerunt homines, hoc retinent; qui in jucundo talium cupiditatum omnem vitam ponunt, non scientes aliter quam quod a vita sit unica, et cum illam amittunt, quod prorsus morituri; sed qualis vita sit quam amant, constat a talibus in altera vita; vertitur a in fetidam et excrementitiam, et mirum, fetorem istum ut jucundissimum percipiunt, ut constare potest ab illis quae ab experientia n. 820, 954; similiter ac
[3] Daemones, qui cum a Domino ejicerentur ex maniaco, ex timore vitae rogabant ut mitterentur in porcos, Marc. v 7-13;
quod fuerint in qui in vita corporis foedae avaritiae dediti fuerunt, constare potest exinde quod tales videantur sibi in altera vita inter porcos degere, ex eo quod porcorum vita avaritiae correspondeat, et ideo illis jucunda, ut constat ex illis quae ab experientia n. 939.

AC n. 1743 1743. Vers. 22. Et dixit Abram ad regem Sodomae, Elevavi manum meam ad Jehovam Deum Altissimum, Possessorem caelorum et terrae. ‘Dixit Abram ad regem Sodomae’ significat responsum: ‘elevavi manum meam ad Jehovam’ significat mentem qualis erat apud Dominum: ‘Possessorem caelorum et terrae’ significat
conjunctionem.

AC n. 1744 1744. ‘Dixit Abram ad regem Sodomae’: quod significet responsum, constat absque explicatione.

AC n. 1745 1745. ‘Elevavi manum meam ad Jehovam’: quod significet mentem qualis erat apud Dominum, constat a significatione ‘elevare manus’; elevatio manus ad Jehovam est gestus corporis correspondens mentis affectioni, ut notum est; in sensu litterae exprimuntur illa quae interiora seu mentis sunt per externa quae correspondent, sed in sensu interno sunt interna quae intelliguntur; hic ideo ‘elevatio manus’ est mens seu affectio mentis. [2] Quamdiu Dominus fuit in statu tentationum, locutus est cum Jehovah sicut cum alio, sed quantum Essentia Ipsius Humana unita fuit Ipsius Divinae, tantum locutus est cum Jehovah ut cum Semet; quod constat a multis apud Evangelistas, tum quoque a multis apud Prophetas, et apud Davidem; causa manifeste constat ex illis quae prius dicta sunt de hereditario a matre: quantum ex hoc mansit, tantum fuit quasi absens a Jehovah; at quantam hoc exstirpatum, tantum fuit praesens et Ipse Jehovah. [3] Illustrari hoc potest a conjunctione Domini cum angelis: angelus quandoque loquitur non a se sed a Domino, et tunc non aliter scit quam quod is Dominus sit, sed tunc quiescunt illius externa; aliter cum externa operantur; causa est quod internus illorum homo sit possessio Domini, et quantum tunc non propria impediunt, tantum est Domini, immo Dominus. Sed apud Dominum facta est conjunctio plenaria seu unio aeterna cum Jehovah, sic ut ipsa Humana Ipsius Essentia sit quoque Jehovah.

AC n. 1746 1746. “Possessorem caelorum et terrae’: quod significet conjunctionem, constat ab illis quae supra ad vers. 19 dicta sunt, ubi eadem verba et eadem significatio.

AC n. 1747 1747. Vers. 23. Si a filo et usque ad corrigiam calcei, et si accepero ab ullo quod tibi, ne dicas, Ego ditavi Abramum. ‘Si a filo et usque ad corrigiam calcei’ significat omnia quae immunda naturalia et corporea essent: ‘si accepero ab ullo quod tibi’ significat quod nihil tale apud amorem caelestem: ‘ne dicas, Ego ditavi Abramum’ significat quod inde nihil usquam roboris Domino.

AC n. 1748 1748. ‘Si a filo usquam ad corrigiam calcei’: quod significet omnia quae immunda naturalia et corporea essent, constat a significatione ‘corrigiae calcei’: in Verbo ‘planta pedis et calcaneum’ significat ultimum naturale, ut ostensum est prius n. 259; calceus est qui investit plantam pedis et calcaneum, quare ‘calceus’ significat naturale adhuc ulterius, ita ipsum corporeum; significatio calcei se habet secundum subjecta; cum praedicatur de bonis, accipitur in bono sensu, cum de malis in malo, ut hic ubi agitur de acquisitione regis Sodomae per quem significatur malum et falsum, ideo per ‘corrigiam calcei’ significantur immunda naturalia et corporea; per ‘filum calcei’ significatur falsum, et per ‘corrigiam calcei’ malum, et hoc quia in
diminutivo, omnium vilissimum: [2] quod illa per calceum significentur, constat quoque ab aliis locis in Verbo; ut cum Jehovah apparuit Mosi e medio rubi et dixit ad Mosen,
Ne appropinques huc, exue calceos tuos a super pedibus tuis, quia locus, super quo tu stas, terra sanctitatis est, Exod. iii 5:
similiter Princeps Exercitus Jehovae ad Josuam,
Exue calceum tuum a super pede tuo, quia locus super quo tu stas, sanctitas ille, v 15:
ex quo quisque videre potest quod calceus nihil de sanctitate auferret. modo homo in se sanctus foret, sed quod ideo dictum quia ‘calceus’ repraesentabat ultimum naturale et corporeum, quod exuendum, [3] Quod immundum naturale et corporeum, constat quoque apud Davidem,
Moabus pelvis lotionis Meae, super Edomum mittam calceum Meum, Ps. lx 10 [A.V. 8]:
simile involvit quod mandatum discipulis,
Quisquis non exceperit vos, neque audiverit verba vestra, egredientes e domo aut urbe ista, excutite pulverem pedum vestrorum, Matth. x 14; Marc. vi 11; Luc. ix 5;
ubi ‘pulvis pedum’ simile ac calceus, quia ‘planta pedis’ ultimum naturale, significat, nempe immundum ex malo et falso; et quia tunc temporis in repraesentativis erant, et in illis solis arcana caelestia recondi putabant, non in nudis veritatibus, ideo mandatum illis ut sic facerent. [4] Quia ‘calceus’ significabat ultimam naturale, etiam ‘exuitio calcei’ seu discalceatio significabat quod exueretur ultimis naturae; sicut qui leviratum non volebat praestare, de quo apud Mosen,
Qui non leviratum vellet praestare;…accedet fratria ejus ad eum in oculis seniorum, et extrahet calceum ejus a super pede ejus, et exspuet in facies ejus; et respondebit, et dicet, Sic fiet viro, qui non aedificat domum fratris sui; et vocabitur nomen ejus in Israele, ‘domus exuti calceum,’ Deut. xxv 5-10;
pro quod absque omni charitate naturali. [5] Quod ‘calceus’ significet ultimum naturale etiam in bono sensu, constat quoque a Verbo, ut apud Mosen de Ashere,
Benedictus prae filiis Asher; sit acceptus fratribus suis, et intingens in oleo pedem suum; ferrum et aes calceus {1}ejus, Deut. xxxiii 24,25;
ubi ‘calceus’ pro ultimo naturali, ‘calceus ferrum’ pro vero naturali, ‘calceus aes’ pro bono naturali, ut constat a significatione ferri et aeris, n. 425, 426, et quia calceus significabat ultimam naturale et corporeum, formula inde facta qua significabatur omnium minimum et vilissimum, nam ultimum naturale et corporeum est vilissimum omnium quae apud hominem, quod intellectum a Johanne Baptista cum dixit,
Venit fortior me, cujus ego non idoneus sum solvere corrigiam calceorum Ipsius, Luc. iii 16; Marc. 17; Joh. i 27.
@1 Heb. = tuus, which S. has in A.E.70 and 439. In 2162 he has calcei tui.$

AC n. 1749 1749. Quod ‘si accepero ab ullo quod tibi’: significet quod nihil tale apud amorem ‘caelestem, constare potest ex eo quod ‘Abram’ dixerit se nihil accipere velle a ‘rege Sodomae’; ‘Abram’ repraesentabat Dominum nunc victorem, ita illa quae erant amoris caelestis, quae sibi per victorias comparavit; et ‘rex Sodomae’ repraesentabat malum et falsum, ex quibus nihil apud Dominum victorem seu amorem caelestem. [2] Quid per haec intelliguntur in sensu interno, non constare potest nisi sciatur quomodo se res habeat in altera vita; apud malos et infernales spiritus regnat amor sui et mundi, inde putant se esse deos universi, et multum posse; cum victi sunt, tametsi appercipiunt
quod prorsus nihil possint, usque manet opinio potestatis et dominii, et putant se multum contribuere posse ad potestatem et dominium Domini; quare etiam ut regnare simul possint, offerunt apud bonos spiritus servitia sua; sed quia nihil nisi malum et falsum est per quae se efficere quid posse putant, at apud Dominum seu amorem caelestem nihil nisi bonum et verum est, hic respondetur ‘regi Sodomae’ per quem tales repraesentantur, quod nihil tale apud Dominum seu quod nulla potentia Domino a malo et falso: [3] dominium ex malo et falso prorsus contrarium est dominio ex bono et vero; dominium ex malo et falso est omnes servos velle facere, dominium ex bono et vero est omnes liberos velle facere; dominium ex malo et falso est omnes perdere, at dominium ex bono et vero est omnes salvare; ex quibus constat quod dominium ex malo et falso sit diaboli, at dominium ex bono et vero sit Domini; quod dominia sint prorsus contraria, constare potest ex Domini verbis apud Matth. xii 24-30, et quod ‘nemo possit duobus dominis servire,’ Matth. vi 24; Luc. xvi 13.

AC n. 1750 1750. Quod ‘ne dicas, Ego ditavi Abramum’ significet quod inde nihil usquam roboris Domino, constare potest a significatione ‘ditari’ quod sit acquirere potentiam et robur: haec quomodo se habent, constat ab illis quae nunc dicta sunt.

AC n. 1751 1751. Vers. 24. Praeter tantum quod comederunt pueri, et portionem virorum, qui iverunt mecum, Aner, Eshkol et Mamre, hi accipient portionem suam. ‘Praeter tantum quod comederunt puer significat bonos spiritus: ‘et portionem virorum qui iverunt mecum’ significat angelos: ‘Aner, Eshkol et Mamre’ significat illa quae apud eos: ‘hi accipient portionem suam’ significat quod dati sint in illorum potestatem.

AC n. 1752 1752. ‘Praeter tantum quod comederunt pueri’: quod significet bonos spiritus, constat ab illis quae praecedunt et ab illis quae consequuntur; ab illis quae praecedunt: supra ad vers. 13 memorantur Mamre, Eshkol et Aner, quod fuerint socii foederis Abrami, quibus significatus status Rationalis Hominis quoad Externum Domini, ejus bona et vera qualia essent, et sic quod per illos significati sint angeli qui fuerunt cum Domino cum pugnavit, ut ab explicatione ibi patet: idem constat ex illis quae consequuntur, ut mox patescet: hic qui iverunt cum Abramo, dicuntur ‘pueri,’ per quos non alii intelliguntur quam spiritus boni, at per ‘viros,’ de quibus mox, angeli: quod fuerint cum ex eo quod cum in pugnis tentationum esset, non potuerit aliter quam quod angeli adessent, quibus Dominus ex propria potentia dedit vim et quasi potentiam simul pugnandi, nam omnis potentia angelis est a Domino. Quod angeli pugnent contra malos, constare potest ab illis quae prius passim dicta sunt de angelis apud hominem, quod tutentur hominem et avertant mala quae infernales spiritus intentant, de quibus prius n. 50, 227, 228, 697, 968; sed omnis potentia illorum est a Domino: boni spiritus sunt quidem etiam angeli sed inferiores, nam sunt in primo caelo, spiritus autem angelici in secundo, at angeli proprie dicti in tertio, de quibus n. 459, 684; talis est forma regiminis in altera vita quod spiritus boni sint subordinati spiritibus angelicis, et spiritus angelici ipsis angelis, sic ut unam societatem angelicam constituant: spiritus bona et spiritus angelici sunt qui hic dicuntur ‘pueri,’ at ipsi angeli ‘viri.’

AC n. 1753 1753. ‘Et portionem virorum qui iverunt mecum’: quod significet angelos, constat ex illis quae nunc dicta sunt; praeter quod angeli cum apparuerint coram hominibus, in Verbo dicantur ‘viri.’

AC n. 1754 1754. ‘Aner, Eshkol et Mamre’: quod significent illa quae apud eos, constat ab illis quae supra hoc capite ad vers. 13 de iisdem dicta sunt, nempe quod per nomina horum significentur bona et vera ex quibus pugnatum, non ita angeli, quia angeli intellecti sunt per pueros et viros, ut dictum; angelis enim nusquam aliquod nomen est, sed dignoscuntur ex bonis et veris quales sunt, quare nec per ‘nomen’ in Verbo aliud significatur quam essentia et ejus qualitas, ut ostensum prius n. 144, 145, 340, ut quoque constare potest apud Esaiam ubi de Domino,
Vocabitur nomen Ipsius, Mirabilis, Consiliarius, Deus, Heros, Pater aeternitatis, Princeps pacis, ix 5, 6;
ubi per ‘nomen’ intelligitur qualis est, nempe quod mirabilis, consiliarius, Deus, heros, pater aeternitatis, princeps pacis: [2] apud Jeremiam ubi etiam de Domino,
Hoc nomen Ipsius, quod appellabunt Ipsum, Jehovah justitia nostra, xxiii 5, 6;
ubi quod ‘nomen’ sit justitia, manifeste constat; tum apud Mosen ubi etiam de Domino,
Non sustinebit praevaricationem vestram, quoniam nomen Meum in medio Ipsius, Exod. xxiii 21;
ubi ‘nomen’ quoque pro Essentia quod Divina; praeter a multis locis in Verbo ubi dicitur quod invocaverint nomen Jehovae; quod non in vanum acciperent nomen Jehovae; et in Oratione Domini, sanctificatum sit nomen Tuum: similiter se habet cum nominibus angelorum; et similiter hic cum nominibus Eshkol, Aner et Mamre qui repraesentant angelos, quod significentur illa quae apud angelos.

AC n. 1755 1755. Quod ‘hi accipient portionem suam’ significet quod dati sint in illorum potestatem, constat ex illis quae supra ad vers. 21-23 dicta sunt, quod nempe Dominus nihil ab illis habere vellet, quia nihil roboris Domino inde: quod dati sint in potestatem angelorum ita se habet: angeli sunt qui dominantur super spiritus malos et infernales, ut a multa experientia mihi constitit; Dominus autem praevidet ac videt omnia et singula, et providet ac disponit omnia et singula, sed quaedam ex permissione, quaedam ex admissione, quaedam ex venia, quaedam ex beneplacito, quaedam ex voluntate; ipsum dominari velle est aliquod proprium humanum diversum ab illis quae accipiunt a Domino; sed usque omne dominium est amoris et misericordiae absque velle dominari: verum haec quia arcaniora sunt, non ad intellectum dici possunt paucis; satis est scire quod spiritus mali et infernales dati sint in potestatem (x)angelorum, et quod Dominus omnia et singula, etiam singularissima gubernet; de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus ubi de Providentia et Permissionibus.

AC n. 1756 1756. Haec sunt quae in genere illa involvunt in sensu interno, sed ipsa series rerum et ejus pulchritudo, non potest apparere cum omnia et singula secundum significationem vocum explicantur, ac si una idea caperentur; cum omnia una idea capiuntur, tunc apparent illa quae sparsa sunt, pulchre cohaerentia et connexa: se habet hoc, sicut qui loquentem audit et attendit ad voces; tunc ideam loquentis non ita capit, ac si nihil attendit ad voces aut significationem earum; nam paene similiter se habet sensus internus Verbi ad externum seu litteralem, sicut loquela cujus voces vix audiuntur, minus attenduntur, cum mens in solo sensu rerum significatarum per voces loquentis tenetur. [2] Antiquissimus modus scribendi fuit repraesentativus rerum per personas et per voces, per quas prorsus alia intelligebant; profani scriptores tunc ita sua historica concinnabant, etiam res quae fuerunt vitae civilis et moralis, et quidem ita ut nihil prorsus tale esset, quod scriptum, quoad litteram, sed aliud sub illis intellectum, usque adeo ut affectiones quascumque sicut deos et deas sisterent, quibus ethnici postea cultum Divinum instituebant; quod cuivis literato potest notum esse, adhuc enim tales libri vetusti exstant: hunc modum scribendi traxerunt ab antiquissimis qui ante diluvium, qui caelestia et Divina sibi per illa quae conspicua fuerunt in terra et mundo, repraesentabant, et sic mentem et animam implebant jucundis et deliciosis cum spectabant universi objecta, imprimis quae pulchra ex forma et ordine; quare omnes libri Ecclesiae illorum temporum ita scripti sunt; talis est Liber Hiobi; ad imitationem illorum tale est Canticum canticorum Salomonis; tales fuerant bini Libri, quorum meminit Moses, Num. xxi 14 et 27, praeter plures qui perierunt. [3] Hic stilus dein ex antiquitate veneratus est, tam inter gentes, quam inter Jacobi posteros, usque adeo ut quicquid non ita scriptum esset, non ut Divinum venerarentur; quare quando acti spiritu prophetico, ut Jacobus Gen. xlix 3-(x)27; Moses Exod. xv 1-21; Deut. xxxiii 2 ad fin.; Bileamus, qui ex filiis orientis e Syria, ubi adhuc Ecclesia Antiqua, Num. xxiii 7-10, 19-24; xxiv 5-9, 17-24; Deborah et Barakus, Jud. v 2 ad fin.; Hannah, 1 Sam. ii 2-10; et alii plures, tunc similiter locuti sunt, et hoc ob plures arcanas causas; quae tametsi non intelligebant nec sciebant nisi paucissimi, quod significarent caelestia regni et Ecclesiae Domini, usque admirationis stupore tacti et perfusi, Divinum et Sanctum illis inesse sentiebant. [4] Sed quod historica Verbi similia sint, nempe repraesentativa et significativa caelestium et spiritualium regni Domini, quoad singula nomina et quoad singulas voces, nondum orbi erudito notum fuit, modo quod Verbum quoad minimam iotam inspiratum sit, et quod arcana caelestia omnibus et singulis insint.

AC n. 1757

1757. Continuatio de Loquela spirituum, et Diversitatibus ejus

LOQUELA spirituum cum homine, ut prius dictum, fit per voces; sed loquela spirituum inter se per ideas, originarias vocum, quales sunt cogitationis, sed non ita obscurae ut sunt hominis dum vivit in corpore, verum distinctae sicut sunt loquelae. Cogitatio humana post corporis secessum fit distinctior et clarior, et ideae cogitationis fiunt discretae ita ut pro formis loquelae distinctis inserviant; obscurum enim cum corpore dissipatum est, et sic cogitatio a suis quasi pedicis quibus irretita, proinde ab umbris quibus involuta, liberata, fit momentanea magis, inde praesentior singularium intuitio,, apperceptio, et enuntiatio.

AC n. 1758 1758. Spirituum loquela est diversa; unaquaevis societas seu familia spirituum internosci potest a loquela, immo unusquisque spiritus, vix aliter ac homines; nec solum per affectiones quae vitam loquelae faciunt, et quae implent aut vehunt voces, et per accentus, sed etiam per sonos, ut et per alia indicia non ita enuntiabilia.

AC n. 1759 1759. Spirituum caelestium loquela non facile influere potest in sonos articulatos seu voces apud hominem, nam nulli voci inaptari potest in qua est aliquid sonans stridule, aut in qua est duplicatio durior consonantium, nec cui inest idea ex scientifico; quare raro influunt in loquelam aliter ac per affectiones, quae instar fluvii aut aurae emolliunt voces. Spirituum qui medii sunt inter caelestes et spirituales, loquela est dulcis, fluens instar lenissimae atmosphaerae, mulcens organa recipientia, et molliens ipsas voces, quoque cita et certa; fluiditas et amoenitas loquelae inde est quod caeleste bonum in ideis illorum tale sit, nec aliquid dissentiens loquelae a cogitatione; omne harmonicum dulce in altera vita est a bonitate et charitate. Spiritualium loquela etiam fluida est, sed non ita mollis et lenis; hi sunt qui imprimis loquuntur.

AC n. 1760 1760. Geniorum malorum loquela quoque datur fluens, sed solum ac auditum extrinsecus, intus vero est stridens, quia ex simulatione boni, et nulla ejus affectione: etiam datur talium loquela absque fluido, in qua dissensu cogitationum percipitur ut tacitum reptile.

AC n. 1761 1761. Sunt spiritus qui non fluviatili modo influunt, sed per vibrationes et reciprocationes quasi lineares, acutiores magis et minus; iidem non solum influunt cum loquela, sed etiam cum responso; sunt illi qui interiora Verbi e multiplici causa rejiciunt, respicientes hominem ut suum organum, ac ut nauci, sibi solis studentes.

AC n. 1762 1762. Sunt spiritus qui non loquuntur, sed per mutationes inductas faciei meae expresserunt sensa animi sui, et stiterunt ideas ita vive ut pateret inde cogitatio eorum quasi in forma; hoc factum per variationes circumcirca regionem labiorum, et inde in faciem, tum circumcirca oculos, dum interiora animi sui sensa communicabant, circum sinistrum oculum cum vera affectiones veri, circum dextrum cum bona et affectiones boni.

AC n. 1763 1763. Audita quoque spirituum plurium loquela simultanea, undulans instar voluminis, influens in cerebrum varia determinatione. Tum loquela quorundam spirituum quae terminatur quadruplicato, quasi ad tonum sonum triturantium; hi spiritus ab aliis separati sunt; capiti inducunt dolore tanquam attractionis syringicae. Auditi qui locuti voce sonora, sed quasi intus in se, sed usque ut loquela ad auditum perveniret. [2] Alii qui locuti per egurgitationem vocum sicut a ventre; sunt tales qui nihil attendere volunt ad sensum rei, sed ad loquendum ab aliis adiguntur. Audivi qui locuti sono rauco sicut bifido; applicant se sinistro lateri sub ulna, etiam sinistrae auriculae. Tum quoque qui sonore loqui non poterant, sed sicut illi qui in rheumatismo sunt; ex illis sunt qui eliciunt aliorum arcana fine nocendi, per insinuationes in jucunda eorum. [3] Sunt spiritus parvi qui tametsi pauci, usque loquuntur sicut ingens multitudo, quasi tonantes; auditi supra caput, et putabam esse multitudinem, sed tunc unus ad me venit ad sinistrum latus infra brachium, et similiter cum voce tonante locutus; discessit quoque et similiter faciebat; unde tales, ex Divina Domini Misericordia, alibi. Sed hae species loquelae sunt rariores. Haec, quod mirum, tam alte et sonore audiuntur cui auditus organa interiora aperta sunt, tum spiritibus, sicut audiuntur soni et loquelae hominis in tellure: at cui non aperta sunt, ne hilum.

AC n. 1764 1764. Semel etiam mecum locuti sunt spiritus per mera repraesentativa visualia, repraesentando varii coloris flammas, lumina, nubes ascendentes et descendentes, diversi generis domunculas et pulpita, vasa, personas diversimode amictas, et plura alia, quae omnia significativa erant, ex quibus solis sciri potuit quid vellent.

AC n. 1767

1767. {1} GENESEOS
CAPUT DECIMUM QUINTUM

De Scriptura Sacra seu Verbo, quod Divina recondat, quae patent coram spiritibus bonis et angelis

Verbum Domini cum legitur ab homine qui amat Verbum et in charitate vivit, etiam ab homine qui ex simplici corde credit quod scriptum nec principia formavit contra verum fidei quod in sensu interno, sistitur illud a Domino coram angelis in tali pulchritudine, et in tali amoenitate etiam cum repraesentativis, et hoc inexpressibili varietate secundum omnem statum illorum in quo tunc sunt, ut percipiantur singula quasi vitam habere quae vita est quae in Verbo, et ex qua natum est Verbum cum demissum caelo; ob hanc causam Verbum Domini tale est quod tametsi rude apparet in littera, usque intus recondat spiritualia et caelestia, quae patent coram spiritibus bonis et coram angelis, cum ab homine legitur.
@1 So 1, nos. 1765 and 1766 are missing.$

AC n. 1768 1768. Quod Verbum Domini ita sistatur coram bonis spiritibus et coram angelis, audire et videre mihi datum est; quare licet ipsas experientias afferre.

AC n. 1769 1769. Quidam spiritus ad me venit non diu post excessum ejus e corpore, quod concludere potui ex eo quod adhuc nesciret se in altera vita esse, putans se vivere in mundo; perceptum quod is deditus fuerit studiis, de quibus locutus cum eo; sed tunc subito sublatus est in altum, quod miratus; autumabam quod esset ab illis qui alta spirarunt, nam tales solent in altum ferri; aut quod posuerit caelum in altissimo, qui similiter solent in altum auferri, ut inde sciant quod caelum non sit in alto sed in interno; [2] sed mox appercepi quod sublatus sit ad spiritus angelicos qui antrorsum paulo ad dextrum in primo caeli limine; inde dein mecum locutus est, dicens quod sublimiora videat quam usquam mentes humanae capere possent; cum hoc fiebat, legebam caput I Deut., de populo Judaico, quod missi sint qui explorarent terram Canaanem et quae ibi; quod cum legerem, dixit quod nihil apperciperet quae in sensu litterae sed quae in sensu spirituali, et quod haec mirabilia, quae describere non posset: hoc erat in primo limine caeli spirituum angelicorum; quid non in ipso illo caelo, et quid non in caelo angelico. [3] Spiritus quidam tunc qui apud me erant, prius increduli quod tale sit Verbum Domini, coeperunt paenitere quod non crediderint; dicebant in illo statu quod credant, quia audiverunt illum dixisse quod audiverit, viderit et perceperit ita esse. [4] Sed alii spiritus adhuc in sua incredulitate perstabant, et dicebant non ita esse, sed esse phantasias; quare etiam hi subito sublati sunt inde mecum locuti, et fassi, quod nihil minus sit quam phantasia, quia realiter percipiunt quod ita sit, e quidem perceptione exquisitiore quam usquam dari possit alicui sensui in vita corporis. [5] Mox etiam alii in idem caelum sublati, et inter eos unus in vita corporis mihi notus, qui idem testatus, inter alia etiam dicens quod prae stupore gloriam Verbi in sensu illius interno describere non posset; ex miseratione quadam tunc loquens, inquiit, mirum esse quod homines ne hilum ex talibus sciant: praeterea dixit quod inde cogitationes meas et affectiones meas intueri penitus posset, in quibus perciperet plura quam potuisset edicere, sicut causas, influxus unde et a quibus, ideas quomodo mixtae essent terrenis, et quod separandae omnino, praeter alia.

AC n. 1770 1770. Binis vicibus postea vidi alios sublatos in alterum caelum inter spiritus angelicos, et inde mecum locuti, cum legerem cap. III Deut. a principio ad finem; dicebant quod solum in sensu interiore Verbi essent, asseverantes tunc quod ne apex quidem esset in quo non sensus spiritualis pulcherrime cum reliquis cohaerens, tum quod nomina significent res; ita confirmati quoque quia prius non crediderant, quod omnia et singula in Verbo a Domino inspirata fuerint; hoc voluerunt etiam coram aliis juramento confirmare, sed non permittebatur.

AC n. 1771 1771. Quidam spiritus etiam in incredulitate erant de Verbo Domini quod talia in sinu seu intus reconderet; sunt enim spiritus in simili incredulitate in altera vita in qua fuerunt in vita corporis, quae non dissipatur quam per media a Domino provisa et per vivas experientias; quare cum legerem aliquos psalmos Davidis, interior eorum intuitio seu mens aperiebatur; hi non sublati sunt inter spiritus angelicos; tunc interiora Verbi in psalmis illis percipiebant, quibus obstupefacti dicebant quod talia nusquam crediderint. [2] Auditum tunc fuit Verbum hoc a pluribus aliis spiritibus, sed qui omnes capiebant illud cum diversitate; apud quosdam implebat cogitationis illorum ideas pluribus amoenis et jucundis, ita quadam vita, secundum cujusvis capacitatem, et simul efficacia penetrante ad illorum intima; apud quosdam tanta ut visi sibi versus interiora caeli elevari, ac propius et propius ad Dominum, secundum gradus quo vera et veris injuncta bona afficerent. Ad quosdam tunc simul allatum est Verbum, qui nihil de sensu interno Verbi capiebant, sed solum de sensu externo seu litterali, quibus apparebat littera nullius vitae: inde constabat quale Verbum cum Dominus vivificat illud, quod illius efficaciae sit ut penetret ad intima, et quale cum non vivificat, quod tunc solum littera sit, vix ullius vitae.

AC n. 1772 1772. Ex Divina Domini Misericordia, etiam mihi concessum fuit similiter videre Verbum Domini in sua pulchritudine in sensu interno, et hoc multoties, non sicut dum singulae voces quoad sensum internum explicantur, sed omnia et singula in una serie; quod dici potest, ex paradiso terrestri videre paradisum caelestem.

AC n. 1773 1773. Spiritus qui in vita corporis delectati sunt Verbo Domini cum jucunditate, illi in altera vita habent calorem quendam jucundum caelestem, quem quoque sentire inibi datum est. Qui aliquantum delectati sunt, calor eorum mecum communicatus; erat sicut aestus vernus, incipiens a regione labiorum, et se diffundens circum genas, et inde usque ad aures, et ascendens quoque ad oculos, descendens etiam versus mediam pectoris regionem. [2] Qui adhuc plus affecti sunt delectatione Verbi Domini et ejus interioribus quae Ipse Dominus docuerat, eorum calor mecum communicatus interior erat incipiendo a pectore, ascendendo inde versus mentum, et descendendo versus lumbos. Qui adhuc magis delectati et affecti sunt, calor eorum adhuc interius jucundior, et magis vernus fuit, et quidem a lumbis sursum versus pectus, et inde per sinistrum brachium ad manus: instruebar ab angelis quod ita se res habeat, et quod approximatio illorum tales calores sistat, quamvis illi eos non sentiant quia in illis sunt; sicut solent infantes, pueri et adolescentes non sentire suum calorem quem habent prae adultis et senibus, quia in illo sunt. [3] Calor quoque sentitus eorum qui quidem delectati sunt Verbo, sed de ejus intellectu non solliciti fuerunt; erat solum in brachio dextro. Quod calorem attinet, possunt etiam mali spiritus artificiis sui producere calorem qui mentitur jucundum, et eum cum aliis communicare, sed est modo calor externus absque origine ab internis; talis calor est qui putrescit, et facessit in excrementitium, sicut calor adulterorum, et illorum qui spurcis voluptatibus immersi sunt.

AC n. 1774 1774. Sunt spiritus qui de interioribus Verbi nihil audire volunt, immo quamvis possunt intelligere, usque nolunt; sunt ii imprimis qui in operibus posuerunt meritum, et qui ideo quia bona ex amore sui et mundi, seu propter dignitatem aut opulentiam sibi acquirendam, et famam inde, fecerunt, ita non propter regnum Domini; tales in altera vita volunt prae ceteris intrat in caelum, sed extra caelum manent, nam nolunt imbui cognitionibus veri et ita affici bono, sensum Verbi ex littera secundum suas phantasias interpretando, et quicquid assensu favet cupiditatibus, producendo: tales repraesentabantur per vetulam faciei indecorae sed usque pallide niveae, cui inerant inordinata, a quibus deformis: at vero, qui interiora Verbi admittunt et amant, repraesentabantur per puellam in sua prima virginea aetate, se flore juventutis decore vestitam, cum corollis et caelestibus decoramentis.

AC n. 1775 1775. Locutus sum cum quibusdam spiritibus de Verbo, quod necessum fuerit ut aliqua revelatio, ex Divina Domini Providentia, exstiterit, nam revelatio seu Verbum est commune vas recipiens spiritualium et caelestium, ita conjungens caelum et terram, alioquin disjuncta fuissent, et periisset humanum genus: praeter quod alicubi caelestes veritates essent quibus instrueretur homo, quia ad caelestia natus, et post vitam corporis inter caelestes venire debet; sunt enim veritates fidei leges ordinis in regno in quo victurus in aeternum.

AC n. 1776 1776. Paradoxon potest videri sed usque est verissimum, quod angeli melius et plenius intelligant sensum internum Verbi, cum infantes pueri et puellae legunt illud, quam cum adulti qui non in fide charitatis; causa mihi dicta, quia infantes pueri et puellae sunt in statu amoris mutui et innocentiae, ita vasa illorum tenerrima paene caelestia, et modo facultates recipiendi, quae ita a Domino disponi queunt; tametsi hoc ad illorum perceptionem non perveniat, nisi per jucundum quoddam illorum geniis conforme. Ab angelis dictum quod Verbum Domini sit littera mortua, sed quod in legente vivificetur a Domino secundum cujusvis facultatem; et quod vivum fiat secundum ejus charitatis vitam et innocentiae statum, et hoc cum innumerabili varietate.

AC n. 1777 1777. Continuatio sequitur ad finem hujus capitis.

CAPUT XV
1. POST verba haec factum est verbum JEHOVAE ad Abram, in visione, dicendo, Ne timeas Abram, Ego clypeus tibi, merces tua multa valde.
2. Et dixit Abram, DOMINE JEHOVIH, quid dabis mihi, et ego ambulans improles {1}, et filius procurator domus meae, is Damascenus Eliezer?
@1 I has improlis throughout chapter.$
3. Et dixit Abram, En mihi non dedisti semen, et ecce illius domus meae hereditans me.
4. Et ecce verbum JEHOVAE ad illum, dicendo, Non hereditabit te hic, verum qui egredietur e visceribus tuis, ille hereditabit te.
5. Et educens illum foras, et dixit, Specta quaeso versus caelum, et numera stellas, si poteris numerare illas; et dixit illi, Ita erit semen tuum.
6. Et credidit in JEHOVAM, et imputavit illud ipsi in justitiam.
7. Et dixit ad illum, Ego JEHOVAH, Qui eduxi te ex Ur Chaldaeorum, ad dandum tibi terram hanc, ad hereditandum illam.
8. Et dixit, DOMINE JEHOVIH, ex quo cognoscam quod hereditabo illam.
9. Et dixit ad illum, Accipe tibi {1} vitulam triennem, et capram triennem, et arietem triennem, et turturem, et pullum.
@1 Heb. = Mihi.$
10. Et accepit sibi omnia illa, et partitus est illa in medium, et dedit quamvis partem suam obviam alteri; et volucrem non partitus.
11. Et descendit volatile super corpora, et abegit illa Abram.
12. Et fuit sol ad occidendum, et sopor cecidit super Abram, et ecce terror tenebrarum magnarum cadens super illum.
13. Et dixit Abramo, Cognoscendo cognosces, quod peregrinum erit semen tuum in terra, non illis; et servient iis {1}, et affligent illos quadringentis annis.
@1 n. 1840 and 1845 have servient illis. Iis seems better as it has a reference different from that of the following illos in affligent illos.$
14. Et etiam gentem, cui servient, judicabo Ego; et postquam ita, exibunt acquisitione magna.
15. Et tu venies ad patres tuos in pace, sepelieris in senio bono.
16. Et generatione quarta redibunt huc, quia non consummata iniquitas Emoraeorum usque huc.
17. Et fuit, sol occidit, et caligo facta, et ecce furnus fumi; et fax ignis, quae transivit inter segmenta illa.
18. In die illo pepigit JEHOVAH cum Abramo foedus, dicendo: Semini tuo dabo terram hanc, a fluvio Aegypti, usque fluvium magnum fluvium Phrath.
19. Kenitam, et Kenizzitam, et Kadmonitam.
20. Et Hittitam, et Perizzitam, et Rephaim.
21. Et Emoritam, et Canaanitam, et Girgashitam, et Jebusitam.

AC n. 1778

1778. CONTENTA

CONTINUANTUR hic de Domino in sensu interno postquam in pueritia sustinuit gravissimas pugnas tentationum, et illas contra amorem quem fovit erga universum genus humanum, in specie erga Ecclesiam; quare anxius de futuro statu, Ipsi promissio facta; at una ostensum qualis status Ecclesiae fieret circa fines cum exspirare inciperet, sed usque quod nova Ecclesia revivisceret quae subitura loco prioris, et regnum caeleste immensum augeretur.

AC n. 1779 1779. Consolatio Domini post pugnas tentationum, de quibus in capite praecedente, vers. 1.

AC n. 1780 1780. Querela Domini de Ecclesia quod solum externa sit, vers. 2, 3 promissio de interna, vers. 4: de ejus multiplicatione, vers. 5: quod Dominus Justitia, vers. 6: et Ipsi soli regnum in caelis et in terris, vers. 7.

AC n. 1781 1781. Et quia voluit certus fieri quod salvaretur genus humanum, vers. 8: Ipsi ostensum quomodo se habet cum Ecclesia in communi, in specie, et in particulari, vers. 9-17.

AC n. 1782 1782. ‘Vitula, capra, aries’ sunt repraesentativa caelestium Ecclesiae, ‘turtur et pullus’ sunt spiritualium ejusdem, vers. 9: Ecclesia ab una parte et Dominus ab altera, vers. 10: quod Dominus mala et falsa dissiparet, vers. 11: sed quod usque falsa infestarent illam, vers. 12, 13: a quibus liberatio, vers. 14 ita Domino consolatio, vers. 15: sed quod mala occupatura, vers. 16: et ultimo non nisi quam falsitates et cupiditates regnaturae, vers. 17: quod tunc regnum Domini, et nova Ecclesia, cujus extensio describitur, vers. 18: falsa et mala inde expellenda sunt ‘gentes’ nominatae, vers. 19-21.

AC n. 1783

1783. SENSUS INTERNUS

QUAE hic continentur, sunt, ut prius dictum, historica vera, nempe quod a Jehovah ita locutum cum Abramo, et quod ei in hereditatem promissa terra Canaan; quod ei mandatum ut sic poneret vitulam, capram, arietem, turturem et pullum; quod volatile descenderit super corpora; quod ceciderit super eum sopor, et in sopore terror tenebrarum; et cum sol occidisset, quod visum ei sicut furnus fumi cum face ignis inter partes, praeter cetera; haec sunt historica vera, sed usque omnia et singula, quoad minimum facti, repraesentativa, et ipsa verba quibus describuntur, quoad minimum iotam significativa, hoc est, in omnibus et singulis est sensus internus; sunt enim omnia et singula quae in Verbo, inspirata, et quia inspirata, non possunt aliter quam esse ab origine caelesti, hoc est, caelestia et spiritualia in sinu suo recondere, aliter nusquam foret Verbum Domini; [2] haec sunt quae continentur in sensu interno; qui sensus cum patet, obliteratur sensus litterae sicut nullus foret, ut et vicissim, cum ad solum sensum historicum seu litterae attenditur, obliteratur sensus internus sicut nullus foret: haec se habent sicut lux caelestis ad lucem mundi, et vicissim sicut lux mundi est sicut caligo tunc lux mundi est sicut caligo, quod per experientiam mihi notum factum est; at cum quis in luce mundi est, tunc lux caelestis, si apparet, foret sicut caligo; similiter ac in mentibus humanis, qui in sapientia humana seu in scientiis ponit omne, ei sapientia caelestis apparet sicut obscurum nullum; at qui in sapientia caelesti est, ei sapientia humana est sicut commune quoddam obscurum in quo nisi caelestes radii insunt, foret sicut caligo.

AC n. 1784 1784. Vers. 1. Post verba haec factum est verbum Jehovae ad Abramum, in visione, dicendo, Ne timeas Abram, Ego clypeus tibi, merces tua multa valde {1}. ‘Post verba haec factum est verbum Jehovae ad Abramum in visione’ significat post pugnas in pueritia quod revelatio; ‘visio’ est intima revelatio quae perceptionis: ‘Ne timeas Abram, Ego clypeus tibi significat tutationem contra mala et falsa cui confiditur: ‘merces tua magna’ significat finem victoriarum.
@1 Heb. [ ] (harbeh meod) = to increase mightily, usually rendered ‘exceeding great.’ Below and n. 1789 S. has only magna, in 1787 he has merces valde.$

AC n. 1785 1785. Quod ‘post verba haec factum verbum Jehovae ad Abramum in visione’ significet post pugnas in pueritia quod revelatio, constat a significatione ‘verborum,’ tum ‘verbi Jehovae ad Abramum,’ ut et a significatione ‘visionis’; per verba in lingua Hebraea significantur res, hic res peractae quae sunt pugnae tentationum Domini, de quibus in capite praecedente; ‘verbum Jehovae ad Abramum’ non aliud est quam Domini verbum secum; at in pueritia, inque pugnis tentationum cum essentiae nondum unitae ut unum, non aliter apparere potuit ac revelatio; quod internum est, quando agit in externum, in statu et momentis, cum hoc remotius, non aliter sistitur; hic status est qui appellatur status humiliationis Domini.

AC n. 1786 1786. Quod ‘visio’ sit intima revelatio quae perceptionis, constare potest a visionibus, quae se habent secundum statum hominis; visio coram illis quibus interiora clausa sunt, prorsus aliter se habet ac visio coram illis quibus interiora aperta; ut pro exemplo, cum Dominus apparuit toti congregationi in Monte Sinai, apparitio illa fuit visi’ quae alia fuit populo quam Aharoni, et alia Aharoni quam Mosi, porro alia visio fuit prophetis quam Mosi. Visionum dantur plures species, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus: visiones eo perfectiores sunt quo interiores; apud Dominum omnium perfectissima fuit, quia Ipsi tunc perceptio omnium quae in mundo spirituum et in caelis, et Ipsi cum Jehovah immediata communicatio; haec communicatio per visionem in qua apparuit Jehovah Abramo, repraesentatur, et in sensu interno significatur.

AC n. 1787 1787. ‘Ne timeas Abram, Ego clypeus tibi:’ quod significet tutationem contra mala et falsa cui confiditur, constat a significatione ‘clypei,’ de qua mox: haec verba quod nempe ‘Jehovah clypeus’ et quod ‘merces valde,’ sunt verba consolationis post tentationes; omnis tentatio secum habet aliquam speciem desperationis, alioquin non est tentatio, quare etiam consolatio sequitur; qui tentatur, in anxietates fertur quae inducunt statum desperationis de fine; ipsa pugna tentationis non aliud est: qui in certitudine est de victoria, is non in anxietate est, ita nec in tentatione: [2] Dominus quia sustinuit omnium dirissimas et crudelissimas tentationes, non potuit aliter ac quod etiam in desperationes actus esset, quas dispelleret et evinceret propria potentia; ut satis constare potest a tentatione Ipsius in Gethsemane, de qua ita apud Lucam
Cum Jesus esset in loco, dixit discipulis, Orate ut non ingrediamini in tentationem; Ipse autem abstractus est ab illis quasi ad jactum lapidis, et ponens genua oravit, dicens, Pater, si velis, ut transeat calix hic a Me, attamen non voluntas Mea, sed Tua fiat: visus autem Ipsi angelus e caelo confortans Ipsum; cumque esset in angore, intentius oravit; factus vero sudor Ipsius ut guttae {1} sanguinis descendentes super terram, xxii 40-45:

apud Matthaeum,
Incipit affici dolore et angore; tunc dixit discipulis, Maesta tota est anima Mea usque ad mortem,… et progressus paulum cecidit super faciem Suam precans, dicens, Pater Mi, si possibile est, transeat a Me calix hic; verum tamen non sicut Ego volo, sed sicut Tu:… rursus secunda vice abiit, et precatus est, dicens, Pater Mi, si non potest hic calix transire a Me, nisi bibero illum, fiat voluntas Tua;… et precatus est tertia vice, idem verbum dicens, xxvi 36-44:
apud Marcum,

Coepit expavescere et valde angi,… dixit discipulis, Maestitia circumdata est anima Mea usque ad mortem;… progressus paululum, cecidit super terram, et oravit, ut, si possibile esset, transiret ab Ipso hora; dixit, Abba Pater, omnia possibilia Tibi, transfer calicem a Me hunc, non tamen ut Ego volo, sed sicut Tu: hoc secundo, et hoc tertio, xiv 33-41.

[3] Ex his constare potest quales Domini tentationes fuerunt, quod omnium immanissimae, et quod Ipsi ab intimis angor, usque ad sudores sanguinis, et quod tunc in statu desperationis de fine et eventu, et quod Ipsi consolationes; haec verba, ‘Ego Jehovah clypeus tuus, et merces tua valde’ involvunt similiter consolationem post pugnas tentationum, de quibus in capite praecedente actum.
@1 Gk. [ ] (thromboi) = clots, A.V. has great drops.$

AC n. 1788 1788. Quod ‘clypeus’ sit tutatio contra mala et falsa cui confiditur, constat absque explicatione, nam ex frequenti usu locutio familiaris facta est quod ‘Jehovah clypeus et scutum’: quid autem in specie per ‘clypeum’ significatur, constare potest a Verbo, nempe respective ad Dominum tutatio, et respective ad hominem confidentia in tutatione Domini; sicut ‘bellum’ significat tentationes, ut ostensum n. 1664, ita omnia arma belli aliquid speciale tentationis, et defensionis contra mala et falsa seu contra diabolicam turbam quae inducit tentationem et tentat; quare aliud significat clypeus, aliud scutum, aliud parma, aliud galea, aliud hasta, tum lancea, aliud gladius, aliud arcus et tela, aliud lorica, de quibus singulis, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus: [2] quod ‘clypeus’ significet respective ad Dominum tutationem contra mala et falsa, et respective ad hominem confidentiam in Domino, causa est quia tutamen pectoris fuit, et per ‘pectus’ significatum bonum et verum, bonum quia inibi ‘cor,’ et verum quia inibi ‘pulmo’; quod clypeus id significet, constat apud Davidem,
Benedictus Jehovah rupes mea, docens manus meas pugnam, digitos meos bellum; misericordia mea, et propugnaculum meum, arx munita mea, et ereptor meus mihi, clypeus meus et in quo confido, Ps. cxliv 1, 2;
ubi ‘pugna et bellum’ est tentationum, et ibi tentationum Domini in sensu interno; ‘clypeus’ respective ad Jehovam est tutatio, respective ad hominem, confidentia, ut manifeste patet: [3] apud eundem,

O Israel, confide in Jehovah, auxilium illorum, et clypeus illorum Ipse: domus Aharonis, confidite in Jehovah, auxilium eorum, et clypeus eorum Ipse: timentes Jehovae, confidite in Jehovah, Hic auxilium eorum, et clypeus eorum Ipse, Ps. cxv 9-11;
similiter: apud eundem,
Jehovah… propugnaculum meum, Deus meus Cui confidam;… ala Sua obteget te, et sub alis (x)Suis confides; scutum et parma veritas Ipsius, Ps. xci 2, 4;
ubi ‘scutum et parma’ pro tutatione contra falsa: [4] apud eundem,
Jehovah petra mea, et propugnaculum meum, et ereptor meus, Deus meus, rupes mea, Cui confido, clypeus meus, et cornu salutis meae,… clypeus Jehovah omnibus confidentibus in Ipso, Ps. xviii 3, 31 [A.V. 2, 30];
similiter: apud eundem,
Qui probas corda et renes, Deus justus, clypeus meus super Deo salvante rectos corde, Ps. vii 10, 11 [A.V. 9, 10];
pro confidentia: apud eundem,
Dedisti mihi clypeum salutis Tuae, et dextra Tua sustentabit me, Ps. xviii 36 [A.V. 35];
pro confidentia: apud eundem,
Deo clypei terrae, valde exaltatus est, Ps. xlvii 10 [A.V. 9];
pro confidentia: [5] apud eundem,
Sol et clypeus Jehovah Deus, gratiam et gloriam dabit, Jehovah, non prohibebitur bonum ab ambulantibus in integritate, Ps. lxxxiv 12 [A.V. 11];
pro tutatione: apud Mosen,

Beatitudines tuae, tu Israel; quis sicut tu, populus salvatus in Jehovah? Clypeus auxilii tui, et qui gladius excellentiae tuae; et fallentur hostes tui tibi, Deut. xxxiii 29;
‘clypeus’ pro tutatione. Sicut arma belli praedicantur de illis qui in pugnis tentationum sunt, ita quoque eadem arma belli praedicantur de hostibus qui impugnant et tentant, et tunc contraria significant, ut ‘clypeus’ mala et falsa, ex quibus pugnant, et quae defendunt, et in quibus confidunt; ut apud Jeremiam,
Disponite clypeum et scutum, et accedite ad proelium, alligate equos, et ascendite equites, et sistite vos in galeis, expolite lanceas, induite loricas, xlvi 3, 4;
praeter pluries alibi.

AC n. 1789 1789. ‘Merces tua magna’: quod significet finem victoriarum, constat a significatione ‘mercedis’ quod sit praemium post pugnas tentationum, hic finis victoriarum, quia Dominus nusquam aliquod praemium victoriae pro se exspectavit; praemium victoriarum Ipsius fuit salus universi generis humani; ex amore erga universum genus humanum pugnavit; qui ex amore hoc pugnat, sibi non aliquod praemium poscit, quia amor ille est talis ut omnia sui dare et transferre

AC n. 1790 1790. Vers. 2. Et dixit Abram, Domine Jehovih, quid dabis mihi, et ego ambulans improles, et filius procurator domus meae, Damascenus Eliezer? ‘Dixit Abram, Domine Jehovih’ significat Domini perceptionem; ‘Abram’ est Interior Homo; ‘Dominus Jehovih est Internus respective ad Interiorem; ‘quid dabis mihi, et ego ambulans improles’ significat quod nulla Ecclesia interna: ‘et illius procurator domus meae’ significat Ecclesiam externam: ‘is Damascenus Eliezer est Ecclesia externa.

AC n. 1791 1791. ‘Dixit Abram, Domine Jehovih’: quod significet Domini perceptionem, constare potest inde quod Dominus intimam et perfectissimam omnium perceptionem habuerit; perceptio erat, ut prius dictum, sensatio et cognitio perceptiva omnium quae fiebant in caelo: fuitque continua communicatio et interna collocutio cum Jehovah, quae sola Domino fuit; haec in sensu interno intelligitur per id quod ‘dixerit Abram ad Jehovam,’ ita repraesentata per Abramum quando locutus cum Jehovah; similiter in sequentibus, ubi occurrit quod Abram dixerit ad Jehovam.

AC n. 1792 1792. Quod ‘Abram’ sit Interior homo, seu quod Abram repraesentaverit Interiorem seu Rationalem Hominem Domini, prius dictum est; quid Interior Domini Homo, in capite praecedente indicatum est.

AC n. 1793 1793. Quod ‘Dominus Jehovih’ sit Internus respective ad Interiorem, constat ex illis quae de Interno Homine Domini dicta sunt, quod nempe fuerit Ipse Jehovah, a Quo conceptus, et cujus unicus Filius, cui Domini Humanum unitum factum, postquam maternum, hoc est, illud quod a matre traxit, per pugnas tentationum purificaverit; in Verbo saepius occurrit Dominus Jehovih, immo quoties Jehovah Dominus dicitur, appellatur non Dominus Jehovah sed Dominus Jehovih, et hoc imprimis ubi de tentationibus agitur, ut apud Esaiam,

[2] Ecce Dominus Jehovih in forti venit, et brachium Ipsius dominans Ipsi, ecce merces Ipsius cum Ipso, et opus Ipsius coram Ipso; sicut pastor gregem suum pascet, in brachium suum colliget agnos, et in gremio suo portabit, lactentes ducet, xl 10, 11;
ubi ‘Dominus Jehovih in forti venit’ de victoria in pugnis tentationum: ‘brachium Ipsius dominabitur Ipsi’ pro quod ex propria potentia; quid ‘merces,’ de qua in vers. praec. hic dicitur, nempe quod salus colligat agnos, in gremio portet, lactentes ducat,’ quae universi generis humani, hoc est, ‘ut pastor gregem pascat, in brachium colligat agnos, in gremio portet, lactentes ducat,’ quae omnia sunt amoris intimi seu Divini; [3] apud eundem,

Dominus Jehovih aperuit mihi aurem, et ego non rebellavi, retro non recessi, corpus meum dedi percutientibus, et maxillas meas vellicantibus, facies meas non occultavi ab ignominiis et sputo, et Dominus Jehovih auxiliabitur mihi; ecce Dominus Jehovih auxiliabitur mihi, l 5-7, 9;
ibi manifeste de tentationibus, praeter alibi.

AC n. 1794 1794. ‘Quid dabis mihi, et ego ambulans improles’: quod significet quod nulla Ecclesia interna, constare potest a significatione ‘ambulare improles’; ambulare in sensu interno est vivere, ut ostensum prius n. 519; improles autem, cui non semen seu posteritas propria, de qua in versibus seq. 3-5 agitur, ubi quid improles, seu cui non semen, explicatur.

AC n. 1795 1795. ‘Et filius procurator domus meae’: quod significet Ecclesiam externam, constat a significatione ‘procuratoris domus’ in sensu interno, hoc est, respective ad Ecclesiam; Ecclesia externa dicitur ‘procurator domus,’ cum ipsa Ecclesia interna ‘domus,’ et ‘paterfamilias’ Dominus; Ecclesia externa non aliter se habet; omnis enim procuratio pertinet ad externum Ecclesiae, sicut administratio ritualium, et plurium quae sunt Templi et ipsius Ecclesiae, hoc est, Domus Jehovae seu Domini. [2] Externa Ecclesiae absque internis nihili sunt, sed ab internis habent quod sint, et talia sunt qualia interna; se habet hoc sicut homo; externum ejus seu corporeum est in se quoddam nullum nisi internum sit quod animet et vivificet; quale itaque est internum, tale est externum; seu qualis est animus et mens, talis aestimatio omnium quae existunt per externum seu corporeum; quae cordis sunt, faciunt hominem, non quae oris et gestuum; ita quoque interna Ecclesiae; sed usque externa Ecclesiae se habent sicut externa hominis, quod procurent et administrent, seu quod idem est, externus seu corporeus homo similiter dici potest ‘procurator seu administrator domus,’ cum ‘domus’ est interiorum: ex his patet quid ‘improles,’ nempe cum non internum Ecclesiae sed modo externum, sicut fuit tempore illo, de quo Dominus conquestus.

AC n. 1796 1796. ‘Is Damascenus Eliezer’: quod sit externa Ecclesia, exinde nunc constat, tum ex significatione ‘Damasceni’; Damascus fuit urbs principalis Syriae ubi reliquiae cultus Ecclesiae Antiquae fuerunt; et unde Heberus seu gens Hebraea, apud quam non nisi quam externum Ecclesiae fuit, ut prius dictum n. 1238, 1241, ita ibi non nisi quam ‘procuratio domus.’ Quod in his sit aliquid desperationis proinde tentationis Domini, patet ex verbis, tum ex consolatione, quae sequitur de Ecclesia interna.

AC n. 1797 1797. Vers. 3. Et dixit Abram, En mihi non dedisti semen et ecce filius domus meae hereditans me. ‘Dixit Abram, En mihi non dedisti semen’ significat quod non internum Ecclesiae, quod est amor et fides: ‘ecce filius domus meae hereditans me’ significat quod externum modo foret in regno Domini.

AC n. 1798 1798. Quod ‘dixit Abram, En mihi non dedisti semen’ significet quod non internum Ecclesiae, constat a significatione ‘seminis’ quod sit amor et fides, de qua prius n. 255, 256, 1025, et in sequentibus a significatione ‘heredis’: quod amor et inde fides sit internum Ecclesiae, prius aliquoties dictum et ostensum est; non alia fides quae internum Ecclesiae est, intelligitur quam quae est amoris seu charitatis, hoc est, quae est ex amore seu charitate; [2] fides in sensu communi est omne doctrinale Ecclesiae; sed doctrinale separatum ab amore seu charitate nusquam facit internum Ecclesiae, nam doctrinale est solum scientia quae est memoriae, quae datur quoque apud pessimos, etiam apud infernales; sed doctrinale quod est ex charitate seu quod est charitatis, hoc facit internum, nam hoc est vitae; ipsa vita est internum omnis cultus, et sic omne doctrinale quod fluit ex vita charitatis; hoc doctrinale est quod est fidei, quae hic intelligitur: quod haec fides sit quae internum est Ecclesiae, constare potest ex eo solo, quod qui vitam charitatis habet, norit omnia fidei; [3] si velis, explores modo doctrinalia quae et qualia sunt; anne omnia sint charitatis, proinde fidei ex charitate? ut solum praecepta decalogi, cujus primum est ‘ut colas Dominum Deum’; qui vitam amoris seu charitatis habet, is colit Dominum Deum, quia hoc est vita ipsius: alterum, ‘ut Sabbatum observes’; qui in amoris vita est, seu in charitate, is sancte observat Sabbatum, nam nihil ei dulcius est quam colere Dominum, et glorificare Ipsum omni die: praeceptum ‘ne occidas,’ hoc prorsus est charitatis; qui amat proximum ut semet, horret quicquam facere quod illum laedit, magis illum occidere: ‘ne fureris,’ similiter; qui enim vitam charitatis habet, is potius ex suo dat proximo quam ut quicquam ei auferat: ‘ne adulteris,’ pariter; qui in charitatis vita est, proximi uxorem potius custodit, De aliquis tale damnum ei inferat, et adulterium spectat ut facinus contra conscientiam, et tale quod amorem conjugialem et ejus debita destruit: ‘concupiscere quae sunt proximi,’ (x)est quoque contra illos qui in charitatis vita sunt, nam charitatis est velle aliis bonum ex se et suo, ita nusquam concupiscunt quae alterius sunt: [4] haec sunt praecepta decalogi quae exteriora doctrinalia fidei, quae ab illo qui in charitate et ejus vita est, non memoria tenus sciuntur sed sunt in corde ejus, et illa habet sibi inscripta, quia sunt in charitate, ita in ipsa ejus vita: praeter alia quae dogmatica sunt, quae similiter novit ex sola charitate, vivit enim secundum conscientiam recti; rectum et verum, quod non ita potest intelligere et explorare, hoc credit simpliciter seu ex simplici corde quod ita sit quia Dominus ita dixit, et qui ita credit, is non malum facit, tametsi non esset verum in se sed verum apparens; [5] ut pro exemplo, quod Dominus irascatur, puniat, tentet, et similia; tum quoque, quod in Sacra Cena panis et vinum sit significativum quid, vel quod caro et sanguis adsit aliquo modo quo explicant, hoc nihil facit sive unum sive alteram dicant, tametsi pauci sunt qui de hoc cogitant, sique cogitant, modo fiat ex simplici corde, quia ita instructi, et usque in charitate vivunt; ii cum audiunt quod panis et vinum in sensu interno significent amorem Domini erga universum genus humanum et quae amoris sunt, et reciprocum hominis in Dominum et erga proximum, ilico credunt, et gaudent quod ita se habeat; nusquam illi qui in doctrinalibus sunt et non in charitate; hi litigant de omni, et damnant quoscumque qui non dicunt, quod vocant Credere, sicut illi: ex his constare unicuivis potest quod amor in Dominum et charitas erga proximum sit internum Ecclesiae.

AC n. 1799 1799. Quod ‘ecce filius domus meae hereditans me’ significet quod externum modo foret in regno Domini, constat ex significatione ‘heredis et hereditare’ in sensu interno; ‘heres fieri seu hereditare’ significat vitam aeternam in regno Domini; omnes qui in regno Domini, sunt ‘heredes,’ nam vivunt ex vita Domini quae est vita amoris mutui, et inde appellantur ‘filii’; Domini filii seu heredes sunt omnes qui in Ipsius vita sunt, quia ex Ipso illorum vita, et ab Ipso nati, hoc est, regenerati; qui ab aliquo nascuntur, sunt heredes, ita omnes qui a Domino regenerantur, nam tunc vitam accipiunt Domini. [2] Sunt in regno Domini, externi, interiores, et interni; spiritus boni qui in primo caelo, sunt externi; spiritus angelici qui in altero caelo, sunt interiores; angeli qui in tertio, sunt interni; qui externi sunt, non ita propinqui aut prope sunt Domino ac qui interiores, nec hi ita propinqui seu prope ac qui interni; Dominus ex amore Divino, seu misericordia, omnes vult habere prope Se, utque non foris stent, hoc est, in primo caelo, sed vult ut in tertio, et si posset, non modo apud Se sed in Se; talis est amor Divinus seu Domini: et quia Ecclesia tunc solum erat in externis, conquestus hic est, dicens ‘ecce filius domus meae hereditans me,’ quo significatur quod sic externum modo esset in regno Ipsius; sed consolatio sequitur, et promissio de internis, in versibus mox sequentibus; quid externum Ecclesiae, dictum est prius n. 1083, 1098, 1100, 1151, 1153. [3] Ipsum doctrinale non facit externum, minus internum, ut supra dictum, nec distinguit apud Dominum Ecclesias, sed est vita secundum doctrinalia, quae omnia dum vera sunt, spectant charitatem ut suum fundamentale; quid doctrinale, nisi ut doceat quomodo homo erit? [4] in orbe Christiano sunt doctrinalia quae distinguunt Ecclesias, et vocant se inde Romano-Catholicos, Lutheranos, Calvinistas seu Reformatos, et Evangelicos, praeter alia nomina; quod ita dicantur, est ex solo doctrinali, quod nusquam ita foret si amorem in Dominum et charitatem erga proximum facerent principale fidei; tunc forent illa solum varietates opinionum de mysteriis fidei, quas vere Christiani unicuique relinquerent secundum suam conscientiam, et corde suo dicerent quod vere Christianus sit, quando vivit sicut Christianus seu sicut Dominus docet; ita ex omnibus diversis Ecclesiis fieret una, ac omnia dissidia quae ex solo doctrinali existunt, evanescerent; immo odia unius contra alium momento dissiparentur, et fieret regnum Domini in terris. [5] Ecclesia Antiqua proxime post diluvium tametsi per plura regna sparsa, usque talis fuit, nempe quod quoad doctrinalia inter se multum differrent, sed usque principale fecerunt charitatem, et cultum spectarunt non a doctrinalibus quae fidei, sed a charitate quae vitae, quod intelligitur per id quod ‘omnibus fuit unum labium, et una verba,’ Gen. xi 1, de quibus videatur n. 1285.

AC n. 1800 1800. Vers. 4. Et ecce verbum Jehovae ad illum, dicendo, Non hereditabit te hic, verum qui egredietur e visceribus tuis, ille hereditabit te. ‘Ecce verbum Jehovae ad illum’ significat responsum: ‘dicendo, Non hereditabit te hic’ significat quod externum non erit heres regni Ipsius: ‘verum qui egredietur e visceribus tuis’ significat os qui in amore in Ipsum et in amore erga proximum: ‘ille hereditabit te’ significat quod illi heredes fient.

AC n. 1801 1801. ‘Ecce verbum Jehovae ad illum’: quod significet responsum, nempe quod non erit externum Ecclesiae sed erit internum, ut {1} constat ab illis quae sequuntur: ‘verbum Jehovae’ seu responsum, hoc est, consolatio.
@1 This [ ] seems to have been confused by printer. Possibly we should insert heres after non, omit ut, and punctuate last line verbum Jehovae, seu responsum hoc, est consolatio; but more probably there has been an omission of several words, such as verbum Jehovae significat perceptionem ab interno, seu etc.$

AC n. 1802 1802. ‘Dicendo, Non hereditabit te hic’: quod significet quod externum non erit heres regni Ipsius, constat a significatione ‘heres fieri aut hereditare,’ de qua mox prius; heres regni Domini non est externum sed est internum; externum quoque est sed per internum, nam tunc unum agunt: ut sciatur quomodo hoc se habet, tenendum quod omnes qui in caelis, tam qui iri primo quam qui in altero sicut qui in tertio, hoc est, tam qui externi sunt quam qui interiores sicut qui interni, sunt heredes regni Domini, nam omnes unum caelum faciunt; in caelis Domini se prorsus habent interna et externa, sicut apud hominem; angeli qui in primo caelo, subordinati sunt angelis qui in secundo, et hi subordinati angelis qui in tertio, sed subordinatio non est imperii, verum est, sicut in homine, influxus internorum in exteriora; influit nempe Domini vita per caelum tertium in alterum et per hoc in primum; hoc per ordinem successionis, praeter quod etiam immediate in omnes caelos; angeli (x)inferiores seu subordinati non sciunt quod ita se habeat, nisi detur illis reflexio a Domino, ita non est subordinatio imperii: [2] quantum internum est apud angelum tertii caeli, tantum est heres regni Domini; tum quantum internum est apud angelum secundi caeli, tantum est heres; similiter quantum internum est apud angelum primi caeli, tantum quoque est heres; internum facit heredem esse; apud angelos interiores plus est internum quam apud angelos exteriores, quare propiores sunt Domino et magis heredes: internum est amor in Dominum et charitas, erga proximum; quantum itaque amoris et charitatis habent, tantum sunt filii seu’ heredes, nam tantum habent a Domini vita. [3] Sed a primo seu externo caelo nusquam aliquis in alterum seu interius caelum evehi potest, priusquam instructus est in bonis’ amoris et veris fidei; quantum instructus, tantum potest evehi et venire inter spiritus angelicos; similiter hi antequam evehi seu venire possint in caelum tertium seu inter angelos; per instructionem formantur interiora, et sic interna, et adaptantur ad recipiendum bona amoris et vera fidei, et sic perceptionem boni et veri; nemo potest percipere quod non scit et credit, ita non donari facultate percipiendi bonum amoris et verum fidei nisi per cognitiones ut norit quid sit et quale sit; similiter se habet cum omnibus, etiam cum infantibus, qui omnes instruuntur in regno Domini, at hi facile quia nullis principii falsi imbuti: sed instruuntur modo in veritatibus communibus, quae cum recipiunt, tunc indefinita sunt quae percipiunt; [4] se habet hoc sicut qui persuasus est de aliqua veritate in communi; is communium particularia, et particularium singularia, quae confirmantia sunt, facile et quasi ex se, aut sponte: arripit; a veritate enim in Communi afficitur, inde etiam ab ejusdem veritatis particularibus et singularibus quae confirmant; nam haec cum jucunditate et amoenitate intrant in communem affectionem et sic illam jugiter perficiunt; haec sunt interna per quae heredes dicuntur seu per quae hereditare possunt regnum Domini; at tunc primum heredes sunt seu hereditant, cum in affectione boni sunt, hoc est in amore mutuo, in quem per cognitiones boni et veri et illorum affectiones introducuntur; et quantum in affectione boni seu amore mutuo, tantum heredes sunt seu hereditant; nam amor mutuus es ipsissimum vitale quod accipiunt ab essentia Domini, ut a suo Patre haec quoque constare possunt ex illis quae mox in vers. 5 sequuntur.

AC n. 1803 1803. ‘Verum qui egredietur e visceribus tuis’: quod significet illos qui in amore in Ipsum et in amore erga proximum, constat significatione ‘viscerum’, et ‘egredi ex visceribus’ quod sit nasci, hic quod sint illi qui nascuntur a Domino: qui nascuntur a Domino, hoc est, qui regenerantur, Domini vitam accipiunt; Domini vita est, ut dictum, amor Divinus, hoc est, amor erga universum genus humanum, quod torum seu quod omnes, si possibile salvare velit in aeternum qui non Domini amorem habent, hoc est, qui non proximum amant sicut se, nusquam habent Domini vitam, ita nusquam ab Ipso nati, seu a visceribus Ipsius egressi sunt, quare non possunt esse heredes regni Ipsius; [2] ex quibus constat quod per ‘egredi e visceribus’ in sensu interno hic significentur illi qui in amore in Ipsum et in amore erga proximum sunt; ut apud Esaiam,
Sic dixit Jehovah Redemptor tuus, Sanctus Israelis, Ego Jehovah Deus tuus, docens te ad proficiendum, faciens ire te in via, quam ambules; utinam auscultasses praeceptis Meis, et esset sicut fluvius pax tua, et justitia tua sicut fluctus maris; et esset sicut arena semen tuum, et egressi viscerum tuorum sicut scrupi ejus, xlviii 17-19;
‘semen sicut arena’ pro bono, ‘egressi viscerum sicut scrupi’ pro vero; ita pro illis qui in amore, nam ii soli sunt in amore boni et veri. [3] Praeterea viscera in Verbo etiam significant amorem seu misericordiam, ex causa quia viscera generationis, imprimis uterus maternus, repraesentant et sic significant amorem castum conjugialem et inde amorem erga infantes, ut apud Esaiam,
Commotio viscerum Tuum, et miserationum Tuarum erga me se continuerunt, lxiii 15:
apud Jeremiam,
Nonne filius pretiosus Mihi Ephraim? nonne natus deliciarum? …propterea conturbata sunt viscera Mea illi, miserando miserabor illum, xxxi 20.
[4] Inde constat quod ipse amor seu ipsa misericordia ac miseratio Domini erga genus humanum (x)sint, quae in sensu interno per ‘viscera, et per egredi e visceribus’ significantur, consequenter per ‘egressos visceribus’ illi qui in amore sunt: quod regnum Domini sit amor mutuus, videatur prius n. 548, 549, 684, 693, 694.

AC n. 1804 1804. Quod ‘ille hereditabit’ significet quod illi heredes fient, constat ex significatione heredis, de qua actum.

AC n. 1805 1805. Vers. 5. Et educens illum foras, et dixit, Specta quaeso versus caelum, et numera stellas, si poteris numerare illas, et dixit illi, Ita erit semen tuum. ‘Educens illum foras’ significat Interioris Hominis visum qui ab externis videt interna: ‘et dixit, Specta quaeso versus caelum’ significat repraesentationem regni Domini in universi intuitione: ‘et numera stellas’ significat repraesentationem bonorum et verorum iri siderum intuitione: ‘si poteris numerare illas’ significat fructificationem amoris et multiplicationem fidei: ‘et dixit illi, Ita erit semen tuum? significat heredes regni Domini.

AC n. 1806 1806. ‘Educens illum foras’: quod significet Interioris Hominis visum qui ab externis videt interna, constare potest ex significatione ‘educere foras,’ et simul ex sequentibus; interna educuntur cum quis contemplatur oculis corporis caelum stelliferum et iride cogitat de regno Domini; quoties homo aliquid oculis suis videt, et illa quae videt sicut non videt, sed ex illis videt seu cogitat illa quae sunt Ecclesiae aut quae sunt caeli, tunc visus interior seu spiritus aut animae ejus ‘educitur foras’; ipse oculus proprie non est aliud quam visus ipsius spiritus ‘eductus foras,’ et quidem ob finem imprimis ut ab externis videat interna, hoc est, ut ab objectis in mundo jugiter reflectat super illa quae sunt in altera vita, nam haec vita est propter quam vivit in mundo; talis fuit visus Antiquissimae Ecclesiae; talis est visus angelorum apud hominem; et talis fuit visus Domini.

AC n. 1807 1807. ‘Et dixit, Specta quaeso versus caelum’: quod significet repraesentationem regni Domini in universi intuitione, constat ex significatione ‘caeli’; caelum in Verbo in sensu interno non significat caelum quod oculis apparet, sed regnum Domini in universali et singulari; qui spectat interna ab externis cum videt caelum, ne hilum cogitat de caelo stellifero sed de caelo angelico; cumque videt solem, non cogitat de sole sed de Domino quod sit Sol caeli; similiter cum videt lunam, tum quoque stellas; immo cum videt immensitatem caeli, non cogitat de immensitate ejus sed de immensa et infinita potentia Domini; ita quoque cum cetera, nam nihil non est repraesentativum; [2] similiter quae in terris sunt, ut cum videt auroram diei, non cogitat de aurora sed de omnium ortu a Domino, et progressione in diem sapientiae; similiter cum videt hortos, arboreta et floreta, non haeret oculus in aliqua arbore, ejus flore, folio et fructu, sed in caelestibus quae repraesentant, nec in aliquo flore ejusque formositate et amoenitate, sed in illis quae repraesentant in altera vita; nam nihil usquam datur in caelis et in terris pulchrum et jucundum quod non aliqua ratione est repraesentativum regni Domini, de quo videatur quod dictum n. 1632; haec sunt ‘spectare versus caelum,’ quo significatur repraesentatio regni Domini in universi intuitione; [3] causa quod repraesentativa sint omnia et singula quae in caelo et in terra, est quia exstiterunt et continue existant, hoc est, subsistunt ab influxu Domini per caelum: se habent illa sicut humanum corpus quod existit et subsistit per ejus animam, quare in corpore omnia et singula sunt repraesentativa ejus animae; haec in usu et fine est, corpus autem in illorum exercitio: omnes effectus quicumque sunt, similiter sunt repraesentativa usuum qui sunt causae, et usus repraesentativi finium qui sunt principiorum. [4] Qui in Divinis ideis sunt, nusquam subsistunt in objectis visus externi, sed jugiter ex illis et in illis vident interna; ipsissima interna sunt illa quae sunt regni Domini, ita sunt in ipsissimo fine. Similiter se habet cum Verbo Domini; qui in Divinis est, nusquam spectat Verbum Domini ex littera, sed litteram et sensum litteralem ut repraesentativum et significativum caelestium et spiritualium Ecclesiae et regni Domini; sensus litteralis est illi solum pro medio instrumentali cogitandi de illis. Talis fuit visus Domini.

AC n. 1808 1808. ‘Et numera stellas’: quod significet repraesentationem bonorum et verorum in siderum intuitione, constat ab illis quae nunc dicta sunt, tum a repraesentatione et significatione ‘stellarum’ quod sint bona et vera; stellae in Verbo pluries memorantur et ubivis significant bona et vera, etiam in contrario sensu mala et falsa; seu quod idem est, angelos seu angelorum societates, tum in contrario sensu spiritus malos et eorum consortia; cum angelos seu angelorum societates, tunc sunt stellae fixae, at cum spiritus malos et eorum consortia, tunc sunt stellae errantes, quae multoties visae. [2] Quod omnia quae in caelis et in terris sunt, repraesentativa caelestium et spiritualium sint, inde constare manifesto indicio potuit quod similia quae coram oculis apparent in caelo et in terra, etiam sistantur videnda in mundo spirituum, et hoc tam manifeste sicut in clara die, et ibi non sunt nisi repraesentativa; sicut dum apparet caelum stelliferum et stellae ibi fixae, ilico noscitur quod significent bona et vera; et cum apparent stellae errantes, ilico noscitur quod significent mala et falsa; ex ipsa rutilatione et scintillatione stellarum constare quoque potest qualia sunt: praeter innumerabilia alia; inde si quis sapienter velit cogitare, scire potest unde est ortus omnium in tellure, quod nempe a Domino; et quod in tellure non idealiter sed actualiter existant, est quia omnia et caelestia et spiritualia quae a Domino, viva et essentialia sunt, seu ut appellantur, substantialia, quare in ultima natura etiam actualiter existunt, videatur n. 1632. [3] Quod ‘stellae’ repraesentent et significent bona et vera, constare potest ab his in Verbo locis; apud Esaiam,
Stellae caelorum et sidera eorum non lucent luce sua; obtenebratus est sol in egressu suo, et luna non splendere facit lucem suam; et visitabo super orbem malum, et super impios iniquitatem eorum, xiii 10 [11];
ubi de die visitationis; quisque videre potest quod per ‘stellas et sidera’ hic non intelligantur stellae et sidera, sed vera et bona, et per ‘solem’ amor, perque ‘lunam’ fides; nam agitur de falsis et malis quae ‘obtenebrant’: [4] apud Ezechielem,
Obtegam, cum exstinxero te, caelos; atrabo stellas eorum; solem nube obtegam, et luna non lucere faciet lucem suam; omnia luminaria lucis atrabo super te, et dabo tenebras super terram tuam, xxxii 7, 8;
similiter: apud Joelem,

Coram Ipso commota est terra, contremuerunt caeli; sol et luna atrati sunt, et stellae contraxerunt splendorem suum, ii 10; iv 15;
similiter: apud Davidem,
Laudate Jehovam sol et luna, laudate Ipsum omnes stellae lucis, laudate Ipsum caeli caelorum, Ps. cxlviii 3, 4;
similiter. [5] Quod per ‘stellas’ non stellae, sed bona et vera seu quod idem, qui in bonis et veris, sicut angeli, significentur, manifeste dicitur apud Johannem,

Vidi Filium Hominis habentem in dextra sua manu stellas septem:… (x)mysterium septem stellarum, quas vidisti super dextra mea, et septem candelabra; septem stellae, angeli septem Ecclesiarum sunt; septem autem candelabra, quae vidisti, septem Ecclesiae sunt, Apoc. i [16,] 20:
[6] apud eundem,
Quartus angelus clanxit, ita ut percussa sit tertia pars solis, et tertia pars lunae, et tertia pars stellarum, ut obtenebraretur tertia pars eorum, et dies non luceret tertia sui parte, et nox similiter, Apoc. viii 12;
hic quod bonum et verum obtenebratum sit, clare constat: apud Danielem,

Exivit cornu unum exiguum, et crevit plurimum ad meridiem, et ad ortum, et ad decus, et crevit usque ad exercitum caelorum, et dejecit in terram de exercitu, et de stellis, et conculcavit eas, viii 9, 10;
manifeste quod ‘exercitus caelorum et stellae’ sint bona et vera, quae ‘conculcata.’ Ex his constare potest, quid intellectum per haec Domini verba, apud Matthaeum,
In consummatione saeculi, ‘statim post affectionem dierum istorum, sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur, xxiv 29:
et apud Lucam,

Tunc erunt signa in sole et luna et astris, et super terra, angustia gentium in desperatione, resonante mari et salo, xxi 25;
ubi nusquam per ‘solem’ significatur sol, nec per ‘lunam’ luna, nec per ‘stellas’ stellae, nec per ‘mare’ mare, sed illa quae repraesentant, nempe per ‘solem’ caelestia amoris, per ‘lunam’ spiritualia, per ‘stellas’ bona et vera, seu cognitiones boni et veri, quae circa consummationem saeculi, cum nulla fides, hoc est, nulla charitas, ita ‘obtenebrantur.’

AC n. 1809 1809. ‘Si poteris numerare illas’: quod significet fructificationem amoris et multiplicationem fidei, seu quod idem, fructificationem boni et multiplicationem veri, constare potest absque explicatione, nempe quod numerari nequeant.

AC n. 1810 1810. ‘Ita erit semen tuum’: quod significet heredes regni Domini, constat ex significatione ‘seminis’ quod sit amor et inde fides, seu quod idem, illi qui sunt in amore et fide, tam angeli quam homines; quod ‘semen’ hoc significet, prius passim dictum et ostensum est. Haec in communi significant regnum Domini, quod tam vastum est et numerosum ut nusquam aliquis credere possit, sic ut non exprimi queat quam per IMMENSUM, de cujus immensitate, ex Divina Domini Misericordia, alibi, quae hic significatur per verba hujus versus, ‘Specta quaeso versus caelum, et numera stellas, si poteris numerare illas; et dixit illi, Ita erit semen tuum’: praeter quod significentur per eadem verba, illa innumerabilia bona et vera quae sunt sapientiae et intelligentiae cum illorum felici, apud unumquemvis angelum.

AC n. 1811 1811. Vers. 6. Et credidit in Jehovam, et imputavit illud ipsi in justitiam. ‘Credidit in Jehovam’ significat fidem Domini tunc: ‘et imputavit illud ipsi in justitiam’ significat quod Dominus justitia in hoc primum factus.

AC n. 1812 1812. ‘Credidit in Jehovam’ quod significet fidem Domini
tunc, constat ex ipsis verbis, tum ex serie rerum in sensu interno, quae est quod Dominus dum vixit in mundo, in continuis pugnis tentationum fuerit et in continuis victoriis; ex intima confidentia et fide continue, quod quia pugnabat pro salute universi generis humani ex puro amore, non posset aliter ac vincere, quod hic est ‘credere in Jehovam.’ Ab amore ex quo aliquis pugnat, noscitur quae fides; qui ex alio amore quam ex amore erga proximum, et erga regnum Domini, non pugnat ex fide, hoc est, non credit in Jehovam, sed in illud quod amat; ipse enim amor pro quo pugnat, est fides ejus; ut pro exemplo, qui pugnat ex amore ut maximus in caelo fiat, is non credit in Jehovam, sed potius in se; nam maximus velle fieri est velle imperare aliis, ita pro imperio pugnat; similiter in reliquis; quare ex ipso amore ex quo pugnatur, sciri potest quae fides. [2] Dominus autem in omnibus suis pugnis tentationum, nusquam ex amore sui seu pro se pugnavit, sed pro omnibus in universo, proinde non ut maximus fieret in caelo, nam hoc contrarium est Amori Divino, vix ut minimus, modo omnes alii fierent aliquid et salvarentur; ut quoque Ipse dicit, apud Marcum,

Dixerunt duo Zebedaei filii, Da nobis, ut unus e dextris Tuis, et alter a sinistris Tuis sedeamus in gloria Tua:… Jesus dixit, Quisquis voluerit esse magnus inter vos, erit minister vester; et quicumque voluerit vestrum esse primus, erit omnium servus; nam etiam Filius Hominis non venit ut ministretur Ipsi, sed ut ministret, et det animam suam pretium redemptionis pro multis, x 37, 44, 45;
hic amor seu haec fides est ex qua pugnavit Dominus, quae intelligitur hic per ‘credere in Jehovam.’

AC n. 1813 1813. Quod ‘imputavit illud ipsi in justitiam’ significet quod Dominus justitia in hoc primum factus, constare quoque potest ex serie rerum in sensu interno, in quo de Domino agitur: quod Dominus solus justitia factus pro universo genere humano, constare potest ex illo quod Ipse solus pugnavit ex Divino Amore, nempe ex amore erga universum genus humanum, cujus salutem in pugnis suis unice desideravit et flagravit. Dominus non natus est justitia quoad Humanam Essentiam, sed factus est justitia per pugnas tentationum et victorias, et hoc ex propria potentia; et quoties pugnavit et vicit, Ipsi hoc imputatum est in justitiam, hoc est, additum justitiae quae fieret, continue ut incrementum, usque dum pura justitia factus. [2] Homo qui a patre homine, seu a semine hominis patris nascitur, nusquam ex alio amore pugnare potest dum ex se, quam ex amore sui et mundi, ita non ex amore caelesti, sed ex infernali; nam proprium ejus a patre, praeter proprium a se actualiter acquisitum, tale est; quare qui putat ex se pugnare contra diabolum, enormiter fallitur; similiter qui se justum facere vult propriis viribus, hoc est, credere quod bona charitatis et vera fidei sint ex semet, consequenter per illa mereri caelum, is contra bonum et verum fidei agit et cogitat; nam verum fidei, hoc est, ipsa veritas est quod Dominus pugnet; sic quia contra verum fidei tunc agit et cogitat, Domino derogat quod Ipsius est, et quod Domini est, suum facit, aut quod idem est, semet loco Domini substituit, ita id apud se quod infernale est; inde est quod velint magni seu maximi fieri in caelo; et inde est quod false credant quod Dominus pugnaverit contra inferna ut maximus esset; proprium humanum secum habet tales phantasias, quae apparent tanquam forent veritates, sed prorsus contrarium est. [3] Quod Dominus in mundum venerit ut fieret justitia, et quod sit solus justitia, etiam a Prophetis praedictum est; ita hoc notum potuit esse ante Adventum Ipsius; tum quod aliter justitia non fieri potuerit quam per tentationes et victorias super omnia mala et omnia inferna; ut apud Jeremiam,
In diebus Ipsius salvabitur Jehudah, et Israel habitabit confidenter; et hoc nomen Ipsius, quod appellabunt Ipsum, Jehovah justitia nostra, xxiii 6:
apud eundem,
In diebus illis, et in tempore illo, germinare faciam Davidi germen justitiae, et faciet judicium et justitiam in terra: in diebus illis salvabitur Jehudah, et Hierosolyma habitabit confidenter: hoc autem quod appellabunt Illum, Jehovah justitia nostra, xxxiii 15, 16:
apud Esaiam,
Vidit, et non vir, et obstupuit quod non intercedens, et salutem praestitit Ipsi brachium Ipsius, et justitia ipsius fulcivit Ipsum; et induit justitiam sicut loricam, et galeam salutis super caput Suum, lix 16, (x)17;
videatur imprimis Esai. lxiii 3, 5; ‘brachium Ipsius’ pro potentia propria: quia Dominus solus justitia, etiam dicitur ‘habitaculum justitiae,’ Jer. xxxi 23; l 7.

AC n. 1814 1814. Vers. 7. Et dixit ad illum, Ego Jehovah, Qui eduxi te ex Ur Chaldaeorum, ad dandum tibi terram hanc, ad hereditandum illam. ‘Dixit ad illum, Ego Jehovah’ significat Internum Hominem Domini Qui Jehovah, unde perceptio: ‘Qui eduxi te ex Ur Chaldaeorum’ significat primum statum Externi Hominis: ‘ad dandum tibi terram hanc ad hereditandum illam’ significat regnum Domini, cujus solus est Possessor.

AC n. 1815 1815. ‘Dixit ad illum, Ego Jehovah’: quod significet Internum Hominem Domini Qui Jehovah, unde perceptio, constat ex illis quae passim prius dicta sunt, nempe quod Internum Domini, hoc est, quodcumque Dominus ex Patre accepit, in Ipso fuerit Jehovah, nam, ex Jehovah conceptus est: aliud est quod homo accipit a patre et aliud quod a matre; a patre accipit homo omne quod internum est, ipsa anima seu vita est ex patre, sed a matre accipit omne quod externum est; verbo, interior homo seu ipse spiritus est a patre, sed exterior homo seu ipsum corpus est a matre; quod quisque capere potest solum ex eo quod ipsa anima implantetur a patre, quae incohat se induere corpusculari forma in ovulo; quicquid dein adjicitur tam in ovulo quam in utero, est matris, nam aliunde accrementum non habet: [2] inde constare potest quod Dominus quoad Interna fuerint Jehovah: at quia externum quod Dominus accepit a matre, uniendum esset Divino seu Jehovae, et hoc per tentationes et victorias, ut dictum, non potuit aliter in statibus illis Ipsi apparere quam quando cum Jehovah locutus est, quod esset quasi cum alio, cum tamen Ipse locutus fuit secum quantum nempe conjunctus fuit. Perceptio quam Dominus habuit perfectissimam prae omnibus qui nati sunt, fuit ex Interno Ipsius, hoc est, ex Ipso Jehovah, quod hic in sensu interno significatur per id quod ‘dixerit ad illum Jehovah.’

AC n. 1816 1816. ‘Qui eduxi te ex Ur Chaldaeorum’: quod significet primum statum Externi Hominis, constare potest ex significatione ‘Ur Chaldaeorum’; maternum quod Dominus ex nativitate accepit, seu hereditarium ex matre, est quod hic significatur per ‘Ur Chaldaeorum’: quale hoc fuit, prius descriptum est: ex materno hoc seu hereditario a matre est, e quo eductus, quoties evicit mala et falsa, hoc est, inferna.

AC n. 1817 1817. ‘Ad dandum tibi terram hanc ad hereditandum illam’: quod significet regnum Domini, cujus solus Possessor, constat ex significatione ‘terrae,’ hic Terrae Sanctae seu Canaanis, quod sit regnum caeleste, tum ex significatione ‘hereditare,’ de quibus passim prius. ‘Hereditare terram’ quo significatur possidere regnum caeleste, praedicatur hic de Humana Ipsius Essentia; nam quoad Divinam, Possessor fuit universi, proinde regni caelestis, ab aeterno.

AC n. 1818 1818. Vers. 8. Et dixit, Domine Jehovih, ex quo cognoscam quod hereditabo illam? ‘Dixit, Domine Jehovih’ significat Interioris Hominis quasi collocutionem cum Interno: ‘ex quo cognoscam quod hereditabo illam’ significat tentationem contra amorem Domini, qui voluit certus fieri.

AC n. 1819 1819. ‘Dixit, Domine Jehovih’: quod significet Interioris Hominis quasi collocutionem cum Interno, constat ex illis quae in praecedente versu dicta sunt ad illa verba, ‘dixit ad illum Jehovah, tum ex illis quae in vers. 2 hujus capitis de Domino Jehovih, quod si Interioris Hominis collocutio cum Interno, seu Jehovah; imprimis cum fuit in tentatione.

AC n. 1820 1820. ‘Ex quo cognoscam quod hereditabo illam’: quod significet tentationem contra amorem Domini, qui voluit certus fieri, constare potest ex dubitatione quae in ipsis verbis est; qui in tentatione est, is in dubio est de fine; finis est amor, contra quem pugnant mali spiritus et mali genii, et ponunt sic finem in dubio, et eo magis in dubio, quo magis amat; nisi finis qui amatur, poneretur in dubio, immo in desperatione, nulla foret tentatio; certitudo de eventu praecedit victoriam, et est victoriae. [2] Quia pauci sciunt quomodo se tentationes habent, licet breviter hic exponere; mali spiritus nusquam pugnant contra alia quam quae homo amat, et eo acrius pugnant, quo ardentius amat; mali genii sunt qui pugnant contra illa quae sunt affectionis boni, et mali spiritus contra illa quae sunt affectionis veri; ut primum animadvertunt vel minimum quod homo amat, aut appercipiunt quasi olfactu quod ei jucundum et carum est, ilico hoc aggrediuntur et conantur destruere, ita totum hominem, quia vita ejus consistit in amoribus ejus; sic destruere hominem nihil usquam iis jucundius est; nec desistunt si vel foret in aeternum, nisi a Domino rejiciantur: qui maligni sunt et dolosi, insinuant se in ipsos amores, illis adblandiendo, et sic introducunt hominem, et mox cum sic introduxerint, destruere amores, et sic necare hominem tentant, et hoc mille modis qui incomprehensibiles sunt: [3] nec pugnant eo modo quod ratiocinentur contra bona et vera; tales pugnae sunt nihili, nam si millies vincerentur, usque insistunt, quippe ratiocinia contra bona et vera nusquam deesse possunt; sed pervertunt bona et vera, et inflammant quodam igne cupiditatis et persuasionis ut non sciat homo aliter quam quod in simili cupiditate et persuasione sit, et accendunt illa simul jucundo, quod arripiunt ex hominis jucundo aliunde, et sic dolosissime inficiunt et infestant, et hoc tam solerter ferendo ab uno in alterum ut nisi Dominus opem ferret, nusquam sciret homo aliter ac quod ita sit: [4] similiter contra affectiones veri quae faciunt conscientiam; ut primum appercipiunt aliquid conscientiae qualecumque sit, ex falsis et infirmis apud hominem formant sibi affectionem, et per hanc veri lucem inumbrant et sic pervertunt, vel anxietatem inducunt et cruciant; praeter quod cogitationem pertinaciter teneant in una re, et sic phantasiis illam implent, et simul tunc clandestine cupiditates phantasiis involvunt; praeter innumerabiles alias artes quae nusquam describi possunt ad captum; pauca sunt, et communissima modo, quae ad conscientiam hominis pervenire possunt, quam prae aliis destruere maxime delectantur. [5] Ex his paucis, immo paucissimis, constare potest quales sunt tentationes, in genere quod tales sint tentationes quales amores: inde quoque constare potest quales tentationes Domini quod omnium atrocissimae; quantus enim est amor, tanta atrocitas est; Domini amor fuit salus universi generis humani ardentissimus, proinde omnis affectio boni et affectio veri, in supremo gradu; contra haec pugnarunt malignissimis dolis et venenis omnia inferna, sed usque omnia evicit Dominus propria potentia; victoriae hoc secum habent, quod maligni genii et spiritus dein nihil ausint; vita enim eorum consistit in eo ut possint destruere, sed cum percipiunt hominem talem esse ut resistere possit, in primo aggressu tunc aufugiunt, sicut solent dum ad primum limen caeli accedunt; horrore et terrore ilico corripiuntur et se praecipitant retro.

AC n. 1821 1821. Vers. 9. Et dixit ad illum, Accipe tibi vitulam triennem, et capram triennem, et arietem triennem, et turturem, et pullum. ‘Dixit ad illum’ significat perceptionem: ‘accipe vitulam triennem, et capram triennem, et arietem triennem’ significat illa quae repraesentativa sunt caelestium Ecclesiae, ‘vitula’ caelestium exteriorum, ‘capra’ caelestium interiorum, ‘aries’ caelestium spiritualium; quod ‘triennis,’ erat quia involverent omnia Ecclesiae quoad tempora et status: ‘et turturem et pullum’ significat illa quae repraesentativa sunt spiritualium Ecclesiae, ‘turtur’ quae exteriora, ‘pullus’ quae interiora.

AC n. 1822 1822. ‘Dixit ad illum’: quod significet perceptionem, constat ex illis quae supra ad vers. 2 et 7 dicta; ipsa perceptio non aliud est quam quaedam loquela interna, quae se manifestat ita ut percipiatur quod dicitur; omne dictamen interius, etiam conscientia, nec aliud est; sed perceptio est gradus superior seu interior.

AC n. 1823 1823. ‘Accipe vitulam triennem, et capram triennem, et arietem triennem’: quod significet illa quae repraesentativa sunt caelestium Ecclesiae, constat ex significatione eorundem in sacrificiis: nemo qui sane cogitat, potest credere quod diversa animalia quae sacrificabantur, nihil aliud significarent quam sacrificia, aut quod bos et juvencus aut vitulus, simile ac ovis, haedus, capra, et haec idem ac agnus, et quod simile turtur et pulli columbarum, cum tamen unumquodvis animal suam specialem significationem habuit; quod constare satis potest ex eo quod nusquam unum oblatum sit pro altero, et quod expresse nominata sint quae in holocaustis et sacrificiis quotidianis, sabbatorum et festorum, quae in voluntariis, votivis e eucharisticis, quae in expiatoriis reatus et peccati, quae in purificatoriis, essent; quod nusquam fuisset nisi speciale quid per unumquodvis animal repraesentatum et significatum fuisset; [2] quid autem significet unumquodvis in specie, nimis prolixum foret hic exponere; satis est scire hic quod caelestia sint quae per ‘animalia’ significantur, et quod spiritualia per ‘aves,’ et quod per unumquodvis aliquid speciale caeleste et spirituale; ipsa Ecclesia et omnia Ecclesiae Judaicae fuerunt repraesentativa talium quae sunt regni Domini, ubi nihil nisi caeleste et spirituale est, hoc est, nihil nisi quam quod amoris et fidei, ut satis quoque constare potest a significatione bestiarum mundarum et utilium, de quibus n. 45, 46, 142, 143, 246, 714, 715, 776, quae quia in Antiquissimis Ecclesiis caelestia bona significabant, postea in Ecclesia cum cultus modo externus et is repraesentativus aestimabatur et agnoscebatur, repraesentativa facta sunt. [3] Quia hic de statu Ecclesiae agitur, et praedicitur qualis futurus, ostensum est per similia repraesentativa coram Abramo, prorsus ut hic memoratur, sed usque in sensu interno significantur talia; quod quisque potest scire et cogitare; quid enim opus foret vitulam triennem, capram triennem, arietem triennem, turturem et pullum sumere, in binas partes illa dividere, et ita ponere, nisi omnia et singula significativa fuissent? quid autem significant, constare potest a sequentibus.

AC n. 1824 1824. Quod ‘vitula’ significet illa quae sunt repraesentativa caelestium exteriorum, ‘capra’ illa quae sunt caelestium interiorum, et ‘aries’ illa quae sunt caelestium spiritualium, constare potest a sacrificiis, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus ubi de sacrificiis. Sunt caelestia exteriora et caelestia interiora, tum caelestia spiritualia; caelestia exteriora sunt quae sunt externi hominis, caelestia interiora sunt quae interni, caelestia spiritualia sunt quae inde; ipsum caeleste est amor in Dominum et amor erga proximum; caeleste hoc influit a Domino, et quidem per internum hominem in externum; in interiore homine dicitur hoc caeleste interius, in exteriore caeleste exterius; caeleste exterius est omnis affectio boni, immo etiam est omnis voluptas quae ab affectione boni; quantam in illa et in hac, hoc est, in affectione boni et voluptate inde, est bonum amoris et charitatis, tantum est caeleste et tantum est felix: caeleste autem spirituale est omnis affectio veri in qua affectio boni, seu affectio veri quae generatur ex affectione boni; ita est fides in qua charitas, seu fides quae generatur a charitate.

AC n. 1825 1825. Quod ‘triennis’ involvat omnia Ecclesiae quoad tempora et status, constat a significatione ‘trium’ in Verbo; tria significant plenum tempus Ecclesiae ab origine ejus usque ad finem, ita omnem ejus statum; ultimum tempus Ecclesiae ideo significatur per ‘diem tertium,’ et per ‘septimanam tertiam,’ et per ‘mensem tertium,’ et per ‘annum tertium,’ et per ‘saeculum tertium,’ quae idem sunt: sicut status Ecclesiae significatur per numerum ternarium, ita quoque cujusvis qui est Ecclesia, immo unumquodvis quod est Ecclesiae; ut constare potest a significatione illius numeri ex locis e Verbo allatis, n. 720, 901. Quod ‘vitula triennis’ significet sic tempus seu statum Ecclesiae usque ad ultimum cum nempe vastata est seu desolata, constare quoque potest, apud Esaiam,
Cor meum super Moabo clamat, profugi ejus usque ad Zoar, vitula triennis, quia in ascensu Luhith, in fletu ascendet in eo, quia via Horonaim clamorem confractionis excitabunt, xv 5:
tum apud Jeremiam,

Collecta est laetitia et exsultatio de Carmele, et de terra Moabi, et vinum ex torcularibus cessare faciam {1}; non calcabit hedad {2}, hedad non hedad: a clamore Hesbonis usque ad Elealeh, usque ad Jahaz dederunt vocem suam, a Zoare usque (x)ad Horonaim, vitula triennis, quia etiam aquae Nimrim in desolationes, xlviii 33, 34;
@1 In all other refs. to this passage S. has feci.$
@2 See note, n. 1071.$
haec nusquam aliquis perciperet quid sint nisi sciat quid significatur per Moab, per Zoar, per ascensum Luhith, per clamorem Hesbonis ad Elealeh, per Jahaz, per Horonaim, per aquas Nimrim, et per vitulam triennem; quod ultima vastatio, patet.

AC n. 1826 1826. Quod ‘acciperet turturem et pullum’ (x)significet illa quae sunt spiritualium Ecclesiae, constat a significatione avium in genere, ac turturum et columbarum in specie; quod ‘aves’ significent spiritualia quae sunt fidei seu veri, proinde intellectualia et rationalia ostensum est prius n. 40, 745, 776, 991, et quod ‘columbae’ bona et vera fidei, n. 870, praeterea quid in sacrificiis, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus ubi de sacrificiis, dicendum. In Verbo cumprimis prophetico, cum dicitur de caelestibus, etiam dicitur de spiritualibus, et sic conjunguntur, quia unum est ab altero, sic ut unum sit alterius, ut dictum prius n. 639, 680, 683, 707, 793, 801.

AC n. 1827 1827. Quod ‘turtur’ significet illa quae repraesentativa spiritualium exteriorum et ‘pullus’ quae interiorum sunt, constare potest ab illis quae dicta sunt de caelestibus, quorum exteriora significata sunt per ‘vitulam,’ et interiora per ‘capram,’ et quae intermedia sunt per ‘arietem.’

AC n. 1828 1828. Vers. 10. Et accepit sibi omnia illa, et partitus est illa in medium, et dedit quamvis partem suam obviam alteri, et volucrem non partitus. ‘Accepit sibi omnia illa’ significat ita factum: ‘et partitus illa in medium’ significat Ecclesiam et Dominum: ‘et dedit quamvis partem suam obviam alteri’ significat parallelismum et correspondentiam quoad caelestia: ‘et volucrem non partitus’ significat spiritualia quod talis non parallelismus et correspondentia.

AC n. 1829 1829. ‘Accepit sibi omnia illa’: quod significet ita factum, constat absque explicatione.

AC n. 1830 1830. ‘Et partitus illa in medium’: quod significet Ecclesiam et Dominum, constat ex illis quae sequuntur; fuerunt erum caelestia quae significata sunt per ‘vitulam, capram et arietem,’ et spiritualia quae per ‘turturem et pullum,’ quae cum partita et sibi e regione posita, non aliud significare possunt.

AC n. 1831 1831. ‘Et dedit quamvis partem suam obviam alteri’: quod significet parallelismum et correspondentiam quoad caelestia, constare potest ex eo quod partes ab una parte significent Ecclesiam, partes ab altera Dominum, quae cum ponuntur sibi mutuo e regione, non aliud est quam parallelismus et correspondentia; et quia vitula, capra et aries ita divisa sunt et posita, per quae significantur caelestia, ut mox supra ad vers. 9 dictum, constat quod parallelismus et correspondentia sit quoad caelestia; aliter vero quoad spiritualia, de quibus mox: caelestia sunt, ut saepe dictum, omnia quae sunt amoris in Dominum et amoris erga proximum; Dominus est Qui dat amorem et charitatem, Ecclesia est quae recipit; quod unit est conscientia, cui implantatur amor et charitas; quare spatium medium inter partes significat illud apud hominem quod appellatur perceptio, dictamen internum, et conscientia; quae supra perceptionem, dictamen et conscientiam, sunt Domini, quae infra, sunt apud hominem; ita quia se mutuo spectant, dicitur parallelismus, et quia sibi mutuo correspondent, ut activum et passivum, dicitur correspondentia.

AC n. 1832 1832. ‘Et volucrem non partitas’: quod significet spiritualia, quod talis non parallelismus et correspondentia, constat ex significatione ‘volucris’ quod sit spirituale, de qua in versu 9 mox supra’ et ex e quod ‘volucrem non in medium diviserit,’ consequenter quod talis parallelismus et correspondentia non sit: per spiritualia significantur ut prius saepe dictum, omnia quae sunt fidei, proinde omnia doctrinalia nam haec vocantur fidei tametsi non sunt fidei priusquam charitati conjuncta; inter haec et Dominum non datur parallelismus et correspondentia, sunt enim talia quae non influunt per dictamen internum et conscientiam, sicut illa quae sunt amoris et charitatis, sed influunt per instructionem, et sic per auditionem; ita non ab interiore sed a exteriore, et ita apud hominem formant sua vasa seu recipientia; [2] plurima pars eorum apparent sicut vera et {1} non sunt vera, ut illa quae sunt sensus litteralis Verbi, et repraesentativa veri, et significativa veri, ita in se nec vera; quaedam etiam sunt falsa, quae usque pro vas: et recipientibus inservire possunt; apud Dominum autem non sunt nisi essentialiter vera, quare non parallelismus et correspondenti illorum datur; sed usque adaptari possunt ut inserviant caelestibus, quae sunt amoris et charitatis, pro vasis; sunt haec quae constituunt nubem partis intellectualis, de qua prius, cui Dominus insinuat charitatem, et sic facit conscientiam: [3] sicut, pro exemplo, apud illos qui manent in sensu litterae Verbi, et putant quod Dominus sit qui inducit in tentationem, qui tunc cruciat conscientiam hominis, et quia permittit malum quod sit causa mali, quod malos in infernum detrudat et similia; haec sunt apparentia vera sed non sunt vera; et quia non sunt vera in se, non est parallelismus et correspondentia; haec usque Dominus relinquit integra apud hominem, et adaptat illa miraculose per charitatem ut possint inservire caelestibus pro vasis: similiter etiam gentium probarum cultus, doctrinalia et moralia, immo idola, haec pariter Dominus relinquit integra, et usque per charitate: adaptat illa ut quoque pro vasis inserviant: similiter perplurimi ritus in Ecclesia Antiqua, et postea in Ecclesia Judaica, qui in se nihil alii fuerunt quam ritualia in quibus non verum, quae tolerata et permissa,’ immo jussa, quia a parentibus eorum pro sanctis habita, et sic eorum animis ab infantia sicut vera implantata et impressa; [4] haec et talia sunt quae significantur per id quod ‘volucres non sint divisae’; quae enim semel implantantur hominis opinioni, et pro sanctis habenti modo non sint contra ordinem Divinum, relinquit Dominus integra, et tametsi non parallelismus et correspondentia datur, usque adaptat; haec quoque sunt quae significata in Ecclesia Judaica per id quod in sacrificiis aves non divisae sint, nam dividere est sibi ex opposito ponere ut adaequate correspondeant; et quia illa de quibus dictum, non adaequate correspondentia sunt, in altera vita apud eos qui se instrui patiuntur, obliterantur, et ipsa vera affectionibus boni implantantur; quod nec aves divisae fuerint in Ecclesia Judaica, ex causa hujus repraesentationis et significationis, constat apud Mosen,
Si de ave holocaustum munus suum Jehovae, et adducet de turturibus aut de filiis columbae, et findet illam cum alis ejus, non dividet, Lev. i 14, 17;
pariter in sacrificiis pro peccato; Lev. v 7, 8.
@1 Probably a misprint for at.$

AC n. 1833 1833. Vers. 11. Et descendit volatile super corpora, et abegit illa Abram. ‘Descendit volatile super corpora’ significat mala et inde falsa quae destruere vellent: ‘et abegit illa Abram’ significat quod Dominus illa profugavit.

AC n. 1834 1834. ‘Descendit volatile super corpora’: quod significet mala et inde falsa quae destruere vellent, constat a significatione ‘volatilis’ quod sit falsum; volatile in Verbo significat verum, ut ostensum supra, tum in opposito sensu falsum, ut solent fere omnes significationes talium in Verbo, quod nempe in utroque sensu; quod quoque falsum, ostensum est prius n. 778, 866, 988. Quisque videre potest quod hoc arcana significet, alioquin non memoratu dignum fuisset; quodnam arcanum significat, etiam dictum, et patet a serie rerum in sensu interno, quod nempe sit de statu Ecclesiae; [2] Ecclesia cum exsuscitatur a Domino, principio insons est, et tunc unus amat alterum ut fratrem, sicut notum est ab Ecclesia Primitiva post Adventum Domini; omnes tunc filii Ecclesiae vixerunt inter se ut fratres, et quoque vocabant se fratres, seque mutuo amabant; sed post tractum temporis charitas diminuta est, et evanuit; qua evanescente successerunt mala, et cum malis se quoque insinuarunt falsa, inde schismata et haereses, quae nusquam forent si charitas regnaret et viveret; tunc ne quidem schisma appellarent schisma, nec haeresin haeresin, sed doctrinale secundum ejus opinionem, quod relinquerent cujusque conscientiae, modo non negaret principia, hoc est, Dominum, vitam aeternam, Verbum; et modo non esset contra ordinem Divinum, hoc est, contra praecepta decalogi. [3] Mala et inde falsa quae succedunt in Ecclesia, evanescente charitate, sunt quae hic intelliguntur per ‘volatile quod Abram abegit,’ hoc est, quod Dominus, qui hic per Abram repraesentatur, profugavit; Abram nihil nisi quam volatile abegit, et nihil usquam mali et falsi; nec cognoscitur Abraham in caelo quam ut alius homo, qui nihil prorsus ex se potest, sed solus Dominus; ut quoque per Esaiam dicitur,
Tu Pater noster, quia Abraham non cognoscit nos, et Israel non agnoscit nos; Tu Jehovah Pater noster, Redemptor noster, a saeculo nomen Tuum, lxiii 16.

AC n. 1835 1835. Quod ‘abegit illa Abram’ significet quod Dominus: profugaverit, constat ex illis quae dicta sunt: se habet quoque ita cum Ecclesia; quando haec recedere incipit a charitate, tunc mala et inde falsa facilius profugantur, nam usque adhuc in quodam statu est non ita remoto a charitate, ita flexibiliores eorum animi; successu temporis mala et inde falsa increscunt, sic confirmantur et corroborantur, quibus agitur in sequentibus. [2] Dominus continue quantum possibile est, mala et falsa profugat, sed hoc per conscientiam; quae e relaxatur, non datur medium per quod influat Dominus, nam influxus Domini apud hominem est per charitatem in ejus conscientiam; tunc novum medium succedit et formatur quod est externum; nempe per timorem legis, timorem jacturae {1} vitae, honoris, opum, et famae inde; sed haec non sunt conscientiae, sunt modo vincula externa quae faciunt ut homo in societate cum aliis vivere possit, et apparere sicut amicus, qualiscumque intus est; [3] sed hoc medium, aut haec vincula, nihil quicquam faciunt in altera vita, externa enim ibi removent et qualis est intus ibi manet; perplures sunt, qui moralem et civilem vitam vixerunt, neminem laeserant, amicitias et civilitates praestiterant immo bonum pluribus fecerant, sed solum sui causa, propter honores lucrum, et talia; in altera vita inter infernales sunt, quia intus: nihil boni et veri, sed malum et falsum, immo odium, vindicta crudelitas, adulteria, quae non apparent coram homine, et in tantum non apparent, in quantum timores illi qui sunt vincula externa, valent.
@1 see note, n. 1077.$

AC n. 1836 1836. Vers. 12. Et fuit sol ad occidendum, et sopor cecidit super Abramum, et ecce terror tenebrarum magnarum cadens super illum. ‘Fuit sol ad occidendum’ significat tempus et statum ante consummationem: ‘et sopor cecidit super Abramum’ significat quod Ecclesia tunc in tenebris esset: ‘et ecce terror tenebrarum magnarum cadens super illum’ significat quod tenebrae terribiles essent; ‘tenebrae’ sunt falsitates.

AC n. 1837 1837. ‘Fuit sol ad occidendum’: quod significet tempus et statum ante consummationem, constat a significatione ‘solis’; sol in sensu interno significat Dominum, et inde caelestia quae sunt amoris et charitatis, proinde ipsam amorem et charitatem, de qua prius n. 30-38, et n. 1053; inde patet quod ‘occasus solis’ sit ultimam tempus Ecclesiae, quod vocatur consummatio, cum amplius nulla charitas. Ecclesia Domini comparatur quoque temporibus diei, prima ejus aetas ortui solis seu aurorae et mane, ultima occasui solis seu vesperae et umbris quae tunc, nam se similiter habent; pariter comparatur temporibus anni, prima ejus aetas veri cum omnia florent, quae ante ultimam autumno, cum incipiunt torpescere; immo etiam comparatur metallis, prima ejus aetas appellatur aurea, ultima ferrea et argillacea, ut apud Dan. ii 31-33. Ex his patet quid significatur per quod ‘sol esset ad occidendum’; et quod significet tempus et statum ante consummationem, quia nondum sol occidit; in sequentibus agitur de statu Ecclesiae cum sol occidit, quod tunc caligo facta, et fumus furni et fax ignis transiret inter segmenta.

AC n. 1838 1838. Quod ‘sopor cecidit super Abramum’ significet quod Ecclesia tunc in tenebris esset, constat ex significatione ‘soporis’; sopor est status tenebrosus respective ad vigiliam, qui status hic praedicatur de Domino, qui repraesentatur per ‘Abramum’; non quod sopor seu status tenebrosus usquam apud Illum, sed apud Ecclesiam; se habet hoc sicut in altera vita ubi Dominus semper est sol, et ipsa lux, sed coram malis apparet ut tenebrae, nam secundum statum cujusvis apparet Dominus, ita hic de Ecclesia cum est in statu tenebroso; [2] pro exemplo etiam sit, vastatio, punitio et damnatio, quae multoties in Verbo praedicantur de Domino, cum tamen est hominis Ecclesiae, qui se vastat, punit et damnat; apparet ita coram homine, quod quasi Dominus vastaret, puniret et damnaret, et quia ita apparet, secundum apparentias ita dicitur; nam nisi homo per apparentias instrueretur, nusquam pateretur se instrui; quod contrarium est apparentiae, hoc non credit, nec capit, nisi sero cum judicio pollet et fide charitatis donatus est: ita se habet cum Ecclesia; quando illa est in tenebris, tunc obscuratur coram illis Dominus adeo ut non appareat, hoc est, agnoscatur, tametsi Dominus nusquam obscuratur sed homo, in quo et apud quem Dominus foret, sed usque praedicatur obscuratio de Domino; similiter hic ‘sopor’ quo significatus status Ecclesiae tenebrosus.

AC n. 1839 1839. Quod ‘ecce terror tenebrarum magnarum cadens super illum’ significet quod tenebrae terribiles essent, et quod tenebrae sint falsitates, constat a significatione ‘tenebrarum’ quod sint falsitates, de qua mox: status Ecclesiae ante consummationem, seu cum sol es ad occidendum, describitur per ‘terrorem tenebrarum magnarum’ status autem cum sol occidit, describitur per ‘caliginem,’ et plura, vers. seq. 17. [2] A Domino ita apud Matthaeum,
Sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur, xxiv 29:
non quod sol mundi obscurabitur, sed caeleste quod est amoris charitatis; nec quod luna, sed spirituale quod est fidei; nec quod stellae cadent de caelo, sed quod cognitiones boni et veri apud hominem Ecclesiae, quae sunt ‘virtutes caelorum’; nec in caelo haec, nam caeli nusquam obscuratur, sed in terra. [3] Quod ‘terror tenebrarum magnarum caderet super illum’ est quod horruerit tantam vastitatem; quantum aliquis in caelestibus amoris, tantus est horror cum percipit consummationem; apud Dominum prae aliis, Qui in ipso amore caelesti et Divino fuit. [4] Quod ‘tenebrae’ significent falsitates, constat a plurimis locis in Verbo; ut apud Esaiam,
Vae ponentibus tenebras in lucem, et lucem in tenebras, v 20;
‘tenebrae’ pro falsis, et ‘lux’ pro veris: apud eundem,
Spectabit in terram, et ecce tenebrae, angustia, et obtenebrata est, v 30;
‘tenebrae’ pro falsis, ‘lux obtenebrata’ pro quod non appareat verum: [5] apud eundem,
Ecce tenebrae obtegunt terram, et caligo populos, lx 2:
apud Amos,

Dies Jehovae ille tenebrarum, et non lux;… non tenebrae dies Jehovae et non lux? et caligo et non splendor v 18, 20:
apud Zephaniam,
Propinquus dies Jehovae magnus,… dies excandescentiae dies ille, dies angustiae et coarctationis, dies vastitatis et desolationis, dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et opacitatis, i 14, 15;
ubi ‘dies Jehovae’ pro ultimo tempore et statu Ecclesiae, ‘tenebrae et caligo’ pro falsis et malis. [6] Dominus quoque falsitates appellat tenebras, apud Matthaeum,
Si oculus tuus malus fuerit, totum corpus obtenebratum est; si ergo lumen quod in te est, tenebrae sunt, tenebrae quantae, vi 23;
‘tenebrae’ pro falsis quae occupant eos qui in cognitionibus, quae quantae sunt prae tenebris illorum, seu gentium, quae non habent
cognitiones, intelliguntur: [7] similiter apud eundem,
Filii regni ejicientur in tenebras exteriores, viii 12; xxii 13;
‘tenebrae exteriores’ pro falsitatibus dirioribus eorum qui in Ecclesia sunt, nam ii obtenebrant lucem, et inducunt falsitates contra vera, quod gentes nequeunt: apud Johannem,
In Ipso vita erat, et vita erat lux hominum, lux autem in tenebris apparet, sed tenebrae illam non comprehenderunt, i 4, 5;
‘tenebrae’ pro falsitatibus intra Ecclesiam. Falsitates extra Ecclesiam etiam vocantur tenebrae, sed quae illuminari possunt, [8] de quibus apud Matthaeum,
Populus sedens in tenebris vidit lumen magnum, et sedentibus in regione et umbra mortis, lux exorta illis est, iv 16;
‘tenebrae’ pro falsis ignorantiae quales sunt gentium: [9] apud Johannem,
Hoc est judicium, quod lux venit in mundum, sed dilexerunt homines magis tenebras, quam lucem, erant enim opera eorum mala iii 19;
‘lux’ pro veris, et ‘tenebrae’ pro falsis; et ‘lux’ pro Domino quia ab Ipso omne verum, ‘tenebrae’ pro infernis quia inde omne falsum: [10] apud eundem,

Jesus dixit, Ego sum lux mundi; qui Me sequitur, non ambulabit in tenebris viii 12:
apud eundem,
Ambulate, quousque lucem habetis, ne tenebrae vos apprehendant; nam qui ambulat in tenebris non scit quorsum abeat…. Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in Me, in tenebris non maneat, xii (x)35, 46;
‘lux’ pro Domino, a Quo omne bonum et verum, ‘tenebrae’ pro falsis, quae a solo Domino discutiuntur. [11] Falsitates ultimorum temporum quae hic ‘tenebrae’ vocantur seu de quibus praedicatur ‘terror tenebrarum magnarum,’ repraesentatae sunt et significatae per ‘tenebras factas super universam terram, ab hora sexta usque ad nonam’; tum quod tunc ‘sol obtenebratus,’ quo repraesentatum et significatum quod tunc nullus amor seu nulla fides amplius, Matth. xxvii , Marc. xv 33; Luc. xxiii 44, 45.

AC n. 1840 1840. Vers. 13. Et dixit Abramo, Cognoscendo cognosces, quod peregrinum erit semen tuum in terra, non illis; et servient illis {1}, et affligent illos quadringentis annis. ‘Dixit Abramo’ significat perceptione ‘Cognoscendo cognosces’ significat quod certum: ‘peregrinum e semen tuum’ significat quod rara charitas et fides: ‘in terra quae non illis’ significat ubi Ecclesia, sicut non foret illorum qui in charitate et fide: ‘et servient illis’ significat oppressionem: ‘et affligent illos’ significat tentationes illorum graves: ‘quadringentis annis’ significat durationem et statum.
@1 See note p. 730.$

AC n. 1841 1841. ‘Dixit Abramo’: quod significet perceptionem, constat ex illis quae dicta sunt supra ad vers. 9, et alibi, ubi eorundem verborum eadem significatio.

AC n. 1842 1842. Quod ‘cognoscendo cognosces’ significet quod certum constat absque explicatione.

AC n. 1843 1843. Quod ‘peregrinum erit semen tuum’ significet quod rara charitas et fides, constat a significatione ‘peregrini’ et a significatione ‘seminis’; ‘peregrinum’ significat quod non natum in terra ita quod non agnoscitur pro indigena, proinde quod spectatur sic alienum; ‘semen’ autem significat charitatem et ejus fidem, ut ostensum prius n. 255, 1025, et supra ad vers. 3. Quia ‘peregrinum’ dicitur quod spectatur ut alienum, et alienum est quod non in terra seu ex terra, sequitur quod sit id quod rarum, proinde quod charitas et fides charitatis erit rara, quae est ‘semen’; agitur de tempore ante consummationem quando ‘tenebrae magnae,’ hoc est, falsitates, quod tunc ‘semen peregrinum,’ seu charitas et fides rara: [2] quod fides rara ultimis temporibus a Domino praedictum, ubi de consummatione saeculi, apud Matth. xxiv 4 ad fin.; Marc. xiii 3 ad fin.; Luc. xxi ad fin.; ubi quicquid dicitur, involvit quod illis temporibus rara charitas et fides, et quod tandem nulla; per Johannem in Apocalypsi similiter; tum quoque apud Prophetas multoties; praeter illa quae in historicis Verbi; [3] sed per fidem quae ultimis temporibus peritura, nihil aliud intelligitur quam charitas; nusquam alia fides datur quam fides charitatis; qui non charitatem habet, ne hilum fidei habere potest est charitas ipse fundus cui implantatur; est cor ejus ex quo est et vivit; ideo antiqui amorem et charitatem compararunt ‘cordi,’ et fidem ‘pulmoni,’ quorum utramque in pectore; simile etiam est, nam vitam fidei absque charitate sibi fingere, est sicut vitam ex solo pulmone absque corde, quae quod non dabilis sit, unicuivis constare potest; ideo cordis vocabant omnia quae charitatis; et solius oris seu pulmonis per respirationis influxum in loquelam, omnia quae fidei absque charitate; formulae inde antiquae de bonis et veris quod ex corde exire debeant.

AC n. 1844 1844. ‘In terra quae non illis’: quod significet ubi Ecclesia, sicut non foret illorum qui in charitate et fide, constat ex significatione ‘terrae’ quod sit Ecclesia, de qua n. 566, 662, 1066, (x)1068. Hodie Ecclesiam praedicant ex solis doctrinalibus fidei, et ex illis distinguunt Ecclesias Domini, non curantes quali vita sint, sive odia intestina foveant, et sicut ferae unus alterum dilanient, spolient, deprivent fama, honore, opibus, et corde negent quicquid sanctum est; cum tamen apud tales nusquam est Ecclesia sed apud illos qui Dominum amant et proximum sicut semet, conscientiam habent, et talia odia de quibus dictum, aversantur; hi usque inter illos sunt sicut ‘peregrini,’ et eos quantum possunt, dicteriis laedunt et persequuntur, vel spectant illos sicut simplices, viles et nauci; hoc nunc est quod ‘peregrinum erit semen tuum in terra.’

AC n. 1845 1845. ‘Et servient illis’: quod significet oppressionem, constare potest ab illis quae nunc dicta sunt.

AC n. 1846 1846. ‘Et affligent illos’: quod significet tentationes illorum graves, constare potest a significatione ‘affligere seu afflictionis’ quod sit persecutio, proinde quod sit tentatio; in Verbo Domini nihil aliud per afflictionem significatur, ut apud Esaiam,
Purgabo te, et non argento, seligam te in catino afflictionis, xlviii 10;
‘afflictio’ pro tentatione: apud Mosen,
Recordaberis omnis viae, qua duxit te Jehovah Deus tuus his quadraginta annis in deserto, propterea ad affligendum te et ad tentandum te…. Jehovah cibans te manna in deserto, quam non noverunt patres tui, propterea ad affligendum te, et propterea ad tentandum te, ad benefaciendum tibi in postremo, Deut. viii 2, 16;
[2] ‘affligere’ manifeste pro tentare: apud eundem,
Cum malefecerunt nobis Aegyptii, et afflixerunt nos, dederunt super nos servitutem duram; et clamavimus ad Jehovam Deum patrum nostrorum, et exaudivit Jehovah’ vocem nostrem, et vidit afflictionem nostram, et laborem nostrum, et oppressionem nostram, Deut. xxvi 6, 7;
hic eadem quae in hoc versu, quod servirent et affligerentur, per quae significatae similiter tentationes fidelium, sicut etiam per afflictio eorum in deserto per quas quoque repraesentatae Domini tentationes, [3] ut apud Esaiam,
Contemptus,… vir dolorum,… unde quasi occultatio facierum ab Ipso; contemptus, et non reputavimus illum; verumtamen morbos nostros Ipse tulit, et dolores nostros portavit nos vero reputavimus Ipsum plagatum, percussum Dei, afflictum, liii 3, 4;
per haec significantur tentationes Domini; quod ‘morbos nostros tulerit, et dolores nostros portaverit,’ non intelligitur quod fide nullam tentationem subituri, nec quod peccata in se derivaverit et sustulerit; sed quod per tentationum pugnas et victorias vicerit inferna et sic solus, etiam quoad Humanam Essentiam, sustineret tentationes apud fideles. [4] A Domino etiam tentationes vocantur afflictiones; apud Marcum,
Qui super petrosa seminantur, quando audiverint sermonem,… non habent radicem in seipsis, verum temporarii sunt; postea quando afflictio et persecutio oritur propter sermone statim scandalizantur, iv 16, 17;
‘afflictio’ manifeste pro tentatione: ‘non radicem habere in seipsis’ est non charitatem, in hac enim radicatur fides, qua radice qui in gaudent, in tentationibus succumbunt: apud Johannem,
In mundo afflictionem habetis; sed confidite, Ego vici mundum, xvi 33;
‘afflictio’ pro tentatione: [5] apud Matthaeum,
Excitabitur gens contra gentem, et regnum contra regnum,… omnia haec initium dolorum, tunc tradent vos in afflictione…. Erit tunc afflictio magna, qualis non fuit ab initio mundi…. Statim post afflictionem dierum istorum sol obscurabitur, xxiv 7-9, 21, 29;
ubi de consummatione saeculi seu ultimis temporibus Ecclesiae; ‘afflictio’ pro tentationibus externis et internis; externae sunt persecutiones a mundo, internae a diabolo; nulla charitas significat per quod ‘gens contra gentem, regnum contra regnum,’ et per quod ‘sol,’ hoc est, Dominus, amor et charitas, ‘obscurabitur.’

AC n. 1847 1847. ‘Quadringentis annis’: quod significet durationem et statum nempe tentationum, constat a significatione (x)’quadringentorum’ qui numerus idem significat ac quadraginta, nempe tentationum durationes et status, de qua n. 730, 862; tentationum durationes breviores et diuturniores per ‘quadraginta’ in Verbo describuntur. In sensu litterali spectant haec durationem filiorum Jacobi in Aegypto, quae quod fuerit triginta et quadringentorum annorum, constat Exod. xii 40, tametsi duratio tanta non fuerit ab adventu Jacobi in Aegyptum sed a peregrinatione Abrami ibi, ut prius observatum; ab hac triginta et quadringenti dictum quia numerus hic involvit tentationes, quas repraesentabant per servitutem in Aegypto, tum postea per quadraginta annorum afflictiones in deserto.

AC n. 1848 1848. Vers. 14. Et etiam gentem, cui servient, judicabo Ego; et postquam ita, exibunt acquisitione magna. ‘Etiam gentem, cui servient’ significat malos qui opprimunt: ‘judicabo Ego’ significat visitationem et judicium: ‘et postquam ita, exibunt acquisitione magna’ significat liberationem, et quod illis bona caelestia et spiritualia.

AC n. 1849 1849. ‘Etiam gentem cui servient’: quod significet malos qui opprimunt, constat a significatione ‘gentis, et servire’; ‘gens’ in genuino sensu significat bona, seu quod idem, bonos; nam bona cum abstracte dicuntur, sunt apud subjectum quod est homo, spiritus, vel angelus; ‘gens’ autem in opposito sensu significat mala, seu quod idem est, malos, de qua n. 1159, 1258-1260. ‘Servire’ autem, seu servitus, significat oppressionem, ut in versu praecedente.

AC n. 1850

1850. ‘Judicabo Ego’: quod significet visitationem et judicium, constare potest absque explicatione. Per ‘judicare seu judicium’ non significatur aliquod ultimum judicium, sicut vulgus opinatur, nempe quod caelum et terra peritura, et sic quod novum caelum et nova terra creanda, de quibus apud Prophetas et in Apocalypsi, ac ita quod omnia interitura; quae opinio tam late se diffudit ut etiam instructissimorum animos occupaverit, immo usque adeo ut non credant mortuos resurrecturos quam eo tempore; quare quia praedictum hoc tempus, et usque post tot inde saecula praeterlapsa vident non evenire nec instare, securi se confirmant in sua securitate quod tale nihil sit, ita quod non resurrecturi: sed sciendum quod nusquam per Ultimum Judicium, seu per quod caelum et terra interitura, tale intellectum sit; secundum sensum litterae ita est, nusquam autem secundum sensum internum; secundum sensum internum per Ultimum Judicium intelligitur ultimum tempus Ecclesiae, per caelum et terram quae peritura, intelligitur Ecclesia quoad cultum internum et externum, quae Ecclesia nulla fit quando nulla charitas. [2] Ultimum Judicium fuit Antiquissimae Ecclesiae cum desiit omnis charitas et fides, et cum nulla perceptio, quod factum proxime ante diluvium; ipsum diluvium de quo supra, fuit Ultimum Judicium istius Ecclesiae; tunc periit caelum et terra, hoc est, Ecclesia, [3] et novum caelum et nova ter creata sunt, hoc est, nova Ecclesia quae Ecclesia Antiqua appellat de qua etiam actum est; haec quoque Ecclesia suum ultimum tempus habuit, tunc nempe cum omnis charitas frigescebat et omnis fides obtenebrabatur, quod fuit circa tempus Eberi; hoc tempus fuit Ultimum Judicium istius Ecclesiae, quae fuit caelum et terra quae perierunt; caelum novum et terra nova fuit Ecclesia Hebraea; haec quoque suum ultimum tempus seu Ultimum Judicium habuit cum idololatrica facta; quare nova Ecclesia exsuscitata, et hoc apud Jacobi postero quae Ecclesia Judaica appellata quae non alia Ecclesia erat quam Ecclesia repraesentativa charitatis et fidei; in illa Ecclesia, seu apud posteros Jacobi, nulla fuit charitas et fides, quare nec ulla Ecclesia, sed modo repraesentativum Ecclesiae, ob causam quia immediata non dari potuit communicatio regni Domini in caelis cum aliqua Ecclesia vera in terris, quare facta est communicatio mediata per repraesentativa; hujus sit dictae Ecclesiae ultimum tempus seu Ultimum Judicium fuit cum Dominus in mundum venit, nam tunc cessarunt repraesentativa, nempe sacrificia et similes ritus, qui ut cessarent, ex terra Canaane ejecti sunt: [4] post hoc, novum caelum et nova terra creata sunt, nempe nova Ecclesia quae dicenda est Ecclesia Primitiva, incepta a Domino et dein successive corroborata, quae primitus in charitate et fide fuit; de hujus Ecclesiae interitu praedicitur a Domino apud Evangelistas, et per Johannem in Apocalypsi, qui interitus est qui vocatur Ultimum Judicium; non quod nunc caelum et terra peritura, sed quod nova Ecclesia in quodam terrarum orbe excitabitur manente hac in suo cultu externo sicut Judaei in suo; in quorum cultu quod nihil charitatis et fidei sit, hoc est, nihil Ecclesiae, satis notum est; haec in communi de Ultimo Judicio. [5] In particulari, est ultimum judicium cuivis statim cum moritur, nam tunc transit in alteram vitam, in qua cum venit in vitam quam habuit in corpore judicatur vel ad mortem vel ad vitam. Ultimum judicium quoque est in singulari; apud hominem qua judicatur ad mortem, sunt omnia et singula quae condemnant, nam nihil tam minimum datur in ejus cogitatione et voluntate quod non simile est ultimo ejus judicio, et eum ad mortem trahit; apud hominem qui judicatur ad vitam, similiter omnia et singula ejus cogitationis et voluntatis apud eum habent ultimi ejus judicii imaginem, et illum ferunt ad vitam; nam qualis homo est in communi, talis est in singularibus cogitationis et affectionis. Haec sunt quae per Ultimum Judicium significantur.

AC n. 1851 1851. ‘Et postquam ita, exibunt acquisitione magna’: quod significet liberationem, et quod illis bona caelestia et spiritualia, constat ex significatione ‘exire’ quod sit liberari, et a significatione ‘acquisitionis’ quod sit bonum caeleste et spirituale, nam haec acquisitio est illorum qui patiuntur persecutiones, et subeunt tentationes, oppressiones, afflictiones seu servitutem, de quibus in hoc et praecedente versu: haec bona quoque repraesentata et significata sunt per ‘acquisitionem filiorum Jacobi, cum exiverunt Aegypto,’ Exod. xi 2; xii 36, tum quoque per ‘acquisitionem eorum in terra Canaane expulsis gentibus’; et passim apud Prophetas ubi de spoliis ab hostibus quibus ditescent, agitur.

AC n. 1852 1852. Vers. 15. Et tu venies ad patres tuos in pace, sepelieris in senio bono. ‘Tu venies ad patres tuos in pace’ significat quod nihil a bonis et veris laedetur: ‘sepelieris in senio bono’ significat fruitionem omnium bonorum ab illis qui Domini sunt.

AC n. 1853 1853. Quod ‘tu venies ad patres tuos in pace’ significet quod nihil a bonis et veris laedetur, constare potest a significatione ‘patrum,’ tum ‘venire ad patres,’ ut et ‘pacis.’ ‘Patres’ in sensu interno significant hic idem ac simul filiae et filii; quod ‘filiae’ significent bona, et ‘filii’ vera, ostensum est prius n. 489-491, 533, 1147, inde ‘patres’ simul quae filiarum et filiorum; ‘venire ad patres’ est transire a vita corporis in vitam spiritus, seu a mundo in alteram vitam; ‘in pace’ significat quod nihil. amittet, ita quod nihil laedetur; nam qui transit in alteram vitam, nihil amittit ab illis quae hominis sunt, omnia et singula retinet et secum habet, praeter corpus quod impediit exercitium interius ejus facultatum: quod hic nulla mors seu transitio ad patres per mortem significetur, constare potest a mox sequentibus.

AC n. 1854 1854. Quod ‘sepelieris in senio bono’ significet fruitionem omnium bonorum ab illis qui Domini sunt, constat ex eo quod ii qui moriuntur et sepeliuntur, non moriantur sed transeant a vita obscura in claram; nam mors corporis est modo continuatio, ut et perfectio vitae, et tunc primum veniunt in fruitionem omnium bonorum illi qui Domini sunt, quae fruitio significatur per ‘senium bonum.’ Saepius occurrit quod mortui sint, sepulti et collecti ad patres, sed haec non significant in sensu interno illa quae in sensu litterae; in sensu interno sunt illa quae sunt vitae post mortem et quae aeterna, at in sensu litterae illa quae sunt vitae in mundo et quae temporaria; [2] proinde qui in sensu interno sunt, sicut angeli, cum talia occurrunt, nusquam morantur in talibus quae sunt mortis et sepulturae, sed in talibus quae sunt continuationis vitae; nam mortem nihil aliud considerant quam exuitionem illorum quae sunt naturae crassissimae et temporis et quam ipsius vitae continuum; immo ignorant mortem, nam nihil cogitant de morte: similiter se habet cum aetatibus hominis; quod hic dicatur ‘in senio bono,’ angeli nusquam percipiunt senium, immo ignorant quid senium, nam jugiter ad vitam juventutis et adolescentiae tendunt; talis vita, proinde ejus caelestia et spiritualia sunt quae intelliguntur cum senium bonum et similia in Verbo occurrunt.

AC n. 1855 1855. Vers. 56. Et generatione quarta redibunt huc, quia non consummata iniquitas Emoraeorum usque huc. ‘Generatione quarta redibunt huc’ significat tempus et statum restitutionis: ‘quia non consummata iniquitas Emoraeorum usque huc’ significat ultimum tempus dum non amplius ullum bonum.

AC n. 1856 1856. ‘Generatione quarta redibunt huc’: quod significet tempus et statum restitutionis, constat a significatione ‘generationi’ quartae’; generatio quarta significat idem ac quadraginta et quadringenta, nempe tentationis durationem et statum, de qua supra ad vers. 13; est diminutivum quoddam inde; sive major numerus sive minor, modo ejusdem prosapiae, idem involvit, ut prius aliquoties dictum: quod ‘generatio quarta’ non aliquam generationem ab Abramo nec ab Isaco nec a Jacobo significet, constat ab historicis Verbi, generationes enim plures fuerunt, et hae diversae a suis patribus, cum redibant; alibi similiter occurrit ‘generatio quarta,’ sed nusquam significat in sensu interno generationem, hic vero tempus et statum restitutionis, quia finem illorum quae significantur per quadraginta seu quadringenta, videatur n. 862, et 1847.

AC n. 1857 1857. ‘Quia non consummata iniquitas Emoraeorum usque huc’: quod significet ultimum tempus dum non amplius ullum bonum, constat a significatione ‘Emoraei,’ tum a significatione ‘consummationis’: per ‘Emoraeum’ in Verbo significatur malum in genere, ex causa quia terra Canaane vocata est terra Emoraeorum, ut constat apud Ezech. xvi 3, 4, et Amos ii 9, 10; quare hic per Emoraeum significantur omnes gentes terrae Canaanis, per quas significata sunt mala et falsa in specie, ut prius dictum, inde per ‘Emoraeum’ omnia mala in genere. Per ‘consummationem’ significatur ultimum tempus cum amplius nullum bonum. [2] Quid autem in sensu interno intelligitur per id quod ‘non consummata iniquitas Emoraeorum usque huc’, arcanum est; ita se habet cum malis in altera vita quod non puniantur antequam mala eorum ad summum perducta sint, et hoc in communi et in particulari; tale enim est aequilibrium in altera vita ut ipsum malum se puniat, seu quod mali incurrant in poenam mali, sed tunc cum ad summum perductum est; unumquodvis malum habet suum terminum, et hoc cum diversitate apud unumquemvis, quem terminum transgredi non licet; cum malus transgreditur, tunc se praecipitat in poenam, hoc in omni particulari: similiter in communi; [3] se mali in infernum detrudunt non momento sed successive: hoc trahit originem a lege universali ordinis a Domino instituti, quod Dominus nusquam aliquem in infernum demittat, sed quod ipsum malum, seu ipse malus, se detrudat, et hoc successive usque dum malum consummatum est, nec aliquid boni amplius appareat; quamdiu aliquid boni, elevatur ab inferno, at cum non nisi malum, ipse detruditur in internum; unum ab altero prius separandum est, nam sibi opposita sunt; utrinque pendere non concessum est; haec sunt quae significantur per quod ‘iniquitas Emoraeorum consummanda’: boni autem aliter, elevantur continue a Domino versus caelum, et malum successive abstergitur. [4] Se habet cum statu Ecclesiae similiter; non prius visitatio venit, quam cum consummatum est malum, hoc est, cum non amplius bonum charitatis et verum fidei, de qua consummatione saepius apud Prophetas; ut apud Esaiam,
Consummationem et decisionem audivi a cum Domino Jehovih Zebaoth super omnem terram, xxviii 22:
apud Jeremiam,
Babel, quae habitas super aquis multis, magna thesauris, venit finis tuus, mensura lucri tui; li 13:
apud Danielem,
Septimanae septuaginta decisae sunt super populum tuum, et super civitatem sanctitatis tuae, ad consummandum praevaricationem, et ad obsignandum peccata, et ad expiandum iniquitatem, et ad adducendum justitiam saeculorum, et ad obsignandum visionem et prophetam, et ad ungendum Sanctum sanctorum, ix 24;
Tandem super avem abominationum desolatio, et usque a consummationem et decisionem effundet se super devastationem, ibid. vers. 27:
[5] ab Ipso Domino etiam praedicitur consummatio his verbis apud Lucam,
Cadent ore gladii, et captivabuntur inter omnes gentes; et tandem Hierosolyma erit conculcata a gentibus, usque dum implebuntur tempora gentium, xxi 24;
‘cadere ore gladii’ significat a falsis, ‘gladius’ enim in Verbo est falsi poena: ‘Hierosolyma’ pro Regno Domini et Ecclesia, n. 402: ‘gentes pro malis, n. 1260; ita quod tunc consummatio, cum Ecclesia possessa a malis et falsis, et sic destructa a se.

AC n. 1858 1858. Vers. 17. Et fuit, sol occidit, et caligo facta, et ecce furnus fumi, et fax ignis, quae transivit inter segmenta illa. ‘Et fuit, sol occidit significat extremum tempus cum consummatio: ‘et caligo facta significat cum odium loco charitatis: ‘et ecce furnus fumi’ significat densissimum falsum: ‘et fax ignis’ significat cupiditatum aestus: ‘quae transivit inter segmenta illa’ significat quod ille divisit illos, qui fuerunt ab Ecclesia cum Domino.

AC n. 1859 1859. ‘Et fuit, sol occidit’: quod significet extremum tempus cum consummatio, constat ab illis quae supra ad vers. 12 de occasu solis et ejus significatione dicta sunt, quod nempe sit extremum tempus Ecclesiae.

AC n. 1860 1860. ‘Et caligo facta’: quod significet cum odium loco charitatis, constat a significatione ‘caliginis’; in Verbo ‘tenebrae’ significant falsa, sed ‘caligo’ mala, de quibus mox infra; ‘tenebrae’ sunt cum falsum loco veri, et ‘caligo’ cum malum loco boni, seu quod prorsus idem est cum odium loco charitatis; cum odium loco charitatis, tanta caligo est ut homo prorsus nesciat quod malum sit, minus quod tantum malum ut illum in altera vita ad infernum detrudat; qui enim in odio sunt, appercipiunt quoddam jucundum et quasi quoddam vitale in eo; ipsum jucundum hoc et vitale facit ut vix sciat aliter quam quo bonum sit; quicquid favet hominis voluptati et cupiditati, quia amori hoc sentit sicut bonum, usque adeo ut cum ei dicitur quod infernale sit, vix possit credere; minus cum ei dicitur quod tale jucundum et vitale vertatur in altera vita in fetidum excrementitium et cadaverosum; minus adhuc credit quod ipse fiat diabolus et horrenda inferni imago; infernum enim non nisi quam ab odiis et talibus diabolicis formis consistit; [2] hoc usque scire potest qui aliqua facultate cogitandi pollet, nam si ipse describeret aut repraesentaret aut, si posset, aliquo modo depingeret odium, non aliter faceret ac per diabolicas formas, quales etiam post mortem fiunt; et quod mirum, tales usque dicere possunt quod in altera vita in caelum venturi, quidam per solum id quod dicant se fidem habere, cum tamen in caelo non sunt nisi formae charitatis, quae quales sunt, videatur ab experientia n. 553; cogitent, nunc, quomodo binae illae formae, odii et charitatis, simul in uno loco concordare possint. Quod ‘tenebrae’ significent falsum et ‘caligo’ malum, constare potest ab his in Verbo locis; apud Esaiam,
Ecce tenebrae obtegunt terram, et caligo populos, lx 2:
apud Joelem,
Cohorrescant omnes habitatores terrae, quia venit dies Jehovae… dies tenebrarum et caliginis, ii 1, 2
apud Zephaniam,

Dies excandescentiae dies ille,… dies vastitatis et desolationis, dies tenebrarum et caliginis, i 15:
apud Amos,
Nonne tenebrae dies Jehovae, et non lux? et caligo, et non splendor illi? v 20;
ubi ‘dies Jehovae’ pro ultimo tempore Ecclesiae, de quo hic; ‘tenebrae’ pro falsis, ‘caligo’ pro malis, ideo utrumque dicitur, alioquin foret unius rei repetitio, seu exaggeratio inanis; vox autem in lingua originali qua exprimitur caligo in hoc versu, involvit utrumque, tam falsum quam malum, seu densum falsum ex quo malum, tum densum malum ex quo falsum.

AC n. 1861 1861. ‘Et ecce furnus fumi’: quod significet densissimum falsum, et ‘fax ignis’ quod significet cupiditatum aestus, constat ex significatione ‘furni fumi’ quod sit densum falsum; et a significatione ‘facis ignis’ quod sit cupiditatum aestus: ‘furnus fumi’ dicitur quia homo, cumprimis homo Ecclesiae, qui cognitiones veri habet, et usque non agnoscit sed corde negat, inque contrariis vero vitam agit, non aliter apparet ac furnus fumi, ipse ut ‘furnus,’ et falsum ex odiis ut ‘fumus’; cupiditates ex quibus falsa, non aliter ac ‘faces ignis ex tali furno,’ sicut etiam constat ex repraesentativis in altera vita, de quibus ab experientia n. 814, 1528; sunt cupiditates odiorum, vindictarum, crudelitatum, et adulteriorum, magis eorundem quando cum dolis mixta sunt, quae tales apparent et fiunt. [2] Quod per ‘furnum fumum et ignem’ talia in Verbo significentur, constare potest ab his locis; apud Esaiam,
Unusquisque hypocrita et malitiosus, et omne os loquens stultitiam,… quia flagrat sicut ignis malitia, senticetum et vepretum comedit, et incendit implexa silvae, et elevant se elatione fumi; in excandescentia Jehovae Zebaoth obscurata est terra et factas est populus sicut cibus ignis, vir fratri suo non parcent, ix [16,] 17, 18 [A.V. 17, 18, 19];
ubi ‘ignis’ pro odiis, ‘elatio fumi inde’ pro talibus falsis; odium describitur per quod ‘vir fratri suo non parcent’; qui cum inspiciuntur ab angelis, non aliter apparent quam hic sunt descripti: [3] apud Joelem,

Dabo prodigia in caelis et in terra, sanguinem, et ignem, et columnas fumi; sol vertetur in tenebras, et luna in sanguinem antequam venit dies Jehovae magnus et terribilis, iii 3, 4 [A.V. ii 30, 31];
ubi ‘ignis’ pro odio, ‘columnae fumi’ pro falsis, ‘sol’ pro charitate ‘luna, pro fide: [4] apud Esaiam,
Erit terra in picem ardentem, nocte et die non exstinguetur, in aeternum ascendet fumus ejus, xxxiv 9, 10;
‘pix ardens’ pro diris cupiditatibus, ‘furnus’ pro falsitatibus: [5] apud Malachiam,

Ecce dies veniens ardens sicut furnus, et erunt omnes superbi, et omnis faciens malitiam stipula, et inflammabit eos dies veniens; non relinquet iis radicem et ramum, iii 19;
‘ardens furnus’ pro similibus; ‘radix’ pro charitate, ‘ramus’ pro veritate quae non relinquentur: [6] apud Hosheam,

Ephraim reus factus in Baale,… erit sicut gluma e turbine abigitur ex area, et sicut fumus ex fumario, xiii 1, 3;
‘Ephraim’ pro intelligente qui sic factus: [7] apud Esaiam,
Erit robustus in stuppam, et opus ejus in favillam, succendentur ambo pariter, et nemo exstinguens, i 31;
pro qui in amore sui, seu quod idem, in odio contra proximum, quod ita ex cupiditatibus suis ‘succendentur’: apud Johannem,
Babylon facta habitaculum daemonum,… clamabant videntes fumum combustionis ejus,… fumus ascendit in saecula saeculorum, Apoc. xviii 2, 18; xix (x)3:
[8] apud eundem,
Aperuit puteum abyssi, unde ascendit fumus e puteo, sicut fumus fornacis magnae; et obscuratus est sol, et aer e fumo putei, Apoc. ix 2:
apud eundem,
Ex ore equorum exivit ignis, et fumus, et sulphur; ab his occisi sunt tertia pars hominum, ab igne, et a fumo et a sulphure, quod exibat ex ore eorum, Apoc. ix 17, 18:
apud eundem,
Qui adorat bestiam,… bibat ex vino irae Dei mixto mero in calice irae Ipsius, et cruciabitur igne et sulphure, Apoc. xiv 9, 10:
apud eundem,

Quartus angelus effudit phialam suam in solem, et datum illi est aestu adurere homines per ignem, itaque aestuaverunt homines aestu magno, et blasphemarunt nomen Dei, Apoc. xvi 8 [9];
similiter quod
Conjecti sint in stagnum ignis ardens in sulphure, Apoc. xix 20; xx 14, 15; xxi 8;
[9] illis locis ‘ignis’ pro cupiditatibus, ‘fumus’ pro falsitatibus, quae ultimis temporibus regnabunt; qualiter se habent in altera vita, visa sunt Johanni cum visus interior ei apertus fuit; similia quoque spiritibus videntur et animabus post mortem: exinde constare potest quid ignis infernalis, quod nihil aliud sit quam odium, vindicta et crudelitas, seu quod idem, amor sui, quae talia fiunt; homo quamdiu in vita corporis est, cum talis, utcumque apparet extus alius, si inspiceretur ab angelis prope, coram oculis eorum non aliter appareret, nempe odia ejus ut ‘faces ignis,’ et falsa inde ut ‘faces fumi.’ [10] De hoc igne ita Dominus apud Matthaeum,
Omnis arbor non faciens fructum bonum, exscinditur, et in ignem conjicitur, iii 10; Luc. iii 9;
per ‘bonum fructum’ intelligitur charitas, qua qui se deprivat, se ‘exscindit et conjicit in talem ignem’: apud eundem,
Mittet Filius Hominis angelos suos, qui colligent e regno Ipsius omnia offendicula, et eos qui faciunt iniquitatem, et mittent eos in caminum ignis, xiii 41, 42, 50;
similiter: apud eundem,
Rex dicit iis qui e sinistris, Discedite a me maledicti, iniquitatem aeternum, paratum diabolo et angelis ejus, xxv 41;
similiter:
[11] Quod mitterentur in Ignem aeternum, Gehennam ignis, et quod vermis eorum non moriatur, et ignis non exstinguatur, Matth. xviii 8, 9; Marc. ix 43-49;
similiter: apud Lucam,
Mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti in aquam, e refrigeret linguam, quia crucior in flamma hac, xvi 24;
similiter. [12] Qui arcana regni Domini non norunt, putant quod Dominus demittat impios in infernum, seu in ignem talem qui est odiorum, ut dictum; sed aliter prorsus se res habet; est ipse homo, et ipse spiritus diabolicus, qui se praecipitat; sed quia ita apparet, secundum apparentiam, immo secundum fallacias sensuum, ita locutum est in Verbo, cumprimis coram Judaeis, qui nihil prorsus capere volebant nisi quod esset secundum sensus, qualescumque fallaciae essent; quare sensu litterae, cumprimis propheticae, talibus plenus est, [13] sicut apud Jeremiam,
Sic dixit Jehovah, Judicate mane judicium, et eripite spoliatum e manu oppressoris, ne exeat sicut ignis furor Meus et ardeat, et nemo exstinguens, propter malitiam operum eorum, xxi 12;
‘judicare judicium’ est verum dicere, ‘eripere spoliatum e manu oppressoris’ est bonum charitatis facere, ‘ignis’ pro poena inferna eorum qui haec non faciunt, hoc est, qui in falso odii degunt; in sensu litterae talis ignis et furor tribuitur Jehovae, sed in sensu interno prorsus contrarium est: [14] similiter apud Joelem,
Dies Jehovae,… ante eum comedit ignis, et post eum inflammat flamma, ii 1, 3:
apud Davidem,
Ascendit fumus ex naso Ipsius, et ignis ex ore Ipsius comedit, prunae arserunt ex Ipso,… et caligo sub pedibus Ipsius, Ps. xviii 9, 10 [A.V. 8, 9]:
apud Mosen,
Ignis accensus in ira Mea, et ardebit usque ad infernum infimum, ac comedet terram et proventum ejus, et inflammabit fundamenta montium, Deut. xxxii 22;
ubi ‘ignis’ pro odiis, ‘fumus’ pro falsis, quae apud hominem; quae tribuuntur Jehovae seu Domino ex causis de quibus dictum; apparet quoque ita infernis quod Jehovah seu Dominus hoc faciat, sed prorsus contrarium est; ii sunt qui sibi hoc faciunt, quia in odiorum ignibus sunt; inde patet, nisi sensus internus Verbi sciatur, quam facile homo in phantasias possit labi. [15] Similiter se habuit cum fumo et igne qui visus populo e monte Sinai cum Lex promulgaretur; Jehovah enim seu Dominus apparet unicuique qualis est, angelis caelestibus sicut sol, angelis spiritualibus sicut luna, bonis omnibus sicut lux variae jucunditatis et amoenitatis, at malis sicut fumus et sicut ignis consumens; et quia Judaei cum promulgaretur Lex, nihil charitatis habebant, sed apud eos amor sui et mundi regnabant, proinde non nisi quam mala et falsa, ideo apparuit iis ut fumus et ignis, cum in eodem instanti angelis ut sol et lux caelestis; [16] quod ita apparuerit Judaeis quia tales, constat apud Mosen,
Habitavit gloria Jehovae super monte Sinai;… et aspectus gloriae Jehovae sicut ignis comedens in capite montis, ante oculos filiorum Israelis, Exod. xxiv 16, 17;
apud eundem,
Mons Sinai fumabat totus ille, coram quod descendit super illum Jehovah in igne, et ascendit fumus illius sicut fumus fornacis, et contremuit totus mons valde, Exod. xix 18;
et alibi,
Accessistis et stetistis sub monte, cum mons flagrans igne, usque ad cor caeli, tenebrae, et nubes, et caligo; et locutus est Jehovah ad vos e medio ignis, Deut. iv 11, 12; v 19;
tum,
Factum cum audivistis vocem e medio tenebrarum, et mons flagrans igne, et accessistis ad me,… et dixistis,… Quare moriemur, quia comedet nos ignis magnus hic? si addentes nos audire {1} vocem Jehovae Dei nostri amplius, moriemur, Deut. v 20-22 [A.V. 23-25].
[17] Similiter se haberet si quis alius qui in odio et odiorum spurcis degit, videret Dominum; non aliter Ipsum videre posset quam ex odio et ejus spurcis, quae sunt recipientia radiorum boni et veri ab Ipso, quae radios boni et veri in talem ignem, fumum et caliginem, verterent. Ex iisdem locis quoque patet quid ‘fumus fumi’ et quid ‘fax ignis,’ quod nempe densissimum falsum et spurcissimum malum, quae ultimis temporibus Ecclesiam occupabant.

@1 I has videre, probably a printer’s error. S. has audire in all other cases as Heb.$

AC n. 1862 1862. ‘Quae transivit inter segmenta illa’: quod significet quod ille divisit illos qui fuerunt ab Ecclesia cum Domino, constare potest ab illis quae dicta sunt supra ad vers. 10 de partitione animalium in medium, quod significaverint parallelismum et correspondentiam quoad caelestia, et quod ‘una pars poneretur obviam alteri’ significaverit Ecclesiam et Dominum, quodque ‘spatium intermedium’ seu interstitium, illud quod inter Dominum et Ecclesiam, seu inter Dominum et hominem Ecclesiae, intercedit, quod est conscientia cui bona et vera per charitatem implantata sunt: quando loco charitatis succedunt odia, et loco bonorum et verorum mala et falsa, tunc nulla conscientia boni et veri, sed spatium hoc medium seu interstitium apparet sicut oppletum ‘furno fumi et facibus ignis,’ hoc est, oppletum persuasionibus falsi et odiis quae sunt quae prorsus separant Dominum ab Ecclesia; haec sunt quae significantur per quod ‘ille transiret inter segmenta illa,’ principaliter ‘fax ignis’ quae est amor sui, seu quo idem, malum odiorum; quod quoque constare potest apud Jeremiam ubi eadem paene verba,
Dabo viros transgressos foedus Meum, qui non stabiliverunt verba foederis, quod pepigerunt coram Me, vitulum quem conciderunt in duas, et transiverunt inter partes ejus: principes Jehudae, et principes Hierosolymae, eunuchos, et sacerdote et omnem populum terrae, transeuntes inter partes vituli, et dabo eos in manum hostium eorum, et in manum quaerentium animas eorum, et erit cadaver eorum in cibum avi caelorum et bestiae terrae, xxxiv 14, 18-20.

AC n. 1863 1863. Vers. 18. In die illo pepigit Jehovah cum Abramo foedus, dicendo, Semini tuo dabo terram hanc, a fluvio Aegypti, usque ad fluvium magnum, fluvium Phrath. ‘In die illo pepigit Jehovah cum Abramo foedus’ significat conjunctionem Interioris Hominis Domini cum Interno seu Jehovah: ‘dicendo, Semini tuo dabo terram hanc, significat consolationes post tentationes has et horrores, quod illi qui in charitate et fide in Ipsum heredes fient: ‘a fluvio Aegypti ad fluvium magnum, fluvium Phrath’ significat extensionem spiritualium et caelestium; ‘ad fluvium Aegypti’ est extensio spiritualium; ‘ad fluvium Phrath’ est extensio caelestium.

AC n. 1864 1864. ‘In die illo pepigit Jehovah cum Abramo foedus’: quod significet conjunctionem Interioris Hominis Domini cum Interno, constat ex significatione ‘foederis’ quod sit conjunctio, de qua prius n. 665, 666, 1023, 1038; et hic quia agitur in interno sensu de Domino, significat conjunctionem interiorem; nam progressus est Dominus magis et magis ad conjunctionem et unionem cum Jehovah Patre Ipsius, usque dum unus factus, hoc est, ipsa Essentia Humana etiam Jehovah, Qui fuit ipsum Internum Domini; haec repraesentata sunt per ‘foedus quod Jehovah pepigit cum Abramo’: quisque vide potest quod Jehovah nusquam pangat foedus cum homine; hoc foret contra Divinum; quid homo nisi quoddam vile et spurcum, quod ex se nihil nisi quam malum cogitat et facit; omne bonum quod facit, est ex Jehovah; ex quo constare potest quod foedus hoc, sicut cetera foedera cum posteris Abrami, non aliud fuerit quam repraesentativum Divini et caelestium regni Dei, hic quod fuerit repraesentativum conjunctionis Humanae Essentiae Domini cum Ipsius Divina, hoc est, Jehovah: quod fuerit repraesentativum conjunctionis Interioris Hominis Domini cum Interno, hoc est, Jehovah, constat ex praecedentibus quod nempe Dominus per tentationum pugnas et victorias magis et magis se conjunxit et univit. Quid Interior Homo, prius dictum est, nempe quod medius inter Internum et Externum.

AC n. 1865 1865. ‘Dicendo, Semini tuo dabo terram hanc’: quod significet consolationem post tentationes has et horrores, quod illi qui in charitate et fide in Ipsum heredes fient, constat a significatione ‘seminis’ et a significatione ‘terrae’; per ‘semen Abrami’ significatur amor et inde fides, quod ostensum prius n. 255, 256, 1025, proinde omnes illi qui in charitate et fide in Dominum sunt; per ‘terram Canaan’ autem significatur regnum Domini, quare ‘dare terram semini tuo’ significat quod regnum caeleste daretur in hereditatem illis qui ex charitate fidem in Ipsum habent; [2] quod haec consolationi fuerint Domino post tentationes et horrores, constare potest absque explicatione; nam post eventus illos duros qui visi, nempe postquam profugavit mala et falsa quae significata sunt per ‘volatile quod descendit super corpora, quod abegit Abram,’ de quo vers. 11, et usque densae falsitates se infunderent quas horruit, quae significatae sunt per ‘terrorem tenebrarum magnarum, qui cecidit in sopore super Abramum,’ de quo vers. 12; et tamen denique mera falsa et mala occuparent genus humanum, quae significata sunt per ‘furnum fumi, et facem ignis, quae transivit inter segmenta,’ de quibus vers. praec. 17, non potuit aliter quam in angustia et dolore esse; quare nunc consolatio sequitur qualis supra vers. 4 et 5, quod nempe ‘semen Ipsius hereditabit terram,’ hoc est, qui in charitate et fide in Ipsum quod heredes fient regni Ipsius; salvatio generis humani sola Ipsi consolatio fuit, nam in Amore Divino et caelesti fuit, et factus est, etiam (x)quoad Humanam Essentiam, ipse Amor Divinus et caelestis, in quo unice amor omnium spectatur et cordi est. [3] Quod Amor Divinus talis sit, constare potest ex amore parentum erga liberos, quod crescat secundum gradum quo descendit, hoc est, major fiat in posteris quam in ipsis liberis proximis; nihil usquam datur absque causa et origine, proinde nec amor hic erga posteros successive cum continuis incrementis apud humanum genus; causa et origo non potest alia esse quam a Domino, a Quo omnis amor conjugialis et parentum erga liberos influit, ex eo quod Ipsius amor talis sit ut omnes sicut Pater filios amet, et omnes heredes facere velit et hereditatem prospiciat illis qui nascendi, sicut illis qui nati sunt.

AC n. 1866 1866. ‘A fluvio Aegypti ad fluvium magnum, fluvium Phrath quod significet extensionem spiritualium et caelestium, ‘ad fluvium Aegypti’ quod sit extensio spiritualium, ‘ad fluvium Phrath’ quod sit extensio caelestium, constat a significatione ‘fluvii Aegypti’ et significatione ‘fluvii magni seu Euphratis’: quod hi fluvii significent extensionem spiritualium et caelestium, constare potest a significatione ‘terrae Canaanis’ quod sit regnum Domini in caelis et in terris, quo non nisi quam spiritualia quae fidei, et caelestia quae amoris mutui, sunt; quare non aliud quam horum extensio per termini terrae Canaanis intelligi potest; nam quid terra Canaan, quid fluvius Aegypti, et quid fluvius magnus Euphrates, sint, prorsus nesciunt qui in caelis, immo quid termini alicujus terrae; sed quid extensio spiritualium et caelestium, et statuum illorum determinationes et terminationes, norunt; in his mentem habent, cum illa ab homine leguntur, evanescente sic littera, et ejus sensu historico, qui inserviit pro objecto ideis caelestibus. Quod ‘fluvius Aegypti’ significet extensionem spiritualium, inde est quia ‘Aegyptus’ significat scientifica quae una cum rationalibus et intellectualibus hominis sunt spiritualia ut dictum prius n. 1443 et passim alibi; et quod ‘Aegyptus’ in sensu interno significet scientifica, n. 1164, 1165, 1186, 1462: quod ‘fluvius Euphrates’ significet extensionem caelestium, constare potest a terris quas fluvius iste terminat et disterminat a terra Canaane, per quas passim quoque scientifica et cognitiones caelestium significantur, hic vero quia appellatur fluvius, et fluvius magnus, non alia sunt quam caelestia et eorum cognitiones, nam ‘magnus fluvius’ ‘magnitudo’ de illis praedicatur.

AC n. 1867 1867. Vers. 19-21. Kenitam, et Kenizzitam, et Kadmonita Et Hittitam, et Perizzitam, et Rephaim. Et Emoritam, et Canaanita et Girgashitam, et Jebusitam. ‘Kenita, et Kenizzita, et Kadmonita’ significant falsa quae expellenda a regno Domini: ‘Hittita, Perizzita et Rephaim’ significant persuasiones falsi: ‘Emorita et Canaanita’ significant mala: ‘Girgashita et Jebusita’ significant ex malis falsa.

AC n. 1868 1868. Quod haec per gentes illas significentur, nimis prolixum foret ex Verbo nunc confirmare, et hic non opus quia solum nominantur; de quibusdam actum est prius, ut de Rephaim quod significent persuasiones falsi, n. 567, 581, 1673; de Emorita quod mala, n. 1680; de Canaanita quod mala, supra ad vers. 16; de Perizzita quod falsa, n. 1574; quid reliquae gentes significent in specie, in sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, ubi occurrunt, dicetur. [2] Quod gentes attinet quae expellendae e regno Domini, ita se res habet: in altera vita spiritus mali et diabolici nihil plus cupiunt quam subire in mundum spirituum et infestare bonos spiritus, sed toties ejiciuntur; similiter ac apud hominem qui regeneratur, falsa et mala quae occuparunt illum, subjugantur et dissipantur, et loco eorum vera et bona quae sunt regni Domini, implantantur; [3] haec repraesentata fuerunt per ‘gentes quae expulsae sunt a filiis Jacobi e terra Canaane’; pariter per ipsos Judaeos qui inde dein expulsi; similiter factum cum pluribus gentibus olim, per quas similia repraesentata sunt, ut per Horitas qui expulsi e monte Seir ab Esavi posteris, de quibus Deut. ii 12, 22; et per Avaeos qui expulsi a Caphtoraeis, de quibus Deut. ii 23; tum per Enim aut Rephaim, qui expulsi a Moabitis de quibus Deut. ii 9-11, ut et per Zamzumim ab Ammonitis, de quibus Deut. ii 19-21; praeter per alios plures, de quibus apud Prophetas.

AC n. 1869

1869. Continuatio de Scriptura Sacra seu Verbo

Ostensum mihi est quam multa uni voci Verbi insunt, per id quod ideae cogitationis apertae sint; in altera vita, quod mirabile, hoc fieri potest ita ad vivum ut ipsae ideae appareant visibiles in forma, sic quasi pictae imagines: apertae fuerunt ita ideae unius qui in charitate seu amore mutuo vixit, et delectatus fuit cum vixit in mundo, Verbo; tunc apparuerunt innumerabilia pulchra cum deliciosis et jucundis afficientibus; dictum quod haec quae ita apparent visibilia, iterum quoad interiora possint aperiri, quibus apertis quod adhuc pulchriora et deliciosiora cum ipsis felicibus sisterentur; omnes ideae angelicae tales sunt, nam illae apertae sunt ab Ipso Domino. [2] Illustratum hoc coram spiritibus qui mirati quod in altera vita ita ideae cogitationis aperiri queant, per visam oculi, cujus visionis radii tam hebetes et obscuri sunt, ut minora naturae in quibus innumerabilia, non aliter videant ac opacum quoddam et nigrum informe; at cum per microscopium eadem spectantur, sistuntur videnda interiora, pulchra serie connexa, et jucundo ordine fluentia; et quod haec similiter per acutius microscopium adhuc potuissent aperiri; ex his constare potuit quomodo se habet cum visu interno, cujus radii non alii sunt quam ideae, quod in se tam crassae sint, ut vix crassius in illa sphaera dari queat, tametsi homo aliter putat: sed de ideis, ex Divina Domini Misericordi in sequentibus.

AC n. 1870 1870. Similiter se habet cum Verbo Domini; singulae voces ibi formant suas ideas, nam vox non est nisi formata sic idea ut percipiatur sensus, in quibus tam innumerabilia sunt quae non ad perceptionem hominis venire possunt, sed solum ad angelorum, ut nusquam credi possit; quae cum aperiuntur a Domino, sistuntur formae interiores perceptioni per jucunda et felicia, et visui per repraesentativa et paradisiaca, illa ex caelestibus et spiritualibus amoris seu misericordiae Domini, haec a radiis lucis inde. [2] Ostensum mihi est per mirabilem experientiam quod Verbum non solum quoad singulas voces sed etiam quoad singulas litterulas cujusvis vocis, ita prorsus sicut dicitur quoad minimam iotam, inspiratum sit; unicuivis enim iotae inest aliquid e affectione et vita, quae communis est vocis, ita singularissimis correspondente insinuata; sed haec absque praevia cognitione plurium ad intellectum nequicquam explicari possunt.

AC n. 1871 1871. Verbum Domini quomodo apparet coram angelis, non describi potest, sed aliqua idea capi ab illis qui in cimeliis {1} viderunt cylindros opticos, in quibus repraesentantur imagines pulchrae ab illis quae circum circa ruditer projecta sunt; ibi tametsi illa quae circum circa sunt, apparent nullius formae, seriei et ordinis, sed modo projectiones confusae, usque dum illa concentrantur versus cylindrum, repraesentant ibi imaginem venustam; ita se habet cum Verbo Domini, cumprimis prophetico Veteris Testamenti; in sensu littera: vix nisi inordinatum quoddam apparet, sed cum legitur ab homine, imprimis ab infante puerulo seu puella, fit per gradus ut ascendit, formosius et jucundius; et tandem sistitur coram Domino sicut imago hominis, in qua et per quam repraesentatur caelum in suo complexu, non quale est, sed quale vult Dominus ut sit, nempe ut sit similitudo Ipsius.
@1 cimelium from Gk. [ ] (keimelion) = ‘a depository, treasure house (? museum).’ The following description seems to be that of a kaleidoscope.$

AC n. 1872 1872. Apparuit mihi puella pulchra et candida facie, pergens cito versu dextrum sursum, paulum accelerans, aetate ut in primo flore, non infans nec juvenis, veste nigra splendente decora, sic laeta festinabat a luce in lucem dictum quod interiora Verbi talia sint cum primum ascendunt; vestis nigra fuit Verbum in littera. Postea puella adolescens volabat ad dextram genam, sed visu solum interiore appercepta; dictum quod illa sint quae ex interno sensu Verbi ad captum non perveniunt.

AC n. 1873 1873. Locuti sunt spiritus de sensu interno Verbi; ut sisteretur a intellectum, qualis est, illustrabatur per exemplum, quid fructus fidei, et dictum, quod bona opera sint fructus fidei in sensu externo seu litterae; se quod bona illa opera sint inanimata nisi procedant a charitate, et quod si fructus fidei in sensu proxime interiore sit charitas; sed quia charitas seu amor erga proximum procedere debet ex amore in Dominum, est hic fructus fidei in sensu interno; et quia omnis amor ex Domino, est Ipse Dominus; ita enim bono operi inest charitas, huic amor in Dominum, et in hoc Ipse Dominus.

AC n. 1874 1874. Locutus cum spiritibus bonis, quod multa, et plura quam aliquis credere potest, in Verbo dicta sint secundum apparentias, et secundum fallacias sensuum, ut quod Jehovah in ira, excandescentia et furore sit contra impios, quod gaudeat ad perdendum et delendum eos, immo quod occidat; at dicta sunt ob causam ne frangerentur persuasiones et cupiditates sed ut flecterentur; nam loqui aliter ac homo capit, quod est ex apparentiis, fallaciis, et persuasionibus, fuisset serere semen in aquas, et dicere tale quod ilico rejiceretur: sed usque illa inservire possunt pro vasis communibus in quibus spiritualia et caelestia, nam illis insinuari potest quod omnia a Domino; dein quod permittat Dominus, sed quod omne malum a spiritibus diabolicis; postea quod Dominus provideat et disponat ut mala vertantur in bona; demum quod nihil nisi bonum a Domino; ita perit sensus litterae sicut ascendit, et fit spiritualis, dein caelestis, demum Divinus.

AC n. 1875 1875. Datum appercipere ideas angelicas in Oratione Domini circa haec verba, ‘ne inducas nos in tentationem, sed libera nos a malo’; a spiritibus bonis proximis idea quadam apud me perceptibili rejiciebatur ‘tentatio et malum,’ et hoc eo usque, dum pure angelicum, nempe ‘bonum,’ absque idea tentationis et mali, remaneret, pereunte sic prorsus sensu litterali; de quo bono in prima rejectione formabantur innumerabiles ideae, quomodo bonum ex afflictione hominis veniat, et usque afflictio ex homine et ejus malo cui inest poena, et hoc cum adjuncta specie indignationis quod opinarentur tentationem et ejus malum aliunde venire, et quod cogitandum de malo, cum de Domino; hae ideae purificabantur quo ascendebant altius; ascensus repraesentati sunt per rejectiones, de quibus etiam n. 1393, quae fiebant velocitate et modo inexpressibili, usque dum in umbram cogitationis meae transirent; tunc erant in caelo, ubi ideae angelicae ineffabiles solum de bono Domini.

AC n. 1876 1876. Nomina virorum, regnorum, urbium, quae in Verbo, similiter
ac voces loquelae humanae, pereunt in primo limine cum ascendunt; sunt enim terrestria, corporea et materialia, quae successive (x)exuunt animae quae veniunt in alteram vitam, et prorsus illi quae veniunt in caelum; angeli ne minimum ideae alicujus personae, proinde ejus nominis, retinent; quid Abram, quid Isac, et Jacob, non amplius sciunt; formant sibi ideam ex illis quae per illos in Verbo repraesentantur et significantur; sunt nomina et voces sicut grumi seu sicut squamae, quae decidunt cum intrant in caelum: inde constare potest quod per nomina in Verbo nihil aliud quam res significentur; de quibus multoties cum angelis locutus, a quibus de veritate plene instructus sum. Loquela spirituum inter se non est vocum sed est idearum quales sunt cogitationis humanae absque vocibus, quare universalis est omnium linguarum; at cum loquuntur cum homine, cadit eorum loquela in voces linguae hominis, ut dictum n. 1635, 1637, 1639; [2] cum de hoc locutus cum spiritibus, dicere datum est quod dum colloquuntur inter se, ne unam quidem vocem linguae humanae, minus adhuc aliquod nomen, possent enuntiare, quod quidam eorum mirati, recesserunt, et tentabant, sed redeuntes dicebant quod non pronuntiare potuerint, quia voces illae crassius materiales, ut essent infra sphaeram eorum ex sono aeris per organa corporea articulato, aut per influxum in talia per viam ducentem ad auditus organum internam formatae: inde clare quoque constare potuit quod nihil vocis quae in Verbo, transire posset ad spiritus, minus ad spiritus angelicos, quorum loquela adhuc universalior est, n. 1642, minime ad angelos, n. 1643, apud quos nihil remanet de ideis primis spirituum sed loco eorum spiritualia vera, et caelestia bona, quae ineffabili modo, formis minimis, continuis, connexis in unanima serie, cum originariis repraesentativorum ex felicitate amoris mutui amoenissimorum et pulcherrimorum, et e amoenitatibus et pulchritudinibus felicium, quia vita Domini inspiratis, variantur.

AC n. 1877 1877. Qui in mundo spirituum sunt animae seu spiritus, imprimis mali retinent primum illa quae habuerant in vita corporis eorum, nempe terrestria corporea, et mundana, et cum illis principia quae captarunt; inter quos sunt illi qui nihil de sensu interno Verbi audire volant, sed solum de sensu litterali immo usque adeo ut credant quod duodecim apostoli sessuri sint super duodecim thronis et judicaturi duodecim tribus Israelis; pariter quod nulli intrare possint in caelum nisi pauperes, miseri et persecutiones passi; cum tamen ibi sint tam divites quam potentes, qui in charitate et fide in Dominum vixerunt; tales quia vindicant sibi caelum ex meritis, vidi quod discurrant, et ubicumque veniunt, subsannent illa quae sunt sensus interni Verbi, quia contra eorum persuasiones et cupiditates, quod mereri velint caelum et praeferri omnibus aliis; sed comparantur illi vitiosis et noxiis quae influunt in sanguinem, et pervadunt venas et arterias, ac massam sanguinis inquinant.

AC n. 1878 1878. Sunt quoque qui in vita corporis contempserunt Verbum; suntque qui illis quae in Verbo pro formulis irrisionis abusi sunt; sunt qui putarunt Verbum nihil esse, sed servire posse pro vulgo ut teneatur in quodam vinculo; sunt qui Verbum blasphemarunt; et sunt qui profanarunt: horum sors in alte: vita est miserabilis, cujusvis secundum qualitatem et gradum contemptus, irrisionis, blasphemationis et profanationis; nam, ut dictum, Verbum tam sanctum est in caelis, ut iis Verbum sit quasi caelum, quare quia omnium cogitationum datur communio, nusquam possunt simul esse, sed separantur.

AC n. 1879 1879. Cum in lecto essem, dictum mihi quod conspirarent contra me spiritus mali, animo me suffocandi, sed quia tutus et securus a Domino, minas illas vilipendi, et indormivi; at media nocte expergefactus, sensi quod non respirarem a me sed e caelo, nam nihil meae respirationis erat quod manifeste percepi; dicebatur tunc quod conspiratio adesset, et dictum quod essent illi qui odio habent interiora Verbi, hoc est, ipsas veritates fidei, nam hae sunt interiora Verbi, et hoc quia contra illorum fallacias, persuasiones et cupiditates, quibus sensus litterae ratiocinari posset: [2] postea antesignani, cum irritus factus eorum conatus, tentabant intrare in corporis mei viscera, et penetrare usque ad cor, quo etiam admissi; quod semper manifesto sensu perceptum, nam cui aperta sunt interiora quae spiritus, simul etiam sensitivam perceptionem talium accipit; at tunc in statum quendam caelestem immissus sum, qui erat quod nihil conarer repellere hospites illos, minus injuriam vindicare; dicebant tunc quod pacificum sit; sed mox velut rationalitate orbati sunt, vindictam spirantes, et conatus suos perficere conantes, sed incassum; dissipati sunt dein a semet.

AC n. 1880 1880. Praeterea, quod in genere spiritus et angelos attinet qui omnes sunt animae hominum viventes post mortem corporis, multo exquisitiores sensus habent quam homines, nempe visum, auditum, olfactum et tactum, non autem gustum. Sed spiritus non possunt, minus adhuc angeli, suo visu, hoc est, visu spiritus, videre quicquam quod in mundo; illis enim lux mundi seu solaris est velut densa caligo; sicut homo suo visu, hoc est, visu corporis, nec videre potest quicquam quod in altera vita, ei enim lux caeli, seu caelestis Domini, est velut densa caligo. [2] Sed usque spiritus et angeli quando Domino beneplacet, possunt videre illa quae in mundo, per oculos hominis, sed hoc non concedit Dominus apud alium quam cui dat Dominus loqui cum spiritibus et angelis, et esse simul cum illis; per meos oculos datum est illis videre illa quae in mundo, et tam manifeste sicut ego, tum etiam audire homines mecum loquentes; contigit aliquoties quod aliqui amicos suos quos habuerunt in vita corporis, per me viderint ita praesentes prorsus sicut prius, et obstupefacti; viderunt etiam suos maritos et infantes, et voluerunt ut dicerem illis quod adessent et viderent eos, utque referrem de eorum statu in altera vita; sed dicere illis et revelare quod sic visi, mihi interdictum erat, etiam ex ea causa quod dixissent me insanire, aut cogitavissent deliria animi esse, quia notum mihi fuit quod tametsi ore dicerent, usque corde non crederent, dari spiritus, et mortuos resurrexisse. [3] Quando primum apertus mihi fuit visus interior, et per oculos meos viderunt mundum, et quae in mundo essent, spiritus et angeli ita obstupefacti sunt ut dicerent hoc miraculum miraculorum esse, et affecti sunt novo gaudio, quod sic communicatio daretur terrae cum caelo, et caeli cum terra; ast haec delectatio persistebat per menses, sed postquam familiare factum, nunc nihil mirantur. Instructus sum quod spiritus et angeli apud alios homines ne hilum videant quae in mundo, sed modo percipiant cogitationes et affectiones eorum apud quos sunt. Ex his constare potuit quod homo ita creatus sit ut cum vivit in terra inter homines, simul etiam viveret in caelo inter angelos, et vicissim; sic ut caelum et terra simul essent et unum agerent, et scirent homines quid in caelo, et angeli quid in mundo; et cum decedunt, transirent sic a regno Domini in terris in regnum Domini in caelis, non sicut in aliud, sed sicut in idem in quo fuerunt cum vixerunt in corpore; sed quia homo ita corporeus factus est, sibi caelum clausit.

AC n. 1881 1881. Indignantur valde spiritus, immo irascuntur, cum iis dicitur quod homines non credant illos videre, illos audire, illos tactu sentire; dixerunt quod usque scire debeant quod absque sensu non vita, et quo exquisitior sensus eo praestantior vita, et quod objecta quae sentiunt, se habeant adaequate ad praestantiam eorum sensus, et quod repraesentativa quae a Domino, sint realia, nam inde omnia quae in natura et mundo n. 1632: quod sentiant multo melius et praestantius quam illi, haec sunt indignationis eorum verba.

AC n. 1882 1882. Bina genera visionum sunt quae extraordinaria, in quae immissus solum ut scirem quomodo se habent et quid intelligitur per id quod legitur in Verbo quod ‘abducti sint a corpore’, et quod ‘a spiritu in alium locum ablati sint.’

AC n. 1883 1883. Quod primum attinet, nempe ‘abduci a corpore,’ ita se habet: homo reducitur in statum quendam qui medius est inter somnum et vigiliam in quo statu cum est, non aliter scire potest quam quod prorsus vigil sit, omnes sensus tam vigiles sunt sicut in summa corporis vigilia, tam visus quam auditus, et quod mirabile, tactus, qui tunc exquisitior est quam usquam dari queat in vigilia corporis; in quo statu etiam visi sunt spiritus et angeli prorsus ad vivum etiam auditi, et quod mirum, tacti, et tunc fere nihil corporis intererat: tu status est de quo dicitur ‘abduci a corpore,’ et quod nesciant ‘num in corpore vel extra corpus.’ In hunc statum modo ter aut quater immissus sum, ut modo scirem quomodo se habet, et quod spiritus et angeli omni sensu gaudeant, etiam tactu praepollente et exquisitiore tactu corporis.

AC n. 1884 1884. Quod alterum attinet, ‘a spiritu in alium locum auferri,’ ostensum est mihi per vivam experientiam quid sit et quomodo se habet; sed hoc solum bis et ter; solam experientiam licet afferre. Per plateas urbis et per campestria ambulans, tUnc quoque in loquela cum spiritibus, non aliter scivi quam qua ita vigil essem et videns sicut aliis temporibus, ita ambulans absque error et interea in visione eram, videns lucos, fluvios, palatia, domus, homine et plura; sed postquam ita per horas ambulavi, subito eram in visu corpori et animadverti quod in alio loco essem, quo obstupefactus valde appercepi quod in tali statu fuerim in quo illi, de quibus dicitur quod ‘abducti spiritu in alium locum,’ nam dum perstat, nihil reflectitur super viam, et hoc si vel foret plurium miliarium; nec reflectitur super tempus, si vel foret plurium horarum sive dierum; nec fatigatio ulla percipitur; tunc quoque ducitur per vias quas ipse ignorat, usque ad locum designatum. Hoc factum ut quoque scirem quod a Domino duci queat homo, praeter quod sciat unde et quo.

AC n. 1885 1885. Sed hae binae species visionum sunt extraordinariae; ostensae mihi solum ob finem ut scirem quales sunt; sed visa ordinaria sunt omnia illa quae ex Divina Domini Misericordia, relata videas in Parte hac Prima, praemissa et subnexa unicuivis capiti; sed haec non visiones sunt sed visa summa vigilia corporis, et nunc per plures annos.

FINIS PARTIS PRIMAE

AC n. 1886

1886. PARS SECUNDA
GENESEOS
CAPUT DECIMUM SEXTUM

In hoc capite de Hagare et Ismaele agitur; sed quid per Hagarem et Ismaelem repraesentatur et significatur in sensu interno, nemini adhuc notum est; nec notum esse potuit, quia huc usque putavit orbis, etiam eruditus, quod historica Verbi non sint nisi historica, et nihil penitius involvant; et tametsi dixerunt quod unaquaevis {1} iota divinitus inspirata sit, usque per id nihil aliud intellexerunt quam quod detecta sint et quod aliquod dogmaticum applicabile ad doctrinam fidei inde possit deduci, et usui esse docentibus et discentibus, et quod ideo quia divinitus inspirata, vim Divinam habeant in mentibus, et prae omni alio historico operentur bonum. Sed historica in se spectata parum faciunt ad emendationem hominis nec quicquam ad vitam aeternam, nam in altera vita historica oblivioni dantur. Quid enim ibi inde, si scirent de Hagare ancilla quod data Abramo a Sarai? si de Ismaele, immo si scirent de Abramo? Nihil praeter quae sunt Domini et quae a Domino, necessaria sunt animabus ut intrent in caelum et fruantur gaudio, hoc est, vita aeterna; propter haec est Verbum, et haec sunt quae in interioribus illius continentur.
@1 unaquavis I.$

AC n. 1887 1887. Inspiratio involvit quod in singulis Verbi, tam in illius historicis quam in reliquis, sint caelestia quae amoris seu boni, et spiritualia quae sunt fidei seu veri, ita Divina: quod enim a Domino inspiratur, hoc descendit ab Ipso, et quidem per caelum angelicum et sic per mundum spirituum usque ad hominem, apud quem sistitur quale est in littera, sed prorsus aliter est in prima sua origine; in caelo nusquam est aliquod historicum mundanum, sed omne est repraesentativum Divinorum, nec quicquam aliud ibi percipitur, ut quoque notum potest esse ex eo quod ineffabilia sint quae ibi; quare nisi historica sint repraesentativa Divinorum, et sic caelestia, nusquam possunt esse divinitus inspirata. Quale est Verbum in caelis, {1} hoc noscitur solum ex sensu interno, nam Sensus Internus est Verum Domini caelis.
@1 seu in Divinis.$

AC n. 1888 1888. Quod sensus litterae Verbi sit repraesentativus arcanorum Divinorum et quod sit receptaculum et sic reconditorium {1} caelestium et spiritualium Domini, illustrare licet binis exemplis; uno quod per Davidem non intelligatur David, sed Dominus; altero quod nomina nihil aliud significent quam res; consequenter reliqua. De Davide ita dicitur apud Ezechielem,
Servus meus David Rex super eos, et Pastor unus erit omnibus illis:… habitabunt super terra… illi, et filii illorum, et filii filiorum illorum usque in aeternum; et David servus meus Princeps illis in aeternum, xxxvii 24, 25:
et apud Hosheam,

Revertentur filii Israelis, et quaerent Jehovam Deum suum, et Davidem regem suum, iii 5.
Haec a prophetis illis scripta sunt post Davidis tempus, et tamen aperte dicitur quod is erit rex et princeps illorum, ex quibus unicuique constare potest quod per Davidem in sensu interno intelligatur Dominus; ita in ceteris locis, etiam in historicis, ubi David nominatur. [2] Quod nomina regnorum, regionum, urbium, virorum, (x)significent res, constare potest evidenter apud Prophetas; pro exemplo sit solum hoc apud Esaiam,

Sic dixit Dominus, Jehovih Zebaoth, Ne timeas popule Mi, habitator Zionis, ab Asshure; virga percutiet te, et baculum tollet super te in via Aegypti Excitabit super eum Jehovah Zebaoth flagellum, juxta plagam Midianis, in petra Horeb, et baculum tollet super mari, et tollet eum in via Aegypti:… veniet contra Ajath; transibit in Migronem; ad Michmash mandabit armis suis; transibunt Mabaram {2}; Gibea diversorium nobis; trepidabit Hormah {3}; Gibeah Shaulis fugiet; intona voce tua filia Gallim; ausculta Laish; misera Anathoth; vagabitur Madmenah habitatores Gebim congregabunt se; adhuc dies est in Nob ad consistendum; agitabit manum suam mons filiae Zionis, collis Hierosolymae,… succidet implexa silvae ferro, et Libanus per magnificum cadet, x 24, (x)26-34.
[3] Hic sunt paene mera nomina, ex quibus non aliquis sensus prodiret nisi nomina singula significarent res; sique nominibus istis inhaereret mens, nusquam agnosceretur quod Verbum Domini foret. Sed quis credet quod omnia illa in sensu interno contineant arcana caeli? et quod per illa describatur status eorum qui per ratiocinia ex scientificis intrare conantur in mysteria fidei? et quod per unumquodvis nomen aliquid speciale illius status describatur; (m)tum quod ratiocinia illa discutiantur per caelestia amoris et spiritualia fidei a Domino(n)? Quod per `Asshurem’ significetur ratiocinatio, de qua hic agitur, constare manifeste potest ab illis quae de Asshure ostensa sunt, n. 119, 1186; et quod per `Aegyptum’ scientifica, ab illis quae n. 1164, 1165, 1462, quae videantur et examinentur annon ita se habeat; similiter se habet cum ceteris nominibus, et similiter cum singulis vocibus.
@1 i rerum.$
@2 So Sch. but Hebrew [ ] (ma`barah)=`passage’ or `ford’. A.V. has passage. R.V. pass.$
@3 This seems to be an error in Sch. which S. has copied Hebrew is Haramah. A.V. has S. in S.S. 15.$

AC n. 1889 1889. Similiter se habet in hoc capite cum nominibus Abrami, Sarai, Hagaris et Ismaelis; quae autem illa involvunt, constare potest a Contentis, dein ab explicatione singulorum in sequentibus; sed talia sunt quae non facile ad captum explicari possunt; agitur enim sub illis de Rationali Domini quomodo illud conceptum et natum, et quale fiat antequam unitum Domini Interno, quod erat Jehovah quod non facile ad captum explicabile sit, causa est quia hodie non scitur quid internus homo, quid interior, et quid exterior; cum dicitur `rationale,’ aut `rationalis homo,’ tunc aliqua idea habetur, at cum dicitur quod rationale sit medium inter internum et externum, hoc pauci si ulli capiunt; sed usque quia in sensu interno hic agitur de Rationali Homine apud Dominum quomodo conceptus et natus ab Interni Hominis influxu in Externum, et haec sunt quae historica de Abramo, Hagare et Ismaele involvunt, ne prorsus peregrina obveniant quae in explicatione sequuntur, sciendum quod apud unumquemvis hominem sit internus homo, sit rationalis qui medius, et sit externus; et quod hi inter se distinctissimi sint, de quibus videantur quae prius dicta n. 978.
CAPUT XVI
1. ET Sarai uxor Abrami non peperit illi; et ei ancilla Aegyptia, et nomen ejus Hagar.
2. Et dixit Sarai ad Abram, Ecce quaeso conclusit me JEHOVAH a pariendo, ingredere quaeso ad ancillam meam forte aedificabor ab ea et; et auscultavit Abram voci Sarai.
3. Et accepit Sarai uxor Abrami Hagarem Aegyptiam ancillam suam, a fine decem annorum ab habitando Abram in terra Canaan, et dedit Abramo viro suo, illi in mulierem.
4. Et ingressus ad Hagarem, et concepit; et vidit quod conceperit, et vilis fuit domina ejus in oculis ejus.
5. Et dixit Sarai ad Abram, Injuria mea super te, ego dedi ancillam meam in sinum tuum, et vidit quod concepit, et vilis sum in oculis ejus, judicet JEHOVAH inter me et inter te.
6. Et dixit Abram ad Sarai, Ecce ancilla tua in manu tua, fac ei quod bonum in oculis tuis; et humiliavit eam Sarai, et fugit a facie ejus.
7. Et invenit eam angelus JEHOVAE ad fontem aquarum in deserto, ad fontem in via Shur.
8. Et dixit, Hagar, ancilla Sarai, unde venis? et quo vadis? et dixit, A facie Sarai dominae meae ego fugio.
9. Et dixit ei angelus JEHOVAE, Revertere ad dominam tuam, et humilia te sub manibus illius.
10. Et dixit ei angelus JEHOVAE, Multiplicando multiplicabo semen tuum, et non numerabitur prae multitudine.
11. Et dixit ei angelus JEHOVAE, Ecce tu gravida, et paries filium, et appellabis nomen ejus Ismael, quia audivit JEHOVAH ad afflictionem tuam.
12. Et is erit onager homo, manus ejus in omnes, et manus omnium in eum, et contra facies omnium fratrum suorum habitabit.
13. Et vocavit nomen JEHOVAE loquentis ad se, TU DEUS videns me, quia dixit, Num etiam hic vidi post videntem me?
14. Propterea vocavit fontem, fons Vivo videnti me; ecce inter Kadesh et inter Bared.
15. Et peperit Hagar Abramo filium, et vocavit Abram nomen filii sui, quem peperit Hagar, Ismael.
16. Et Abram filius octoginta annorum et sex annorum, in pariendo Hagar Ismaelem Abramo.

AC n. 1890 1890. Agitur in hoc capite de primo rationali apud Dominum, quod conceptum ab {1} Interni Hominis influxu in affectionem scientiarum Externi: Internus Homo est `Abram’: affectio scientiarum Externi est `ancilla Aegyptia Hagar’: rationale (o)inde est `Ismael’: quod quale fuit, describitur, et dein cap. xxi quod `expulsum domo,’ postquam Divinum Rationale Domini repraesentatum per `Isacum,’ natum est.
@1 i et natum.$

AC n. 1891 1891. Quod Domini rationale primum juxta {1} ordinem conceptum sit per influxum, seu conjunctionem, Interni Hominis cum vita affectionis scientiarum quae Externi, vers. 1-3. Sed quia ab Externo homine, natura ejus talis fuit quod {2} vilipenderet verum intellectuale, vers. 4. Quare cogitavit Dominus de (c)illo subjugando vers. 5-9. Et quando subjugatum, quod spirituale et caeleste fieret, vers. 10, 11. Describitur quale foret si non subjugatum, vers. 12. Intuitio Domini ab Interiore suo Homine in causam, vers. 13, 14. Describitur sic rationale quoad ejus quale; tum status Domini cum ortum, vers. 15, 16.
@1 secundum.$
@2 ut.$

AC n. 1892

1892. SENSUS INTERNUS

Vers. 1. Et Sarai uxor Abrami non peperit illi; et ei ancilla Aegyptia, et nomen ejus Hagar. `Sarai uxor Abrami non peperit illi’ significat quod nondum Rationalis Homo: `Sarai’ est verum adjunctum bona: `Abram’ est Internus Homo Domini qui Jehovah: `et ei ancilla Aegyptia’ significat affectionem scientiarum: `et nomen ejus Hagar’ significat vitam hominis exterioris seu naturalis.

AC n. 1893 1893. Quod `Sarai uxor Abrami non peperit illi’ significet quod nondum Rationalis Homo, constabit a sequentibus ubi de Isaco: sunt enim, ut dictum, apud unumquemvis hominem internus homo, rationalis homo qui medius, et externus qui proprie naturalis homo dicitur; hi repraesentati sunt apud Dominum per Abrahamum, Isacum et Jacobum, Internus Homo per Abrahamum, Rationalis per Isacum, et Naturalis per Jacobum: Internus Homo apud Dominum fuit Ipse Jehovah, nam conceptus est a Jehovah, quare Ipsum Patrem Suum toties nominavit, et in Verbo dictus Unigenitus Dei et solus Filius Dei. Rationalis homo non connascitur, sed solum facultas ut homo fieri possit rationalis, ut cuique constare potest ex eo quod infantes recens nati nulla ratione sint praediti, sed quod rationales fiant successu temporis mediis sensualibus externis et internis, sicut imbuuntur scientiis et cognitionibus: apud pueros quidem apparet `rationale sed usque non est rationale, solum quoddam ejus initiamentum, quod noscitur ex eo quod ratio sit apud adultos et senes. [2] De Rationali Homine apud Dominum in hoc capite agitur; ipsum Rationale Divinum repraesentatur per Isacum, sed rationale primum antequam factum est Divinum, per Ismaelem, quare hic per quod `Sarai uxor Abrami non peperit ei’ significatur quod adhuc Dominum Rationale Divinum: Dominus, sicut {2} prius dictum natus fuit sicut alius homo, et quoad illa quae traxit a quia matre fuit sicut alius homo, et quia rationale formatur per scientifica et cognitiones quae per sensualia externa seu externi hominis intrant, inde rationale Ipsius primum natum est sicut apud alium hominem, sed quia omnia quae humana erant (o)apud Se’, propria potentia faceret Divina, ita quoque rationale: rationale Ipsius primum describitur in hoc capite, tum quoque in cap. xxi ubi etiam de Hagare et Ismaele a vers. (x)9 ad 21 agitur, quod nempe (o)hic expulsus sit cum adolevit Isacus per quem repraesentatur Rationale Divinum.
@1 i sicut. $
@2 ut aliquoties.$

AC n. 1894 1894. Quod `Sarai’ sit verum adjunctum bono, dictum et ostensum (o)est prius n. 1468 et alibi; pariter quod `Abram’ sit Internus Homo Domini qui Jehovah. Quod Internus Homo Domini qui Jehovah, dicatur Homo, causa est quod nemo sit Homo quam solus Jehovah, nam Homo significat in suo genuino sensu illud Esse ex quo homo; ipsum Esse ex quo homo, est Divinum, proinde caeleste et spirituale; absque Divino caelesti et spirituali nihil est humanum apud hominem, sed est animale quoddam quale apud bestias: ex Jehovae seu Domini Esse habet omnis homo quod sit homo, inde etiam appellatur homo; (m)caeleste quod hominem facit, est ut amet Dominum et amet proximum, sic est homo quia imago Domini, et quia illud habet a Domino; [2] alioquin est fera(n): quod Jehovah seu Dominus sit solus Homo et quod ab Ipso habeant homines quod dicantur homines, tum quod `unus sit magis homo quam alter, videatur n. 49, 288, 477, 565; et praeterea constare potest ex eo quod Jehovah seu Dominus apparuerit Antiquissimae Ecclesiae patribus ut Homo, postea etiam `Abrahamo Ut et prophetis; quare etiam dignatus est Dominus, postquam nullus amplius homo in terra seu nihil caeleste et spirituale amplius apud hominem, assumere naturam humanam per id quod natus sicut alius homo, et illam facere Divinam, sic etiam solus Homo: praeterea universum caelum refert coram Domino imaginem hominis, quia Ipsum, inde caelum `Maximus Homo’ appellatur, (m)ex eo imprimis, quia Dominus ibi est omne in omnibus.(n)
@1 i inde.$
@2 Abramo.$

AC n. 1895 1895. `Et ei ancilla Aegyptia’: quod significet affectionem scientiarum, constat ex significatione `ancillae,’ et ex significatione `Aegypti.’ `Sarai,’ quae hera seu domina, repraesentat et significat verum adjunctum bono, ut prius dictum; verum adjunctum bono est verum intellectuale in genuino sensu; verum autem rationale est intra illud, ita inferius; hoc nascitur a scientiis et cognitionibus vivificatis per affectionem eis correspondentem, quae affectio, quia est exterioris hominis, servire debet vero intellectuali quod est apud intimum, sicut ancilla herae aut famula dominae; quare illa affectio est quae repraesentatur et significatur per `ancillam Hagarem.’ [2] Haec quomodo se habent, non ita ad captum dici potest {1}, prius enim sciendum est quid verum intellectuale in genuino sensu, tum quomodo nascitur rationale, quod nempe ab interno homine ut patre, et (o)ab exteriore seu naturali ut matre; absque conjunctione utriusque {2} nusquam aliquid rationale existit: rationale non nascitur a scientiis et cognitionibus, ut putatur, sed ab affectione scientiarum et cognitionum, ut constare solum potest ex eo quod nusquam aliquis rationalis possit fieri, nisi aliquod {3} jucundum seu affectio scientiarum et cognitionum aspiret; affectio est ipsa vita materna, et {4} ipsum caeleste et spirituale in affectione est vita paterna; inde quantum affectionis, et qualis affectio, tantum rationalis, et taliter rationalis, fit homo; scientifica et cognitiones in se non sunt nisi res mortuae seu causae instrumentales, quae per vitam affectionis vivificantur; haec est conceptio rationalis hominis apud unumquemvis. Quod fuerit ancilla Aegyptia, et hoc dicatur, causa est quia `Aegyptus’ significat scientias, ut ostensum prius n. 1164, 1165, 1186, 1462.
@1 A d potest, i possunt.$
@2 i quasi conjugii.$
@3 aliquid jucundum seu aliqua affectio.$
@4 at.$

AC n. 1896 1896. `Nomen ejus Hagar’: quod significet vitam hominis exterioris seu naturalis, constare potest ab illis quae dicta sunt, tum significatione `Hagaris’ quod sit peregrina seu peregrinans; `peregrini repraesentabant {1} `eos’ qui instruerentur, et `peregrinatio’ instructionem, tum {2} vitae instituta, ut ostensum prius n. 1463. Cum in Verbo dicitur quod nomen ejus est {3}, ut hic quod nomen ejus Hagar, significat quod nomen aliquod {4} involvat quod observandum, nam nomine vocare est nosse qualis est, ut ostensum prius n. 144, 145, 340; ne quidem vocula in Verbo est absque causa et absque significatione rei alicujus in sensu interno.
@1 et significabant illos.$
@2 seu.$
@3 sit.$
@4 aliquid.$

AC n. 1897 1897. Vers. 2. Et dixit Sarai ad Abram, Ecce quaeso conclusit me Jehovah a pariendo, ingredere quaeso ad ancillam meam, forte aedificabor ab ea; et auscultavit Abram voci Sarai. `Dixit Sarai ac Abram’ significat quod ita perceptum: `ecce quaeso conclusit me Jehovah a pariendo’ significat statum antequam Interior seu Divinus Rationalis Homo natus: `ingredere quaeso ad ancillam meam’ significat conjunctionem cum exteriore: `forte aedificabor ab ea’ significat sic nasci posse rationale: `et auscultavit Abram voci Sarai’ significat non aliter fieri potuisse.

AC n. 1898 1898. Quod `dixit Sarai ad Abram’ significet quod ita perceptum constat ex significatione {1} `Sarai’ et `Abrami,’ quod nempe `Sarai’ si verum adjunctum bono et `Abram’ Internus Homo; quare quod Sarai Abramo dictum in sensu interno non aliquam collocutionem significare potest, sed perceptionem: perceptio Domini tunc fuit vero adjuncto bono quod Ipsi dictabat quomodo se res haberet: simile quoddam est apud hominem caelestem qui perceptionem accipit, es quoddam verum adjunctum bono quod dictat, postea est bonum ex quo seu per quod percipitur verum. Quod `dicere’ in sensu interno significet percipere, videatur n. 1791, 1815, 1819, 1822.
@1 repraesentatione.$

AC n. 1899 1899. `Ecce quaeso conclusit me Jehovah a pariendo’: quo’ significet statum antequam Interior seu Divinus Rationalis Homo natus, constat ab illis quae prius de conceptione et nativitate Rationalis Hominis dicta sunt, nempe quod Divinus Rationalis Homo Domini repraesentetur per Isacum, sed rationalis homo primus qui fieret Divinus, per Ismaelem; haec ut repraesentarentur, tamdiu mansit Sarai sterilis, usque dum Ismael puer factus, de quo in cap. xxi; quare hic dicitur quod Jehovah concluserit illam a pariendo.

AC n. 1900 1900. `Ingredere quaeso ad ancillam meam’: quod significet conjunctionem cum exteriore, constat quoque ab illis quae prius dicta, quod nempe rationale hominis concipiatur et gignatur ab interno homine ut patre et ab exteriore ut matre; ipsa vita hominis est ab interno homine, qui non communicationem habere potest cum externo nisi obscurissimam priusquam formata sunt vasa recipientia quae sunt memoriae, quod fit per cognitiones et scientias; [2] influxus interni hominis est in cognitiones et scientifica exterioris, media affectione; antequam haec sunt, interea quidem est communicatio, sed per solas affectiones per quas regitur externus, inde modo communissimi motus et quidam appetitus, tum {1} quaedam caecae inclinationes quales apparent apud infantes: sed vita haec fit per gradus distinctior, sicut formantur vasa memoriae per cognitiones et vasa interioris memoriae per rationalia; sicuti haec vasa formantur et in serie disponuntur, et quidem in tali ut se mutuo spectent respective sicut consanguinitates et affinitates seu sicut societates et familiae, ita perficitur correspondentia externi hominis cum interno; et adhuc melius per rationalia, quae intermedia sunt; [3] sed usque non congruenter nisi cognitiones per quas illa formantur, sint veritates; interni enim hominis caelestia et spiritualia non correspondentiam sibi inveniunt nisi in veritatibus; hae in organicis utriusque memoriae formis sunt genuina vasa quibus caelestia amoris et spiritualibus fidei possunt inaptari: tunc enim disponuntur a Domino secundum ideam et imaginem societatum caeli seu regni Ipsius, adeo ut fiat homo in exigua forma caelum seu regnum Domini, ut quoque mentes illorum qui in caelestibus amoris et spiritualibus fidei sunt, in Verbo appellantur: sed haec dicta sunt illis qui profundius cogitare amant.

AC n. 1901 1901. `Et forte aedificabor ab ea’: quod significet sic nasci posse rationale, constare potest a significatione `aedificari,’ cum praedicatur de generatione, ita absque explicatione. Per `Sarai,’ ut dictum, significatur verum intellectuale quod sicut uxor adjunctum est bono: verum intellectuale quod est apud intimum, est prorsus orbum, `aut sicut improlis mater, quando nondum aliquod rationale est in quod et per quod influat, nam absque rationali medio non potest influere cum aliquo vero in exteriorem hominem; ut constare potest ab infantibus; hi ne hilum veri scire possunt priusquam cognitionibus imbuti sunt, at quo melius et perfectius, ut dictum, imbuuntur cognitionibus, e melius et perfectius potest verum intellectuale quod apud intimum est seu apud bonum, communicari: [2] hoc verum intellectuale per `Sarai’ repraesentatum est ipsum spirituale quod per caelum influit, (o)et’ sic per viam internam, et hoc apud unumquemvis hominem, et jugiter obviam venit cognitionibus quae insinuantur per sensualia et implantantur memoriae, quod homo nescit quia purius est quam `communi idea possit percipi; est sicut lux quaedam quae illuminat et dat facultatem sciendi, cogitandi et intelligendi. Rationale quia non existere potest nisi etiam per influxum veri intellectualis per `Sarai’ repraesentati, non aliter se habet ac filius ejus; quando rationale formatur ex veris quae adjuncta sunt bonis, et magis cura ex bonis quibus vera, tunc est filius genuinus; antea quoque agnoscitur ut filius at non ut genuinus sed ex ancilla, usque tamen adoptatur, quae causa est quod hic dicatur quod `aedificaretur ab ea.’
@1 et.$

AC n. 1902 1902. `Et auscultavit Abram voci Sarai’: quod significet non aliter fieri potuisse, constare potest a serie rerum in sensu interno et e necessitate quod rationale apud hominem non aliter nasci possit. Si homo nullo hereditario malo imbutus esset, tunc nasceretur rationale immediate ex conjugio caelestium interni hominis cum spiritualibus ejus, et per rationale nasceretur scientificum, sic ut homo omni rationale et omne scientificum ilico dum venit in mundum, secum haberet; hoc enim foret secundum ordinem influxus; quod concludi potest ex eo quod omnia animalia quaecumque sunt, nascantur in omne scientificum quod illis ad victum eorum, tutelam, habitatione’ et procreationem necessarium est et conducit, quia eorum natura e secundum ordinem. Quod non homo, nisi apud eum ordo foret destructus, nam solus in nullam scientiam nascitur? [2] Quod facit ut ita nascatur, est malum hereditarium a patre et matre, inde omnes ejus facultates sunt in contrario versu respective ad vera et bona, quae formas correspondentes redigi nequeunt per influxum immediatum caelestium et spiritualium a Domino; quae causa est quod alio prorsus modo seu alia via formandum sit rationale hominis, nempe per scientifica et cognitiones insinuata per sensus, ita influentia per via: externam, sic {1} ordine inverso; homo sic miraculose a Domino rationalis fit; hoc intelligitur per `ingredi ad ancillam,’ quo significatur conjunctio interni hominis cum exteriore et per quod `Abram auscultavit voci Sarai,’ quo significatur quod non aliter fieri potuisset. [3] Dominus quia natus sicut alius homo et a matre hereditarium habuit, similis alii homini in hoc fuit, ob causam ut per pugnas tentationum et victorias redigeret omnia in ordinem; ideo etiam {2} Rationale Ipsius similiter conceptum et natum fuit ac apud alium hominem, cum differentia quod Divinum seu Jehovah fuit in omnibus et singulis Ipsius intime, ita vita amoris erga universum genus humanum, pro quo et cujus {3} salvatione in omnibus suis tentationibus pugnavit.
@1 ita.$
@2 quoque.$
@3 ejus.$

AC n. 1903 1903. Vers. 3. Et accepit Sarai uxor Abrami Hagarem Aegyptiam ancillam suam, a fine decem annorum ab habitando Abram in terra Canaan, et dedit eam Abramo viro suo, illi in mulierem {1}. `Accepit Sarai uxor Abrami’ significat affectionem veri quae in genuino sensu est `Sarai uxor’: `Hagarem Aegyptiam ancillam suam’ significat vitam hominis exterioris et affectionem scientiarum: `a fine decem amorum ab habitando Abram in terra Canaan’ significat reliquias boni et inde veri quas sibi comparavit Dominus, per quas conceptum rationale illud: `et dedit eum Abramo viro suo, illi in mulierem’ significat conjunctionem incitante affectione veri.
@1 A d uxorem, i mulierem.$

AC n. 1904 1904. `Accepit Sarai uxor Abrami’: quod significet affectionem veri quae in genuino sensu [est] `Sarai uxor,’ constat a significatione `Sarai’ quod sit verum adjunctum bono, et ex significatione `uxoris’ quod sit affectio, (o)de qua prius n. 915, 1468. Sunt binae affectiones inter se distinctae, affectio boni et affectio veri; cum {1} regeneratur homo,’ tunc affectio veri praecedit, nam afficitur vero propter bonum; cum autem regeneratus est, praecedit affectio boni et ex bono afficitur vero; affectio boni est voluntatis, affectio veri est intellectus; antiquissimi inter binas affectiones {2} instituerunt quasi conjugium, bonum seu amorem boni appellarunt hominem ut maritum, verum seu amorem veri appellarunt hominem ut uxorem; comparatio boni et veri cum conjugio ducit originem a conjugio caelesti. [2] Bonum et verum in se spectata nullius vitae sunt, sed ab amore seu ab affectione trahunt vitam; sunt modo instrumentalia vitae, quare qualis amor afficiens bonum et verum, talis est vita, nam omne vitae est amoris seu affectionis; inde est quod `Sarai uxor’ in genuino sensu significet affectionem veri, et hic quia Intellectuale desiderabat Rationale ut prolem, et qui desiderii seu affectionis est quae loquitur, ideo in hoc versu express dicitur, `Sarai uxor Abrami dedit Abramo viro,’ quae non opus fuisset {3} iterum dicere, in se enim superflua forent nisi talia in sensu interno involverent. [3] Verum intellectuale distinguitur a vero rationali, et hoc vero scientifico, sicut internum, medium et externum; verum intellectuale est internum, verum rationale est medium, verum scientificum est externum; haec inter se distinctissima sunt quia unum es altero interius; apud hominem quemcumque verum intellectuale quod est internum seu apud intimum ejus, non est hominis sed est Domini apud hominem; inde Dominus influit in rationale ubi primum verum apparet sicut hominis, et per rationale in scientificum; ex quibus constat quod homo nusquam cogitare possit sicut a se ex vero intellectuali sed ex vero rationali et scientifico, quia haec apparent sicut ejus; [4] Solus Dominus ex vero intellectuali, cum vixit in mundo cogitavit, quia illud erat Divinum Ipsius conjunctum bono, seu Divinum spirituale conjunctum {4} Divino caelesti; in hoc distinctus fuit Dominus ab omni alio homine; ex Divino cogitare ut a se Ipso, nusquam est hominis nec dabile in homine, solum in Illo qui conceptus fuit a Jehovah; quia ex vero intellectuali, hoc est, ex amore seu affectione veri intellectualis cogitavit, etiam ex illo desideravit Rationale, inde est quod hic dicatur quod `Sarai uxor Abrami,’ per quam intelligitur affectio veri intellectualis, `acceperit Hagarem Aegyptiam, et dederit eam Abramo viro suo, illi in `mulierem {5}’: [5] reliqua arcana quae hic sunt; ad captum evolvi et explicari nequeunt quia homo in obscurissimo est, immo in nulla idea, de internis suis; in scientifico enim ponit et rationale et intellectuale, nec novit quod distincta sint, et quidem ita distincta ut intellectuale dari queat absque rationali, ut et inde rationale absque scientifico, quod ut paradoxon non potest non videri illis qui in scientificis sunt, sed usque est veritas; non autem dari potest quod aliquis in vero scientifico sit, nempe in ejus affectione et fide, nisi sit in vero rationali, in quod et per quod influat Dominus ab intellectuali; haec arcana homini non patent nisi in altera vita.
@1 dum homo regeneratur.$
@2 i has.$
@3 fuissent.$
@4 adjunctum.$
@5 uxorem I; A d uxorem, i mulierem.$

AC n. 1905 1905. `Hagarem Aegyptiam ancillam suam’: quod significet vitam hominis exterioris et affectionem scientiarum, constat ex significatione `Hagaris,’ de qua supra n. 1895, 1896, et a significatione `Aegyptiae,’ tum `ancillae,’ de qua etiam ibi.

AC n. 1906 1906. `A fine decem annorum ab habitando Abram in terra Canaan’: quod significet reliquias boni et inde veri (o)quas Sibi comparavit Dominus, per quas conceptum rationale illud, constat ex significatione `decem’ quod sint reliquiae, de qua prius n. 576; quid reliquiae, dictum et ostensum est n. 468, 530, 560, 561, 660, 661, 798, 1050, quod nempe sint omnes status affectionis boni et veri, quibus donatur homo a Domino a prima infantia usque ad finem vitae, qui status reconduntur illi in usum vitae ejus post mortem, nam omnes ejus vitae status in altera vita successive redeunt, et tunc temperantur ii per status boni et veri quibus a Domino donatus est; quo itaque plus reliquiarum in vita corporis accepit, seu plus boni et veri, eo jucundiores et pulchriores apparent status ejus ceteri cum redeant: quod ita se res habeat, unicuique constare potest si expendat; homo dum nascitur, ne hilum boni ex se ipso habet, sed {1} totus quantus malo hereditario conspurcatus est, at omne bonum influit, ut quod amet parentes, nutrices, similes sui, et hoc ex innocentia; haec sunt quae a Domino per caelum innocentiae et pacis, quod intimum est, influant; et sic homo, dum infans est, illis imbuitur; [2] postea cum adolescit, paullatim bonum, innocens, et pacificum hoc infantile recedit; et quantum in mundum introducitur, tantum in voluptates inde et in cupiditates, ita in mala, et tantum aetatis infantilis caelestia seu bona disparari incipiunt, sed usque remanent et per eos temperantur status quos postea homo induit et sibi acquirit; absque illis nusquam homo potest esse homo; status enim cupiditatum seu mali absque temperatura per status affectionis boni, forent atrociores quam ullius animalis; status illi boni sunt qui appellantur reliquiae, a Domino donatae et ejus indoli implantatae, et hoc cum homo nescit; [3] in sequente aetate etiam novis donatur, sed ii status non ita sunt boni sed veri, nam cum adolescit, imbuitur veris, et similiter apud eum in interiore ejus homine reconduntur; per has reliquias quae sunt veri, natas ex influxu spiritualium a Domino, homo habet quod cogitare possit, ut et intelligere quid bonum et verum vitae civilis et moralis, tum etiam recipere verum spirituale seu fidei, sed hoc nequit nisi per reliquias boni quas in infantia accepit: quod reliquiae sint, et quod eae recondantur homini in ejus interiore rationali, prorsus nescit homo, ex causa quia putat nihil influere, sed quod omne sit naturale quoddam ei connatum, ita quod (o)omne sit in se cum infans, cum tamen prorsus aliter se res habeat; de reliquiis passim agitur in Verbo, et per illas significantur status illi per quos homo fit homo et hoc a solo Domino. [4] Reliquiae autem quae apud Dominum, fuerunt omnes status Divini quos Sibi Ipsi comparavit, et per quos Humanam Essentiam univit Divinae; non comparandae (o)sunt cum reliquiis apud hominem, nam hae non sunt Divinae sed humanae: illae reliquiae sunt quae significantur per `decem annos quibus Abram habitavit in terra Canaan cum angeli audiunt Verbum, non sciunt quid `decem,’ sed ilico cum {2} nominantur ab homine, obvenit illis idea reliquiarum, nam per `decem et decimas’ in Verbo significantur reliquiae, ut constat {3} ab illis quae dicta et ostensa sunt n. 576, 1738; et cum percipiunt quod `fuerit a fine decem annorum, quo habitavit Abram in terra Canaan,’ obvenit idea Domini, et simul innumera quae significantur per reliquias apud Dominum cum fuit in mundo.
@1 nam.$
@2 dum.$
@3 i etiam.$

AC n. 1907 1907. `Et dedit eam Abramo viro suo, illi in mulierem’: quod significet conjunctionem incitante affectione veri, constat ex illis quae supra {1} dicta sunt de Sarai uxore Abrami quod sit affectio veri in genuino sensu, et ex illis quae dicta {2} sunt de conjunctione interna hominis cum vita et affectione exterioris {3}, unde rationale. Hagar non data est Abramo in uxorem sed in mulierem, quod inde ducit causam quia ex lege ordinis Divini est quod non sit conjugium nisi unius viri et unius uxoris; amor conjugialis nusquam dividi potest; qui dividitur inter plures, non est amor conjugialis sed est lasciviae, de qua re, ex Divina Domini misericordia, in sequentibus.
@1 prius.$
@2 i quoque.$
@3 externi.$

AC n. 1908 1908. Vers. 4. Et ingressus ad Hagarem, et concepit; et vidit quod conceperit, et vilis fuit domina ejus in oculis ejus. `Ingressus ad Hagarem significat conjunctionem interni hominis cum vita quae est affectionis scientiarum: `et concepit’ significat primam vitam rationalis: `et vidit quod conceperit, et vilis fuit domina ejus in oculis ejus’ significat quod rationale hoc in conceptione sua vilipenderet ipsum verum adjunctum bono.

AC n. 1909 1909. `Ingressus ad Hagarem’: quod significet conjunctionem interni hominis cum vita quae est affectionis scientiarum, constat ex significatione `Hagaris’ quod sit vita hominis exterioris seu naturalis, de qua supra ad vers. 1; quae vita quod sit vita affectionis scientiarum, constat a significatione `ancillae Aegyptiae,’ de qua etiam supra. Sunt plures affectiones exterioris {1} hominis, omnes suis usibus dicatae, sed prae omnibus illis praestat affectio cognitionum et scientiarum, cum pro fine habet ut vere rationalis fiat, nam sic pro fine habet bonum et verum. Ipsa vita interni hominis influit in omnes affectiones hominis naturalis, sed ibi secundum fines variatur; cum in affectiones quae pro fine habent mundum, vivificatur finis hic a vita illa et fit vita mundana; cum in affectiones quae pro fine habent semet, finis hic vivificatur a vita illa et fit vita corporea, ita cum reliquis; inde est quod cupiditates et phantasiae vivant sed vitam contrariam affectioni boni et veri: [2] vita influens non applicatur alii objecto quam fini, quia finis unicuique est ejus amor, et amor unice est qui vivit; cetera objecta sunt modo derivationes inde quae vitam suam trahunt a fine: quisque videre potest qualem vitam habet, modo exploret qualem finem; non quales fines, nam innumerabiles sunt, nempe quot intentiones et fere quot cogitationum judicia et conclusa, sed haec sunt fines intermedii qui a principali varie derivantur vel ad illum tendunt, at exploret finem quem reliquis praefert, et cujus respectu reliqui sicut nihil sunt: si pro fine habet semet et mundum, sciat quod infernalis sit; si autem pro fine habet bonum proximi, bonum commune, regnum Domini, imprimis Ipsum Dominum, sciat quod caelestis sit.
@1 A d externi, i exterioris.$

AC n. 1910 1910. `Et concepit’: quod significet primam vitam rationalis, constat a significatione `conceptionis’ quod sit prima vita: quod rationale attinet, hoc vitam suam, ut dictum, accipit a vita interni hominis influente in vitam affectionis cognitionum et scientiarum exterioris; vita affectionis cognitionum et scientiarum dat rationali quasi corpus, seu induit vitam interni hominis sicut corpus animam; cognitiones et scientiae non aliter se habent: idea seu instar animae et corporis est in singulis quae apud hominem, in singulis ejus affectionis, et in singulis ejus cogitationis, nam nihil non utcumque simplex apparet, est compositum, et existit a priore se.

AC n. 1911 1911. `Et vidit quod conceperit, et vilis fuit domina ejus in oculis ejus’: quod significet quod rationale hoc in conceptione sua vilipenderet ipsum verum adjunctum bono, constat a significatione `dominae seu Sarai’ quod sit verum adjunctum bono: rationale primo conceptum non potest agnoscere verum intellectuale seu spirituale pro vero quia adhaerent ei ex scientiis acceptis e mundo et natura plures fallaciae, et ex cognitionibus captis ex sensu litterali Verbi apparentiae quae non sunt vera; [2] ut pro exemplo: verum intellectuale est quod omnis vita a Domino; rationale primo conceptum id non capit, putat si non viveret ex se, nihil vitae haberet, immo indignatur si aliter dicitur, ut multoties apperceptum a spiritibus qui fallaciis sensuum inhaerent. [3] Verum intellectuale est quod omne bonum et verum a Domino; rationale primo conceptum etiam hoc non capit quia sentit quod quasi a se, tum putat si non bonum et verum a se, quod nihil boni et veri cogitare minus facere possit, et si ab alio, quod remitteret se et continue exspectaret influxum. [4] Verum intellectuale est quod nihil nisi bonum a Domino et quod ne hilum mali; rationale primo conceptum nec hoc credit, putat quia Dominus omnia et singula regit {1}, quod etiam malum ab Ipso, et quia omnipotens et omnipraesens {2} et est ipsum Bonum, nec tollit punitiones malorum in inferno, quod malum poenae velit, cum tamen non alicui malum facit nec aliquem puniri vult. [5] Verum intellectuale est quod caelestis homo perceptionem boni et veri habeat a Domino; primum rationale (t)vel prorsus negat perceptionem, vel putat si perciperet ab alio et non a semet, quod foret sicut inanimatus seu nullius vitae: immo quo plus rationale ex scientificis oriundis ex sensualibus et quo plus (c)ex philosophicis cogitat, eo minus illa et reliqua vera intellectualia capit, nam fallaciae inde eo crassioribus umbris involvuntur; inde est quod docti minus quam alii credant. [6] Cum rationale primo conceptum tale est, constat quod `vilem habeat dominam,’ hoc est, vilipendat verum intellectuale: verum intellectuale non prius patet, hoc est, agnoscitur quam cum fallaciae et apparentiae {3} discussae sunt, quae nusquam discutiuntur quamdiu homo ratiocinatur de ipsis veris ex sensualibus et scientificis, sed tunc primum cum simplici corde credit quod verum sit, quia ita a Domino dictum, tunc discutiuntur fallaciarum umbrae, et apud eum tunc nihil facit quod non capiat. [7] Apud Dominum autem nullae fuerunt fallaciae, sed cum primo rationale Ipsius conceptum, apparentiae veri quae non fuerunt vera in se, ut patet ab illis quae dicta sunt n. 1661; inde etiam rationale Ipsius in prima conceptione vilipendebat verum intellectuale, sed successive sicut rationale Divinum factum, nubes apparentiarum discussae sunt et intellectualia vera in sua luce Ipsi patuerunt, quod repraesentatum et significatum est per quod Ismael {4} expulsus domo cum adolevit Isacus. (m)Quod Dominus non vilipenderit verum intellectuale, sed quod perceperit et viderit quod novum Ipsius rationale vilipenderet, (c)ex illis quae sequuntur n. 1914, constabit {5} (n).
@1 i et disponit.$
@2 novit diras positiones et cruciatus illorum qui in inferno, nec tollit.$
@3 dum apparentiae et fallaciae.$
@4 per Ismaelem quod.$
@5 constare potest.$

AC n. 1912 1912. Vers. 5. Et dixit Sarai ad Abram, Injuria mea super te, ego dedi ancillam meam in sinum tuum, et vidit quod concepit, et vilis sum in oculis ejus, judicet Jehovah inter me et inter te. `Dixit Sarai ad Abram’ significat quod affectio veri ita perceperit: `injuria mea super te, ego dedi ancillam meam in sinum tuum’ significat quod illa non culpam in se accipere vellet: `et vidit quod concepit’ significat vitam primam rationalis: `et vilis sum in oculis ejus’ significat, hic ut prius, quod rationale hoc in conceptione sua vilipenderet ipsum verum adjunctum bono: `judicet Jehovah inter me et inter me significat indignationem Domini.

AC n. 1913 1913. Quod `dixit Sarai ad Abram’ significet quod affectio veri ita perciperet, constat ex significatione `Sarai’ quod sit affectio veri, (o)n. 1904′ et `dicere’ quod in sensu interno sit {1} percipere, ut dictum supra n. 1898 ubi eadem verba.
@1 in interno sensu significet.$

AC n. 1914 1914. Quod `injuria mea super te, ego dedi ancillam meam in sinum tuum’ significet quod illa non culpam in se accipere vellet, constat absque explicatione: haec in sensu interno involvunt quod Dominus perceperit hoc primum rationale tale esse ut vilipenderet verum intellectuale, quare illud redarguit; cogitavit enim Dominus ex vero intellectuali, ut dictum (o)supra n. 1904, quod quia supra rationale, percipere et videre potuit quale rationale esset, nempe quod vile haberet verum illud. [2] Quod Dominus ab interiore percipere et videre potuerit quale esset novum rationale apud Se, constare potest inde quod interius percipere queat quid existit in exteriore, seu quod idem, quod superius possit videre quid in inferiore, sed non vicissim; etiam qui conscientiam habent, hoc possunt et solent facere, dum enim aliquid influit contra verum conscientiae in cogitationem aut {1} in conatum voluntatis, non solum id appercipiunt, sed etiam incusant, immo indolet illis quod tales; magis qui perceptionem, nam perceptio est interior in rationali; quid non Dominus, Qui habuit perceptionem caelestem Divinam, et ex affectione veri intellectualis quod supra rationale est, cogitationem; quare non potuit non quam indignari, sciens quod nihil mali et falsi ex Semet, et quod ex affectione veri summa opera sollicitus fuerit ut rationale esset purum: (m)inde constare potest quod Dominus non vilipenderet {2} verum intellectuale, sed quod perceperit quod primum rationale apud `illum, illud vilipenderet.(n) [3] Quid sit cogitare ex vero intellectuali {3}, non explicari `potest ad captum,’ et eo minus, quia nemo ex illa affectione et ex illo vero cogitavit quam Dominus; qui inde cogitat, is supra caelum angelicum, nam angeli tertii caeli non cogitant ex vero intellectuali, sed ex `interiore rationalis; (m)at quantum (t)Dominus univit Essentiam Humanam Divinae, cogitavit ex Ipso Divino Bono, hoc est, ex Jehovah(n): [4] Antiquissimae Ecclesiae patres, qui perceptionem habuerunt, cogitarunt ex interiore rationali; Ecclesiae Antiquae patres, qui non perceptionem sed conscientiam habuerunt, cogitarunt ex rationali exteriore seu naturali {5}; omnes autem qui absque conscientia sunt, nusquam cogitant ex rationali, nam non rationale habent tametsi apparet sicut haberent: sed cogitant ex naturali sensuali et corporeo {6}; quod illi qui non conscientiam, non ex rationali cogitare possint, causa est, ut dictum quia rationale non habent; rationalis homo est qui cogitat bonum ei verum fidei, nusquam qui contra illud; qui cogitant malum et falsum. insaniunt cogitatione, quare de illis nusquam rationale praedicari potest.
@1 et.$
@2 vilipenderit.$
@3 A had quid sit cogitare ex intellectuali vero, d last two words and substitutes affectione veri intellectualis. In copying S seems to have preferred the former, but omitted to delete the ex illa affectione et in next line.$
@4 interno.$
@5 i ejus.$
@6 i ex.$

AC n. 1915 1915. `Et vidit quod concepit’: quod significet vitam primam rationalis, constat (c)a significatione conceptionis quod sit vita prima: hic ut prius n. 1910.

AC n. 1916 1916. Quod `vilis sum in oculis ejus’ significet quod rationale hoc in conceptione sua vilipenderet ipsum verum adjunctum bono constat ab illis quae mox (o)supra n. 1911, 1914 dicta sunt.

AC n. 1917 1917. `Judicet Jehovah inter me et inter te’: quod significet indignationem Domini, constat ab illis quae mox dicta sunt, ita absque explicatione. Quomodo haec porro se habent, idea non capi potest nisi ab illis qui in tentationum pugnis fuerunt; in tentationibus sunt vastationes et desolationes, sunt desperationes, ac inde indolentiae et indignationes, praeter alios motus dolorificos interiores, et hoc varie et alternis secundum status mali et falsi qui a malis geniis et spiritibus excitantur et contra quos pugnatur; diabolici spiritus nihil plus cupiunt quam invenire aliquod falsum, immo commune apud eos est inducere a se falsum, et simul tunc accusare; inde tanta Domini indignatio, in cujus primo rationali nullum falsum, sed apparentia veri quae in se non vera, de quibus prius n. 1661, 1911 ad fin.

AC n. 1918 1918. Vers. 6. Et dixit Abram ad Sarai, Ecce ancilla tua in manu tua, fac ei quod bonum in oculis tuis; et humiliavit eam Sarai, et fugit a facie (x)ejus. `Dixit Abram ad Sarai’ significat perceptionem: `ecce ancilla tua in manu tua’ significat rationale hoc conceptum esse sub potestate affectionis veri adjuncti bono: `fac ei quod bonum in oculis tuis’ significat imperium: `et humiliavit eam Sarai’ significat subjugationem: `et fugit a facie ejus’ significat indignationem rationalis hujus primum concepti.

AC n. 1919 1919. `Dixit Abram ad Sarai’: quod significet perceptionem, constat ab illis quae supra n. 1898 dicta sunt: perceptio Domini repraesentata fuit et hic significatur per id quod Abram dixit ad Sarai, sed cogitatio ex perceptione per id quod Sarai dixit ad Abram; perceptio erat ex qua cogitatio; qui in perceptione sunt, non aliunde cogitant; sed usque perceptio est aliud quam cogitatio; ut sciatur quod aliud, sit ad illustrationem conscientia; [2] conscientia est quoddam dictamen commune ita obscurum illorum quae influunt per caelos a Domino; quae influunt, sistunt se in interiore rationali homine et ibi sicut in nube, quae nubes est ex apparentiis et fallaciis de veris et bonis fidei; cogitatio vero distincta est a conscientia, sed fluit a conscientia, nam qui conscientiam habent, secundum illam cogitant et loquuntur, estque cogitatio vix aliud quam explicatio illorum quae sunt conscientiae, et sic illorum partitio in ideas et dein in voces; inde est quod qui conscientiam habent, teneantur a Domino ut cogitent bene de proximo, atque detineantur a cogitando male; quare conscientia nusquam dabilis est nisi apud illos qui amant proximum sicut semet et bene cogitant de veris fidei: ex allatis constare potest quae differentia est conscientiae et cogitationis, unde sciri potest quae differentia perceptionis et cogitationis. [3] Perceptio Domini fuit immediate ex Jehovah, ita ex Divino Bono, cogitatio autem ex vero intellectuali et ejus affectione, ut supra n. 1904, 1914 dictum. Perceptio Divina Domini non aliqua idea, ne quidem angelica, capi potest, ita nec describi; perceptio angelorum, de qua n. 1384 seq. 1394, 1395, vix aliquid est, respective ad perceptionem quae fuit Domino; perceptio Domini quia Divina, fuit omnium quae in caelis, et quia omnium quae in caelis, fuit omnium quae in terris, ordo enim est talis, nexus et influxus, ut qui in illorum perceptione est, etiam in horum sit: [4] at postquam Humana Domini Essentia unita facta Divinae Ipsius, et simul Jehovah, tunc Dominus supra illud quod perceptio dicitur, fuit, quia supra ordinem qui in caelis, et inde in terris; est Jehovah, a Quo ordo, inde dici potest quod Jehovah sit Ipse Ordo, a Se Ipso enim regit ordinem, non ut putatur, solum in universali, sed (x)etiam in singularissimis; singularissima enim sunt ex quibus universale, dicere universale et inde separare singularia, foret non aliud ac dicere totum in quo nullae partes, sic dicere aliquid in quo nihil; ita falsissimum et, sicut vocatur, ens rationis est, dicere quod Providentia Domini sit universalis et non singularissimorum, nam providere et regere {1}in universali et non in singularissimis, est prorsus nihil providere et regere: hoc {2}philosophice verum est, sed usque mirum quod ipsi philosophi etiam sublimiores aliter capiant et aliter cogitent.
@1 universale et non singularissima.$
@2 pure philosophicum est, et philosophice verum.$

AC n. 1920

1920. `Ecce ancilla tua in manu tua’: quod significet rationale hoc conceptum esse sub potestate affectionis veri adjuncti bono, constat a significatione `manus’ quod sit potestas, de qua prius n. 878, et ex significatione `{1}Hagaris Aegyptiae’ quod sit affectio scientiarum, de qua etiam prius: postquam rationale per influxum interni hominis in vitam affectionis scientiarum exterioris conceptum {2}est, tunc per `ancillam’ etiam intelligitur tenerum illud rationale, quod in utero, quod autem cum natum est et adolevit, repraesentatur per `Ismaelem,’ de quo in sequentibus. Quod Domino fuerit potestas in rationale quod apud Ipsum, et quod ex propria potentia subjugaverit illud, constabit {3}ex mox dicendis.
@1 i ancillae$
@2 sit$
@3 quoque ex nunc$

AC n. 1921 1921. `Fac ei quod bonum in oculis tuis’: quod significet imperium, constat absque explicatione. In sensu interno haec repraesentant et significant quod Dominus ex propria potentia evicerit, subjugaverit et expulerit malum quod ex hereditario quoque se in primum hoc rationale insinuavit, nam sicut dictum, rationale conceptum fuit ab Interno Homine qui fuit Jehovah ut a patre, et natum ab exteriore ut a matre; quicquid ab exteriore, hoc secum habuit hereditarium, ita quoque malum; hoc fuit quod Dominus propria potentia evicit, subjugavit et expulit, et tandem Divinum fecit: quod ex propria potentia, ab omnibus et singulis quae in hoc versu constat; ut quod `ancilla tua in manu tua’, per {1}quae significatur quod rationale illud esset in potestate Ipsius; et nunc quod dicatur `fac ei quod bonum in oculis tuis,’ quo significatur imperium super illud; et mox `humiliavit eam Sarai,’ quo significatur subjugatio: [2] haec dicta sunt ad Sarai, per quam repraesentatur verum intellectuale, quod fuit Ipsius Domini, ex quo cogitavit, ut supra n. 1904, 1914 dictum, et ex quo imperium habuit super rationale, ut et super naturale quod {2}erat exterioris hominis; qui ex vero intellectuali cogitat et ex bono Divino percipit, quod etiam Ipsius fuit quia Patris, nam alia non Ipsi anima fuit, non potest aliter quam ex propria potentia agere; quare quia malum ex hereditario propria potentia domavit et ejecit, etiam ex propria potentia Humanam Essentiam univit Divinae, unum est consequens alterius. [3] Qui concipitur a Jehovah, non aliud Internum habet, hoc est, non aliam animam, quam Jehovam, quare fuit quoad ipsissimam vitam Ipse Jehovah; Jehovah seu (t)Divina Essentia non potest dividi, sicut anima patris hominis ex qua concipitur proles; haec quantum recedit a similitudine patris, tantum a patre, ita magis et magis procedente aetate; inde est quod amor patris erga liberos diminuatur secundum aetatis progressionem; aliter Dominus, progrediente aetate quoad Humanam Essentiam non recessit, sed continue accessit, usque ad perfectam unionem; inde constat quod idem sit cum Jehovah Patre, ut Ipse quoque clare docet Joh. xiv 6, 8-11.
@1 quod$
@2 fuit$

AC n. 1922 1922. `Et humiliavit eam’: quod significet subjugationem, sequitur ex illis quae dicta sunt.

AC n. 1923 1923. `Et fugit a facie ejus’: quod significet indignationem rationalis hujus primum concepti, constat etiam absque explicatione; nam fugere a facie non aliud est quam non sufferre praesentiam, quod est indignationis. Hic describitur indignatio hujus rationalis contra verum intellectuale, ex eo quod verum intellectuale seu Dominus illud humiliare {1}seu subjugare voluit: cum rationale {2}insurgit contra intellectuale existit pugna intestina, et indignatio a parte ejus qui subjugatur, ut fit in tentationibus quae non aliae sunt quam pugnae intestinae et sunt disceptationes et contentiones de potestate et imperio, mala ab una parte et bona ab altera.
@1 hoc est.$
@2 insurgere vult$

AC n. 1924 1924. Vers. 7. Et invenit eam angelus Jehovae ad fontem aquarum in deserto, ad fontem in via Shur. `Invenit eam angelus Jehovae’ significat interioris hominis cogitationem; `angelus Jehovae’ hic est interior cogitatio quae ab Interno Domini: `ad fontem aquarum in deserto’ significat verum naturale adhuc non vitam adeptum: `ad fontem in via Shur’ significat quod verum illud esset ex illis quae procedunt a scientificis.

AC n. 1925 1925. `Invenit eam angelus Jehovae’: quod significet interioris hominis cogitationem, nempe apud Dominum, constare potest a repraesentatione et significatione `angli Jehovae.’ `Angelus Jehovae’ aliquoties memoratur in Verbo, et ubivis cum in bono sensu, repraesentat et significat aliquod essentiale apud Dominum et a Domino; quid autem repraesentat et significat, constare potest ex serie. Fuerunt angeli qui missi ad homines, ut et locuti per prophetas, sed quod locuti, non fuit ab angelis sed per angelos; status enim eorum tunc fuit ut non sciverint aliter quam quod ii fuerint Jehovah, hoc est, Dominus, sed mox cum elocuti sunt, redierunt in statum suum pristinum, et locuti sicut a se: [2] ita se habuit cum angelis qui locuti sunt Verbum Domini, quod ex multa experientia hodie simili in altera vita mihi nosse datum, de qua experientia, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus; quae causa est quod angeli quandoque dicti fuerint Jehovah; ut manifeste constat ab angelo qui apparuit Mosi in rubo, de quo ita,
Apparuit angelus Jehovae Mosi, in flamma ignis e medio rubi:…vidit Jehovah quod secederet ad videndum, et clamavit ad eum Deus e medio rubi…Dixit Deus ad Mosen, Sum Qui Sum; …et dixit adhuc Deus ad Mosen, Sic dices ad filios Israelis, Jehovah Deus patrum vestrorum misit me ad vos, Exod. iii 2, 4, 14, 15;
ex quibus patet quod angelus fuerit qui apparuit Mosi ut flamma in rubo, et quod ille locutus sicut Jehovah, quia per illum Dominus seu Jehovah: [3] ut enim locutio fiat ad hominem per voces, quae sunt soni articulati, et in ultima natura, Dominus ministerio angelorum utitur, implendo eos Divino et quae propria eorum sunt, sopiendo, ut non sciant aliter tunc quam quod ipsi Jehovah; ita Divinum Jehovae quod in supremis, delabitur in infimum naturae in quo est homo quoad visum et auditum. Similiter angelus qui locutus cum Gideone, de quo ita in Libro Judicum,
Apparuit Gideoni angelus Jehovae, et dixit ad eum, Jehovah tecum, potens robore: et dixit ad eum Gideon, In me Domine mi, …quare invenit nos omne id?…et aspexit eum Jehovah, et dixit, Vade in robore tuo;…tunc dixit ad eum Jehovah, Atqui ero tecum, vi 12, 13,(x) 14, 16:
et postea,
Vidit Gideon, quod angelus Jehovae ille, et dixit Gideon, Ah Domine Jehovih, quandoque vidi angelum Jehovae {1}facies ad facies; et dixit ei Jehovah, Pax tibi, ne timeas, ibid. vers. 22, 23:
ubi similiter fuit angelus sed in illo statu tunc, ut non sciverit {2}aliud quam quod ille Jehovah seu Dominus esset. In Libro Judicum alibi,
Ascendit angelus Jehovae ex Gilgal ad Bochim, et dixit, Ascendere feci vos ex Aegypto, et adduxi vos in terram, quam juravi patribus vestris, et {3}dixi, Non irritum faciam foedus meum vobiscum in aeternum, ii 1;
ubi similiter angelus loquitur nomine Jehovae, dicens se eduxisse eos e terra Aegypti, cum tamen angelus non eduxit, sed Jehovah, ut multoties alibi dicitur. [4] Inde constare potest quomodo angeli locuti sunt per prophetas, nempe quod Ipse Dominus locutus, tametsi per angelos, et quod angeli ne hilum a se; quod a Domino Verbum, constat a multis locis, etiam apud Matthaeum,
Ut impleretur id quod dictum a Domino per prophetam, dicentem, Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium, i 22,23:
praeter alibi. Quia Dominus loquitur per angelos quando cum homine, inde est quod etiam Dominus passim in Verbo dicatur angelus, et tunc per angelum aliquod essentiale apud Dominum et a Domino, ut dictum, significatur, ut hic, quod interior Domini cogitatio, quare etiam angelus hic {4}quoque Jehovah ac Deus in hoc capite appellatur, ut in vers. 13, `Et Hagar vocavit nomen Jehovae loquentis ad se, Tu Deus videns me.’ [5] Alibi similiter per angelos aliquid speciale Domini significatur, ut apud Johannem,
Septem stellae angeli septem Ecclesiarum sunt, Apoc. i 20;
angeli Ecclesiarum non dantur, sed per `angelos’ significatur illud quod est Ecclesiae, ita quod Domini respective ad Ecclesias: apud eundem,
Vidi murum sanctae Hierosolymae magnum et altum, habentem portas duodecim, et super portas angelos duodecim, et nomina scripta, quae sunt duodecim tribuum filiorum Israelis, Apoc. xxi 12;
ubi per `duodecim angelos’ idem significatur quod per `duodecim tribus,’ nempe omnia quae sunt fidei, ita Dominus a Quo fides et ejus omnia: apud eundem,
Vidi angelum volantem in medio caeli, habentem evangelium aeternum, Apoc. xiv 6;
ubi per `angelum’ significatur evangelium quod est solius Domini: [6] apud Esaiam,
Angelus facierum Ipsius salvavit {5}nos, propter amorem suum, et propter clementiam suam, ille redemit eos, et tulit eos, et portavit eos, omnibus diebus aeternitatis, lxiii 9;
ubi per `angelum facierum’ intelligitur Domini misericordia erga universum genus humanum, quod redemerit (c)eos: a Jacobo benedicente filiis Josephi similiter,
Angelus, qui redemit me ab omni malo, benedicat pueris, Gen. xlviii 16;
ubi etiam redemptio quae {6}est Domini, per `angelum’ significatur: apud Malachiam,
Subito veniet ad templum Suum Dominus, Quem vos quaerentes, et angelus foederis, quem vos desideratis, iii 1;
quod Dominus per `angelum’ significetur, manifeste ibi patet, ubi `angelus foederis’ dicitur {7}ob Adventum Ipsius; adhuc manifestius quod per `angelum’ significetur Dominus, in Exodo,
Ecce Ego mitto angelum coram te ad custodiendum te in via, et ad deducendum te ad locum, quem praeparavi;…non sustinebit praevaricationem vestram, quia nomen Meum in medio illius, xxiii 20, 21.
Inde nunc constat quod per `angelum’ in Verbo intelligitur Dominus, sed quid Domini ex serie in sensu interno patet.
@1 facie ad faciem I, faciem ad faciem Sch.$
@2 aliter tunc.$
@3 dixit$
@4 similiter$
@5 In 222 and elsewhere S has eos or illos as Heb.$
@6 solius Domini.$
@7 ab adventu.$

AC n. 1926 1926. Quod angelus Jehovae hic sit interior cogitatio quae ab Interno Domini, constat, ut dictum, a serie. Per Interius intelligitur hic illud apud Dominum quod unitum fuit Jehovae seu Interno Ipsius: unitio non facta est simul et una vice sed successive, nempe a prima pueritia {1}ad ultimum Ipsius vitae in mundo; et hoc praecipue per tentationes et victorias; unaquaevis tentatio et victoria univit; etiam quantum se univit cum Interno seu Jehovah, tantum cogitatio interior facta, {2}et tantum intellectuale verum fuit unitum Divino Bono: haec cogitatio est quae intelligitur per interiorem cogitationem quae ab Interno Domini, et quae repraesentatur et significatur hic proprie per `angelum Jehovae.’
@1 i usque$
@2 nam$

AC n. 1927 1927. `Ad fontem aquarum in deserto’: quod significet verum naturale adhuc non vitam adeptum, constat (c)a significatione `fontis aquarum’ quod sit verum, et ex significatione `deserti’ quod sit id quod parum vitale adhuc; similiter ac per illud in sensu interno apud Lucam ubi de {1}Domino,
Puer crevit et corroboratus est spiritu, erat tamen in desertis usque ad dies apparitionis illius ad Israelem, i (x)80.
Quod `fons aquarum et desertum’ haec significent, confirmari potest plurimis ex Verbo, sed quia in sequentibus saepius fit mentio fontium, ut et deserti, etiam in tali significatione, ibi, ex Divina Domini Misericordia, confirmabitur: (m)quid sit quod verum nondum vitam adeptum sit, constabit a mox dicendis.(n)
@1 In the literal sense these words refer to John the Baptist, but in the spiritual sense he represents the Lord, n. 5620.$

AC n. 1928 1928. Quod `ad fontem in via Shur’ significet quod verum illud esset ex illis quae procedunt a scientificis, constat a significatione `fontis,’ tum `viae,’ ut et `Shur’; `fons,’ ut dictum, significat verum; `via’ significat quod ducit ad verum et quod procedit a vero, ut ostensum prius n. 627; `Shur’ autem significat tale scientificum quod adhuc (t)quasi est in deserto, hoc est, quod non adhuc vitam adeptum. Vera ex scientificis dicuntur vitam adipisci, cum se adjungunt seu associant veris in quae influit caeleste amoris, ipsa vita veri est inde: sunt rerum ita veritatum conjunctiones sicut societatum in caelo, quibus etiam correspondent; nam homo quoad interiora sua est exiguum quoddam caelum; res seu veritates quae non secundum formam caelestium societatum conjunctae sunt, nondum sunt vitam adeptae, nam prius caeleste amoris a Domino non convenienter influere potest; vitam tunc primum accipiunt, cum forma similis utrinque est, seu cum hominis exiguum caelum sit maximi correspondens imago; prius nemo (t)dici potest caelestis homo: [2] Dominus Qui ex Se Ipso gubernaret universum caelum, vera et bona apud Externum Suum Hominem seu in Essentia Sua Humana, dum in mundo fuit, in talem ordinem redegit; sed quia percepit quod rationale Ipsius primo conceptum non tale esset, Ut dictum supra ad vers. 4 et 5, causam cogitavit et percepit quod vera naturalia ex scientificis orta adhuc non vitam adepta sint, hoc est, in ordinem illum caelestem redacta. (m)Praeterea vera fidei nusquam aliquam vitam habent nisi homo in charitate vivit; ex charitate fluunt omnia vera fidei, et in charitate sunt; et cum in charitate et ex charitate, tunc vitam habent; in charitate est vita, nusquam in veris absque charitate.(n) [3] Quod `Shur’ significet scientificum nondum vitam adeptum, constat ex significatione ejus; Shur enim fuit desertum non procul a mari Suph, ita versus Aegyptum, ut constat apud Mosen,
Proficisci fecit Moses Israelem a mari Suph, et exiverunt ad desertum Shur, inde iverunt tres dies in deserto, nec invenerunt aquas, Exod. xv 22;
quod versus Aegyptum, constat etiam apud Mosen ubi de posteris Ismaelis,
Habitaverunt a Havilah, usque ad Shur, quod ad facies Aegypti, Gen. xxv 18;
et apud Samuelem,
Percussit Shaul Amalekum a Havilah, quo venitur Shur, quod ad facies Aegypti, 1 Sam. xv 7;
et alibi,
David effudit se ad Geshuritam, et Gizritam, et Amalekitam, qui habitantes terra quae a saeculo, quo venitur in Shur, et usque ad terram Aegypti, I Sam. xxvii 8;
ex quibus constare potest quod per `Shur’ significetur primum scientificum, et quidem tale quod adhuc in deserto est, seu nondum conjunctum reliquis secundum societatem caelestem, nam per `Aegyptum’ ad cujus {1}faciem erat, significatur scientia in omni sensu, ut ostensum prius, n. 1164, 1165, 1186, 1462.
@1 facies$

AC n. 1929 1929. Quod haec significentur per quod `angelus Jehovae invenerit Hagarem ad fontem aquarum in deserto, ad fontem in via Shur’, nusquam apparere potest ex sensu litterali, et minus cum historicum est, qui sensus perquam remotus a significatione talium esse videtur; sed usque is est sensus qui venit in ideas angelorum cum ab homine haec leguntur; angeli enim nullam ideam habent Hagaris, nec fontis aquarum, nec deserti, nec viae, nec Shur; omnia haec non ad illos penetrant sed pereunt in primo limine; sed quid per `Hagarem,’ per `fontem,’ per `desertum,’ per `viam,’ et per `Shur’ significatur, hoc intelligunt et inde formant ideas caelestes, et sic Verbum Domini percipiunt, nam sensus internus est illis Verbum.

AC n. 1930 1930. Vers. 8. Et dixit, Hagar, ancilla Sarai, unde venis, et quo vadis? et dixit, A facie Sarai dominae meae ego fugio. `Dixit, Hagar, ancilla Sarai’ significat informationem: `unde venis, et quo vadis’ significat de statu: `et dixit, A facie Sarai’ dominae meae ego fugio’ significat responsum et indignationem.

AC n. 1931 1931. `Dixit, Hagar, ancilla Sarai’: quod significet informationem, constat ex serie, nam est appellatio Hagaris ab angelo sicut informaretur: in Verbo sollemne est quod Jehovah interroget hominem et homines respondeant, tametsi Jehovah id prius novit, nec solum factum sed etiam causas et fines, ita omnia minima et intima, sed quia homo hoc nescit, et credit quod nusquam aliquis sciat quod in occulto, non vidente aliquo, facit, et minus {1}quod cogitat, ideo secundum fidem hominis ita fit: sed usque ita se in veritate habet quod spiritus vulgares cogitationes hominis percipiunt melius quam ipse homo; spiritus angelici adhuc interiora cogitationum; et angeli adhuc interiora, nempe causas et fines, de quibus homo parum novit; hoc (c)a multa et continua plurium annorum experientia scire datum. Cum illa spiritus et angeli percipiunt, quid non Dominus seu Jehovah Qui Infinitus, et omnibus dat percipere?

AC n. 1932 1932. `Unde venis et quo vadis’: quod significet informationem de statu, constat inde.

AC n. 1933 1933. `Et dixit, A facie dominae meae Sarai ego fugio’: quod significet responsum et indignationem, constat ex illis quae dicta sunt; de indignatione videatur supra ad vers. 4 ubi eadem verba; quia `facies’ significat interiora, ut ostensum prius n. 358, ita indignationes et plura.

AC n. 1934 1934. Vers. 9. Et dixit ei angelus Jehovae, Revertere ad dominam tuam, et humilia te sub manibus illius. `Dixit angelus Jehovae’ significat Interioris Hominis Domini responsum: `revertere ad dominam tuam’ significat quod animadverterit se non fidere sibi debere, sed vero interiori et ejus affectioni: `et humilia te sub manibus illius’ significat quod se cogere debeat ut sit sub illius potestate.

AC n. 1935 1935. `Dixit angelus Jehovae’: quod significet Interioris Hominis Domini responsum, constat ex significatione `angeli Jehovae’ quod sit interior cogitatio Domini, de qua supra n. 1925; et quia est cogitatio, etiam est responsum. Interior cogitatio Domini fuit ex affectione veri intellectualis, et haec affectio (c)ex Ipso Divino Bono; talis cogitatio, ut prius dictum, nusquam apud aliquem hominem est nec esse potest: apud hominem {1}etiam est interior cogitatio quae influit per internum ejus hominem in interiorem rationalem a Domino, apud eos qui conscientiam habent, quod constare potest ex eo quod animadvertere possint malum et falsum quod in externo suo homine, quod pugnat contra bonum et verum in interiore; {2}at haec cogitatio est multo inferior, non comparanda ullo modo cum Domini, quae fuit ex affectione veri intellectualis, (t)fuit et Ipsius propria: qui autem conscientiam non habent, interiorem cogitationem non habere possunt, quare nec apud eos ulla pugna est; causa est quia rationale eorum unum et idem agit cum sensuali corporeo; et tametsi apud eos quoque {3}continue influit bonum et verum a Domino, usque illud non appercipiunt quia ilico id exstinguunt et suffocant, inde est quod {4}nec credant aliquod verum fidei.
@1 quoque$
@2 et I$
@3 continuo I$
@4 non$

AC n. 1936 1936. Quod `revertere ad dominam’ significet quod animadverterit se non fidere sibi debere sed vero interiori et ejus affectioni, constat a significatione `dominae’ quod sit affectio veri interioris; sed quid in specie per `Sarai,’ per `Sarai uxorem,’ et per `Sarai dominam’ significatur, non describi potest, quia nulla idea capi; sunt, ut dictum prius, supra intellectum etiam angelicum; hic modo innuitur quomodo Dominus cogitavit de apparentiis quae primum rationale apud Ipsum detinuerunt, nempe quod iis non fidendum, sed ipsis Veris Divinis, utcumque coram rationali illo {1}apparerent incredibilia: ita se habet cum omnibus Veris Divinis; si consulitur de (c)illis rationale, nusquam possunt credi, nam superant omnem ejus captum, sicut pro exemplo, quod nullus {2}homo, spiritus et angelus vivat a semet, sed solus Dominus, et quod vita {3}hominis, spiritus et angeli sit apparens vitae apud eos; hoc repugnat rationali, quod ex fallaciis judicat, sed usque credendum quia verum est. [2] Verum Divinum est, quod indefinita sint in unaquavis voce Verbi, quae tam simplex et rudis apparet homini, immo quod plus quam universum caelum, (m)et quod arcana quae inibi, coram angelis a Domino sisti queant cum perpetua varietate in aeternum;(n) hoc tam incredibile est rationali ut nusquam aliquam fidem ei dare velit, sed usque est verum. [3] (t)Verum Divinum est, quod nusquam aliquis remuneretur in altera vita propter bene acta si meritum in illis posuerit, et si illa fecerit sui lucri, honoris et famae causa: et quod nusquam aliquis puniatur propter male acta si ex fine vere bono egerit, fines sunt qui spectantur,{4} inde acta; haec quoque a rationali non credi possunt, sed quia est verum, non fidendum rationali quod non ex internis sed ab externis concludit. [4] Verum {5}Divinum est, qui minimum gaudium in altera vita affectat, quod is accipiat a Domino maximum, et qui maximum, is habeat minimum; tum quod in gaudio caelesti nusquam sit aliquid praeeminentiae prae altero, et quantum praeeminentiae, tantum inferni; (m)tum quod in gloria caelesti ne minimum gloriae mundanae sit(n); haec quoque rationali repugnant, sed usque credenda quia sunt vera. [5] (m)Verum quoque Divinum est quod quis eo sapientior sit, quo plus credit quod nihil sapientiae a se, et quod eo insanior, (x)quo plus credit a se, ita quo plus prudentiam sibi ipsi tribuit; rationale hoc quoque negat, quia quod non ex se, putat esse nihil: talia dantur {6}innumerabilia, ex illis ut paucis exemplis constare {7}potest quod non fidendum rationali, nam rationale est in fallaciis et apparentiis, quare vera fallaciis et apparentiis nudata rejicit, et eo magis, quo plus in amore sui et ejus cupiditatibus est, {8}inque ratiociniis, tum in principiis falsi de fide. Videantur etiam quae supra allata n. 1911.
@1 apparuerint$
@2 A reverses the order of these three.$
@3 A reverses the order of these three.$
@4 i quales sunt$
@5 i quoque$
@6 innumera$
@7 i satis$
@8 et quo plus in ratiociniis, et quo plus.$

AC n. 1937 1937. Quod `humilia te sub manibus illius’ significet quod se cogere debeat ut sit sub illius potestate, constat absque explicatione: `humiliare se’ exprimitur in lingua originali per vocem quae significat affligere; {1}quod (t)se affligere in sensu interno sit (t)se cogere, ex plurimis in Verbo locis constare potest, de qua ejus significatione in sequentibus. Quod homo se cogere debeat ad faciendum bonum, ad oboediendum illis quae a Domino mandata sunt, et ad loquendum vera, quod est ad (t)humiliandum se sub manibus dominae, seu ad se submittendum sub potestate boni et veri Divini, plura arcana involvit quam ut paucis possit explicari; [2] sunt quidam spiritus qui pro principio habuerunt dum vixerunt in mundo, quod quia audiverunt omne bonum esse a Domino, et hominem nihil boni a se facere posse, se nihil coegerint, sed {2}se remiserint, irritum fore omnem conatum putantes, quia ita est, et ideo exspectaverint immediatum influxum in voluntatis eorum conatum, nec se ad faciendum aliquod bonum coegerint; immo usque adeo ut dum aliquod malum irrepserit, quod quia non senserunt aliquem renisum ab interiore, se quoque ei reliquerint, putando sic permissum fore; sed ii tales sunt ut sint quasi absque proprio, sic ut sint nullius determinationis, quare inter inutiliores, duci enim se patiuntur aeque a {3}malis ac a bonis, et a malis multum patiuntur; [3] at qui se coegerunt contra malum et falsum, tametsi primum putarunt quod hoc esset a se seu a propria potentia, at postea illustrati quod conatus eorum fuerit a Domino, immo omnium minima conatus, ii in altera vita non possunt duci a (t)malis spiritibus, sed inter felices sunt: exinde constare potest quod homo se cogere ad faciendum bonum et loquendum verum debeat; arcanum quod in eo latet, est quod sic donetur homo proprio caelesti a Domino; proprium caeleste hominis formatur in ejus cogitationis conatu, quem si non per se cogere, sicut apparet, nusquam per se non cogere, obtinet; [4] ut hoc pateat quomodo se habet, in omni coactione ad bonum est liberum quoddam, quod non ita appercipitur cum in coactione est, sed usque inest; sicut qui vult subire discrimina mortis propter finem {4}quendam, aut sicut qui vult pati dolores corporis propter sanitatem, est voluntarium, et sic liberum quoddam in illis, ex quo id facit, tametsi discrimina et dolores dum in illis est, auferant apperceptionem voluntarii seu liberi; ita se habet cum illis qui se ad bonum cogunt, est intus voluntarium, ita liberum, ex quo et propter quod se cogunt, nempe propter oboedientiam illorum quae Dominus mandavit, et propter salutem animae suae post mortem, in quibus adhuc interius est, quod homo non novit, propter regnum {5}Domini, immo propter Ipsum Dominum; [5] hoc fit quam maxime in tentationibus, in quibus cum se cogit homo contra malum et falsum quod infunditur et suggeritur a malis spiritibus, plus liberi est quam usquam in aliquo statu {6}extra tentationes, quamvis homo id non tunc capere potest; est liberum interius, ex quo vult subjugare malum,(m) et in tantum ut aequivaleat vi et fortitudini mali quod impugnat,(n) alioquin nusquam pugnaret: hoc liberum est a Domino, Qui illud ejus conscientiae insinuat et per illud facit ut vincat malum, sicut ex proprio; per hoc liberum accipit homo proprium, in quod Dominus operari potest bonum; absque proprio per liberum acquisito, hoc est, donato, nusquam aliquis homo reformari potest, quia non novam voluntatem quae est conscientia, accipere potest; liberum sic donatum est ipsum planum in quod influxus boni et veri a Domino; inde est, qui non ex illo voluntario seu libero in tentationibus resistunt, quod succumbant; in omni libero est vita hominis, quia est amor ejus; quicquid homo ex [6] amore facit, hoc liberum ei apparet; {7}at in libero illo, cum homo se cogit contra malum et falsum et ad faciendum bonum, est amor caelestis quem Dominus tunc insinuat et per quem ejus proprium creat, quare vult Dominus ut illud appareat homini sicut ejus tametsi non sit ejus; hoc proprium quod ita accipit per apparens coactum in vita corporis, Dominus in altera vita implet indefinitis jucundis et felicibus, ii quoque illustrantur per gradus, immo confirmantur in illa veritate quod ne hilum se a semet coegerint, sed quod omnium minima conatus voluntatis eorum fuerint a Domino; (m)et quod apparuerit sicut (c)a semet, quod causa fuerit ut daretur illis a Domino novum voluntarium sicut eorum et sic appropriaretur illis vita amoris caelestis; Dominus enim vult unicuique communicare quod Ipsius est, ita caeleste, ut appareat sicut ejus ac in eo tametsi non ejus sit; angeli in tali proprio sunt, et quantum in illo vero quod a Domino omne bonum et verum, tantum in proprii illius jucundo et felici.(n) [7] Qui autem omne bonum et verum contemnunt et rejiciunt, et qui volunt nihil credere quod repugnat eorum cupiditatibus {8}et ratiociniis, ii non possunt se cogere,{9} ac ita non possunt proprium hoc conscientiae {10}seu novum voluntarium accipere. (m)Ex supradictis etiam patet quod se cogere non sit cogi, nam ex cogi nusquam aliquod bonum, ut fit cum homo ab alio homine ad bonum agendum cogitur, sed quod hic se cogere sit ex libero quodam ei ignoto, nam a Domino nusquam aliquod coactum; inde {11}est lex universalis, quod omne bonum et verum inseminetur in libero, alioquin humus nusquam fit recipiens et fovens boni, immo non aliqua humus in qua semen crescere possit.(n)
@1 i et.$
@2 manus.$
@3 i spiritibus.$
@4 aliquem.$
@5 caeleste.$
@6 i foret.$
@7 et.$
@8 aut eorum.$
@9 i hoc est, a Domino cogi.$
@10 hoc est.$
@11 est after universalis.$

AC n. 1938 1938. Vers. 10. Et dixit ei angelus Jehovae, Multiplicando multiplicabo semen tuum, et non numerabitur prae multitudine. `Dixit angelus Jehovae’ significat interioris hominis cogitationem: `multiplicando multiplicabo semen tuum’ significat fructificationem rationalis hominis cum se sub potestate veri intellectualis adjuncti bono submittit: `et non numerabitur prae multitudine’ significat multiplicationem in immensum.

AC n. 1939 1939. `Dixit angelus Jehovae’: quod significet interioris hominis cogitationem, constat ex vers. praec. ubi eadem verba.

AC n. 1940

1940. `Multiplicando multiplicabo semen tuum’: quod significet fructificationem rationalis hominis cum se sub potestate interioris hominis adjuncti bono submittit, constat ex significatione `seminis’ quod sit amor et fides, de qua prius n. 1025, 1447, 1610; hic autem significatur per `multiplicare semen’ fructificatio caelestium amoris in rationali quando rationale se submiserit Vero Interiori seu Divino: `multiplicatio’ praedicatur de veris, at `fructificatio’ de bonis, ut constat ab illis quae dicta et ostensa sunt prius n. 43, 55, 913, 983; sed quia agitur de Domino, per `multiplicationem’ significatur fructificatio, quia omne verum in Rationali Ipsius factum bonum, ita Divinum, quod hic praedicatur: aliter in homine cujus rationale ex vero aut affectione veri a Domino formatur, illa affectio est ejus bonum ex quo agit. [2] Ut sciatur quomodo se habet multiplicatio et fructificatio apud hominem in ejus rationali, non intelligi potest nisi sciatur quomodo se habet cum influxu, de quo haec in genere: apud unumquemvis hominem est internus homo, est rationalis qui medius, et externus, ut prius dictum; internus homo est qui intimum ejus est ex quo est homo et per quem distinguitur a brutis animalibus quae tale intimum non habent, estque ille quasi porta aut introitus Domini, hoc est, caelestium et spiritualium Domini, in hominem; quid ibi peragitur, non capi potest ab homine quia est supra omne ejus rationale ex quo cogitat; huic intimo seu interno homini subjectum est rationale, quod apparet ut hominis proprium; in hoc influunt per internum illum hominem caelestia amoris et fidei a Domino; et per rationale hoc in scientifica quae sunt externi hominis; sed quae influunt, recipiuntur secundum statum cujusvis; [3] nisi rationale se submittat bonis et veris Domini, tunc quae influunt, rationale hoc vel suffocat, vel rejicit, vel pervertit, et adhuc magis cum influunt in scientifica sensualia memoriae; haec sunt, quod `semen vel cadat in viam, vel super petrosum, vel inter spinas,’ sicut Dominus docet Matth. xiii 3-7; Marc. iv 3-7; Luc. viii 5-7; at cum rationale se submittit, et credit Domino, hoc est, Verbo Ipsius, tunc est rationale sicut `humus seu terra bona, in quam cadit semen, et multum fructum fert.’

AC n. 1941 1941. `Et non numerabitur prae multitudine’: quod significet multiplicationem in immensum, constat absque explicatione; per haec significatur verum, quod sic multitudine crescet a bono: apud Dominum, de Quo hic in sensu interno agitur, quia Divina et Infinita omnia, illa non sunt expressibilia, quare ut idea possit aliqua capi quomodo se habet cum multiplicatione veri ex bono, de homine dicendum: apud hominem qui in bono est, hoc est, {1}in amore et charitate, semen a Domino ita fructificatur et multiplicatur ut prae multitudine numerari nequeat; dum vivit in corpore non ita, sed in altera vita incredibiliter; quamdiu enim homo in corpore vivit, est semen in humo corporea, et ibi inter implexa et densa quae sunt scientifica et voluptates, tum curae et sollicitudines; at his exutis, quod fit dum transit in alteram vitam, semen exsolvitur illis, et excrescit, sicut solet semen arboris cum surgit ex humo, crescere in virgultum, tum in magnam arborem, et dein multiplicari in arborum hortum; omnis enim scientia, intelligentia et sapientia, et illarum jucunda et felicia ita fructificantur et multiplicantur, et sic crescunt in aeternum, et hoc ex minimo semine, ut Dominus docet de grano sinapis, Matth. xiii 31, quod satis constare potest (c)a scientia, intelligentia, et sapientia angelorum, quae tunc, cum fuerunt homines, illis fuit ineffabilis.
@1 i qui.$

AC n. 1942 1942. Vers. 11. Et dixit ei angelus Jehovae, Ecce tu gravida, et paries filium, et appellabis nomen ejus Jishmael, quia audivit Jehovah ad afflictionem tuam. `Dixit ei angelus Jehovae’ significat interioris hominis cogitationem: `ecce tu gravida’ significat vitam rationalis hominis: `paries filium’ significat verum ejus: `et appellabis nomen ejus Jishmael’ significat statum vitae: `quia audivit Jehovah ad afflictionem tuam’ significat cum se submitteret.

AC n. 1943 1943. `Dixit angelus Jehovae’: quod significet interioris hominis cogitationem, constat ex illis quae supra ad vers. 7, 9, 10 dicta sunt.

AC n. 1944 1944. `Ecce tu gravida’: quod significet vitam rationalis hominis, constat ab illis quae supra de conceptione ejus dicta, et ex illis quae de Ismaele sequuntur quod nempe sit primum rationale apud Dominum. In genere de rationali homine sciendum quod rationale tunc vitam accipere, {1}in utero esse et nasci, dicatur, quando homo cogitare incipit quod apud se malum et falsum sit quod contradicit et adversatur vero et bono, et magis adhuc cum illud amovere et subjugare vult; nisi hoc appercipere et sentire potest, non habet aliquod rationale, utcumque putat se habere; rationale enim est medium uniens interni hominis cum externo, et sic a Domino {2}appercipiens quid in externo peragitur, et redigens externum ad obsequium, immo elevans eum a (t)corporeis et terrenis, in quae se immergit, et efficiens ut homo sit homo, ut spectet ad caelum cujus indigena est, non ut bruta animalia, solum ad terram in qua modo peregrinatur, minus ad infernum; haec sunt rationalis officia; quare nisi homo talis sit ut id cogitare possit, non dici potest quod rationale habeat; ex ejus usus seu functionis vita [2] cognoscitur num {3}sit: ratiocinari contra bonum et verum, quod corde negat, et quod novit quia de eo audivit, non est rationale habere; hoc possunt etiam plures qui extus {4}ruunt absque vinculis in omne nefarium, cum differentia solum quod illi qui putant rationale se habere et non habent, loquantur ex quodam decoro sermonis et agant ex simulatorio honesto, in quibus tenentur per vincula externa, quae sunt timor legis, jacturae lucri, honoris, famae, vitae; si vincula haec quae sunt externa, auferrentur, insanirent aliqui plus quam illi{5}; quare nemo dici potest rationale habere ex eo quod ratiocinari possit; immo qui non rationale habent, ex sensualibus et scientificis loqui [3] solent multo solertius quam qui habent; hoc clarissime constat a spiritibus malis in altera vita qui tametsi ut rationales habiti prae aliis dum vixerunt in corpore, usque tamen cum vincula externa quae decorum sermonis et simulatorium honestum vitae eorum fecerunt, auferuntur, ut solet fieri cum omnibus in altera vita, insaniores sunt illis qui in mundo aperte insani sunt; ruunt enim in omne nefas absque pudore, timore, et horrore, at qui rationales fuerunt, {6}cum vixerunt in mundo, non ita, quum his vincula externa auferuntur, adhuc saniores sunt, nam vincula interna habuerunt quae sunt vincula conscientiae, per quae Dominus tenuit {7}cogitationes illorum alligatas legibus veri et boni, quae fuerunt rationalia illorum.
@1 i aut.$
@2 i per internum.$
@3 fit I, but in A this takes place of a deleted phrase aut quod sit in exercit–.$
@4 i sicut insani.$
@5 i nam illi usque quaedam vincula retinent.$
@6 dum.$
@7 cogitationem illorum alligatam.$

AC n. 1945 1945. `Paries filium’: quod significet verum, nempe hujus rationalis quod per `Ismael’ significatur, constat a significatione `filii’ quod sit verum, de qua prius n. 264, 489, 491, 533, 1147. Verum hoc describitur in versu sequente.

AC n. 1946 1946. `Et appellabis nomen ejus Jishmael’: quod significet statum vitae: antiquitus nomina indebantur filiis et filiabus quae significabant statum in quo fuerunt parentes, imprimis matres cum conceperunt, vel cum gravidae fuerunt, vel cum pepererunt, vel in quo fuerunt infantes cum nati: ita nomina fuerunt significativa: unde Ismael suum nomen habuit, explicatur hic, nempe `quia audivit Jehovah ad afflictionem’ quod fuit status matris; quid autem Ismael repraesentat, describitur in versu sequente.

AC n. 1947 1947. `Quia audivit Jehovah ad afflictionem tuam’: quod significet cum se submitteret, constat ex illis quae supra n. 1937 dicta sunt, quod `humiliare se et affligere’ sit submittere se potestati interni hominis, de qua submissione etiam actum est, et ibi ostensum, quod sit se cogere, tum quod in cogere se sit liberum, hoc est, spontaneum et voluntarium, quo se cogere distinguitur a cogi; ostensum quoque quod absque hoc libero seu spontaneo aut voluntario, nusquam homo possit reformari et aliquod proprium caeleste accipere; tum etiam, quod in tentationibus plus liberi sit, tametsi contrarium apparet, quam extra tentationes, tunc enim liberum fortius fit secundum impugnationes a malis et falsis, et corroboratur a Domino ut proprium caeleste ei donetur, quare etiam in tentationibus Dominus praesentior est; ut et quod Dominus nusquam aliquem cogat; qui cogitur ad cogitandum verum et faciendum bonum, non reformatur, sed tunc adhuc magis cogitat falsum et vult malum; omnis coactio hoc secum habet, quod etiam constare potest a vitae actis et documentis, per quae cognita sunt haec bina quod conscientiae non patiantur se cogi et quod nitamur in vetitum; [2] quisque etiam a non libero in liberum cupit, nam hoc est vitae ejus; inde patet quod nusquam Domino gratum sit aliquid quod non ex libero, hoc est, ex spontaneo {1}aut voluntario; nam cum quis ex non libero colit Dominum, ex nullo suo colit; est externum quod se movet, hoc est, quod ex coacto movetur, interno vel nullo, vel repugnante, immo contradicente: cum regeneratur homo, (c)a libero quo donatur a Domino, cogit se, humiliat, immo affligit rationale ut se submittat, (m)et inde accipit proprium caeleste, {2}quod proprium dein a Domino per gradus perficitur, et fit magis et magis liberum, sic ut fiat affectio boni et inde veri, et ei jucunditas, et in illa et hac felicitas, qualis angelorum(n); hoc liberum est de quo Ipse Dominus ita apud Johannem,
Veritas (t)vos liberos {3}facit…si Filius vos liberos {3}facit, vere liberi {3}estis, viii 32, 36.
[3] Quid liberum hoc, prorsus nesciunt qui conscientiam non habent, liberum enim ponunt in lubitu {4}et licentia cogitandi loquendique falsum ac volendi faciendique malum, et haec non cogere, et humiliare, minus affligere, cum tamen prorsus contrarium est, ut quoque Dominus docet apud eundem,
Omnis faciens peccatum, servus est peccati, viii 34.
Liberum hoc servum accipiunt a spiritibus infernalibus qui apud eos, qui infundunt illud, in quorum vita cum sunt, etiam in eorundem amoribus et cupiditatibus sunt, {5}aspirante jucundo imputo et excrementitio, quorum cum quasi torrente auferuntur, in libero se putant esse, sed est liberum infernale: differentia inter liberum hoc infernale et inter liberum caeleste, est quod illud sit mortis et detrahat eos ad infernum, hoc autem seu liberum caeleste, sit vitae et elevet eos ad caelum. [4] Quod omnis cultus verus internus non ex coacto sed ex libero fiat, et nisi ex libero non sit cultus internus, constat (c)ex Verbo; ex sacrificiis spontaneis, {6} votivis, pacificis seu eucharisticis, quae munera et oblationes dicta, de quibus Num. xv 3 seq.; Deut. xii (x)6; xvi 10, 11; xxiii 24 [A.V. 23] et alibi: apud Davidem,
In voluntario sacrificabo Tibi, confitebor nomini Tuo Jehovah, quia bonum, Ps. liv 8 [A.V. 6];
ex {7}thruma seu collecta quam facerent ad tabernaculum, et ad vestes sanctitatis, de qua apud Mosen,
Loquere ad filios Israelis, et accipiant mihi collectam a cum omni viro, quem sponte impulit cor ejus accipietis collectam meam, Exod. xxv 2;
et alibi,
Omnis spontaneus corde adducet eam, collectam Jehovae, Exod. xxxv 5.
[5] Humiliatio autem rationalis hominis seu ejus afflictio, ex libero, ut dictum, repraesentata quoque fuit per afflictionem animarum in diebus festis, de qua apud Mosen,
Erit vobis in statutum aeternitatis, in mense septimo, in decimo mensis, affligetis animas vestras, Lev. xvi 29;
et alibi,
In decimo mensis septimi, is dies expiationum ille, convocatio sancta erit vobis, et affligetis animas vestras,…omnis anima, quae {8}se non afflixerit in ipso die hoc, {9}exscindetur e populis suis, Lev. xxiii 27, 29;
inde azymum in quo non fermentatum, dicitur panis afflictionis, Deut. (x)xvi 2,3; de afflictione ita apud Davidem,
Jehovah, quis peregrinabitur in tentorio Tuo, quis habitabit in monte sanctitatis Tuae? Ambulans integer, et operans justitiam,…qui jurat ad affligendum se, non mutat, Psalm xv 1, 2, 4.
[6] Quod `afflictio’ sit domatio et subjugatio malorum et falsorum assurgentium ab externo homine in ejus rationalem, ex illis quae dicta sunt, constare potest; ita non est aliqua detrusio sui in paupertatem et miserias, seu abdicatio jucunditatum corporis, inde non domatur et subjugatur malum; quandoque etiam aliud malum inde exsuscitatur, nempe meritum propter abdicationem, praeter quod liberum hominis patiatur, in quo, ut in humo, unice bonum et verum fidei inseminari potest. De afflictione quod etiam sit tentatio, videatur prius n. 1846.
@1 seu.$
@2 hoc.$
@3 so A, but in 9096 S. has faciet fecerit and eritis.$
@4 seu.$
@5 quorum cum quasi torrente auferuntur, aspirante eorum jucundo impuro et excrementitio, in libero putant se esse.$
@6 i seu voluntariis.$

@7 Hebrew (terumah) `offering.’ Sch. has here ut accipiant mihi Thrumam (collectam) a cum omni viro; but in Ex. xxxv Therumah (sublationem) and Therumam Jehovae.$
@8 non afflixerit se.$
@9 i et.$

AC n. 1948 1948. Vers. 12. Et is erit onager homo, manus ejus in omnes, et manus omnium in eum; et contra facies omnium fratrum suorum habitabit. `Is erit onager homo’ significat verum rationale quod describitur: `manus ejus in omnes’ significat quod pugnaturum contra illa quae non vera: `et manus omnium in eum’ significat quod falsa repugnatura: `et contra facies omnium fratrum suorum habitabit’ significat quod continuae contentiones in iis quae fidei sunt sed quod usque victor erit.

AC n. 1949 1949. `Is erit onager homo’: quod significet verum rationale quod describitur, constat ex significatione `onagri’ quod sit verum rationale: in Verbo pluries memorantur equi, equites, muli, asini, et nemini adhuc notum est quod significent intellectualia, rationalia et scientifica, qui quod illa significent, ex Divina Domini Misericordia, suis locis, multis confirmabitur; ejusdem generis est onager, est enim mulus deserti seu asinus silvestris, et significat rationale hominis, non rationale in suo complexu sed modo verum rationale: rationale consistit (c)a bono et vero, hoc est, ex illis quae sunt charitatis et ex illis quae sunt fidei; rationale verum est id quod per `onagrum’ significatur; hoc nunc est quod per `Ismaelem’ repraesentatur et {1}describitur in hoc versu. [2] Nemo credere potest quod verum rationale separatum a bono rationali, tale sit, nec scivissem quod tale, nisi per vivam experientiam instructus; sive dicas verum rationale, sive hominem cujus rationale tale est, idem est: homo cujus rationale tale est ut solum in vero sit, etiamsi in vero fidei, non simul in bono charitatis, est prorsus talis; est vir morosus, nihil patiens, contra omnes, unumquemvis videns sicut in falso, ilico increpans, castigans, puniens, non miseretur, non se applicat et studet flectere animos, nam ex vero spectat omne, et nihil ex bono; verbo est durus homo: unice quod emollit duritiem ejus, est bonum quod est charitatis nam anima veri est bonum, quod cum accedit et insinuat se vero, fit aliud ut vix cognoscatur. Per `Isacum’ repraesentatur Rationalis Homo Domini, qui ex bono, non ex vero separato a bono. Inde est quod Ismael expulsus, et dein habitavit in deserto, et mater ei uxorem accepit e terra Aegypti, Gen. xxi 9-21, quae omnia sunt repraesentativa {2}tali rationali praediti. [3] Onagrorum mentio fit in propheticis Verbi, ut apud Esaiam,
Palatium erit desertum, multitudo urbis derelicta, clivus et specula erit pro speluncis, usque in saeculum gaudium onagrorum, pascuum gregum, xxxii 14;
ubi de vastatione intellectualium quae cum vastata quoad vera, vocantur `gaudium onagrorum,’ et quoad bona `pascuum gregum,’ ita ut non rationale: apud Jeremiam,
Onagri steterunt super collibus, sorbuerunt ventum sicut ceti, consumpti sunt oculi eorum, quia non herba, xiv 6;
ubi de siccitate seu non bono et vero: de onagris praedicatur quod `sorbeant ventum’ cum inania captantur loco realium quae sunt vera; `consumpti oculi’ pro quod verum quid sit, non capiatur: [4] apud Hosheam,
Quia illi ascenderunt Assyriam, onager solitarius sibi, Ephraim mercede meretricia expetiverunt amores, viii 9;
ibi de Israele seu Ecclesia spirituali: `Ephraim’ pro intellectuali ejus; `ascendere Assyriam’ pro ratiocinari de vero num veram; `onager solitarius’ pro rationali sic destituto veris: apud eundem,
Quia ille inter fratres sicut onager erit, veniet orientalis ventus Jehovae a deserto ascendens, et exarescet scaturigo ejus, et exsiccabitur fons ejus; ille depraedabitur thesaurum omnium vasorum desiderii, xiii 15;
ubi de `Ephraim’ per quem intellectuale Ecclesiae spiritualis significatur, cujus rationale sicut `onager,’ de cujus dissipatione agitur: apud Davidem,
Jehovah Deus emittet fontes in fluvios, inter montes ibunt, potum praebent omni ferae agrorum, frangunt onagri sitim suam, Psalm civ 10, 11;
`fontes’ pro cognitionibus; `ferae agrorum {3}’ pro bonis; `onagri’ pro veris rationis.
@1 i quod.$
@2 i hominis.$
@3 agri.$

AC n. 1950 1950. Quod `manus ejus in omnes’ significet quod pugnaturum contra illa quae non vera, et `manus omnium in eum’ significet quod falsa repugnatura, constat ex eo quod per `Ismaelem’ significetur verum rationale separatum a bono, ut dictum, de quo vero cum praedicatur quod manus ejus in omnes et omnium in eum, constat quod illa significentur. Supra indicatum [est] quod per `Abramum’ repraesentetur Domini Internus Homo, seu quod idem, Ipsius Divinum Caeleste et Spirituale; per `Isacum’ Domini Interior Homo seu Ipsius Divinum Rationale; per `Jacobum’ Domini Exterior Homo seu Ipsius Divinum Naturale; hic agitur de rationali quale foret nisi uniretur Interno seu Divino Caelesti et Spirituali; quod rationale quia naturam traxit a vita affectionis scientiarum, hoc est, ab `Hagare Aegyptia ancilla Sarai,’ et haec vita erat externi hominis, quae a (t)Domini matre hereditarium habuit, contra quod pugnandum et quod expellendum, ideo rationale describitur quale foret, si absque bono rationali; sed postquam Dominus hereditarium illud per pugnas tentationum et victorias humiliavit, seu afflixit et subjugavit, et {1} vivificavit ipsum Suum Rationale Bono Divino, tunc fit illud `Isacus,’ seu repraesentatur per Isacum, Ismaele e domo, una cum Hagare matre ejus, ejecto. [2] Omne rationale genuinum constat ex bono et vero, hoc est, ex caelesti spirituali; bonum seu caeleste est ipsa anima seu vita illius, verum seu spirituale est quod inde vitam suam accipit; rationale absque vita bono caelesti est sicut hic describitur, quod nempe pugnet contra omnes, et contra illud pugnent omnes: bonum rationale nusquam pugnat utcumque impugnatur, quia mite est et clemens, patiens cedens, nam est amoris et misericordiae; et tametsi non pugnat, usquam omnes vincit, nec usquam de pugna cogitat, nec de victoria gloriatur et hoc quia Divinum est, et tutum a se ipso, nam nullum malum potest aggredi bonum, ne quidem potest subsistere in sphaera ubi bonum cum modo approximat, malum ex se recedit et relabitur; nam malum est infernale, bonum est caeleste: similiter fere se habet cum caelesti spirituali, hoc est, cum vero ex caelesti origine, seu cum vero quod est ex bono, nam hoc verum est verum formatum a bono, sic ut dici queat forma boni; [3] sed verum separatum a bono, quod hic repraesentatur per `Ismaelem’ et describitur in hoc versu, prorsus aliud est, nempe instar onagri, et pugnat contra omnes, et omnes contra illud, immo vix aliud cogitat et spirat quam pugnas; delectatio ejus communis, seu affectio regnans est ut vincat, et cum vincit, gloriatur de victoria, quare describitur per onagrum, seu mulum deserti, aut asinum silvestrem, qui non cum aliis esse potest; talis vita est vita veri absque bono, immo vita fidei absque charitate; quare cum regeneratur homo, quidem per verum fidei, sed usque simul per vitam charitatis, quam Dominus insinuat secundum incrementa veri fidei.
@1 tum.$

AC n. 1951 1951. Quod `contra facies omnium fratrum suorum habitabit’ significet quod continuae contentiones in iis quae fidei sunt sed quod usque victor erit, constat ex illis quae nunc dicta sunt, quod adhuc plenius describitur ubi de Ismaelis posteris agitur, his verbis,
Habitaverunt a Havilah usque ad Shur, quod ad fac Aegypti, qua venitur in Asshur, ad facies omnium fratrum cecidit (sors), Gen. xxv 18;
quorum sensus internus paret a significatione Havilah, Shur, Aegypti et Assyriae {2}; `Havilah’ significat illud quod est intelligentiae, ut patet ab illis quae ostensa n. 115: `Shur’ verum {1} procedens a scientificis, qua supra n. 1928; `Aegyptus’ omne quod est scientiae, n. 1164, 1165, 1186, 1462; et `Assyriae {2}’ quod est rationis, n. 119, 1186; ex quorum significationibus in unum sensum redactis constat quod per `Ismaelem’ tale rationale repraesentetur. Ipsum tale verum in altera vita repraesentative variis modis sistitur, et semper ut forte, validum, durum, adeo ut prorsus resisti nequeat; dum modo (t)spiritus cogitant de tali vero, obvenit quoddam terroris, ex causa quia natura ejus est ut non cedat, ita nec recedat; ex quibus etiam constare potest, quid per `habitare contra facies omnium fratrum’ [significatum] sit: quisquis scire potest quod in descriptione hac arcanum lateat, sed quale, hucusque nescitum.
@1 i quod sit.$
@2 Aschur.$

AC n. 1952 1952. Vers. 13, 14. Et vocavit nomen Jehovae loquentis ad se, Tu Deus videns me, quia dixit, Num etiam hic vidi post videntem me? Propterea vocavit fontem, fons Vivo videnti me, ecce inter Kadesh et inter Bared. `Et vocavit nomen Jehovae loquentis ad se’ significat statum Interioris Hominis Domini cum illa cogitavit: `Tu Deus videns me’ significat influxum: `quia dixit, Num etiam hic vidi post videntem me?’ significat influxum in exterioris hominis vitam absque rationali medio: `propterea vocavit fontem’ significat statum veri inde: `fons Vivo videnti me’ significat verum ita conspicuum: `ecce inter Kadesh et inter Bared’ significat qualitatem.

AC n. 1953 1953. `Et vocavit nomen Jehovae loquentis ad se’: quod significet statum Interioris Hominis Domini cum illa (x)cogitavit, constat ex illis quae antecedunt et quae sequuntur, tum a significatione `nominis’ quod sit nosse qualis est, de qua prius n. 144, 145, 1754: describitur hic status, qualis fuit, seu in quo fuit Dominus, cum ita cogitavit de rationali; rationale non potuit hoc cogitare, sed Interior seu superior Homo, de quo prius n. 1926; nusquam enim potest rationale cogitare de se, quale est, nam semet nemo potest intueri, sed erit interius seu superius quod de illo cogitat, quia illud intueri potest; sicut pro exemplo, auris non potest scire, minus percipere loquelam quam haurit, sed est interior auditio; auris modo discernit sonos articulatos seu voces, interior auditio est quae capit, et dein interior visus seu intuitio quae percipit, inde per auditionem apperceptio sensus loquelae; similiter se habet in visualibus; primae ideae quae ab objectis visus excipiuntur, sunt materiales, sicut etiam vocantur, at interior adhuc visus est qui intuetur illa, et sic cogitat; ita se habet cum rationali hominis; rationale nusquam potest se intueri, minus explorare quale est, sed erit interius quoddam quod hoc facit; quare dum homo hoc potest facere, nempe percipere quod falsum in suo rationali, et aliquod verum quod elucet, et magis si aliquod pugnans et vincens, scire potest quod sit ex influxu Domini per internum hominem. Interior Homo Domini, de quo (o)supra 1926, et qui hic (o)intelligitur, erat ille qui conjunctus fuit Interno qui Jehovah, ita longe supra rationale illud; ex illo ut in caelesti luce, videbat et percipiebat quale rationale futurum, si in solo vero esset, non bono.

AC n. 1954 1954. `Tu Deus videns me’: quod significet influxum, constat ex illis quae nunc dicta sunt: intuitio a superiore in inferiorem, se quod idem, ab interiore in exteriorem, appellatur influxus, nam fit per influxum; sicut visus interior apud hominem, nisi is continue influeret in visum ejus externum seu oculi, nusquam hic capere posset discernere ullum objectum, nam visus interior est qui per oculum capit illa quae oculus {1} videt, nusquam oculus tametsi ita apparet: ex iis quoque constare potest quantum homo in fallaciis sensuum est qui credit quod oculus videat, cum tamen est visus ejus spiritus, qui est visus interior, qui per oculum videt; [2] spiritus qui apud me, tam bene viderunt per oculos meos illa quae in mundo, ac ego, de quo n. 1880, at illorum quidam qui in fallaciis sensuum adhuc erant, putarunt {2} quod per suos oculos vidissent; sed ostensum illis quod non ita esset, clausis enim oculis, nihil in mundo hoc atmosphaerico viderunt; ita quoque se habet cum homine, ejus spiritus est qui videt, non oculus sed per oculum; idem etiam constare potest a somniis, in quibus quandoque homo videt sicut in die; sed usque similiter se habet cum visu hoc interiore seu spiritus, hic non videt ex se, sed ex adhuc interiore se rationalis ejus, immo nec hic videt a se, sed est adhuc interior qui est interni hominis, de quo n. 1940; sed usque non [est] hic, sed est Domini per internum hominem qui Solus videt, quia Solus vivit et dat homini ut videat, utque ei appareat sicut ex se videret: ita se habet cum influxu.
@1 A is indistinct but might be oculo.$
@2 i etiam.$

AC n. 1955 1955. `Quia dixit, Num etiam hic vidi post videntem me?’: quo significet influxum in exterioris hominis vitam absque rationali medio, constat ex significatione `videre post videntem’; post videntem videre est ex interiore seu superiore; quod intra seu supra in sensu interno exprimitur per post in sensu litterae {1}, cum illud apparet in (c)eo quod extra vel infra est; est Hagar quae hic loquitur, per quam, ut prius ostensum (o)est, significatur vita scientiarum quae est exterioris hominis; quia ex illa vita ortum est rationale primum, ideo Dominus causam cur ita factum, videbat ex Interiore Suo Homine in exteriore, et hoc absque Rationali medio. Quod haec involvant arcana, quisque videre potest ex eo solum quod nemo scire possit, quid sit `videre post videntem me’ nisi ex sensu interno, in quo etiam talia sunt ut ad captum explicari nequeant nisi per ideas quales sunt angelicae, quae non cadunt in voces, solum in sensum vocum, et hoc abstracte ab ideis materialibus ex quibus ideae sensus vocum; de his, quae tam obscura apparent homini, habent angeli tam claras et distinctas ideas, [et] tot repraesentationibus locupletatas ut volumen scriberetur, si modo pauxillum inde describeretur.
@1 after infra est.$

AC n. 1956 1956. `Propterea vocavit fontem’: quod significet statum veri inde, constat ab illis quae dicta sunt, tum a significatione `fontis’ quod sit verum, de qua {1} supra n. 1927; quia verum hoc visum fuit non in rationali sed infra rationale, fons in lingua originali, alia voce quam supra et communi fontis, exprimitur.
@1 prius.$

AC n. 1957 1957. `Fons Vivo videnti me’: quod significet verum ita perspicuum, constat quoque ab illis quae dicta, nempe quod Dominus perspicue viderit quomodo se habuit cum vero rationalis hujus {1}, quod non esset bonum. Interior Domini Homo ex quo vidit, dicitur `Vivus videns,’ quia conjunctus Interno Qui Jehovah, Qui solus vivit, et solus videt, ut ostensum mox supra n. 1954.
@1 illius.$

AC n. 1958 1958. `Ecce inter Kadesh et inter Bared’: quod significet qualitatem, nempe quod viderit quale esset hoc verum, ita quale esset rationale, constat ex significatione `Kadesh et Bared’: quod `Kadesh’ significet verum, tum contentiones de veris, ostensum est prius n. 1678; `Bared’ autem quod infra est, ita verum scientificum, ex quo etiam rationale. Quod nomina in Verbo significent res, videatur n. 1876, 1888, 1889; tum n. 1224, 1264.

AC n. 1959 1959. Vers. 15. Et peperit Hagar Abramo filium, et vocavit Abram nomen filii sui, quem peperit Hagar, Jishmael. `Peperit Hagar Abramo filium’ significat rationalem hominem ex conjunctione et conceptione illa natum: `et vocavit Abram nomen filii sui, quem peperit Hagar, Jishmael’ significat quale ejus.

AC n. 1960 1960. `Peperit Hagar Abramo filium’: quod significet rationale hominem ex conceptione et conjunctione illa natum, constat a repraesentatione et significatione `Hagaris, Abrami, et filii’; quod Hagar significet vitam affectionis {1} scientiarum exterioris hominis, dictum est supra n. 1895, 1896; quod `Abram’ Internum Hominem Domini, n. 1893, 1950; et quod `filius’ verum, ita verum quod hujus rationalis erat, n. 264, 489, 491, 533, 1147; inde quod `peperit Hagar Abram’ significat rationalem hominem ex conceptione et conjunctione illa natum: in hunc sensum mutatur sensus litterae, cum ad angelos pervenit, seu apud angelos (o)est.
@1 seu affectionem (but cp. 1962).$

AC n. 1961 1961. `Et vocavit Abram nomen filii sui, quem peperit Hagar, Jishmael’: quod significet quale ejus, constat ex significatione nominis quod sit nosse qualis est, de qua n. 144, 145, 1754; tum ex repraesentatione et significatione `Ismaelis’ quod sit rationale verum quo describitur in vers. 11, 12, his verbis, `Appellabis nomen illius Jishmael quia audivit Jehovah afflictionem tuam. Et is erit onager homo; manu ejus in omnes, et manus omnia in eum; et contra facies omnium fratrum suorum habitabit’; de quibus in explicatione istorum versuum; ejus quale ibi describitur.

AC n. 1962 1962. Vers. 16. Et Abram filius octoginta annorum et se annorum, in pariendo Hagar Jishmaelem Abramo. `Abram filii: octoginta et sex annorum’ significat statum Domini quoad caelesti acquisita bona per pugnas tentationum: `in pariendo Hagar Jishmaelem Abramo’ significat cum vita affectionis scientiarum peperit rationale.

AC n. 1963 1963. `Abram filius octoginta annorum et sex annorum’: quo significet statum Domini quoad caelestia acquisita bona per pugna tentationum, constat a significatione `octoginta’ qui numerus simile involvit ac `quadraginta,’ quae quod significent tentationes, ostensum est prius n. 730, 862; et a significatione `sex’ quod sit pugna, de qua etiam prius n. 720, 737, 900; tum quoque a significatione `decem’ quod sint reliquiae, de qua n. 576; quae reliquiae apud Dominum fuerunt acquisitiones caelestium bonorum quibus univit Humanum Essentiam Divinae, n. 1906 ad fin. Ex his tribus numeris compositus est numerus octoginta et sex, qui talia involvit, (m)ita {1} significat statum Domini quoad caelestia acquisita bona per pugnas tentationum(n): omnes enim numeri in Verbo significant res, ut ostensum prius n. 482, 487, 575, 647, 648, 755, 813. Hic quia numeri annorum sunt, et quidem historice nominati de Abram, apparet sicut (o)quod non significativi talium forent; sed in Verbo nihil scriptum est quod non in spiritualem et caelestem sensum transeat dum ad angelos, angeli enim non in aliis quam spiritualibus et caelestibus ideis sunt; ii dum legitur Verbum ab homine, non sciunt nec percipiunt quid octoginta et sex, nec curant qua aetate fuit Abram cum Hagar ei peperit Ismaelem, sed ex numero tali lecto, ilico obveniunt illis quae numeri involvunt; et ex reliquis {2} sicut in sensu interno explicata sunt.
@1 ideo.$
@2 reliqua.$

AC n. 1964 1964. `In pariendo Hagar Jishmaelem Abramo’: quod significet cum vita affectionis scientiarum peperit rationale, constat ex significatione `Hagaris’ quod sit vita affectionis scientiarum, et ex significatione `Ismaelis’ quod sit rationale primo conceptum, de quibus supra. In hoc capite quia actum est de rationali hominis, et descriptum quale est quando solummodo vera illud constituunt, et quale est cum bona et ex bonis vera, scientiarum quod rationale nusquam concipi et nasci, seu formari possit absque scientificis et cognitionibus; sed scientifica et cognitiones pro fine habebunt usum, et quando usum, pro fine habent vitam, nam omnis vita est usuum quia finium; nisi addiscuntur propter vitam usuum, nullius momenti sunt quia nullius usus; [2] ex solis illis, nempe scientificis et cognitionibus absque vita usus, fit rationale sicut descriptum, instar onagri, morosum, pugnax, vitam torridam et siccam habens, ex quadam dilectione veri conspurcati amore sui; at cum pro {1} fine habent usum, tunc accipiunt vitam ex usibus, sed {2} talem vitam qualem usus: qui cognitiones addiscunt ut perficiantur in fide amoris, nam (o)vera et ipsa fides est amor in Dominum et erga proximum, illi in omnium usuum usu sunt et vitam spiritualem (c)et caelestem accipiunt a Domino, et cum {3} in illa vita, in facultate sunt’ percipiendi omnia quae sunt regni Domini; in hac vita sunt omnes angeli, et quia in vita illa, in ipsa intelligentia et sapientia sunt.
@1 i scientifica et cognitiones.$
@2 et.$
@3 cum in illa vita sunt, rationale illorum in facultate est.$

AC n. 1965 1965. Hic nunc est sensus internus rerum in hoc capite de Abramo, Hagare et Ismaele; sed quam copiosus ille sensus sit, seu [quam] indefinita contineat, constare solum exinde potest quod sicut omnia et singula quae in Verbo, in sensu interno spectent Dominum et agant de Domino, vita Verbi, quia ipsum Verbum, inde est; etiam in sensu interno simul agant de regno Domini in caelis, tum de regna Ipsius in terris, hoc est, de Ecclesia; similiter de unoquovis in quo est regnum Domini; et praeterea in genere de omni caelesti et spirituali; nam ex Domino omnia haec: inde est quod per `Abramum’ etiam repraesentetur caelestis Ecclesia, caelestis homo, tum ipsum caeleste: et sic porro; (o)sed eo usque explicationem extendere, prolixissimum foret.’

AC n. 1966

1966. De Visionibus et Somniis, etiam Propheticis quae in Verbo

PAUCIS notum est quomodo se habent visiones, et quae visiones genuinae sunt; et quia nunc per aliquot annos paene continue cum illis in altera vita fui, ut ex Parte Prima satis constare potest, et stupenda ibi vidi, sic de visionibus et somniis per ipsam experientiam informatus sum; de quibus haec licet referre.

AC n. 1967 1967. Venditantur visiones quorundam qui dixerunt se vidisse plura, etiam viderunt sed in phantasia; instructus sum de iis, et ostensum quoque, quomodo existunt; sunt spiritus qui inducunt tales {1} species per phantasias, ut appareant sicut forent, ut dum in umbra aliquid vident, aut in lumine lunari, aut etiam in die si objectum in obscuro, tunc spiritus tenent animum ejus in cogitatione alicujus rei fixe et continenter, sive animalis, sive monstri, sive silvae sive alius cujuspiam rei, in qua quamdiu tenetur, phantasia augetur et crescit usque adeo ut persuadeatur, et videat prorsus sicut ipsa forent; cum tamen nihil aliud sunt quam illusiones: cadunt in eos qui phantasiis multum indulgent et in infirmitate animi sunt, et inde facti creduli; sunt hi visionarii.
@1 apud homines.$

AC n. 1968 1968. Spiritus enthusiastici sunt similes, sed hi visiones circa credenda habent, quibus tam fortiter persuadentur et persuadent aliis, ut jurare possint falsum esse verum, et fallaciam esse reale; de qua natura spirituum plura ab experientia referri possent, sed de illis, ex Divina Domini Misericordia, in specie: contraxerunt illam ex persuasionibus et principiis falsi, cum vixerunt `in mundo.’

AC n. 1969 1969. Spiritus mali in altera vita vix aliud sunt quam cupiditates et phantasiae, non aliam vitam sibi acquisiverunt; phantasiae illorum tales sunt ut prorsus non aliud percipiant quam quod ita sit; hominum phantasiae cum illorum comparari nequeunt, in excellentiore enim statu sunt, etiam quoad talia; tales phantasiae sunt perpetuae apud infernales, ubi per phantasias unus alterum miserabiliter cruciat.

AC n. 1970 1970. Per visiones genuinas intelliguntur visiones seu visa illarum rerum quae realiter existunt in altera vita, et sunt non nisi quam res quae oculis spiritus non oculis corporis videri possunt, et apparent homini quando ejus interior visus aperitur a Domino, hoc est, ille visus quem ejus spiritus habet,’ in quem etiam venit cum separatus a corpore in alteram vitam transit; nam homo est spiritus corpore amictus; tales visiones fuerunt prophetarum. Cum aperitur hic visus, tunc videntur in clariore die quam est meridiana mundi, illa quae apud spiritus actualiter existunt, non solam repraesentativa, sed etiam ipsi spiritus, una cum perceptione quinam sunt, tum quales sunt, ubi sunt, undenam veniunt, quo abeunt, qua affectione, qua persuasione, immo qua fide sunt, n. 1388, 1394, confirmatis per vivam loquelam, prorsus ut humanam, et hoc absque omni fallacia.

AC n. 1971 1971. Visiones quae coram spiritibus bonis existunt, sunt repraesentativa illarum rerum quae in caelo; nam quod in caelo coram angelis {1} existit, cum delabitur in mundum spirituum, vertitur in repraesentativa, ex quibus et in quibus perspici potest quid significant: talia sunt perpetua apud bonos spiritus, cum pulchritudine et amoenitate vix enuntiabili.
@1 apud angelos.$

AC n. 1972 1972. Quod visiones, seu potius visa, attinet quae coram oculis spiritus non coram oculis corporis apparent, sunt interiora magis et magis; quae vidi in mundo spirituum, in clara luce vidi; at obscurius illa quae in caelo spirituum angelicorum; et adhuc obscurius (o)illa quae in caelo angelorum; nam usque eo raro apertus mihi fuit visus spiritus mei, sed perceptione quadam, quae qualis sit, non describi potest, datum est nosse quid loquerentur, saepius per intermedios spiritus; apparuerunt quandoque illa quae ibi, in umbra lucis caeli, quae umbra non similis est umbrae lucis mundanae, est enim lux tenuescens et fatiscens incomprehensibilitate aeque coram intellectu ac coram visu.

AC n. 1973 1973. Omnia genera visionum referre prolixum nimis foret, sunt enim plura; licet solum ad illustrationem referre binas visiones ex quibus constare potest quales etiam sunt; tum simul quomodo spiritus afficiuntur illis quae vident, et quomodo mali spiritus cruciantur cum surripitur illis videre illa quae alii vident et audiunt; non enim sufferre possunt quod illis tale quippiam auferatur; nam spiritibus non est sensus gustus, sed cupido quasi appetitus sciendi et discendi loco ejus; hic est quasi cibus illorum quo nutriuntur, n. 1480; quomodo itaque anguntur cum hic cibus iis aufertur, constare potest ab exemplo quod sequitur.

AC n. 1974 1974. Post somnum molestum, circa primam vigiliam, sistebatur visum amoenissimum; erant serta sicut laurea, virentia, in pulcherrimo ordine, mobilia sicut viva, talis formae et concinnitatis ut describi nequeant ob pulchritudinem et harmoniam, et inde profluentem affectionem beatitudinis; erant duplici serie inter se paulum distante, satis in longum consociata, et jugiter statum pulchritudinis variantia: hoc perspicuum erat spiritibus, etiam malis. Successit postea aliud visum adhuc pulchrius in quo felix caeleste, sed modo obscure visibile; erant infantes in ludis caelestibus, qui ineffabili modo afficiebant mentem. [2] Postea de visis illis locutus cum spiritibus, qui fassi quod similiter mecum viderint primum, sed non alterum nisi ita obscure ut non potuissent dicere quid esset; inde indignatio apud eos orta, postea {1} per gradus invidia ex eo quia dictum quod angeli et infantes illud viderint; quam eorum invidiam sensibiliter dabatur percipere, sic ut nihil me fugeret quantum ad instructionem; invidia talis erat ut apud eos non solum causaretur summam molestiam sed etiam angorem et interiorem dolorem, ex causa solum quod non ii viderint etiam alterum; ducebantur inde per invidiae varietates usque ut dolerent {2} praecordiis: [3] cum in eo statu essent, locutus [sum] cum illis de invidia, quod contenti possent esse quod primum viderint, et quod etiam potuissent alterum si boni fuissent; inde quoque indignatio exasperabat invidiam, quae adhuc crevit usque ad eum gradum ut postea ne quidem sustinerent minimum recordationis ejus quin dolore afficerentur; status et processus invidiae cum ejus gradibus, incrementis, variatis et mixtis aegritudinibus animi et cordis, non describi possunt: ostensum sic quantum cruciantur impii ex sola invidia, cum beatitudinem bonorum e longinquo vident, immo dum solum de illa cogitant.
@1 postmodum.$
@2 doleant.$

AC n. 1975 1975. Quod somnia attinet, notum est quod Dominus apud propheta non solum per visiones, sed etiam per somnia, arcana caeli revelaverit, et quod somnia aeque repraesentativa et significativa fuerint ac visiones, et quod fuerint fere unius generis; tum quod etiam apud alios, quam apud prophetas ventura per somnia detecta sint; ut per somnia quae habuit Josephus, quaeque illi qui in carcere cum Josepho, quae Pharaoh, quae Nebuchadnezzar, et alii; ex quibus constare potest quod somnia illius generis aeque ac visiones, e caelo influant, cum differentia quod somnia [sint] cum dormit corporeum, at {1} visiones cum non dormit. Quomodo somnia prophetica, et talia quae in Verbo, influunt {2}, immo descendunt e caelo, mihi ad vivum ostensum est; de quibus haec ab experientia licet referre.
@1 et.$
@2 influant I.$

AC n. 1976 1976. Sunt tria genera somniorum; Primum genus mediate per caelum a Domino venit; talia fuerunt somnia prophetica, de quibus in Verbo; Alterum, per spiritus angelicos, imprimis illos qui antrorsum supra ad dextrum sunt ubi paradisiaca; inde Antiquissimae Ecclesiae homines sua somnia habuerunt quae fuerunt instructiva, n. 1122; Tertium genus, per spiritus qui prope sunt cum dormit homo, quae quoque significativa sunt; somnia autem phantastica aliunde.

AC n. 1977 1977. Ut scirem prorsus quomodo somnia influxerint, in somnum missus, et somniavi quod navis veniret cum omnis generis deliciosis et sapidis ad esum, quae in navi non visa sed recondita erant; super navi stabant bini vigiles armati, praeter tertium qui erat praefectus navis; transibat navis in quoddam navale cameratum {1}; sic evigilatus, et cogitavi de somnio; tunc alloquebantur me spiritus angelici qui superne antrorsum ad dextrum, et dicebant quod introduxerint hoc somnium: utque scirem pro certo quod inde, in statum missus sicut in somni et simul vigiliae, et varia quae amoena et deliciosa, similiter inferebant, sicut animalculum ignotum, quod dissipatum instar radiorum nigrescentium et splendentium, qui mirabili pernicitate involabant in oculum sinistrum; sistebant etiam homines, tum infantes varie decoratos, praeter alia cum amoenitate inexpressibili; de quibus etiam cum illis locutus. Hoc factum non semel sed aliquoties, et toties ab illis viva voce instructus: [2] sunt illi spiritus angelici qui in limine ad paradisiaca sunt, qui talia somnia insinuant; quibus etiam munus vigilandi super quosdam homines cum dormiunt, injunctum est, ne a malis spiritibus tunc infestentur; hoc munus obeunt cum summa delectatione adeo ut aemulentur quinam adsint, et ament afficere hominem jucundis et deliciosis quae vident in ejus affectione et genio; sunt illi qui facti spiritus angelici ab illis qui in vita corporis delectati sunt et amaverant aliorum vitam facere jucundam omni modo et studio; quando aperitur auditus eo usque, auditur inde sicut e longinquo sonorum dulce modulans quasi cantus: dicebant quod non sciant unde iis talia et tam pulchra et amoena repraesentativa momento obveniant, sed dictum quod e caelo: pertinent ad provinciam cerebelli, quia cerebellum, ut instructus sum, tempore somni vigilat cum cerebrum dormit. Inde Antiquissimae Ecclesiae homines sua somnia habuerunt, cum perceptione quid significarent, a quibus quoad multam partem repraesentativa et significativa Antiquorum, sub quibus res alte reconditae sistebantur, [n. 1122.]
@1 Cp. SD 3380 where this dream is described in almost the same words, but there it reads navis transibat sic in cameram. Navale cameratum probably means `an arched dock.’$

AC n. 1978 1978. Praeterea sunt alii spiritus qui pertinent ad thoracis sinistri provinciam, a quibus saepius interpolantur; praeter ab aliis quos tamen non curant.

AC n. 1979 1979. Persaepe datum post somnia talia loqui cum spiritibus et angelis qui introduxerunt, ii narrantes quid introduxerint, et ego quid viderim, {1} quorum omnium experientiam adducere, nimis prolixum foret.
@1 i et audiverim.$

AC n. 1980 1980. Dignum memoratu est, postquam evigilatus cum referrem quid vidissem in somnio, et hoc longa serie, tunc quidam angelici spiritus, non ex illis de quibus supra, dicebant quod illa prorsus coinciderent et eadem essent cum illis rebus de quibus locuti inter se, et quod nihil prorsus differret, sed usque quod non essent illa de quibus sermonem habuerunt sed repraesentativa eorundem, in quae ideae illorum in mundo spirituum ita versae et mutatae essent; nam ideae angelorum in repraesentativa vertuntur in mundo spirituum; inde omnia et singula quae inter se locuti, ita repraesentata in somnio: dictum porro ab illis quod eadem loquela potuisset in alias repraesentationes verti, immo in similes et dissimiles cum indefinita varietate; quod in tales, fuisse secundum statum spirituum circum me, et inde secundum meum statum in quo tunc eram: verbo, quod perplura dissimilia somnia possint ex simili loquela, ita ab una origine, delabi et sisti, ex causa, ut dictum, quoniam illa quae memoria et affectione hominis, sunt vasa recipientia, in quibus variantur recipiuntur ideae repraesentative secundum formae eorum variationes et {1} status mutationes.
@1 i eorum.$

AC n. 1981 1981. Unum simile licet adhuc referre; somniavi somnium sed vulgare; dum vigil factus, narravi omnia a principio ad finem; angeli dicebant quod prorsus coinciderent cum illis quae inter se locuti, non quod essent illa quae somnio sed prorsus illa, in quae versa sunt eorum loquelae cogitata, sic tamen ut essent repraesentativa et correspondentia, immo singula ut nihil deesset: tum locutus cum illis de influxu, quomodo talia influunt et variantur; et persona de qua illam ideam habui quod esset in vero naturali, quam ideam cepi ex ejus vitae actis; apud angelos fuit loquela de veritate naturali, quare ille repraesentabatur mihi, et quae is loquebatur mecum in somnio et agebat, haec ordine repraesentative et correspondenter sequebantur ex eorum sermone mutuo; sed usque nihil erat quod prorsus simile seu idem fuit.

AC n. 1982 1982. Quaedam animae recentes e mundo, quae desiderant videre gloriam Domini {1}, priusquam tales sint ut possint admitti, sopiuntur quoad sensus exteriores et facultates inferiores dulci quodam somno, et tunc interiores eorum sensus et facultates in vigiliam eminentem expergiscuntur, et sic i caeli gloriam immittuntur; sed inducta sensibus et facultatibus exterioribus iterum vigilia, in statum pristinum redeunt {2}.
@1 i in caelo.$
@2 relabuntur.$

AC n. 1983 1983. Spiritus mali maximopere cupiunt et flagrant infestare et aggredi hominem cum dormit, sed tunc imprimis custoditur homo a Domino; nam amor non dormit: spiritus qui infestant, miserabiliter puniuntur; audivi saepius quam ut narrari possit, punitiones eorum, quae sunt discerptiones, de quibus n. 829, 957, 959, sub calcaneo pedis sinistri, et hoc quandoque per horaria tempora. Sirenes quae sunt praestigiatrices interiores, sunt quae tempore noctis imprimis insidiantur, et in cogitationes et affectiones interiores homini se infundere tunc tentant, sed toties arcentur per angelos a Domino, et per gravissimas punitiones tandem absterrentur. Locutae etiam cum aliis tempore noctis, prorsus sicut a me, mea quasi loquela, tam simili ut non internosceretur {1} ingerendo spurca et persuadendo falsa; [2] semel in suavissimo somno fui, in quo nihil praeter dulcem quietem habui; cum expergefactus, quidam boni spiritus coeperunt me increpare quod eos infestaverim, ita atrociter, sicut dicebant, ut putaverint se fuisse in inferno, in me rejiciendo culpam, quibus respondi, quod nihil quicquam de ea re scirem, sed quod quietissime dormiverim, si ut eis nullatenus potuissem infestus esse, quo obstupefacti apperceperunt tandem hoc praestigiis sirenum factum esse; simile etiam {2} ostensum postea ex causa ut scirem qualis sirenum turba sit; [3] sunt praecipue ex sexu feminino, quae in vita corporis per interiores astutias allicere `ad se studuerunt’ socios, per externa se insinuando, captando animos quocumque modo, intrando in cujusvis affectiones et jucunda, sed fine malo, cumprimis imperandi; inde iis talis natura in altera vita quod videantur {3} ex se omnia posse, hauriendo et excogitando varias artes quas arripiunt tam facile, sicut spongiae aquas aeque sordidas ac limpidas; ita illae tam profana quam sancta, quae insorbent et in actum mittunt fine, ut dictum, imperandi: datum interiora earum percipere, quam foeda sint, adulteriis et odiis conspurcata; tum etiam datum percipere quam efficax earum sphaera sit; interiora sua in statum persuasionis redigunt, ut in talia quae intendunt, conspirent interiora cum exterioribus, ita adigunt et violenter adducunt spiritus ad cogitandum prorsus sicut illae; [4] ratiocinia apud eas nulla patent, sed est simultaneum quoddam ratiociniorum malis affectionibus inspiratorum, ita operans, cum applicatione ad genios, et immissio sic in aliorum animos, quos inducunt et persuasione aut obruunt aut captant: nihil plus student quam conscientiam destruere, qua destructa interiora hominum possident, immo obsident, tametsi homo hoc ignorat; hodie non dantur obsessiones externae sicut olim, sed internae a talibus; qui nulla conscientia sunt, illi ita obsessi sunt, cogitationum eorum interiora non absimiliter insaniunt, sed celantur et obvelantur externo decora, et simulatorio honesto, ex causa sui honoris, lucri, famae; hoc iis, si ad cogitationes suas attendunt, etiam notum esse potest.
FINIS {4}.
@1 internosceatur.$
@2 quoque.$
@3 i sibi.$
@4 As Part Two was issued one chapter at a time we find Finis at the end of each chapter and a new Title-page to each chapter. These are omitted in this edition.$

AC n. 1984

1984. GENESEOS
CAPUT DECIMUM SEPTIMUM

Pauci possunt credere quod in Verbo sit sensus internus qui prorsus non elucet ex littera, et hoc quia tam remotus est a sensu litterae, ut {1} quasi distet sicut caelum a terra; sed quod sensus litterae in {2} se talia contineat, et quod sit repraesentativus et significativus arcanorum quae nemo videt quam Dominus et angeli a Domino, constat ab illis quae in Parte Prima passim dicta sunt: se habet sensus litterae ad sensum internum sicut hominis corpus ad ejus animam; homo dum in corpore est et ex corporeis cogitat, paene nescit aliquid de anima, nam corporis functiones aliae sunt quam animae, adeo ut si functiones animae detegerentur, non agnoscerentur quod tales; ita se habet quoque cum internis Verbi; in internis ejus est anima, hoc est, vita illius; haec, nempe interna, nihil aliud spectant quam Dominum, Ipsius Regnum, Ecclesiam, et illa quae Ipsius Regni et Ecclesiae sunt apud hominem; quae cum spectantur, est Verbum Domini, nam tunc est ipsa vita in illis; quod ita se habeat, multis confirmatum est in Parte Prima; et pro certo scire datum {3}; nusquam enim aliquae ideae de corporeis et mundanis transire possunt ad angelos, sed exuuntur illae et prorsus removentur in primo limine cum abeunt ab homine, ut {4} ab ipsa experientia videri potest in Parte Prima, n. 1769-1772 incl.; et quomodo mutantur n. 1872-1876: [2] Hoc quoque satis constare potest ex perplurimis in Verbo, quae nusquam intelligibilia sunt in sensu litterae, quae nisi illis anima seu vita talis inesset, non agnoscerentur pro Verbo Domini, nec ulli qui non ab infantia imbuit quod crederet Verbum esse inspiratum et sic sanctum, apparerent ut Divina. Quis ex sensu litterae sciret quod significant illa quae Jacobus locutus ad filios suos ante mortem, Gen. xlix?
Quod Dan serpens super via, aspis super semita, mordens calcaneos equi, et cadet eques ejus retrorsum, vers. 17. Quod Gadem turma depraedabitur [eum,] ille depraedabitur calcaneum, vers. 19. Quod Naphtali [sit] cerva dimissa, dans sermones elegantiae, vers. 21. Quod Jehudah ligabit ad vitem asininum pullum suum, et ad vitem nobilem filium asinae suae: lavabit in vino vestimentum suum, et in sanguine uvarum velamen suum: ruber oculis prae vino, et albus dentibus {5} prae lacte, vers. 11, 12.
Similiter in perplurimis locis apud Prophetas; at quid haec significant, nusquam patet nisi in {6} sensu interno, in quo omnia et singula pulcherrimo ordine cohaerent. [3] Similiter quae Dominus dixit de ultimis temporibus apud Matthaeum,
In consummatione saeculi, sol obscurabitur, et luna non dabit lucem suam; et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur; et tunc apparebit signum Filii hominis; et tunc plangent omnes tribus terrae, xxiv 29, 30;
haec nusquam significant obscurationem solis et lunae, nec delapsum stellarum de caelo, nec planctum tribuum, sed charitatem et fidem, quae in sensu interno sunt `sol’ et `luna’, et [ita] obscurabuntur; tum {7} cognitiones boni et veri, quae sunt `stellae’, et hic vocantur `virtutes caelorum’ quae ita decident et evanescent; et quod omnia fidei, quae sunt `tribus terrae’ ut quoque ostensum est in Parte Prima n. 31, 32, 1053, 1529-1531, 1808. Ex his paucis nunc constare potest quid sensus internus Verbi, tum quod remotus et aliquibus in locis remotissimus sit a sensu litterae: sed usque sensus litterae repraesentat vera, et sistit apparentias veri, in quibus homo esse potest dum non in luce veri.
@1 et.$
@2 i Verbi.$
@3 mihi.$
@4 i et mutantur in ideas caelestes et spirituales, ita in tales quae sunt sensu interni.$
@5 dentes.$
@6 a.$
@7 et.$

CAPUT XVII

1. ET fuit Abram filius nonaginta annorum et novem annorum, et apparuit JEHOVAH {1} ad Abramum, et dixit ad illum, Ego DEUS {1} Shaddai, ambula tibi coram me, et esto integer.
@1 In A there are no double underlinings to denote caps. in this chapter.$
2. Et dabo foedus Meum inter Me et inter te, et multiplicabo te in valde {1} valde.
@1 i et.$
3. Et cecidit Abram super facies suas; et locutus est cum illo DEUS, dicendo,
4. Ego, ecce foedus Meum cum te, et eris in patrem multitudinis gentium.
5. Et non vocabitur amplius nomine tuo Abram, et erit nomen tuum Abraham, quia patrem multitudinis gentium dedi te.
6. Et fructificabo temet in valde valde, et dabo te in gentes; et reges ex te exibunt.
7. Et erigam foedus Meum inter Me et inter te, et inter semen tuum post te in generationes illorum, in foedus aeternum, ad esse tibi in DEUM, et semini tuo post te.
8. Et dabo tibi, et semini tuo post te, terram peregrinationum tuarum, omnem terram Canaan, in possessionem aeternam, et ero illis in DEUM.
9. Et dixit DEUS ad Abraham, Et tu foedus Meum custodies, tu et semen tuum post te, in generationes eorum.
10. Hoc foedus Meum quod custodietis inter Me et inter vos, et inter semen tuum post te, circumcidi vobis omnem masculum.
11. Et circumcidetis carnem praeputii vestri, et erit in signum foederis inter Me et inter vos.
12. Et filius octo dierum circumcidetur vobis, omnis masculus, in generationes vestras, natus domus, et emptio argenti, ab omni filio alienigena, qui non e semine tuo ille.
13. Circumcidendo circumcidetur natus domus tuae, et emptio argenti tui, et erit foedus Meum in carne vestra in foedus aeternum.
14. Et praeputiatus masculus, qui non circumciditur carne praeputii sui, et excidetur anima illa ex populis suis, foedus Meum irritum fecit.
15. Et dixit DEUS ad Abraham, Sarai uxor tua non vocabis nomine ejus Sarai, quoniam Sarah nomen illius.
16. Et benedicam (c)illi, et etiam dabo ex illa tibi filium; et benedicam (c)illi, et erit in gentes, reges populorum ex illa erunt.
17. Et cecidit Abraham super facies suas, et risit, et dixit in corde suo, Num filio centum annorum nascetur? et an Sarah filia nonaginta annorum pariet?
18. Et dixit Abraham ad DEUM, Utinam Jishmael vivat coram Te.
19. Et dixit DEUS, Vere Sarah uxor tua pariens tibi filium, et vocabis nomen illius Jishak, et erigam foedus Meum cum illo in foedus aeternum semini illius post illum.
20. Et quoad Jishmaelem audivi te, ecce benedicam illi, et fructificari faciam illum, et multiplicari faciam illum in valde valde; duodecim principes gignet, et dabo illum in gentem magnam.
21. Et foedus Meum erigam cum Jishako, quem pariet tibi Sarah, ad statum tempus hoc in anno sequente.
22. Et absolvit ad loquendum cum illo, et ascendit DEUS desuper Abrahamo.
23. Et accepit Abraham Jishmaelem filium suum, et omnes natos domus suae, et omnem emptionem argenti sui, omnem masculum in viris domus Abrahami, et circumcidit carnem praeputii eorum in eodem die hoc, quemadmodum locutus cum illo DEUS.
24. Et Abraham filius nonaginta et novem annorum, in circumcidendo illo carnem praeputii sui.
25. Et Jishmael filius illius, filius tredecim annorum, in circumcidendo illi carnem praeputii ejus.
26. In eodem die hoc circumcisus est Abraham, et Jishmael filius ejus.
27. Et omnes viri domus ejus, natus domus, et emptio argenti, a filio alienigena, circumcisi sunt cum illo.

AC n. 1985

1985. CONTENTA

AGITUR hic de unione Divinae Essentiae Domini cum Humana, et Humanae cum Divina; ut et de conjunctione Domini per Humanam Essentiam cum genere humano.

AC n. 1986 1986. Quod Jehovah manifestatus Domino in Humano Ipsius, vers. 1. Praedicens unionem, vers. 2, 3, nempe Divini cum Humano, et Humani cum Divino, vers. 4, 5. Et quod ab Ipso omne bonum et verum, vers. 6. (t)Quod ita conjunctio fieret Divini cum humano genere per ipsum, vers. 7. Et quod regnum caeleste Ipsius foret, quod daturus illis qui fidem in Ipsum haberent, vers. 8, 9. Sed quod homo prius removebit amores et eorum {1} foedas cupiditates, ac ita purificabitur, hoc est quod repraesentatum est {2} et significatur per circumcisionem, vers. 10, 11. Ita conjunctio fieret, tam cum illis qui intra Ecclesiam quam cum illis qui extra, vers. 12. Quod omnino purificatio praecedet, aliter nulla conjunctio sed damnatio; et quod conjunctio usque non existere possit nisi in impuro hominis, vers. 13, 14. Praedicitur Humanae Essentiae unio cum Divina seu veri cum bono, vers. 15-17. Tum conjunctio cum illis qui in veris fidei, nempe sicut cum illis qui ab Ecclesia caelesti, ita cum illis qui ab Ecclesia spirituali, vers. 18, 19. Et quod hi quoque imbuerentur bonis fidei, vers. 20. Conclusio, quod haec per unionem Essentiae Humanae cum Divina in Domino, vers. 21. Finis praedictionis, vers. 22. Quod ita fieret et ita factum sit, vers. 23-27.
@1 spurcos: et ejus.$
@2 repraesentatur.$

AC n. 1987

1987. SENSUS INTERNUS

Vers. 1. Et fuit Abram filius nonaginta annorum et novem annorum, et apparuit Jehovah ad Abraham, et dixit ad illum, Ego Deus Shaddai, ambula tibi coram Me, et esto integer. `Fuit Abram filius nonaginta annorum et novem annorum’ significat tempus antequam Dominus plene conjunxit Internum Hominem cum Rationali; `Abram’ significat Dominum in illo statu et in illa aetate: `et apparuit Jehovah ad Abramum’ significat manifestationem: `et dixit ad illum’ significat perceptionem: `Ego Deus Shaddai’ significat nomen Dei Abrami in sensu litterae, per quod primum coram illis repraesentatus Dominus: `ambula tibi coram Me’ significat verum fidei: `et esto integer’ significat bonum.

AC n. 1988 1988. `Fuit Abram filius nonaginta annorum et novem annorum’: quod significet tempus antequam Dominus plene conjunxit Internum Hominem cum Rationali, constat a significatione `novem’ cum praecedunt ante decem, seu quod idem, `nonaginta novem’ ante centum; nam Abram cum ei natus Isacus, erat aetate centum annorum. Qualis sensus internus Verbi est, constare imprimis potest a numeris sicut `nominibus; numeri quicumque sunt, in Verbo significant res, sicut etiam nomina, nam nihil usquam in Verbo est in quo non Divinum (o)est, seu quod non internum sensum habet; qui quam remotus sit a sensu litterae, cumprimis inde patet; nomina enim et numeri in caelo nusquam attenduntur, sed illa quae per nomina et numeros significantur; sicut pro exemplo, quoties numerus `septem’ occurrit, ilico loco septem, sanctum obvenit angelis, nam `septem’ significant sanctum ex eo quod caelestis homo sit septimus dies seu sabbatum, ita quies Domini, n. 84-87, 395, 433, 716, 881 similiter se habet cum reliquis numeris, sicut cum `duodecim,’ quoties duodecim occurrunt, obvenit angelis idea omnium quae sunt fidei, ex causa quia duodecim tribus [Israelis] illa significabant, n. 577 quod numeri significent res in Verbo, in Parte Prima ostensum videatur n. 482, 487, 488, 493, 575, 647, 648, 755, 813, 893. [2] Similiter se habet cum numero `nonaginta {1} novem,’ qui quod significet tempus antequam Dominus plene conjunxit Internum Hominem cum Rationali, constat a significatione `centum annorum,’ quos habuit Abram cum ei natus [est] Isacus, per quem repraesentatur et significatur Rationalis Homo Domini qui conjunctus Interno Ipsius, hoc est, Divino; `centum’ significant (t)idem in Verbo’ quod decem, quia (c)ille numerus compositus est a decem in decem multiplicatis, et `decem’ significant reliquias, quod in Parte Prima ostensum, n. 576; quid reliquiae apud hominem, videatur n. 468, 530, 561, 660, 1050, et quid reliquiae apud Dominum, n. 1906. Arcana haec non ulterius possunt exponi, sed quisque concludere potest, dum prius sibi notum fecerit quid sunt reliquiae; hodie enim quid sunt, ignoratur: modo hoc sciatur quod reliquiae apud Dominum significent Divina Bona quae Ipse sibi propria potentia comparavit, per quae Humanum Essentiam univit Divinae: [3] ex his constare potest quid significatur per `nonaginta novem,’ quae quia praecedunt centum, significant tempus antequam Dominus plene conjunxit Internum Hominem cum Rationali; per `Ismaelem’ repraesentatum est primum rationale apud Dominum, quod quale fuit, ostensum satis superque in capite praecedente xvi; at per `Isacum’ repraesentatur Rationale Domini Divinum, ut in {2} sequentibus constabit. Quod Abram tam diu moratus in terra Canaane, nunc viginti quattuor annis, decem annis antequam natus Ismael, et postea tredecim annis, et nondum ex Sarai uxore habuit filium, sed quod tunc primum promissio facta de filio cum {3} nonaginta novem annorum esset, [et quod filius nasceretur cum esset centum annorum,] quisque videre potest quod arcanum involvat; arcanum erat quod repraesentaret per illa unionem Divinae Essentiae Domini cum Ipsius Humana, et quidem Ipsius Interni Hominis, Qui Jehovah, cum Ipsius Rationali.
@1 et.$
@2 a.$
@3 i ex Sarai.$

AC n. 1989 1989. `Abram’: quod significet Dominum in illo statu et in illa aetate, constat ex illis quae prius de Abramo dicta sunt: Abram in sensu interno repraesentat Dominum, nam alius Abram cum nominatur in Verbo, in caelo non intelligitur: quid Abram, quidem illi qui intra Ecclesiam nati sunt et audiverunt ex Verbo de illo, cum veniunt in alteram vitam, norunt, sed quia est sicut alius, nec quicquam auxilii eis ferre potest, non amplius curant; et informantur quod per `Abramum’ in Verbo nullus alius intellectus sit quam Dominus; angeli vero qui in caelestibus ideis sunt, et non illas figunt in aliquo {1} homine, prorsus ignorant Abramum, quare dum legitur ab homine Verbum et nominatur Abram, non alium quam Dominum percipiunt, et ad haec verba, Dominum in illo statu et in illa aetate, nam hic Jehovah loquitur cum Abramo, hoc est, cum Domino.
@1 quodam.$

AC n. 1990 1990. `Apparuit Jehovah Abramo’: quod significet manifestationem, constat absque explicatione, nam, ut dictum, per `Abramum’ repraesentatur {1} Dominus. Nullus hominum in universo terrarum orbe, vidit Jehovam, Patrem Domini, sed Dominus solus, sicut Ipse dixit apud Johannem,
Deum nemo vidit unquam, Unigenitus Filius, qui in sinu Patris, ille exposuit, i 18:
apud eundem
Neque vocem Ipsius audivistis unquam, neque speciem Ipsius vidistis, v 37:
et iterum apud eundem,
Non quod Patrem vident quis, nisi qui apud Patrem, hic vidit Patrem, vi 46.

[2] Ipsum Infinitum quod supra omnes caelos, et super {2} intima apud hominem, non manifestari potest nisi per Divinum Humanum, quod solum apud Dominum; communicatio Infiniti cum finitis nusquam dabilis est aliunde; quae quoque causa est cum Jehovah apparuit Antiquissimae Ecclesiae hominibus, et postmodum Antiquae Ecclesia’ quae post diluvium, tum dein Abrahamo et prophetis, quod manifestatus illis sicut homo, Qui quod fuerit Dominus, Ipse aperte docet apud Johannem,
Abrahamus pater vester exsultavit, ut videret diem Meum, et vidit, et gavisus est:… amen, amen, dico vobis, priusquam Abrahamus fuit, Ego sum, viii 56, 58;
praeter apud Prophetas, ut apud Danielem, cui visus ut `filius hominis,’ vii 13. [3] Inde constare potest quod Infinitum Esse quod est Jehovah, nusquam manifestari potuit homini nisi per Humanum Essentiam ita nisi per Dominum; ac ita quod nulli manifestatum sit quam soli Domino: ut quoque adesse et conjungi potuisset homini, postquam se homo a Divino prorsus removit et foedis cupiditatibus et sic meris corporeis et terrestribus [se] immersit, ipsam Humanam Essentiam actualiter per nativitatem assumpsit, ut sic Infinitum Divinum, homini tam remoto usque {3} adjungere posset, alioquin periissent morte {4} damnatorum in aeternum. Reliqua arcana de manifestatione Jehovae in Humano Domini, quando in statu humiliationis fuit {5}, antequam Essentiam Humanam plene univit Divinae et Ipsam glorificavit, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus, quantum ad captum, exponentur.
@1 i et significatur.$
@2 supra.$
@3 i per ipsum Humanum.$
@4 i; nam removeri et abalienari a Divino est perire. An interesting deletion follows, viz., non quod usquam homo interire possit et non vivere post mortem, sed in interno esse, hoc est, damnari.$
@5 i hoc est.$

AC n. 1991 1991. `Dixit ad illum’: quod significet perceptionem, constat ex perceptione Domini quae fuit a Jehovah, de qua prius n. 1919; et quod `dicere Jehovah’ seu `Deus,’ in interno sensu significet percipere, n. 1602, 1791, 1815, 1819, 1822.

AC n. 1992 1992. `Ego Deus Shaddai’: quod significet nomen Dei Abrami in sensu litterae, per quod primum coram illis repraesentatus Dominus, constat ex illis quae in Verbo de Abramo et de domo patris ejus, quod alios deos adoraverint. In Syria, unde Abram, Ecclesiae Antiquae reliquiae manserunt, et ibi plures familiae retinuerunt cultum, ut constat ex Ebero qui inde, unde gens Hebraea, et similiter retinuerunt nomen Jehovae, ut patet {1} ex illis quae in Parte Prima ostensa sunt n. 1343, et ex Bileamo qui etiam ex Syria, et sacrificia obtulit, et Jehovam Deum suum appellavit; quod e Syria, Num. xxiii 7; quod sacrificia obtulit, Num. xxii 39, 40; xxiii 1-3, 14, 29; quod Jehovam Deum suum appellavit, Num. xxii 8, 13, 18, 31; xxiii 8, 12, 16. [2] Domus vero Terahi patris Abrami et Nahoris non ita; illa ibi inter familias gentium erat quae non solum perdiderunt nomen Jehovae sed etiam serviverunt aliis diis, et pro Jehovah coluerunt Shaddai, quem suum deum appellarunt; quod perdiderint nomen Jehovae, constat ab illi: quae allata sunt in Parte Prima n. 1343; et quod serviverint aliis diis aperte dicitur apud Joshuam,
Dixit Joshua ad omnem populum; Sic dixit Jehovah Deus Israelis, Trans fluvium habitarunt patres vestri a saeculo, Terahus Pater Abrahami et pater Nahoris, et serviverunt diis aliis:… nunc timete Jehovam, et servite Ipsi in integritate et veritate, et removete deos, quibus serviverunt patres vestri trans fluvium et in Aegypto, et servite Jehovae: et si malum in oculis vestris servire Jehovae, eligite vobis hodie cui serviatis, sive diis quibus serviverunt patre vestri qui trans fluvium, sive diis Emoraeis, xxiv 2, 14, 15;
quod etiam’ Nahor frater Abrami, et gens ex illo serviverit aliis diis: constat quoque ex Labane Syro, qui fuit in urbe Nahoris, et coluit imagines seu teraphim, quas abstulit Rachel, Gen. xxiv 10; xxxi 19: (x)30, 32, 34; videantur quae de illis in Parte Prima n. 1356; quod pro Jehovah coluerint Shaddai, quem suum deum appellarunt, manifeste dicitur apud Mosen,
Ego Jehovah apparui Abrahamo, Isaco et Jacobo, in deo Shaddai, et nomine Meo Jehovah non notus fui illis, Exod. vi (x)2, 3

[3] Ex his constare potest, qualis fuit Abram in juventute sua, quod nempe sicut alii gentiles idololatra et quod adhuc dum in terra Canaane fuit, non ex animo suo rejecerit deum Shaddai, quare hic dicitur, Ego Deus Shaddai, quo significatur nomen dei Abrami in sensu litterae, et quod per illius nomen coram illis, nempe Abrahamo {2}, Isaco et Jacobo, ut patet (c)ex loco citato, Exod. vi 3, primum repraesentatus Dominus: [4] quod Dominus primum repraesentari voluit coram illis per nomen Shaddai, causa est quia Dominus nusquam subito, minus momento, destruere vult inseminatum alicui ab infantia cultum, nam hoc foret evellere radicem et sic destruere sanctum adorationis et cultus alte implantatum, quod Dominus nusquam frangit sed flectit; sanctum cultus ab infantia irradicatum hoc secum habet quod non patiatur violentiam, sed flexionem lentam et clementem; simile fit cum gentilibus qui in vita corporis coluerunt idola, et tamen in charitate mutua vixerunt, sanctum eorum cultus, {3} quia ab infantia eorum irradicatum, in altera vita non momento tollitur sed successive; qui enim in charitate mutua vixerunt, eis implantari facile possunt bona et vera fidei, quae postea cum gaudio recipiunt; nam charitas est ipse humus: ita factum cum Abrahamo, Isaco et Jacobo, quod nempe passus Dominus, ut retinerent nomen dei Shaddai, usque adeo ut diceret Se esse deum Shaddai; et hoc ex significatione ejus. [5] Interpretes Shaddai reddunt omnipotentem, alii fulminatorem; sed proprie significat tentatorem, et post tentationes benefactorem, sicut constat apud Hiobum, qui toties eum, quia in tentationibus fuit, memorat, ut ex his locis apud eum constare potest,
Ecce beati, homo quem castigat Deus; et disciplinam Shaddai ne repudies, v 17:
Sagittae Shaddai mecum,… terrores Dei aciem instruunt mihi, vi 4:
Timorem Shaddai relinquet, vi 14:

Ego ad Shaddai loquar, et disceptare cum Deo volo, xiii 3:
Extendit adversus Deum manum suam, et adversus Shaddai confortat se, xv 25:
Videbunt oculi illius exitium illius, et de furore Shaddai bibet, xxi 20:
Shaddai non invenies eum, magnus potentia, et judicio, et magnitudine justitiae, non affliget, xxxvii 23:
tum apud Joelem,
Hei diei, quia propinquus dies Jehovae, et sicut devastatio a Shaddai veniet, i 15.
Quod etiam constare potest ab ipsa voce Shaddai, quae significat vastationem, ita tentationem, nam tentatio est species vastationis; sed quia originem tulit a gentibus in Syria, non vocatur Elohim Shaddai, sed El Shaddai, et apud Hiobum modo Shaddai, et El seu Deus separatim nominatur. [6] Quia post tentationes solatium, etiam eidem Shaddai tribuerunt bonum quod inde, ut apud Hiobum, xxii 17, 23, 25, 26; tum intellectum veri qui etiam inde, xxxii 8; xxxiii 4; et quia (o)sic pro deo veri habitus, nam vastatio, tentatio, castigatio, et increpatio nusquam est boni sed est veri; et quia coram Abrahamo {4}, Isaco, et Jacobo per eum repraesentatus Dominus, retentum fuit nomen, etiam apud Prophetas, sed ibi per Shaddai intelligitur verum, ut apud Ezechielem,
Audivi vocem alarum cheruborum, tanquam vocem aquarum multarum, tanquam vocem Shaddai, cum ibant, vocem tumultus {5}, tanquam vocem castrorum, i 24:
apud eundem,
Atrium impletum est splendore gloriae Jehovae, et vox alarum cheruborum audita est, usque ad atrium exterius, tanquam vox dei Shaddai, cum loquitur, x 4, 5;
ubi `Jehovah’ pro bono, `Shaddai’ pro vero {6}; per `alas’ in Verbo similiter illa quae sunt veri, in sensu interno significantur. [7] Etiam Isacus et Jacobus deum Shaddai nominant in simili sensu, qui nempe tentat et liberat a tentatione et postea benefacit; Isacus ad filium suum Jacobum cum fugeret pro Esavo,
Deus Shaddai benedicat tibi, et fructificet, et multiplicet te, Gen. xxviii 3:
Jacobus ad filios suos, cum proficiscerentur in Aegyptum ad emendum frumentum, cum tantum timuerunt Josephum,
Deus Shaddai det vobis misericordias coram viro, et dimittat vobis fratrem vestrum alterum, et Benjaminem, Gen. xlii 14:
Jacobus, ibi Israel, benedicens Josepho, qui prae suis fratribus in tentationum malis fuit, et inde liberatus,
A Deo patris tui, et juvabit te, et cum Shaddai, et benedicet tibi, Gen. xlix 25.
Inde nunc est quod Dominus primum voluit repraesentari per Deum Shaddai quem Abram coluit, dicens,
Ego Deus Shaddai,
similiter dein coram Jacobo,
Ego Deus Shaddai, fructificare et multiplicare, Gen. xxxv 11;
ex causa etiam quia in praecedentibus de tentationibus, in interno sensu, actum. [8] Cultus Shaddai apud illos inde originem duxit, quod sicut apud gentem quandam, de qua, ex Divina Domini Misericordia in sequentibus, etiam apud illos qui fuerunt ab Ecclesia Antiqua saepius auditi fuerint spiritus qui increparent, tum qui dein consolarentur; spiritus qui increparunt percepti ad latus sinistrum sub brachio, angeli tunc aderant a capite qui regebant spiritus et moderabantur increpationem; et quia nihil non quod per spiritus illis dicebatur putabant Divinum esse, spiritum illum increpatorem nominabant Shaddai; et quia etiam consolabatur postea, deum Shaddai: (c)illo tempore, sicut etiam Judaei, in ea religione fuerunt, quia sensum internum Verbi non intellexerunt, quod omne malum, ita omni tentatio, a Deo, sicut omne bonum, ita omne solatium, veniret; sed quod aliter se habeat, videantur quae in Parte Prima n. 245, 592, 696, 1093, 1874, 1875.
@1 constat.$
@2 Abramo.$
@3 i quod AI.$
@4 Abramo.$
@5 alarum AI, but tumultus (as Hebrew) in all other cases where quoted.$
@6 i quod increpat.$

AC n. 1993 1993. Quod `qua coram Me’ significet verum fidei, constat a significatione `ambulare’ quod sit vivere secundum verum fidei, de qua n. 519; tum a significatione `viae’ ex qua praedicatur ambulare quod sit verum, de qua n. 627.

AC n. 1994 1994. `Et esto integer’: quod significet bonum charitatis, constat a significatione `integri’ quod sit facere bonum ex vero, hoc est, bonum ex conscientia veri, ita ex charitate, nam haec conscientiam facit, de qua ejus significatione videatur n. 612; at quia de Domino in sensu interno agitur, per `integrum’ significatur bonum charitatis, nam ex charitate procedit bonum, adeo ut ipsum verum quod inde, sit bonum.

AC n. 1995 1995. Vers. 2. Et dabo foedus Meum inter Me et inter te, et multiplicabo te in valde valde. `Dabo foedus Meum inter Me et inter te’ significat unionem Interni Hominis, qui Jehovah, cum Interiore: `et multiplicabo te in valde valde’ significat fructificationem affectionis veri in infinitum.

AC n. 1996 1996. `Dabo foedus Meum inter Me et inter te’: quod significet unionem Interni Hominis, qui Jehovah, cum Interiore, constat ex significatione `foederis’ quod sit conjunctio; quoties enim foedus inter Jehovam et hominem in Verbo memoratur, non aliud per foedus in sensu interno, quam conjunctio Domini cum homine, significatur; foedera toties pacta inter Jehovam et posteros Jacobi, nihil aliud repraesentarunt; quod quia confirmatum in Parte Prima n. 665, 666, 1023, 1038, 1864, superfluum foret hic iterum conceptus; Internus Homo Domini fuit Jehovah quia ab Ipso conceptus; Interior autem repraesentatur hic per `Abramum’; quare `foedus inter Me et inter te’ significat unionem Interni Hominis seu Jehovae, cum Interiore, ita cum Humana Domini Essentia.

AC n. 1997 1997. `Multiplicabo te in valde valde’: quod significet fructificationem affectionis veri in infinitum, constare potest a significatione `multiplicari’ quod praedicetur de vero, de qua n. 43, 55, 913, 983; et quia de Domino, significat fructificationem veri ex bono in infinitum, de qua prius n. 1940. Sunt binae affectiones, nempe affectio boni et affectio veri; affectio boni est facere bonum ex amore boni, affectio veri est facere bonum ex amore veri; hae binae affectiones apparent primo intuitu sicut forent eaedem, sed sunt in se distinctae, tam quoad essentiam quam quoad originem; affectio boni, seu facere bonum ex amore boni, est proprie voluntatis; sed affectio veri, seu facere bonum ex amore veri, est proprie intellectus; ita binae hae affectiones inter se distinctae sunt sicut voluntas et intellectus: affectio boni est ex amore caelesti, sed affectio veri est ex amore spirituali; affectio boni non praedicari potest nisi de homine caelesti, sed affectio veri de homine spirituali; quid caeleste et homo caelestis et quid spirituale {1} seu homo spiritualis, in Parte Prima satis ostensum est. Antiquissima Ecclesia quae fuit ante diluvium, erat in affectione boni, sed Antiqua Ecclesia quae post diluvium, erat in affectione veri, illa enim erat Ecclesia caelestis, haec autem Ecclesia spiritualis; omnes angeli in caelis sunt distincti in caelestes et spirituales, caelestes sunt qui in affectione boni, spirituales qui in affectione veri; illis apparet Dominus ut Sol, his autem ut Luna, n. 1529-1531, 1838; hanc seu affectionem veri Dominus univit affectioni boni quae est facere bonum ex amore boni, cum Humanam Essentiam univit Divinae: inde per `multiplicari in valde valde’ significatur fructificatio veri ex bono in infinitum.
@1 et.$

AC n. 1998 1998. Vers. 3. Et cecidit Abram super facies suas, et locutus es cum illo Deus, dicendo. `Cecidit Abram super facies suas’ significat adorationem: `et locutus cum illo Deus, dicendo’ significat perceptioni’ gradum; `Deus’ dicitur quia per Deum Shaddai quem Abramus coluit: repraesentatur Dominus; tum quia de vero agitur quod uniendum: bono.

AC n. 1999 1999. `Cecidit Abram super facies suas’: quod significet adorationem, constat absque explicatione. Cadere super facies, fuit ritus adorandi Antiquissimae Ecclesiae, et inde antiquorum, ex causa quia `facies’ significabat interiora, quorum humiliationis status repraesentabatur per `cadere super facies’; inde in Ecclesia repraesentativa Judaica sollemne factum; adoratio vera seu humiliatio cordis prostrationem ad terram super facies coram Domino, ut gestum naturaliter inde profluentem, secum habet; in humiliatione enim cordi: est agnitio sui, quod nihil nisi spurcum sit, et simul agnitio infinitae misericordiae Domini erga tale; in quibus agnitionibus cum tenetur mens, ipsa mens versus infernum se demittit et prosternit corpus, nec se elevat priusquam a Domino elevatur; quod fit in omni ver humiliatione cum perceptione elevationis ex misericordia Domini; tali fuit humiliatio hominum Antiquissimae Ecclesiae; sed aliter se habet cum adoratione quae non ex humiliatione cordis, videatur n. 1153. [2] Quod Dominus (x)adoraverit et (x)oraverit Jehovam Patrem Suum, ex Verbo apud Evangelistas notum est, et hoc sicut Alium a Se, tametsi Jehovah in Ipso; sed status in quo tunc Dominus fuerat, status humiliationis Ipsius fuit, qui qualis fuit, in Parte Prima dictum est, nempe quod tunc in infirmo humano, quod a matre fuit {1}; at quantum hoc exuit et Divinum induit, tantum in alio statu fuit qui status dicitur status glorificationis Ipsius; in priore statu adoravit Jehovam sicut Alium a Se, tametsi in Se, nam, ut dictum, Internum Ipsius fuit Jehovah; sed in hoc, nempe statu glorificationis, locutus est cum Jehovah ut cum Se, nam fuit Ipse Jehovah. [3] At quomodo haec se habent, non capi potest nisi sciatur quid internum, et quomodo internum agit in externum; et porro quomodo internum et externum inter se distincta sunt, et usque conjuncta; sed tamen hoc illustrari potest per simile, nempe per internum apud hominem et ejus influxum et operationem in externum apud cum; quod homo internum habeat, quod interius seu rationale, et quod externum, videatur prius n. 1889, 1940; internum hominis est ex quo homo est homo et per quod distinguitur a brutis animalibus; per hoc internum vivit homo post mortem et in aeternum, et per illud a Domino inter angelos potest elevari; est ipsa prima forma ex qua homo fit et est homo; per internum hoc Dominus unitur homini; ipsum caelum Domino proximum est ab internis his humanis, sed usque supra caelum intimum angelicum, quare illa sunt Ipsius Domini; (m)ita omne humanum genus est praesentissimum sub oculis Domini; distantia quae apparet in sublunari orbe, nulla est in caelo, minus supra caelum, videantur quae ab experientia n. 1275, 1277(n): [4] interna illa hominum non habent vitam in se, sed sunt formae recipientes vitae Domini; quantum nunc homo est in malo, tam actuali quam hereditario, tantum quasi separatus est ab hoc interno quod est Domini et apud Dominum, ita tantum a Domino; nam illud tametsi adjunctum est homini, et ab eo inseparabile, usque tamen homo quantum recedit a Domino, (o)tantum se quasi separat ab illo, videatur n. 1594; sed separatio non est evulsio ab illo, tunc enim homo non amplius potuisset vivere post mortem, sed est dissensus et dissidium illarum ejus facultatum quae infra sunt, hoc est, rationalis et externi ejus hominis ab illo; (x)quantum est dissensus et dissidium, tantum disjungitur, at quantum non est dissensus et dissidium, tantum conjungitur homo per internum Domino, quod fit quantum est in amore et charitate, nam amor et charitas conjungit; [5] ita se habet apud hominem. Sed Domini Internum fuit Ipse Jehovah, quoniam conceptus a Jehovah, Qui non dividi et fieri alterius potest, sicut filius {2} qui conceptus a patre homine; Divinum {3} enim sicut humanum, non dividuum est, sed unum et idem est et manet; cum hoc Interno Dominus univit Essentiam Humanam; et quia Domini Internum fuit Jehovah, non fuit forma recipiens vitae, sicut internum hominis, sed fuit ipsa vita: Ipsius quoque Humana Essentia per unitionem similiter facta est vita, quare toties Dominus dixit quod sit Vita, ut apud Johannem,
Quemadmodum Pater habet Vitam in Se Ipso, ita dedit Filio habere Vitam in Se Ipso, v 26;
praeter alibi apud eundem i 4; v 21, vi 33, 35, 48; xi 25; `per `Filium’ intelligitur Humana Domini Essentia’; quantum itaque Dominus in humano fuit quod hereditario accepit a matre, tantum apparuit distinctus a Jehovah, et adoravit Jehovam sicut Alium a Se; at quantum exuit hoc humanum, tantum fuit Dominus non distinctus a Jehovah sed unus cum Ipso; ille status fuit, sicut dictum, status humiliationis Domini, hic vero status glorificationis Ipsius.
@1 in quod natus fuit.$
@2 filii.$
@3 So A but with Humanum. Both A and I seem ambiguous, but the context and careful examination of A suggest that the meaning is Divinum enim non est dividuum, sicut est humanum.$

AC n. 2000 2000. `Et locutus cum illo Deus, dicendo’: quod significet perceptionis gradum, constat ex significatione `dicere Jehovah’ quod sit percipere, n. 1898, 1899; hic significat perceptionis gradum, quia in humiliationis seu adorationis statu, in quo secundum gradum ejus conjunctior et unitior Jehovae, nam humiliatio hoc secum habet; quod perceptiones sint interiores et interiores, videatur n. 1616.

AC n. 2001 2001. Quod `Deus’ dicatur quia per `Deum Shaddai’ quem Abramus coluit, repraesentatur Dominus, tum quia de vero agitur quod uniendum bono, patet ab illis quae prius dicta sunt: in Verbo Dominus aliquoties nominatur Jehovah, aliquoties (o)Jehovah Deus, tum Dominus (x)Jehovih, aliquoties Deus, et hoc semper ex causa arcana in sensu interno; ubi de amore seu bono agitur, deque Ecclesia caelesti: `JEHOVAH’ dicitur; at vero ubi de fide seu vero, deque Ecclesia spirituali, `DEUS’ dicitur; et hoc constanter, ex causa quia ipsum Esse Domini est amoris, et Esse quod inde, est fidei, n. 709, 732; hic ideo Deus, quia de vero agitur, quod uniendum bono; altera causa hic est quod Dominus voluit repraesentari per deum Shaddai, quem Abramus coluit, quare nomen Deus {1} retinetur in sequentibus, nam in hoc capite modo semel nominatur Jehovah, et {2} aliquoties Deus, ut in vers. 7, 8, 15, 18, 19, 22, 23.
@1 Dei.$
@2 at.$

AC n. 2002 2002. Vers. 4. Ego, ecce foedus Meum cum te, et eris in patrem multitudinis gentium. `Ego, ecce foedus Meum cum te’ significat Divinae Essentiae unionem cum Humana: `et eris in patrem multitudinis gentium’ significat Humanae Essentiae unionem cum Divina; `pater’ significat quod ab Ipso; `multitudo’ significat verum; `gentium’ significat inde bonum.

AC n. 2003 2003. `Ego, ecce foedus Meum cum te’: quod significet Divinae Essentiae unionem cum Humana, constat a significatione `foederis’ quod sit conjunctio, de qua n. 665, 666, 1023, 1038; hic quod sit unio Divinae Essentiae cum Humana, patet inde et a sensu interno praecedentium, ita ab ipsis verbis quod `foedus Meum cum te.’

AC n. 2004 2004. `Et eris in patrem multitudinis gentium’: quod significet Humanae Essentiae unionem cum Divina, non ita constare potest (c)ab explicatione singularum vocum in sensu interno, nisi spectentur communi quadam idea, qua sistitur hic sensus; sensus internus aliquoties talis est: qui cum talis, dici potest universalior quia remotior; ab explicatione singularum vocum, hic proximus sensus resultat quod a Domino omne verum et omne bonum, nam, ut dicetur infra, `pater’ significat ab Ipso, hoc est, a Domino, `multitudo’ verum, et `gentium’ inde bonum; at haec, nempe vera et bona, quia sunt per quae Dominus univit Humanam Essentiam Divinae, sensus ille universalior et remotior, inde exsurgit {1}; angeli ita percipiunt haec verba; et simul tunc reciprocam unionem, nempe Essentiae Divinae Domini cum Humana, et Humanae cum Divina; nam ut dictum `Ego foedus Meum cum te’ significat Essentiae Divinae unionem cum Humana, haec inde, Essentiae Humanae cum Divina. [2] Quod unitio reciproce facta sit, est arcanum quod nondum detectum est, et tale ut vix ad captum (t)exponi possit, nam nondum alicui notum est qualis est {2} influxus; et absque cognitione influxus, nusquam aliqua idea potest capi quid unitio reciproca; at illustrari aliquatenus potest ab influxu apud hominem, nam etiam apud hominem est conjunctio reciproca: a Domino per internum hominis, de quo mox supra n. 1999, continue influit vita in hominis rationale et per hoc in externum et quidem in ejus scientifica et cognitiones, et non solum adaptat illa ad recipiendum vitam sed etiam in ordinem disponit, et sic facit ut homo cogitare possit, et denique ut rationalis sit; haec conjunctio est Domini cum homine, sine qua nusquam homo posset cogitare, minus rationalis esse; quod unicuique constare potest ex eo quod in cogitatione hominis innumerabilia arcana scientiae et artis analyticae sint, et tam innumerabilia ut in aeternum nequeant explorari, (m)quae nusquam influunt per sensus seu per externum hominem, sed per internum; homo autem a sua parte obviam it huic vitae quae a Domino, per scientifica et cognitiones, et sic reciproce se conjungit. [3] Sed quod unionem Divinae Essentiae Domini cum Humana Ipsius, et Humanae cum Divina, attinet, haec infinite ascendit; nam Internum Domini fuit Ipse Jehovah, ita Ipsa Vita; internum autem hominis non est Dominus, ita nec vita sed recipiens vitae: Domini cum Jehovah fuit unio, at hominis cum Domino non est unio sed conjunctio; Dominus ex propria potentia univit se Jehovae, quare etiam justitia factus, homo autem nusquam propria potentia sed Domini, sic ut Dominus Sibi conjungat hominem: reciproca illa unio est quae a Domino intelligitur, ubi Sua tribuit Patri, et quae Patris Sibi, ut apud Johannem,
Jesus dixit, Qui credit in Me, non credit in Me, sed in Ipsum Qui misit Me; [qui videt Me videt Ipsum Qui misit Me;] Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in Me, in tenebris non maneat, xii 44-46;
in quibus verbis arcanissima illa latent, et quidem de unione boni cum vero, et veri cum bono, seu quod idem {3}, de unione Essentiae Divinae cum, Humanae cum Divina; quare dicit,’ qui credit in Me non credit in Me sed in Ipsum Qui misit me,’ et mox, `qui credit in Me’; interveniente de unione illa, ita, `qui videt Me, videt Ipsum Qui misit Me.’ [4] Apud eundem,
Verba, quae Ego loquor vobis, a Me Ipso non loquor, Pater Qui in Me manet, Ille facit opera: credite Mihi, quod Ego in Patre et Pater in Me:… amen dico vobis, qui credit in Me, opera quae Ego facio, [ille etiam faciet,] xiv 1012;
in his verbis eadem arcana sunt, nempe de unione boni cum vero, et veri cum bono, seu quod idem, Divinae Essentiae Domini cum Humana et Humanae cum Divina; quare dicit, `verba quae Ego loquor vobis,:
Me IPso non loquor; Pater Qui in Me, facit opera’; et mox, `opera quae Ego facio,’ interveniente de unione hic {4} similiter, ita, Ego in Patre, et Pater in Me {5}: haec est unio mystica de qua plures loquuntur. [5] Exinde constat quod non alius fuerit a Patre, tametsi de Patre sicut de alio locutus, et hoc ob causam reciprocae unitionis quae fieret, et quae {6} facta; nam aperte toties dicit quod unus sit cum Patre, ut in locis citatis,
Qui videt Me, videt Illum Qui misit Me, Joh. xii 45;
tum,
Pater, Qui in Me manet,… credite Mihi, quod Ego in Patre et Pater in Me, Joh. xiv 10, 11;
et apud eundem,
Si Me nossetis, (x)etiam Patrem Meum nossetis, viii 19;
apud eundem,
Si cognovistis Me, etiam Patrem Meum cognovistis,’ et ab hinc cognovistis Illum, et vidistis Illum. Dicit Illi {7} Philippus, Monstra nobis Patrem; dicit illi Jesus, Tantum tempus vobiscum sum, et non nosti Me, Philippe? qui vidit Me, vidit Patrem, quomodo ergo tu dicis, monstra nobis Patrem? nonne credis, quod Ego in Patre et Pater in Me sit? xiv 710;
et apud eundem,
Ego et Pater unum sumus, x 30.
Inde est quod in caelo non alium sciant Patrem quam Dominum, quia in Ipso Pater, et unus cum Patre, et cum Ipsum vident, Patrem vident, sicut Ipse dixit, (x)videatur n. 15.
@1 surgit.$
@2 sit.$
@3 i est.$
@4 i etiam.$
@5 A and I have qui videt Me, videt Ipsam Qui misit Me, but this seems to have been a confusion with the preceding reference.$
@6 dein.$
@7 Ipse.$

AC n. 2005 2005. Quod `pater’ significet quod ab Ipso, constat a significatione `patris,’ de quo in mox praecedentibus, nempe quod quicquid a Patre, hoc fuerit ab Ipso, quia unum: internum hominis cujuscumque est a patre, externum {1} a matre; seu quod idem, ipsa anima est a patre, corpus quo induitur anima, est a matre; anima cum corpore usque unum faciunt, nam anima est corporis, et corpus est animae, ideo inseparabilia: Internum Domini fuit a Patre, ita Ipse Pater, inde {2} est quod Dominus dicat quod `Pater in Ipso sit’; quod `Ego in Patre et Pater in Me’; `qui Me videt, Patrem videt’; quod `Ego et Pater unum simus,’ ut a locis supra allatis constat. In Verbo Veteris Testamenti etiam Pater dicitur, ut apud Esaiam,
Puer natus est nobis, filius datus est nobis, et erit principatus super humero illius, et vocabitur nomen illius, Mirabilis, Consiliarius, Deus, Heros, Pater aeternitatis, Princeps pacis, ix (x)5 [A.V.6];
cuivis constat quod `Puer natus nobis, et filius datus nobis’ sit Dominus: qui appellatur `Pater aeternitatis’: apud eundem,
Tu Pater noster, quia Abraham non cognoscit nos, et Israel non agnoscit nos, Tu Jehovah Pater noster, Redemptor noster: ab aeterno nomen Tuum, lxiii 16;
ubi quoque Dominus, Qui dicitur `Jehovah Pater noster,’ non enim alius Redemptor est: apud Malachiam,
Annon Pater unus omnibus nobis? annon Deus unus creavit nos? ii 10;
`creare’ pro regenerare, ut ostensum in Parte Prima n. 16, 88, 472; praeter quod ubivis per `Jehovam’ in Verbo Veteris Testamenti intelligatur Dominus, quia Ipsum repraesentarunt omnes ritus Ecclesiae; et Ipsum spectant in interno sensu omnia quae in Verbo.
@1 i est.$
@2 i nam a Jehovah conceptus, quare non alius a Patre.$

AC n. 2006 2006. Quod `multitudo’ significet verum, constat a significatione `multitudinis’ quod sit veram, de qua prius n. 1941; et (c)a significatione `multiplicari’ quod praedicetur de vero, de qua n. 43, 55, 913, 983.

AC n. 2007 2007. `Gentium’: quod significet inde bonum, constat a significatione `gentium’ (o)quod sit bonum, de qua in Parte Prima, n. 1159, 1258-(x)1260, 1416, 1849.

AC n. 2008 2008. Vers. 5. Et non vocabitur amplius nomine tuo Abram, et erit nomen tuum Abraham, quia patrem multitudinis gentium dedi te. `Non vocabitur amplius nomine tuo Abram’ significat quod exuet humanum’ `et erit nomen tuum Abraham’ significat quod induet Divinum: `quia patrem multitudinis gentium dedi te’ significat, hic ut prius, quod ab Ipso omne verum et inde bonum.

AC n. 2009 2009. Quod `non vocabitur amplius nomine tuo Abram’ significet quod exuet humanum, et quod `erit nomen tuum Abraham’ significet quod induet Divinum, constat a significatione `nominis,’ tum a significatione `Abrami,’ et dein `Abrahami’: in Verbo cum dicitur quo `nomen tuum erit,’ significat quoque, seu quod talis erit, ut constat a illis quae in Parte Prima allata sunt n. 144, 145, 1754; et quia `nomen’ significat quale, nomen comprehendit in uno complexu quicquid est in ipso, nam ad nomen alicujus nihil attenditur in caelo, {1} sed cum quis nominatur aut cum nomen dicitur, obvenit idea qualis, seu omnium quae ejus, apud illum, et in illo; inde `nomen’ in Verbo significat quale; ut hoc ad intellectum constare possit, licet (c)ex Verbo plura confirmantia adhuc adducere: sicut in Benedictione apud Mosen,

Benedicat tibi Jehovah, et custodiat te; lucere faciat Jehovah facies Suas super te, et misereatur tui; elevet Jehovah facies Suas ad te, et ponat tibi pacem: ita {2} ponent nomen Meum super filios Israelis, Num. vi 24-27:
inde quid nomen `sit’ et `ponere nomen Jehovae super filios Israelis,’ patet, quod nempe sit quod Jehovah benedicat, custodiat, illuminet, misereatur, det pacem; ita quod Jehovah seu Dominus talis sit. [2] In Decalogo,

Non feres nomen `Jehovae’ Dei tui in vanum, quia non habebit insontem Jehovah eum, qui tulerit nomen Ipsius in vanum, Exod. xx 7; Deut. v 11;
ubi ferre nomen Dei in vanum, non significat nomen sed omnia et singula quae ab Ipso {3}, ita omnia et singula quae sunt cultus Ipsius, quae non sunt contemnenda, minus blasphemanda et spurcis contaminanda: in Oratione Domini,
Sanctificetur nomen Tuum; veniat regnum Tuum; fiat voluntas Tua, sicut in caelo etiam in terra, Luc. xi 2;
ibi nec per `nomen’ intelligitur nomen, sed omnia quae sunt amoris et fidei, nam illa sunt Dei seu Domini, et illa sunt ab Ipso; haec quia sancta sunt, cum sancta habentur, venit regnum Domini, et fit voluntas Ipsius in terris sicut in caelis. [3] Quod `nomen’ significet talia, constat ab omnibus locis in Verbo Veteris et Novi Testamenti ubicumque nomen dicitur; ut apud Esaiam,
Dicetis [in] die illo, Confitemini Jehovae, invocate nomen Ipsius, nota facite in populis opera Ipsius, commemorate quod exaltatum sit nomen Ipsius, xii 4;
ubi `invocare nomen Jehovae,’ et `commemorare quod exaltatum sit’ nusquam est ponere {4} aliquem cultum in {5} nomine, et credere quod invocetur Jehovah per nomen Ipsius, sed per nosse qualis est, ita per omnia et singula quae ab Ipso: apud eundem,
Propterea in Urim honorate Jehovam; in insulis maris nomen Jehovae Dei Israelis, xxiv 15;
ubi `in Urim honorare Jehovam’ est ex sanctis amoris, `in insulis maris nomen Jehovae,’ Dei Israelis’ est ex sanctis fidei: apud eundem,
[4] Jehovah Deus noster,… tantum in te commemorabimus nomen Tuum, xxvi 13:
et apud eundem,
Excitabo a {6} septentrione, et veniet ab ortu solis, invocabit nomen Meum, xli 25;
ubi `commemorare et invocare nomen Jehovae’ est colere ex bonis amoris et veris fidei; `qui a septentrione’ sunt qui extra Ecclesiam et in ignorantia de nomine Jehovae, qui usque invocant nomen Ipsius, quando in charitate mutua vivunt, et adorant numen (t)universi Creatorem, nam in cultu et ejus qualitate, non in nomine consistit invocatio Jehovae; (m)quod Dominus etiam praesens sit apud gentes, videatur n. 932, 1032, 1059(n): [5] apud eundem,
(x)Videbunt gentes justitiam tuam, et omnes reges gloria tuam; et vocabitur tibi nomen novum, quod os Jehovae enuntiabit, lxii 2;
ubi `vocabitur tibi nomen novum’ pro quod alius, nempe e novo creatus seu regeneratus, ita quod talis: apud Micham,
Omnes populi (t)quisque ambulabunt’ in nomine dei sui; et nos ambulabimus in nomine Jehovae Dei nostri in saeculum, et in aeternum, iv 5;
`ambulare in nomine dei sui’ manifeste pro cultu profano; et `ambulare in nomine Jehovae’ pro cultu vero: apud Malachiam,
Ab ortu solis, et usque ad occasum ejus, magnum nomen Meum inter gentes, et in omni loco suffitus oblatus nomini Meo, minha munda, nam magnum nomen Meum inter gentes, i 11;
ubi non per `nomen’ significatur nomen sed cultus, qui est quale Jehovae seu Domini, ex quo adorari vult: [6] apud Mosen,
Locum quem elegerit Jehovah Deus vester ex omnibus tribubus, ad ponendum nomen Suum ibi,… et ad habitare faciendum nomen Suum ibi, eo adducetis omne, quod Ego praecipiens vobis, Deut. xii 5, 11, 14; xvi 2, 6, 11;
ubi etiam per `ponere nomen Suum,’ et `habitare facere nomen Suum ibi’ non significatur nomen sed cultus, ita quale Jehovae seu Domini, ex quo colendus; quale Ipsius est bonum amoris et verum fidei; apud eos qui in illis sunt `habitat nomen Jehovae’: apud Jeremiam,
Ite ad locum Meum, qui in Shilunte, quo habitare feci nomen Meum in principio {7}, vii 12;
ibi similiter pro cultu, ita pro doctrina verae fidei; quod non habitet Jehovah apud eum qui solam nomen Ipsius novit et nominat, cuivis constare potest, nam solum nomen absque idea qualis, cognitione qualis, et fide qualis, est mera vox; inde patet {8} quod nomen sit quale, et nosse qualis est: [7] apud Mosen,
In tempore illo separavit Jehovah tribum Levi,… administrandum Ipsi, et ad benedicendum in nomine Ipsius, Deut. x 8;
ubi `benedicere in nomine Jehovae’ `est non’ per nomen sed per illa quae sunt nominis Jehovae, de quibus supra: apud Jeremiam,
Hoc nomen Ipsius, quod vocabunt Ipsum, Jehovah justitia nostra, xxiii 6;
ibi `nomen’ pro justitia quae est quale Domini, de Quo agitur: apud Esaiam,
Jehovah ab utero vocavit Me, a visceribus matris meae (x)memorare fecit nomen Meum, xlix 1;
ubi etiam de Domino; `memorare nomen Ipsius’ est instruere qualis est. [8] Quod per `nomen’ significetur quale, adhuc manifestius patet apud Johannem in Apocalypsi,

Habes pauca nomina in Sardis, qui non polluerunt vestimenta sua, et ambulabunt Mecum in albis, quia digni sunt. Qui vicerit, hic induetur vestimentis albis, et non delebo nomen ejus e libro vitae; et confitebor nomen ejus coram Patre Meo, et coram angelis…. Qui vicerit… scribam super illum nomen Dei, et nomen civitatis Dei Mei, Novae Hierosolymae, quae descendit e caelo a Deo Meo, et nomen Meum novum, iii 4, 5, 12;
ubi quod `nomen’ non sit nomen, sed quod sit quale ejus, manifeste constat; `nomen in libro vitae’ non aliud est; pariter `confiteri nomen ejus coram Patre’; et `scribere super illum nomen Dei et civitatis, ac nomen novum’: similiter alibi nomina quae scripta dicuntur in libro vitae, (o)et in caelo,’ Apoc. xiii 8; xvii 8; `Luc. x 20′: [9] in caelo nusquam est nisi quale ex quo cognoscitur unus ab altero, quod in sensu litterae exprimitur per `nomen’; ut cuique quoque constare potest ex eo quod unusquisque in terra nominatus sistatur in idea alterius qualis est, per quam noscitur et distinguitur ab alio; in altera vita ideae manent sed nomina pereunt; et adhuc magis apud angelos; inde est quod `nomen’ sit quale seu nosse qualis est, in sensu interno: apud eundem,
Super capite Illius, Qui sedit super equo albo, diademata multa, habens nomen scriptum, quod nemo scit, nisi Ipse, indutus erat vestimento tincto sanguine, et vocatur nomen Ipsius Verbum Dei, Apoc. xix 12, 13;
hic quod `nomen’ sit Verbum Dei, ita quale Ipsius Qui sedit super equo albo, apertis verbis dicitur. [10] Quod nomen Jehovae sit nosse qualis est, nempe quod sit omne bonum amoris et omne verum fidei, (c)ex his Domini verbis clare {9} constat,
Pater juste,… Ego Te novi, etiamque hi cognoverunt quod Tu Me miseris, nam notum feci illis nomen Tuum, et notum faciam, ut amor quo amasti Me, in illis sit et Ego in illic Joh. xvii 25, 26.
[11] Et quod `nomen Dei’ seu Domini sit omnis doctrina fidei de amore e charitate, quae significatur per `credere in nomen Ipsius,’ ex his apud eundem evangelistam,
Quotquot receperunt, dedit illis potestatem ut filii Dei essent, credentibus in nomen Ipsius {10}, i 12:
Si quid petieritis in nomine Meo, Ego faciam; si amatis Me mandata Mea servate, xiv 13-15:
Quodcumque petieritis Patrem in nomine Meo, det vobis; haec praecipio vobis ut ametis vos invicem, xv 16, 17:
apud Matthaeum,
Ubi duo aut aes congregati in nomine Meo, ibi sum in medio eorum, xviii 20;

[12] ubi `congregati in nomine Domini’ significant illos qui in doctrina fidei de amore et charitate, ita qui in amore et charitate: apud eundem,
Eritis odio habiti ab omnibus gentibus propter nomen Meum, x 22; xxiv 9, 10; Marc. xiii (x)13;
ubi `propter nomen Meum’ manifeste propter doctrinam. Quod ipsum nomen nihil faciat sed illud quod nomen involvit, nempe omne charitati et fidei, constat clare ab his apud Matthaeum,
Nonne per nomen Tuum prophetavimus; et per nomen Tuum daemonia ejecimus; et in nomine Tuo virtutes multas fecimus Sed tunc confitebor illis, Non novi vos, discedite a Me operante iniquitatem, vii 22, 23;
inde constat quod qui ponunt cultum in nomine, ut Judaei in nomine Jehovae, et Christiani in nomine Domini, non ideo sint [aliis] digniores; quia nomen nihil facit; sed quod tales sint quales Ipse mandavit, quo est `credere in nomen Ipsius’; et quod dicunt non in alio nomine quam (o)in Domini esse salutem, est quod non in alia doctrina, hoc est, quod non in alio quam in amore mutuo, qui est vera doctrina fidei, ita non in alio quam in Domino, quia ab Ipso Solo omnis amor, et inde fides {11}.
@1 i proinde nec in sensu interno.$
@2 et.$
@3 sunt Ipsius Dei.$
@4 ponere after cultum.$
@5 i ipso.$
@6 e I.$
@7 Sch has olim. A d olim, i ita in principio.$
@8 constat.$
@9 i etiam.$
@10 ejus.$
@11 omnis.$

AC n. 2010 2010. Quia nunc `nomen’ significat quale, et nosse qualis est, constare potest quid per verba in hoc versu significatur, nempe, `non vocabitur amplius nomine tuo Abram, et erit nomen tuum Abraham,’ [1] scilicet quod non esset qualis fuit sed qualis futurus: quod Abram serviverit aliis diis et coluerit deum Shaddai, ostensum est supra n. 1992, sed quia repraesentaret Dominum, et quidem Ipsius Internum Hominem, ita {2} caeleste amoris Ipsius, ideo quale ejus prius delendum, hoc est, nomen Abram mutandum in quale aliud per quod potuisset Dominus repraesentari; ideo littera `H’ ex nomine Jehovae desumpta est, quae littera in nomine Jehovae est unica quae Divinum involvit, et significat SUM seu ESSE, et interjecta est et dictus Abraham; similiter se habet cum `Sarai,’ de qua in sequentibus, cujus nomini etiam adjecta est eadem littera, et dicta `Sarah’: inde quoque constare potest quod `Abraham’ in interno sensu Verbi repraesentet Jehovam seu Dominum: [2] sed sciendum quod in repraesentationibus nihil faciat qualis homo sit nam in illis nihil reflectitur super personam sed super rem quam repraesentat, ut dictum et ostensum prius n. 665, 1097 fin., 1361; inde nunc significatio illorum verborum in sensu interno est quod Dominus exuet humanum et induet Divinum, quod etiam est in serie a praecedentibus, tum etiam in serie sequentium, nam promissio fit nunc de Isaco filio, per (x)quem repraesentaretur Rationale (o)Domini Divinum.
@1 nempe.$
@2 i ac.$

AC n. 2011 2011. Quod `quia patrem multitudinis gentium dedi te’ significet, hic ut prius, quod ab Ipso omne verum et inde bonum, constat a significatione `patris’ quod sit ab Ipso; a significatione `multitudinis’ quod sit verum; tum a `gentium’ quod sit inde bonum, de quibus supra n. 2005, 2006, 2007: quod {1} eadem haec verba in sensu universaliore seu remotiore significent Humanae Essentiae unionem cum Divina, (o)videatur supra n. 2004; quale habet enim unio Humanae Essentiae Domini cum Divina, sicut veri cum bono, ac unio Divinae Ipsius Essentiae cum Humana, ut boni cum vero, quae reciproca est; immo in Domino fuit ipsum verum quod se univit bono, et bonum quod se univit vero, nam Infinitum Divinum non aliter dici potest quam ipsum Bonum et Verum; quare mens humana in nulla fallacia est cum cogitat quod Dominus sit ipsum Bonum et ipsum Verum(n).
@1 i et.$

AC n. 2012 2012. Vers. 6. Et fructificabo temet in valde valde, et dabo te in gentes, et reges ex te exibunt. `Fructificabo te in valde valde’ significat fructificationem boni in infinitum: `et dabo te in gentes’ significat quod ab Ipso omne bonum: `et reges ex te exibunt’ significat ab Ipso omne verum.

AC n. 2013 2013. `Fructificabo te in valde valde’: quod significet fructificationem boni in infinitum, constat a significatione `fructificari’ quo praedicetur de bono, de qua prius n. 43, 55, 913, 983; et quia dicitur `in valde valde’ et agitur de Domino, significat fructificationem ii infinitum.

AC n. 2014 2014. Quod `dabo te in gentes’ significet quod ab Ipso omne bonum, constat a significatione `gentium’ in suo genuino et primitivo sensu quod sit bonum, de qua in Parte Prima n. 1259, 1260, 1416, 1849.

AC n. 2015 2015. Quod `reges ex te exibunt’ significet quod ab Ipso omne verum, constat a significatione `regis’ in Verbo tam historico quam prophetico quod sit verum, ut dictum n. 1672, sed nondum ita ostensum; ex significatione `gentium’ quod sint bona, et (c)ex significatione `regum’ quod sint vera, constare potest qualis est sensu: internus Verbi, tum quam remotus sit a sensu litterae: qui legit Verbum cumprimis historicum, nusquam aliter credit quam quod `gentes’ ibi sint gentes, et `reges’ ibi sint reges, et sic quod agatur de {1} gentibus in ipsissimo Verbo quae nominantur, deque regibus; sed idea gentium tum regum, prorsus perit cum excipitur ab angelis, et loco eorum succedit bonum et verum; hoc non potest non apparere ut peregrinum immo ut paradoxon, sed usque ita se habet; constare quoque cuivis potest ex eo, si in Verbo significarentur gentes per `gentes,’ et rege: per `reges,’ tunc Verbum Domini {2} vix plus involveret quam aliud quoddam historicum aut aliud scriptum et sic foret mundanum, cum tamen in Verbo nihil non est Divinum, ita caeleste et spirituale; [2] ut solum in hoc versu, quod `Abraham fructificaretur, et daretur in gentes atque reges ex illo exirent,’ quid hoc nisi mere mundanum, et prorsus nihil caeleste; est enim in illis modo gloria mundi quae plane {3} nihil es in caelo; at si Verbum Domini, erit gloria caeli et nulla mundi; quare etiam sensus litterae prorsus obliteratur et evanescit cum transit in caelum, et purificatur ita {4} ut nihil mundani immixtum sit, nam per `Abraham’ non intelligitur Abraham sed Dominus, per `fructificari non posteritas ejus quae cresceret in valde valde sed bonum Humanae Essentiae Domini in infinitum; per `gentes’ non gentes sed bona; et per `reges’ non reges sed vera; manente usque historico secundum sensum litterae in sua veritate, nam verum erat quod ita dictum Abrahamo, tum quod ita fructificatus, et quod fuerint gentes ex eo, tum etiam reges. [3] Quod `reges’ significent vera, constare potest (c)ex his locis: apud Esaiam,
Aedificabunt filii alienigenae muros tuos, et reges eorum ministrabunt tibi;… suges lac gentium et uber regum suges, lx 10, 16;
quid `sugere lac gentium, et uber regum’, nusquam patet ex littera sed ex sensu interno, in quo est donari bonis et instrui veris: apud Jeremiam,
Intrabunt per portas civitatis hujus reges, et principes, sedentes super throno Davidis, equitantes curru et equis, xvii 25; xxii 4;
`equitare curru et equis’ est propheticum, quod significat abundantiam intellectualium, ut a permultis apud Prophetas constare potest; ita quod `per portas civitatis intrabunt reges’ (x)significetur in sensu interno quod imbuerentur veris fidei; hic Verbi sensus est caelestis in quem mundanus litterae transit: [4] apud eundem,
Jehovah sprevit in indignatione irae Suae regem et sacerdotem… subsiderunt in terram portae Zionis, perdidit et confregit vectes ejus; rex et principes inter gentes, non lex, Thren. ii 6, 9;
ibi `rex’ pro vero fidei: `sacerdos’ pro bono charitatis: `Zion’ pro Ecclesia, quae `perditur, et cujus vectes confringuntur’: inde `rex et principes inter gentes,’ hoc est, verum et illa quae sunt veri, exulabunt usque adeo ut `non sit lex,’ hoc est, aliquid doctrinae fidei {5}: apud Esaiam,
Antequam sciat puer reprobare malum, et eligere bonum, relinquetur humus, quam tu fastidis coram binis regibus suis, vii 16;
ubi de Adventu Domini: `humus quae relinquetur’ pro fide quae tunc nulla, cujus vera sunt `reges’ quae `fastidirentur’: [5] apud eundem,
Tollam ad gentes manum Meam, et ad populos exaltabo signum Meum, et afferent filios tuos in sinu, et filiae tuae super humero apportabuntur, erunt reges nutritii tui, et dominae eorum lactatrices tuae, xlix 22, 23;
`gentes et filiae’ pro bonis; `populi et filii’ pro veris, ut in Parte Prima ostensum; quod `gentes’ pro bonis, n. 1259, 1260, 1416, 1849: quod `filiae’ similiter, n. 489-491: `populi’ pro veris, n. 1259, 1260; quod `filii’ similiter, n. 489, 491, 533, 1147: `reges’ itaque pro veris in genere ex quibus nutrientur, et `dominae’ pro bonis ex quibus lactabuntur; sive dicas bona et vera, sive illos qui in bonis et veris, idem est: [6] apud eundem,
(x) Asperget gentes multas, super illo compriment reges os suum, quia quod narratum est illis, viderunt, et quod non audiverunt, intellexerunt, lii 15;
ubi de Adventu Domini; {6} `gentes’ pro illis qui bonis afficiuntur, `reges’ pro illis qui veris’: apud Davidem,
Nunc reges intelligentes sitis, erudimini judices terrae; servite Jehovae in timore, et exsultate in tremore; osculamini Filium, ne forte irascatur, et pereatis in via, Ps. ii 10-12;
`reges’ pro illis qui in veris sunt; qui quoque ex veris passim vocantur `filii regis’; `Filius’ hic pro Domino, Qui hic Filius dicitur {7}, quia est ipsum Verum, et ab Ipso omne verum: [7] apud Johannem,
Canent canticum novum, Dignus es qui accipias Librum, et aperias sigilla ejus;… fecisti nos Deo nostro reges et sacerdotes, ut regnemus super terra, Apoc. v 9, 10;
ubi qui in veris sunt, appellantur `reges’; Dominus etiam illos appellat filios regni, apud Matthaeum,
Qui seminat bonum semen est Filius hominis, ager est mundus, semen sunt filii regni, et zizania sunt filii mali, xiii 37, 38:
apud Johannem,
Sextus angelus effudit phialam suam super fluvium magnum Euphratem, cujus exsiccata est aqua, ut pararetur via regum, qui ab oriente solis, Apoc. xvi 12;
quod per `Euphratem’ non significetur Euphrates, nec per `reges ab oriente solis’ reges inde, constat; quid per `Euphratem,’ videatur n. 120, 1585, 1866; inde patet quid `via regum qui ab oriente solis’ quod sint vera fidei quae (c)a bonis amoris: [8] apud eundem,
Gentes quae salvantur, in luce ejus ambulabunt, et reges terrae afferent gloriam et honorem suum in eam, Apoc. xxi 24;
ubi `gentes’ pro illis qui sunt in bonis; `reges terrae’ pro illis qui sunt in veris, quod etiam inde liquet quia ibi prophetica sunt non historica: apud eundem,
Cum meretrice magna, sedente super aquis multis, scortati sunt reges terrae, et inebriati sunt vino scortationis ejus, Apoc. xvii 2:
et alibi,
Babylon ex vino [furoris] scortationis suae potavit omnes gentes, et reges terrae cum ea scortati sunt, Apoc. xviii 1, 3, 9;
ibi similiter quod per `reges terrae’ non significentur reges, constat, agitur enim de falsificatione et adulteratione doctrinae fidei, hoc est, veri, quae est `scortatio’; `reges terrae’ pro veris quae falsificata et {8} adulterata: [9] apud eundem,
Decem cornua quae vidisti, decem reges sunt, qui nondum regnum acceperunt, sed {9} potestatem tanquam reges {10} unam horam accipiunt cum bestia; hi unam mentem habebunt, et potentiam et potestatem suam tradent bestiae, Apoc. xvii 12, 13;
quod hic reges non sint reges, cuivis quoque patet, alioquin prorsus non {11} intelligibile foret quod `decem reges tanquam reges {10} unam horam potestatem {12} acciperent’; similiter quae apud eundem,
Vidi bestiam et reges terrae, et exercitus eorum congregatos ad faciendum bellum cum sedente super equo, et cum exercitu ejus, Apoc. xix 19;
quod `sedens super equo’ sit Verbum Dei, aperte dicitur, ibid. vers. 13, contra quod congregati dicuntur reges terrae; (m)`bestia’ pro bonis amoris profanatis, `reges’ pro veris fidei adulteratis; `reges terrae’ dicuntur quia intra Ecclesiam; quod `terra’ sit Ecclesia, n. 662, 1066, 1067, 1262; `equus albus’ pro intellectu veri; `sedens super equo’ pro Verbo. Adhuc manifestius apud Danielem, cap. xi, ubi agitur de bello inter `regem meridiei,’ et `regem septentrionis,’ per quae significantur vera et falsa quae pugnarunt; pugnae per bellum historice etiam ibi describuntur(n). [10] (s)Quia `rex’ significat verum, constare potest quid in sensu interno sit quod Dominus dicatur Rex, tum etiam Sacerdos, ut et quid apud Dominum repraesentarunt reges, et quid sacerdotes; `reges’ repraesentarunt Divinum Ipsius Verum, et `sacerdotes’ Divinum Ipsius Bonum; omnes leges ordinis quibus Dominus gubernat universum ut Rex, sunt vera; omnes autem leges quibus gubernat universum ut Sacerdos et quibus etiam ipsa vera regit, sunt bona; nam regimen ex solis veris damnaret unumquemvis ad infernum, sed regimen ex bonis, tollit inde, et elevat in caelum, videatur n. 1728; quia haec bina apud Dominum sunt conjuncta, etiam antiquitus repraesentabatur per regium conjunctum sacerdotali, ut apud Malchizedekum qui fuit rex Shalem et simul sacerdos Deo Altissimo, Gen. xiv 18; et postea apud Judaeos ubi Ecclesia repraesentativa, in sua forma instituta, per judices et sacerdotes, dein per reges; [11] at quia `reges’ repraesentarent vera, quae non imperare debuerunt, ex causa, ut dictum, quia damnant, ideo id {13} tantum displicuit ut increparentur, et descriptum quale sit verum in se spectatum, per jus regis, 1 Sam. viii 11-18, et prius per Mosen, Deut. xvii 14-18, mandatum quod eligerent verum genuinum quod ex bono, non spurium, et quod illud non ratiociniis et scientificis conspurcarent; haec sunt quae involvit praescriptio de rege apud Mosen loco citato, quod nusquam aliquis ex sensu litterae videre potest, sed usque patet ex singulis in sensu interno, et inde quod nihil aliud per `regem’ et `regium’ repraesentatum et significatum fuerit quam verum(s).
@1 i ibi.$
@2 Verbum Domini after involveret.$
@3 prorsus.$
@4 adeo.$
@5 i hic sensus est internus.$
@6 A transposes these two clauses.$
@7 vocatur.$
@8 seu.$
@9 A I o.$
@10 A 10 reges, but it is included in AR and AE$
@11 nullum.$
@12 potestatem before tanquam.$
@13 in.$

AC n. 2016 2016. Quod ad rem attinet, quod {1} a Domino omne bonum et inde verum, est constans veritas; angeli in illius perceptione sunt, adeo ut percipiant quantum a Domino quod sit bonum et verum, et quantum a semet quod sit malum et falsum; etiam confitentur illud coram animabus novitiis, et coram spiritibus, qui dubitant, immo adhuc plus quod detineantur a malo et falso quod {2} ex proprio eorum, et (o)quod teneantur in bono et vero, a Domino; ipsa detentio et ipse influxus etiam illis perceptibilis est, videatur n. 1614: at quod homo putet se bonum ex se facere et verum ex se cogitare, est apparentia, quia in statu nullius perceptionis est et in obscurissimo quoad influxum, quare ex apparentia, immo (c)ex fallacia concludit, a qua nusquam removeri se patitur quamdiu non credit nisi sensibus et quamdiu inde ratiocinatur num ita sit. Sed tametsi ita est, usque tamen debet homo facere bonum et cogitare veram ut a se, nam aliter non reformari et regenerari potest; causa cur ita, videatur n. 1937, 1947. [2] In hoc versu agitur de Humana Domini Essentia unienda Divinae, et quod omne bonum et verum sic a Divina Essentia per Ipsius Humanam ad hominem veniret, est arcanum Divinum quod pauci credunt quia non capiunt; putant enim Divinum Bonum posse ad hominem pertingere absque Humano Domini unito Divino, sed quod hoc fieri nequeat, paucis ostensum prius n. 1676, 1990; nempe, quod homo se tantum removerit a Divino Supremo per cupiditates quibus se immersit et per falsitates quibus se occaecavit, ut nusquam fuisset aliquis influxus Divini in rationale ejus mentis nisi per Humanum quod Dominus in Se uniret Divino; per Humanum Ipsius facta est communicatio; sic enim Supremum Divinum venire potuit ad hominem, quod Dominus aperte pluribus in locis dicit, nempe quod Ipse sit via; et quod ad Patrem non aditus sit quam per Ipsum; hoc {3} nunc est quod hic dicitur, quod ab Ipso, nempe Humano unito Divino, omne bonum et omne verum.
@1 nempe.$
@2 i est.$
@3 inde.$

AC n. 2017 2017. Vers. 7. Et erigam foedus Meum inter Me et inter te, et inter semen tuum post te, in generationes illorum, in foedus aeternum, ad esse tibi in Deum, et semini tuo post te. `Erigam foedus Meum inter Me et inter te’ significat unionem: `et inter semen tuum post te’ significat conjunctionem cum iis qui fidem in Ipsum habent: `in generationes illorum’ significat illa quae sunt fidei: `in foedus aeternum’ significat conjunctionem cum his: `ad esse tibi in Deum’ significat Divinum Domini in Ipso: `et semini tuo post te’ significat inde Divinum apud eos qui fidem in Ipsum habent.

AC n. 2018 2018. `Erigam foedus Meum inter Me et inter te’: quod significet unionem, constat a significatione `foederis’ quod sit unio, de qua prius n. 665, 666, 1023, 1038, de qua unione in {1} hoc capite et prius passim actum est, et ostensum quod Jehovah Qui hic loquitur, fuerit in Ipso, quia unus cum Ipso a prima conceptione et nativitate, nam conceptus fuit {2} a Jehovah, et inde Internum Ipsius fuit Jehovah; et hoc per simile apud hominem illustratum (o)n. 1999, quod nempe anima ejus unum sit cum corpore, seu internum ejus cum externo, tametsi inter se distincta sunt; et quandoque ita distincta ut unum pugnet cum altero, ut fieri solet in tentationibus in quibus internum increpat externum et malum quod in externo, rejicere vult {3}, et usque conjuncta aut unum sunt, quia tam anima quam corpus est ejusdem hominis: sit pro exemplo qui aliter cogitat quam vultu ostendit, ore loquitur, et gestu facit; est tunc interius quod dissentit cum externo, sed usque unum sunt, nam cogitatio aeque hominis est ac externum vultus, oris [et] gestus; at unio est, quando haec, seu vultus, loquela oris et gestus, cum cogitatione consentiunt: haec ad illustrationem.

AC n. 2019 2019. `Et inter semen tuum post te’: quod significet conjunctionem cum iis qui fidem in Ipsum habent, constat a significatione `seminis’ quod sit fides, de qua n. 1025, 1447, 1610; tum a significatione `post te’ quod sit sequi; in Verbo usitata formula est `ambulare post aliquem,’ ut Jer. vii 6; vii 2; Ezech. xx 16; tum Marc. viii 34; Luc. ix 23; xiv 27; quare hac `semen post te’ significat illos qui in fide sunt et sequuntur Ipsum; in sensu interno, qui nati ab Ipso.
@1 i supra.$
@2 est.$
@3 velit$

AC n. 2020 2020. `In generationes illorum’: quod significent illa quae sunt fidei, constat a significatione `generationum’ quod sint illa quae generantur et nascuntur a charitate, hoc est, omnia fidei, seu quod idem, omnes illi qui regenerati a Domino, ita in quibus est fides charitatis, de qua, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus; quod generationes, ut et nativitates, in sensu interno, sint illa, ostensum est in Parte Prima n. 613, 1041, 1145, 1330.

AC n. 2021 2021. `In foedus aeternum’: quod significet conjunctionem cum his, constat a significatione `foederis’ quod sit conjunctio, de qua prius n. 665, 666, 1023, 1038; et quod cum illis qui vocantur semen, constat ex eo quod immediate sequatur, et quod foedus iterum (o)in hoc versu dicatur, ita prius (t) se refert’ ad unionem Jehovae cum Essentia Humana, alterum ad conjunctionem cum his qui sunt semen. {1} Ut distinctior idea habeatur de unione Divinae Essentiae Domini cum Humana, et de conjunctione Domini cum humano genere per fidem charitatis, hic et in sequentibus licet illam `unionem’ appellare, hanc autem `conjunctionem’; Divinae etiam Essentiae Domini cum Humana fuit unio, Domini autem cum `genere humano’ per fidem charitatis est conjunctio; quod inde constat quia Jehovah seu Dominus est Vita, Cujus Humana Essentia etiam facta est Vita, ut supra ostensum; vitae cum vita est unio; at homo non est vita sed recipiens vitae, ut prius quoque {2} ostensum est; cum vita influit in recipiens vitae, est conjunctio, nam ei adaptatur sicut agens patienti, seu sicut vivum in se mortuo in se, quod inde vivit; principale cum instrumentali ut appellantur, quidem conjunctum apparet sicut forent unum, sed usque non sunt unum, per se enim est illud, et per se est hoc; homo ex se non vivit, sed Dominus ex misericordia eum Sibi adjungit, et sic eum vivere facit in aeternum; et quia ita distincti sunt, conjunctio dicitur.
@1 The remainder of this paragraph is crossed through (once) in A, possibly because it is a repetition of n. 2004, though the subject is here more fully treated.$
@2 etiam.$

AC n. 2022 2022. `Ad esse tibi in Deum quod significet Divinum Domini in Ipso, constat ex illis quae supra de Divina Domini Essentia, quod fuerit in Ipso, dicta sunt.

AC n. 2023 2023. `Et semini tuo post te’: quod significet inde Divinum apud eos qui fidem in Ipsum habent, constat ex significatione `Seminis’ quod sit fides charitatis, de qua n. 1025, 1447, 1610: tum ex significatione `post te’ quod sit sequi Ipsum, de qua mox supra n. 2019. Divinum apud {1} illos qui fidem in Ipsum habent, est amor et charitas; per `amorem’ intelligitur amor in Dominum; per `charitatem’ amor erga proximum; amor Dominum nusquam (t)separari potest’ ab amore erga proximum, nam amor Domini est erga universum genus humanum quod in aeternum salvare vult, et sibi prorsus adjungere ut nullus eorum pereat; quare qui habet amorem in Dominum, is habet amorem Domine, et sic non aliter potest quam amare proximum; [2] sed qui in amore erga proximum sunt, non ideo omnes sunt in amore in Dominum, sicut gentes probae quae in ignorantia sunt de Domino, apud quas usque Dominus in charitate praesens est, ut ostensum in Parte Prima n. 1032, 1059; tum etiam alii intra Ecclesiam; nam amor in Dominum est in gradu superiore: qui amorem habent in Dominum, sunt caelestes homines, at qui amorem erga proximum seu charitatem, sunt spirituales; Antiquissima Ecclesia quae post ante diluvium et caelestis spirituales, in amore in Dominum fuit; Antiqua vero Ecclesia quae post diluvium et spiritualis fuit, in amore erga proximum seu in charitate fuit: haec distinctio inter amorem et charitatem erit in sequentibus, quando nominantur.
@1 i quod.$

AC n. 2024 2024. Vers 8. Et dabo tibi, et semini tuo post te, terram peregrinationum tuarum, omnem terram Canaan, in possessionem aeternam, et ero illis in Deum. `Dabo tibi, et semini tuo post te, terram peregrinationum tuarum’ significat quod Dominus omnia Sibi propriis viribus acquisivit, quae sunt `terra peregrinationum’; `dabo tibi’ est quod Ipsius sint quae in caelis et in terris; `et semini tuo post te’ significat quod daturus illis qui fidem in Ipsum haberent: `omnem terram Canaan’ significat regnum caeleste: `in possessionem aeternam’ significat in aeternum: `et ero illis in Deum’ significat quod unus Deus.

AC n. 2025 2025. Quod `dabo tibi, et semini tuo post te, terram peregrinationum tuarum’ significet quod Dominus omnia Sibi propriis viribus acquisiverit quae sunt `terra peregrinationum,’ constat a significatione `peregrinari’ quod sit instrui, de qua n. 1463; et quia homo (t)vitam sibi acquirit imprimis per instructionem in scientificis, doctrinalibus, et cognitionibus fidei, peregrinatio inde est vita sic acquisita; applicate ad Dominum, est vita quam Ipse Sibi comparavit per cognitiones, pugnas tentationum, et in illis victorias, et quia illam Sibi propriis viribus {1}, hic per `terram peregrinationum’ illud significatur. [2] Quod Dominus omnia Sibi propriis viribus comparaverit, et propriis viribus univerit Essentiam Humanam Divinae et Divinam Humanae, et quod sic justitia solus factus, constat manifeste apud Prophetas, ut apud Esaiam,

Quis hic veniens ex Edom,… incedens in multitudine roboris Sui?… Torcular calcavi solus Ego, et de populis non quisquam Mecum:… Circumspexi, et nemo auxilians, et obstupui, et nemo suffulciens; ideo salutem praestitit Mihi brachium Meum, lxiii {2} 1, 3, 5;
`Edom’ pro Humana Domini Essentia, `robur et brachium’ pro potentia; quod ex propria, clare dicitur quod `nemo auxilians, nemo suffulciens’ quod `salutem Ipsi praestiterit brachium Ipsius’: [3] apud eundem,
Vidit quod non quisquam, et obstupuit quod nemo intercedens; et salutem praestitit Ipsi brachium Ipsius, et justitia Ipsius fulcivit Ipsum: et induit justitiam sicut loricam, et galeam salutis in capite Suo, lix 16, 17;
similiter quod propria potentia, et quod sic justitia factus. Quod Dominus justitia, apud Danielem,

Septimanae septuaginta decisae sunt… ad expiandum iniquitatem, et ad adducendum justitiam saeculorum, et ad obsignandum visionem et prophetam, et ad ungendum Sanctum Sanctorum, ix 24:
et apud Jeremiam,
Suscitabo Davidi germen justum, et regnabit rex, et intelligenter aget, et faciet judicium et justitiam in terra; in diebus Ipsius {3} salvabitur Jehudah, et Israel habitabit in fiducia; et hoc nomen Ipsius, quod vocabunt Ipsum, Jehovah Justitia nostra, xxiii 5, 6; xxxiii 15, 16;
ideo quoque appellatur `Habitaculum Justitiae,’ Jer. xxxi 23; l 7; [4] et apud Esaiam, `Mirabilis et Heros,’ ix 6. Quod Dominus toties tribuat Patri quod Ipsius est, explicatum est supra, n. 1999, 2004; Jehovah enim in Ipso fuit, proinde in singulis Ipsius; hoc ex simili tametsi non compari, potest illustrari apud hominem; anima hominis est in eo, et quia in eo, est in singularissimis ejus, nempe in singularissimis ejus cogitationis et in singularissimis ejus actionis; quicquid non habet animam ejus in se, non est ejus; Anima Domini fuit ipsa Vita seu ipsum Esse quod est Jehovah, nam conceptus a Jehovah, ita fuit in singularissimis Ipsius; et quia ipsa Vita seu ipsum Esse quod est Jehovah, fuit Ipsius, sicut anima est hominis, ita Ipsius fuit quod Jehovae, (m)quod est quod Dominus dicit, quod `sit in sinu Patris,’ Joh. i 18, et quod `omnia quae Pater habet, Sua essent,’ Joh. xvi 15; xvii 10, 11 (n). [5] Ex bono quod est Jehovae, univit Divinam Essentiam Humanae, (o)et ex vero univit Humanam Essentiam Divinae, ita omnia et singula ex Se Ipso; immo Humanum Ipsius fuit relictum Sibi ut pugnaret a Se contra omnia inferna et vinceret illa, et quia vitam habuit in Se, ut dictum, quae Ipsius fuit, Sua potentia et Suis viribus illa evicit; sicut etiam clare apud Prophetas in locis citatis {4} dicitur. Inde nunc quia propriis viribus omnia Sibi acquisivit, justitia factus, mundum spirituum vindicavit ab infernalibus geniis et spiritibus, et sic liberavit genus humanum ab interitu, nam genus humanum per spiritus regitur, et sic redemit illud; ideo toties in Verbo Veteris Testamenti Liberator et Redemptor dicitur, et Salvator, quod est nomen Ipsius Jesus.
@1 A had comparavit here, but it is deleted.$
@2 A and I have 1, 2, 5; in 9486 treating of the same subject and quoting the same passage S includes the final words of v. 1 which are Ego qui loquor in justitia; magnus ad salvandum.$
@3 Illius I.$
@4 i supra.$

AC n. 2026 2026. Quod `dabo tibi’ sit quod Ipsius sint quae in caelis et in terris, ex illis quae nunc dicta sunt, sequitur; `dare tibi’ in sensu litterae est quod Deus seu Jehovah Ipsi daret {1}, sicut etiam in Verbo evangelistarum, quod `Pater dederit ipsi omnia (o)quae in caelo et in terra’; sed in sensu interno in quo ipsum verum sistitur in sua puritate, est quod Dominus Sibi acquisiverit, quia {2} in Ipso et in singulis Ipsius fuit Jehovah, ut dictum est; quod per simile adhuc illustrari potest; sicut si interior seu rationalis homo aut cogitatio diceret, quod corporeum ejus haberet quietem seu tranquillitatem si desisteret hoc aut illud facere, tunc qui dicit est idem homo ac is ad quem dicitur, nam tam rationale est hominis quam corporeum {3}, quare cum illud dicitur, hoc intelligitur. Praeterea quod Domini sint quae in caelis et in terris, constat ex plurimis locis Verbi, praeter ex illis quae in Veteri Testamento, etiam ex his apud evangelistas, Matth. xi 27; (o)xxviii 18; Luc. x 22; Joh. iii 34, 35; xvii 2; et ex illis quae in Parte Prima ostensa sunt n. 458, 551, 552, 1607; et quia Dominus regit universum caelum, etiam regit omnia quae in terris, ita enim connexa sunt ut qui unum regit, omnia regat; a caelo enim angelorum, dependet caelum spirituum angelicorum, ab hoc mundus spirituum, ab hoc iterum genus humanum, et similiter a caelis omnia quae sunt in mundo et natura, nam absque influxu a Domino per caelos, nihil usquam quod in natura et triplici ejus regno est, existeret et subsisteret; (o)videatur n. 1632.
@1 dederit.$
@2 quippe.$
@3 i etiam.$

AC n. 2027 2027. Quod `semini tuo post te’ significet quod daturus illis qui fidem in Ipsum haberent, constat ex significatione `seminis’ quod sit fides, de qua n. 1025, 1447, 1610; nempe quod sit fides charitatis, de qua n. 379, 389, 654, 724, 809, 916, 1017, 1162, 1176, (x)1258. Fidem charitatis non habent, ita non sunt `semen’ hic intellectum, qui meritum ponunt in suae vitae actis, sic enim non ex Domini justitia, sed ex suamet salvari volunt; quod in illis nulla sit fides charitatis, hoc est, nulla charitas, constat exinde quod semet aliis praeferant, (m)ita se intuentur non alios, nisi quantum illis serviunt, et qui non hoc volunt, illos vel contemnunt vel odio habent(n); ita {1} per amorem sui dissociant et nusquam sociant, et sic destruunt quod caeleste est, nempe amorem mutuum qui est firmamentum caeli, nam {2} in illo ipsum caelum, et omnis ejus consociatio et unanimitas subsistit et consistit; quicquid enim destruit unanimitatem in altera vita, hoc contra ordinem ipsius caeli est, ita ad destructionem totius conspirat; tales sunt qui in vitae suae actis ponunt meritum, et justitiam sibi vindicant: [2] ex his sunt plures in altera vita; ii quandoque lucent facie sicut faculae, sed ex igne fatuo qui prodit ex sui justificatione, sed sunt frigidi; visi quandoque discurrere et confirmare sui meritum ex sensu litterali Verbi, odio habentes vera quae sunt sensus interni, n. 1877; (m)sphaera eorum est intuitiva sui, ita destructiva omnium idearum quae se non intuentur {3} instar cujusdam numinis; sphaera plurium talium simul est distractiva ita ut nihil sit ibi nisi inimicum et hostile, nam quisque cum idem vult, nempe ut serviatur, alterum corde necat(n): [3] quidam eorum sunt inter eos qui dicunt se laboravisse in vinea Domini, cum tamen jugiter tunc volverunt animo sui praeeminentiam, gloriam, et honores, tum etiam lucrum, et sic usque quod maximi fierent in caelo, immo quod servirentur ab angelis; alios prae se corde contemnentes, ita nullo amore mutuo in quo caelum consistit, imbuti, sed amore sui in quo ponunt caelum, nam nesciunt quid caelum, de quibus videatur n. 450-452, 1594, 1679; (m)hi sunt inter illos qui primi esse volunt, sed fiunt ultimi, [de quibus Dominus,] Matth. xix 30; (x)xx 16; Marc. x 31; et qui dicunt se per nomen Domini prophetavisse et multas virtutes fecisse, at quibus dicitur `Non novi vos,’ Matth. vii 22, 23 (n). [4] Aliter se habet cum illis qui ex simplicitate cordis autumarunt se mereri caelum, et in charitate vixerunt, [nec amore sui capti alios prae se contempserunt;] illi mereri caelum spectarunt ut promissum, et fatue agnoscunt id misericordiae Domini esse; nam vita charitatis hoc secum habet; ipsa charitas omne verum amat.
@1 et.$
@2 ita.$
@3 intueantur.$

AC n. 2028 2028. `Omnem terram Canaan’: quod significet regnum caeleste, constat ex significatione `terrae Canaanis’ quod sit regnum caeleste, de qua prius n. 1413, 1437, 1607.

AC n. 2029 2029. `In possessionem aeternam’: quod significet aeternum, constat absque explicatione: vocantur `possessores,’ tum heredes, non ex merito sed ex misericordia.

AC n. 2030 2030. Quod `ero illis in Deum’ significet quod unus Deus, constat ex eo quod hic agatur de Humana Domini Essentia unienda Divinae, et sic ipsa quoque fieret Deus, ita `ero illis in Deum’ significat in sensu interno unum Deum.

AC n. 2031 2031. Vers. 9. Et dixit Deus ad Abraham, Et tu foedus Meum custodies, tu et semen tuum post te, in generationes eorum. `Dixit Deus ad Abraham’ significat perceptionem: `et tu foedus Meum custodies’ significat unionem adhuc arctiorem: `tu et semen tuum post te’ significat quod ab Ipso conjunctio omnium qui fidem in Ipsum habent: `in generationes eorum’ significat illa quae sunt fidei.

AC n. 2032 2032. `Dixit Deus ad Abraham’: quod significet perceptionem, constat a significatione `dicere Deus’ in sensu historico Verbi quod sit percipere, de qua prius n. 1602, 1791, 1815, 1819, 1822.

AC n. 2033 2033. `Tu foedus Meum custodies’: quod significet unionem adhuc arctiorem, constat a significatione `foederis’ quod sit unio et conjunctio, de qua prius ad vers. 2, 4, 7, et in Parte Prima n. 665, 666, 1023, 1038; repetitio hic foederis de quo toties prius, denotat unionem arctiorem: in sensu historico qui est de Abrahamo, non aliud praedicari potest quam ut custodiat foedus; in sensu autem interno in quo de Domino, evanescit historicum, et succedunt praedicabilia quae sunt uniri arctius. Unitio Humanae Essentiae Domini cum Divina Ipsius non simul facta est, sed per totum vitae Ipsius cursum ab infantia ad {1} ultimum vitae in mundo; ita ascendit continue ad glorificationem, hoc est, unionem, quod est quod apud Johannem dicitur,
Jesus dixit, Pater glorifica Tuum nomen; exiit vox e caelo: Et glorificavi, et rursus glorificabo, xii 28;
videantur quae prius n. 1690, 1864.
@1 i usque.$

AC n. 2034 2034. Quod `tu et semen tuum post te’ significet quod ab Ipso conjunctio omnium qui fidem in Ipsum habent, constat ex significatione `seminis’ quod sit fides, de qua aliquoties supra; et ex significatione `post te’ quod sit sequi Ipsum, de qua supra n. 2019. Prius actum est de unione Essentiae Divinae cum Humana et Humanae cum Divina: hic nunc agitur de conjunctione Domini cum illis qui credunt in Ipsum, quare etiam `tu’ iterum dicitur, nempe `tu’ foedus Meum custodies, `Tu’ et semen tuum, ex qua repetitione et {1} adjunctione ad semen constat quod in sensu interno conjunctio significetur, et quidem cum illis qui semen sunt, per quod significari fidem charitatis, ostensum n. 1025, 1447, 1610; et quod fides sit ipsa charitas, {3} in Parte Prima n. 30-38, 379, 389, 654, 724, 809, 916, 1017, 1076, 1077, 1162, 1176, 1258, 1798, 1799, 1834, 1844. [2] Dominus etiam cum loquitur de unione Ipsius cum Patre, ilico et continenter loquitur de conjunctione Ipsius cum genere humano, quia haec fuit causa unionis, ut constat apud Johannem,

Ut omnes unum sint, sicut Tu Pater in Me et Ego in Te, ut etiam illi in nobis unum sint:… Ego gloriam quam dedisti Mihi dedi illis ut sint unum sicut Nos unum sumus, Ego in illis et Tu in Me;… nam notum feci illis nomen Tuum, et notum faciam: ut amor quo amasti Me, in illis sit, xvii 21, 22, 26;
ex quibus patet quod Dominus, in unione Sui cum Patre Suo, spectaverit conjunctionem Sui cum genere humano; et quod haec fuerit Ipsi cordi quia fuit amor Ipsius; omnis enim conjunctio fit per amorem: est amor ipsa conjunctio: [3] alibi apud eundem,
Quia Ego vivo, et vos vivetis; in illa die cognoscetis vos, quod Ego in Patre, et vos in Me, et Ego in vobis; qui habet praecepta Mea, et facit illa, ille amat Me, xiv 19-21;
inde similiter patet quod Dominus in unione Humanae Suae Essentiae cum Divina, spectaverit Sui conjunctionem cum genere humano, et quod haec finis et haec amor Ipsius, qui talis quod intimum gaudium Ipsi fuerit salvatio generis humani spectata in unione Sui cum Patre ipsius; et describitur hic quoque quid unit, nempe habere praecepta et facere illa, ita {3} amare Dominum: [4] apud eundem,
Pater, glorifica (t)nomen Tuum; exiit igitur vox e caelo, Et glorificavi, et iterum glorificabo:… Jesus dixit, Non propter Me haec vox facta, sed propter vos: Ego vero dum {4} exaltatus fuero e terra, omnes traham post Me, xii 28, 30, 32;
per `glorificationem’ intelligitur unio, ut prius dictum; et quod in unione Sui cum Patre spectaverit conjunctionem Sui cum genere humano, aperte dicitur, nempe `dum exaltatus fuero, omnes traham post Me.’ [5] Quod conjunctio facta Infiniti seu Supremi Divini, per Humanum Domini factum Divinum, cum genere humano, et quod haec conjunctio fuerit causa Adventus Domini in mundum, est arcanum in quod plures apud se inquirunt, et quia non capiunt, non credunt; et quia non credunt ex eo quod non capiant, id illis scandalum fit; quod ita sit, ex multa experientia scire datum ab illis qui in alteram vitam veniunt; permulti eorum sunt, paene maxima pars ingeniosorum in mundo, dum modo cogitant quod Dominus factus homo et fuerit sicut alius homo externa forma, quodque {5} passus, et tamen regat universum, ilico opplent sphaeram scandalis, ex causa quia hoc illis scandalum fuit in vita corporis, tametsi (t)nihil tunc de eo evulgarunt, et tametsi Ipsum externa sanctitate adorarunt; in altera enim’ vita interiora patent et manifestantur per sphaeram ab illis diffusam, de qua in Parte Prima n. 1048, 1053, 1316, 1504; inde percipitur manifeste qua fide fuerunt et quid cogitarunt de Domino: [6] cum ita sit, paucis licet adhuc exponere quomodo se res habet; postquam omne caeleste apud hominem periit, hoc est, omnis amor in Deum, sic ut voluntas boni nulla amplius, tunc separatum est genus humanum a Divino; nihil enim conjungit quam amor, quo facto nullo, facta est disjunctio, et cum disjunctio, sequitur interitus et exstirpatio; quare tunc promissio facta de Adventu Domini in mundum, Qui uniret Humanum Divino et per hanc unionem conjungeret genus humanum in Se Ipso per fidem amoris et charitatis; [7] a tempore primae promissionis, de qua Gen. iii 15, fides amoris in venturum Dominum conjunxit, at cum nulla amplius fides amoris residua fuit in orbe terrarum, tunc Dominus venit, et Humanam Essentiam univit Divinae, ita ut prorsus unum essent, sicut Ipse clare dicit; et simul docuit viam veritatis quod omnis qui crederet in Ipsum, hoc est, amaret Ipsum et quae Ipsius sunt, et esset in amore Ipsius qui est erga (o)universum genus humanum, ita erga proximum, conjungeretur et [sic] salvaretur: [8] cum Humanum Divinum factum, et Divinum Humanum in Domino, tunc influxus Infiniti seu {6} Supremi Divini factus apud hominem, qui nusquam aliter potuisset existere; inde quoque discussae sunt dirae persuasiones falsi et dirae cupiditates mali quibus mundus spirituum oppletus fuit, et ab animabus e mundo alluentibus continue opplebatur; et ii qui in illis erant, conjecti in inferna, et sic separati; quod nisi factum fuisset, periisset humanum genus, nam hoc per spiritus regitur a Domino; nec aliter discuti potuerunt, nam nulla operatio dabatur Divini {7} per rationalia in sensualia interna hominis {8}, sunt enim longe intra Supremum Divinum non ita unitum: praeter arcaniora adhuc quae nusquam ad captum alicujus hominis edici possunt, videantur quae prius n. 1676, 1990, 2016; quod Dominus sicut Sol appareat in caelo caelestium et sicut Luna in caelo spiritualium angelorum, et quod Sol sit caeleste amoris Ipsius et quod Luna spirituale amoris, n. 1053, 1521, 1529-1531; et quod omnia et singula sint sub aspectu Ipsius {9}, n. 1274 fin., 1277 fin.
@1 i ut.$
@2 A marginal addition is here omitted: quia in illa omnia fidei sunt, et ex illa.$
@3 atque.$
@4 cum I.$
@5 et quod.$
@6 A d et, i aut.$
@7 i amplius.$
@8 i absque tali unione.$
@9 Domini.$

AC n. 2035 2035. `In generationes eorum’: quod significet illa quae sunt fidei, constat a significatione `generationum’ et `nativitatum’ quod sint illa quae sunt fidei, de qua n. 613, 1145, 1255, 1330; et quod illa quae sunt amoris et fidei se habeant sicut consanguinitates et affinitates generationum, n. 685, 917.

AC n. 2036 2036. Vers. 10. Hoc foedus Meum quod custodietis inter Me et inter vos, et inter semen tuum post te, circumcidi vobis omnem masculum. `Hoc foedus Meum quod custodietis inter Me et inter vos’ significat indicium conjunctionis omnium cum Domino: `et inter semen tuum post te’ significat illos qui fidem in Ipsum habent: `circumcidi vobis omnem masculum’ significat puritatem.

AC n. 2037 2037. `Hoc foedus Meum quod custodietis inter Me et inter vos’: quod significet indicium conjunctionis omnium cum Domino, constat ex significatione `foederis’ quod sit conjunctio, de qua prius; hic quod sit indicium conjunctionis, constat a versu sequente ubi appellatur `signum foederis’ ubi haec, `circumcidetis carnem praeputii vestri, et erit in signum foederis, inter Me et inter vos.’ `Signa foederis’ erant omnes ritus externi Ecclesiae, qui sancte habendi, quia per illos significabantur interna; circumcisio de qua hic agitur, nec fuit nisi ritus repraesentativus et significativus, de quo in sequentibus; sed usque tales ritus in Verbo passim vocantur `foedus,’ ex causa quia externa repraesentabant et sic significabant interna; interna sunt foederis quia conjungunt, non autem externa nisi per interna; externa erant solum signa foederis seu indicia conjunctionis, ex quibus recordarentur internorum et sic per haec conjungerentur; de signis foederis videatur n. (x)1038; omnia interna quae foederis sunt seu quae conjungunt, se referant ad amorem et charitatem, et ex amore et charitate procedunt, nam ex his binis, nempe amare Dominum {1} supra se et proximum ut se, omnis Lex et omnes Prophetae, hoc est, universa doctrina fidei pendet, Matth. xxii 34-39; Marc. xii 28-35.
@1 Deum.$

AC n. 2038 2038. `Et inter semen tuum post te’: quod significet illos qui fidem in Ipsum habent, constat a significatione `seminis’ quod sit fides ex charitate, de qua prius.

AC n. 2039 2039. `Circumcidi omnem masculum’: quod significet puritatem, constat a repraesentatione et inde significatione `circumcidere’ in sensu interno; circumcisio seu excisio praeputii non aliud significabat quam remotionem et abstersionem eorum quae impediebant et inquinabant amorem caelestem, quae sunt mala cupiditatum, imprimis cupiditatum amoris sui, et falsa inde; causa hujus significationis est quia genitalia utriusque sexus amorem caelestem repraesentant; sunt tria genera amorum {1} quae constituunt caelestia regni Domini, nempe amor conjugialis, amor erga infantes, et amor societatis seu mutuus; amor conjugialis est principalis omnium, nam in eo finis maximi usus, nempe propagatio generis humani, et inde regni Domini cujus est seminarium; amor erga infantes proxime succedit qui inde; et dein amor societatis seu mutuus; quicquid obtegit, impedit, et conspurcat hos amores, significatur per `praeputium,’ cujus excisio seu circumcisio ideo repraesentativa facta (o)est; quantum enim mala cupiditatum et falsa inde removentur, tantum purificatur homo, et tantum apparere potest amor caelestis: amor sui quam contrarius sit amori caelesti et quam spurcus, dictum et ostensum est n. 760, 1307, 1308, 1321, 1594, (o)2045, 2057; ex his liquet quod circumcisio in sensu interno significet puritatem. [2] Quod circumcisio sit modo signum foederis seu conjunctionis, constare potest manifeste ex eo quod circumcisio praeputii nihil prorsus sit absque circumcisione cordis; et quod circumcisio cordis quae est purificatio a spurcis illis amoribus, sit quae significatur; ut manifeste ab his in Verbo locis patet; apud Mosen,
Circumcidet Jehovah Deus cor tuum, et cor seminis tui, ad amandum Jehovam Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua, propterea ut vivas, Deut. xxx 6;
ex quibus constat quod `circumcidere cor’ sit purificari a spurcis amoribus, ut amari possit {2} Jehovah Deus seu Dominus, ex toto corde et ex tota anima: [3] apud Jeremiam,
Novate vobis novale, et ne seratis inter spinas, circumcidite vos Jehovae, et removete praeputia cordis vestri, vir Jehudae et habitatores Hierosolymae, iv 3, 4;
`circumcidere se Jehovae, et removere praeputia cordis’ nec aliud est quam removere talia quae impediunt amorem caelestem; inde etiam constat quod circumcisio cordis sit interius quod significatur per circumcisionem praeputii: apud Mosen,
Circumcidetis praeputium cordis vestri, et cervicem vestram ne induretis amplius,… faciens judicium orphani et viduae, et amans peregrinum ad dandum (c)illi panem et vestem, Deut. x 16, 18;
ubi etiam quod `circumcidere praeputium cordis’ sit purificari a malis amorum spurcorum et a falsis inde, liquet; caelestia amoris describuntur per opera charitatis, nempe per `facere judicium orphani et viduae’ et per `amare peregrinum ad dandum (c)illi panem et vestem’: [4] apud Jeremiam,
Ecce dies venientes, quibus visitabo super omnem circumcisum in praeputio, super Aegyptum, et super Jehudam, et super Edomum, et super filios Ammonis, et super Moabum, et super omnes abscissos anguli, habitantes in deserto, quia omnes gentes praeputiatae, et omnis domus Israelis praeputiati corde, ix 24, 25;
quod circumcisio significativum purificationis sit, inde quoque patet; vocantur `circumcisi praeputio,’ sed usque `gentes praeputiatae,’ inter ceteras etiam Jehudas; et Israel praeputiati corde: apud Mosen,
Vel tunc humiliabitur cor eorum praeputiatum, Lev. xxvi 41;
similiter. [5] Quod per praeputium et praeputiatum significetur immundum, constat apud Esaiam,
Excitare, excitare, indue robur tuum Zion, indue vestes decoris tui Hierosolyma, civitas sanctitas, quia non addet, veniet in te amplius praeputiatus et immundus, (x)lii 1;
per `Zionem’ intelligitur Ecclesia caelestis, per `Hierosolymam’ Ecclesia spiritualis, in quam praeputiatum quod est immundum, non intrabit. [6] Quod circumcisio sit `signum foederis’ seu indicium conjunctionis, manifeste constat ex eo quod simile repraesentatum per arborum fructus qui etiam circumciderentur, de quibus ita apud Mosen,
Quando veneritis in terram, et plantaveritis quamcumque arborem cibi, praeputiabitis praeputium ejus, fructum ejus; tribus annis erit vobis praeputiati, non comedetur, et in anno quarto erit omnis fructus ejus sanctitas laudum Jehovae, Lev. xix 23, 24;
`fructus’ similiter repraesentant et significant charitatem, ut a multis locis in Verbo constare potest, ita `praeputium’ eorum significat {3} immundum quod charitatem impedit et contaminat. [7] Quod mirabile, cum angeli qui in caelo, ideam purificationis a spurcis naturalibus habent {4}, tunc in mundo spirituum repraesentatur velocissime quoddam simile circumcisionis, nam ideae angelicae in repraesentativa in mundo spirituum evadunt. Fuerunt ritus repraesentativi in Ecclesia Judaica qui inde originem duxerunt, et fuerunt quoque qui non inde: illi apud quos in mundo spirituum repraesentabatur velox illa circumcisio, volebant admitti in caelum, et antequam admissi, hoc {5} repraesentatum erat; ex quo constare potest cur mandatum Joshuae quod circumcideret populum cum Jordanem transgressi intrarent in terram Canaanem; introitus populi in {6} terram Canaanem non aliud repraesentabat quam intromissionem fidelium in caelum, [8] ideo circumcisio secundo mandata erat, de qua ita apud Joshuam,
Jehovah dixit ad Joshuam, Fac tibi gladios petrarum, circumcide filios Israelis secundo; et fecit sibi Joshua gladios petrarum, et circumcidit filios Israelis ad collem praeputiorum:… et dixit Jehovah ad Joshuam, Hodie devolvi opprobrium Aegypti desuper vobis, et vocavit nomen loci illius Gilgal (devolutio), v 2, 3, 9;
`gladii petrarum’ significant vera quibus imbuerentur, ut sic spurcos amores castigare et discutere possent, nam absque cognitionibus veri nusquam aliqua purificatio; quod `lapis seu petra’ significet vera, prius n. 643, 1298, ostensum est, et quod `gladius’ praedicetur de veris quibus castigentur mala, ex Verbo constat.
@1 amoris.$
@2 queat.$
@3 denotat.$
@4 habent before purificationis.$
@5 id.$
@6 i Israelitici.$

AC n. 2040 2040. Vers. 11. Et circumcidetis carnem praeputii vestri, et erit in signum foederis inter Me et inter nos. `Circumcidetis carnem praeputii vestri’ significat remotionem amoris sui et mundi: `et erit in signum foederis inter Me et inter vos’ significat repraesentativum et significativum puritatis.

AC n. 2041 2041. `Circumcidetis carnem praeputii vestri’: quod significet remotionem amoris sui et mundi, constat ex repraesentatione et significatione `circumcisionis’ quod sit purificatio a spurcis amoribus, de qua mox supra n. 2039; tum a significatione `carnis’ quod sit proprium hominis, de qua prius n. 999; proprium hominis non est nisi amor sui et mundi, ita omnis cupiditas quae inde, quod quam spurcum sit, ostensum (o)est in Parte Prima n. 141, 150, 154, 210, 215, 694, 731, 874-876, 987, 1047; quia hoc proprium significatur quod removendum, hic dicitur `caro praeputii.’ [2] Sunt bini {1} amores ita dicti, et eorum cupiditates, quae impediunt influxum amoris caelestis a Domino; illi enim cum regnant in interiore et externo homine, et eum occupant, tunc influentem amorem caelestem vel rejiciunt vel suffocant, ut et pervertunt et contaminant, nam prorsus contrarii sunt amori caelesti; quod prorsus contrarii sint, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus demonstrabitur; at quantum removentur, tantum amor caelestis influens a Domino incipit apparere, immo illucescere in interiore ejus homine, et tantum incipit videre quod in malo et falso sit, (o)immo dein in immundo et spurco, denique quod hoc fuerit ipsius proprium; [3] sunt ii qui regenerantur apud quos illi removentur; hoc quoque a non regeneratis potest appercipi, apud quos dum amorum istorum cupiditates quiescunt, ut fit quandoque dum in meditatione sancta sunt vel dum sopiuntur, quod fit dum in infortuniis sunt, in aegritudinibus et morbis et maxime in momentis mortis, tunc quia corporea et mundana sopita sunt et quasi mortua, appercipiunt aliquid luminis caelestis, et solatii inde; sed apud hos non est remotio illarum cupiditatum, sed modo sopitio, nam ilico dum in statum pristinum redeunt, in cupiditates illas relabuntur: [4] apud malos etiam sopiri possunt corporea et mundana, et tunc elevari quasi in quoddam caeleste, ut quandoque fit cum animabus, imprimis recentibus in altera vita, qui intense cupiunt videre gloriam Domini quia tantum de caelo audiverunt in mundo cum vixerunt; illis tunc sopiuntur externa illa, et sic evehuntur in primum caelum, et fruuntur desiderio suo; sed non diu subsistere possunt, quia est modo quiescentia {2} corporeorum et mundanorum, non autem remotio ut apud {3} angelos, de quibus videatur n. 541, 542. Sciendum est quod amor caelestis a Domino continue influat apud hominem, et quod nihil aliud sit quod obstat, impedit, et facit quod {4} illum recipere nequeat, quam cupiditates amorum illorum et falsitates inde.
@1 i hi$
@2 sopitio.$
@3 `i regeneratos et.$
@4 ut.$

AC n. 2042 2042. `Et erit in signum foederis inter Me et inter vos’: quod significet repraesentativum et significativum puritatis, constat ex illis quae ostensa sunt mox supra n. 2039, nempe quod circumcisio non fuerit aliud quam repraesentativum purificationis ab amoribus spurcis; et quia solum externus ritus fuit qui repraesentabat et significabat internum, non erat foedus sed signum foederis.

AC n. 2043 2043. Vers. 12. Et filius octo dierum, circumcidetur vobis, omnis masculus, in generationes vestras, natus domus, et emptio argenti, ab omni filio alienigena, qui non e semine tuo ille. `Filius octo dierum’ significat principium purificationis quodcumque: `circumcidetur vobis’ significat purificationem: `omnis masculus’ significat eos qui in vero fidei: `in generationes vestras’ significat illa quae sunt fidei: `natus domus’ significat caelestes: `emptio argenti’ significat spirituales qui sunt intra Ecclesiam: `ab omni filio alienigena, qui non e semine tuo ille’ significat illos qui extra Ecclesiam.

AC n. 2044 2044. `Et filius octo dierum’: quod significet principium purificationis quodcumque, constat ex significatione `octavi diei’; `septimana’ quae est septem dierum, significat integram periodum cujuscumque status et temporis, ut reformationis, regenerationis, tentationis, tam hominis in particulari quam Ecclesiae in communi; ita septimana dicitur periodus sive foret mille annorum, sive centum, sive decem, ita dierum, horarum, mutorum, et sic porro, quod a locis in Parte Prima n. 728 citatis constare potest; (m)et quia dies octavus est dies primus sequentis septimanae, hic significat principium quodcumque (n). Inde quoque constat quod sicut ipsa circumcisio fuit repraesentativam purificationis, ita etiam tempus, nempe octavus dies; non quod tunc intrarent in statum puriorem et quod ideo purificati essent, sed quia sicut circumcisio significabat purificationem, ita `octavus dies’ quod fieri debeat omni tempore, et sic semper ut e novo principio.

AC n. 2045 2045. `Circumcidetur vobis’: quod significet purificationem constat a repraesentatione et significatione `circumcisionis’ quod sit purificatio ab amoribus spurcis, de qua supra n. 2039. Qui in amoribus sui et mundi sunt, nusquam credere possunt quod in tam spurcis et immundis sint, sicut actualiter sunt: quoddam enim volupe et jucundum est quod mulcet, favet, et adblanditur, et facit ut vitam eam ament: praeferant omni alii vitae, et sic putent nihil mali inesse; nam quicquid favet alicujus amori et inde vitae, creditur esse bonum; inde etiam rationale consentit et suggerit falsa quae confirmat, quae occaecant in tantum ut nihil {1} videant quid amor caelestis, et si viderent, corde suo dicerent esse quoddam miserum, aut (o)quoddam nihil, aut quoddam phantasiae simile, quod animum tenet sicut in aegritudine: [2] sed quod vita amoris sui et mundi cum ejus voluptariis et jucundis sit spurca et immunda, constare potest cuivis {2} si ex rationali facultate qua donatus est, cogitare velit; amor sui est ex quo omnia mala quae destruunt societatem civilem; ex illo ut ex immundo puteo scaturiunt omnia odia, omnes vindictae, omnes crudelitates, immo omnia adulteria; qui enim se amat, alios omnes qui sibi non serviunt aut honorem praestant aut favent, vel contemnit vel vituperat vel odio habet, et cum odio habet, non spirat nisi vindictas et crudelitates, et hoc quantum se amat; ita amor ille est destructivus societatis et generis humani; quod talis sit, videantur etiam quae in Parte Prima de eodem dicta sunt n. 693, 694, 760, 1307, 1308, 1321, 1506, 1594, 1691, 1862: quod amor sui sit spurcissimus in altera vita, et e diametro oppositus amori mutuo in quo caelum consistit, in sequentibus etiam, ex Divina Domini Misericordia, dicetur; [3] et quia inde sunt odia, vindictae, crudelitate: et adulteria, inde sunt omnia quae peccata, scelera, abominationes, et profanationes vocantur; quare cum ille in rationali hominis est, inque ejus externi hominis cupiditatibus et phantasiis, tunc influxus amori, caelestis a Domino continuo arcetur, pervertitur et contaminatur; est sicut foedum excrementum {3}, quod omnem odorem suavem dissipat: immo conspurcat; et est sicut objectum quod radios lucis continue influentes in tetros et nigros colores vertit; et est sicut tigris et serpens qui adblandimenta respuit, et eos qui cibos porrigunt, morsu et veneno necat; aut sicut homo facinorosus qui intentiones etiam optimas aliorum, ipsaque beneficia in vituperia et malitias vertit: inde constat quod amores illi, nempe sui et mundi, sint qui per praeputia repraesentantur et significantur quae abscindenda.
@1 nihilum.$
@2 qui.$
@3 excrementitium.$

AC n. 2046 2046. Quod `omnis masculus’ significet illos qui in vero fidei sunt, constat a significatione `masculi’ quod sit verum, de qua n. 672, 749; quod `masculus’ dicatur per quem significatur verum fidei, causa est quia nemo purificari potest ab amoribus illis spurcis nisi qui in vero est; ex vero cognoscit quid est purum et impurum, et quid sanctum et profanum; antequam hoc novit non sunt media in quae et per quae operari potest amor caelestis qui continue (t)influit a Domino, qui non recipi potest nisi in veris; quare per cognitiones veri reformatur et regeneratur homo, et hoc non prius quam cum illis imbutus est; ipsa conscientia per vera fidei formatur, nam conscientia est veri et recti qua regeneratus donatur, de qua videatur, n. 977, 986 fin., 1033, 1076, 1077; haec causa etiam est quod cultri lapidei seu gladii petrarum, ut vocantur, ad circumcisionem adhiberentur, per quos quod significentur vera, videatur supra n. 2039 ad fin.

AC n. 2047 2047. `In generationes vestras’: quod significet illa quae sunt fidei, constat a significatione `generationum et nativitatum’ quod sint illa quae sunt fidei, de qua {1} n. 613, 1145, 1255, 2020, 2035.
@1 quibus prius$

AC n. 2048 2048. Quod `natus domus’ significet caelestes et quod `emptio `argenti’ significet spirituales, ita qui intra Ecclesiam, constat a significatione `nati domus’ quod sint illi qui intra domum, `domus’ in Verbo significat caeleste, quia hoc intimum, unde per `domum Dei’ significatur in universali sensu regnum Domini, in minus universali, Ecclesia, in particulari, ipse homo in quo est regnum seu Ecclesia Domini; quando homo dicitur `domus,’ significatur caeleste fidei apud eum, quando `templum,’ significatur verum fidei apud eum; ita hic per `natum domus’ significantur {1} caelestes. Quod autem `emptio argenti’ seu `emptus argento’ significet spirituales, constat ex significatione `argenti’ quod sit verum, ita spirituale fidei, de qua in Parte Prima n. 1551: [2] caelestes dicuntur qui sunt in amore in Dominum, et quia Antiquissima Ecclesia quae ante diluvium, in illo amore fuit, erat Ecclesia caelestis: spirituales dicuntur qui in amore {2} erga proximum, et sic in vero fidei: talis fuit Antiqua Ecclesia quae post diluvium; de distinctione inter caelestes et spirituales pluries actum est in Parte Prima. Quisque videre potest quod hic arcana caelestia sint, nempe quod circumcidendi essent nati domus et empti argento, tum quoque filii alienigenae, et quod illi {3} nominentur, et hoc aliquoties, ut in vers. seq. 13, 23, 27, quae arcana non patent nisi ex sensu interno, nempe quod per `natos domus’ et `emptos argento’ significentur caelestes et spirituales, ita qui intra Ecclesiam, et per `filium alienigenam qui non e semine,’ illi qui extra Ecclesiam.
@1 intelliguntur.$
@2 charitate.$
@3 hi.$

AC n. 2049 2049. `Ab omni filio alienigena, qui non e semine tuo ille’: quod significet illos qui extra Ecclesiam sunt, constat a significatione `filii alienigenae’ quod sint illi qui non nati intra Ecclesiam, ita non in bonis et veris fidei quia non in cognitionibus illorum; `filii alienigenae’ etiam significant illos qui in externo cultu sunt, de quibus n. 1097, sed tunc agitur de illis qui intra Ecclesiam sunt; hic vero, quia de Ecclesia Domini in universali, sunt `filii alienigenae’ illi qui non nati intra Ecclesiam, sicut sunt gentes: gentes quae extra Ecclesiam, possunt esse in veris sed non in veris fidei; vera eorum sunt sicut praecepta decalogi, quod honorandi parentes, quod non occidendum, non furandum, non adulterandum, non concupiscenda quae sunt aliorum, tum quod numen colendum; sed vera fidei sunt omnia doctrinalia de vita aeterna, de regno Domini, et de Domino; haec illis non possunt nota esse quia Verbum non habent; [2] hi sunt qui per `filios alienigenas, qui non e semine,’ et qui {1} circumcidendi, hoc est, purificandi, significantur; inde {2} patet quod illi aeque purificari queant ac qui intra Ecclesiam, quod repraesentabatur per circumcidi; purificantur quando rejiciunt spurcos amores et vivunt inter se in charitate, tunc enim vivant in veris, nam omnia vera sunt charitatis, sed in veris de quibus prius; qui cum in his veris vivunt, facile hauriunt vera fidei, si non in vita corporis, usque in altera vita, quia vera fidei sunt interiora vera charitatis, nihil enim plus tunc amant quam in interiora vera charitatis admitti; interiora charitatis sunt, in quibus consistit regnum Domini, de illis videatur n. 932, 1032, 1059, 1327, 1328, 1366. [3] In altera vita nihil facit scientia cognitionum fidei, pessimi enim, immo infernales, possunt esse in scientia illarum, quandoque prae aliis, sed est vita secundum cognitiones, nam omnes cognitiones pro fine habent vitam; nisi addiscerentur propter vitam, nullius usus forent, praeter quod loqui possint de iis, et inde docti haberi in mundo, in honores evehi, et lucrari famam et opes; inde constat quod vita cognitionum fidei non alia sit quam vita charitatis, Lex enim et Prophetae, hoc est, universa doctrina fidei cum omnibus ejus cognitionibus, consistit {3} in amore in Dominum, et in amore erga proximum, ut manifestum est unicuivis ex Domini verbis apud Matth. xxii 34-39, (o)et apud Marc. xii 28-35; [4] (m)at doctrinalia seu cognitiones fidei usque maxime necessariae sunt ad formandam vitam charitatis, quae absque illis formari nequit(n); haec vita est quae salvat {4} post mortem; nusquam aliqua vita fidei absque illa, nam absque charitate non dabilis est vita fidei; qui in vita amoris et charitatis sunt, in Domini vita sunt; Ipsi conjungi nemo potest per aliam; (m)inde quoque constat quod vera fidei nusquam agnosci queant ut vera, hoc est, dari agnitio illorum, de qua loquuntur, quam exterius aut {5} ore, nisi sint implantata in charitate, interius enim aut corde negantur, nam, ut dictum, omnia pro fine habent charitatem, quae si non inest, interius rejiciuntur; interiora patent qualia sunt cum auferuntur exteriora, ut fit in altera vita, quod nempe prorsus contraria sint omnibus veris fidei(n); vitam charitatis seu amorem mutuum accipere in altera vita, cum nullum habuerint in vita corporis, nusquam datur, sed vita (x)eorum in mundo manet illis post mortem; nullum enim aversantur et odio habent; cum {6} modo approximant ad societatem ubi vita amoris mutui, tremunt, horrent et cruciatu afficiuntur(n): [5] tales tametsi intra Ecclesiam nati sunt, dicuntur `filii alienigenae praeputiati corde et praeputiati carne’ qui non admittendi in sanctuarium, hoc est, in regnum Domini, qui etiam intellecti apud Ezechielem,
Ullus filius alienigena, praeputiatus corde, et praeputiatus carne, non intrabit in sanctum, xliv 7, 9;
et apud eundem,
Cui similis factus es sic in gloria, et in magnitudine, inter arbores Edenis? et descendere factas fueris cum arboribus Edenis in terram inferiorem, in medio praeputiatorum cubabis cum confossis gladio, xxxi 18;
ubi de Pharaone per quem significantur scientiae in genere, n. 1164, 1165, 1186, 1462; per `arbores Edenis’ cum quibus descenderent in terram inferiorem, quoque scientiae sed scientiae cognitionum fidei inde nunc patet quid `praeputiatus’ sit in sensu interno, nempe qui in spurcis amoribus et illorum vita est.
@1 i cum I.$
@2 i quoque.$

@3 after proximum. $
@4 manet.$
@5 et I.$
@6 solum$

AC n. 2050 2050. Vers. 13. Circumcidendo circumcidetur natus domus tuae et emptio argenti tui; et erit foedus Meum in carne vestra in foedus aeternum. `Circumcidendo circumcidetur’ significat quod illi omnino removebunt a se amores sui et mundi: `natus domus tuae, et emptio argenti tui’ significat qui intra Ecclesiam utriusque generis: `et erit foedus Meum in carne vestra’ significat conjunctionem Domini cum homine in ejus impuritate, tum etiam significativum: `in foedus aeternum’ significat conjunctionem.

AC n. 2051 2051. Quod `circumcidendo circumcidetur’ significet quod illi omnino removebunt a se amores sui et mundi, nempe qui intra Ecclesiam qui significantur per `natum domus et emptum argento {1},’ constat a repraesentatione `circumcisionis’ quod sit purificatio ab amoribus sui et mundi, de qua supra n. 2039; hic repetitur iterum quod circumcidentur, et dicitur quod circumcidendo circumcidetur {2}, quo exprimitur necessitas, hoc est, quod omnino ab illis amoribus purificandi; et quia significantur illi qui intra Ecclesiam, hic filii alienigenae non memorantur, nam per hos, ut supra n. 2049 ostensum, significantur illi qui extra Ecclesiam sunt; [2]] ex repetitione eorum quae in versu praecedente dicta sunt de `natis domus’ et `emptis argento; quisque videre potest quod Divinum arcanum sit quod ex sensu litterae non patet, arcanum est quod purificatio a foedis illis amoribus maxime necessaria sit intra Ecclesiam, ex causa etiam quia qui intra Ecclesiam sunt, impura possunt reddere ipsa sancta, quod illi qui extra Ecclesiam, seu gentes, facere nequeunt; inde periculum damnationis illis majus est; praeterea illi qui intra Ecclesiam, principia falsi contra ipsa vera fidei possunt formare et iis imbui, qui autem {3} extra Ecclesiam sunt, id non possunt quia ignorant illa; ita illi profanare possunt sancta vera, hi vero non; de quibus plura videantur in Parte Prima n. 1059, 1327, 1328.
@1 emtionem argenti.$
@2 circumcidentur.$
@3 vero.$

AC n. 2052 2052. Quod `natus domus tuae, et emptio argenti tui’ significet illos qui intra Ecclesiam utriusque generis, nempe caelestes, qui sunt `natus domus,’ et spirituales qui sunt `emptio argenti,’ supra n. (x)2048, ostensum est.

AC n. 2053 2053. `Erit foedus Meum in carne vestra’: quod significet conjunctionem Domini cum homine in ejus impuritate, constat ex significatione `foederis’ quod sit conjunctio, de qua supra; et ex significatione `carnis’ quod sit proprium hominis, de qua etiam supra n. 2041; proprium quam impurum sit, ibi quoque dictum, et in Parte Prima ostensum n. 141, 150, 154, 210, 215, 694, 731, 874, 875, 876, 987, 1047. Quod `foedus Meum in carne vestra’ sit conjunctio Domini cum homine in ejus impuritate, ita se habet: apud hominem non datur aliquod verum intellectuale purum, hoc est, verum Divinum, sed vera fidei quae apud hominem, sunt apparentiae veri, quibus se adjungunt fallaciae quae sunt sensuum, et his falsa quae sunt cupiditatum amoris sui et mundi; talia vera apud hominem sunt, quae quam impura sunt constare potest ex eo quod iis adjuncta sint talia; [2] sed usque Dominus se conjungit cum homine in istis impuris, illa enim animat et vivificat innocentia et charitate et sic format conscientiam; vera conscientiae sunt varia, nempe secundum cujusvis religionem, quae violare Dominus non vult quia homo illis imbutus est et sanctitatem in illis posuit, modo non sint contraria bonis fidei; (m)Dominus neminem frangit sed flectit; quod constare exinde {1} potest, quod in unoquovis dogmate intra Ecclesiam sint qui conscientia donantur, quae usque eo melior est, quo vera ejus proprius accedunt ad vera genuina fidei; quia ex veris fidei ejuscemodi formatur conscientia, constat quod illa formata sit in parte hominis intellectuali, nam pars intellectualis est quae recipit illa; quam partem ideo Dominus miraculose separavit a parte voluntaria; quod est arcanum prius non notum, de quo videantur quae in Parte Prima, n. 863, 875, 895, 927, 1023(n). Quod `foedus in carne vestra’ etiam significativum sit, nempe purificationis, constat ab illis quae de circumcisione n. 2039 ostensa sunt.
@1 inde.$

AC n. 2054 2054. `In foedus aeternum’: quod significet conjunctionem, constat ex significatione `foederis’ quod sit conjunctio, de qua prius. Hic quia agitur de illis qui intra Ecclesiam sunt, iterum dicitur `foedus,’ et hic `foedus aeternum,’ ex causa, tam quia illis maxime necessarium circumcidi seu purificari ab amoribus sui et mundi, ut ostensum supra n. 2051, quam quia cum illis qui intra Ecclesiam, proxima (t)est conjunctio Domini (c)et Ipsius caeli, quoniam per bona et vera fidei: est quidem conjunctio etiam cum illis qui extra Ecclesiam, sed remotior quia non in bonis et veris fidei sunt, ut dictum supra n. (x)2049. Ecclesia in regno Domini se habet sicut cor et pulmones in homine; interiora hominis cum externis ejus per cor et pulmones conjunguntur, inde omnia viscera quae circumcirca sunt, vivunt; ita quoque se habet cum genere humano; conjunctio Domini et Ipsius caeli est proxima cum Ecclesia, remotior autem cum illis qui extra Ecclesiam, qui sunt sicut viscera quae medio corde et pulmone vivunt: caelestes sunt instar cordis, spirituales autem instar pulmonum: illius et hujus necessitatis causa hic agitur in specie de illis qui intra Ecclesiam, et his repetitur foedus.

AC n. 2055 2055. Vers. 14. Et praeputiatus masculus, qui non circumciditur carne praeputii tui, et excidetur anima illa ex populis suis, foedus Meum irritum fecit. `Praeputiatus masculus’ significat qui non in vero fidei `qui non circumciditur carne praeputii sui’ significat qui in amore sui et mundi: `et excidetur anima illa ex populis suis’ significat mortem aeternam: `foedus Meum irritum fecit’ significat quod conjungi non possit.

AC n. 2056 2056. `Et praeputiatus masculus’: quod significet qui non in vero fidei, constat a significatione `masculi’ quod sit verum fidei, de qua supra n. 2046, quare hic `praeputiatus masculus’ significat illum qui non in vero fidei, ita qui in falso; `praeputiatum’ praedicatur de e quod impedit et conspurcat, sicut prius dictum; cum id adjungitur `masculo,’ est id quod impedit et conspurcat verum; similiter cum a alicui rei adjungitur, significat ejusdem rei obfuscationem et contaminationem, ut `praeputiata auris’ apud Jeremiam,
Super quem loquar et testificabor, et audient? Ecce praeputiata auris eorum, et non possunt auscultare; ecce Verbum Jehovae factum est in opprobrium, non volunt illud, vi 10;
`praeputiata auris’ pro quod nulla auscultatio, et quod illis Verbum opprobrio [esset]. [2] Agitur in hoc versu etiam de illis qui intra Ecclesiam, qui non solum in falso sed etiam in impuro amorum sui et mundi, nam continuantur praecedentibus, quare dicitur `praeputiatus masculus, qui non circumciditur carne praeputii sui,’ ita est falsum conjunctum impuro vitae; quantum periculi damnationis aeternae illis sit, ex quae supra {1} n. 2051 dicta sunt, constare potest; hic imprimis significantur illi intra Ecclesiam qui bona et vera fidei profanant, de quibus dicitur quod `excidetur anima illa ex populis suis’: illi enim profanare possunt, non autem ii qui extra Ecclesiam sunt, ut in Parte Prima n. 593, 1008, 1010, 1059 ostensum est.
@1 prius.$

AC n. 2057 2057. `Qui non circumciditur carne praeputii sui’: quod significet qui in amore sui, constat ex illis quae supra de significatione `circumcidi (o)et praeputii’ n. 2039, 2049 fin., tum de significatione `carnis’ n. 2041, dicta sunt; `caro praeputii’ hic significat amorem sui; qui intra Ecclesiam in falso sunt et simul in amore sui, ii imprimis sancta profanant, non ita illi qui in alio quocumque amore (o)sunt, nam amor sui est omnium spurcissimus, quia destructivus societatis ita destructivus generis humani est, ut supra n. 2045 ostensum; quod etiam e diametro oppositus sit amori mutuo in quo caelum consistit, ita destructivus ipsius ordinis caelestis, constare potest a malis spiritibus et geniis in altera vita, tum ab infernis in quibus nihil est nisi amor sui qui regnat, et quia amor sui, etiam omnia odiorum, vindictarum et crudelitatum genera, quia haec sunt inde. [2] Amor mutuus in caelo consistit in eo ut proximum (t)ament plus quam se, inde totum caelum repraesentat sicut unum hominem, nam per mutuum amorem a Domino ita consociantur omnes; inde est quod omnium felicitates communicentur singulis et singulorum omnibus; ipsa forma caelestis inde talis est quod quisque quasi sit quoddam centrum, ita centrum communicationum proinde felicitatum ab omnibus, et hoc secundum omnes differentias amoris illius quae innumerabiles; et quia illi qui in amore illo sunt, summam felicitatem percipiunt ex eo quod communicare possint illud quod ad eos influit cum aliis, et hoc ex corde, inde perpetua et aeterna fit communicatio, ex qua quantum Domini regnum, tantum singulorum felicitas crescit; (m)angeli quia in societates et mansiones distincti sunt, de eo non cogitant, sed Dominus ita {1} omnia et singula disponit(n); tale est regnum Domini in caelis. [3] Sed hanc formam et hunc ordinem nihil aliud destruere conatur quam amor sui, ita omnes illi in altera vita qui {2} in amore sui sunt, profundius infernales prae aliis; {3} amor enim sui nihil communicat aliis, sed aliorum jucunda et felicia exstinguit et suffocat; quodcumque jucundum ad illos influens ab aliis, ad se recipiunt, in se concentrant, vertunt in spurcum sui, et faciunt ut non ulterius propagetur, ita destruunt omne unanimum et consociabile; inde disunio, et consequenter destructio; et quia unusquisque eorum ab aliis serviri, coli et adorari vult, et nullum amat quam semet, inde dissociatio quae determinatur et se exserit in lamentabiles status, ut nihil jucundius percipiant quam ex odio, vindicta et crudelitate alios diris modis et phantasiis cruciare; tales cum ad societatem quandam veniunt ubi amor mutuus, quia omne influens jucundum in illis terminatur, sicut impura et mortua pondera in pura et viva aura a semet dejiciuntur, et quia sui spurcam ideam exhalant, ibi vertitur jucundum eorum in fetorem cadaverosum, ex quo sui infernum sentiunt, praeter quod angore atroci corripiantur: [4] exinde constare potest qualis amor sui est, nempe quod non solum destructivus generis humani, ut supra n. 2045 ostensum, sed etiam quod sit destructivus ordinis caelestis, ac ita in illo nihil nisi impurum, spurcum, profanum, ac ipsum infernum; utcumque non talis apparet illis qui in eo sunt. Illi in amore sui sunt qui contemnunt alios prae se, et illos qui sibi non favent, serviunt et quendam cultum praebent, odio habent, et crudele jucundum capiunt in vindicta, et in aliorum honoris, famae, opum, et vitae deprivatione; qui in illo sunt, in his sunt, et qui in his, sciant quod in illo sint.
@1 sic.$
@2 qui in altera vita.$
@3 In A the rest of this paragraph is much altered and then deleted, with direction to a separate sheet which is, however, missing. Continuation in I has some resemblances to deleted passage.$

AC n. 2058 2058. `Et excidetur anima illa ex populis suis’: quod significet mortem aeternam, constat ex significatione `animae’ quod sit vita, de qua n. 1000, 1040, 1742; et ex significatione `populorum’ quod sint vera, de qua n. 1259, 1260, ita quod populi sint {1} viventes in veris, hoc est {2}, angeli, a quibus `exscindi anima’ est damnari seu perire morte aeterna.
@1 hic.$
@2 ita.$

AC n. 2059 2059. Quod `foedus Meum irritum fecit’ significet quod conjungi non possit, constat ex significatione `foederis’ quod sit conjunctio, de qua prius, ita `foedus irritum facere’ est se disjungere, adeo ut conjungi non possit.

AC n. 2060 2060. Vers. 15. Et dixit Deus ad Abraham, Sarai uxor tua non vocabis nomine ejus Sarai, quoniam Sarah nomen illius. `Dixit Deus ad Abraham’ significat perceptionem: `Sarai uxor tua’ significat, hic ut prius, verum conjunctum bono: `non vocabis nomine ejus Sarai’ significat quod exuet humanum: `quoniam Sarah nomen illius’ significat quod induet Divinum.

AC n. 2061 2061. `Dixit Deus ad Abraham’: quod significet perceptionem, constat a significatione `dicere Deus’ in sensu historico quod sit in sensu interno percipere, de qua prius n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1818, 1919; quia hic nunc de alia re agitur, nempe de illa quae significatur per `Sarai’ et `Sarah,’ tum quae per promissionem filii ex Sarah, et per Ismaelem quod in gentem magnam futurus, incohatur per novam perceptionem Domini quae exprimitur per `dixit Deus ad Abrahamum,’ sicut passim in aliis locis.

AC n. 2062 2062. `Sarai uxor tua’: quod significet verum conjunctum bono, constat a significatione `Sarai’ quod sit verum intellectuale, et quia `uxor’ hic additur, quod sit verum illud conjunctum bono; quod `Sarai’ et `Sarai uxor’ significet verum conjunctum bono prius n. 1468, 1901, et alibi passim ostensum (o)est.

AC n. 2063 2063. Quod `non vocabis nomine ejus Sarai, quoniam Sarah nomen illius’ significet quod exuet humanum, et induet Divinum, constat ex illis quae supra ad vers. 5 dicta sunt de Abrahamo {1}, ubi haec, `Non vocabitur amplius nomine tuo Abram, et erit nomen tuum Abraham,’ per quae similiter significatum, quod exuet humanum, (c)ac induet Divinum, de quibus n. 2009; littera enim `H’ quae adjecta est nomini Sarah, ex Jehovae nomine desumpta est, ob causam ut Sarah, sicut Abraham, repraesentaret Divinum Domini; nempe Divinum conjugium Boni cum Vero in Domino, `Abraham’ Divinum Bonum, et `Sarah’ Divinum Verum; [2] ex quo nasceretur Divinum Rationale quod est `Isacus.’ Divinum Bonum quod est amor, et respective ad universum genus humanum est misericordia, fuit Internum Domini, hoc est, Jehovah, Qui ipsum Bonum est; hoc repraesentatur per `Abrahamum’; verum quod conjungendum Divino Bono, repraesentatum est per `Sarai,’ quod cum etiam Divinum factum, repraesentatur per `Sarah,’ nam Dominus ad unionem cum Jehovah successive progressus est, ut supra passim dictum; verum nondum Divinum per `Sarai’ repraesentatum, erat cum adhuc non ita unitum Bono, ut ex Bono verum; at cum ita unitum Bono ut ex Bono procederet, tunc fuit Divinum, ac ipsum Verum tunc quoque Bonum quia Boni verum; aliud est verum quod tendit ad bonum, ut uniatur bono, et aliud [est,] quod unitum bono ita ut procedat prorsus a bono; verum quod tendit ad bonum, trahit adhuc aliquid ab humano; at quod prorsus unitum bono, hoc exuit omne quod (o)est humanum et induit Divinum: [3] hoc per simile, ut prius, apud hominem illustrari potest; cum regeneratur homo, hoc est, cum conjungendus Domino, ad conjunctionem per verum, hoc est, per vera fidei procedit, nemo enim regenerari potest nisi per cognitiones fidei, quae sunt vera per quae ad conjunctionem procedit; his Dominus obviam it per bonum, hoc est, per charitatem, et illam inaptat cognitionibus fidei, hoc est, veris ejus; omnia enim vera sunt vasa recipientia boni, quare quo genuina magis sunt vera et quo plus multiplicantur, eo plus bono datur copia recipiendi illa ut vasa, redigendique illa in ordinem, et se demum manifestandi, usque demum ut non appareant vera, nisi quantum per illa translucet bonum, ita verum fit caeleste spirituale; [et] quia in bono quod solius est charitatis, Dominus solum est praesens, ita homo conjungitur Domino et donatur per bonum, hoc est, per charitatem conscientia, ex qua dein cogitat verum {2} et facit rectum `, sed haec secundum vera et recta, quibus bonum seu charitas inaptatur.
@1 Abramo.$
@2 ip suum$

AC n. 2064 2064. Vers. 16. Et benedicam illi, et etiam dabo ex illa tibi filium; et benedicam illi, et erit in gentes, reges populorum ex illa erunt `Benedicam illi’ significat multiplicationem veri: `et etiam dabo ex illa tibi filium: significat Rationale: `et benedicam illi’ significat ejus multiplicationem: `et erit in gentes’ significat bona inde: `reges populorum ex illa erunt’ significat vera ex conjunctis veris et bonis quae sunt `reges populorum.’

AC n. 2065 2065. Quod `benedicam illi’ significet multiplicationem veri constat a significatione `benedici’ quod sit locupletari omni bono e vero, de qua in Parte Prima n. 981, 1096, 1420, 1422; hic quia ad Sarah dicitur quod Deus benediceret illi, significatur locupletatio seu multiplicatio veri, nam per `Sarah,’ ut prius ostensum, repraesentatur e significatur verum boni, quod est verum intellectuale, de quo vero e ejus multiplicatione hic agitur; quid verum intellectuale [sit,] videatur prius n. 1904.

AC n. 2066 2066. `Et etiam dabo ex illa tibi filium’: quod significet Rationale, constat ex significatione `filii’ quod sit verum, de qua n. 489, 491, 533, 1147; et quia omne rationale a vero incohat, hic per `filium’ significatur rationale: primum rationale Domini repraesentatum et significatum est per `Ismaelem, natum ex Hagare ancilla,’ de quo in cap. praec. xvi; alterum Rationale de quo hic agitur, repraesentatur et significatur per `Isacum qui nasceretur ex Sarah’; illud, nempe quod repraesentatum per `Ismaelem,’ fuit rationale quod domo postea expulsum est; hoc autem Rationale quod repraesentatur per `Isacum,’ est quod domo mansit quia Divinum: sed de hoc rationali in sequente capite, ubi de Isaco, ex Divina Domini Misericordia, dicendum.

AC n. 2067 2067. `Et benedicam illi’: quod significet ejus multiplicationem, nempe Rationalis per filium intellecti, constat ex significatione `benedici’ quod sit locupletari omni bono et vero, de qua mox supra [n. 2065].

AC n. 2068 2068. `Et erit in gentes’: quod significet bona inde, constat ex significatione `gentium’ quod sint bona, de qua in Parte Prima n. 1259, 1260, 1416, 1849.

AC n. 2069 2069. `Reges populorum ex illa erunt’: quod significet vera ex conjunctis veris et bonis, quae sunt `reges populorum,’ constat ex significatione `regum’ quod (t)sint in genere’ omnia vera, de qua supra n. 2015; et a significatione `populorum’ quod etiam sint vera, in genere omnia spiritualia; nam `reges’ praedicantur ex populis, non ita ex gentibus nisi dum gentes significant mala, de qua n. 1259, 1260. In Verbo prophetico reges et populi pluries nominantur, sed per illos nusquam intelligantur reges et populi, nam de regibus et populis nihil agitur in ipsissimo Verbo quod est sensus internus, sed de caelestibus et spiritualibus quae sunt regni Domini, ita de bonis et veris; sensus litterae modo praebet objecta, sicut voces humanae, ad intelligendum sensum qui inde. [2] Hic quia agitur de Sarah, quod `ex illa reges populorum erunt,’ et per `Sarah’ significatur Divinum Verum quod Domino, constat quod per `reges populorum’ significentur vera ex conjunctis veris et bonis, quae sunt omnia vera internae Ecclesiae seu interiora fidei; haec vera quia a Domino, passim in Verbo vocantur `reges,’ tum etiam `filii regis,’ ut supra n. 2015 ostensum. [3] Quisque (t)videre potest quod aliquod internum Divinum in his verbis, quod `reges populorum ex illa erunt,’ reconditum lateat, nam in hoc versu de Isaco agitur, et de illo dicitur {1} `benedicam ei, et erit in gentes,’ sed de Sarah, quod `reges populorum ex illa erunt’; tum quod etiam de Abrahamo supra vers. 6, simile paene dictum, quod `reges ex illo exibunt,’ non autem ut de Sarah, quod `reges populorum’; arcanum quod inibi, altius latet quam ut paucis possit evolvi et describi; a repraesentatione et significatione `Abrahami’ quod sit Divinum Bonum, et a repraesentatione et significatione `Sarah’ quod sit Divinum Verum, aliquantum patet, nempe quod ex Divino Bono Domini per `Abrahamum’ intellecto, omne caeleste verum, et ex Divino Vero Domini per `Sarah’ intellecto, omne spirituale verum, exibit et erit; caeleste verum est quod apud caelestes angelos, et spirituale verum, quod apud spirituales angelos; seu quod idem, caeleste verum erat quod apud homines Antiquissimae Ecclesiae quae ante diluvium, fuit, quae Ecclesia caelestis fuit, spirituale verum, quod apud homines Antiquae Ecclesiae quae post diluvium, et Ecclesia spiritualis fuit; angeli enim, sicut etiam homines Ecclesiae, distinguuntur in caelestes et spirituales; illi distincti sunt ab his per amorem in Dominum, hi distincti ab illis per amorem erga proximum: [4] sed de caelesti vero et (o)de spirituali vero non plura dici possunt priusquam sciatur quae distinctio sit inter caeleste et spirituale, seu quod idem est’, inter Ecclesiam caelestem et spiritualem, de qua videantur quae in Parte Prima n. 202, 337, 1577; tum qualis Antiquissima Ecclesia et qualis Antiqua, n. 597, 607, 640, 765, 1114-1125, et pluries in aliis locis; et quod habere amorem in Dominum, caeleste sit, et quod habere amorem erga proximum, spirituale, n. 2023. [5] Arcanum inde nunc patet, [nempe] quod per `reges qui ex Abrahamo exibunt,’ de quibus vers. 6, significentur caelestia vera quae a Domini Divino Bono influunt, et quod per `reges populorum qui ex Sarah erunt,’ de quibus in hoc versu, significentur spiritualia vera quae a Domini Divino Vero influunt; Divinum enim Bonum Domini non potest influere nisi apud caelestem hominem, quia influit in partem ejus voluntariam, ut apud Antiquissimam Ecclesiam; Divinum autem Verum Domini influit apud hominem spiritualem, quia solum in partem ejus intellectualem, quae in eo separata est a parte ejus voluntaria, (o)n. 2053 ad fin.’; seu quod idem, caeleste bonum influit apud hominem caelestem, spirituale bonum apud hominem spiritualem; quare Dominus caelestibus angelis apparet ut Sol, spiritualibus vero ut Luna, n. 1529, 1530.
@1 i quod.$

AC n. 2070 2070. Vers. 17. Et cecidit Abraham super facies suas, et risit, et dixit in corde suo, Num filio centum annorum nascetur? et an Sarah filia nonaginta annorum patiet? `Cecidit Abraham super facies suas’ significat adorationem: `et risit’ significat affectionem veri: `et dixit in corde suo’ significat quod sic cogitaverit: `num filio centum annorum nascetur?’ significat quod tunc Rationale Humanae Essentiae Domini uniretur Divinae: `et an Sarah filia nonaginta annorum pariet?’ significat quod verum conjunctum bono hoc faciet.

AC n. 2071 2071. `Cecidit Abraham super facies suas’: quod significet adorationem, constat a significatione `cadere super facies’ quod sit adorare, de qua supra n. 1999.

AC n. 2072 2072. `Et risit’: quod significet affectionem veri, constare potest ex origine et essentia risus; origo ejus non alia est quam affectio veri vel affectio falsi, inde hilaritas et laetitia quae exserit se in facie per risum; inde patet quod essentia risus non aliud sit; risus quidem est externum quid quod corporis quia faciei, sed in Verbo interiora per exteriora {1} exprimuntur et significantur, sicut omnes affectiones interiores animi et mentis per faciem, auditio interior et oboedientia per aurem, visus internus seu intellectus per oculum, potentia et robur per manum et brachium, et sic porro, ita affectio veri per risum: [2] in rationali hominis est verum, quod est praecipuum, in illo etiam est affectio boni, sed haec est in ipsa affectione veri, sicut ejus anima; affectio boni quae in rationali, non se exserit per risum sed per gaudium quoddam, et inde per jucundum voluptatis quod non (x)ridet; nam in risu communiter quoque aliquid est quod non ita bonum. Quod in rationali hominis verum sit praecipuum, causa est quia rationale formatur per cognitiones veri, nam nisi per illas, nusquam aliquis rationalis fieri potest; cognitiones boni sunt aeque vera ac cognitiones veri. [3] Quod `risus’ hic significet affectionem veri, constare potest ex eo quod hic memoretur Abraham risisse, et similiter {2} Sarah, tam antequam natus Isacus quam postquam natus, tum quod Isacus a `risu’ nominatus, nam `Isac’ significat `risum’; quod Abraham, cum audivit {3} de Isaco, riserit, ex hoc versu constat, nam dicitur quod Abraham, cum audivit {4} de filio ex Sarah, riserit; quod etiam Sarah, antequam natus Isacus, cum audivit a Jehovah quod pareret, de qua ita,
Sarah cum audivit ad ostium tentorii, risit Sarah intra seipsam, dicendo, Postquam consenui, eritne mihi voluptas, et dominus meus senex? et dixit Jehovah ad Abrahamum, Quare hoc risit Sarah, dicendo, Num etiam vere {5} pariam, et ego consenui?… Negavit Sarah, dicendo, Non risi, quia timuit; et dixit, Non, at risisti, Gen. xviii 12, 13, 15;
dein etiam cum Isacus natus esset,
Vocavit Abrahamus nomen filii sui,… {6} Jishak (risum)… dixit Sarah, Risum fecit mihi Deus, omnis audiens ridebit me {7}, Gen. xxi 3, 6;
nisi `ridere’ et `nomen Isaci’ quo significatur risus, illa involveret, nusquam haec memorata fuissent.
@1 externa.$
@2 i quod.$
@3 audiverit I.$
@4 audiverit A.$
@5 vero.$
@6 i qui natus est sibi, quem peperit ipsi Sarah.$
@7 Hebrew [ ] (li). A had super me but d, i mihi, d and i me.$

AC n. 2073 2073. Quod `dixit corde suo’ significet quod sic cogitaverit, constat absque explicatione.

AC n. 2074 2074. Quod `nam filio centum annorum nascetur?’ significet quod tunc Rationale Humanae Essentiae Domini uniretur Divinae, constat a significatione `centum,’ de qua supra n. 1988, quae videantur.

AC n. 2075 2075. Quod `an Sarah filia nonaginta annorum pariet?’ significet quod veram conjunctum bono hoc faciet, constat ex repraesentatione et significatione `Sarah’ quod sit verum conjunctum bono seu Verum Divinum; et ex significatione numeri `nonaginta,’ seu quod idem est, `novem’; quisque non potest non mirari quod numerus centum annorum qui fuerunt Abrahamo, significet quod Rationale Humanae Essentiae Domini uniretur Divinae, et quod numerus nonaginta annorum qui fuerunt Sarae, significet quod verum conjunctum bono hoc faceret; (m)sed quia nihil non caeleste et Divinum est in Verbo Domini, ita etiam in ipsis numeris qui ibi(n); quod numeri quicumque in Verbo significent res aeque ac nomina quaecumque, in Parte Prima ostensum est n. 482, 487, 488, 493, 575, 647, 648, 755, 813, 893, 1988; [2] nunc quod numerus novem significet conjunctionem, magis numerus nonaginta, qui compositus est a novem multiplicatis per decem, nam `decem’ significant reliquias per quas conjunctio, ut patet ex illis quae dicta sunt supra n. 1988 fin. constare potest etiam {1} a sequentibus his repraesentativis et significativis; mandatum quod
In decimo die mensis septimi esset dies expiationum,… et quod hoc sabbatum sabbati esset; inque nono mensis septimi in vespera, a vespera usque ad vesperam feriarentur sabbatum, Lev. xxiii 27, 32;
[3] in sensu interno haec significant conjunctionem per reliquias, nempe `novem’ conjunctionem, et `decem’ reliquias; quod arcanum Divinum in his numeris reconditum lateat, patet manifeste ex mensibus et diebus anni qui sancti habendi {2}; ut a quovis septimo die quod tunc sabbatum, a septimo mense, ut hic, quod tunc sabbatum sabbati, pariter a septimo anno, tum a septies septimo quod tunc {3} incoharetur jubilaeum; ita similiter se habet cum ceteris numeris in Verbo, ut cum tribus quae simile paene significant ac septem; cumque duodecim quod omnia fidei; cumque numero decem idem ac {4} decimae, quod reliquias, (o)n. 576, et sic porro; ita hic (o)in Lev.’ (m)nisi numerus decem et numerus novem involverent arcana, haudquaquam mandatum fuisset quod hoc sabbatum sabbati esset in decimo die mensis septimi, et in nono mensis feriarentur illud;(n) tale est Verbum Domini in sensu interno, tametsi in sensu historico tale quid non patet. [4] Similiter quod memoratur de Hierosolyma, quod obsessa fuerit a Nebuchadnezzare anno nono Zidkiae et quod perrupta anno undecimo, die nono mensis, de qua ita in Libro Secundo Regum,
Fuit in anno nono, ex quo regnavit Zidkiah, in mense decimo, in decimo mensis, venit Nebuchadnezzar, rex Babelis, contra Hierosolymam, (m)et venit urbs in obsidionem usque ad undecimum annum regis Zidkiae; (n)in nono mensis, et invaluit fames in urbe, et non fuit panis populo terrae, et perrupta est urbs, xxv 1, 3, 4;
per `nonum annum, mensem decimum,’ et per `undecimum annum et nonum mensis, cum fames in urbe, et non panis populo terrae’ in sensu interno significatur quod nulla amplius conjunctio per illa quae sunt fidei et charitatis; `fames in urbe, et non panis populo terrae’ significat quod nihil fidei et nihil charitatis residuum esset; hic est sensus internus horum verborum qui nusquam apparet in littera; et similia minus adhuc elucent ex historicis Verbi quam ex propheticis, quia historica captant animum, usque adeo ut vix credatur aliquid altius ibi latere, cum tamen omnia sunt repraesentativa, et ipsa verba ubivis significativa; haec (t)sunt incredibilia, sed usque (o)sunt vera, videantur n. 1769-1772.
@1 quoque potest.$
@2 haberentur.$
@3 cum.$
@4 i cum.$

AC n. 2076 2076. Vers. 18. Et dixit Abraham ad Deum, Utinam Jishmael vivat coram Te. `Dixit Abraham ad Deum’ significat perceptionem Domini ex amore: `utinam Jishmael vivat coram Te’ significat alios qui ex vero rationales sunt ut non pereant.

AC n. 2077 2077. `Dixit Abraham ad Deum’: quod significat perceptionem Domini ex amore, constat a significatione `dicere ad Deum’ quod sit percipere, de qua saepius prius: quod `Abraham’ significet hic Dominum in tali statu et in tali aetate, supra n. 1989 dictum est. Quod Dominus hoc {1} ex amore dixerit, patet, nam ex ipsis verbis elucet affectio amoris cum dicitur `utinam Jishmael vivat coram Te.’ Affectio seu amor Domini fuit Divinus, nempe erga universum genus humanum, quod per unionem Humanae Suae Essentiae cum Divina Sibi prorsus adjungere et salvare in aeternum voluit; de quo amore videatur in Parte Prima n. 1735; et quod Dominus ex amore hoc continue pugnaverit contra inferna, n. 1690, 1789, 1812; et quod in unione Humani Sui cum Divino, nihil nisi conjunctionem Divini cum humano genere spectaverit, supra n. 2034. [2] Amor qualis Domino, transcendit omnem intellectum humanum, et incredibilis est maxime illis qui non sciunt quid amor caelestis in quo sunt angeli; angeli illi pro salvanda anima ex inferno, nihili pendunt mortem, immo, si potuissent, pro illa infernum subirent; inde intimum eorum gaudii est aliquem ex mortuis resurgentem in caelum transferre; sed fatentur quod amor ille ne hilum sit (c)ex ipsis, sed omnia et singula ejus a solo Domino; immo succensent si quis aliud cogitat.
@1 haec.$

AC n. 2078 2078. `Utinam Jishmael vivat coram Te’: quod significet alios qui ex vero rationales sunt ut non pereant, constat ex repraesentatione et inde significatione `Jishmaelis’ quod sit rationale, de qua in capite praecedente, ubi de Ismaele actum. Sunt duo genera hominum intra Ecclesiam, nempe spirituales et caelestes, illi, nempe {1} spirituales, rationales (t)fiunt ex vero’, hi autem, seu caelestes, ex bono; quae distinctio sit inter spirituales et caelestes videatur supra n. 2069, et pluries in Parte Prima: illi, nempe spirituales qui per verum rationales fiunt, per `Ismaelem’ hic intelliguntur; rationale enim verum est `Ismael’ in genuino suo sensu, ut prius n. 1893, 1949-1951 ostensum est; hoc rationale veram cum adoptatur et desideratur a bono, ut hic a Domino per Abrahamum intellecto, significat spirituale, ita spiritualem hominem, seu quod idem, spiritualem Ecclesiam; cujus salvationem Dominus ex amore Divino, de quo mox supra n. 2077, desideravit; quod exprimitur per haec verba `utinam Jishmael vivat coram Te.’
@1 seu.$

AC n. 2079 2079. Vers. 19. Et dixit Deus, Vere Sarah uxor tua pariens tibi filium, et vocabis nomen illius Jishak, et erigam foedus Meum cum illo in foedus aeternum, semini illius post illum. `Dixit Deus’ significat responsum perceptum: `vere Sarah uxor tua’ significat Divinum Verum conjunctum Bono: `pariens tibi filium’ significat quod ex illo Rationale: `et vocabis nomen illius Jishak’ significat Rationale Divinum: `et erigam foedus Meum cum illo’ significat unionem: `in foedus aeternum’ significat unionem aeternam: `semini illius post illum’ significat illos qui fidem in Dominum haberent.

AC n. 2080 2080. `Dixit Deus’: quod significet responsum perceptum, constat ex significatione `dicere’ quod sit percipere, de qua mox prius n. 2077; et quia in priore versu, `Abraham dixit,’ quo significabatur perceptio, et hic `Deus dixit’ seu respondit, sequitur quod significet responsum perceptum seu responsum perceptionis; in perceptione quacumque est tam propositio quam responsio, utriusque perceptio hic in sensu historico exprimitur per quod `dixit Abraham ad Deum’ et quod `Deus dixit’: quod `dicere Deus’ sit percipere, videatur n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, et supra in hoc capite passim.

AC n. 2081 2081. `Vere Sarah uxor tua’: quod significet Divinum Verum conjunctum Bono, constat a repraesentatione et inde significatione `Sarah’ quod sit Divinum Verum conjunctum Bono, de qua supra n.2063.

AC n. 2082 2082. Quod `pariens tibi filium’ significet quod ex illo Rationale, constat (c)a significatione `filii’ quod sit verum, hic verum rationale, de qua etiam supra n. 2066.

AC n. 2083 2083. `Et vocabis nomen illius Jishak’: quod significet Rationale Divinum, constat ex repraesentatione `Isaci,’ tum a significatione nominis ejus in sensu interno. Ex repraesentatione Isaci: `Abraham,’ ut prius passim dictum, repraesentat Internum Hominem Domini; `Isacus’ autem Rationalem, et `Jacobus’ Naturalem; Internus Homo Domini fuit Ipse Jehovah; Rationalis quia conceptus ab influxu Interni Hominis in affectionem scientiarum Externi, n. 1896, 1902, 1910, fuit ex Divino ita conjuncto Humano, inde rationale primum per `Ismaelem’ repraesentatum {1} fuit humanum, sed a Domino factum Divinum, ac ita repraesentatur per `Isacum.’ A significatione nominis: Isacus nominatus est a `risu,’ et quia risus in sensu interno significat affectionem veri quae est rationalis, ut ostensum est supra n. 2072, ita hic Rationale Divinum. [2] Dominus ex propria potentia omne quod humanum apud Ipsum fuit, Divinum fecit; ita non solum rationale, sed etiam sensuale interius et exterius, ita ipsum corpus; sic univit Humanum Divino: quod non solum rationale {2}, sed etiam sensuale, ita totum corpus, etiam factum Divinum et Jehovah, prius ostensum; et constare potest unicuique ex eo quod solus quoad corpus resurrexerit ex mortuis, et ad dextram potentiae Divinae, tam quoad omne Divinum quam quoad omne Humanum, sedeat; `ad dextram potentiae Divinae sedere’ significat omnem potestatem habere in caelis et in terris.
@1 significatum.$
@2 i Ipsius.$

AC n. 2084 2084. `Et erigam foedus Meum cum illo in foedus aeternum’: quod significet unionem, et quidem unionem aeternam, constat a significatione `foederis’ quod sit conjunctio; et cum praedicatur de Domino, quod sit unio Divinae Ipsius Essentiae cum Humana et Humanae cum Divina: quod foedus illa significet, prius n. 665, 666, 1023, 1038, 1864 et passim in hoc capite ostensum est.

AC n. 2085 2085. `Semini illius post illum’: quod significet illos qui fidem in Dominum haberent, constat ex significatione `seminis’ quod sit fides, de qua prius n. 1025, 1447, 1620, 2034. Per, `semen’ hic significantur illi qui fidem amoris, hoc est, amorem in Dominum habent, proinde caelestes seu qui ab Ecclesia caelesti sunt, nam agitur de semine ex Isaco; qui autem fidem charitatis, hoc est charitatem erga proximum habent, proinde spirituales seu qui ab Ecclesia spirituali sunt, significantur per `Ismaelem,’ de quo in versu nunc sequente; quae distinctio inter caelestes et spirituales sit, videatur supra n. 2069, 2078; tum quae distinctio inter habere amorem in Dominum et habere charitatem erga proximum, n. 2023.

AC n. 2086 2086. Vers. 20. Et quoad Jishmaelem audiri te, ecce benedicam illi, et fructificari faciam illum, et multiplicari faciam illum in valde valde, duodecim principes gignet, et dabo illum in gentem magnam. `Quoad Jishmaelem audivi te’ significat ex vero rationales quod salvandi: `ecce benedicam illi’ significat quod imbuerentur et donarentur: `fructificari faciam illum’ significat bonis fidei: `et multiplicari faciam illum’ significat veris inde: `in valde valde’ significat immensum: `duodecim principes gignet’ significat primaria praecepta fidei quae (o)est charitatis: `et dabo illum in gentem magnam’ significat fruitionem bonorum et incrementa.

AC n. 2087 2087. `Quoad Jishmaelem audivi te’: quod significet ex vero rationales quod salvandi, constat ex repraesentatione `Ismaelis’ hic quod sint illi qui ex vero rationales sunt seu spirituales, de qua supra n. 2078, et quod salvandi, ex significatione `audire te,’ ut constare potest absque explicatione.

AC n. 2088 2088. `Ecce benedicam illi, fructificari faciam illum, et multiplicari faciam illum, in valde valde’: quod significent quod imbuerentur et donarentur bonis fidei et veris inde immensum, constat ex significatione `benedici, fructificari et multiplicari’; `benedici’ significat donari omnibus bonis, ut in Parte Prima ostensum n. 981, 1096, 1420, 1422; `fructificari’ significat bona fidei quibus donarentur, et `multiplicari’ vera inde, ut etiam in Parte Prima ostensum, n. 43, 55, 913, 983. [2] Quinam caelestes sunt et quinam spirituales, prolixum foret {1} hic describere; prius descripti sunt quae videantur, ut n. 81, 597, 607, 765, 2069, 2078, et pluries alibi: in genere caelestes sunt qui amorem in Dominum habent ac spirituales qui charitatem erga proximum; quae distinctio sit inter habere amorem in Dominum et charitatem erga proximum, videatur supra n. 2023: caelestes sunt qui in affectione boni ex bono sunt, at spirituales qui in affectione boni ex vero: omnes ab initio fuerunt caelestes quia in amore in Dominum, inde acceperunt perceptionem qua percipiebant bonum, non ex vero, sed ex affectione boni; [3] sed postea cum amor in Dominum non talis factus, successerunt spirituales, et spirituales homines tunc dicti, quando in amore erga proximum seu in charitate fuerant; sed amor erga proximum seu charitas implantabatur per {2} verum, et sic acceperunt conscientiam secundum quam agebant, non ex affectione boni sed ex affectione veri; charitas apud eos apparet sicut affectio boni sed est affectio veri; ex apparentia usque vocatur charitas etiam bonum sed est bonum fidei eorum; hi sunt qui intellecti sunt a Domino apud Johannem,

Ego sum ostium, per Me si quis introiverit, salvabitur, et ingredietur et egredietur, et pascuum inveniet:… Ego sum Pastor bonus, et cognosco Meos, et cognoscor a Meis;… et alias oves habeo, quae non sunt ex ovili hoc, etiam illas oportet Me adducere, vocemque Meam audient, et fiet unus grex, et unus Pastor, x 9, 14, 16.
@1 i nimis$
@2 i illis a Domino.$

AC n. 2089 2089. `Duodecim principes gignet’: quod significet primaria praecepta quae (o)sunt charitatis, constat a significatione `duodecim’ quod sint omnia fidei; et a significatione `principum’ quod sint primaria: rex et principes passim nominantur in Verbo, sed in sensu interno nusquam significant regem aut principes sed illa quae sunt primaria rei, de qua dicuntur; quod `reges’ significent in uno complexu vera, prius n. 2015 ostensum est; quod `principes’ primaria veri quae sunt praecepta, n. 1482; inde angeli dicuntur principatus, quia in veris, et quidem angeli spirituales; principes praedicantur ex veris quae sunt charitatis, nam, ut supra n. 2088 {1} dictum, spirituales, per vera apparentia iis ut vera, charitatem et per hanc, conscientiam accipiunt a Domino. [2] Quod `duodecim’ significent omnia fidei, hactenus orbi ignotum fuit, et usque quoties numerus duodecim in Verbo tam historico quam prophetico occurrit, nihil aliud significat; per duodecim filios Jacobi, et inde per duodecim tribus secundum illos nominatas, non aliud significatur: similiter per duodecim discipulos Domini; quilibet illorum et horum essentiale {2} et primarium fidei repraesentabat: quid quilibet filius Jacobi, et inde quid quaelibet tribus Israelis, repraesentaverit {3}, ex Divina Domini Misericordia,in sequentibus, ubi de filiis Jacobi, cap. xxix et xxx, Gen. dicetur.
@1 A has 2888, I 1482, T 1832, but 2088 seems to be the number intended.$
@2 i aliquid.$
@3 tum quid quilibet apostolus significaverit.$

AC n. 2090 2090. `Et dabo illum in gentem magnam’: quod significet fruitionem bonorum et incrementa, constat ex significatione `gentium’ quod sint bona, de qua in Parte Prima n. 1159, 1258-1260, 1416, 1849; quare hic `dare in gentem magnam’ significat tam fruitionem quam incrementa bonorum.

AC n. 2091 2091. Vers. 21. Et foedus Meum erigam cum Jishako, quem pariet tibi Sarah, ad statum tempus hoc in anno sequente. `Foedus Meum erigam cum Jishak’ significat unionem cum Divino Rationali: `quem pariet tibi Sarah’ significat Divinum Verum conjunctum Divino Bono ex quo existet: `ad statum tempus hoc in anno sequente’ significat statum tunc unionis.

AC n. 2092 2092. `Foedus Meum erigam cum Jishak’: quod significet unionem cum Divino Rationali, constat a significatione `foederis’ quod sit unio, de qua prius, et a repraesentatione `Isaci’ quod sit Divinum Rationale, de qua supra n. 2083.

AC n. 2093 2093. `Quem pariet tibi Sarah’: quod significet Divinum Verum conjunctum Divino Bono ex quo existet, constat ex repraesentatione `Sarah’ quod sit Divinum Verum, de qua prius n. 2063, 2081, et ex repraesentatione `Abrahami’ quod sit Divinum Bonum, de qua n. 2063, et passim alibi: [2] quomodo rationale primum {1} Domini conceptum et natum sit, in capite praecedente dictum est, ubi de Ismaele per quem rationale illud repraesentatum est; hic nunc et in sequenti capite agitur de Rationali illo quod Divinum factum a Domino, et hoc per conjunctionem, sicut per conjugium, Divini Boni cum Divino Vero; rationale primum non aliter concipi potest quam per influxum Interni Hominis in affectionem scientiarum Externi, nec aliter nasci quam ab affectione scientiarum, quae repraesentata est per `Hagarem ancillam Sarai,’ ut ostensum in capite praecedente, n. 1896, 1902, 1910, et alibi ibi; [3] sed Rationale alterum seu Divinum, non ita concipitur et nascitur, sed per conjunctionem Veri Interni Hominis cum Bono ejusdem, et inde influxum; apud Dominum ex propria potentia ex Ipso Divino, hoc est, Jehovah; Internus Ipsius Homo fuit, ut prius passim dictum, Jehovah; et ipsum Bonum, repraesentatum per `Abraham,’ fuit Interni Hominis, tum ipsum Verum, repraesentatum per `Sarah,’ etiam fuit Interni Hominis, ita utrumque Divinum; inde nunc Rationale Divinum Domini conceptum et natum; (m)et quidem ex influxu boni in verum, ita per verum, rationalis enim praecipuum est verum, ut supra n. 2072 dictum; quare hic dicitur `quem pariet tibi Sarah,’ quod significat Divinum Verum conjunctum Bono ex quo existet; et supra ad vers. 17 quod `Sarah filia nonaginta annorum’ significet quod Verum conjunctum Bono hoc faciet.(n) [4] Apud hominem quemcumque quia ad similitudinem et imaginem Dei creatus [est,] simile sed non compar existit, nempe quod rationale ejus primum etiam per influxum interni ejus hominis in vitam affectionis scientiarum externi ejus, concipiatur et nascatur, sed rationale ejus alterum, ex influxu boni et veri a Domino per internum ejus hominem; rationale hoc alterum accipit a Domino cum regeneratur, nam tunc in rationali suo sentit quid bonum et verum fidei: internus homo apud hominem est supra ejus rationale, estque Domini, de quo n. 1889, 1940.
@1 A. had Rationale humanum Domini ip primum seu above, but humanum is then deleted.$

AC n. 2094 2094. {1} In capite praecedente et in hoc huc usque actum est de conceptione et nativitate Rationalis apud Dominum; et quomodo Divinum factum, agitur etiam in sequentibus; sed autumare quidam possunt quod haec scire non ad fidem ita conducat, modo sciatur quod Humana Domini Essentia facta sit Divina et quod Dominus quoad utramque sit Deus; sed ita se res habet: qui simpliciter hoc credunt, non opus habent scire quomodo factum, nam scire quomodo factum, est solum ob finem ut credant quod ita sit; [2] sunt hodie plures qui nihil credunt nisi sciant ratione quod ita sit, quod manifeste constare potest ex eo quod pauci credant in Dominum, tametsi ore fatentur {2}, quia est secundum doctrinam fidei: at usque dicunt {3} intra se et inter se, si scirent quod ita esse possit, quod credituri; quod non credant, et ita dicunt, est causa quia Dominus natus est sicut alius homo, et externa forma fuit sicut alius; hi nusquam aliquam fidem accipere possunt, nisi prius aliquo modo capiant quomodo ita esse possit; ideo haec. Qui Verbo simpliciter credunt, non opus habent omnia haec scire, quia in fine sunt, ad quem illi de quibus dictum, non possunt venire nisi per cognitionem talium. Praeterea haec sunt quae in sensu interno continentur, et sensus internus est Verbum Domini in caelis; qui in caelis, percipiunt illud ita; quando homo in vero est, hoc est, in sensu interno, tunc cum illis in caelo unum facere potest quoad cogitationem, tametsi homo in communissima et obscurissima idea est respective: caelestes ibi, qui {4} in ipsa fide, spectant illa ex bono, quod ita sit; sed spirituales ex vero, qui etiam per talia quae continentur in sensu interno, confirmantur, et sic perficiuntur, sed hoc per millia rationum interiorum quae non in hominis ideam apperceptibiliter {5} influere possunt.
@1 This paragraph, on a separate sheet, seems to have been written after n. 2099, as original numbering of 2094-8 is altered to 2095-9.$
@2 i quod credant.$
@3 quod dicant.$
@4 quia.$
@5 perceptibiliter.$

AC n. 2095 2095. `Ad statum tempus hoc in anno sequente’: quod significet statum tunc unionis, constat ex illis quae dicta sunt de aetate Abrahami quod esset filius centum annorum, et de aetate Sarah quod esset filia nonaginta annorum cum nasceretur Isacus, quo significatum quod tunc Rationale Humanae Essentiae Domini uniretur Divinae et quod verum conjunctum bono hoc faciet, de quibus supra n. 1988, 2074, 2075; inde nunc `annus sequens’ est status unionis.

AC n. 2096 2096. Vers. 22. Et absolvit ad loquendum cum illo, et ascendit Deus desuper Abrahamo. `Absolvit ad loquendum cum illo’ significat finem hujus perceptionis: `et ascendit Deus desuper Abrahamo’ significat ingressum Domini in priorem statum.

AC n. 2097 2097. `Absolvit ad loquendum cum illo’: quod significet finem hujus perceptionis, constat a significatione `loqui et dicere’ quod in sensu interno sit percipere, de qua aliquoties prius; quare `absolvere ad loquendum’ est non amplius esse in perceptione tali.

AC n. 2098 2098. `Et ascendit Deus desuper Abrahamo’: quod significet ingressum Domini in priorem statum, constat inde, et sic absque explicatione. Quod bini status Domino fuerint {1} cum vixit in mundo, unus humiliationis, alter glorificationis, prius n. 1603, 2033 ostensum (o)est; quia bini status, constat quod quoque bini status perceptionis [Ipsi] fuerint; in statu glorificationis, hoc est, unionis Homini cum Divino fuit, cum haec quae in hoc capite huc usque in sensu interno continentur, percepit: et quod non amplius in perceptione tali, exprimitur per haec quod `absolverit ad loquendum cum illo, et (x)ascenderit Deus desuper Abrahamo.’
@1 Domini fuerit.$

AC n. 2099 2099. Vers. 23. Et accepit Abraham Jishmaelem filium suum, et omnes natos domus suae, et omnem emptionem argenti sui, omnem masculum in viris domus Abrahami, et circumcidit carnem praeputii eorum, in eodem die hoc, quemadmodum locutus cum illo Deus. `Accepit Abraham Jishmaelem filium suum’ significat illos qui vere rationales sunt: `et omnes natos domus suae, et omnem emptionem argenti sui, et omnem masculum in viris domus Abrahami’ significat, hic ut prius, illos qui intra Ecclesiam quibus vera fidei conjunguntur bonis: `et circumcidit carnem {1} praeputii eorum’ significat purificationem et justitiam eorum a Domino: `in eodem die hoc’ significat statum illum de quo dictum: `quemadmodum locutus cum illo Deus’ significat secundum perceptionem.
@1 i omnem AI.$

AC n. 2100 2100. `Accepit Abraham Jishmaelem filium suum’: quod significet illos qui vere rationales sunt, constat `ex significatione Ismaelis quod sint qui ex vero rationales, hoc est, spirituales sunt, de qua supra n. 2078, 2087, 2088.

AC n. 2101 2101. `Omnes natos domus suae, et omnem emptionem argenti sui, omnem masculum in viris domus Abrahami’: quod significet illos qui intra Ecclesiam quibus vera fidei conjuncta bonis, constat a significatione `natorum domus’ quod sint caelestes, a significatione `emptorum argento’ quod sint spirituales, et quod ii intra Ecclesiam sint, de quibus supra n. 2048, 2051, 2052; tum a significatione `masculi’ quod sint qui in vero fidei, de qua etiam supra n. 2046; ex quibus patet quod sint illi qui intra Ecclesiam, penes quos vera fidei conjuncta bonis.

AC n. 2102 2102. `Et circumcidet `carnem praeputii eorum’: quod significet purificationem et justitiam eorum a Domino, constat a significatione `circumcidi quod sit purificari ab amoribus sui et mundi, de qua supra n. 2039; (m)tum a significatione `carnis praeputii’ quod sit remotio amorum istorum, de qua etiam supra n. 2041, 2053, 2057; {1} quod amores illi solum obstent quin bonum et verum a Domino influere et operari queant, ibi quoque ostensum est, ita quin Justitia Domini possit homini applicari. Actum est in toto hoc capite de unione Essentiae Divinae Domini cum Humana, deque conjunctione Domini cum homine per Humanam Ipsius Essentiam factam Divinam, ut et de circumcisione, hoc est, de purificatione a spurcis apud hominem; haec in una serie sunt, et sequitur unum ab altero; unio enim Divinae Essentiae cum Humana in Domino facta est ob finem ut Divinum posset conjungi homini; sed Divini conjunctio cum homine non fieri potest nisi purificetur homo ab amoribus illis; ut primum vero ab illis purificatur, Divinum Domini Humanum influit, et sic conjungit hominem Sibi {2}; exinde patet quale est Verbum, nempe quod dum intelligitur quid significatur in sensu interno, sit connexum in decente et pulchra serie.
@1 i omnem A.$
@2 i, proinde Divino.$

AC n. 2103 2103. `In eodem die hoc’: quod significet statum illum de quo dictum, constat a significatione `diei’ quod in sensu interno sit status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 893.

AC n. 2104 2104. `Quemadmodum locutus cum illo Deus’: quod significet secundum perceptionem, constat a significatione `dicere et loqui Deus’ quod sit percipere, de qua n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2097.

AC n. 2105 2105. Vers. 24-26. Et Abraham filius nonaginta et novem annorum, in circumcidendo illo carnem praeputii sui. Et Jishmael filius illius, filius tredecim annorum, in circumcidendo illi carnem praeputii ejus. In eodem die hoc circumcisus est Abraham, et Jishmael filius ejus. `Abraham filius nonaginta et novem annorum’ significat statum et tempus ante unionem Essentiae Divinae Domini cum Ipsius Humana: `in circumcidendo illo carnem praeputii sui’ significat cum externi hominis mala prorsus expulit: `et Jishmael filius ejus’ significat illos qui ex veris fidei a Domino rationales fiunt: `filius tredecim annorum’ significat reliquias sanctas: `in circumcidendo illi carnem praeputii ejus’ significat, ut prius, purificationem: `in eodem die hoc’ significat quod tunc: `circumcisus est Abraham, et Jishmael filius ejus’ significat quod cum Dominus conjunxit Humanam Essentiam Ipsius Divinae, etiam conjunxit Sibi ceteros qui ex vero rationales fiunt, et salvavit.

AC n. 2106 2106. `Abraham filius nonaginta et novem annorum’: quod significet statum et tempus ante unionem Essentiae Divinae Domini cum Ipsius Humana, constat a significatione `nonaginta novem annorum’ quod sit tempus antequam Dominus plene conjunxit Internum Hominem cum Rationali, de qua supra n. 1988; Internus Homo Domini, ut dictum aliquoties prius, erat Ipse Jehovah, hoc est, Ipsum Divinum quod cum unitum Humano, est Rationali, nam in intimo rationalis incipit humanum, et inde ad externum hominis se extendit.

AC n. 2107 2107. `In circumcidendo illo carnem praeputii sui’: quod significet cum Externi Hominis mala prorsus expulit, constat ex significatione `circumcidi’ quod sit purificari ab amoribus sui et mundi, seu quod idem, a malis, nam omnia mala inde sunt, de qua supra n. 2039, 2041, 2053, 2057 et quod Dominus ex propria potentia expulerit mala, et sic Humanam Essentiam fecerit Divinam, in Parte Prima multis demonstratum est, (x)tum supra n. 2025.

AC n. 2108 2108. `Jishmael filius ejus’: quod significet illos qui ex veris fidei rationales fiunt, constat a repraesentatione Ismaelis hic, quod sint qui ex vero rationales, hoc est, spirituales fiunt, de qua etiam supra n. 2078, 2087, 2088.

AC n. 2109 2109. `Filius tredecim annorum’: quod significet reliquias sanctas, constare potest a significatione `decem’ quod sint reliquiae, de qua prius n. 576, 1988, et ex significatione `trium’ quod sit sanctum, de qua n. 720, 901 inde numerus `tredecim’ quia compositus est ex decem et tribus, significat reliquias sanctas; quod numeri in Verbo significent res, videatur n. 482, 487, 488, 493, 575, 647, 648, 755, 813, 893: quid reliquiae apud hominem, dictum est, n. 468, 530, 561, 660, 1050, 1906.

AC n. 2110 2110. `In circumcidendo illi carnem praeputii ejus’: quod significet purificationem, constat a significatione `circumcidi’ quod sit purificari ab amoribus sui et mundi, de qua n. 2039, et a significatione `carnis praeputii’ quod sit remotio istorum amorum, de qua n. 2041, 2053, 2057.

AC n. 2111 2111. Quod `in eodem die hoc’ significet quod tunc, constat a significatione `diei’ quod sit tempus et status, de qua etiam prius n. 23, 487, 488, 493, 893

AC n. 2112 2112. Quod `circumcisus est Abraham, et Jishmael filius ejus’ significet quod cum Dominus conjunxit Humanam Essentiam Ipsius Divinae, etiam (x)conjunxerit sibi ceteros qui ex vero rationales fiunt, et (x)salvaverit, constat (m)ex repraesentatione `Abrahami’ in hoc capite quod sit Dominus in illo statu et in illa aetate, de qua supra n. 1989; et ex repraesentatione Ismaelis hic quod sint qui ex vero rationales fiunt, de qua supra n. 2078, 2087, 2088; tum(n) ex significatione `circumcidi’ quod sit purificari, de qua supra n. 2039, et, praedicate ad Dominum, quod sit glorificari, ita quod sit exuere humanum et induere Divinum; quod glorificari sit induere Divinum, videatur supra n. 2033; et quod tunc conjunxerit Sibi etiam illos qui ex vero rationales, hoc est, spirituales fiunt, videatur supra n. 2034, 2078, 2088.

AC n. 2113 2113. Vers. 27. Et omnes viri domus, et natus domus, et emptio argenti, a filio alienigena, circumcisi sunt cum illo. `Omnes viri domus ejus, natus domus, et emptio argenti’ significat quod tunc omnes illi qui intra Ecclesiam: `a filio alienigena’ significat omnes qui rationales extra Ecclesiam: `circumcisi sunt ab {1} illo’ significat quod justificati sint a Domino.
@1 cum A. but evidently altered to agree with following a Domino. Heb. [ ] (`eth)= `with’ or `in respect of.’ In 2116 A and I have ab illo.$

AC n. 2114 2114. Quod `omnes viri domus ejus, natus domus, et emptio argenti’ significet quod tunc omnes illi qui intra Ecclesiam, constat a significatione `nati domus’ quod sint caelestes: et a significatione `emptorum argento’ quod sint spirituales, de quibus {1} supra n. 2048, 2051, 2052; et quod illi sint qui intra Ecclesiam, ibi etiam dictum; omnes enim qui intra Ecclesiam sunt, hoc est, omnes qui Ecclesiam constituunt, sunt vel caelestes vel spirituales; quinam autem caelestes et quinam spirituales sunt, videatur supra n. 2088. In ultimo hoc versu hujus capitis, est summarium omnium quae supra dicta sunt, nempe quod qui purificati sunt ab amoribus sui et mundi, tam qui intra Ecclesiam (x)quam qui extra Ecclesiam, sint justificati a Domino; illi et hi vocantur `viri domus,’ nam `domus’ in sensu interno significat regnum Domini, n. 2048.
@1 qua.$

AC n. 2115 2115. `A filio alienigena’: quod significet omnes qui rationales extra Ecclesiam, constat a significatione `filii alienigenae’ quod sint illi qui extra Ecclesiam, de qua supra n. 2049; ita quod sint gentes quae non habent Verbum, et ideo non aliquid de Domino norunt; qui quod aeque salventur cum rationales sunt, hoc est, in charitate seu amore mutuo inter se vivunt et secundum religiosum suum aliquid conscientiae acceperunt, in Parte Prima n. 593, 932, 1032, 1059, 1327, 1328 ostensum est.

AC n. 2116 2116. Quod `circumcisi sunt ab illo’ significet quod justificati sint a Domino, constare potest a repraesentatione et inde significatione `circumcidi’ quod sit purificari, de qua supra n. 2039 quod `circumcisi ab illo,’ hoc est, ab Abrahamo, etiam repraesentativum fuit, nempe quod purificati et sic justificati a Domino. Quod autem justificationem attinet, illa (t)se non habet secundum vulgarem opinionem, nempe quod omnia mala et peccata sint abstersa et prorsus deleta, quando, sicut {1} opinantur, credunt, etiamsi hoc foret in ultima mortis hora, utcumque per integrum vitae suae cursum in malis et flagitiis vixerunt; plene enim instructus sum quod ne quidem minimum malum quod homo cogitavit et actualiter fecit in vita corporis, abstergatur et prorsus deleatur, sed quod omne remaneat usque ad minimum ejus; [2] verum ita se habet: qui odia, vindictas, crudelitates et adulteria cogitarunt et exercuerunt, ac ita in nulla charitate vixerunt, vita inde tracta manet eos post mortem, immo omnia et singula vitae istius, quae {2} successive redeunt; inde cruciatus eorum in inferno: at qui in amore in Dominum et in charitate erga proximum vixerunt, illorum mala vitae etiam omnia manent, (m)sed temperantur bonis quae per vitam charitatis dum vixerunt in mundo, acceperunt a Domino, et sic elevantur in caelum, immo detinentur a malis quae secum habent sic ut non appareant; qui de eo dubitant in altera vita quod mala secum habeant, quia non apparent, remittuntur in illa, usque dum sciant quod ita se res habeat, et dein rursus in caelum elevantur;(n) [3] hoc nunc est justificari; sic enim (t)non justitiam sui sed justitiam Domini agnoscunt: quod dicant salvari eos qui fidem habent, hoc verum est, sed per fidem in Verbo nihil aliud intelligitur quam amor in Dominum et charitas erga proximum, ita vita inde; doctrinalia et dogmata fidei non sunt fides sed fidei {3}, nam omnia et singula sunt propter finem ut talis fiat homo sicut docent, quod manifeste {4} constare potest (c)a Domini verbis, quod in amore in Deum, et in amore erga proximum, [omnis] Lex et omnes Prophetae, hoc est, universa doctrina fidei, consistat, Matth. xxii 34-39; Marc. xii 28-35: quod nusquam alia fides quae fides, detur, in Parte Prima n. 30-38, 379, 389, 724, 809, 896 {5}, 904, 916, 989, 1017, 1076, 1077, 1121, 1158, 1162, 1176, 1258, 1285, 1316, 1608, 1798, 1799, 1834, 1843, 1844, et quod ipsum caelum consistat in amore in Dominum et in amore mutuo, n. 537, 547, 553, 1112, 2057 ostensum est.
@1 i id.$
@2 d quae, i et.$
@3 i sunt.$
@4 i cuivis.$
@5 i 854.$

AC n. 2117

2117. DE ULTIMO JUDICIO {1}

QUID Ultimum Judicium, pauci hodie sciunt; putant venturum {2} interitu mundi; inde conjecturae quod periturus orbis terrarum igne, una cum illis quae in mundo aspectabili sunt; et quod tunc primum resurgent mortui, et coram judicio sistentur; mali tunc in infernum conjiciendi et boni in caelum ascensuri; hae conjecturae sunt ex propheticis Verbi, ubi memoratur de novo caelo et de nova terra, tum quoque de Nova Hierosolyma; non scientes quod prophetica Verbi prorsus alia significent in sensu interno quam patent in sensu litterae, et quod per `caelum’ non intelligatur caelum, nec per `terram terra, sed Ecclesia Domini in communi, et apud unumquemvis in particulari.
@1 A. had further title tum de glorificatione Domini in caelo, but deleted this.$
@2 i cum.$

AC n. 2118 2118. Per `Ultimum Judicium’ intelligitur ultimum tempus Ecclesiae, tum ultimum vitae cujusvis: quod `ultimum tempus Ecclesiae’ attinet, fuit ultimum judicium Ecclesiae Antiquissimae quae fuerat ante diluvium, quando posteritas eorum periit, cujus interitus describitur per diluvium. Ultimum judicium Ecclesiae Antiquae quae post diluvium, fuit cum paene omnes qui fuerunt ab illa Ecclesia, facti sunt idololatrae, ac dispersi. Ultimum judicium Ecclesiae repraesentativae quae apud Jacobi posteros successit, fuit cum decem tribus in captivitatem abductae (o)et inter gentes dissipatae sunt, et dein Judaei post Adventum Domini, expulsi terra Canaane (o)et in universum orbem dispersi. Ultimum judicium hujus Ecclesiae quae Ecclesia Christiana vocatur, est quod apud Johannem in Apocalypsi, per `novum caelum et novam terram intelligitur.

AC n. 2119 2119. Quod `Ultimum vitae cujusvis hominis’ cum moritur, sit ei ultimum judicium, aliquos non latet, sed usque pauci credunt; cum tamen constans veritas est quod unusquisque homo post mortem in alteram vitam resurgat, et sistatur coram judicio: sed hoc judicium ita se habet: ut primum frigescunt corporea ejus, quod fit post aliquot dies, resuscitatur ille a Domino per angelos caelestes qui primum apud illum sunt; sed cum talis est ut cum illis esse nequeat, excipitur ab angelis spiritualibus, et successive postea a bonis spiritibus; nam omnes quotcumque in alteram vitam veniunt, sunt advenae grati et accepti; sed quia sequuntur illum desideria ejus qui malam vitam egerat, non diu morari potest apud angelos et bonos spiritus, sed successive semet ab illis separat, et hoc eousque dum venit ad spiritus similis et conformis vitae quam habuit in mundo; tunc apparet ei tanquam in vita corporis sui esset, in se etiam est continuatio vitae; ab hac vita incohat ejus judicium: qui malam vitam egerunt, per temporis moras descendunt in infernum; qui bonam, per gradus elevantur a Domino in caelum: tale est ultimum judicium cujusvis, de quo ab experientia in Parte Prima.

AC n. 2120 2120. Quae Dominus locutus est de ultimis temporibus, quod tunc mare et salum resonabit, sol obscurabitur, luna non dabit lumen suum, stellae cadent de caelo, gens contra gentem et regnum contra regnum excitabitur, et plura, Matth. xxiv 7, 29; Luc. xxi 25, omnia et singula significant statum Ecclesiae qualis futurus quando ultimum ejus judicium; et per quod `mare et salum resonabit,’ nihil aliud significatum est quam `quod’ haereses et controversiae, in communi intra Ecclesiam et in particulari in unoquovis, ita perstrepent; per `solem’ nihil aliud intellectum quam amor in Dominum et charitas erga proximum; per `lunam’ fides; et per `stellas’ cognitiones fidei, quae ultimis temporibus ita obscurabuntur; `non dabunt lumen, et cadent de caelo,’ hoc est, evanescent; `similiter etiam dictum a Domino apud Esaiam xiii 10;’ tum per `gentem contra gentem et regnum contra regnum’ non aliud quam mala contra mala et falsa contra falsa; et sic porro. Quod ita Dominus locutus, fuit ex multis arcanis causis. Quod maria, sol, luna, stellae, gentes et regna significent talia, pro certo scio; et in Parte Prima ostensum est.

AC n. 2121 2121. Quod ultimum judicium instet, non ita constare potest in terris et intra Ecclesiam ac in altera vita, quo omnes animae veniunt et confluunt; mundus spirituum hodie plenus est malis geniis et malis spiritibus, maxime ex orbe Christiano; et inter eos non regnant nisi odia, vindictae, crudelitates, obscenitates, tum machinationes dolosae: nec solum mundus spirituum quo animae recentes e mundo primum alluunt, sed etiam sphaera istius mundi interior, ubi sunt qui quoad intentiones et fines interius mali fuerant; haec similiter hodie adeo oppleta est ut miratus quod tanta copia usquam dari potuisset; omnes enim in inferna non momento dejiciuntur, quia secundum leges ordinis est ut quisque talis redeat in vitam suam quam habuit in corpore, et inde per gradus deferatur in infernum; Dominus nullum dejicit in infernum, sed quisque semet; inde mundi illi spirituum oppletissimi sunt copia alluentium talium et morantium ibi ad tempus; ex illis animae quae e mundo veniunt, atrociter infestantur; et praeterea, spiritus qui apud hominem, (nam quisque homo per spiritus et angelos regitur a Domino:) {1} plus quam prius excitantur ad inferenda homini maligna, et quidem in tantum ut angeli qui apud {2} hominem, vix possint avertere, sed cogantur remotius in hominem influere. Exinde in altera vita manifeste constare potest quod ultimum tempus instet.
@1 No parentheses in A.$
@2 i etiam.$

AC n. 2122 2122. Quod animas recentes e mundo alterius attinet, illae quae ex orbe Christiano alluunt, vix aliud cogitant et moliuntur quam ut maximi sint, utque omnia possideant, ita omnes inescati amore sui et mundi, qui amores prorsus sunt contra ordinem caelestem, n. 2057: praeter quod plerique nihil aliud cogitent quam spurca, obscena et profana, ac inter se nihil aliud loquantur; tum quod nihili faciant et prorsus contemnant omnia quae sunt charitatis et fidei, Ipsum Dominum non agnoscunt, immo odio habent omnes qui Ipsam profitentur; in altera enim vita cogitata et corda loquuntur; et praeterea quod mala hereditaria ex flagitiosa parentum vita, maligniora fiant, quae sicut incendia intus latentia et fota, ad profaniora contra honestum et pium exstimulant hominem quam prius; tales in alteram vitam hodie catervatim alluunt, ei opplent sphaeram exteriorem et interiorem mundi spirituum, ut dictum: {1} cum malum ita incipit praevalere, et aequilibrium a parte mali pendere, manifeste percipitur inde quod ultimum tempus instet, et quod aequilibrium veniat restituendum per rejectionem (c)eorum qui intra Ecclesiam, et receptionem aliorum qui extra.
@1 i et.$

AC n. 2123 2123. Quod ultimum tempus instet, etiam inde in altera vita constare potest quod omne bonum quod a Domino per caelum influit in mundum spirituum, momento ibi vertatur in malum, obscenum et profanum, et quod omne verum momento in falsum; ita amor mutuus in odium, sincerum in dolosum, et sic porro; ita ut non amplius receptibiles {1} sint alicujus boni et veri simile redundat in hominem qui regitur per spiritus, cum quibus communicationem habent illi qui ibi: hoc multa experientia mihi notissimum factum est, quam omnem si afferrem, multas paginas impleret; datum persaepe appercipere et audire bonum et verum quod e caelo, quomodo versum in malum et falsum, tum in quantum et in quale.
@1 perceptibiles I.$

AC n. 2124 2124. Dictum mihi quod in antediluvianis deperditum sit bonum voluntarium quod fuit apud homines Antiquissimae Ecclesiae; at quod hodie apud homines Ecclesiae Christianae incipiat perire bonum intellectuale, adeo ut parum ejus residuum sit: ex causa quod nihil credant nisi quod sensibus capiunt, et quod hodie non solum ratiocinentur {1} ex illis, sed etiam per philosophiam antiquis ignotam, de arcanis Divinis, per quae lux intellectualis prorsus obtenebratur, quae obtenebratio talis fit ut vix possit discuti.
@1 Before non.$

AC n. 2125 2125. Quales sunt homines Ecclesiae Christianae hodie, per repraesentationes mihi videndum exhibebatur: apparebant spiritus tam nigri ut horrescerem, in nube atra; et postea alii non ita horrendi; et significabatur mihi quod aliquid visurus: primum tunc visi pueri qui pecterentur a matribus tam crudeliter ut sanguis circumflueret; quo repraesentatum, quod talis sit hodie educatio infantum. Postea apparuit arbor, et perceptum sicut foret arbor scientiae, in quam visa est magna vipera exsurgere, talis ut horrorem incuteret; apparebat illa secundum trunci longitudinem: evanescente arbore cum vipera, apparuit canis; et tunc aperta est janua in cameram ubi flavum luminosum sicut ex carbonibus, et ibi mulieres binae; perceptum quod esset culina, sed quae ibi visa, non memorare licet: dictum mihi, quod arbor in quam exsurgebat vipera, repraesentaret statum hominum Ecclesiae quales hodie sunt, quod loco amoris et charitatis iis sint internecina odia, etiam simulationibus honesti atque dolis circumobsessa; tum nefanda cogitata de illis quae sunt fidei; at quae visa in culina, repraesentabant odia illa (o)et cogitata qualia porro essent {2}.
@1 sunt.$

AC n. 2126 2126. Porro etiam repraesentatum quomodo hodie illi qui intra Ecclesiam sunt, contra ipsam Innocentiam sunt {1}: visus est infans pulcher et innocens; quo viso vincula externa quibus tenentur mali genii et spiritus a flagitiosis, paulum remittebantur; tunc inceperunt infantem pessime tractare, illum conculcare, et velle occidere, unus sic et alter sic; innocentia enim in altera vita repraesentatur per infantes; at dixi, quod similia non appareant apud eos in vita corporis eorum; sed responsum, quod interiora eorum talia sint, et nisi leges civiles impedirent, tum alia vincula externa quae sunt timor jacturae lucri, honoris, famae, ac timor vitae, quod ita ruerent insane contra omnes innocentes: ii cum hoc responsum audiebant, etiam illud subsannabant. Quales itaque hodie sunt, ex illis quae dicta, constare potest; tum quod ultima tempora instent.
@1 sint.$

AC n. 2127 2127. In altera vita quandoque apparet sicut quoddam ultimi judicii coram malis cum dissociantur societates illorum, et coram bonis cum intromittuntur in caelum; de illis et his referre licet quae ab experientia.

AC n. 2128 2128. Idea ultimi judicii coram malis, quae his et ter mihi visa, talis fuit: cum spiritus circum me conjunxerunt se in societates perniciosas sic ut praevalerent, nec ex lege aequilibrii secundum ordinem se regi ita paterentur quin alias societates insolenter lacesserent et damnum illis inferre vi praevalente inciperent, tunc apparuit spirituum cohors satis magna a plaga anteriore paulum ad dextrum superne, ex qua adventante auditus tumultus quasi fluctuans et grandisonans; quo audito facta est inter spiritus {1} consternatio cum terrore, et inde confusio, et tunc qui in illos societatibus {2} erant, dissipabantur, unus huc alter illuc, sic ut diffluerent a mutuo et non sciret socius ubi socius; cum hoc perstabat, non aliter apparuit spiritibus quam sicut ultimum judicium cum interitu omnium; quidam lamentabantur, quidam prae terrore absque quasi corde erant, verbo, omnes occupabat discrimen quasi ultimi cujusdam; [2] sonitus adventantium a plaga anteriore illis auditus varie, quibusdam tanquam sonitus equitum armatorum, quibusdam aliter, secundum statum timoris et inde phantasiae [eorum]; mihi apperceptus ut susurrus continuus cum undulatione alterna, et quidem plurima simul: instruebar ab illis qui prope {3} me, quod tales cohortes ab illa plaga veniant quando societates ita male confarctae sunt, ut dictum, et quod illi sciant dissociare et discindere unum ab altero, et simul incutere terrorem ut nihil aliud cogitent quam fugam; et quod, per tales disjunctiones et dissipationes, omnes dein redigantur in ordinem a Domino; tum etiam quod tale in Verbo significetur {4} per `ventum orientalem.’
@1 inter spiritus facta est.$
@2 i conjuncti.$
@3 apud.$
@4 i quoque.$

AC n. 2129 2129. Sunt alia genera quoque tumultuum seu potius conflictuum, quae ideam quoque ultimi judicii sistunt, et quibus societates male conjunctae quoad interiora dissolvuntur; de quibus haec licet memorare: adiguntur spiritus tales in illum statum ut non ut solitum {1}, in societate seu communione cogitent, sed quilibet pro se; ex variantibus sic cogitationibus, et murmurantibus diversimode loquelis, quidam strepitus auditus quasi multarum aquarum, et inter eas conflictus, qualis describi nequit, oriundus ex confusione opinionum de certis veritatibus, quae tunc sunt objecta cogitationum et loquelae, qui talis est ut vocari possit chaos spirituale. [2] Sonus murmurum confligentium ei confusorum erat triplex; unus influebat circum caput, et dictum quod is esset cogitationum; alter influebat versus sinistrum tempus; dictum quod hic esset conflictio ratiocinationum de veritatibus quibusdam quibus fidem habere non vellent; tertius influebat desuper ad dextrum, qui erat stridens non ita confusus, qui stridor versabatur cis et retro; dictum quod inde hoc, quod pugnarent veritates quae ita cis et retro per ratiocinia(6) versarentur: cum hi conflictus perstabant, erant usque spiritus qui mecum loquebantur, dicentes quid singula significarent, loquela eorum per sonitus illos distincte penetrante. [3] Objecta ratiocinationum eorum erant cumprimis haec, num secundum litteram intelligendum quod duodecim apostoli sederent super duodecim thronis et judicarent duodecim tribus Israelis: tum etiam, num alii in caelum admittendi quam qui persecutiones et miserias passi sunt; quisque secundum suam phantasiam quam in vita corporis aucupavit, ratiocinabatur: sed quidam eorum qui in communionem et in ordinem redacti sunt, postea instruebantur quod aliter prorsus intelligendum, nempe quod per `apostolos’ non intellecti sint apostoli, nec per `thronos’ throni, nec per `tribus’ tribus, immo nec duodecim per `duodecim,’ sed per illos, tam apostolos, quam thronos, et tribus, ut et per duodecim significata primaria {3} fidei, (o). 2089, et quod ex his et secundum haec judicium super unumquemvis fiat; et insuper ostensum quod apostoli ne quidem unum hominem judicare possint, sed quod omne judicium sit solius Domini. [4] Et quoad alterum, hoc nec ita intelligendum quod solum illi venturi in caelum qui persecutiones et miserias passi, sed quod aeque divites ac pauperes, aeque in dignitate constituti ac qui in vili conditione sunt, et quod Dominus misereatur omnium, imprimis qui in miseriis spiritualibus et tentationibus, quae sunt persecutiones a malis, fuerunt; ita qui agnoscunt se ex se miseros esse et credunt solius misericordiae Domini esse quod salventur.
@1 i est.$
@2 per ratiocinia before ita.$
@3 i sint.$
@4 queant.$

AC n. 2130 2130. Quod alterum attinet, nempe ideam ultimi judicii coram bonis cum intromittuntur in caelum, quomodo se habet, licet referre: dicitur in Verbo quod clausa sit janua ut non amplius intromitti possint; et quod oleum defecerit, ac serius venerint, et ideo non admissi, per quae etiam status ultimi judicii significatur; quomodo haec se habent et quomodo intelligenda, mihi ostensum est. [2] Audivi societates spirituum, unam post alteram, dicentes voce clara quod lupus voluisset eos auferre sed quod Dominus eripuerit eos, et sic quod restituti sint Domino, inde gavisi ex intimo corde; fuerunt enim in desperatione, ita in timore, quod clausa esset janua, et quod sero venissent ut non possent intromitti; talis cogitatio illis infusa fuit ab iis qui lupi vocantur, sed evanuit per id quod intromitterentur, hoc est, quod reciperentur a societatibus angelicis; intromissio in caelum non aliud est; intromissio visa mihi, quasi facta et continuata per societates usque ad duodecim, et quod duodecima aegrius quam undecim priores intromitteretur, hoc est, reciperetur; postea quoque admittebantur octo quasi societates quae quod fuerint ex sexu feminino, mihi indicatum est: quibus visis, dicebatur, quod hic processus admissionis, hoc est, receptionis, in societates caelestes ita appareat, et hoc continue, ordine ab uno loco in alterum; tum quod caelum nusquam in aeternum oppleatur, minus quod janua claudatur, sed quo plures eo veniunt, eo illis qui in caelo beatius et felicius, quia inde unanimum fortius. [3] Postquam illi intromissi sunt, tunc apparebat {1} tanquam clauderetur caelum; erant enim plures qui dein etiam volebant intromitti, hoc est, recipi; sed responsum tulerunt quod non possent adhuc; quod significatur per `serius venientes,’ per quod `janua clausa,’ per `pulsantes’ et per quod `oleum illis defecerit in lampadibus’; quod illi non admissi, erat ob causam quia nondum praeparati ut interesse possent societatibus angelicis ubi amor mutuus, nam ut supra n. 2119 ad finem dictum, qui in charitate erga proximum in mundo vixerunt, per gradus in caelum a Domino elevantur. [4] Erant etiam alii spiritus, qui ignorabant quid caelum, quod sit amor mutuus, qui etiam tunc intromitti volebant putantes quod solum sit intromissio, sed responsum tulerunt quod iis nondum tempus, sed quod alio tempore, cum praeparati: quod duodecim societates apparuerint, erat causa quia `duodecim’ significant omnia fidei, ut supra (o)n. 2129 ad finem dictum.
@1 quasi.$

AC n. 2131 2131. Qui intromittuntur, a societatibus angelicis recipiuntur cum intima charitate et ejus gaudio, ac illis omnis amor et amicitia exhibetur; at dum in societatibus illis ad quas primum veniunt, non libenter esse volunt, tunc ab diis societatibus recipiuntur, et hoc successive usque dum ad (t)illam societatem veniunt cum qua concordant secundum vitam amoris mutui {1} quae illis, ac ibi manent tamdiu dum adhuc perfectiores evadunt, et inde tunc in majorem felicitatem elevantur et exaltantur, et hoc ex misericordia Domini secundum vitam amoris et charitatis quam in mundo receperunt: sed translatio ab una societate in alteram nusquam fit per rejectionem a societate ubi sunt, sed per voluntarium quoddam apud eos, secundum desiderium, quod illis insinuantur a Domino, et quia secundum desideria, nihil non fit ex libero.
@1 sui.$

AC n. 2132 2132. (s) Quod in Verbo dicatur quod `intraverit etiam unus qui non indutus veste nuptiali,’ Matth. xxii 11-13, et quod is ejectus sit, quomodo hoc se habet, etiam ostensum: sunt qui {1} illo dolo in vita eorum corporis imbuti ut simulare possint lucis angelos, et tunc cum in illo statu hypocritico in altera vita sunt, etiam se insinuare possunt in societates proximas caelestes; at non diu ibi persistunt, ilico enim dum percipiunt amoris mutui sphaeram ibi, timore et horrore corripiuntur et se inde praecipitant, ac tunc in mundo spirituum apparet sicut quod dejecti sint, quidam versus stagnum, quidam versus gehennam, quidam in aliud quoddam infernum.(s)
@1 quidam$

AC n. 2133 2133. Bis et ter, ex Divina Domini Misericordia, eousque caelum mihi apertum fuit ut audiverim glorificationem Domini communem, quae talis est ut plures {1} societates simul et unanimiter, sed usque quaelibet societas per se distinctis affectionibus et de ideis, glorificarent Dominum; erat caelestis vox audita in longum et latum in tam immensum ut auditus deficeret absque fine, sicut visus dum spectat universum; et hoc erat cum intimo gaudio ac intima felicitate. Etiam percepta glorificatio Domini quandoque instar radiationis defluentis et afficientis interiora mentis. Glorificatio haec fit quando in statu tranquillitatis et pacis sunt, nam tunc ex intimis eorum gaudiis ac ex ipsis felicitatibus illa effluit.
@1 innumerabiles.$

AC n. 2134 2134. Ad finem capitis sequentis, ex Divina Domini Misericordia, de statu Infantum (o)in altera vita, dicetur.

GENESEOS
CAPUT DECIMUM OCTAVUM
PRAEFATIO

AD finem capitis praecedentis actum est de Ultimo Judicio, et ostensum quid per illud significatur, nempe quod non interitus mundi sed ultimum tempus Ecclesiae; quando hoc instat, dicit Dominus,
Quod venturus in nubibus caelorum, cum virtute et gloria, Matth. xxiv 30; Marc. xiii 26; Luc. xxi 27.
Nemini hactenus notum est quid per `nubes caelorum’ intellectum, sed patefactum mihi quod nihil aliud intelligatur quam sensus litteralis Verbi, et quod per `virtutem et gloriam’ sensus internus Verbi; in sensu enim interno Verbi est gloria, nam quicquid ibi {1}, est de Domino et Ipsius regno; videatur in Parte Prima n. 1769-1772. Similiter per `nubem’ quae circumdedit Petrum, Jacobum, et Johannem, cum Dominus in gloria illis apparuit, de qua ita apud Lucam,
Vox facta est e nube, dicens, Hic est Filius Meus dilectus, Hunc audite: cum autem facta esset vox, inventus est Jesus Solus, ix 35, 36;
per Mosen et Etiam ibi qui locuti sunt cum Domino, repraesentatum fuit Verbum Veteris Testamenti quod etiam vocatur `Moses et Prophetae’: per `Mosen’ ejus libri tum historici: per `Etiam prophetam’ omnes Prophetae: per `Petrum autem, Jacobum et Johannem’ repraesentata sunt, sicut alibi ubicumque nominantur in Libris Evangelistarum, fides, charitas, et bonum charitatis; et [per] quod illi soli {2} ibi adessent, significatum quod non alii videre possint gloriam Domini quae in Ipsius Verbo, quam qui in fide, ejus charitate, et hujus bono sunt; ceteri quidem possunt videre, sed usque non vident quia non credunt; hic est sensus internus quoad bina illa; apud Prophetas quoque passim `nubes’ significat Verbum in littera, et `gloria’ Verbum in vita. Quid sensus internus Verbi et qualis, multis locis dictum est, et in explicatione quoad singula verba ostensum. Legisperiti tempore Domini fuerunt qui omnium minime crediderunt quod aliquid in Verbo scriptum fuisset de Domino; legisperiti hodie quidem sciunt, sed fortassis illi omnium minime credituri quod alia gloria sit in Verbo quam quae apparet in littera, quae tamen est nubes in qua gloria.
@1 i agitur.$
@2 solum.$

AC n. 2135

2135. CAPUT DECIMUM OCTAVUM

Ex hoc capite imprimis constare potest qualis est sensus internus Verbi ac quomodo percipiunt illud angeli cum legitur ab homine: ex sensu litterae historico non aliud intelligitur quam quod Abrahamo apparuerit Jehovah sub forma trium virorum; et quod Sarah, Abrahamus, et puer ejus, paraverint cibum pro illis, nempe ex farina similaginis placentas, filium bovis, tum butyrum et lac: quae tametsi historica vera sunt quod ita factum, usque non percipiuntur ita ab angelis, sed prorsus abstracte a littera {1} quae repraesentant et significant, secundum illa quae in Contentis {2} sunt {3}; nempe pro illis quae ibi historice dicta, status perceptionis Domini in Humano et communicatio tunc cum Divino, ante unionem perfectam Divinae Ipsius Essentiae tum Humana et Humanae cum Divina; qui status etiam est de quo Dominus haec dicit,
Deum nemo vidit unquam, Unigenitus Filius, Qui in sinu Patris est, Ille exposuit, Joh. i 18;
et per cibos ibi memoratos nihil nisi caelestia et spiritualia bona; de quibus in explicatione: et porro dein quod dicitur de filio quem pareret Sarah ad tempus statum alterius anni, nihil aliud percipiunt quam quod rationale humanum Domini fieret Divinum: demum per illa quae locutus Abraham cum Jehovah {4} de eversione Sodomae et Amorae, nihil aliud quam intercessionem Domini pro humano genere; ac ibi per `quinquaginta, quadraginta quinque, quadraginta, triginta, viginti et decem’ intercessionem pro illis apud quos vera essent adjuncta bonis, et quibus bona per tentationes et pugnas, aut per alios status: {5} ita se habet cum ceteris in Verbo; ut melius constare potest ab explicatione singularum vocum, ubi ostensum quod singulis vocibus similia involvantur in {6} Verbo tam historico quam prophetico. Quod talis sensus internus ubivis in Verbo sit, in quo agitur modo de Domino, de Ipsius regno in caelis, de Ipsius Ecclesia in terris, et in particulari apud unumquemvis, ita de bonis amoris et veris fidei, constare etiam unicuique potest ex illis quae ex Veteri Testamento apud Evangelistas citantur, ut apud Matthaeum,
Dixit Dominus Domino Meo, Sede a dextris Meis, donec ponam inimicos Tuos scabellum pedum Tuorum, xxii 42 [A.V.44]; Ps. cx 1;
quae quod agant de Domino, nec a litterali sensu apud Davidem in loco citato apparere potest, sed usque quod non alius intelligatur quam Dominus, Ipse ibi docet: apud eundem,
Tu Bethlehem, terra Jehudae, nequaquam minima es in ducibus Jehudae, ex te enim exibit dux, qui pascet populum Meum Israelem, ii 6; Mich. v 1;
qui in sensu litterali manent, ut Judaei, quidem inde sciunt quod ibi nasceretur Dominus, sed quia ducem et regem exspectant, qui in terram Canaanem reducet eos, ideo secundum litteram ibi verba explicant, nempe per `terram Jehudae’ terram Canaanem, per `Israelem’ etiam Israelem, tametsi ignorant ubi est, et per `ducem’ adhuc Messiam suum; cum tamen alia per Jehudam et Israelem intelliguntur, nempe per `Jehudam’ caelestes, per `Israelem’ spirituales, in caelo et in terra, et per `ducem’ Dominus: apud eundem,
Vox in Ramah {7} audita est, lamentatio, clamor, et ejulatus multus, Rachel deplorans liberos suos, et non volebat consolationem admittere, quia non sunt, ii 18; Jer. xxxi 15;
qui in sensu litterali manent, nusquam inde capiunt illum sensum qui internus eorundem verborum est; qui tamen quod sit, patet apud Evangelistam: apud eundem,
Ex Aegypto vocavi filium Meum, ii 15; Hos. xi 1;
apud hunc prophetam ita dicitur,
Cum puer Israel, et amavi illum, et ex Aegypto vocavi filium meum: vocarunt illos, sic iverunt a faciebus eorum {8};… et Ego feci ire Ephraimum, ibid. 1-3;
qui ignorant dari sensum internum, non aliter possunt scire quam quod hic intelligatur Jacobus, cum ingressus Aegyptum, et ejus posteri, cum inde egressi, et quod per `Ephraimum’ tribus Ephraimi, ita eadem illa quae in historicis Verbi; sed usque clarum est ex Verbo Evangelistae quod significent Dominum: at quid significat unumquodvis, nisi retegeretur per sensum internum, nusquam sciri posset.
@1 i nempe$
@2 i.e. n. 2136-41.$
@3 i quae videantur.$
@4 Jehova.$
@5 i quod haec in sensu interno contineantur, nusquam ex litera apparere potest, sed usque quod illa sint, verum est.$
@6 i ubivis.$
@7 A has Rama as Gk.$
@8 Heb. is obscure. In 8869 this is rendered vocaverunt seipsos, sic iverunt propter se ipsos; in 10406 vocaverunt seipsos et iverunt e faciebus suis.$

CAPUT XVIII

1. Et apparuit illi JEHOVAH, in quercetis Mamre, et ille sedens ad januam tentorii, incalescente die.
2. Et sustulit oculos suos, et vidit, et ecce tres viri stantes super illum; et vidit, et cucurrit obviam illis, a janua tentorii, et incurvavit se versus terram.
3. Et dixit, Domine mi, si quaeso inveni gratiam in oculis tuis, ne quaeso transeas desuper servo tuo.
4. Accipiatur quaeso parum aquae, et lavate pedes vestros, et incumbite sub arbore.
5. Et accipiam frustum panis, et fulcite cor vestrum, postea transeatis, nam quamobrem transiistis ad servum vestrum; et dixerunt, Ita facias quemadmodum locutus es.
6. Et festinavit Abraham versus tentorium ad Sarah, et dixit, Festina tria sata farinae similaginis, pinse, et fac placentas.
7. Et ad armentum cucurrit Abraham, et accepit filium bovis tenerum et bonum, et dedit ad puerum, et festinavit ad faciendum illum.
8. Et accepit butyrum et lac, et filium bovis, quem fecit, et dedit coram illis; et ille stans ante illos sub arbore, et comederunt.
9. Et dixerunt ad illum, Ubi Sarah uxor tua? et dixit, Ecce in tentorio.
10. Et dixit, Revertendo revertar ad te juxta tempus hoc vitae et ecce filius Sarae uxori tuae; et Sarah audiens ad januam tentorii et ea post illum.
11. Et Abraham et Sarah senes, intrantes in dies, desiit esse Sarae via sicut mulierum.
12. Et risit Sarah intra se, dicendo, Postquam consenui, num erit mihi voluptas, et dominus meus senex?
13. Et dixit JEHOVAH ad Abraham, Cur hoc risit Sarah, dicendo, Num etiam vere pariam, et ego consenui?
14. Nam mirabile erit pro JEHOVAH quicquam? Ad tempus statum revertar ad te, juxta tempus hoc vitae, et Sarae filius.
15. Et negavit Sarah, dicendo, Non risi; quia timuit, et dixit, Non, quod risisti.
16. Et surrexerunt inde viri, et prospexerunt ad facies Sodomae, et Abraham vadens cum illis, ad dimittendum illos.
17. Et JEHOVAH dixit, Num celans Ego ab Abrahamo, quod Ego faciens?
18. Et Abraham essendo erit in gentem magnam et numerosam; et benedicentur in illo omnes gentes terrae.
19. Quia novi illum, propterea quod praecipiet filiis suis, et domui suae post se, et custodient viam JEHOVAE ad faciendum justitiam et judicium; propterea ut adducat JEHOVAH super Abrahamum illud quod locutus est super illum.
20. Et dixit JEHOVAH, Clamor Sodomae et Amorae, quod magnus factus sit, et peccatum eorum quod grave factam valde.
21. Descendam quaeso, et videbo, num secundum clamorem ejus, qui venit ad Me, fecerint consummationem; et si non, cognoscam.
22. Et prospexerunt inde viri, et iverunt versus Sodomam; et Abraham adhuc ille stans coram JEHOVAH.
23. Et accessit Abraham, et dixit, Num etiam delebis justum cum impio?
24. Forte sint quinquaginta justi in medio urbis; num etiam delebis, et non parces loco propter quinquaginta justos, qui in medio ejus?
25. Absit Tibi a faciendo secundum rem hanc, ad mori faciendum justum cum impio, et sit sic justus sicut impius; absit Tibi, num Judex totius terrae non faciet judicium?
26. Et dixit JEHOVAH, Si invenero in Sodoma quinquaginta justos in medio urbis, et parcam toti loco propter eos.
27. Et respondit Abraham, et dixit, Ecce quaeso suscepi ad loquendum ad Dominum meum, et ego pulvis et cinis.
28. Forte defuerint quinquaginta justis quinque, num disperdes in quinque totam urbem? Et dixit, Non perdam, si invenero ibi quadraginta quinque.
29. Et addidit adhuc loqui ad Ipsum, et dixit, Forte inventi fuerint ibi quadraginta; et dixit, Non faciam propter quadraginta.
30. Et dixit, Ne quaeso succenseatur Domino meo, et loquar; forte inventi fuerint ibi triginta; et dixit, Non faciam, si invenero ibi triginta.
31. Et dixit, Ecce quaeso suscepi ad loquendum ad Dominum meum, forte inventi fuerint ibi viginti; et dixit, Non perdam propter viginti.
32. Et dixit, Ne quaeso succenseatur Domino meo, et loquar tantum hac vice; forte inventi fuerint ibi decem; et dixit, Non perdam propter decem.
33. Et ivit JEHOVAH, quando absolvit loqui ad Abrahamum; et Abraham reversus ad locum suum.

AC n. 2136

2136. CONTENTA

PRIMO agitur hic de statu perceptionis Domini in Humano, et communicationis tunc cum Divino, ante unionem perfectam Humanae Ipsius Essentiae cum Divina; qui status etiam est de quo Dominus haec dicit,
Deum nemo vidit unquam, Unigenitus Filius, qui in sint Patris est `ille exposuit,’ Joh. i 18.

AC n. 2137 2137. Status perceptionis Domini in Humano tunc, significatur per `querceta Mamre,’ vers. 1: in quo quod apperciperet Divinum quod se coram Humano (o)Ipsius’ manifestaret, vers. 2: quo gavisus vers. 3: et quod vellet ut Divinum ad Ipsius Humanum propius accederet, induendo aliquid naturale, vers. 4: et quod Humanum Ipsius propius ad Divinum, induendo caeleste, vers. 5: caeleste e inde spirituale quod induit, significatur per `tria sata farinae similaginis ex quibus placentae,’ vers. 6: et quod etiam induerit conforme naturale `quod’ significatur per `filium bovis,’ vers. 7: inde conformatio, e communicatio Divini cum Humano et Humani cum Divino, vers. 8

AC n. 2138 2138. SECUNDO agitur de perceptione Domini in illo statu de Rationali apud Ipsum, quod exueret humanum et fieret Divinum.

AC n. 2139 2139. Quod Rationale fieret Divinum, significatur per `filium, quem Sarah pareret,’ vers. 9: quod verum rationale humanum apud Dominum id non perciperet, ita non crederet, significatur per `risum Sarae ad januam tentorii, quae post illam,’ vers. 10-13, 15: confirmatum quod Dominus etiam illud exueret, et loco ejus Verum Divinum indueret, vers. 14.

AC n. 2140 2140. TERTIO agitur de dolore et anxietate Domini super humanum genus quia tantum amore sui, et inde cupiditate imperandi super alios ex malo et {1} falso, imbutum esset, pro quo in illo statu intercessit, et obtinuit ut salvarentur illi apud quos bona et vera essent; at quinam sint, ordine recensetur.
@1 i ex.$

AC n. 2141 2141. Perceptio Domini de humano genere quod in malo et {1} falso; `Sodoma’ est amor sui et inde cupiditas imperandi ex malo, `Amora’ est ex falso, vers. 16, 20: quod non celari potuerit Domino in illo statu, quia per Ipsam et ab Ipso omnis salvatio, vers. 17-19 nempe quod visitandi, quando ad summum malitia eorum pervenit, vers. 20, 21 cum in perceptione illa esset, vers. 22 quod intercesserit pro illis; primam pro illis apud quos vera, et ea plena bonis, qui significantur per `quinquaginta,’ vers. 23-26: tam pro illis apud quos minus boni, sed hoc usque conjunctum veris, qui significantur per `quadraginta quinque,’ vers. 27, 28: dein pro illis qui in tentationibus fuerunt, qui significantur per `quadraginta,’ vers. 29: ut et pro illis qui in aliquibus pugnis contra mala [fuerunt], qui significantur per `triginta,’ vers. 30: post pro illis apud quos aliunde status affectionis boni, qui significantur per `viginti,’ vers. 31: demum pro illis apud quos status affectionis veri, qui significantur per `decem,’ vers. 32: et jugiter responsum, quod illi salvarentur, vers. 26, 28-32: his peractis, quod Dominus in pristinum statum perceptionis redierit, vers. 33. Haec arcana in hoc capite sunt in sensu interno, quae ex littera non patent {2}.
@1 i in.$
@2 In A there are interesting notes on these last verses, as follows:

Sodoma Amora
Amor imperandi ex malo et amor imperandi ex falso.

50 45 40 30
Si multum boni, adjunctum, per tentationes aut pugnas, aut alios

20 10
status affectionis boni aut affectionis veri. They are followed by a shorter and much corrected form of n. 2136-2141.$

AC n. 2142

2142. SENSUS INTERNUS

Vers. 1. Et apparuit illi Jehovah, in quercetis Mamre, et (o)ille’ sedens ad januam tentorii, incalescente die. `Apparuit illi Jehovah’ significat perceptionem Domini: `in quercetis Mamre’ significat qualitatem perceptionis: `(o)ille sedens ad januam tentorii’ significat sanctum quod tunc Ipsi: `incalescente die’ significat ex amore.

AC n. 2143 2143. `Apparuit illi Jehovah’: quod significet perceptionem Domini, constare potest ex eo quod historica Verbi non sint nisi repraesentativa et verba ibi significativa illarum rerum quae in sensu interno; hic agitur in sensu interno de Domino ac de Ipsius perceptione, quae repraesentata fuit per quod `apparuerit Jehovah Abrahamo’; omnis apparitio, omnis sermo et omne factum in historicis Verbi, talia sunt; quid (o)vero repraesentant, non patet nisi historica non attendantur aliter ac objecta, sicut quae visus, ex quibus datur ansa aut {1} copia cogitandi de rebus sublimioribus, pro exemplo ex hortis dum videntur, de fructibus, horum usibus, tum de jucunditate vitae ex illis, et adhuc sublimius, de felicitate paradisiaca, seu caelesti; quae cum cogitantur, objecta singula hortulana quidem videntur, sed ita leviter ut non attendantur: ita quoque se habet cum historicis Verbi, in quibus cum caelestia et spiritualia quae in interno sensu sunt, cogitantur, tunc historica et ipsa verba non aliter attenduntur.
@1 et.$

AC n. 2144 2144. `In quercetis Mamre’: quod significet qualitatem perceptionis, constat ex repraesentatione et significatione `quercetorum,’ tum ex repraesentatione et significatione `Mamre’: quid querceta in genere repraesentaverunt {1} et significaverunt,’ {2} in Parte Prima n. 1442, 1443, ostensum; et quid querceta Mamre in specie, n. 1616, nempe quod perceptiones, sed quales sunt humanae ex scientificis, et ex primis rationalibus quae inde; [2] quid perceptio, hodie ignotissimum est quia nullus hodie in perceptione est in quali fuerunt Antiqui et imprimis Antiquissimi; hi ex perceptione noverunt num bonum esset et consequenter num verum; erat influxus in rationale (c)eorum a Domino per caelum, ex quo ilico cum cogitarunt de aliquo sancto, percipiebant: num ita esset vel non ita esset: periit dein talis perceptio apud hominem cum non amplius in caelestibus ideis sed solum in mundanis et corporeis coepit esse {3}: et loco ejus successit conscientia, quae quoque est species perceptionis, nam agere contra conscientiam et secundum conscientiam, non aliud est quam appercipere inde, num ita vel non ita sit aut faciendum; [3] sed conscientiae perceptio non est ex bono quo influit {4}, sed est ex vero quod secundum sanctum cultus eorum implantatum est rationali ab infantia, ac postea confirmatum, hoc tunc unice bonum esse credunt: inde est conscientia species perceptionis, sed ex vero tali, cui cum insinuatur charitas et innocentia a Domino, existit bonum (o)istius conscientiae {5}; ex his paucis constare potest quid perceptio; (m)sed inter perceptionem et conscientiam est multa differentia;(n) videantur quae de perceptione in Parte Prima dicta n. 104, 125, 371, 483, 495, 503, 521, 536, 597, 607, 784, 865, 895, 1121, 1616: (o)quae de perceptione spirituum et angelorum, n. 202, 203, 1008, 1383, 1384, 1390-1392, 1394, 1397, 1504: (o)et quod eruditi non sciant quid perceptio, n. 1387. [4] Quod Dominum attinet, dum vixit in mundo, omnis Ipsius cogitatio fuit ex perceptione Divina quia solus Divinus et Caelestis Homo, nam solus in quo Ipse Jehovah, ex quo Ipsius perceptio, de qua etiam in Parte Prima n. 1616, 1791. Perceptiones Ipsius fuerunt interiores magis et magis, quo propius accessit ad unionem cum Jehovah; nunc qualis Ipsius perceptio fuit, constare potest ex illis quae de `quercetis Mamre’ in Parte Prima n. 1616 dicta sunt; et qualis facta, cum percepit illa quae in hoc capite continentur, in mox sequentibus describitur.
@1 A has subjunctive.$
@2 et$
@3 Before sed.$
@4 i sicut apud antiquissimos.$
@5 i illius.$

AC n. 2145 2145. `Sedens ad januam tentorii’: quod significet sanctum quod tunc Ipsi, nempe sanctum amoris, qui significatur per `incalescentem diem,’ de quo sequitur, constat ex significatione `tentorii’ quod sit sanctum, de qua n. 414, 1102, 1566; et causa cur per `tentoria’ significata sint sancta, ibi videatur: quia tunc Dominus fuit in perceptione quae significatur per `querceta Mamre,’ quae est inferior rationalis sed usque interior quam quae significatur per `quercetum Moreh,’ de qua n. 1442, 1443, hic repraesentatur et sic significatur per id quod `sederit ad januam tentorii,’ hoc est, ad introitum ad sanctum: quomodo se habet cum perceptionibus quod minus et magis interiores sint, illustrari potest ab Antiquissimorum perceptionibus, ex quibus audivi quod quo plus essent in scientificis ex illis quae erant objecta auditus et visus, eo perceptiones eorum fuissent inferiores; at quo plus ab illis elevabantur ad caelestia charitatis et amoris, eo fuerint interiores, quia tunc propius erant Domino.

AC n. 2146 2146. `Incalescente die’: quod significet ex amore, constat ex significatione `caloris’ quod in sensu interno sit amor; et quia calor est vel diei vel anni, repraesentatur amor vel per calorem diei vel per calorem anni, secundum illa quae in historicis memorantur: qua `calor’ significet amorem, ex eo constare potest quod amor dicatur calor spiritualis et quod omnis affectio significetur per incalescentiam, etiam in sermone vulgari; et praeterea ex eo quod amor et ejus affectiones, in interioribus hominis, tum quoque in exterioribus ejus inque ipsis corporeis, manifestum se sistant per speciem caloris; immo nec aliunde est origo ejus apud hominem, cum ex interioribus ejus effluit: sed qualis amor, talis calor; amor caelestis et amor spiritualis sunt {1} qui genuinum calorem sistunt; omnis alius calor, qui nempe ex amoribus sui et mundi, tam ex aliis amoribus spurcis, est immundus, et fatiscit in altera vita in excrementitium, videatur n. 1773. Praeterea sciendum quod sanctum nusquam praedicetur nisi ex amore et charitate, (non autem ex fide nisi quantum amoris aut charitatis fidei veris inest; fidei vera non sancta sunt nisi inde; videantur quae prius n. 2049.
@1 est.$

AC n. 2147 2147. Vers. 2. Et sustulit oculos suos, et vidit, et ecce tres vii stantes super illum; et vidit, et cucurrit obviam illis, a janua tentorii, et incurvavit se versus terram. `Sustulit oculos suos’ significat quod viderit intra se: `et ecce tres vili stantes super illum’ significat Divinum Ipsum, Divinum Humanum et Sanctum procedens: `et vidit’ significat cum hoc apperciperet: `et cucurrit obviam illis’ significat quod propius cogitatione accesserit ad illa quae percipiebantur: `a janua tentorii’ significat a sancto quod tunc Domino: `et incurvavit se versus terram’ significat effectum humiliationis ex gaudio inde.

AC n. 2148 2148. Quod `sustulit oculos suos’ significet quod viderit intra se, constat a significatione `tollere oculos’; per `oculos’ in Verbo significatur visus interior seu {1} intellectus, ut constare potest a locis n. 212 citatis inde `tollere oculos’ est videre et {2} percipere illa quae supra se; qua interiora sunt, in Verbo exprimuntur per superiora, sicut sursum spectare, tollere oculos ad caelum, alta cogitare {3}, et hoc ex causa qui homo putat {4} caelum in alto esse seu supra se, cum tamen non in alto est sed in internis; (m)ut cum homo in caelestibus amoris est, caelum ejus tunc est intra illum, videatur n. 450;(n) inde liquet quod `tollere oculos’ significet videre intra se.
@1 aut.$
@2 seu.$
@3 Before tollere.$
@4 putavit.$

AC n. 2149 2149. `Ecce tres viri stantes super illum’: quod significet Divinum Ipsum, Humanum Divinum et Sanctum procedens, constare potest absque explicatione, nam unicuivis notum est quod Trinum sit, et hoc Trinum Unum; quod Unum sit, in hoc capite manifeste patet, nempe vers. seq. 3, ubi dicitur, `Dixit, Domine mi, si quaeso inveni gratiam in oculis Tuis, ne quaeso transeas {1},’ quae dicta ad tres viros: insuper vers. 20, `Et dixit, Revertendo revertar ad te {2}: vers. 13, `Et dixit Jehovah ad Abraham’: vers. 15, Dixit {3}, Non, quod risisti’: vers. 17, `Et Jehovah dixit, Num celans Ego ab Abrahamo, quod Ego faciens?: vers. 19, `Quia novi illum’: vers. 20, `Et dixit Jehovah’: vers. 21, `Descendam et {4} videbo, num secundum clamorem ejus, qui venit ad Me, fecerint consummationem, et si non, cognoscam’: vers. 23, `{5} Abraham dixit, Num etiam delebis justum cum impio?: vers. 25, `Absit Tibi, a faciendo {6} secundum rem hanc, absit Tibi’: vers. 26, `Et dixit Jehovah, Si invenero quinquaginta justos, parcam toti loco propter eos’: vers. 27, `Suscepi ad loquendum ad Dominum meum’: vers. 28, `Num disperdes in quinque totam urbem? et dixit, Non perdam, si invenero ibi (x)quadraginta quinque’: vers. 29, `{5} Addidit adhuc loqui ad Ipsum: dixit, Non faciam propter quadraginta’: vers. 30, `Ne succenseatur {4} Domino meo, dixit, Non faciam, si invenero ibi triginta’: vers. 31, `Suscepi ad loquendum ad Dominum meum; dixit, Non perdam propter viginti’: vers. 32, `Ne quaeso succenseatur Domino meo: et dixit, Non perdam propter decem’: vers. 33, `Et ivit Jehovah, quando absolvit loqui ad Abraham’ Exinde constare potest quod per `tres viros, qui apparuerunt Abrahamo’ significatum sit Divinum Ipsum, (t)Humanum Divinum et Sanctum procedens, et quod Trinum in se Unum sit: in sensu interno agitur hic de Jehovah quod apparuerit Domino et quod Dominus hoc perceperit, sed non per apparitionem, qualis fuit Abrahamo; nam quod tres viri visi Abrahamo, est historicum verum, sed repraesentat Divinam Perceptionem seu perceptionem ex Divino quae fuit Domino cum in humano, de qua perceptione in sequentibus agitur.
@1 i desuper servo tuo.$
@2 i juxta tempus hoc vitae.$
@3 i Negavit Sarah et.$
@4 i quaeso.$
@5 i Et.$
@6 ad faciendum I.$

AC n. 2150 2150. `Et vidit’: quod significet cum hoc apperciperet, constat a significatione `videre’ in sensu interno quod sit intelligere, et appercipere, tum illuminari, de qua n. 1584; quod `videre’ illa significet, nihil communius est in Verbo; hic significatur quod apperceperit perceptionem ex Divino affore {1}, ut modo dictum.
@1 A. had esse but changed to affore.$

AC n. 2151 2151. Quod `cucurrit Abraham obviam illis’ significet quod propius accesserit ad illa quae percipiebantur, constat ex serie rerum in sensu interno, agitur enim in versu praecedente de perceptione Domini in qua fuit; in hoc versu, quod animadverteret perceptione: ex Divino, hic nunc quod propius accesserit ad (c)eam, repraesentatur et sic significatur per quod `cucurrit obviam illis.’

AC n. 2152 2152. `A janua tentorii’: quod significet a sancto quod tui Domino, constat a significatione `tentorii’ quod sit sanctum; et significatione `januae’ quod sit introitus ad sanctum, de quibus supra n. 2145.

AC n. 2153 2153. `Et incurvavit se versus terram’: quod significet effectum humiliationis ex gaudio inde, constat ex significatione `incurvare se’ quod sit humiliare; sicut omnes affectiones interiores correspondenti sibi gestus habent in externis, seu in corporeis, qui gestus sunt effectus affectionum ut suarum causarum efficientium, ita affectio humiliationis habet humiliationem, ut et prostrationem; quod hoc {1} fuerit ex gaudio, constat, quia appercepit, ut dictum {2}, perceptionem ex Divino. De statu humiliationis Domini cum fuit in Humano, passim prius actum est, et in sequentibus hujus capitis, ex Divina Domini Misericordi agendum.
@1 hic.$
@2 i est.$

AC n. 2154 2154. Vers. 3. Et dixit, Domine mi, si quaeso inveni gratiam in oculis tuis, ne quaeso transeas desuper servo tuo. `Et dixit’ significat quod ita cogitavit: `Domine mi’ significat Trinum in Uno: `si quae’ inveni gratiam in oculis tuis’ significat respectivum status Domini cum perceptionem illam animadvertit: `ne quaeso transeas desuper servo tuo significat quod impense desideraverit ne illud quod incepit percipere, transiret; `servus’ est humanum apud Dominum antequam Divinum factum.

AC n. 2155 2155. Quod `dixit’ significet quod ita cogitavit, constat e significatione `dicere’ in sensu historico quod sit percipere, de qua prius n. 1898, 1919, (x)2080.

AC n. 2156 2156. `Domine mi’: quod significet Trinum in Uno, nempe Divinum Ipsum, Humanum Divinum, Sanctum procedens, quod Trinum in Uno est, quare hic dicitur Dominus in singulari; similiter vers. 27, 31, `Ecce quaeso suscepi ad loquendum ad Dominum meum {1}’: et vers. 30, 32, `Ne quaeso succenseatur Domino meo.’ Tum etiam tres illi {2} viri dicuntur Jehovah: vers. 13, `Dixit Jehovah ad Abraham’: vers. 14, `Num mirabile erit pro jehovah quicquam?’: vers. 22, `Abraham adhuc stans coram Jehovah’: vers. 33, `Et ivit Jehovah, quando absolvit loqui ad Abrahamum’: inde constat quod tres viri, hoc est, (t)Divinum Ipsum, Humanum Divinum et Sanctum procedens sint idem ac Dominus, (c)et Dominus idem ac Jehovah; in Christiana fide, quae Symbolica appellatur, idem agnoscitur ubi haec apertis verbis, `Non tres Increati sunt, non tres Infiniti, non tres Aeterni, non tres Omnipotentes, non tres Domini, sed Unus.’ Non alii sunt qui separant hoc Trinum quod in Uno, quam qui dicunt se agnoscere unum Ens Supremum, creatorem universi, quod ignoscitur illis qui extra Ecclesiam sunt; sed qui ita {3} intra Ecclesiam dicunt, ne quidem agnoscunt aliquem Deum, tametsi id aiunt, et quandoque putant; minus agnoscunt Dominum.
@1 cum Domino meo I.$
@2 hi.$
@3 After Ecclesiam.$

AC n. 2157 2157. `Si quaeso inveni gratiam in oculis tuis’: quod significet respectivum status Domini cum perceptionem illam animadvertit, constare potest ab affectione humiliationis quae in ipsis his verbis, tum quoque in mox sequentibus his, `ne quaeso transeas desuper servo tuo,’ in quibus etiam humiliatio: in singulis quae in Verbo, inest et affectio et res; caelestes angeli Verbum percipiunt quale est in sensu interno quoad affectionem; at `spirituales angeli’ quale est in sensu interno quoad rem; qui percipiunt Verbum in sensu interno quoad affectionem, nihil attendunt ad voces, quae sunt rei, sed formant sibi ideas ex affectione et ejus serie, et hoc cum varietate indefinita; ut hic ad verba `Si quaeso inveni gratiam in oculis tuis, ne quaeso transeas desuper servo tuo’ percipiunt statum humiliationis Domini in Humano, sed unice affectionem humiliationis, inde ineffabili modo, varietate et copia, formant sibi ideas caelestes quae vix dici queunt ideae, sed totidem affectionum et perceptionum luces, quae in continua serie sequuntur secundum seriem affectionis rerum quae in Verbo quod legitur; [2] inde constare potest quod perceptio, cogitatio et loquela angelorum caelestium sit ineffabilior et multo opulentior perceptione, cogitatione et loquela angelorum spiritualium, nam haec modo determinatur ad rem secundum seriem dictionum; de loquela (t)angelorum caelestium quod talis, videatur in Parte Prima n. 1647; inde est quod haec, `si quaeso inveni gratiam in Oculis tuis,’ in sensu caelesti, significent respectivum status Domini cum perceptionem illam animadvertit: praeterea `invenire gratiam in Oculis tuis’ fuit formula sollemnis in omni respectivo; ut constare potest ex Labanis respectivo ad Jacobum,
Dixit ad eum Laban, Si quaeso inveni gratiam in oculi tuis, Gen. xxx 27;
Jacobi ad Esavum,
Dixit Jacobus, Ne quaeso, si quaeso inveni gratiam in oculis tuis, Gen. xxxiii 10;
et similiter alibi in Verbo.

AC n. 2158 2158. `Ne quaeso transeas desuper servo tuo’: quod significet quod impense desideraverit, se habet similiter, sicut modo dictum [est,] quod nempe sit respectivum quoque hic, quod ita exprimitur, et simul affectio desiderii ne illud quod incepit percipere, transiret.

AC n. 2159 2159. Quod `servus’ sit humanum apud Dominum antequam Divinum factum, constare potest ex pluribus locis apud Propheta’ causa est, de qua aliquoties prius, quod humanum apud Dominum non aliud fuerit, antequam illud exuerit, et Divinum fecerit: humanum apud Ipsum fuit ex matre, ita infirmum, secum habens inde hereditarium, quod per tentationum pugnas {1} evicit et prorsus expuli usque adeo ut nihil reliqui de infirmo et hereditario (c)ex matre habuerit, immo tandem nec quicquam a matre; sic ut exuerit prorsus maternum ut non amplius filius ejus; quemadmodum etiam Ipse dicit, apud Marcum,
Dixerunt Jesu, Ecce mater Tua, et fratres Tui foris quaerunt Te; et {2} respondit illis, dicens, Quae est mater Mea, aut fratres Me et circumspiciens circumcirca, qui circum Ipsum sedebant, dixi Ecce mater Mea, et fratres Mei; quisquis namque fecerit voluntatem Dei, hic frater Meus, et soror Mea, et mater Mea, iii 32-35; Matth. xii 46-49 [A.V. 46-50]; Luc. viii 20, 21.
[2] Cumque exuerit hoc humanum, induit Humanum Divinum, ex quo appellavit Se `Filium hominis,’ ut pluries in Verbo Novi Testamenti, tum etiam `Filium Dei’; et per `Filium hominis’ significavit ipsum verum et per `Filium Dei’ ipsum bonum, quod fuit Humanae Ipsius Essentiae cum facta Divina; prior status fuit humiliationis Domini, hic autem glorificationis Ipsius, de quo prius, n. 1999: [3] in statu priore, nempe humiliationis, cum adhuc habuit {3} apud se’ humanum infirmum, adoravit Jehovam sicut alium a Se, et quidem sicut servus, nam humanum `infirmum’ non aliud est respective; quare etiam in Verbo de humano illo praedicatur `servus’; ut apud Esaiam,
Protegam super civitatem hanc ad servandum illam propter Me, et propter Davidem servum Meum, xxxvii 35;
ubi de Assyriis, in quorum castris ab angelo percussi sunt centum et octoginta quinque omnia; `David’ pro {4} Domino Qui quia venturus, quoad humanum dicitur `servus’; quod `David’ in Verbo pro Domino, videatur n. 1888: [4] apud eundem Prophetam,
Ecce, servus Meus, cui innitar, electus Meus, beneplacet anima Mea, dedi spiritum Meum super illum; judicium gentibus proferet, xlii 1;
ubi manifeste de Domino de quo `servus et electus,’ cum fuit in humano, praedicatur: apud eundem,
Quis caecus, nisi servus Meus et surdus sicut angelus [Meus, quem] mittam? quis caecus sicut perfectus, et caecus sicut servus Jehovae? xlii 19;
ubi etiam de Domino de quo similiter `servus et angelus,’ cum fuit in humano, praedicatur: [5] apud eandem,
Vos testes Mei, dictum Jehovae, et servus Meus, quem elegi; propterea ut sciatis et credatis Mihi, et intelligatis, quod Ego Ipse, xliii 10:
apud eundem,
Dixit Jehovah formator meus ab utero in servum sibi, ad reducendum Jacobum ad Ipsum, et Israel Ipsi congregetur:… et dixit, Leve est {5}, ut sis Mihi servus ad erigendum tribus Jacobi,… dedi te in lucem gentium, ad esse salutem Meam usque ad extremitatem terrae, xlix 5, 6;
ubi etiam manifeste de Domino, ac de humano Ipsius, antequam factus `lux gentium,’ et `salus ad extremitatem terrae ‘{6}: `apud eundem,
Quis inter vos timens Jehovae, audiens vocem servi Ipsius, qui ambulat in tenebris, et non splendor ei? confidat in nomine Jehovae, et innitatur Deo suo, l 10;
`servus’ etiam pro humano apud Dominum, in quo cum fuit et docuit viam veritatis, est `vox servi Jehovae’: [6] apud eundem,
Vadens coram vobis Jehovah, et colligens vos Deus Israelis, ecce prudenter aget servus Meus, (x)extolletur et exaltabitur et evehetur valde, lii 12, 13;
quod de Domino cum fuit in humano praedicetur `servus,’ constat nam de illo dicitur, quod `extolletur, exaltabitur et evehetur’: apud eundem,

Non forma illi, et non honor, vidimus illum, sed non aspectus,… contemptus, vir dolorum, notus morbo; Jehovah voluit conterere illum, infirmum fecit: si posuerit reatum animam suam, videbit semen, prolongabit dies, et voluntas Jehovae per manum Ipsius prosperabitur: ex labore animae suae videbit, saturabitur, per cognitionem suam justificabit justus servus Meus multos; iniquitates eorum Ipse portavit, liii 2, 3, 10, 11;
ubi aperte, sicut in toto hoc capite {7} agitur de statu humiliationis Domini; quod tunc in infirmo humano, etiam dicitur, nempe quo `vir dolorum, notus morbo, infirmus, in labore animae suae fuerit praeter plura, in quo statu praedicatur `servus.’
@1 i et victorias.$
@2 at.$
@3 apud se haberet.$
@4 i ibi.$
@5 es I.$
@6 i hoc est Deus et Jehovah.$
@7 i apud prophetam.$

AC n. 2160 2160. Vers. 4. Accipiatur quaeso parum aquae, et lavate pedes vestros, et incumbite sub arbore. `Accipiatur quaeso parum aquae’ significat quod accederent, seque demitterent a Divinis ad intellectualia Illius propius: `et lavate pedes vestros’ significat quod induerent {1} aliquid naturale, ut in statu illo in quo tunc fuit, melius percipere `et incumbite sub arbore’ significat ad perceptionem Sui status in quo erat; `arbor’ est perceptio.
@1 In 2161-2 both A and I have indueret.$

AC n. 2161 2161. Quod `accipiatur quaeso parum aquae’ significet quo accederent seque demitterent a Divinis ad intellectualia Illius propius, non ita constare potest ex his verbis solum quod `acciperent parum aquae,’ sed ex serie rerum quae in hoc versu, et earum nexu cum illis quae antecedunt et sequuntur; ex his quae in hoc versu, nusquam aliquis sciret quod `accipiatur quaeso parum aquae, et lavate pedes vestros, et incumbite sub arbore’ significarent quod Divinum se demitteret propius ad perceptionis statum in quo tunc fuit Dominus, ac indueret aliquid naturale ut melius perciperet; non enim patet vestigium hujus arcani in {1} vocibus historice intellectis; sed quod usque significent illa in sensu interno, ac ita illa {2} percipiant angeli, pro certo scio; [2] exinde {3} constare potest quanta et quam alte arcana in Verbo latent; praeterea patere {4} potest (c)a significatione vocum in sensu interno, nempe ex significatione `aquae’ quod sint intellectualia; (c)a significatione `pedum’ quod sint naturalia; et (c)a significatione `arboris’ quod sit perceptio; ex quibus intellectis, quid in sensu interno significant, a serie rerum et earum nexu cum antecedentibus et consequentibus constare potest, nempe quod illa quae dicta sunt: quod `aquae’ significent scientifica et rationalia, proinde intellectualia, in Parte Prima n. (x)28, 680 ostensum est {5}; et ex perplurimis aliis locis in Verbo constare potest {6}, quae producere, prolixum nimis foret.
@1 A d verbis, i vocibus.$
@2 eadem.$
@3 inde.$
@4 constare.$
@5 Before in Parte.$
@6 Before ex perplurimis.$

AC n. 2162 2162. Quod `lavate pedes vestros’ significet quod indueret aliquid naturale, ut in statu illo in quo tunc fuit, melius perciperet, constare potest (c)a significatione `pedum’ quod sint naturalia, tum similiter ex serie rerum; quod arcana hic lateant, aliquantum constare potest ex eo quod Abrahamus precatus tres viros, ut acciperent parum aquae et lavarent pedes, utque inniterentur sub arbore, cum tamen novit quod Dominus seu Jehovah esset; etiam ex eo quod talia alioquin non memorata fuissent. [2] Quod {1} `pedes’ significent naturalia, constare potest a repraesentativis in altera vita, et inde repraesentativis apud
antiquissimos, ac ita in Verbo; caelestia (o)et spiritualia repraesentantur per `caput,’ et per quae capitis sunt; per `pectus’ et quae pectoris sunt, rationalia et quae rationalium sunt; per `pedes’ et quae pedum sunt, naturalia et quae naturalium {2}; inde est quod `planta et calcaneum pedis’ significet infima naturalia, de quibus videatur n. 259; et quod `calceus’ omnium infima quae sordent, de quo n. 1748. [3] Similia significantur per illa quae {3} repraesentata sunt in somniis et visionibus (o)apud Prophetas,
Ut statua visa Nebuchadnezzari, cujus caput aurum bonum, pectus et brachia argentum, venter et femora aes, crura ferrum, pedes ex parte ferrum et ex parte argilla; Dan. ii 32, 33;
ubi `caput’ significat caelestia, quae intima, et {4} sunt aurum, ut ostensum n. 113, 1551, 1552; `pectus et brachia,’ spiritualia seu rationalia, quae sunt argentum, ut ostensum n. 1551: `pedes’ autem inferiora quae sunt’ naturalia, quorum vera significantur per `ferrum,’ et bona per `argillam seu lutum,’ quod ferrum sit verum {5}, videatur n. 425, 426, et quod lutum sit bonum {6}, n. 1300, (o)utrumque hic naturale’; ita quoque sibi succedunt in regno Domini in caelis, inque Ecclesia quae est regnum Domini in terris, tum in unoquovis qui est {7} regnum Domini. [4] Similiter se habet cum visione, quae Danieli, de qua haec,
Sustuli oculos meos et vidi, ecce vir unus indutus linteis, e lumbi `illius cincti auro Uphasi, et corpus sicut Tarshish, et facie (c)illius sicut aspectus fulguris, ac oculi `illius sicut lampades igni et brachia et pedes (c)illius, sicut splendor aeris levigati, x 5, 6;
per haec significantur in specie interiora Verbi quoad bona et vera `brachia et pedes’ sunt ejus exteriora, quae sunt sensus litterae, quia ibi naturalia, a naturalibus enim desumpta [sunt]: praeterea quid unum quodvis significat, nempe lumbi, corpus, facies {8}, oculi, et plura qua’ apud hominem, constare potest a repraesentativis in altera vita, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, dicetur ubi de Maximo Homine, qui est caelum Domini, ac de repraesentativis inde in mundo spirituum. [5] Quod legitur
De Mose, Aharone, Nadab, Abihu, et septuaginta senioribus quod viderint Deum Israelis, sub Cujus pedibus erat quasi opus lapidis sapphiri, et quasi substantia caeli quoad puritatem, Exod. xxiv 9, 10,
significant {9} quod viderint modo externa Ecclesiae, repraesentata in naturalibus; tum (o)etiam sensum litteralem Verbi, in quo etiam externa repraesentantur per naturalia, ut dictum; quae sunt `pedes,’ sub quibus sicut opus lapidis sapphiri, et quasi substantia caeli; quod Dominus fuerit Qui illis visus, sed solum in illis inferioribus seu naturalibus constat, nam dicitur `Deus Israelis,’ Quem omnia Ecclesiae repraesentabant, et omnia Verbi in sensu interno significabant; nam Dominus sistitur videndus secundum illa quae tunc significantur, sicut apud Johannem, sicut {10} vir super equo albo, ibi {11} quod significaverit Verbum, claris verbis dicitur, Apoc. xix 11, 13. [6] Animalia visa Ezechieli qua fuerunt cherubi, sunt descripti {12} quoad caelestia et spiritualia, per facies et alas, (o)ut et plura, at quoad naturalia ita,
Pedes eorum, pes rectus, et planta pedum illorum, quasi planta pedis vituli, et micantes sicut splendor aeris levigati, Ezech. i 7;
quod pedes dicantur `micuisse instar aeris levigati,’ hoc est, naturalia, est quia `aes’ significat bonum naturale, de quo n. 425, 1551. Similiter quod apparuit Johanni,
Ut Filius hominis,… cujus oculi essent sicut flamma ignis, et pedes similes chalcolibano, Apoc. i 14, 15; ii 18.
Quod `pedes’ significent naturalia, porro patet a sequentibus; [7] apud Johannem,
Vidit {13} angelum fortem descendentem e caelo, circumdatum nube, et iris circum caput, et facies illius sicut sol, et pedes illius sicut columnae ignis; habentem in manu sua libellum apertum, et ponentem pedem suum dextrum super mare, sinistrum super terram, Apoc. x 1, 2;
per quem angelum similiter significatur Verbum: quale est in interno sensu, per `iridem circum caput, et per faciem sicut sol’; at sensus externus seu litterae, per `pedes’; `mare’ sunt naturalia vera, `terra’ naturalia bona; inde constat quid significat quod `posuerit pedem dextrum super mare, et sinistrum super terram.’ [8] Memoratur passim in Verbo `scabellum pedum,’ sed ignoratur quid in sensu interno significat; ut apud Esaiam,
Dixit Jehovah, Caeli thronus Meus, et terra scabellum pedum Meorum; ubi illa domus, quam aedificabitis Mihi, et ubi ille locus quietis Meae? lxvi 1;
`caeli’ sunt caelestia et spiritualia, ita intima, tam regni Domini in caelis, quam regni Domini in terris {14}, seu in Ecclesia, tum apud unumquemvis hominem qui est regnum Domini seu Ecclesia; ita {15} etiam caelestia et spiritualia in se spectata quae sunt amoris et charitatis et inde fidei, ita omnia quae sunt cultus interni, similiter omnia quae sunt sensus interni Verbi, haec sunt `caeli,’ et vocantur `thronus Domini’: `terra’ autem sunt inferiora omnia illis correspondentia, ut sunt inferiora rationalia et naturalia, de quibus ex correspondentia etiam caelestia et spiritualia praedicantur, qualia sunt illa quae in caelis inferioribus, tum quae in Ecclesia, quaeque in cultu externo, tum quae in sensu litterali Verbi; verbo omnia quae procedunt ab internis et sistuntur in externis, haec quia naturalia, vocantur `terra’, et `scabellum pedum Domini’; (m)quid caelum et terra in sensu interno [Verbi,] videatur etiam n. 82, 1733: {16} quid novum caelum et nova terra, n. 2117, 2118 fin.’; et quod homo sit exiguum caelum, n. 911, 978, 1900: [9] similiter apud Jeremiam,
Obnubilat in ira Sua Dominus filiam Zionis, projicere fecit e caelis in terram decorem Israelis, et, non recordatus scabelli pedum Suorum in die irae Suae, Thren. ii 1:
tum etiam {17} apud Davidem,
Exaltate Jehovam Deum nostrum, et incurvate vos scabello pedum Ipsius, sanctus Ille, Ps. xcix 5:
alibi apud eundem,
Intrabimus in habitacula Ipsius, incurvabimus nos scabello pedum Ipsius, Ps. cxxxii 7;
putarunt in Ecclesia repraesentativa, ita Judaei, quod domus Dei et templum esset scabellum pedum nescientes quod per `domum Dei et templum’ significatus sit {18} cultus repraesentativus externus; quid interna Ecclesiae quae significabantur {19} per `caelum,’ (o)seu thronum Dei, prorsus ignorabant: [10] apud eundem,
Dictum Jehovae Domino meo, Sede ad dextram Meam, usque dum posuero inimicos tuos scabellum pedibus tuis, Ps. cx 1; Matth. xxii 42 [A.V. 44]; Marc. xii 36; Luc. xx 42, 43;
per `scabellum pedum’ hic similiter significantur naturalia, tam sensualia quam scientifica, et inde rationalia hominis, quae `inimici’ dicuntur quando pervertunt cultum, et hoc ex sensu litterali Verbi; sic ut sit cultus solum in externis, et nullus seu foedus internus, de quo n. 1094, 1175, 1182 {20}; cum ita perversa sunt et foedata, vocantur `inimici’; at quia in se spectata se referunt ad cultum internum, qui cum restituitur, fiunt, ut prius dictum, tam illa quae sunt cultus externi quam quae sunt sensus litterae Verbi, `scabellum pedum’: [11] apud Esaiam,
Gloria Libani ad te veniet; abies, taeda, buxus simul, ad decorandum locum sanctuarii Mei, et locum pedum Meorum honorabilem reddam, lx 13;
ibi agitur de regno Domini et Ecclesia, cujus caelestia spiritualia sunt `gloria Libani seu cedri,’ caelestia autem naturalia sunt `abies, taeda, buxus,’ sicut etiam alibi in Verbo; ita quae externa cultus sunt, de quibus dicitur quod `locum pedum Meorum honorabilem reddam,’ qui non honorabilis fieri potest per abietem, taedam, buxum, sed per illa quae significant; [12] quod `pedes’ illa significent, constat quoque ex repraesentativis in Ecclesia Judaica, ut per quod
Lavarent Aharon et filii ejus manus et pedes, antequam intrarent in tabernaculum {21}, Exod. xxx 19, 20; xl 31, 32;
quae quod repraesentaverint arcana, nullus non videre potest, nam quid lavatio manuum et pedum nisi externum quid, quod nihil facit nisi internum sit mundum et purum? (m)Nec internum per lavationem illam mundari et purificari potest; sed quia omnes ritus istius Ecclesiae significabant interna quae sunt caelestia et spiritualia, ita hic quoque, nempe munditiem {22} externi cultus, qui tunc mundus est quando in externo internus est {23}; inde lavacra eorum fuerunt ex aere, ut quoque magnum {24} illud quod `mare aeneum’ dictum, cum decem labris minoribus ex aere, circa templum Salomonis, 1 Reg. vii 23, 38; quia `aes” repraesentabat bonam externi cultus, quod idem est ac bonum naturale, de qua `aeris’ significatione videatur n. 425, 1551. [13] Similiter repraesentativam fuit quod
Vir, in quo esset fractura pedis aut fractura manus,… e semine Aharonis, non accederet ad offerendum ignita Jehovae, Lev. xxi 19, 21;
per `fractos pedibus (o)et manibus repraesentabantur illi qui in cultu perverso externo sunt; [14] quod `pedes’ significent naturalia, patet etiam alibi passim apud Prophetas, ut (o)prophetica haec apud Mosen,
Benedictus prae filiis Asher, sit acceptus fratrum suorum, et intingens in oleam pedem suum, ferrum et aes calcei tui, Deut. xxxiii 24, 25;
haec nulli intellecta erant nisi sciatur quid in sensu interno significant oleum, pes, ferrum, aes, calceus; quod `pes’ sit naturale, `calceus’ adhuc inferius naturale, quale (o)est sensuale corporeum, videatur {25} n. 1748; et quod `oleum’ sit caeleste, n. 886; `ferrum’ verum naturale, n. 425, 426; et `aes’ bonum naturale, n. 425, 1551, inde patet quid involvunt: [15] apud Nahum,
Jehovae in procella et tempestate via, et nubes pulvis pedum Ipsius, 1 3;
ubi `pulvis pedum’ significat naturalia et corporea quae apud hominem, ex quibus nubes. Idem etiam apud Davidem significatur per haec,
Jehovah inclinavit caelos, atque descendit, et caligo sub pedibus Ipsius, Ps. xviii 10 [A.V. 9].
[16] Quando bona et vera fidei per naturale lumen, ut vocant, pervertuntur, in Verbo describitur per pedes, et ungulas {26} bestiae, quibus turbantur aquae, et quibus cibi proculcantur, ut apud Ezechielem,
Prodiisti in flumina, et turbasti quas pedibus tuis, et proculcavit flumina earum;… perdam omnem bestiam ejus desuper aquis multis, et non conturbabit eas pes hominis amplius, nec ungula bestiae, xxxii 2, 13;
agitur hic de Aegypto per quam quod significatae sint scientiae, ostensum est n. 1164, 1165, 1462; ita per `pedes et ungulas, quibus turbantur flumina et aquae,’ scientifica ex sensualibus et ex naturalibus, ex quibus ratiocinantur de arcanis fidei, nec prius quam per illa capiuntur, credunt, quod est nusquam credere, nam quo magis ratiocinantur tales, eo minus credunt; videantur quae n. 128-130, 215, 232, 233, 1072, 1385. Ex his omnibus nunc patet quod per `pedes’ in Verbo significentur naturalia; sed quid significatur amplius, ex serie rerum patet.
@1 i itaque.$
@2 quae infra illa sunt, ut sunt rationalia, et quae rationalium, per pectus, et quae pectoris sunt; quae autem adhuc inferiora sunt, ut sunt naturalia, per pedes, et quae pedum sunt.$
@3 i prophetis.$
@4 quae.$
@5 de ferro.$
@6 de luto.$
@7 in quo.$
@8 In the citation preceding `facies… fulguris’ was a later insertion, hence A omits facies here.$
@9 significarunt.$
@10 ut.$
@11 sic.$
@12 i etiam.$
@13 Johannes vidit.$
@14 Ipsius in terra.$
@15 tum.$
@16 A has this clause after 1900.$
@17 Similiter.$
@18 significetur.$
@19 significantur.$
@20 i et alibi.$
@21 tentorium.$
@22 munditiem, et quidem.$
@23 sit.$
@24 A had mare aeneum ad templum Salomonis, quia aes… but alters to quoque, omitting minoribus and with ad for circa.$
@25 ostensum est.$
@26 pedem et ungulam.$

AC n. 2163 2163. `Incumbite sub arbore’: quod significet ad perceptionem Sui status in quo fuit, constat ex significatione `arboris’ quod sit perceptio, de qua n. 103; ipse sensus inde ex serie rerum, quod sit ille: quod `arbores’ significaverint perceptiones, inde fuit quia caelestis homo comparatus et assimilatus fuit paradiso seu horto in Edene, inde perceptiones caelestium apud eum `arboribus’ ibi.

AC n. 2164 2164. Vers. 5. Et accipiam frustum panis, et fulcite cor vestrum, postea transeatis, nam quamobrem transiistis ad servum vestrum; ei dixerunt, Ita facias quemadmodum locutus es. `Accipiam frustum panis’ significat aliquid caeleste adjunctum: `fulcite cor vestrum’ significat quantum convenit: `postea transeatis’ significat cum absolverit percipere quod sic contentus esset: `nam quamobrem transiistis ad servum vestrum’ significat quod ideo venerint: `et dixerunt, Ita facias quemadmodum locutus es’ significat quod ita fieret.

AC n. 2165 2165. `Accipiam frustum panis’: quod significet aliquid caeleste adjunctum, constat a significatione `panis’ quod sit caeleste, de qua prius n. 276, 680, 681, 1798; quod `panis’ significet caeleste, est quia panis significat in genere omnem cibum, ita in sensu interno, omnem cibum caelestem; cibus caelestis quid sit, in Parte Prima n. 5658: 680, 681, 1480, 1695 dictum est: quod `panis’ (t)significet in genere omnem cibum, ex his locis Verbi constare potest; de Josepho legitur;
Quod dixerit ad illum qui super domum suam {1}, quod deduceret viros, hoc est, fratres suos domum, et mactaret mactanda et praepararet;… et postea cum praeparata erant, et comederent; dixit, Ponite panem, Gen. xliii 16, (x)31,
quod erat ut praepararent mensam, ita `panis’ pro omnibus cibis: de Jethro legitur, quod
Veniret {2} Aharon et omnes seniores Israelis ad comedendum panem cum socero Mosis coram Deo, Exod. xviii 12;

ibi etiam `panis’ pro omnibus cibis: de Manoaho in Libro Judicum,
Dixit Manoahus ad angelum Jehovae, Detineamus quaeso te, et faciamus coram te haedum caprarum; et dixit angelus Jehovae ad Manoahum, Si detinueris me, non comedam panem tuum, xiii 15, 16;
ibi `panis’ pro haedo caprarum:
Cum Jonathan comedit de favo mellis, dixerunt ei, quod Shaul adjuraverit populum, dicendo, Maledictus vir, qui comederit panem hodie, 1 Sam. xiv 27, 28;
ubi `panis’ pro omni cibo: alibi de Shaule,

Cum Shaul assedit ad comedendum panem,…. dixit ad Jonathan, Quare non venit filius Jishaii, etiam heri etiam hodie ad panem? 2 Sam. xx 24, 27;
pro {3} `ad mensam,’ ubi omnis generis cibi: de Davide qui dixit ad Mephiboshethum filium Jonathanis,
Tu comedes panem super mensa mea jugiter, 2 Sam. ix 7, 10:
similiter de Evil Merodacho qui dixit
Quod Jehoiachin rex Jehudae comederet panem jugiter coram illo, omnibus diebus vitae suae, 2 Reg. xxv 29:
de Salomone ita,
Erat panis Shelomonis in diem quemvis, triginta cori similaginis, et sexaginta cori farinae, decem boves saginati, et viginti boves pascui, et centum pecudes, praeter cervum et capream et damam, et gallos saginatos, 1 Reg. v 2, 3 (A.V. iv 22, 23);
[2] ubi manifeste `panis’ pro omnibus illis; nunc quia panis significat in genere omnes cibos, inde significat in sensu interno omnia illa quae cibi caelestes vocantur; quod adhuc melius constare potest ab holocaustis et sacrificiis, quae fiebant ex agnis, bovibus, capris, haedis, hircis, juvencis, bovibus, quae una voce vocabantur `panis igniti Jehovae,’ ut ab his locis manifeste constat apud Mosen ubi agitur de variis sacrificiis, de quibus dicit,
Quod illa adoleret sacerdos super altari, panis igniti Jehovae … in odorem quietis, Lev. iii 11, 16;
omnia illa sacrificia et holocausta ita vocabantur: apud eundem,
Filii Aharonis sancti erunt Deo suo, neque profanabunt nomen Dei sui, quia ignita Jehovae, panem Dei sui, illi offerentes…. Sanctificabis illum, quia panem Dei tui ille offerens…. de semine Aharonis,… in quo fuerit macula, non accedet ac offerendum panem Dei sui, Lev. xxi 6, 8, 17, 21;
ubi etiam sacrificia et holocausta sunt `panis’; ut quoque Leo. xxii 25 alibi,
Praecipe filiis Israelis, et dicas ad eos, Oblationem Meam, panem Meum, in ignita odoris quietis, observabitis, ut offeratis. Mihi in stato tempore suo, Num. xxviii 2;
ibi etiam `panis’ pro sacrificiis omnibus quae ibi recensentur: apud Malachiam,
Offerentes super altari Meo panem pollutum, i 7;
ubi etiam de sacrificiis. Sanctificata ex sacrificiis quae comedebant etiam `panis’ dicebantur, ut constat (c)ab his apud Mosen,
Qui tetigerit immundum,… non comedet de sanctificatis quin immo lavabit carnem suam in aqua, et occideret sol, mundus erit, et postea comedet de sanctificatis, quia panis ejus hoc Lev. xxii 6, 7.

[3] Holocausta et sacrificia in Ecclesia Judaica nihil aliud repraesentabant quam caelestia quae regni Domini in caelis, et regni Domini in terti.’ seu in Ecclesia, tum quae regni Domini seu Ecclesiae apud unum quemvis, in genere omnia illa quae sunt amoris et charitatis, nam haec sunt caelestia; ac unumquodvis genus sacrificii aliquid peculiare haec omnia vocabantur tunc temporis `panis’: cum itaque sacrificia abolebantur, (m)et loco illorum pro externo cultu succederent alia,’ mandatum est ut panis et vinum adhiberentur; [4] quid itaque `panis significat, inde nunc constat, nempe omnia illa quae repraesentabant sacrificia, ita in sensu interno Ipsum Dominum, et quia Ipsum Dominum, significat `ipsum amorem erga universum genus humanum et quae amoris sunt; ut et reciprocum hominis in Dominum et erga proximum; ita significat omnia caelestia, et sic `vinum’ omnia: spiritualia; quod etiam claris verbis Dominus docet apud Johannem,

Dixerunt, Patres nostri man comederunt in deserto, sicut scriptum, Panem e caelo dedit illis ad edendum; dixit illis Jesus, Amen amen dico vobis, Non Moses dedit vobis panem e caelo sed Pater Meus dat vobis panem e caelo verum, Panis namque, Dei est, Qui descendit e caelo, et vitam dat mundo: dixerunt Ipsi Domine, semper da nobis panem hunc; dixit illis Jesus, Ego sum Panis vitae, qui venit ad Me, non esuriet, et qui credit in Me, non sitiet unquam, vi 31-35;
et apud eundem,
Amen dico vobis, Qui credit in Me, habet vitam aeternam, Ego sum Panis vitae, patres vestri comederunt man in deserto, et mortui sunt; hic est Panis, qui e caelo descendit, ut quis ex eo comedat, non morietur {6}: Ego sum Panis vivens, qui e caelo descendit, si quis comederit ex hoc Pane, vivet in aeternum, vi 47-51.
[5] Quia `Panis’ nunc est Dominus, est caelestium quae sunt amoris et sunt Domini, Dominus enim est ipsum caeleste, quia est ipse amor, hoc est, ipsa misericordia: et quia ita, est etiam `panis’ omne caeleste, hoc est, omnis amor et charitas apud hominem, {7} sunt enim a Domino; quare qui non in amore et charitate sunt, non habent Dominum apud se, ita non donantur bonis et felicibus quae per `panem’ in sensu interno significantur. Externum hoc symbolicum mandatum est quia maxima pars generis humani in externo cultu sunt {8}, ideo absque externo aliquo, vix sanctum aliquod apud eos foret; quare cum in amore in Dominum vivunt et in charitate erga proximum, usque internum apud se habent, tametsi non sciunt quod hoc ipsissimum internum cultus sit; ita in externo suo cultu confirmantur in bonis quae per `panem’ significantur: [6] apud Prophetas quoque per `panem’ {9} significantur caelestia quae sunt amoris, ut apud Esai. iii 1, 7; xxx 23; xxxiii 15, 16; lv 2; lviii 7, 8; Thren. v 9; Ezech. iv 16, 17; v 16; xiv 13; Amos iv 6; viii 11; Ps. cv 16; (m)similiter per `panes facierum super mensam,’ de quibus Lev. xxiv 5-9; Exod. xxv 30; xl 23; Num. iv 7; 1 Reg. vii 48.(n)
@1 illius.$
@2 venit.$
@3 i ita.$
@4 Before omnia.$
@5 Ipsius.$
@6 moriatur.$
@7 i haec.$
@8 i immo maxima pars vix sciunt quid internum sit.$
@9 i ubivis.$

AC n. 2166 2166. `Fulcite cor vestrum’: quod significet quantum convenit, non ita constare potest a proxima significatione verborum in sensu interno, sed usque ex serie rerum; agitur enim de perceptione Divina, ut haec propius accederet ad perceptione in humani quod tunc apud Dominum, utque se demitteret ad intellectualia Ipsius, per id quod influeret aliquid naturale, tum aliquid caeleste ei adjunctum quantum convenit, quod est `fulcire cor;’ in sensu proximo `fulcire cor per panem’ est recreari, ita frui tantillo caelesti quantum convenit.

AC n. 2167 2167. `Postea transeatis’: quod significet cum absolverit percipere, quod sic contentus esset, ex serie similiter constat.

AC n. 2168 2168. `Nam quamobrem transiistis ad servum vestrum’: quod significet quod ideo venerint, etiam absque explicatione constat.

AC n. 2169 2169. Quod `dixerunt, Ita facias, quemadmodum locutus es’ significet quod ita fieret, pariter nec opus habet explicatione.

AC n. 2170 2170. Vers. 6. Et festinavit Abraham versus tentorium ad Sarah, et dixit, Festina tria sata farinae similaginis, pinse et fac placentas. `Festinavit Abraham versus tentorium ad Sarah’ significat rationale bonum Domini conjunctum vero Ipsius; `Abraham’ est hic Dominus in illo statu quoad bonum, `Sarah’ quoad verum, `tentorium’ quoad sanctum (o)amoris: `et dixit’ significat perceptionis statum tunc respective: `festina tria sata farinae similaginis, pinse, et fac placentas’ significat caeleste amoris Ipsius in illo statu; `tria’ sunt sancta, `farina similaginis’ est spirituale et caeleste rationalis quod tunc apud Dominum, `placentae’ similiter cum utrumque conjunctum.

AC n. 2171 2171. `Festinavit Abraham versus tentorium ad Sarah’: quod significet rationale bonum Domini conjunctum vero Ipsius, constat ex repraesentatione `Abrahami,’ tum `Sarae,’ et a significatione `tentorii,’ de qua mox. Sicut omnia et singula se habent ad rem de qua agitur in sensu interno, ita haec, nempe ad perceptionem Divinam in illo venit Dominus, cum esset in perceptione humani; sed qui ignorant quid perceptio, nec scire possunt quomodo se cum perceptione habet, minus quod detur perceptio interior magis et magis, nempe perceptio naturalis, tum perceptio rationalis, demum perceptio interna quae Divina {1} et sola fuit Domino; qui in perceptione sunt, ut angeli, sciunt quam optime in qua sunt, num in naturali, vel in rationali, vel in interiore adhuc, quae illis est Divina; quid non Dominus, Cui fuit perceptio ab Ipso Supremo et Infinito Divino, de qua n. 1616 ad fin., 1791, in qua nusquam aliqui angeli, nam in illos influit perceptio a Supremo aut Infinito Divino Domini per Humanum Ipsius Essentiam: quod describatur perceptio Domini, causa est quia cum fuit in Humano: ita notum Ipsi factum quomodo in Ipso uniretur Divinum Ipsum: Humanum Divinum, et Sanctum procedens, dein quomodo Rationale Ipsius fieret Divinum, demum quale sit genus humanum, quod per Ipsum, hoc est, per unionem Humanae Essentiae cum Divina in Ipso: salvaretur; de quibus in hoc capite agitur; propter haec describitur {2} primum perceptio Domini, tum etiam propter ipsam unitionem quae fieret.
@1 quae.$
@2 i hic.$

AC n. 2172 2172. Quod `Abraham’ sit hic Dominus in illo statu quoad bonum, constat ex repraesentatione `Abrahami’; Abraham repraesentat Dominum in humano quando loquitur cum Jehovah, ut hic, sicut etiam prius n. 1989, ubi repraesentabat Dominum in illo statu et in illa aetate, quia tunc etiam cum Jehovah locutus [o]est; alioquin repraesentat `Abraham” Divinum Bonum Domini, et `Sarah’ Divinum Verum, inde {1} nunc rationale bonum.
@1 hic.$

AC n. 2173 2173. Quod `Sarah’ sit hic Dominus quoad verum, constat (c)ex repraesentatione `Sarae’ quod sit verum intellectuale adjunctum bono, hic quod sit verum rationale, ex eadem causa, ut modo de `Abrahamo’ dictum; quod `Sarah’ repraesentet verum, videatur prius n. 1468, 1901, 2063, 2065; bonum et verum in historicis Verbi non aliter possunt quam repraesentari per `conjugium,’ se enim ita habent; est enim Divinum Conjugium inter caelestia et spiritualia; seu quod idem, inter illa quae sunt amoris et quae sunt fidei; seu quod adhuc idem, inter illa quae sunt voluntatis et intellectus; illa sunt boni, haec sunt veri: tale conjugium est in regno Domini in caelis, tale etiam in regno Domini in terris seu in Ecclesia, tale in unoquovis homine, in singulis ejus, immo in omnium singularissimis; quae non in tali conjugio sunt, non vivunt; immo tale conjugium inde est in universa natura inque singulis ejus, sed sub alia forma et specie, alioquin nihil usquam ibi subsisteret: quia tale `conjugium est’ in singulis, apud Prophetas unaquaevis res duplici modo exprimitur, imprimis apud Esaiam, et una expressio se refert ad caeleste seu bonum, altera ad spirituale seu verum, de quo n. 683, 793, 801: quod sit instar conjugii in singulis, videatur n. 718, 747, 917, 1432; (m)inde est quod per `Abrahamum’ repraesentetur bonum Domini et per `Sarah’ verum.(n)

AC n. 2174 2174. Quod `tentorium’ sit quoad sanctum amoris, constat ex significatione `tentorii’ quod sit sanctum, de qua prius n. 414, 1102, (x)1566, 2145.

AC n. 2175 2175. `Et dixit’: quod significet perceptionis statum tunc respective, constat ex significatione `dicere’ in sensu historico quod sit percipere, de qua prius n. 1898, 1919, 2080.

AC n. 2176 2176. `Festina tria sata farinae similaginis, pinse, et fac placentas’: quod significet caeleste amoris Ipsius in illo statu, constat ex significatione `farinae, similaginis et placentae,’ de quibus in mox sequentibus; quod haec involvantur, nusquam aliquis qui in sensi litterali seu vocum, minus qui in historicis per illas descriptis animum tenet, credere potest; nam cogitat non solum de paratu hoc, sed etiam de viris qui ad Abrahamum venerunt, non autem de eo quod arcaniora involvant; quae causa est quod minus credere possit quod in singuli Verbi historicis {1} recondita sint arcana, aeque ac in propheticis; historica enim maxime ad se mentem attrahunt et interiora obfuscant; sed usque quod arcana illis insint, etiam penitus abscondita, ex eo solo constare potest quod Verbum Domini sit, scriptum non solum pro homine sed etiam simul pro caelo, et quidem ita ut cum homo illud legit, angeli tunc habeant inde caelestes ideas, ut {2} sic per Verbum conjunctum sit caelum cum humano genere. Quid per `farinam similaginem, et placentas’ intelligatur in sensu interno, nunc sequitur.
@1 historici.$
@2 et.$

AC n. 2177 2177. Quod `farina similaginis’ sit spirituale et caeleste quo tunc apud Dominum, et quod `placentae’ similiter cum utrumque conjunctum, constat manifeste ex sacrificiis Ecclesiae repraesentativae, et ex minha quae tunc adhibebatur, quae constabat ex similagine mixta oleo et facta in placentas; primarium cultus repraesentativi consistebat in holocaustis et sacrificiis, quae quid repraesentaverunt, dictum est supra, ubi de pane, n. 2165, nempe quod caelestia qui sunt regni Domini in caelis, et regni Domini in terris seu in Ecclesia tum quae regni Domini seu Ecclesiae apud unumquemvis, in genere omnia illa quae sunt amoris et charitatis, quia haec sunt caelestia, quae omnia tunc temporis vocabantur `panis,’; his sacrificiis adjungebatur etiam minha, quae, ut dictum, constabat ex similagine mixta oleo, cui quoque tus adjiciebatur, tum quoque libamen ex vino; [2] quid hae repraesentabant, etiam constare potest, nempe quod similia ac sacrificia, sed in minore gradu, ita quae sunt Ecclesiae spiritualis, tum quae sunt Ecclesiae externae; unicuique constare potest quod talia nusquam mandata fuissent nisi repraesentarent Divina, tum quod unumquodvis aliquid peculiare; nam nisi repraesentavissent Divina, non aliud fuissent quam similia quae apud gentiles, apud quos {1} quoque sacrificia, minhae, libamina, tura, tum quoque ignes perpetui, et plura quae a illos derivata fuerunt ab Ecclesia Antiqua, imprimis ab Hebraea; quibus quia separabantur interna, hoc est, Divina, quae repraesentabantur, nihil aliud fuerunt quam idololatrica; sicut etiam apud Judaeos facta sunt, quare etiam in omnia idololatriae genera lapsi sunt: inde manifestum cuivis esse potest quod arcana caelestia unicuivis ritui, imprimis sacrificiis et singulis eorum, inessent. [3] Quod minham attinet, describitur illa qualis esset et quomodo praepararetur in placentas, in toto capite apud Mosen, Lev. ii, ut et Num. xv, ac alibi. Lex minhae his verbis describitur in Levitico,

Ignis jugiter accensus erit super altari, non exstinguetur: et haec lex minhae; afferre illam filios Aharonis coram Jehovah ad facies altaris, et tollet ab illa pugillo suo de similagine minhae,: et de oleo ejus, et omne, tus quod super minha, et adolebit super altari; odor quietis, (o)in memoriale Jehovae; et residuum de illa comedent Aharon et filii ejus; azyma comedentur in loco sancto; in atrio tentorii conventus comedent eam; non coquetur fermentata; partem illorum dedi eam de ignitis Meis, sanctum sanctorum illa, vi 6-10, [A.V.13-17];
[4] `ignis qui jugiter accensus erit super altari’ repraesentabat amorem, hoc est, misericordiam Domini, perpetuam et aeternam; quod `ignis’ significet amorem in Verbo, videatur n. 934; inde `ignita in odorem quietis’ significant Domini beneplacitum in illis quae sunt amoris et charitatis; quod `odor’ sit beneplacitum, hoc est, gratum, videatur n. 925, 1519; quod `acciperent pugillo’ repraesentabat quod omnibus viribus seu omni anima amarent; `manus’ enim seu `vola’ significat potentiam, ut ostensum n. 878, inde etiam `pugillus’; `similago cum oleo et ture’ repraesentaverunt omnia charitatis, `similago’ spirituale ejus, `oleum’ autem caeleste, `tus’ quod ita gratum; quod `similago’ spirituale, ex his et sequentibus patet; quod `oleum’ caeleste seu bonum charitatis, videatur n. 886, quodque `tus’ ab odore gratum et acceptum, n. 925; [5] quod `azymum’ seu non fermentatum esset, significat quod sincerum, ita ex corde sincero et absque immundis; quod `residuum comederent Aharon et filii ejus’ repraesentabat reciprocum hominis, et appropriationem, ita conjunctionem per amorem et charitatem, quare mandatum ut `comederent illud in loco sancto’; inde appellatur `sanctum sanctorum’; haec fuerant quae repraesentata sunt per `minham,’ ac ipsa repraesentativa ita percepta fuerunt in caelo; cumque homo Ecclesiae ita capiebat illa, tunc fuit in idea simili perceptioni angelorum {2}, ita in ipso regno Domini in caelis, tametsi erat in terra. [6] De minha porro agitur qualis esse debuit circa unumquodvis genus sacrificii, tum quomodo in placentas coqueretur, (o)ut et qualis offerretur ab illis qui mundabantur, etiam {3} in aliis occasionibus quae omnia adducere et explicare, (t)nimis prolixum foret, videantur quae de illa, Exod. xxix 39-41; Lev. v 11-13; vi 9, 10, 12-14 {4}; x 12, 13 xxiii 10-13, 16, 17; Num. v 15 seq.; vi 15-17, 19, 20; vii passim; xxviii 5 (x)8, 9, 12, 13, 20, 21, 28, 29; xxix 3, 4, 9, 10, 14, 15, 18, 21, 24, 27, 30, 33, 37. [7] `Similago facta in placentas’ in genere idem repraesentabat ac panis, nempe caeleste amoris, et `farina’ ejus spirituale, ut a locis supra citatis constare potest. Panes qui dicebantur `panis facierum’ aut `panis propositionis’ fiebant ex similagine, quae praeparabatur in placentas et ponebantur super mensa, in repraesentationem jugem amoris, hoc est, misericordiae Domini erga universum genus humanum et reciprocum hominis, de quibus ita apud Mosen,
Sumes similaginem, et coques illam duodecim placentas duarum decimarum erit placenta una; et pones eas in duo: ordines, senas ordine, super mensa munda, coram Jehovah’ et dabis super ordinem tus purum, et erit ad panem {5} in memoriale ignitum Jehovae, in die sabbati unoquoque ordinabit eum coram Jehovah jugiter, a cum filiis Israelis foedere aeternitatis; et erit Aharoni et illis ejus, et comedent eum in loco sancto, quia sanctitas sanctitatum [ille] illi, de ignitis Jehovae, statuto aeternitatis, Lev. xxiv 5-9;
singula {6} et singularissima repraesentabant sanctum amoris et charitatis et `similago’ idem ac farina similaginis, nempe caeleste et ejus spirituale, ac `placenta’ utrumque conjunctum; [8] inde constat {7} qualis sanctitas Verbi est illis qui in caelestibus ideis sunt; immo qualis sanctitas ipsi huic ritui repraesentativo inerat; inde est quod dicatur `sanctitas sanctitatum’; ac vicissim, qualis nulla sanctitas illis qui putant nihil caeleste illis inesse, ac in externis solum manent, ut qui hic {8} `farinam’ percipiunt (t)ut mere farinam, `similaginem’ ut similaginem, et `placentam’ ut placentam, ac quod dicta ea fuissent absque quod singula aliquid Divini involverent; ii similiter faciunt ac qui putant {9} panem et vinum Sacrae Cenae non esse nisi quendam ritum, in quo non sanctum intus, cum tamen tale sanctum est ut mentes humanae per illam conjungantur mentibus caelestibus, cum cogitant ex affectione interna quod illa significent amorem Domini et reciprocum hominis, et ex interiore sic in sanctitate sunt: [9] simile involvebat quod filii Israelis cum venirent in terram, `de primitiis massarum darent placentam, sublationem Jehovae,’ Num. xv 20; quod talia significentur, constare etiam potest apud Prophetas, e quibus pro tempore solum licet adducere quod apud Ezechielem,
Ornata es auro et argento, et vestis tua byssus et sericum, et acupictum; similaginem, mel, et oleum comedisti, et pulchra facta es in valde valde, et prosperata es ad regnum, xvi 13,
(m)ubi agitur de Hierosolyma, per quam significatur Ecclesia, quae tali ornatu fuit in suo primo tempore, nempe Ecclesia Antiqua, quae describitur per `vestes,’ et plures ornatus; tum ejus affectiones veri et boni per `similaginem, mel et oleum’; unicuique constare potest quod omnia illa significent in sensu interno prorsus alia quam in sensu litterae; ita etiam haec quod Abrahamus dixerit ad Sarah, `festina tria sata farinae similaginis, pinse, et fac placentas’; quod `tria’ significent sancta prius n. 720, 901 ostensum est.(n)
@1 etiam.$
@2 cum angelis.$
@3 ut et.$
@4 [A V 1, 17, 19-21.]$
@5 panes I.$
@6 haec.$
@7 constare potest.$
@8 A is obscure, but perhaps ac hic.$
@9 After Cenae.$

AC n. 2178 2178. Vers. 7. Et ad armentum cucurrit Abraham, et accepit filium bovis tenerum et bonum, et dedit ad puerum, et festinavit ad faciendum illum. `Ad armentum cucurrit Abraham’ significat bonum naturale: `et accepit filium bovis tenerum et bonum’ significat caeleste naturale quod conforme, quod rationale sibi adscivit, ut perceptioni ex Divino se {1} conjungeret: `et dedit ad puerum, et festinavit ad faciendum illum’ significat conjunctionem hujus boni cum bono rationali; `puer’ est hic homo naturalis.
@1 sibi I.$

AC n. 2179 2179. `Ad armentum cucurrit Abraham’: quod significet bonum naturale, constat a significatione boum et {1} juvencorum, qui sunt `armenti,’ de qua mox: quod `bestiae’ quae fuerunt armenti et quae fuerunt gregis significent talia quae sunt apud hominem, constare potest ab illis quae in Parte Prima, n. 45, 46, 142, 143, 246, 714, 715, 719, 776, ostensa sunt, et praeterea videantur quae de bestiis in sacrificiis, n. 1823 dicta: quisque mirari potest quod animalia nominata in Verbo, tum {2} oblata in sacrificiis, significaverint bona et vera, seu quod idem, caelestia et spiritualia, sed paucis licet dicere unde est. [2] Repraesentativa sistuntur in mundo spirituum varia, et ibi coram oculis spirituum multoties etiam animalia, sicut equi varie phalerati, boves, oves, agni, et diversi generis alia, quandoque quae nusquam visa in tellure sed sunt modo repraesentativa; (m)talia quoque visa sunt prophetis, de quibus {3} in Verbo, quae etiam fuerunt inde;(n) animalia quae ibi apparent, sunt repraesentativa affectionum boni et veri, tum (o)etiam mali et falsi; spiritus boni quam optime sciunt quid significant, tum etiam colligunt inde quid inter se loquuntur angeli, nam sermo angelorum {4} cum delabitur in mundum spirituum, aliquoties ita sistitur; ut pro exemplis, cum apparent equi, sciunt quod sermo angelis sit de intellectualibus; cum boves ac juvenci, quod de bonis naturalibus; cum oves, quod de bonis rationalibus ac de probitate cum agni, quod de bonis adhuc interioribus ac de innocentia, et sic porro. [3] Antiquissimae Ecclesiae homo quia communicabat cum spiritibus et angelis, ac visiones tum somnia jugiter habuit, qualia {5} prophetae, inde ut primum viderunt aliquam bestiam, obvenit illis idea quid significaret; ex illis orta (t)sunt primum repraesentativa et significativa; post illorum tempora manserunt illa diu; et tandem venerata ex antiquitate ita ut per mera repraesentativa scriberent, et qui libri non ita scripti nullius aestimationis essent, immo qui intra Ecclesiam, nullius sanctitatis; inde, ut et ex arcanis aliis causis de quibus, ex Divina Domini Misericordia, alibi, etiam libri Verbi ita scripti sunt.
@1 tum.$
@2 i quae.$
@3 i passim.$
@4 i eorum.$
@5 quales.$

AC n. 2180 2180. Quod `accepit filium bovis tenerum et bonum’ significet caeleste naturale quod rationale sibi adscivit ut perceptioni ex Divina se conjungeret, constat ex significatione `juvenci’ seu `filii bovis’ in Verbo quod sit bonum naturale, et quia agitur de Rationali Domini, dicitur `tener’ ex caelesti spirituali seu boni vero, ac `bonus’ ex ipsa caelesti seu ipso bono; in rationali genuino est affectio veri et est affectio boni, sed primarium ejus est affectio veri, ut prius n. 2072 ostensum, inde `tenerum’ praemittitur; at usque utrumque dicitur: ut solitum est in Verbo, propter conjugium veri et boni, de quo supra n. 2173. [2] Quod `juvencus seu filius bovis’ significet caeleste naturale; seu quod idem est, bonum naturale, imprimis constare potest a sacrificiis, quae praecipua repraesentativa cultus Ecclesiae Hebraeae et postea Judaicae fuerunt; sacrificia illorum fiebant vel ex armento vel ex grege, ita ex varii generis animalibus quae munda fuerunt, ut es bovibus, juvencis, hircis, ovibus, arietibus, capris, haedis, et agnis, praeter a turturibus et pullis columbarum: omnia illa significabant interna cultus, hoc est, caelestia et spiritualia, n. 2165, 2177, et quidem illa quae de armento, caelestia naturalia, et quae de grege, caelestia rationalia; illa et haec, nempe naturalia et rationalia quia interiora magis et magis sunt ac varia, ideo tot genera ac tot species illorum animalium in sacrificiis adhibebantur; quod etiam inde constare potest quod praescriptum, ut in holocaustis, tum in sacrificiis diversi generis, ut in quotidianis, sabbatorum et festorum, in voluntariis, eucharisticis et votivis, expiatoriis reatus et peccati, tum in purificatoriis et mundatoriis ut et in inauguratoriis, quaenam animalia offerrentur et quod expresse nominata sint, tum quot illorum, in unoquovis genere sacrificii; quod nusquam factum nisi unumquodvis aliquid peculiare significavisset, ut manifeste patet (o)ab illis locis ubi de sacrificiis agitur, ut Exod. xxix; Lev. i; iii; iv; ix; xvi; xxiii; Num. vii; viii; xv; xxix; quid autem (t)unumquodvis significavit, non hujus loci est exponere; similiter se habet apud Prophetas, ubi nominantur; ex illis constare potest quod juvenci {1} significaverint caelestia naturalia; [3] quod non alia quam caelestia significata sint, constare potest etiam ex cherubis visis Ezechieli, et ex animalibus coram throno visis Johanni: de cherubis ita propheta,
Similitudo facierum illorum, facies hominis, et facies leonis, ad dextram quatuor illis, et facies bovis ad sinistram quatuor illis, ac facies aquilae quatuor illis, Ezech. i 10;
de quatuor animalibus coram throno, ita Johannes,
Circa thronum quatuor animalia, primum animal simile leoni, alterum animal simile juvenco, tertium animal habens faciem sicut homo, quartum animal simile aquilae volanti;… dicentia, Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus, Omnipotens, Qui erat, et Qui est, et Qui venturus, Apoc. iv 7, 8;
quod per `cherubos’ et per `animalia illa’ repraesentata sint sancta unusquisque videre potest, ita quoque per boves et juvencos {2} (o)ibi similiter quae in prophetia Mosis de Josepho, de quo ita,
Veniat capiti Josephi et vertici naziraei fratrum illius: primogenito bovis ejus, honos illi, et cornua monocerotis cornua ejus, his populos feriet una, ad fines terrae, Deut. xxxiii 16, 17;
haec nulli intelligibilia forent nisi sciatur quid in sensu interno significat bos, monoceros, cornua, et plura. [4] Quod in genere sacrificia attinet, fuerunt quidem mandata per Mosen populo Israelitico; sed Antiquissima Ecclesia quae ante diluvium, nusquam aliquid novit de sacrificiis, nec in mentem eorum usquam venit ut per mactationes animalium colerent Dominum; Antiqua Ecclesia quae post diluvium, etiam ignoravit; haec quidem in repraesentativis fuit sed non in sacrificiis; verum primum instituta (o)sunt in Ecclesia sequente qua Hebraea dicta, ac inde emanavit ad gentes, (m)inde (o)etiam a Abrahamum, Isacum, et Jacobum, et sic ad hujus posteros; quo gentes in cultu sacrificiorum fuerint, ostensum est n. 1343, et quo Jacobi posteri antequam egressi Aegypto, ita antequam (o)sacrificia per Mosen super monte Sinai mandata,(n) constare potest ex Exod. v 3; x 25, 27; xviii 12; xxiv 4, 5; [5] imprimis ex idololatrico illorum coram vitulo aureo, de quo ita apud Mosen,
Aharon aedificavit altare coram vitulo, et proclamavit Aharon, et dixit, Festum Jehovae cras; et surrexerunt mane a crastino, e obtulerunt holocausta, et adduxerunt pacifica; et sedit populus ad edendum et bibendum, et surrexerunt ad ludendum, Exod. xxxii 5, 6;
et hoc factum cum Moses fuit super monte Sinai, (c)ac ita antequam mandatum ad (c)eos pervenit de altari et sacrificiis; quod mandatum idcirco venit, quia cultus sacrificiorum apud eos, sicut apud gentiles, in idololatricum versus erat, a quo cultu non {3} removeri potuerunt quia principale sanctum in illo posuerunt, et quod ut sanctum semel implantatum est, ab infantia, magis a patribus, et sic irradicatum, hoc nisi sit contra ipsum ordinem, Dominus nusquam frangit, sed flectit illa causa fuit quod praescriptum fuerit ut ita instituerentur, sicut in libris Mosis legitur; [6] (m)quod sacrificia nusquam accepta fuerint Jehovae ita quod (o)modo permissa et tolerata ob causam de qua dictum, patet manifeste apud Prophetas; de illis ita apud Jeremiam,(n)
Dixit Jehovah Zebaoth, Deus Israelis, Holocausta vestra addite supra sacrificia vestra, et comedite carnem; non locutus sum cum patribus vestris, et non praecepi eis in die quo eduxi eos e terra Aegypti, super verbis holocausti et sacrificii; sed verbum hoc praecepi iis, dicendo, Oboedite voci Meae, et ero vobis in Deum, (x)vii 21-23:
apud Davidem,
Jehovah, sacrificium et munus non voluisti,… holocaustum et sacrificia peccati non petiisti, facere voluntatem Tuam, Deus mi desideravi, Ps. xi 7, 9 [A.V. 6, 8]:
apud eundem,
Non delectaris sacrificio ut dem, holocaustum non acceptas; sacrificia Dei, spiritus contritus, Ps. li 18, 19 [A.V. 16, 17]:
apud eundem,
Non accipiam e domo tua juvencum, e caulis tuis hircos, sacrifica Deo confessionem, Ps. l 9, (x)14; (m) 21, 22; cxvi 17; Deut. xxiii 19:(n)
apud Hosheam,
Misericordiam volo, et non sacrificium, et cognitionem {4} Dei prae holocaustis, vi 6:
Samuel ad Schaulem,
Num complacentia Jehovae in holocaustis et sacrificiis? ecce obtemperare prae sacrificio bonum, oboedientia {5} prae adipe arietum, 1 Sam. xv 22:
apud Micham,
In quo praeveniam Jehovam? incurvabo me Deo excelsi? num praeveniam Ipsum holocaustis, vitulis filiis anni, num complacebit Jehovah in millibus arietum, in myriadibus rivorum olei?… indicavit tibi, homo, quid bonum, et quid Jehovah requirens a te, tantum facere judicium, et amare misericordiam, et humiliare se, ambulando cum Deo tuo? vi 6-8.
[7] Inde nunc patet quod sacrificia non mandata sint sed permissa, tum quod in sacrificiis nihil aliud spectatum quam internum; et quod internum fuerit, non autem externam, quod placuit; quare etiam Dominus illa abrogavit; sicut etiam {6} praedictum per Danielem his verbis,
In medio septimanae cessare faciet sacrIficium et oblationem, ix 27,
ubi de Adventu Domini, videantur quae de illis dicta sunt in Parte Prima, n. 922, (o)923, 1128, 1823. (m)Quod attinet `filium bovis’ quem Abraham pro tribus viris fecit seu paravit, similiter se habuit ac cum illo in sacrificiis; quod similia significaverit, etiam inde constare potest quod dixerit ad Sarah ut `acciperet tria sata similaginis’; de similagine ad unum juvencum, ita apud Mosen,
Cum venerint in terram; cum feceris filium bovis holocaustum aut sacrificium, nuncupando votum, aut pacifica Jehovae, {7} offeres super filium bovis minham de similagine tres decimas mixtas oleo, Num. 8, 9;
ubi similiter `tria,’ hic tres decimae, ibi tria sata; at vero ad arietem modo duae decimae, ad agnum decima {8}, ibid. (x)xv 4-6.(n)
@1 i boves et.$
@2 i per.$
@3 nec.$
@4 cognitiones 1.$
@5 obedire.$
@6 quoque.$
@7 i et.$
@8 i una.$

AC n. 2181 2181. `Et dedit ad puerum, et festinavit ad faciendum illum’ quod significet conjunctionem hujus boni cum bono rationali et quod `puer’ sit homo naturalis, constat ex significatione `pueri’ quod si qui ministrat et administrat, et quod ministratur aut fit, est facere nempe filium bovis, quo significatur bonum naturale, ut ostensum est. Ut percipiatur melius quomodo hoc se habeat, sciatur quod apud unumquemque {1} hominem detur internum, detur rationale quod medium, et detur naturale, et quod haec distincta inter se sint, de quibus n. 1889, 1940, et quod conformanda ut unum faciant, ita bonum rationale cum bono naturali, et quod absque conformatione et sic conjunctione, perceptio Divina dari nequeat; quia de Perceptione Divina Domini hic agitur, in sensu interno per haec significatur conformatio et conjunctio utriusque.
@1 unumquemvis.$

AC n. 2182 2182. Vers. 8. Et accepit butyrum et lac, et filium bovis, quem fecit, et dedit coram illis; et ille stans ante illos sub arbore, et comederunt `Accepit butyrum et lac, et filium bovis, quem fecit’ significat omni illa ita conjuncta; `butyrum’ est caeleste rationalis, `lac’ est spirituale inde, `filius bovis’ est naturale correspondens: `et dedit coram illis significat quod sic (x)praeparaverit se ad recipiendum: `et ille stans ante illos sub arbore’ significat perceptionem inde; `arbor,’ ut prius est perceptio: `et comederunt’ significat communicationem sic.

AC n. 2183 2183. `Accepit butyrum et lac, et filium bovis, quem fecit’: quo’ significet omnia illa sic {1} conjuncta, constare potest a significatione `butyri, lactis et filii bovis,’ de quibus sequitur: in versibus qui praecedunt, actum est de Rationali Domini quod instructum caelesti e inde spirituali, quae significata sunt per `farinam similaginis factam in placentam,’ n. 2176, 2177; tum de caelesti naturali quod significatur est per `filium bovis,’ n. 2180; eadem nunc aliis vocibus exprimuntur, nempe per `butyrum, lac, et filium bovis,’ per quae significantur omnia illa conjuncta: [2] sed ad intellectum vulgarem haec aegre possunt: describi, ex causa quia ignotum est plerisque quod homini unicuique sit internum, sit rationale, et sit naturale, et quod haec in se distinctissima sint, immo tam distincta ut dissidere queat unum a altero, nempe rationale quod rationalis homo vocatur, a naturale quo est homo naturalis, immo ut rationalis homo possit videre et percipere malum quod in naturali, et si genuinum rationale est, id castigare, videatur n. 1904 antequam haec bina conjuncta sunt, homo non potest esse integer homo, nec in tranquillitate pacis, nam unum pugnat cum altero; angeli enim qui apud hominem sunt, ejus rationale regunt, sed {2} spiritus mali qui apud eundem, ejus naturale; inde est pugna; [3] si rationale tunc vincit, naturale subjugatur, et sic donatur homo conscientia; at si naturale vincit, tunc nihil conscientiae recipere potest: si rationale vincit, tunc fit ejus naturale tanquam etiam illud esset rationale; at si vincit naturale, tunc fit rationale tanquam illud {3} esset naturale: adhuc, si vincit rationale, tunc angeli propius in hominem accedunt, (c)et insinuant ei charitatem, quae est caeleste, quod per angelos a Domino, ac tunc spiritus mali se ad distantiam removent; si vero naturale vincit, tunc angeli longius se removent, hoc est, versus (t)ejus interiora magis, et spiritus mali propius versus rationale accedunt, et illud continue oppugnant, ac inferiora ejus opplent odiis, vindictis, dolis, et similibus; nisi rationale vincit, tunc venit homo in tranquillitatem pacis, ac in altera vita in pacem caeli; at si naturale vincit, tunc cum vivit, apparet sicut in tranquillitate sit, sed in altera vita in irrequiem et cruciatum inferni venit(n): [4] inde qualis est status hominis quoad ejus rationale, et quoad ejus naturale, sciri potest, quare nihil aliud est quod facere possit hominem beatum et felicem quam ut rationali `sit conforme’ naturale, et utrumque {4} conjunctum, quod unice fit per charitatem, et charitas unice est a Domino.
@1 ita, as in 2182.$
@2 at.$
@3 sicut illud etiam.$
@4 i sic.$

AC n. 2184 2184. Quod `butyrum’ sit caeleste rationalis, quod `lac’ sit spirituale inde, et quod `filius bovis’ sit naturale correspondens, constat a significatione `butyri,’ et a significatione `lactis,’ tum a significatione `filii bovis’; quod `butyrum’ attinet, illud in Verbo significat caeleste, et hoc ex pinguedine; quod `pingue’ sit caeleste, in Parte Prima n.’ 353 ostensum est; et quod `oleum,’ quia pingue, sit ipsum caeleste, n. 886; quod etiam `butyrum,’ constare potest apud Esaiam,
Ecce virgo pariens filium, et vocabit nomen ejus Immanuel, butyrum et mel comedet, ad sciendum ipsum reprobare malum et eligere bonum, vii 14, 15;
ubi agitur de Domino, Qui est Immanuel; et quod per `butyrum’ non significetur butyrum, nec mel per `mel,’ quisque videre potest; sed per `butyrum’ significatur caeleste Ipsius, et per `mel’ illud quod ex caelesti: [2] apud eundem,
Et erit prae multitudine faciendi lac, comedet butyrum, nam butyrum et mel comedet omnis residuus in medio terrae, vii 22;
ubi de regno Domini, et de illis qui in terris (o)qui in regno Domini sunt; `lac’ ibi pro bono spirituali, `butyrum’ pro bono caelesti, et `mel’ pro felici inde: [3] apud Mosen,
Jehovah solus ducit eum, et non cum illo deus alienus, equitare facit illum super excelsis terrae, et cibat proventibus agrorum, et sugere facit eum mel e petra, et oleum e silice rupis: butyrum armenti, et lac gregis, cum adipe agnorum, et arietum filiorum Bashanis, et hircorum, cum adipe renum tritici, et sanguinem uvae bibes merum, Deut. xxxii 12-14;
quid haec sunt, nemo intelligere potest nisi sciat sensum internum cujusvis; apparet sicut congeries expressionum, quales sunt eloquiorum apud sapientes mundi, sed usque unumquodvis significat caeleste et ejus spirituale, tum inde beatum et felix, et haec in concinna serie; `butyrum armenti’ est caeleste naturale, `lac gregis’ est caeleste spirituale rationalis. [4] Quod autem `lac’ attinet, ut dictum, hoc significat spirituale ex caelesti, seu caeleste spirituale; quid caeleste spirituale, videatur in Parte Prima n. 1577, 1824, et alibi passim; quod `lac’ sit spirituale quod ex caelesti, inde est quia `aqua’ significat spirituale, n. 680, 739; lac autem quia in illo pingue, caeleste spirituale {1}, seu quod idem, boni verum, aut quod idem, amoris seu charitatis fidem, aut {2} quod `etiam’ idem, boni voluntatis intellectuale, (m)adhuc idem, affectionem veri in qua intus affectio boni, et adhuc (o)quod idem, affectionem cognitionum ac scientiarum ex affectione charitatis erga proximum, qualis est apud eos qui amant proximum et se confirmant in eo ex cognitionibus fidei, tum {3} ex scientificis, et haec inde amant(n); haec omnia eadem sunt ac caeleste spirituale, et praedicantur secundum rem de qua agitur: [5] quod illud significetur, patet etiam ex Verbo, ut apud Esaiam,
Omnis sitiens, ite ad aquas, et cui non argentum, ite, emite, et comedite; et ite, emite absque argento, et sine pretio vinum et lac; cur appenditis argentum pro non pane? lv 1, 2;
ubi `vinum’ pro spirituali quod est fidei, `lac’ pro spirituali quod est amoris: apud Mosen,
Lavit in vino vestimentum suum, et in sanguine uvarum operimentum suum: ruber oculis prae vino, et albus dentibus {4} prae lacte, Gen. xlix [11], 12;
ubi prophetia Jacobi, tunc Israelis, de Jehuda, et per `Jehudam’ ibi describitur Dominus; et per `album dentibus {5} prae lacte’ significatur caeleste spirituale quod Ipsius Naturali: [6] apud Joelem,
Erit in die illo stillabunt montes mustum, et colles ibunt lacte; et omnes rivi Jehudae ibunt quis, iv 18;
ubi de regno Domini, et `lac’ ibi pro caelesti spirituali. In Verbo etiam terra Canaan, per quam repraesentatur et significatur regnum Domini, dicitur `terra lacte et melle fluens,’ ut Num. xiii 27; xiv 8; Deut. xxvi 9, 15; xxvii 3; Jer. xi 5; xxxii 22; Ezech. xx 6, 15; et ibi per `lac’ nihil aliud intelligitur quam abundantia caelestium spiritualium, et per `mel’ abundantia felicitatum inde; `terra’ est ipsum caeleste regni, ex quo illa. [7] Quod `filium bovis’ concernit {6}, quod per (c)illum significetur caeleste naturale, mox supra n. 2180 ostensum; (m)caeleste naturale est idem ac bonum naturale, seu bonum in naturali; naturale hominis, sicut ejus rationale, habet suum bonum et suum verum, nam ubivis est conjugium boni et veri, ut supra n. 2173 dictum; bonum naturalis est jucundum quod percipitur ex charitate seu ex amicitia quae charitatis est, ex quo jucundo existit volupe seu voluptas, quae proprie est corporis; verum naturalis est scientificum quod illi jucundo favet; inde constare potest quid caeleste naturale.(n)
@1 spirituale caelestis, hoc est.$
@2 adhuc.$
@3 i etiam.$
@4 dentes.$
@5 dentes.$
@6 attinet.$

AC n. 2185 2185. Quod `dedit coram illis’ significet quod sic praeparaverit se ad recipiendum, constare potest (c)a significatione `dare coram illis’ in sensu interno, cum agitur de praeparatione rationalis ad recipiendum perceptionem ex Divino, ita absque ulteriore explicatione.

AC n. 2186 2186. `Et ille stans ante illos sub arbore’: quod significet perceptionem inde, sequitur ex significatione `arboris’ quod sit perceptio, de qua n. 103, 2163; supra vers. 4 dictum quod `tres viri qui venerunt ad Abrahamum, incumberent sub arbore,’ quibus significatum quod Divinum accederet ad perceptionem illius statu” in quo tunc fuit Dominus; hic autem dicitur quod `Abraham steterit sub arbore,’ quo significatur quod Dominus accesserit ad perceptionem Divinam, postquam Se praeparaverit, quod reciprocum est; quisque videre potest quod non absque causa sit, quod dictum de tribus viris et de Abrahamo, quod `steterint sub arbore,’ proinde quod dictum propter arcana illa quae in illis latent.

AC n. 2187 2187. `Et comederunt’: quod significet communicationem sic, constare potest a significatione `comedere’ quod sit communicari, tum conjungi, quod ex Verbo quoque patet {1}: quod `comederent sanctificata sacrificiorum, in loco sancto, Aharon, filii ejus, Levitae, tum populus,’ nihil aliud significavit quam communicationem, conjunctionem, et appropriationem, ut dictum ad locum Lev. vi 9, 10, supra n. 2177; erat enim cibus caelestis et spiritualis qui significabatur per sanctificata quae comedebant, ita appropriatio ejus. Sanctificata erant ex sacrificiis quae non adolebantur super altari, et comedebantur vel a sacerdotibus, vel a populo qui obtulit, ut constare potest a pluribus locis, ubi de sacrificiis agitur; quae comederentur a sacerdotibus, Exod. xxix 32, 33; Lev. vi 9, 19 [A.V. 16, 26]; vii 6, 15, 16, 18; viii 31; x 12, 13; Num. xviii 9-11: quae comederentur a populo, Lev. xix 5, 6; Deut. xii 27; xxvii 7, et alibi: et quod immundi non comederent de illis, Lev. vii 19-21; xxii 4-7 convivia illa fiebant in loco sancto, juxta altare, vel ad ostium, aut in atrio tentorii; nec aliud significabant quam communicationem, conjunctionem et appropriationem bonorum caelestium; nam per illa repraesentabatur cibus caelestis; quid cibus caelestis, videatur n.56-58, 680, 681, 1480, 1695; et dicebantur omnia illa `panis,’ per quem quid significatur, videatur supra n. 2165; simile repraesentabatur per quod `Aharon et filii ejus comederent panes propositionis seu facierum in loco sancto’; [2] Lev. xxiv 9; lex pro naziraeo {2} lata quod
(c)Ex omni quod ex uva, unde vinum, ab acinis usque ad cutem, diebus naziraeatus sui non comederet, Num. vi 4,
erat quia `naziraeus’ repraesentabat caelestem hominem, et caelestis homo talis est, ut spiritualia ne quidem nominare velit, ut in Parte Prima n. 202, 337, 880 ad fin., 1647 videatur; et quia `vinum’ et `uva,’ tum quicquid ex uva significabat spirituale, inde naziraeo prohibitum fuit de illis comedere, hoc est, communicationem cum illis habere, se illis conjungere, ac sibi illa appropriare: [3] simile per `comedere’ intelligitur apud Esaiam,
Omnis sitiens, ite ad aquas, et cui non argentum, ite, emite, et comedite; et ite, emite absque argento, et absque pretio, vinum et lac: quare appenditis argentum pro non pane, et laborem pro non ad satietatem? audite audiendo ad Me, et comedite bonum, et deliciabitur in pinguedine anima vestra, lv 1, 2:
tum quoque quod apud Johannem,
Qui vincit, dabo ut comedat de arbore vitae, quae est in medio Paradisi Dei, Apoc. ii 7;
`arbor vitae’ est ipsum caeleste, et in supremo sensu Ipse Dominus quia ab Ipso omne caeleste, hoc est, omnis amor et charitas; ita `comedere de arbore vitae’ est idem ac manducare Dominum; (c)et `manducare Dominum’ est donari amore et charitate, ita illis quae sunt vitae caelestis; sicut Ipse Dominus loquitur apud Johannem,

Ego sum panis vivens, qui e caelo descendit, si quis comederit ex hoc pane, vivet in aeternum; qui manducat Me, ille vivet per Me, vi 51, 57:
sed dixerunt, Durus est hic sermo;… verum dixit Jesus, Verbo quae Ego loquor vobis, spiritus sunt et vita sunt, ibid. vers. 60, 63;
inde patet quid per `comedere’ intelligitur in Sacra Cena, Matth. xxvi 26-28; Marc. xiv 22, 23; Luc. xxii 19, 20, nempe communicationem habere, conjungi, et appropriare sibi. [4] Inde (t)etiam liquet quid intelligitur {3} per quod Dominus dixit,
Quod multi ab oriente et occidente venient, et accumbent cum Abrahamo, Isaco et Jacobo, Matth. viii 11;
non quod cum illis in regno Dei comesturi sint, sed quod fruituri bonis caelestibus, quae per `Abrahamum, Isacum et Jacobum’ significantur; nempe caelestibus amoris tam intimis, quae sunt `Abrahamus,’ quam inferioribus quae sunt media, ut sunt rationalis, quae sunt `Isacus,’ et adhuc inferioribus quae sunt caelestia naturalia, qualia sunt in primo caelo, quae per `Jacobum’ intellecta sunt; haec sunt sensus interni bonum verborum; quod haec `Abrahamus, Isacus et Jacobus’ sint, videatur n. 1893, et ubivis alibi ubi de illis agitur; nam sive dicatur, frui caelestibus illis, sive dicatur frui Domino, Qui per illos repraesentatur, idem est, nam a Domino omnia illa, et Dominus est Omne in omnibus illorum.
@1 confirmari possit.$
@2 naziraeis.$
@3 significatur.$

AC n. 2188 2188. Vers. 9. Et dixerunt ad illum, Ubi Sarah uxor tua? et dixit, Ecce in tentorio. `Dixerunt ad illum, Ubi Sarah uxor tua?’ significat rationale verum, quod tunc non apparuit quia in bono rationali fuit: `et dixit, Ecce in tentorio’ significat quod in sancto.

AC n. 2189 2189. `Dixerunt ad illum, Ubi Sarah uxor tua?’: quod significet rationale verum, quod tunc non apparuit quia in bono rationali fuit, constat a repraesentatione `Sarae’ hic quod sit rationale verum, de qua supra n. 2173. Quomodo haec se habent, tum quoque sequentia ubi de statu Rationalis apud Dominum, qui [status] repraesentatur per `Sarah,’ non ita ad intellectum explicari potest nisi sciatur qualis in genere sit status rationalis quoad bonum et quoad verum; tum apud Dominum quoad Divinum et quoad Humanum in quo tunc fuit: [2] primarium rationalis apud hominem est verum, ut prius n. 2072 dictum, proinde est affectio veri, ob causam ut reformari possit homo: et sic regenerari, quod fit per cognitiones et scientifica quae sunt veri; quae continue {1} implantantur in bono, hoc est, in charitate, ut sic accipiat vitam charitatis; ideo est quod affectio veri apud hominem praedominetur in ejus rationali; se enim ita habet cum vita charitatis quae est ipsa vita caelestis, quod apud illos qui reformantur (c)et regenerantur, illa continue nascatur et adolescat, et incrementa capiat, et hoc per vera, ideo quo plus veri `insinuatur, eo plus perficitur vita charitatis, quare secundum veri qualitatem et quantitatem, se habet charitas apud hominem. [3] Ex his constare aliquatenus potest quomodo se habet cum rationali hominis: at in vero non est vita, sed in bono; verum est modo recipiens vitae, hoc est, boni; verum est sicut indumentum aut vestimentum boni; ideo etiam vera in Verbo vocantur `indumenta,’ ut et `vestes’; cum autem bonum constituit rationale, tunc disparatur verum, et fit sicut sit bonum, {2} bonum tunc translucet per verum, quemadmodum fit apud angelos qui cum induti apparent, est splendor inducens speciem vestis, quales etiam apparuerunt angeli coram prophetis. [4] Haec nunc sunt quae intelliguntur per quod rationale verum tunc non apparuerit quia in bono rationali fuit, quae significata per quod `dixerunt ad illum, Ubi Sarah uxor tua?’ sed quia Bonum Rationale Domini tunc fuit Divinum, quale apud nullum angelum potest esse, non describi potest aliter ac per comparationem, ita per illustrationem a quodam simili quod non est idem.
@1 i a Domino.$
@2 i nam.$

AC n. 2190 2190. Quod `dixit, Ecce in tentorio’ significet quod in sancto. constat a significatione `tentorii’ quod sit sanctum, de qua n. 414: 1102, 1566, 2145; `in sancto’ dicitur quia in bono; omne bonum vocatur sanctum, ex eo quod sit amoris et charitatis, quae unice a Domino; sed sicut sunt bona, ita sunt sancta; bona formantur, hoc est; nascuntur et adolescunt per vera fidei, seque habent ideo secundum qualitatem et quantitatem veri fidei implantati in charitate, ut mox supra n. 2189 dictum; inde constare potest quod bona seu sancta differant apud unumquemvis; et tametsi apparent in externa forma sicut similia, usque in internis formis sunt dissimilia; et hoc tam apud illos qui `sunt extra Ecclesiam’ quam qui intra Ecclesiam: in bono charitatis apud hominem plura insunt quam usquam homo credere potest; insunt omnia fidei ejus, proinde in sancto cultus ejus; sanctum cultus ejus angelis apparet sicut in clara die quale est, tametsi homo nihil sciat praeter quod in quodam sancto sit; myriades myriadum cogitationum ejus de bonis et veris fidei, et affectionum inde, sunt in sancto ejus: sed de sancto cultus quale sit in genere, ex Divina Domini Misericordia, alibi.

AC n. 2191 2191. Vers. 10. Et dixit, Revertendo revertar ad te juxta tempus hoc vitae, et ecce filius Sarae uxori tuae; et Sarah audiens ad januam tentorii, et ea post illum. `Et dixit’ significat perceptionem: `revertendo revertar ad te juxta tempus hoc vitae’ significat conjunctionem Divini cum Humano Domini: `et ecce filius Sarae uxori tuae’ significat Rationale Divinum futurum: `et Sarah audiens ad januam tentorii’ significat verum rationale tunc juxta sanctum: `et ea post illum’ significat juxta bonum in quo tunc rationale, ita separatum ab illo quantum humani ei inerat.

AC n. 2192 2192. `Et dixit’: quod significet perceptionem, constat a significatione `dicere’ in sensu historico quod sit percipere, de qua prius n. 1898, 1919, 2080.

AC n. 2193 2193. `Revertendo revertar ad te juxta tempus hoc vitae’: quod significet conjunctionem Divini cum Humano, constat ex eo quod adventus Jehovae ad Abrahamum repraesentaverit Perceptionem Divinam, ad quam recipiendam se praeparavit Dominus, ita conjunctionem, ut supra ostensum; ita per quod `revertendo reverteretur ad ipsum’ significatur simile, nempe conjunctio Divini cum Humano: `ad tempus hoc vitae’ est ad tempus praesens sequentis anni.

AC n. 2194 2194. `Et ecce filius Sarae uxori tuae’: quod significet Rationale Divinum futurum, constat ex significatione `filii,’ tum `Sarae,’ ut et `Isaci’ qui ei nasceretur; tam filius, quam Sarah, tum quoque Isacus, significat illud quod est Rationalis Domini; quod `filius’ verum, videatur n. 489, 491, 533, 1147; quod `Sarah’ verum rationale, n. 2173; quodque `Isacus’ Rationale Divinum, n. 1893, 2066, 2083. Humanum apud unumquemvis hominem incohat in intimo ejus rationalis, ut n. 2106 dictum, ita quoque Humanum Domini; quod supra illud, fuit Ipse Jehovah, secus ac apud alium quemlibet hominem: quia in intimo rationalis incohat humanum, et Dominus omne humanum apud se Divinum fecit, ita ipsum rationale primo ab intimo ejus; quod cum Divinum factum, repraesentatur et significatur, ut dictum, per `Isacum.’

AC n. 2195 2195. `Et Sarah audiens ad januam tentorii’: quod significet verum rationale tunc juxta sanctum, constat ex repraesentatione `Sarae’ quod sit verum rationale, de qua n. 2173, 2194; tum a significatione `tentorii’ quod sit sanctum, de qua n. 414, 1102, 1566, 2145; et sic a significatione `januae tentorii’ quod sit introitus ad sanctum, ita juxta sanctum, de qua supra n. 2145; quomodo haec se habent, nunc sequitur.

AC n. 2196 2196. `Et ea post illum’: quod significet juxta bonum in quo tunc rationale, et separatum ab illo quantum humani ei inerat, constat inde quod dicatur de janua ubi Sarah, quod `fuerit post illum’; `esse post illum’ significat non conjunctum esse, sed a tergo ejus; quod separatur ab aliquo, hoc repraesentatur per rejectionem quandam quasi in tergum, ut constare potest a repraesentativis {1} in altera vita, de quibus ab experientia n. 1393, 1875; hoc nunc exprimitur per quod `janua ubi Sarah, esset post illum.’ [2] Quod verum rationale mere humanum quod tunc apud Dominum, ab Ipso separatum sit cum se conjunxit cum Divino, ita se habet: verum rationale humanum non capit Divina quia haec supra ejus intellectus sphaeram sunt, verum enim hoc communicat cum scientificis quae in naturali homine, et quantum ex his intuetur illa quae supra se sunt, tantum non agnoscit; est enim verum hoc in apparentiis quas exuere nequit; et apparentiae sunt illa quae nata sunt ex sensualibus, quae inducunt fidem sicut ipsa Divina quoque talia sint, cum tamen sunt omnibus apparentiis exempta, quae cum dicuntur, rationale hoc verum nusquam potest credere quia non potest capere. [3] Sicut pro exemplis: quod nulla vita homini nisi quae a Domino; rationale ex apparentiis putat tunc non vivere posse sicut a se, cum tamen tunc primum vere vivit cum percipit quod a Domino {2}: [4] rationale ex apparentiis putat bonum quod facit, esse ex semet, cum tamen nihil boni a se sed a Domino: [5] rationale ex apparentiis putat quod mereatur salutem cum bonum facit, cum tamen homo nihil a se mereri possit, sed omne meritum sit {3} Domini: [6] homo ex apparentiis putat quod cum detinetur a malo et tenetur in bono a Domino, nihil nisi bonum, et justum, immo sanctum, apud eum, cum tamen in homine nihil nisi malum, injustum, et profanum [est]: [7] homo ex apparentiis putat, cum facit bonum ex charitate, quod ex voluntario in se faciat, cum tamen non ex voluntario ejus, sed ex intellectuali cui implantata est charitas: [8] homo ex apparentiis putat non dari posse gloriam absque gloria mundi, cum tamen in gloria caeli ne hilum gloriae mundi sit: [9] homo ex apparentiis putat quod nemo possit amare proximum plus quam se, sed quod omnis amor incipiat a se, cum tamen in amore caelesti {4} nihil amoris sui insit: [10] homo ex apparentiis putat quod nulla lux dari queat nisi quae ex luce mundi, cum tamen in caelis ne hilum lucis mundi sit, et usque tanta lux ut {5} lucem meridianam mundi millies excedat: [11] homo ex apparentiis putat quod Dominus non lucere possit coram universo caelo sicut sol, cum tamen omnis lux caeli ab Ipso: [12] homo ex apparentiis non capere potest quod progressiones sint in altera vita, cum tamen apparent sibi progredi prorsus sicut homo in terris, ut in suis habitaculis, atriis, paradisis; minus si dicatur quod haec sint mutationes status quae sic apparent: [13] homo ex apparentiis nec capere potest quod spiritus et angeli, quia inconspicui coram oculis, non videri queant, nec quod possint loqui cum homine, cum tamen apparent manifestius coram visu interno seu spiritus quam homo homini in terra; et quoque audiuntur loquelae eorum similiter: praeter millia millia talium quae rationale hominis nusquam ex suo lumine nato ex sensualibus, et inde obfuscato, potest {6} credere: (m)immo in ipsis naturalibus caecutit rationale, sicut quod capere nequeat quomodo illi qui e diametro oppositi sunt incolae, possint pedibus insistere et ambulare, praeter in perplurimis aliis; quid non {7} in spiritualibus et caelestibus, quae longe supra naturalia sunt?(n) [14] Quia rationale humanum tale est, hic dicitur de tali quod separatum fuerit, cum Dominus unitus Divino in Perceptione Divina fuit, quod significatur per quod `Sarah’ quae hic est tale verum rationale, `steterit ad januam tentorii, et ea esset’post illum.’
@1 i quae.$
@2 i nec scire potest, unde tunc malum vitae.$
@3 esse AI.$
@4 i prorsus.$
@5 , et.$
@6 possit.$
@7 tunc.$

AC n. 2197 2197. Vers. 11. Et Abraham et Sarah senes, intrantes in dies, desiit esse Sarae via sicut mulierum. `Abraham et Sarah senes’ significat humanum apud Dominum quod exueretur: `intrantes in dies’ significat quod tempus adesset: (c)desiit esse Sarae via sicut mulierum’ significat statum veri rationalis quod amplius non posset ita manere.

AC n. 2198 2198. `Abraham et Sarah senes’: quod significet humanum apud Dominum quod exueretur, constat ex repraesentatione `Abrahami et Sarae,’ tum a significatione `senum seu senectutis’; `Abraham’ hic repraesentat Dominum quoad bonum rationale, et `Sarah’ repraesentat Dominum quoad verum rationale, ut passim supra in hoc capite dictum; ita uterque repraesentat hic humanum apud Dominum, ex causa, ut dictum supra, quod nunc Jehovah adesset et locutus cum Abrahamo, et Jehovah erat ipsum Divinum Domini, et non separatum ab Ipso, tametsi ut separatum in repraesentativis historicis sistitur; per historica (t)non repraesentari aliter potest. Quod autem dicatur quod `Abraham et Sarah senes essent’ significat quod humanum illud exueretur; senectus non aliud involvit quam ultimum tempus; in Verbo passim memoratur senectus, tum etiam quod mortui sint, sed in sensu interno nusquam aliqua senectus nec mors qualis est corporis, percipitur, sed aliud quod ex serie rerum constat, nam quid senium et quid mors, ignorant in altera vita; quid hic, constat, ut dictum, ex serie, nempe quod Dominus exueret humanum.

AC n. 2199 2199. Quod `intrantes in dies’ significet quod tempus adesset, sequitur nunc inde; `dies’ in Verbo, sicut etiam `annus,’ immo in genere `tempus,’ significat statum, ut n. 23, 487, 488, 493, 893 ostensum; ita hic `intrare in dies’ significat in sensu interno, in illum statum quod exueret humanum, ita quod tempus adesset.

AC n. 2200 2200. Quod `desiit esse Sarae via sicut mulierum’ significet quod amplius non posset ita manere, constat ex illis quae nunc dicta sunt, ita absque explicatione.

AC n. 2201 2201. Vers. 12. Et risit Sarah intra se, dicendo, Postquam consenui, num erit mihi voluptas, et dominus meus senex? `Risit Sarah intra se’ significat affectionem veri istius rationalis quod ita fieret: `dicendo, Postquam consenui, num erit mihi voluptas?’ significat quod veri illius affectio non esset ut mutaret statum: `et dominus meus senex’ significat quod affectio veri mirata quod rationale bonum cui adjunctum verum, etiam exueret humanum.

AC n. 2202 2202. `Risit Sarah intra se’: quod significet affectionem veri istius rationalis quod ita fieret, constat a significatione `ridere seu risus’ quod sit affectio veri, de qua prius n. 2072 quid haec involvunt, nunc sequitur.

AC n. 2203 2203. `Dicendo, Postquam consenui, num erit mihi voluptas?’: quod significet quod veri illius affectio non esset ut mutaret statum, constat `a significatione `consenescere’ quod sit exuere humanum, ita mutare statum, de qua supra n. 2198: et ex significatione `num erit mihi voluptas’ quod sit non desiderare, ita quod illud non esset affectio ejus. Quomodo haec se habent, constare potest ab illis quae supra n. 2196 dicta de Sarah, quod `steterit ad januam tentorii, et ea post illum,’ nempe quod rationale humanum quoad verum tale sit ut non intelligere possit quid Divinum est, ex causa quia verum illud in apparentiis est, quare quod non intelligere potest, nec credit, et quod non credit, eo nec afficitur; apparentiae in quibus rationale est, tales sunt ut afficiant, nam in ipsis apparentiis est delectatio; quare si (x)privaretur apparentiis, putat nihil delectationis plus esse; cum tamen caelestis affectio non est in apparentiis sed in ipso bono et vero; {1} quia verum rationale tale est, etiam ignoscitur ei, et admittitur ut in apparentiis sit, et in illis delectationem habeat. Tale verum quod in apparentiis fuit, repraesentatur {2} per `Sarah,’ cum Dominus conjunxit Se cum Divino, quare dicitur quod `illa steterit ad januam, et quod riserit et dixerit, Postquam consenui, num erit mihi voluptas?’ quibus significatur quod non illius affectio esset ut mutaret statum.
@1 i et.$
@2 i hic.$

AC n. 2204 2204. Quod `dominus meus senex’ significet quod affectio veri mirata quod rationale bonum cui adjunctum verum, etiam exueret humanum, constat ex repraesentatione `Abrahami’ qui hic est `dominus meus,’ quod hic sit rationale bonum; et (c)ex repraesentatione `Sarae’ quod sit rationale verum, de qua supra n. 2198, et alibi; tum a significatione `consenescere’ quod sit exuere humanum, de qua etiam n. 2198. Bonum rationale humanum tale est quod habeat in se multum ex jucundis mundanis, nam formatum est non solum ex veris sed etiam ex jucundis sensualium et ex pluribus jucundis quae in mundo; quibus jucundis cum reformatur et regeneratur homo, bonum spirituale a Domino insinuatur, et tunc per id mundanum temperatur, et sic in illo dein suum felix habet. At Dominus prorsus expulit omne mundanum e rationali, `et sic Divinum fecit; quod est quod verum rationale per `Sarah’ intellectum, miratum.

AC n. 2205 2205. Vers. 13. Et dixit Jehovah ad Abraham, Cur hoc risit Sarah, dicendo, Num etiam vere pariam, et ego consenui? `Dixit Jehovah ad Abraham’ significat perceptionem Domini ex Divino: `cur hoc risit Sarah?’ significat cogitationem veri rationalis ex ejus affectione: `Num etiam vere pariam?’ significat quod miratum quod rationale fieret Divinum: `et ego consenui’ significat postquam non amplius tale esset.

AC n. 2206 2206. `Dixit Jehovah ad Abrahamum’: quod significet perceptionem Domini ex Divino, constat ex significatione `dicere’ quod sit percipere, de qua prius n. 1898, 1919, 2080; et ex eo quod `Jehovah dixit,’ quod est percipere ex Divino, nam, ut saepius prius ostensum (o)est, ipsum Internum Domini fuit Jehovah.

AC n. 2207 2207. `Cur hoc risit Sarah?’: quod significet cogitationem veri rationalis ex ejus affectione, constat ex significatione `ridere seu risus’ quod sit affectio quae est veri, de qua supra n. 2072; et es repraesentatione `Sarae’ quod sit verum rationale, de qua aliquoties prius in hoc capite. Haec interrogatio involvit quod Dominus perceperit quod in Rationali Ipsius adhuc humanum esset.

AC n. 2208 2208. `Num etiam vere pariam?’: quod significet quod miratum quod rationale fieret Divinum, constat ex significatione `parere’ hic in sensu interno, nempe quia Divinum Rationale Domini repraesentatur per `Isacum,’ ut prius dictum et ex sequentibus patebit, ita `parere’: hic significat Isacum, hoc est, Rationale quod Divinum fieret; quod verum rationale per `Sarah’ repraesentatum non comprehendere potuit.

AC n. 2209 2209. `Et ego consenui’: quod significet postquam non amplius tale esset, nempe non Divinum sed humanum, et quod hoc exueretur constat a significatione `consenescere’ quod sit exuere humanum, de qua supra n. 2198, 2203. Quod rationale in genere attinet, cum cogitat de Divinis, imprimis ex vero quod ei, nusquam credere potest quod talia sint, tam quia illa non capit quam quia apparentiae quae natae: fallaciis sensuum, adhaerent, per quas et ex quibus cogitat, ut constare potest `ex illis exemplis quae allata sunt supra n. 2196; quibus etiam illustrationis causa sequentia addere licet: [2] an rationale si consulatur, credere potest quod sensus internus Verbi detur, et is tam remotus a sensu literali, ut {1} ostensum est; et sic quod Verbum sit quod conjungit caelum cum terra, hoc est, regnum Domini in caelis cum regno Domini in terris? An rationale credere possit quod animae post mortem inter se loquantur distinctissime, et tamen absque loquela vocum, et usque tam plene ut per minutum plura exprimant quam homo per {2} suam loquelam’ per horam; et quod angeli similiter, sed loquela adhuc perfectiore et {3} spiritibus imperceptibili; tum quod omnes animae dum in alterum vitam veniunt, ita loqui sciant, tametsi nusquam ad (t)ita loquendum instruuntur? Num rationale credere potest quod in una affectione hominis, immo in uno ejus suspirio, tam indefinita insint quae angeli percipiunt ut nusquam describi possint; et quod unaquaevis affectio hominis, immo unaquaevis idea cogitationis ejus, sit imago ejus, et talis ut ei insint mirabiliter omnia vitae ejus, praeter millia millia talium? [3] Rationale quod ex sensualibus sapit et sensualium fallaciis imbutum est, dum cogitat de illis, non credit ita esse posse, quia sibi formare aliquam ideam nequit {4}, nisi ex talibus quae aliquo sensu externo aut {5} interno percipit. Quid non cum cogitat de Divinis caelestibus et spiritualibus, quae adhuc superiora sunt? Erunt enim semper aliquae apparentiae ex sensualibus, quibus innititur {6} cogitatio, quae apparentiae cum abstrahuntur, perit idea; quod etiam constare mihi potuit a spiritibus novitiis, qui maximopere apparentiis quas e mundo secum traxerunt, delectantur, dicentes, si illae eis subducerentur, quod non scirent an cogitare possent: tale est rationale in se spectatum.
@1 tam remotus sit a literali sensu, sicut hactenus.$
@2 sua loquela.$
@3 ac imo.$
@4 de illis non est.$
@5 et I.$
@6 innitura I$

AC n. 2210 2210. Vers. 14. Num mirabile erit Jehovah quicquam? Ad tempus statum revertar ad te, juxta tempus hoc vitae, et Sarae filius. `Num mirabile erit pro Jehovah quicquam?’ significat quod omne sit possibile Jehovae: `ad tempus statum revertar ad te’ significat statum futurum: `juxta tempus hoc vitae, et Sarae filius’ significat quod tunc Dominus exueret rationale humanum et indueret Rationale Divinum.

AC n. 2211 2211. Quod `num mirabile erit pro Jehovah quicquam’ significet quod omne sit possibile Jehovae, constat absque explicatione.

AC n. 2212 2212. `Ad tempus statum revertar ad te’: quod significet statum futurum, constat ex significatione `temporis’ quod {1} sit status, ut supra n. 2199 dictum: hic dicitur quod Jehovah reversurus `ad tempus statum,’ mox `ad tempus hoc vitae,’ seu quod idem, `ad tempus praesens sequentis anni’; utrumque aliquid peculiare involvit, nempe `tempus statum’ commune illius status qui significatur per `tempus hoc vitae’; commune est quod futurum, quomodo autem futurum significatur per `tempus hoc vitae’: in Verbo imprimis apud Prophetas sollemne est describere status per binas expressiones quasi similes, cum tamen unum involvit commune, alterum determinatum quoddam in communi.
@1 i in Verbo.$

AC n. 2213 2213. Quod `juxta tempus hoc vitae, et Sarae filius’ significet quod tunc Dominus exueret rationale humanum et indueret Rationale Divinum, constat ex significatione `revertendi ad tempus hoc vitae’ seu `ad tempus hoc praesens sequentis anni,’ quod sit conjunctio Divini cum Humano Domini, de qua supra n. 2193, et ex significatione `filii Sarae’ quod sit Rationale Divinum futurum, de qua etiam supra n. 2194 `tempus hoc vitae,’ seu `tempus praesens sequentis anni’ denotat tempus quando Abraham ingrederetur in centesimum annum, per quem annum significatur unitio Humani Domini cum Divino ac Divini cum Humano, ut supra n. 1988 ostensum est; intercessit tunc annus, quia per `annum’ in Verbo non {1} significatur annus, sed integrum tempus, ita tota periodus, sive mille annorum sit, sive centum, sive decem, sive horarum, ut quoque `ostensum prius,’ n. 482, 487, 488, 493, 893: sicut etiam septimana {2}, de qua n. 2044.
@1 i in interno sensu.$
@2 septima I.$

AC n. 2214 2214. Vers. 15. Et negavit Sarah, dicendo, Non risi, quia timuit; et dixit, Non, quod risisti. `Et negavit Sarah, dicendo, Non risi, quia timuit’ significat quod verum rationale humanum vellet excusare se, quia appercepit quod non esset tale quale esse deberet: `et dixit, Non, quod risisti’ significat quod usque esset tale.

AC n. 2215 2215. Quod `negavit Sarah, dicendo, Non risi, quia timuit’ significet quod verum rationale humanum vellet excusare se, quia appercepit quod non esset tale quale esse deberet, constare potest absque explicatione.

AC n. 2216 2216. Quod `et dixit, Non, quod risisti’ significet quod usque (t)tale esset,’ constat etiam absque explicatione. Quomodo haec se habent, constare potest ab illis quae supra n. 2072 de significatione `ridere seu risus’ dicta sunt, quod nempe sit affectio rationalis, et quidem affectio veri aut falsi in rationali, inde est omnis risus; quamdiu talis affectio in rationali est quae se in risum exserit, tamdiu est aliquid corporeum aut mundanum, ita mere humanum; bonum caeleste et bonum spirituale non ridet, sed jucundum et hilare suum in facie, loquela et gestu alio modo depromit; in risu enim sunt permulta, ut plurimum aliquid contemptus qui tametsi non apparet, usque sublatet, seque distinguit facile ab hilaritate animi quae quoque aliquod simile risus producit. Describitur status rationalis humani apud Dominum per quod `Sarah risit,’ et significatum per id, qua affectione verum rationalis tunc a bono separatum spectaret {1} illud quod (o)dicebatur, quod exueretur et Divinum indueretur; non quod riserit, sed quod ex Divino perceperit quale adhuc {2} esset, et quantum humani adhuc {3} inesset quod expelleret; hoc significatur per `risum Sarae’ in sensu interno.
@1 spectavit.$
@2 i rationale apud Se.$
@3 ei.$

AC n. 2217 2217. Vers. 16. Et surrexerunt inde viri, et prospexerunt ad facies Sodomae; et Abraham vadens cum illis, ad dimittendum illos. `Surrexerunt inde viri’ significat quod perceptio illa finiretur: `et prospexerunt ad facies Sodomae’ significat statum humani generis; `Sodoma’ est omne malum ex amore sui: `et Abraham vadens cum illis’ significat quod etiam Dominus adhuc cum illis in perceptione maneret, sed de genere humano: `ad dimittendum illos’ significat quod vellet discedere ab illa.

AC n. 2218 2218. Quod `surrexerunt viri’ significet quod perceptio illa finiretur, constare potest a significatione `surgere’ quod sit abire; et a `virorum’ de quibus supra: per adventum trium virorum seu Jehovae ad Abrahamum repraesentata fuit Perceptio Divina Domini, ut supra ostensum; Perceptio Domini ex Divino tunc fuit primum de Trino Divino, quod est Divinum Ipsum, Humanum Divinum (c)et Procedens; postea fuit de Humano Ipsius quod indueret Divinum; nunc sequitur Perceptio ex Divino de genere humano quale esset. Haec tria sunt, de quibus in hoc capite agitur, (m)et sequuntur ordine, nempe quod Divinum assumeret Humanum et hoc faceret Divinum, ut salvaret genus humanum(n): de prioribus binis dicitur quod Perceptio finita [sit], quod in sensu interno intelligitur per quod `surrexerunt viri’; at Perceptio de genere humano quale esset, significatur in sensu interno per quod `prospexerunt ad facies Sodomae, et Abraham vadens cum illis’; et quod in illa perceptione non vellet manere, significatur per quod `vaderet cum illis ad dimittendum illos’; quomodo se haec habent, melius videri potest a Contentis quae praemissa (o)sunt, tum ab explicatione sequentium.

AC n. 2219 2219. `Prospexerunt ad facies Sodomae’: quod significet statum humani generis, constat a significatione `prospicere ad facies,’ et hic `ad facies Sodomae’; per `facies’ significantur {1} `omnia interiora hominis, tam mala quam bona, ex causa quia illa elucent ex facie, ut in Parte Prima n. 358 ostensum, hic itaque `facies’ quia praedicantur de Sodoma, significant interiora mala quae sunt amoris sui, quae mala in genere per `Sodomam’ intelliguntur, ut a mox sequentibus patebit. Quod omnium {2} pessima mala ex amore sui originem trahant, est quia amor sui est destructivus societatis humanae, ut ostensum supra n. 2045, et {3} destructivus societatis caelestis, n. 2057; et quia perversitas generis humani inde cognoscitur, hic per `facies Sodomae’ significatur status generis humani. [2] Ostensum praeterea est in Parte Prima variis in locis qualis amor sui est {4}, quod nempe prorsus contrarius sit ordini in quem creatus est homo; homini prae {5} bestiis rationale datum est, ob finem ut quisque alteri bene velit et bene faciat, sic in particulari ut in communi, hic est ordo in quem creatus est homo; proinde est amor in Deum et amor erga proximum, quae vita foret hominis, per quam distingueretur a brutis animalibus; hic etiam est ordo caeli, in quo foret cum {6} vivit in mundo {7}, et sic in regno Domini; ac in idem transiret, cum exuit corpus quod ei inserviit super terra, (c)et ibi in statum continue perfectiorem caelestem assurgeret: [3] sed amor sui est primarium, immo unicum quod destruit haec, non ita amor mundi, nam hic quidem spiritualibus fidei, sed amor sui caelestibus amoris e diametro oppositus est; (t)qui enim se amat, omnes alios non amat, sed quoscumque qui illum non colunt, destruere conatur, nec alicui bene vult et bene facit, nisi qui in illo est, aut {8} (x)captari potest, ut in illo sit, sicut quoddam ejus cupiditatibus et phantasiis quasi inoculatum’; inde patet quod ex amore sui (o)scaturiant omnia odia, (o)omnes vindictae (o)et crudelitates, tum {9} omnes infames simulationes et doli, ita omnia nefanda contra ordinem societatis humanae, et contra ordinem societatis caelestis: [4] (o)quin immo tam nefandus est amor sui ut cum vincula ei relaxantur, hoc est, cum `ei datur’ copia exspatiandi, etiam apud eos qui infimae sortis sunt, ruat ita ut non solum dominari velit super proximos et vicinos, sed etiam super universum, immo super ipsum Supremum Divinum, quod quidem ignorat homo quia in vinculis non ita sibi notis tenetur, sed quantum haec vincula, ut dictum, {10} remittuntur, tantum ruit; quod a multa experientia in altera vita mihi scire datum est: {11}quia in amore sui illa latent, etiam illi qui in amore sui sunt et non donati vinculis conscientiae, prae omnibus aliis odio habent Dominum,(m) {12} ita omnia vera fidei, nam haec sunt ipsae leges ordinis in regno Domini; haec tales respuunt ita ut abominentur, quod etiam se manifestat coram in altera vita(n); hic amor etiam est caput serpentis, quod semen mulieris, hoc est, Dominus proculcat {13}, de quo videatur in Parte Prima, n. 257. [5] Sed amor sui non est semper ille qui in externa forma apparet sicut fastus et superbia, quandoque enim ii {14} possunt charitate habere proximum; `quibusdam enim tale externum connascitur, et a quibusdam in aetate puerili adsciscitur, sed postea subjugatur {15}, remanente usque externo; sed sunt illi qui alios prae se contemnunt ac prae se nihili faciunt, nec commune bonum quicquam curant nisi sit pro illis et ii quasi sint illud; imprimis qui omnes illos qui sibi non favent et serviunt, odio habent, illos persequuntur, et quantum possunt, deprivant possessionibus, honore, fama, immo vita; qui talia spirant animo, illi sciant quod in amore sui sint prae aliis.
@1 i in Verbo.$
@2 omnia.$
@3 i quia.$
@4 sit.$
@5 i enim.$
@6 dum.$
@7 terra.$
@8 hoc est, in ejus amoris cupiditatibus, sicut pars ei quasi insita ejusque affectionibus mali et phantasiis sicut inoculata.$
@9 verbo omnia mala flagitia et abominationes.$
@10 i ei.$
@11 i et.$
@12 A has in margin ita vera fidei, quae respuunt usque ut abominentur, hoc etiam nescit homo, sed in altera vita, hoc quoque se coram manifestat.$
@13 conculcat, as Sch., but 257 has proculcat.$
@14 hi.$
@15 nam aliquibus connascitur, ab aliquibus in aetate puerili adsciscitur, sed postea ipse amor sui subjugatur (in margin).$

AC n. 2220 2220. Quod `Sodoma’ sit omne malum ex amore sui, constat ex significatione `Sodomae’ in Verbo; tametsi in capite sequente appareat sicut per `Sodomam’ significetur malum pessimi adulterii, usque tamen per eam in sensu interno, nihil aliud quam malum ex amore sui significatur; in Verbo etiam abominationes ex amore sui scaturientes, per adulteria diversi generis repraesentantur. Quod `Sodoma’ significet in genere omne malum ex amore sui, et `Amora’ omne falsum inde, in Parte Prima n. 1212, 1663, 1682, 1689 ostensum est; et porro constare potest ex his locis in Verbo: apud Jeremiam,
Gladius super Chaldaeos,… et super habitatores Babelis,… juxta eversionem Dei, Sodomam et Amoram, et vicinas ejus, dictum Jehovae, Non habitabit ibi vir, et non commorabitur in ea filius hominis, l 35, 40;
agitur ibi de illis qui significantur per `Chaldaeos,’ qui sunt in quorum cultu falsum profanum, [est,] ut prius n. 1368 ostensum; tum de (c)illis qui per `Babelem,’ qui sunt in quorum cultu est malum profanum, n. 1182, 1326; illorum damnatio describitur per eversionem Sodomae, hoc est, mali in genere, et per eversionem Amorae, hoc est, falsi in genere, quia etiam in illorum cultu est malum amoris sui et falsum inde: [2] apud Amos,
Subverti vos juxta eversionem Dei, Sodomam et Amoram, et facti sicut torris erutus ex incendio, iv 11;
ubi de Samaria, per quam significatur perversa Ecclesia spiritualis quae quoad mala in genere contra bona charitatis vocatur `Sodoma’ et quoad falsa in genere contra vera fidei vocatur `Amora’; et quoad utrumque, hic ut prius, `eversio Dei’: apud Zephaniam,
Moab sicut Sodoma erit, et filii Ammonis sicut Amora, locus derelictus urticae, et fovea salis, et desolatio usque in aeternum:… hoc illis propter superbiam eorum, quod opprobrio affecerunt, et dilatarunt super populum Jehovae Zebaoth, ii 9, 10;
ubi `Sodoma’ pro malo ex amore sui, et `Amora’ pro falso inde, de quibus hic praedicatur `desolatio,’ sicut prius eversio; `superbia’ est amor sui; `opprobrio afficere populum Jehovae Zebaoth’ est malum inferre veris, et `dilatare super populum’ est falsum: [3] apud Ezechielem,
Soror tua major Samaria, ipsa et filiae ejus, habitans administram tuam; et soror tua minor prae te, habitans a dextra tua, Sodoma et filiae ejus:… non fecit Sodoma soror tua, ipsa et filiae ejus, quemadmodum fecisti tu et filiae tuae: ecce haec fuit iniquitas Sodomae sororis tuae, superbia, saturitas panis, et securitas otii, fuit illi et filiabus ejus, et manum miseri et egeni non confirmavit; et elatae factae sunt, et fecerunt abominationem coram Me {1}, xvi 46, 48-50;
agitur ibi de abominationibus Hierosolymae, et describitur per Samariam et Sodomam, per `Samariam’ quoad falsa loco Amorae, et per `Sodomam’ quoad mala; et dicitur quid in specie per `Sodomam’ significatur; nam ait `haec fuit iniquitas Sodomae,’ nempe quod amor sui, qui significatur ibi per `superbiam’; qui quod aversati bona charitatis, significatur per `saturitatem panis’; et quod in illis acquieverint, significatur per `securitatem otii’; et {2} quod illis non misericordia, describitur per quod `non confirmaverint manum miseri et egeni’; et quod omnes cupiditates inde sint amore sui imbutae, per quod `elatae factae filiae’; (t)cupiditates sunt `filiae’; [4] inde constat manifeste quid Sodoma, (m)ita quod non sit secundum sensum historicum in capite sequente, sed quod per illum ibi significentur in sensu interno talia quae hic apud Prophetam describuntur, nempe quae sunt amoris sui(n); (o)sed Sodoma (t)mitius hic describitur quia de abominationibus Hierosolymae agitur, quod hujus fuerint majores quam Sodomae {3}; ut patet quoque a Domini verbis apud Matthaeum,
Amen dico vobis, tolerabilius erit terrae Sodomae et Amorae {4} in die judicii quam urbi illi, x 15; Marc. vi 11; Luc x 12:
apud Johannem,
Corpora eorum super platea urbis magnae, quae vocatur spiritualiter Sodoma et Aegyptus, Apoc. xi 8;
ibi quod per `Sodomam’ non intelligatur Sodoma nec per `Aegyptum’ Aegyptus constat, nam dicitur quod `vocetur spiritualiter Sodoma et Aegyptus’; `Sodoma’ pro omni malo ex amore sui, et `Aegyptus,’ loco Amorae, pro omni falso inde.
@1 te AI, but Heb. and A.E. 653 have Me.$
@2 tum.$
@3 i nam gradus dantur malorum et falsorum ex amore sui, but d et falsorum ex amore sui.$

AC n. 2221 2221. Quod `Abraham vadens cum illis’ significet quod {5} Dominus adhuc cum illis in perceptione maneret, sed de genere humano, constare potest ex serie rerum in sensu interno, nam `vadere cum {6} tribus viris,’ hoc est, cum Jehovah, est in perceptione adhuc esse {7}.
@1 A follows Gk. in spelling this Gomorrhae.$
@2 i etiam as in 2217.$
@3 i ut supra passim ostensum.$

AC n. 2222 2222. Quod `ad dimittendum illos’ significet quod vellet discedere ab illa, constat absque explicatione; causa quoque patet, nempe quod perceptio ex Divino, et inde cogitatio de genere humano quod tale esset, horrorem incuteret; amor enim Domini fuit erga universum genus humanum tantus ut omnes per unitionem Essentiae Humanae cum Divina et Divinae cum Humana, salvare in aeternum vellet; quare cum perciperet tale esse, a perceptione et cogitatione inde voluit discedere, quod significatur per quod `vellet dimittere illos.’

AC n. 2223 2223. Vers. 57. Et Jehovah dixit, Num celans Ego ab Abrahamo, quod Ego faciens? `Et Jehovah dixit’ significat perceptionem: `num celans Ego ab Abrahamo, quod Ego faciens’ significat quod nihil celari debuit coram Domino.

AC n. 2224 2224. `Jehovah dixit’: quod significet perceptionem, constat a significatione `dicere’ quod sit percipere, de qua prius n. 1898, 1919, 2080; hic quia Jehovah dixit, est quod Dominus perceperit ex Divino.

AC n. 2225 2225. Quod `num celans Ego ab Abrahamo quod Ego faciens’ significet quod nihil’ celari debuit coram Domino, constat a repraesentatione `Abrahami’ quod sit Dominus in illo statu de qua aliquoties supra in hoc capite; quod cetera significent, non celari debere, patet; sensus litterae hic similis est cum sensu interno, ut alibi passim, imprimis ubi agitur de essentialibus fidei, quae quia necessaria sunt ad salutem, ita dicuntur in littera qualia sunt in sensu interno, sicut hoc apud Mosen,
Jehovah Deus noster Jehovah unus; et amabis Jehovam Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus viribus tuis; et erunt verba illa… super corde tuo, Deut. vi [4], 5, 6;
praeter similia alia.

AC n. 2226 2226. Vers. 18. Et Abraham essendo erit in gentem magnam et numerosam, et benedicentur in illo omnes gentes terrae `Abraham essendo erit in gentem magnam et numerosam’ significat quod a Domino erit omne bonum, et omne verum inde: `et benedicentur in illo omnes gentes terrae’ significat quod ab Ipso omnes qui in charitate sunt, salvabuntur.

AC n. 2227 2227. Quod `Abraham (x)essendo erit in gentem magnam et numerosam’ significet quod a Domino erit omne bonum et omne verum inde, constat a repraesentatione `Abrahami’ quod sit Dominus, de qua saepius supra; tum a significatione `gentis’ quod sit bonum, de qua n. 1159, 1258-1260, 1416, 1849, hic `gentis magnae et numerosae,’ qua significatur bonum et verum inde; quod {1} `magnum’ praedicetur de bono et `numerosum’ de vero, ex locis aliis in Verbo constare potest, sed illa nunc adducere, supersedendum. Verum inde seu verum ex bono, in sensu genuino est bonum spirituale: sunt duo bona inter se distincta, nempe bonum caeleste et bonum spirituale; bonum caeleste est amoris in Dominum, bonum spirituale est amoris erga proximum; ex illo bono seu caelesti est hoc seu spirituale, nam nemo amare potest Dominum, nisi etiam amet proximum; in amore in Dominum est amor erga proximum; nam amor in Dominum est a Domino, ita ab Ipso Amore erga diversum genus humanum; in amore in Dominum esse, est idem ac esse in Domino, et qui in Domino, non potest aliter quam esse in amore Ipsius qui est erga genus humanum, ita erga proximum; ita est ille in utroque bono, nempe in caelesti et spirituali, illud est ipsissimum bonum, hoc autem verum ejus seu verum inde, quod verum est bonum spirituale, ut dictum; illud est quod significatur per `magnum,’ hoc autem per `numerosum.’
@1 i `gens magna’ est bonum, et `gens numerosa’ est verum inde.$

AC n. 2228 2228. Quod `benedicentur in illo omnes gentes terrae’ significet quod ab Ipso omnes qui in charitate sunt, salvabuntur, constat a significatione `benedici’ quod sit domini omnibus bonis quae sunt a caelesti origine, de qua n. 981, 1096, 1420, 1422: qui donantur bonis a caelesti origine, hoc est, bonis caelestibus et bonis spiritualibus, de quibus mox supra n. (x)2227, illi quoque donantur salute aeterna, hoc est, salvantur: per `omnes gentes terrae’ intelliguntur in sensu interno illi qui in bonis amoris et charitatis sunt, ut constat a significatione `gentis’ quod sit bonum, [de qua] n. 1159, 1258-1260, 1416, 1849: quod per `omnes gentes terrae’ non significentur omnes in universo terrarum orbe, constare potest cuivis, quia permulti inter illos sunt qui non salvantur, sed modo illi qui in charitate sunt, hoc est, qui charitatis vitam adepti sunt. [2] Ne quemquam lateat quomodo se habet cum salvatione hominum post decessum, paucis dicendum; sunt plures qui dicunt quod salvetur homo per fidem aut, ut aiunt, si modo fidem habeat, sed inter illos plurima pars est qui non sciunt quid fides; putant aliqui quod sit mera cogitatio, aliqui quod sit agnitio alicujus credendi, alii quod sit tota doctrina fidei, quae credenda, alii aliter; ita in sola cognitione quid sit fides, errant, consequenter in eo quid sit quo salvetur homo: sed usque non est mera cogitatio, nec est agnitio credendi, nec cognitio omnium quae sunt doctrinae fidei; ex illis nemo salvari potest, nam non altius radicem possunt agere quam in cogitationem; cogitatio non aliquem salvat, sed est vita quam sibi in mundo comparavit per cognitiones fidei; haec vita manet, at omnis cogitatio quae non convenit vitae ejus, perit, usque adeo ut fiat nulla; consociationes caelestes sunt secundum vitas et nusquam secundum cogitationes quae non sunt vitae; cogitationes quae non sunt vitae, sunt simulatoriae quae prorsus rejiciuntur: [3] in genere duplex est vita, una infernalis, altera caelestis; vita infernalis contrahitur ex omnibus illis finibus, cogitationibus et operibus quae fluunt ex amore sui, consequenter ex odio contra proximum; vita caelestis ex omnibus illis finibus, cogitationibus et operibus quae sunt amoris erga proximum; haec vita est quam spectant omnia quae `fides’ vocantur, et comparatur per omnia fidei; inde constare potest quid fides {1}, nempe quod sit charitas, nam ad illam ducunt omnia quae doctrinae fidei vocantur, in illa sunt omnia illa, et ex illa derivantur omnia illa: anima {2} post vitam corporis [talis] est qualis ejus amor.

AC n. 2229 2229. Vers. 19. Quia noti illum, propterea quod praecipiet filiis suis, et domui suae post se, et custodient viam Jehovae ad faciendum justitiam et judicium; propterea ut adducat Jehovah super Abrahamum illud quod locutus est super illum. `Quia novi illum’ significat verum esse: `propterea quod praecipiet filiis suis, et domui suae post se, et custodient viam Jehovae ad faciendum justitiam et judicium’ significat quod ab Ipso omnis doctrina charitatis et fidei; `filii’ sunt qui in veris; `domus’ qui in bonis; `via’ est doctrina’; `justitia’ est de bono; `judicium’ de vero: `propterea ut adducat Jehovah super Abrahamum illud quod locutus est super illum’ significat quod ideo Humana Essentia adjuncta erit Divinae.

AC n. 2230 2230. `Quia novi illum’: quod significet verum esse, constare potest a significatione `nosse’; cognoscere aliquem est proprie scire quod talis sit; similiter applicate ad rem, seu ad aliud aliquod, est scire quod tale sit; quare `nosse’ se refert ad illud quod praedicatur, et significat illud quod secundum seriem rerum intelligitur, quod ita sit, `vel quod verum sit.

AC n. 2231 2231. `Propterea quod praecipiet filiis suis, et domui suae post se, et custodient viam Jehovae ad faciendum justitiam et judicium’: quod significet quod ab Ipso omnis doctrina charitatis et fidei, constare potest a significatione `filii, domus, viae, justitiae, et judicii’ quae in summam seu in unum sensum redacta significant omnem doctrinam charitatis et fidei; per `filios’ enim significantur omnes qui sunt in veris, per `domum’ omnes qui in bonis, per `viam’ doctrina’ qua instruuntur, quae doctrina de bono significatur per `justitiam,’ et de vero per `judicium’; doctrina de bono est doctrina charitatis et doctrina de vero est doctrina fidei: [2] in genere est modo una doctrina, nempe doctrina charitatis, nam charitatem, ut dictum n. 2228, spectant omnia fidei; inter charitatem et fidem non alia intercedit differentia quam quae est inter velle bonum et cogitare bonum; qui vult bonum, is quoque cogitat bonum; ita quae est inter voluntatem et intellectum; qui reflectunt, sciunt quod aliud sit voluntas et aliud intellectus; in orbe erudito hoc etiam {3} notum est, et apparet manifeste {4} apud (c)eos qui volunt male et tamen ex cogitatione loquuntur bene; ex quibus cuivis patet quod aliud sit voluntas et aliud intellectus, et sic quod mens humana sit in binas partes distincta quae non unum faciunt; homo tamen ita creatus est, quod illae binae partes unam mentem constituerent, nec alia distinctio esset quam ut comparative {5} dicatur, qualis est inter flammam et lucem inde; amor in Dominum et charitas erga proximum foret sicut flamma, et omnis perceptio et cogitatio foret sicut lux inde, ita quod amor et charitas foret omne perceptionis et cogitationis, hoc est, in omnibus et singulis ejus; perceptio aut {6} cogitatio de qualitate amoris et charitatis est quod vocatur fides: [3] sed quia genus humanum coepit malum velle, odio habere proximum, et exercere vindictas et crudelitates, usque adeo ut illa pars mentis quae voluntas dicitur, prorsus deperdita sit, (m)(t)coeperunt distinguere’ inter charitatem (c)et fidem, et ad fidem referre omnia doctrinalia, quae religionis (c)illorum fuerunt, et illa una voce appellare fidem, et tandem eo usque processerunt ut dicerent quod salvari possent per solam fidem, per quam intellexerunt doctrinalia sua, si modo illa crederent, utcumque viverent; ita separata est charitas a fide, quae tunc usque non aliud est, (n)ut comparative dicatur, quam lux quaedam absque flamma, qualis solet esse lux solis tempore hiemis, quae frigida et gelida (o)est in tantum ut vegetata telluris torpescant et emoriantur; cum tamen fides ex charitate est sicut lux tempore veris et aestatis, per quam omnia germinant et florent: [4] hoc sciri potest (o)etiam ex eo quod amor et charitas sit flamma caelestis et quod fides sit lux spiritualis inde; similiter etiam {7} se sistunt percipienda et videnda in altera vita, nam ibi caeleste Domini se manifestat coram angelis per flammeum jubar sicut solis, et spirituale Domini per lucem inde, quibus etiam afficiuntur angeli et spiritus quoad interiora secundum amoris et charitatis vitam apud eos; inde gaudia et felicitates cum illos differentiis in altera vita: ex his constare potest quomodo se habet cum hoc quod dicitur quod sola fides salvet.
@1 i quae salvat.$
@2 i quae vivit.$
@3 before erudito.$
@4 i hoc.$
@5 comparativa I.$
@6 haec seu.$
@7 enim.$

AC n. 2232 2232. Quod `filii’ sint qui in veris, constat a significatione `filii’ in Verbo quod sit verum, de qua n. 489, 491, 533, 1147; per `filios’ in sensu abstracto significantur vera, sed applicate ad hominem, sunt `filii’ omnes qui in veris sunt.

AC n. 2233 2233. Quod `domus’ sint qui in bonis, constat a significatione `domus’ quod sit bonum, de qua n. 710, 1708, 2048: per `domum’ seu `natos domus’ similiter in sensu abstracto significantur bona, sed applicate ad hominem sunt omnes qui in bonis sunt.

AC n. 2234 2234. Quod `via’ sit doctrina, constat a significatione `viae’; via praedicatur in Verbo de veris, quia vera ducunt ad bonum et procedunt a bono, ut constare potest a locis allatis in Parte Prima n. 627; et quia via praedicatur de illis, est `via’ doctrina, quia doctrina in uno complexu omnia illa comprehendit quae ducunt ad bonum, hoc est, ad charitatem.

AC n. 2235 2235. Quod `justitia’ sit de bono, et `judicium’ de vero, constare potest (c)a significatione `justitiae’ et a significatione `judicii’: pluries in Verbo justitia et judicium simul nominantur, sed quid in sensu interno significant, nondum notum est; in sensu proximo justitia praedicatur de justo, et judicium de recto; justum est cum aliquid judicatur ex bono, et hoc secundum conscientiam; rectum autem cum judicatur ex lege, et sic ex justo legis, ita quoque secundum conscientiam, quia lex illi pro nomina est; in sensu autem interno est justitia quod ex bono, et judicium quod ex vero; bonum est omne quod est amoris et charitatis, verum est omne quod est fidei inde; (m)verum ducit essentiam suam a bono, et vocatur verum ex bono, sicut fides ex amore, ita (o)quoque judicium (c)a justitia.(n) Quod justitia et judicium illa {1} significent, constat ex his locis in Verbo; [2] apud Jeremiam,

Sic dixit Jehovah, Facite judicium et justitiam; et eripite spoliatum e manu oppressoris:… vae aedificanti domum suam in non justitia, et hyperoa sua in non judicio.’ pater tuus nonne comedit et bibit, et fecit judicium et justitiam? tunc bonum illi, xxii 3, 13, 15;
judicium pro illis quae (o)sunt veri, et `justitia’ quae sunt boni: apud Ezechielem,

Si impius reversus fuerit a peccato suo, et fecerit judicium et justitiam,… omnia peccata ejus quae peccavit non memorabuntur ei, judicium et justitiam fecit, vivendo vivet; enim revertendo se impio ab impietate sua, et fecerit judicium et justitiam, propter illa is vivet,(n) xxxiii 14, 16, 19;
similiter `judicium’ pro vero quod est fidei, et `justitia’ pro bono quod est charitatis: [3] apud Amos,
Fluat sicut aquae judicium, et justitia sicut fluvius fortis, v 24;
similiter: apud Esaiam,
Sic dixit Jehovah, Custodite judicium, et facile justitiam, quia propinqua salus Mea ad veniendum, et justitia Mea ad revelandum se, lvi 1:
apud eundem,
Paci non erit finis, super throno Davidis et super regno Ipsius, ad stabiliendum illud, et ad sciendum illud in judicio et justitia, a nunc et usque in aeternum, ix 6;
pro quod in veris fidei, et in bonis charitatis: apud eundem,
Exaltatus Jehovah, quia inhabitat altum, implevit Zionem judicio et justitia, xxxiii 5;
`judicium’ pro fide, `justitia’ pro amore, `Zion’ pro Ecclesia; praecedit judicium quia per fidem amor, at cum praecedit justitia, est quod ex amore fides; sicut apud Hosheam,
Desponsabo te Mihi in aeternum, et desponsabo te Mihi in justitia et judicio, et in misericordia et in miserationibus, et desponsabo te Mihi in fide, et cognosces Jehovam, ii 19, 20;
ubi `justitia’ praecedit, sicut etiam `misericordia’ quae sunt amoris, et sequitur `judicium,’ sicut etiam `miserationes’ quae sunt fidei ex amore; utcumque vocatur fides seu fidelitas: [4] apud Davidem,
Jehovah, in caelis est misericordia Tua, veritas Tua usque ad aetheres; justitia Tua sicut montes Dei, judicia Tua abyssus magna, Ps. xxxvi 6, 7 [A.V. 5, 6];
ibi `et’ misericordia et justitia similiter sunt amoris, ac veritas et judicia sunt fidei: apud eundem,
Veritas e terra germinet, et justitia e caelo prospiciat; Jehovah dabit bonum, et terra nostra dabit proventum suum, Ps. lxxxv 12, 13 [A.V. 11, 12];
ibi veritas quae fidei pro judicio, et justitia pro amore seu misericordia: apud Zachariam,

Adducam eos, et habitabunt in medio Hierosolymae, et erunt Mihi in populum, et Ego ero iis in Deum in veritate et in justitia, viii 8;
inde etiam patet quod `judicium’ sit verum, et `justitia’ bonum, quia loco judicii hic veritas: similiter apud Davidem,
Qui ambulat {2} integer, et operans justitiam, et loquens veritatem, Ps. xv 2.
[5] Fides quia est charitatis, seu verum quia est boni, inde vera boni passim vocantur `judicia justitiae,’ et sic (o)judicia paene simile significant ac praecepta, ut apud Esaiam,
Me die die quaerant, et scientiam viarum Mearum desiderent, quasi gens quae justitiam facit, et judicium Dei sui non derelinquit: interrogent Me judicia justitiae, appropinquationem Dei desiderent, lviii 2:
quod praecepta, apud Davidem,
Septies in die laudavi Te super judiciis justitiae Tuae, omnia praecepta Tua justitia, Ps. cxix 164, 172.
(m)De Domino imprimis dicitur quod faciat judicium et justitiam, cum {3} hominem e novo creat, ut apud Jeremiam,
De {4} hoc glorietur qui gloriatur, intelligere et nosse Me, quod Ego Jehovah faciens misericordiam, judicium et justitiam in terra quia in illis beneplacet Mihi, ix 23;
ibi {5} misericordia quae est amoris, describitur per `judicium et justitiam’ apud eundem,
Suscitabo Davidi germen justum, et regnabit rex, et intelligenter aget, et faciet judicium et justitiam in terra, xxiii 5; xxxiii 15(n)
[6] hinc apud Johannem,

Si abivero, mittam Paracletum ad vos, cumque venerit ille arguet mundum de peccato, [et] de justitia, et de judicio: de peccato quod non credunt in Me; de justitia quod ad Patrem Meum abeo, et non amplius videbitis Me; de judicio, quod princeps hujus mundi judicatus est, xvi 7-11;
`peccatum’ ibi pro omni infidelitate; quod `arguet de justitia’ est de omni quod est contra bonum, cum tamen Dominus Humanum univit Divino ut salvaret mundum {6}, quod est quod `ad Patrem abeo et non videbitis Me amplius’; `de judicio’ est de omni quod est contra verum, cum tamen dejecta sunt {7} mala in sua inferna, ut illa non `possint amplius’ damnum inferre, quod est quod `princeps mundi judicatus est’ {8}: in genere quod `arguet de peccato, justitia et judicio’ est quod de omni infidelitate contra bonum et verum, ita quod nulla charitas et fides, nam per justitiam et judicium intellecta fuit antiquis temporibus quoad Dominum omnis misericordia et gratia, et quoad hominem omnis charitas et fides.
@1 haec.$
@2 Ambulans.$
@3 i quia dat omnia quae sunt fidei et amoris.$
@4 In.$
@5 ubi$
@6 omnes.$
@7 sint.$
@8 sit.$

AC n. 2236 2236. `Propterea ut adducat Jehovah super Abrahamum illud quod locutus est super illum’: quod significet quod ideo Humana Essentia adjuncta erit Divinae, non ita constat ex significatione vocum, sed ex eo quod omnia illa quae in Verbo dicta sunt, involvant Adventum Domini ut uniret Humanam Essentiam Divinae, per quam unitionem salvaret genus humanum; haec sunt quae significantur in sensu interno per quod `adduceret super {1} Abrahamum illud quod locutus est super illum.’
@1 i Jehovah.$

AC n. 2237 2237. Vers. 20. Et dixit Jehovah, Clamor Sodomae et Amorae quod magnus factus sit, et peccatum eorum quod grave factum valde. `Dixit Jehovah’ significat perceptionem: `clamor Sodomae et Amorae quod magnus factus sit, et peccatum eorum quod grave factum valde’ significat quod falsum et malum amoris sui usque ad consummationem creverit; `clamor’ est falsum, `peccatum’ est malum.

AC n. 2238 2238. `Dixit Jehovah’: quod significet perceptionem, constat a significatione `dicere’ in sensu historico quod sit percipere, de qua aliquoties prius: cum `dicere Jehovah’ in historicis Verbi occurrit, significat perceptionem, quae non prorsus continua est cum priore, sed aliqua sequens, et quandoque nova; videatur etiam n. 2061. {1}
@1 At the end of this [ ] is a line probably deleted which reads quae causa est quod toties ibi legatur quod dixit Jehovah.$

AC n. 2239 2239. Quod `clamor Sodomae et Amorae quod magnus factus sit, et peccatum eorum quod grave factum valde’ significet quod falsum et malum amoris sui usque ad consummationem creverit, constat a significatione `Sodomae’ quod sit malum ex amore sui, et `Amorae’ quod sit falsum inde, quod supra n. 2220 ostensum; tum a significatione `clamoris’ quod sit falsum, et `peccati’ quod sit malum, de quibus mox sequitur; ex quibus patet quod `magnus factus sit’ nempe clamor, et {1} `grave factum sit {2}’ nempe peccatum, significet quod falsum et malum ad summum seu ad consummationem venerit: id melius patet a sequentibus ubi dicitur, `si inventi fuerint ibi decem, quod parceretur urbs,’ vers. 32, per quae significatur, si aliquae reliquiae usque essent; hoc est, si aliquid boni (c)et veri; cum enim non aliquid boni et veri amplius intus apud hominem, tunc vastitas {3} et desolatio, proinde consummatio; de qua in versu mox sequente.
@1 i quod.$
@2 i valde.$
@3 i est.$

AC n. 2240 2240. Quod `clamor’ sit falsum, et `peccatum’ sit malum, constare potest a significatione `clamoris’ in Verbo; quod `clamor’ falsum significet, nemini constare potest nisi internum sensum Verbi sciat; aliquoties occurrit apud Prophetas, et ibi cum agitur de vastatione et desolatione, dicitur quod `ejulent et clament,’ et significat quod bona et vera vastata sint, estque ibi vox per quam in sensu interno describitur falsum, ut apud Jeremiam,
Vox clamoris pastorum, et ejulatus potentum gregis, quia vastans Jehovah pascuum eorum, xxv 36;
[2] ubi `clamor pastorum’ est quod sint in falso, ex quo vastatio: apud eundem,
Ecce aquae ascendentes a septentrione, et erunt in flumen inundans, et inundabunt terram et plenitudinem ejus, urbem et habitantes in ea, et clamabunt homo {1} et ejulabit omnis habitator terrae,… super diem venientem ad vastandum, xlvii 2, 4;
ubi agitur de desolatione fidei quae fit per falsa; `flumen inundans’ est falsum, ut in Parte Prima (t)ostensum n. 705, 790: [3] apud Zephaniam,

Vox clamoris a porta piscium, et ejulatio a secundaria, et confractio magna a collibus, et erant opes eorum in direptionem, et domus eorum in desolationem, i 10, 13;
ubi etiam `clamor’ praedicatur de falsis quae vastant: [4] apud Esaiam,
Via Horonaim clamorem confractionis excitabunt, quia aquae Nimrim desolationes erunt, quoniam aruit gramen, consummata est verba, olus non est, xv 5, 6; Jer. xlviii 3;
ibi desolatio fidei, et consummatio describitur per clamorem: [5] apud Jeremiam,
Luxit Jehudah, et portae ejus languescentes factae, atrati sunt in terram, et clamor Hierosolymae ascendit; et illustres eorum miserunt minores suos ad aquas, venerunt ad foveas, non invenerunt aquas, reversi sunt vasis eorum vacuis, xiv 2, 3;
ubi `clamor Hierosolymae’ pro falsis, nam quod `non invenerint aquas,’ est quod non cognitiones veri, quae quod `aquae’ sint, in Parte Prima n. 28, 680, 739 ostensum est: [6] apud Esaiam,
Exsultabo in Hierosolymae, et laetabor in populo Meo, et non audietur in ea amplius vox fletus, et vox clamoris, lxv 19;
ubi quod `non audietur {2} vox fletus’ est quod non malum, et `non vox clamoris’ est quod non falsum. Pleraque haec ex sensu litterae non intelligi possunt, nec quid sit `clamor,’ sed ex sensu interno: [7] apud eundem,
Exspectavit Jehovah judicium, sed ecce scabies, justitiam sed ecce clamor, v 7;
ubi etiam de vastatione boni et veri agitur; hic est reciprocationis species, ut passim quoque apud Prophetas, quae talis, quod loco veri inveniatur malum, quod est quod `pro judicio scabies,’ et loco boni falsum, quod est (o)quod `pro justitia clamor,’ nam quod `judicium’ sit verum et `justitia bonum, supra n. 2235 ostensum est; [8] similis reciprocatio est ubi de Sodoma et Amora agitur apud Mosen,
De vite Sodomae vitis eorum, et de agris Amorae uvae eorum; uvae fellis, botri amaritudinem illis, Deut. xxxii 32;
ubi {3} similis locutio, nam `vitis’ praedicatur de veris et falsis, ac `agri et uvae’ de bonis et malis,’ ita quod `vitis Sodomae’ sit falsum ex malo, (c)ac `agri (o)et uvae’ Amorae’ sint mala ex falsis, nam sunt duo genera falsi {4}, de quibus in Parte Prima n. 1212, ita etiam sunt duo genera mali; utrumque genus falsi et mali in hoc versu per `clamorem Sodomae et Amorae quod magnus factus, et peccatum eorum quod grave factum valde’ significatur, quod inde constat quia primo loco `clamor’ et secundo `peccatum’ nominatur, et usque primo dicitur `Sodoma’ quae est malum ex amore sui, et secundo `Amora’ quae est falsum inde.
@1 Heb. is [ ](Adam) = `man,’ or `mankind.’ In Heb. such forms may have a plural verb.$
@2 audiatur.$
@3 ubi similis est loquutio, nam vitis praedicatur de veris et de falsis et agri et uvae de bonis ut et de malis.$
@4 falsorum.$

AC n. 2241 2241. Vers. 21. Descendam quaeso, et videbo, num secundum clamorem ejus, qui venit ad Me, fecerint consummationem; et si non, cognoscam. `Descendam quaeso, et videbo’ significat visitationem: `num secundum clamorem ejus, qui venit ad Me, fecerint consummationem; et si non, cognoscam’ significat num malum ad summum pervenerit.

AC n. 2242 2242. `Descendam quaeso, et videbo’: quod significet visitationem, constare potest ex significatione `descendere ad videndum’ quod sit judicium, de qua in Parte Prima n. 1311, proinde quod sit visitatio; ultimum tempus Ecclesiae in communi, et ultimum tempus cujusvis in particulari, in Verbo vocatur visitatio, ac praecedit judicium, estque sic visitatio non aliud quam exploratio qualis est, nempe qualis Ecclesia {1} in communi, vel homo in particulari, quae exploratio exprimitur in sensu litterae per quod `descendat Jehovah et videat’; [2] sensus litterae qualis sit, inde constare potest, non enim descendit Jehovah, nam de Domino non praedicari potest descendere quia semper in supremis est; nec videt Jehovah num ita sit, nam nec de Domino praedicari potest videre num ita sit quia omnia et singula ab aeterno novit; sed usque ita dicitur quia apud hominem apparet sicut ita fieret; homo enim est in inferioribus, et cum ibi aliquid existit, non cogitat, ne quidem scit, quomodo se superiora habent, ita nec quomodo influunt, non (t)enim ultra quam ad proxima cogitatio {2} ejus vadit, inde non potest aliter percipere quam quod sit aliquid tale quod simile est descendere et videre; et eo magis cum putat quod nemo sciat quod cogitat; praeter quod non aliam ideam habeat {3} quam quod sit ab alto, et cum a Deo quod sit ab altissimo, cum tamen non ab altissimo, sed ab intimo; [3] inde constare potest qualis sit qualis litterae, quod nempe sit secundum apparentias, qui si non foret secundum apparentias, Verbum nemo intelligeret et agnosceret, ita non {4} reciperet; sed angeli non ita in apparentiis sunt sicut homo, quare Verbum cum quoad litteram est pro homine, quoad sensum internum est pro angelis, tum etiam pro illis hominibus quibus, ex Divina Domini Misericordia, donatum est, cum {5} vivunt in mundo, esse sicut angeli. [4] (s)Visitatio passim memoratur in Verbo, et per (c)eam significatur vel vastatio quae est Ecclesiae aut cujusvis, vel liberatio, ita exploratio qualis est; pro vastatione, apud Esaiam,
Quid facietis die visitationis {6}?… E longinquo veniet, ad quem fugietis pro auxilio, et ubi relinquetis gloriam vestram? x 3:
apud eundem,
Stellae caelorum et sidera eorum non lucebunt luce sua, obtenebrabitur sol in egressu suo, et luna non splendere faciet lucem suam, et visitabo super orbem malum,’ et super impios iniquitatem eorum, xiii 10, 11;

quod per `stellas et sidera quae non lucebunt, et solem qui obscurabitur, et lunam quae non splendere faciet lucem suam’ significetur quod nullus amor {7} et nulla charitas, videatur n. 2120, et quia id est vastatio, est `dies visitationis’: [5] apud Jeremiam,

Cadent inter cadentes, et tempore visitationis eorum impingent, viii 12;
pro tempore cum vastati sunt, seu cum nulla charitas et fides: apud Ezechielem,
Appropinquarunt visitationes urbis, et vir instrumentum perditionis ejus in manu ejus, ix 1;
ibi etiam {8} de vastatione agitur, inde `instrumentum perditionis viro’: apud Hosheam,
Venerunt dies visitationis, venerunt dies retributionis, ix 7;
similiter: apud Micham,
Dies speculatorum tuorum, visitatio tua venit, nunc erit perplexitas eorum, vii 4;
etiam pro vastata charitate: apud Mosen,
In die visitandi Me {9}, et visitabo super eos peccatum eorum, Exod. xxxii 34;
ubi de populo in deserto postquam fecerunt sibi vitulum aureum. Quod per visitationem significetur liberatio, patet {10} a sequentibus locis,’ Exod. iii 16; iv 31; Jer. xxvii 22; xxix 10; Luc. i 68, 78; xix 41, 42.(s)
@1 i vel.$
@2 i quae percipit.$
@3 possit habere.$
@4 nec.$
@5 dum.$
@6 i et devastationis.$
@7 amplius.$
@8 quoque.$
@9 A alters visitationis mei to visitandi Me.$
@10 passim in Verbo, ut.$

AC n. 2243 2243. `Num secundum clamorem ejus, qui venit ad Me, fecerint consummationem; et si non, cognoscam’: quod significet num malum ad summum pervenerit, constat ex significatione `clamoris’ quod sit falsum, de qua mox supra n. 2240; sunt duo genera falsi, ut ibi ad finem dictum, nempe falsum quod {1} ex malo, et falsum quod producit malum; falsum quod est ex malo, est omne quod cogitat homo dum in malo est, nempe quod favet malo, ut pro exemplo cum in adulterio est, quod tunc cogitat de adulterio quod licitum, quod decorum, quod jucundum vitae, quod procreatio sobolis inde {2} promoveatur, et plura talia, illa sunt omnia falsa ex malo; [2] falsum autem quod producit malum, est cum (o)homo aliquod principium ex religioso suo capit, et inde credit quod sit bonum aut sanctum, cum tamen in se est malum {3}, ut pro exemplo, qui ex religioso suo credit quod aliquis homo possit salvare, et illum ideo colit et adorat, is ex falso illo facit malum; ita ex quovis alio religioso quod in se est falsum; quia falsum est ex malo, et falsum producit malum, ideo hic `clamor’ dicitur, ac ut commune quoddam significat id quod involvit, nempe malum, (m)quod etiam patet ex eo quod dicatur `num secundum clamorem ejus, qui venit ad Me, fecerint consummationem,’ ubi `qui clamor’ in singulari dicitur, et `fecerint consummationem’ in plurali.(n) [3] Quid sit consummatio; in Parte Prima n. 1857 ostensum est; praeterea quid consummatio, comprehendi potest ab Ecclesiis; Antiquissima Ecclesia quae `homo’ dicta, omnium caelestissima fuit; haec temporis tractu a bono amoris ita degeneravit ut tandem nihil caeleste remanserit, et tunc fuit ejus consummatio quae describitur per statum eorum ante diluvium. [4] Antiqua Ecclesia quae post diluvium, et `Noahus’ vocata est, et fuit minus caelestis, illa quoque temporis tractu a bono charitatis ita defecit ut nihil charitatis remanserit, versa enim est partim in magiam, partim in idololatriam, partim in quoddam dogmaticum separatum a charitate, et tunc fuit ejus consummatio. [5] Successit alia Ecclesia quae `Hebraea’ vocata est, et adhuc minus caelestis et spiritualis fuit, in externis ritibus aliquem sanctum cultum ponens; haec temporis tractu {4} varie deformata fuit, et cultus ille externus versus est in idololatricum, et tunc fuit ejus consummatio. [6] Quarta Ecclesia dein instaurata {5} fuit apud Jacobi posteros, quae nihil caeleste et spirituale habuit, sed modo repraesentativum ejus, quare illa Ecclesia erat Ecclesia repraesentativa caelestium et spiritualium, nam quid ritus repraesentabant et significabant, non sciebant; sed instituta fuit ut usque aliquis nexus esset inter hominem et caelum qualis est inter repraesentativa boni et veri, et inter ipsum bonum et verum; haec Ecclesia in falsa et mala ita demum abivit ut omnis ritus (t)factus si idololatricus’, et tunc fuit ejus consummatio; [7] quare cum post Ecclesia: ita successive decrescentes, in ultima prorsus disruptus esset nexus inter humanum genus et caelum, usque adeo ut periisset humanum genus quia nulla Ecclesia per quam nexus et vinculum, videatur n. 468 637, 931, 2054; tunc venit Dominus in mundum, et per unitionem Essentiae Divinae cum Humana in Se conjunxit caelum cum terra et simul tunc novam Ecclesiam, quae dicta Ecclesia Christiana, instauravit, quae primitus in bono fidei fuit ac inter se ut fratres in charitate vixerunt, sed haec temporis successu diversimode abscessit, et hodie talis facta ut ne quidem sciant quod fundamentale fidei sit amor in Dominum et charitas erga proximum, et tametsi ex doctrina dicant Dominum esse Salvatorem generis humani, eos resurrecturos post mortem, caelum et infernum esse, usque tamen pauci credunt; quia talis facta est haec Ecclesia, non procul est ejus consummatio. [8] Ex his constare potest quid consummatio, nempe quod sit cum malum ad summum pervenit: similiter se habet in particulari, nempe apud unumquemvis hominem; sed quomodo consummatio in particulari apud unumquemvis se {6} habeat, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus dicetur. In Verbo passim agitur de consummatione, et describitur status qui praecedit, per vastationem et desolationem, quam sequitur visitatio.
@1 i est.$
@2 ita.$
@3 i et profanum et ex illo falso facit malum.$
@4 etiam.$
@5 restaurata I.$
@6 A has se before consummatio and before habeat. I retains only the former, but se habeat seems preferable.$

AC n. 2244 2244. Vers. 22. Et prospexerunt inde viri, et iverunt versus Sodomam; et Abraham adhuc ille stans coram Jehovah. `Prospexerunt inde viri’ significat cogitationem Domini ex Divino: `et iverunt versus Sodomam’ significat de humano genere {1}, quod in tanto malo: `et Abraham adhuc ille stans coram Jehovah’ significat cogitationem Domini ex humano quod adjunctum modo ut supra dictum.
@1 humanum genus.$

AC n. 2245 2245. `Prospexerunt inde viri’: quod significet cogitationem Domini ex Divino, constat ex significatione `prospicere’ quod sit cogitare; `videre’ enim in sensu interno, sicut in communi sermonis, est intelligere, est enim intellectus visus internus; ita’ `prospicere’ est cogitare, quod est visus interni seu intellectus: tum ex significatione `virorum’ quod sit Divinum: in hoc capite passim viri, passim pro viris Jehovah nominatur; cum viri, significatur Trinum, nempe {1} Divinum Ipsum, Divinum Humanum, et Procedens; cogitatio Domini ex hoc Divino significatur per quod `prospexerunt inde viri’ (m)cogitatio fuit ex Humano conjuncto cum Divino, de qua conjunctione in principio hujus capitis actum, at perceptio ex qua cogitatio, fuit ex Divino, quare dicitur mox (o)in eodem hoc versu’, Jehovah, quod `stans ille coram Jehovah’; cumque Humanum conjunctum Divino, etiam fuit una Procedens {2}.(n)
@1 i de quo supra.$
@2 et cum ex humano conjuncto Divino etiam fuit una procedens.$

AC n. 2246 2246. `Iverunt versus Sodomam’: quod significet de {1} humano genere quod in tanto malo, constat (c)a significatione `Sodomae’ quod sit malum ex amore sui, de qua supra n. 2220, et `prospicere ad facies Sodomae’ quod sit ad statum `generis humani’, n. 2219; quod `Sodoma’ significet statum humani generis quod in tanto malo, inde est quia per `Sodomam’ non intelligitur Sodoma sed omnes illi in universa terrarum orbe qui sunt in amore sui, et per descriptionem Sodomae repraesentatur status omnium qui in illo malo sunt, ut a sequentibus constare potest: quod amor sui sit omnium malorum fons, ita ipsum malum, constat ab (c)illis quae de illo prius n. 2045, 2057, 2219 dicta et ostensa sunt; quare hic dicitur quod in tanto malo.
@1 humanum genus AI but see 2244.$

AC n. 2247 2247. `Abraham adhuc ille stans coram Jehovah’: quod significet cogitationem Domini ex Humano quod adjunctum modo ut dictum {1} constat ex repraesentatione `Abrahami’ in hoc capite quod sit Dominus quoad Humanum, et quod `steterit coram Jehovah’; inde sequitur absque explicatione quod fuerit cogitatio ex Humano quod adjunctum modo quo dictum in principio hujus capitis, tum {2} supra n. 2245.
@1 i supra.$
@2 et.$

AC n. 2248 2248. Vers. 23. Et accessit Abraham, et dixit, Num etiam delebis justum cum impio? `Accessit Abraham et dixit’ significat cogitationem Domini ex Humano quae propius adjunxit se Divino: `num etiam delebis justum cum impio’ significat dolorem Domini ex amor’ erga genus humanum, et intercessionem, quod usque bonum si’ adjunctum, tametsi malum.

AC n. 2249 2249. `Accessit Abraham et dixit’: quod significet cogitationem Domini ex Humano quae propius adjunxit se Divino, sequitur ex illi quae praecedunt, ubi agitur de cogitatione Domini de genere humana ita absque explicatione. (s)Quod {1} in hoc capite in sensu interno tantum describatur status cogitationis et perceptionis Domini, et in principio tantum status conjunctionis Humani cum Divino Domini, quidem coram homine forte appariturum, sicut non foret tanti; sed usque maximi momenti est; [2] nam coram angelis quibus sensus internus est Verbum, sistuntur haec ad vivum cum suis repraesentativis in pulcherrima forma, praeter innumerabilia quae consequentia sunt et similitudinem ducentia, de conjunctione Domini cum caelo et receptione Divini Ipsius in eorum humano; ideae enim angelicae tales sunt quod illa prae omni alio sapiant ac ut amoenissima percipiant; inde etiam illustrantur et confirmantur magis et magis de unitione Humanae Domini Essentiae cum Divina; angeli enim sunt qui homines fuerunt, et cum homines, non potuerunt aliter quam cogitare de Domino ut homine, et de Domino ut Deo, tum de Trino Divino, et sibi varias ideas, tametsi non sciverunt tunc quales, formare; [3] arcana enim caelestia hoc secum habent, quae tametsi superant omnem captum, usque quisque de illis {2} aliquam ideam sibi facit, nam nihil usquam memoria teneri potest, minus intrare in aliquid cogitationis, nisi per aliquam ideam utcumque formatam; et quia ideae non potuerunt aliter quam ex illis quae in mundo sunt, vel ex analogis eorum quae in mundo, formari, et tunc ex non intellectis fallaciae se insinuarunt, [4] quae in altera vita cogitationis ideas tunc interiores abalienant a vero et bono fidei, ut talia discutiantur, tantum in hoc capite in sensu ejus interno agitur de conjunctione Humani cum Divino Domini, deque Ipsius perceptione et cogitatione, et tunc cum legitur Verbum, sistuntur illa ad perceptionem angelorum ita ut priores ideae ex alienis et inde nascentibus facile scrupulis formatae sensim dissipentur, et novae quae luci veritatis in qua angeli, conformes sunt, insinuentur; haec magis apud angelos spirituales quam caelestes; nam secundum purificationem idearum perficiuntur ad receptionem caelestium; quod caelum non sit purum coram Domino, notum est; et quod continue perficiantur, verum est.(s)
@1 Remainder of this [ ] was very different in A and finally deleted. A new version was then written on a separate sheet, but I differs considerably from it (see Appendix volume).$
@2 aliquis de iis.$

AC n. 2250 2250. `Num etiam delebis justum cum impio?’: quod significet dolorem Domini ex amore erga genus humanum, et intercessionem quod usque bonum sit adjunctum, tametsi malum, constare potest ex zelo amoris qui elucet, et magis in versu sequente 25, ubi dicitur `absit Tibi a faciendo secundum rem hanc, ad mori faciendum justum cum impio, et sit sic justus sicut impius, absit Tibi, num judex totius terrae non faciet judicium?’; constat praeterea ex significatione `justi’ quod sit bonum, de qua n. 612, 2235; et ex significatione `impii quod sit oppositum justo, hoc est, oppositum bono, ita malum; patet etiam ex his verbis, tum a sequentibus hujus capitis, quod sit intercessio; intercessio Domini pro humano genere fuit tunc cum in mundo fuit et quidem cum in statu humiliationis; tunc enim, ut prius dictum, locutus est cum Jehovah sicut cum alio; at vero in statu glorificationis, cum Essentia Humana Divinae unita facta, et illa quoque Jehovah tunc non intercedit sed miseretur, et ex Divino Suo opem fert, e salvat; est ipsa misericordia quae est intercessio, nam illius