De Divino Amore et de Divina Sapientia

DAS n. 1 1. PARS PRIMA

QUOD AMOR SIT VITA HOMINIS. Homo novit quod amor sit, sed non novit quid amor est: novit quod amor sit, ex communi loquela, ut quod dicatur quod ille me amet, quod Rex amet subditos et quod subditi ament Regem, quod maritus amet uxorem, et quod mater liberos, ac vicissim, tum quod hic et ille amet patriam, concives, proximum; similiter de rebus abstractis a persona, ut quod amet hoc aut illud. Sed tametsi amor tam universale est in loquelis, usque vix aliquis novit quid amor; dum meditatur de eo, quia tunc non potest aliquam ideam cogitationis de eo sibi formare, dicit vel non esse aliquid, vel solum esse aliquod influens ex visu, auditu, tactu et conversatione, et sic movens; nescit prorsus quod sit ipsa ejus vita, non modo vita communis totius ejus corporis, et vita communis omnium ejus cogitationum, sed etiam vita omnium singularium eorum: hoc potest sapiens percipere ex hoc, cum dicitur, “si removes affectionem quae amoris, an potes cogitare aliquid, et an potes agere aliquid; annon quantum frigescit affectio quae amoris, tantum frigescat cogitatio, loquela et actio; et quantum incalescit, tantum incalescant illa:” sed haec sapiens percipit non ex cognitione quod amor sit vita hominis, sed ab experientia quod ita fiat.

DAS n. 2 2. Nemo scit quid vita hominis, nisi sciat quod sit amor; si hoc non scit, potest unus credere quod vita hominis modo sit sentire et agere, alter quod sit cogitare, cum tamen cogitatio est effectus vitae primus, ac sensatio et actio est effectus vitae secundus. Dicitur quod cogitatio sit effectus vitae primus, sed datur cogitatio interior et interior, tum exterior et exterior; intima cogitatio, quae est perceptio finium, est actualiter primus vitae effectus: sed de his infra, ubi de gradibus vitae.

DAS n. 3 3. Aliqua idea de amore, quod sit vita hominis, haberi potest ex calore solis in mundo; ille quod sit sicut vita communis omnium vegetationum terrae, notum est, ex illo enim dum exoritur, quod fit tempore veris, vegetabilia omnis generis ex humo exsurgunt, ornantur foliis, postea floribus, et demum fructibus, et sic quasi vivunt; at cum calor recedit, quod fit tempore autumni et hyemis, illis vitae suae signis denudantur, et flaccescunt. Simile est cum amore apud hominem, nam correspondent sibi mutuo; quare etiam amor calet.

DAS n. 4 4. QUOD DEUS SOLUS ITA DOMINUS SIT IPSE AMOR, QUIA EST IPSA VITA; ET QUOD ANGELI ET HOMINES SINT RECIPIENTES VITAE. Hoc in Transactionibus de DIVINA PROVIDENTIA, et de VITA,* multis illustrabitur, hic modo quod Dominus, qui est Deus Universi, sit Increatus et Infinitus, homo autem et angelus est creatus et finitus; et quia Dominus est Increatus et infinitus, est ipsum Esse quod vocatur Jehovah, et est ipsa Vita seu Vita in se: ex Increato, Infinito, ipso Esse et ipsa Vita, non potest aliquis immediate creari, quia Divinum est unum et non dividuum, sed erit ex creatis et finitis, ita formatis, ut illis Divinum possit inesse: [2] quia homines et angeli tales sunt, sunt recipientes vitae: quare si quis homo cogitatione eo usque se abduci patitur, [ut cogitetur] quod non sit recipiens vitae, sed vita, non potest abduci a cogitatione, quod sit Deus: quod homo sentiat sicut sit vita, et inde credat quod sit, est ex fallacia; in causa instrumentali enim non percipitur causa principalis aliter quam sicut una secum. Quod Dominus sit Vita in se, docet Ipse apud Johannem, “Quemadmodum Pater habet vitam in Se Ipso, ita etiam dedit Filio habere vitam in Se Ipso” V.26., et quod sit “ipsa Vita” Joh. XI.25., Cap. XIV.6. Nunc quia Vita et Amor unum sunt, ut ex supradictis, n. 1, 2, patet, sequitur quod Dominus, quia est ipsa Vita, sit ipse Amor.
* I.e., Doctrina Vitae Pro Nova Hierosolyma (Amstelodami, 1763).

DAS n. 5 5. Sed ut hoc in intellectum cadat, omnino sciendum est, quod Dominus, quia est Amor in ipsa sua essentia, hoc est, Divinus Amor, appareat coram angelis in Coelo sicut Sol, et quod ex illo Sole procedat Calor et Lux, et quod Calor inde procedens in sua essentia sit amor, et Lux inde procedens in sua essentia sit sapientia, et quod angeli quantum recipientes spiritualis illius caloris et spiritualis illius lucis sunt, tantum sint amores et sapientiae, non amores et sapientiae a se, sed a Domino. Spiritualis ille calor et spiritualis illa lux non modo influunt apud angelos et afficiunt illos, sed etiam influunt apud homines et afficiunt illos, prorsus sicut recipientes fiunt; et recipientes fiunt secundum eorum amorem in Dominum, et amorem erga proximum. [2] Ipse ille Sol, seu Divinus Amor, non potest per suum calorem et per suam lucem creare aliquem immediate ex se, sic enim foret Amor in sua essentia, qui est Ipse Dominus, sed potest creare ex substantiis et materiis ita formatis, ut recipere possint ipsum calorem et ipsam lucem, comparative sicut Sol mundi non potest per calorem et lucem immediate producere germinationes in tellure, sed ex materiis humi, quibus per calorem et lucem potest inesse, et vegetationem dare. Quod Divinus Amor Domini appareat ut Sol in Mundo spirituali, et quod ex illo procedat spiritualis calor et spiritualis lux, ex quibus Angelis est amor et sapientia, videatur in Opere de COELO ET INFERNO, n. 116 ad 140.

DAS n. 6 6. Cum itaque homo non est vita sed recipiens vitae, sequitur quod conceptio hominis a patre non sit conceptio vitae, sed modo conceptio primae et purissimae formae receptibilis vitae, cui ut stamini aut initiamento in utero successive accedunt substantiae et materiae in formis ad receptionem vitae in suo ordine et in suo gradu adaptatae.

DAS n. 7 7. QUOD DIVINUM NON SIT IN SPATIO. Quod Divinum seu Deus non sit in spatio, tametsi est Omnipraesens, et apud unumquemvis hominem in mundo, et apud unumquemvis angelum in Coelo, et apud unumquemvis spiritum sub Coelo, non potest idea mere naturali comprehendi, sed potest idea spirituali: quod id non possit idea naturali comprehendi, est quia in illa est spatium; formata enim est ex talibus quae in mundo sunt, in quorum omnibus et singulis, quae spectantur oculis, est spatium; omne magnum et parvum ibi est spatii, omne longum, latum et altum ibi est spatii, verbo omnis mensura, figura et forma ibi est spatii; quare dictum est, quod non possit idea mere naturali comprehendi, quod Divinum non sit in spatio, cum dicitur quod sit ubivis. [2] Sed usque potest homo comprehendere id cogitatione naturali, modo in illam admittat aliquid lucis spiritualis; quare primum aliquid dicetur de idea et inde cogitatione spirituali: idea spiritualis non trahit aliquid ex spatio, sed omne suum trahit ex statu: status dicitur de amore, de vita, de sapientia, de affectionibus, de gaudiis inde, in genere de bono et de vero; idea vere spiritualis de illis non commune habet cum spatio; est superior, et spectat ideas spatii sub se sicut coelum spectat terram. [3] At quia angeli et spiritus aeque vident oculis ut homines in mundo, et objecta non videri possunt nisi in spatio, ideo in Mundo spirituali, ubi spiritus et angeli sunt, apparent spatia similia spatiis in terris, at usque non sunt spatia, sed apparentiae; non enim sunt fixa et stata sicut in terris; possunt enim elongari et contrahi, possunt mutari et variari; et quia sic non possunt mensura determinari, non possunt ibi aliqua idea naturali, sed solum idea spirituali comprehendi, quae non alia est de distantiis spatii, quam sicut de distantiis boni aut de distantiis veri, quae sunt affinitates et similitudines secundum status eorum.

DAS n. 8 8. Ex his constare potest, quod homo ex idea mere naturali non comprehendere possit, quod Divinum sit ubivis et tamen non in spatio; et quod angeli et spiritus id clare comprehendant; consequenter quod etiam homo possit, modo in cogitationem suam admittat aliquid lucis spiritualis; causa quod homo possit comprehendere, est quia non corpus ejus cogitat, sed spiritus ejus, ita non naturale ejus, sed spirituale ejus.

DAS n. 9 9. Quod autem plures id non comprehendant, est quia amant naturale, et ideo non volunt cogitationes intellectus sui supra illud elevare in lucem spiritualem, et qui non volunt, illi non possunt nisi ex spatio cogitare, etiam de Deo, et cogitare de Deo ex spatio, est de extenso naturae. Hoc praemittendum est, quia absque scientia et aliqua perceptione quod Divinum non sit in spatio, non aliquid intelligi potest de Divina Vita, quae est Amor et Sapientia, de quibus hic agitur; et inde parum si quicquam de Divina Providentia, Omnipraesentia, Omniscientia, Omnipotentia, Infinitate et Aeternitate, de quibus in serie agendum est.

DAS n. 10 10. Dictum est, quod in Mundo spirituali aeque appareant spatia ut in Mundo naturali, consequenter etiam distantiae, sed quod sint apparentiae secundum affinitates spirituales quae sunt amoris et sapientiae, seu boni et veri: inde est, quod Dominus, tametsi est in coelis apud angelos ubique, usque appareat alte supra illos ut Sol: et quia receptio amoris et sapientiae facit affinitatem cum Ipso, ideo propiores* Ipsi apparent Coeli ubi angeli in propiore** affinitate ex receptione sunt, quam qui in remotiore: ex eo etiam est, quod Coeli, qui tres sunt, inter se distincti sint, similiter Societates cujusvis Coeli; tum quod Inferni sub illis sint remoti secundum rejectionem amoris et sapientiae. Simile est cum hominibus, in quibus et apud quos Dominus praesens est in universo terrarum orbe; et hoc unice ex causa, quia Dominus non est in spatio.
* Prima editio: propriores
** Prima editio: propriore

DAS n. 11 11. QUOD DEUS SIT IPSE HOMO. In omnibus Coelis non alia idea Dei est quam idea Hominis; causa est, quia Coelum in toto et in parte est in forma sicut Homo, ac Divinum, quod est apud angelos, facit Coelum; et cogitatio vadit secundum formam Coeli; quare aliter cogitare de Deo angelis impossibile est: inde est, quod omnes illi in mundo, qui conjuncti sunt Coelo, similiter de Deo, cum interius in se seu in suo spiritu, cogitent. Ex eo quod Deus sit Homo, omnes angeli et omnes spiritus, in perfecta forma homines sunt; forma Coeli hoc facit, quae in maximis et in minimis est sibi similis: quod Coelum in toto et in parte sit in forma ut Homo videatur in Opere de COELO ET INFERNO, n. 59 ad 87: et quod cogitationes vadant secundum formam coeli, n. 203, 204. Quod homines ad imaginem et ad similitudinem Dei creati sint, notum est, ex Genes. I.26,27; tum quod Deus visus sit ut Homo Abrahamo, et aliis. Antiqui, a sapientibus usque ad simplices, non aliter de Deo quam ut de Homine, cogitaverunt, et tandem cum plures deos coeperunt colere, ut Athenis et Romae, coluerunt omnes ut homines. [2] Haec illustrari possunt per haec sequentia, de quibus in quodam Opusculo prius:* “Gentes, imprimis Africani, qui unum Deum Creatorem universi agnoscunt et colunt, ideam Hominis de Deo habent; dicunt quod nemo aliam de Deo possit habere: cum audiunt quod plures de Deo foveant ideam sicut Nubeculae in medio [universi], quaerunt ubinam illi sunt, et cum dicitur quod sint inter Christianos, negant quod dabile sit; sed respondetur, quod sit illis talis idea ex eo, quod Deus in Verbo dicatur Spiritus, et de spiritu non aliter cogitant, quam sicut de particula nubis, non scientes quod omnis spiritus et omnis angelus sit homo: at usque exploratum est, num spiritualis illorum idea sit similis ideae illorum naturali, et compertum est quod non similis sit apud illos, qui Dominum pro Deo coeli et terrae interius agnoscunt. Audivi quendam Presbyterum ex Christianis dicentem, quod nemo possit habere ideam Divini Humani; et vidi illum translatum ad varias Gentes, successive ad interiores et interiores, et ab illis ad Coelos earum, et tandem ad Coelum Christianum, et ubivis data est communicatio perceptionis interioris eorum de Deo, et animadvertit quod non alia illis idea Dei esset quam idea Hominis, quae eadem est cum idea Divini Humani.”**
* Interpunctum additum
** Continuatio de Ultimo Judicio, et de Mundo Spirituali, n. 74.

DAS n. 12 12. Plebeja idea in Christianismo de Deo est ut de Homine, quia Deus vocatur PERSONA in Doctrina Trinitatis Athanasiana: at qui supra plebem sapiunt, illi Deum invisibilem pronuntiant, quod fit quia non comprehendere* possunt, quomodo Deus ut Homo creare potuisset Coelum et Terram, tum implere universum praesentia sua, et plura, quae non cadere possunt in intellectum, quamdiu ignoratur, quod Divinum non sit in spatio. Illi autem qui solum Dominum adeunt, Divinum Humanum cogitant, ita Deum ut Hominem.
* Prima editio: comptehendere

DAS n. 13 13. Quanti interest justam ideam Dei habere, constare potest ex eo, quod idea Dei faciat intimum cogitationis apud omnes quibus est religio, omnia enim religionis et omnia cultus spectant Deum: et quia Deus universaliter et singulariter est in omnibus religionis et cultus, ideo nisi justa idea Dei sit, non potest communicatio dari cum Coelis: inde est, quod unaquaevis Gens in Mundo spirituali sortiatur locum secundum ideam Dei ut Hominis, in hac enim est idea Domini, et non in alia. Quod status vitae post mortem sit homini secundum ideam Dei apud se affirmatam, patet manifeste ab ejus opposito, quod negatio Dei faciat infernum; et in Christianismo negatio Divinitatis Domini.

DAS n. 14 14. QUOD ESSE ET EXISTERE IN DEO HOMINE DISTINCTE UNUM SINT. Ubi est Esse, ibi est Existere; non datur unum absque altero; Esse enim per Existere Est, et non absque eo. Hoc Rationale comprehendit, dum cogitat, num dari queat aliquod Esse quod non Existit, et num dari queat Existere nisi ab Esse; et quia unum cum altero et non absque altero datur, sequitur quod unum sint, sed distincte unum. Sunt distincte unum, sicut Amor et Sapientia; Amor etiam est Esse, et Sapientia est Existere, Amor enim non datur nisi in Sapientia, nec Sapientia nisi ex Amore, quare cum Amor in Sapientia est, tunc Existit: haec duo tale unum sunt, ut quidem distingui cogitatione possint, sed non actu: et quia distingui possunt cogitatione et non actu, ideo dicitur distincte unum. Esse et Existere in Deo Homine etiam distincte unum sunt sicut Anima et Corpus; Anima non datur absque suo Corpore, nec Corpus absque sua Anima: Divina Anima Dei Hominis est quae intelligitur per Divinum Esse, ac Divinum Corpus quod intelligitur per Divinum Existere. Quod anima existere possit absque corpore, ac cogitare et sapere, est error profluens ex fallaciis; omnis enim anima hominis in spirituali corpore est, postquam rejecit exuvias materiales quas in mundo circumtulit.

DAS n. 15 15. Quod Esse non sit Esse nisi Existat, est quia non prius est in forma, et si non est in forma non habet quale, et quod non habet quale non est aliquid. Illud quod ex Esse Existit, unum facit cum Esse per id quod sit ex Esse; inde est unitio in unum, et inde est quod unum sit alterius mutuo et vicissim, tum quod unum sit omne in omnibus alterius sicut in se.

DAS n. 16 16. Ex his constare potest, quod Deus sit Homo, et quod per id sit Deus Existens, non Existens a Se, sed in Se: Qui in Se existit, Ille est Deus a Quo omnia.

DAS n. 17 17. QUOD IN DEO HOMINE INFINITA DISTINCTE UNUM SINT. Notum est, quod Deus Infinitus sit, vocatur enim Infinitus; sed vocatur Infinitus quia est Infinitus: ex eo solum quod sit ipsum Esse et Existere in Se, non est Infinitus, sed quia Infinita in Ipso sunt; Infinitum absque Infinitis in Ipso non est Infinitum nisi quoad solum nomen. Infinita in Ipso non dici possunt infinite multa, nec infinite omnia, propter ideam naturalem de multis et de omnibus, nam idea naturalis de infinite multis est limitata, et de infinite omnibus est quidem illimitata, sed trahit ex limitatis in universo: quare homo, quia ei idea naturalis est, non potest sublimatione et approximatione venire in perceptionem de Infinitis in Deo, at Angelus, quia est in idea spirituali, potest sublimatione et approximatione venire supra hominis gradum, non tamen usque illuc.

DAS n. 18 18. Quod Infinita in Deo sint, quisque apud se affirmare potest, qui credit quod Deus sit Homo; et quia est Homo, est Ipsi Corpus, et omne quod corporis est; ita est Ipsi Facies, Pectus, Abdomen, Lumbi, Pedes, nam absque illis non foret Homo: et quia Ipsi illa sunt, etiam sunt Ipsi Oculi, Aures, Nares, Os, Lingua; tum etiam quae intra in Homine sunt, ut Cor et Pulmo, et quae ex illis pendent, quae omnia simul sumta faciunt ut homo sit homo: in homine creato sunt illa multa, et in contexturis suis spectata sunt innumera; sed in Deo Homine sunt illa infinita; non deest quicquam; inde Ipsi infinita perfectio. Quod comparatio Hominis Increati, qui est Deus, cum homine creato fiat, est quia Deus est Homo, et ab Ipso dicitur, quod homo mundi ad imaginem Ipsius et in similitudinem Ipsius creatus sit, Genes. I.26.27.

DAS n. 19 19. Quod Infinita in Deo sint, patet manifestius Angelis ex Coelis in quibus sunt; universum Coelum, quod ex myriadibus myriadum Angelorum consistit, in universali sua forma est sicut Homo; unaquaevis societas Coeli tam major quam minor similiter; inde etiam Angelus est homo, est enim Angelus coelum in minima forma; quod ita sit, videatur in Opere de COELO ET INFERNO n. 51 ad 87. In tali forma est Coelum in toto, parte et individuo, ex Divino quod Angeli recipiunt, nam quantum Angelus ex Divino recipit, tantum in perfecta forma homo est: inde est, quod Angeli dicantur in Deo esse, et Deus in illis, tum quod Deus sit omne illorum. Quam multa sunt in Coelo, non describi potest; et quia Divinum facit Coelum, et inde illa ineffabilia multa ex Divino sunt, clare patet, quod Infinita in Ipso Homine, qui est Deus, sint.

DAS n. 20 20. Simile potest induci ex Universo creato, dum hoc spectatur ex usibus et eorum correspondentiis: sed antequam hoc potest intelligi, praecedent quae illustrabunt.

DAS n. 21 21. Quia Infinita in Deo Homine [sunt], quae in Coelo, in Angelo et in Homine, ut in speculo apparent, et quia Deus Homo non est in spatio, ut supra, n. 7.8.9.10, ostensum est, aliquantum videri et comprehendi potest, quomodo Deus potest Omnipraesens, Omnisciens, et Omniprovidens esse; ac quomodo ut Homo potuerit creare omnia, ac ut Homo possit in aeternum tenere creata ab Ipso in suo ordine.

DAS n. 22 22. Quod Infinita distincte unum sint in Deo Homine, hoc quoque constare potest ut in speculo ex homine; in homine multa et innumera sunt, ut supra dictum est, sed usque homo illa ut unum sentit; non ex sensu scit aliquid de suis Cerebris, de suo Corde et Pulmone, de suo Hepate, Liene et Pancreate; nec de innumeris in Oculis, Auribus, Lingua, Ventriculo, Membris generationis, et in reliquis; et quia ex sensu non scit illa, est sibi sicut unus. Causa est, quia omnia illa in tali forma sunt, ut non possit unum deesse; est enim forma recipiens vitae a Deo Homine, ut supra n. 4, 5, 6, demonstratum est; ex ordine et connexu omnium in tali forma sistitur sensus et inde idea, sicut non multa et innumera sint, sed sicut unum. Ex his concludi potest, quod multa et innumera, quae faciunt in homine sicut unum, in Ipso Homine qui est Deus, distincte, imo distinctissime, unum sint.

DAS n. 23 23. QUOD SIT UNUS DEUS HOMO A QUO OMNIA. Omnia Rationis humanae se conjungunt et quasi concentrant in id, quod Deus unus Creator universi sit; quare homo, cui ratio, ex communi intellectus sui non aliter cogitat, nec cogitare potest: dic alicui, cui sana ratio est, quod duo Creatores universi sint, et comperies repugnantiam ex illo in te, et forte ex solo loquelae sono in aure: unde patet, quod omnia Rationis humanae se conjungant et concentrent in id, quod Deus unus sit: quod ita sit, sunt binae causae; Prima est, quia ipsa facultas rationaliter cogitandi in se spectata non est hominis, sed est Dei apud illum; ex illa pendet Ratio humana in communi, et commune facit ut id videat sicut a se. Altera est, quia homo per facultatem illam vel est in luce coeli, vel trahit commune suae cogitationis inde, et universale lucis Coeli est quod Deus unus sit. Aliter si homo ex facultate illa perverterit inferiora intellectus; ille quidem pollet illa facultate, sed per intorsionem inferiorum vertit illam aliorsum; inde ejus Ratio non sana fit.

DAS n. 24 24. Omnis homo, tametsi nescit, cogitat de Caetu sicut de homine, quare etiam percipit illico cum dicitur, quod Rex sit Caput et subditi Corpus, tum cum dicitur quod is et ille talis sit in communi Corpore, hoc est, in Regno. Simile est cum Spirituali Corpore sicut cum Civili; spirituale Corpus est Ecclesia; ejus Caput est Deus Homo; inde patet qualis in hac perceptione appareret Ecclesia ut Homo, si non Unus Deus Creator et Sustentator universi cogitaretur, sed pro Uno Plures; appareret in perceptione illa sicut unum Corpus super quo plura Capita, ita non sicut Homo, sed sicut Monstrum. Si diceretur, quod Capitibus illis una Essentia sit, et quod per id simul faciant unum Caput, non potest alia idea inde resultare, quam quod vel uni Capiti plures facies sint, vel quod pluribus Capitibus una facies sit; ita Ecclesia in perceptione sisteretur deformis: cum tamen Deus unus est Caput, et Ecclesia est Corpus, quod a nutu Capitis, et non a se, agit, ut quoque fit in homine. Inde quoque est, quod non nisi quam unus Rex in uno Regno sit; plures enim distraherent, at unus potest continere.

DAS n. 25 25. Simile foret in Ecclesia per universum terrarum orbem sparsa, quae Communio [sanctorum] vocatur, ex eo quod sicut unum Corpus sub uno Capite sit: notum est, quod Caput regat Corpus sub se ad nutus, in Capite enim residet intellectus et voluntas, et ex intellectu et voluntate agitur corpus, usque adeo ut Corpus sit modo obedientia: corpus non potest agere aliquid nisi ex intellectu et voluntate in Capite, similiter homo Ecclesiae nisi ex Deo; apparet sicut corpus agat ex se, ut sicut manus et pedes in agendo moveant se ex se, et sicut os et lingua in loquendo vibrent se ex se, cum tamen ne hilum ex se, sed ex affectione voluntatis et inde cogitatione intellectus in Capite. Cogita tunc si uni corpori plura capita forent, et unumquodvis caput sui juris esset ex suo intellectu et ex sua voluntate, an subsistere possit corpus; inter illa unanimum non dabile est, quale est unius capitis. Sicut est in Ecclesia, ita est in Coelo,* quod ex myriadibus myriadum angelorum consistit; nisi omnes et singuli spectarent ad unum Deum, decideret unus ab altero, et Coelum dissolveretur: quare si angelus Coeli modo cogitat de pluribus diis, illico disparatur, ejicitur enim in ultimum finem coelorum, ac decidit.
* Prima editio: Coelis,

DAS n. 26 26. Quoniam universum Coelum et omnia Coeli ad unum Deum se referunt, ideo loquela angelica talis est, ut per quendam concentum ex concentu Coeli fluens desinat in unum; indicium quod illis impossibile sit cogitare nisi unum Deum; loquela enim est ex cogitatione.

DAS n. 27 27. Quis, cui integra ratio est, non percipiet, quod Divinum non dividuum sit, tum quod plures Infiniti, Increati, Omnipotentes ac Dii non dentur; si alius, cui ratio non est, diceret quod plures Infiniti, Increati, Omnipotentes ac Dii dabiles sint, modo una eadem essentia sit illis, et quod per id unus Infinitus, Increatus, Omnipotens et Deus sit, annon una eadem essentia est unum idem, et unum idem pluribus non datur; si diceretur, quod unum sit ab altero, tunc ille qui est ab altero non est Deus in Se,* et tamen Deus in Se** est Deus a Quo omnia, videatur supra n. 16.
* Prima editio: se,
** Prima editio: se

DAS n. 28 28. QUOD IPSA DIVINA ESSENTIA SIT AMOR ET SAPIENTIA. Si colligis omnia, quaecunque nosti, et mittis illa sub mentis tuae intuitionem, et in aliqua spiritus elevatione scrutaris, quid Universale omnium est, non potes concludere aliud quam quod sint Amor et Sapientia; sunt enim illa duo essentialia omnium vitae hominis; omne Civile ejus, omne Morale ejus, et omne Spirituale ejus, a duobus illis pendent; absque illis duobus non sunt aliquid: similiter omnia vitae Hominis compositi, qui est, ut prius dictum est, Societas major et minor, Regnum et Imperium, Ecclesia, et quoque Coelum Angelicum. Deme illis amorem et sapientiam, et cogita num sint aliquid, et deprehendes quod absque illis, ut ex quibus, sint nihil.

DAS n. 29 29. Quod in Deo sit Amor et simul Sapientia in ipsa sua essentia, a nemine negari potest; amat enim omnes ex Amore in Se, et ducit omnes ex Sapientia in Se.* Universum etiam Creatum ex Ordine spectatum, est ita plenum Sapientia ex Amore, ut dicas omnia in complexu illam ipsam esse; sunt enim indefinita in tali ordine, successive et simultanee, ut simul sumta unum faciant; ex eo et non aliunde est, quod contineri et in perpetuum conservari possint.
* Prima editio: se.

DAS n. 30 30. Ex eo, quod ipsa Divina Essentia sit Amor et Sapientia, est quod homini binae Facultates vitae sint, ex quarum una est illi Intellectus, et ex altera est illi Voluntas; facultas ex qua Intellectus, trahit omnia sua ex influxu Sapientiae a Deo, et facultas ex qua Voluntas, trahit omnia sua ex influxu Amoris a Deo: quod homo non juste sapiat et non juste amet non tollit facultates, sed modo includit illas, et quamdiu includit illas, intellectus quidem dicitur intellectus, similiter voluntas, sed usque essentialiter non sunt; quare si facultates illae auferrentur, periret omne humanum, quod est cogitare et ex cogitare loqui, ac velle et ex velle agere. Inde patet, quod Divinum apud hominem resideat in binis illis facultatibus, quae sunt facultas sapiendi et facultas amandi, hoc est, quod possit. Quod in homine sit posse [sapere et posse] amare, tametsi non sapit et non amat sicut potest, ex multa experientia mihi innotuit, quam alibi videbis in copia.

DAS n. 31 31. Ex eo quod ipsa Divina Essentia sit Amor et Sapientia, est quod omnia in universo se referant ad Bonum et ad Verum; omne enim id quod ex Amore procedit vocatur bonum, et quod ex sapientia procedit vocatur verum; sed de his infra plura.

DAS n. 32 32. Ex eo quod ipsa Divina Essentia sit Amor et Sapientia, est quod Universum et omnia in illo, tam viva quam non viva, subsistant ex Calore et Luce; Calor enim correspondet amori, et Lux correspondet sapientiae; quare etiam Calor spiritualis est Amor, et Lux spiritualis est Sapientia: sed de his etiam infra plura.

DAS n. 33 33. Ex Divino Amore et ex Divina Sapientia, quae faciunt ipsam Essentiam Quae est Deus, oriuntur omnes affectiones et cogitationes apud hominem, affectiones ex Divino Amore, et cogitationes ex Divina Sapientia; et omnia et singula hominis non sunt nisi quam affectio et cogitatio; illae duae sunt sicut fontes omnium vitae ejus; omnia jucunda et amaena vitae ejus ex illis sunt, jucunda ex affectione amoris ejus, et amaena ex cogitatione inde. Nunc quia homo creatus est ut sit recipiens, et recipiens est quantum amat Deum, et ex amore in Deum sapit, hoc est, quantum afficitur illis quae a Deo sunt, et quantum cogitat ex affectione illa, sequitur, quod Divina Essentia, quae Creatrix, sit Divinus Amor et Divina Sapientia.

DAS n. 34 34. QUOD DIVINUS AMOR SIT DIVINAE SAPIENTIAE, ET QUOD DIVINA SAPIENTIA SIT DIVINI AMORIS. Quod Divinum Esse et Divinum Existere in Deo Homine distincte unum sint, videatur supra n. 14 ad 16; et quia Divinum Esse est Divinus Amor, et Divinum Existere est Divina Sapientia, ideo haec similiter distincte unum sunt. Distincte unum dicuntur, quia Amor et Sapientia duo distincta sunt, sed ita unita, ut Amor sit Sapientiae et Sapientia Amoris; Amor enim Est in Sapientia, et Sapientia Existit in Amore: et quia Sapientia trahit suum Existere ex Amore, ut supra n. 15 dictum est, inde etiam Divina Sapientia est Esse; ex quo sequitur, quod Amor et Sapientia simul sumta sint Divinum Esse, at distincte sumta vocatur Amor Divinum Esse, et Sapientia Divinum Existere. Talis est idea Angelica de Divino Amore et de Divina Sapientia.

DAS n. 35 35. Quoniam talis Unio Amoris et Sapientiae* ac Sapientiae et Amoris est in Deo Homine, est Divina Essentia una; Divina enim Essentia est Divinus Amor quia est Divinae Sapientiae, et Divina Sapientia quia est Divini Amoris: et quoniam talis unio illorum est, ideo etiam Divina Vita est una: Vita est Divina Essentia.** Quod Divinus Amor et Divina Sapientia sint unum, est quia Unio est reciproca, ac unio reciproca facit unum. At de unione reciproca alibi plura dicentur.
* Prima editio: Sapientiae,
** Prima editio: Essentia (absque interpuncto)

DAS n. 36 36. Unio Amoris et Sapientiae est quoque in omni Opere Divino; ex illa est perpetuitas, imo aeternitas ejus. Si plus Divini Amoris quam Divinae Sapientiae, aut si plus Divinae Sapientiae quam Divini Amoris, in aliquo opere creato foret, non subsisteret,* nisi quantum ex aequo insunt; transiret** quod super est.
* Prima editio: subsistet,
** Prima editio: transit

DAS n. 37 37. Divina Providentia in reformandis, regenerandis et salvandis hominibus, ex aequo participat ex Divino Amore et ex Divina Sapientia; ex pluri Divini Amoris quam Divinae Sapientiae, aut ex pluri Divinae Sapientiae quam Divini Amoris, homo non reformari, regenerari et salvari potest: Divinus Amor vult omnes salvare, sed non salvare potest nisi per Divinam Sapientiam, et Divinae Sapientiae sunt omnes leges per quas fit salvatio, et Amor non potest illas leges transcendere, quoniam Divinus Amor et Divina Sapientia unum sunt, et in unione agunt.

DAS n. 38 38. Divinus Amor et Divina Sapientia in Verbo intelliguntur per Justitiam et Judicium, Divinus Amor per Justitiam et Divina Sapientia per Judicium; quare in Verbo dicitur Justitia et Judicium de Deo; ut apud Davidem, “Justitia et Judicium fulcrum Throni tui” Psalm LXXXIX:15*: apud Eundem, “Jehovah educet sicut lucem Justitiam, et Judicium sicut meridiem” Psalm XXXVII:6: apud Hoscheam, “Desponsabo Me tibi in aeternum in Justitia et Judicio ” II:19**: apud Jeremiam, “Suscitabo Davidi germen justum, qui regnabit Rex, et faciet Judicium et Justitiam in terra” XXIII:5 : apud Esajam, “Sedebit super throno Davidis, et super regno ejus, ad stabiliendum illud in Judicio et in Justitia” IX:6***: apud Eundem, “Exaltetur Jehovah, quia implevit terram Judicio et Justitia” XXXIII:5: apud Davidem, “Cum didicero Judicia Justitiae tuae: septies in die laudo Te super Judiciis Justitiae tuae” Psalm CXIX:7,164.**** Simile per Vitam et Lucem intelligitur apud Johannem, “In Ipso Vita erat, et Vita erat Lux hominum,” I:4; per Vitam ibi intelligitur Divinus Amor Domini, et per Lucem Divina Sapientia Ipsius. Simile etiam per Vitam et Spiritum apud Johannem, “Jesus dixit, verba quae Ego loquor vobis Spiritus et Vita sunt” VI:63.
* Prima editio: LXXIX.5 Biblia Angelica 89:14.
** Biblia Hebraica: 2:21
*** Biblia Anglica: 9:7
**** Prima editio: CXIX. 7-64. (ut videtur)

DAS n. 39 39. In homine apparent amor et sapientia ut duo separata, sed usque in se distincte unum sunt, quoniam apud hominem talis est sapientia qualis est amor, et talis amor qualis est sapientia; sapientia quae non unum facit cum suo amore,* apparet sicut sit sapientia, et tamen non est; ac amor qui non unum facit cum sua sapientia, apparet sicut sit sapientiae amor, tametsi non est, unum enim trahet suam essentiam et suam vitam ex altero reciproce. Quod sapientia et amor apud hominem appareant ut duo separata, est quia facultas intelligendi apud illum est elevabilis in lucem coeli, sed non facultas amandi, nisi quantum homo facit sicut intelligit; quare id apparentis sapientiae quod non unum facit cum amore sapientiae, relabitur in amorem qui unum facit, qui potest esse amor non sapientiae, imo amor insaniae: homo enim potest ex sapientia scire quod illum oporteat facere hoc et illud, sed usque non facit, quia non amat illud, at quantum ex amore facit quod sapientiae est, tantum est imago Dei.
* Prima editio: amor[upside down e],

DAS n. 40 40. QUOD DIVINUS AMOR ET DIVINA SAPIENTIA SIT SUBSTANTIA ET QUOD SIT FORMA. Idea vulgarium hominum de Amore et de Sapientia, est sicut de volatili et fluente in subtili aere seu aethere; aut sicut de exhalato ab aliquo tali; et vix aliquis cogitat, quod sint realiter et actualiter Substantia et Forma. Illi qui vident, quod sint substantia et forma, usque percipiunt amorem et sapientiam extra subjectum ut profluentia ex illo, et quod extra subjectum ut profluens ab illo percipiunt, tametsi ut volatile et fluens, etiam vocant substantiam et formam, non scientes quod amor et sapientia sint ipsum subjectum, et quod id quod extra illud percipitur ut volatile et fluens, sit modo apparentia status subjecti in se. [2] Causae, quod hoc non hactenus visum sit, sunt plures causae; inter illas est, quod apparentiae sint primae ex quibus Mens humana format suum intellectum, et quod discutere illas nequeat nisi ex indagatione causae, et si causa alte latet, illam indagare nequit, nisi intellectum teneat diu in luce spirituali, in qua illum diu tenere nequit propter lucem naturalem quae continue retrahit. Veritas usque est, quod amor et sapientia sint realis et actualis substantia et forma, quae faciunt ipsum subjectum.

DAS n. 41 41. Sed hoc quia contra apparentiam est, videri potest sicut non merens fidem, nisi demonstretur, et hoc demonstrari non potest nisi quam per talia quae homo percipere potest ex sensu sui corporis, quare per illa demonstrabitur. Sunt homini quinque sensus externi, qui vocantur tactus, gustus, olfactus, auditus et visus. Subjectum Tactus est Cutis, qua homo circumcinctus est; ipsa substantia et forma cutis faciunt ut sentiat applicata; sensus tactus non est in illis quae applicantur, sed est in substantia et forma cutis, quae sunt subjectum; sensus ille est modo affectio ejus ab applicatis. Simile est cum Gustu; hic sensus est modo affectio substantiae et formae, quae sunt linguae; lingua est subjectum. Simile est cum Olfactu; quod odor afficiat nares et quod sit in naribus, et quod sit affectio illarum ab odoriferis tangentibus, notum est. Simile est cum Auditu; apparet sicut auditus sit in loco ubi sonus inchoat, sed auditus est in aure, et est affectio substantiae et formae ejus; quod auditus sit in distantia ab aure, est apparentia. [2] Simile est cum Visu; apparet dum homo videt objecta ad distantiam sicut visus ibi sit, sed usque est in Oculo, qui est subjectum, et similiter est affectio ejus: distans est solum ex judicio concludente de spatio ex intermediis, vel ex diminutione et inde obscuratione objecti, cujus imago sistitur intus in oculo secundum angulum incidentiae: inde patet, quod visus non exeat ab oculo ad objectum, sed quod imago objecti intret oculum, et afficiat substantiam et formam ejus: simile enim est cum visu quemadmodum est cum auditu; auditus nec exit ab aure ad captandum sonum, sed sonus intrat aurem, et afficit. [3] Ex his constare potest, quod affectio substantiae et formae, quae facit sensum, non sit separatum quid a subjecto, sed solum faciat mutationem in illo, subjecto remanente subjecto tunc ut prius, et postea; inde sequitur quod visus, auditus, olfactus, gustus et tactus, non sit aliquod volatile effluens ex illorum organis, sed quod sint organa in sua substantia et forma spectata, quae dum afficiuntur fit sensus.

DAS n. 42 42. Simile est cum Amore et Sapientia, cum sola differentia, quod substantiae et formae, quae sunt amor et sapientia, non exstent coram oculis, sicut organa sensuum externorum; sed usque nemo negare potest, quin substantiae et formae sint illa sapientiae et amoris, quae vocantur cogitationes, perceptiones et affectiones, et quod non sint entia volatilia et fluentia ex nihilo, aut abstracta a reali et actuali substantia et forma, quae subjecta: sunt enim in Cerebro innumerabiles substantiae et formae, in quibus omnis interior sensus, qui se refert ad intellectum et voluntatem, residet. Quod omnes affectiones, perceptiones et cogitationes ibi non sint halitus ex illis, sed quod sint actualiter et realiter subjecta, quae nihil a se emittunt, sed modo mutationes subeunt secundum alluentia quae afficiunt, ex supradictis de sensibus externis constare potest. De alluentibus quae afficiunt, dicentur plura infra.

DAS n. 43 43. Ex his primum potest videri, quod Divinus Amor et Divina Sapientia in se sint Substantia et Forma, sunt enim ipsum Esse et Existere, et nisi forent tale Esse et Existere sicut sunt substantia et forma, forent modo ens rationis, quod in se non est aliquid.

DAS n. 44 44. QUOD DIVINUS AMOR ET DIVINA SAPIENTIA SINT SUBSTANTIA ET FORMA IN SE, ITA IPSUM ET UNICUM. Quod Divinus Amor et Divina Sapientia* sit Substantia et Forma, mox supra confirmatum est; et quod Divinum Esse et Existere sit Esse et Existere in se, etiam supra dictum est. Non dici potest quod sit Esse et Existere a se, quia hoc involvit initium, et quoque a quodam in illo quod sit esse et existere in se; at ipsum Esse et Existere in se est ab aeterno; ipsum Esse et Existere in se est etiam increatum, et omne creatum non potest esse nisi ab Increato, et quod creatum est, etiam est finitum, et finitum nec existere potest nisi ex Infinito.
* Prima editio: sapientia

DAS n. 45 45. Qui aliqua cogitatione potest assequi et comprehendere Esse et Existere in se, ille omnino assequetur et comprehendet, quod illud sit Ipsum et Unicum; Ipsum dicitur quod solum Est; et Unicum a quo omne aliud. Nunc quia Ipsum et Unicum est Substantia et Forma, sequitur quod illud sit ipsa et unica Substantia et Forma; et quia ipsa illa Substantia et Forma est Divinus Amor et Divina Sapientia, sequitur quod sit ipse et unicus Amor, ac ipsa et unica Sapientia, consequenter quod sit ipsa et unica Essentia, tum ipsa et unica Vita, nam Amor et Sapientia est Vita.

DAS n. 46 46. Ex his constare potest, quam sensualiter, hoc est, ex corporis sensibus, et ex eorum tenebris in spiritualibus, cogitant illi, qui dicunt Naturam a se esse; cogitant ex oculo, et non possunt ex intellectu; cogitatio ex oculo occludit intellectum, at cogitatio ex intellectu aperit oculum: illi non aliquid cogitare possunt de Esse et Existere in se, quodque hoc sit Aeternum, Increatum et Infinitum; nec possunt aliquid cogitare de Vita nisi sicut de volatili abeunte in nihilum, nec aliter de Amore et Sapientia, et prorsus non quod ab illis sint omnia naturae. Quod ab illis sint omnia naturae, nec videri potest, nisi natura spectetur ex Usibus in sua serie et in suo ordine, et non si ex aliquibus ejus formis, quae sunt solius oculi objecta; usus enim non sunt nisi quam ex vita, ac eorum series et ordo ex sapientia et amore, at formae sunt usuum continentia; quare si spectantur solum formae, non potest in natura videri aliquid vitae, minus aliquid amoris et sapientiae, ita non aliquid Dei.

DAS n. 47 47. QUOD DIVINUS AMOR ET DIVINA SAPIENTIA NON POSSIT ALITER QUAM ESSE ET EXISTERE IN ALIIS A SE CREATIS. Ipsum amoris non est amare se, sed est amare alios, ac illis per amorem conjungi; ipsum amoris etiam est ab aliis amari, sic enim conjungitur; essentia omnis amoris in conjunctione consistit, imo vita ejus quae vocatur jucunditas, amaenitas, delitium, dulcedo, beatitudo, faustitas et felicitas. Amor in eo consistit, ut suum sit alterius, ac ut sentiat ejus jucundum ut jucundum in se; hoc est amare; at sentire suum jucundum in altero, et non ejus in se, non est amare, hoc enim est amare se, illud autem amare proximum: illa duo amoris genera sunt e diametro sibi opposita: utrumque quidem conjungit, et non apparet, quod amare suum, hoc est, se in altero, disjungat, cum tamen ita disjungit, ut quantum quis alterum sic amaverit, tantum postea illum odio habeat; solvitur enim conjunctio illa a se successive, et tunc amor fit odium in simili gradu.

DAS n. 48 48. Quis non id potest videre, qui potest intueri amoris essentiam: quid enim est amare se solum, et non aliquem extra se, a quo redametur; hoc potius est dissolutio quam conjunctio; conjunctio amoris est a reciproco, et reciprocum non datur in se solo; si putatur dari, est a reciproco imaginativo in aliis. Ex his patet, quod Divinus Amor non possit aliter quam esse et existere in aliis, quos amet, et a quibus ametur; cum enim tale est in omni amore, maxime erit, hoc est, infinite, in Ipso amore.

DAS n. 49 49. Quod Deum attinet: amare et reciproce amari non potest dari in aliis, in quibus est aliquid infiniti, seu aliquid essentiae et vitae amoris in se, seu aliquid Divini; si enim aliquid infiniti, seu essentiae et vitae amoris in se, hoc est, aliquid Divini, esset in illis, tunc non amaretur ab aliis, sed amaret se; infinitum enim seu Divinum est unicum; si hoc in aliis foret, forent* Ipsum, ac foret Ipse amor sui, cujus ne hilum dari potest in Deo; hoc enim prorsus oppositum est Essentiae Divinae; quare [amare et reciproce amari] dabitur in aliis, in quibus nihil Divini in se, est: quod id detur in creatis a Divino, infra videbitur. Sed ut detur, erit Infinita Sapientia, quae unum faciet cum Infinito Amore; hoc est, erit Divinus Amor Divinae Sapientiae et Divina Sapientia Divini Amoris, de quo supra, n. 34 ad 39.
* Prima editio: foret

DAS n. 50 50. Ex perceptione et cognitione hujus Arcani pendet perceptio et cognitio omnium Existentiae seu Creationis, tum omnium Subsistentiae seu Conservationis a Deo, hoc est, Omnium Operum Dei in Universo creato, de quibus in sequentibus agendum est.

DAS n. 51 51. Sed quaeso, ne confundas ideas tuas cum Tempore et cum Spatio, quantum enim temporis et spatii est in ideis cum sequentia legis, tantum non intelliges* illa, nam Divinum non est in tempore et spatio; quod clare videbitur in continuatione hujus Operis, in specie de Aeternitate, Infinitate et de Omnipraesentia.
* Prima editio: intelligis

DAS n. 52

52. QUOD OMNIA IN UNIVERSO A DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA DEI HOMINIS CREATA SINT. Universum in maximis et minimis, ac in primis et ultimis, ita plenum est Divino Amore et Divina Sapientia, ut dici queat quod sit Divinus Amor et Divina Sapientia in imagine: quod ita sit, manifeste constat ex correspondentia omnium Universi cum omnibus Hominis: omnia et singula quae in Universo creato existunt, talem correspondentiam cum omnibus et singulis hominis habent, ut dici possit, quod homo etiam sit aliquod universum; correspondentia ejus affectionum et inde cogitationum est cum omnibus Regni animalis, ejus voluntatis et inde intellectus cum omnibus Regni vegetabilis, ac ejus vitae Ultimae cum omnibus Regni mineralis. [2] Quod talis correspondentia sit, non apparet alicui in Mundo naturali, sed cuivis, qui attendit, in Mundo spirituali; in hoc Mundo sunt omnia, quae in Mundo naturali in tribus ejus Regnis existunt, et sunt correspondentiae affectionum et cogitationum, affectionum ex voluntate et cogitationum ex intellectu, tum ultimorum vitae, illorum qui ibi; atque haec et illa apparent circum illos in tali aspectu, in quali est Universum creatum, cum differentia, quod in minore effigie. [3] Ex his manifeste patet angelis, quod Universum creatum sit Imago repraesentativa Dei Hominis, et quod Ipsius Amor et Sapientia sint quae in Universo sistuntur in imagine: non quod Universum creatum sit Deus Homo, sed quod sit ab Ipso; nam nihil quicquam in Universo creato est substantia et forma in se, nec vita in se, nec amor et sapientia in se, imo nec homo est homo in se, sed omne est a Deo, Qui est Homo, Sapientia et Amor, ac Forma et Substantia in se; quod in se est, hoc Increatum et Infinitum est; quod autem ab Ipso est, hoc, quia nihil tenet apud se quod in se est, creatum et finitum est, et hoc repraesentat imaginem Ipsius, a Quo est et existit.

DAS n. 53 53. De creatis et finitis potest dici esse et existere, tum substantia et forma, ut et vita, imo amor et sapientia, sed omnia illa sunt creata et finita; causa, quod dici queant, non est quod aliquid Divinum illis sit, sed quod in Divino sint et quod Divinum in illis sit: omne enim quod creatum est, in se est inanimatum et mortuum, sed animatur et vivificatur per id quod Divinum sit in illo,* et illud** in Divino.
* Prima editio: illis,
** Prima editio: illa

DAS n. 54 54. Divinum non aliter est in uno subjecto quam in alio, sed unum subjectum creatum est aliud quam alterum, non enim dantur duo idem, et inde est aliud continens; ex quo Divinum in sua imagine apparet varium. De praesentia Ipsius in oppositis, dicetur in sequentibus.

DAS n. 55

55. QUOD OMNIA IN UNIVERSO CREATO SINT DIVINI AMORIS ET DIVINAE SAPIENTIAE DEI HOMINIS RECIPIENTIA. Notum est, quod omnia et singula Universi a Deo creata sint; inde Universum cum omnibus et singulis ejus in Verbo vocatur Opus manuum Jehovae. Dicitur quod Mundus in suo complexu creatus sit ex nihilo, et de nihilo fovetur idea plane nihili, cum tamen ex plane nihilo nihil fit, nec aliquid fieri potest; hoc constans veritas est; quare Universum, quod est imago Dei, et inde plenum Deo, non potuit nisi quam in Deo a Deo creari; Deus enim est ipsum Esse, et ab Esse erit quod est; a nihilo quod non est, creare quod est, est prorsus contradictorium. [2] Sed usque creatum in Deo a Deo, non est continuum ab Ipso, nam Deus est Esse in Se, et in creatis non est aliquid Esse in se; si in creatis foret aliquid Esse in se, foret id continuum a Deo, et continuum a Deo est Deus. Angelica idea de hoc talis est, quod creatum in Deo a Deo, sit sicut id in homine, quod traxerat ex vita ejus, sed a quo extracta est vita, quod tale est, ut conveniat vitae ejus, sed usque non est vita ejus: hoc Angeli confirmant ex multis, quae in Coelo illorum existunt, ubi dicunt se esse in Deo, et Deum in illis, et tamen nihil Dei, quod Deus est, in suo esse habere: plura, ex quibus id confirmant, in sequentibus afferentur;* hic modo id sit pro scientia.
* Prima editio: afferrentur;

DAS n. 56 56. Omne Creatum ex ea origine est tale in sua natura, ut sit recipiens Dei, non per continuum sed per contiguum; per hoc et non per illud est conjunctivum, est enim conveniens quia in Deo a Deo creatum est, et quia ita creatum est, est analogon, et per conjunctionem illam est sicut imago Dei in speculo.

DAS n. 57 57. Ex eo est, quod Angeli non sint Angeli a se, sed quod sint Angeli ex conjunctione illa cum Deo Homine, et illa conjunctio est secundum receptionem Divini Boni et Divini Veri, quae sunt Deus, et apparent procedere ab Ipso, tametsi in Ipso sunt; ac receptio est secundum applicationem legum ordinis, quae sunt Divinae Veritates, ad se, ex libero cogitandi et volendi secundum rationem, quae illis sunt a Domino sicut eorum; per id est illis receptio Divini Boni et Divini Veri sicut ab illis, et per id est reciprocum amoris, nam, ut supra dictum est, amor non datur nisi sit reciprocus. Simile est cum hominibus in terris. Ex dictis primum videri potest, quod omnia Universi Creati sint Divini Amoris et Divinae Sapientiae Dei Hominis recipientia.

DAS n. 58 58. Quod reliqua Universi, quae non sunt sicut angeli et sicut homines, etiam sint recipientia Divini Amoris et Divinae Sapientiae Dei Hominis, sicut quae infra homines sunt in Regno animali, et quae infra haec in Regno vegetabili, et quae infra haec in Regno minerali, non potest adhuc ad intellectum exponi, prius enim plura de gradibus vitae, et de gradibus recipientium vitae, dicenda sunt. Conjunctio cum illis est secundum usus illorum; omnes enim usus boni non trahunt aliunde suam originem, quam per similem conjunctionem cum Deo, sed dissimilem secundum gradus; quae conjunctio successive in descensu fit talis, ut nihil liberi quia nihil rationis, et inde nihil apparentiae vitae insit, at usque sunt recipientia: quia sunt recipientia, etiam sunt reagentia, nam per id quod sint recipientia,* sunt continentia. De conjunctione cum usibus non bonis, dicetur postquam origo mali ostensa est.
* Prima editio: reagentia,

DAS n. 59 59. Ex his constare potest, quod Divinum sit in omnibus et singulis Universi creati, et inde quod Universum creatum sit Opus manuum Jehovae, ut dicitur in Verbo, hoc est, Opus Divini Amoris et Divinae Sapientiae, nam haec intelliguntur per manus Jehovae: et tametsi Divinum est in omnibus et singulis Universi Creati, usque est nihil Divini in se in illorum esse, Universum enim creatum non est Deus, sed a Deo; et quia est a Deo, est in illo imago Ipsius, sicut imago hominis in speculo, in quo quidem homo apparet, sed usque in illa nihil hominis est.

DAS n. 60

60. Audivi plures in Mundo spirituali loquentes circum me, dicentes, quod quidem agnoscere velint, quod in omnibus et singulis Universi sit Divinum, quia in illis vident mirabilia Dei, et quo interius spectantur, eo mirabiliora; sed usque cum audiverunt, quod in omnibus et singulis Universi creati Divinum insit actualiter, indignati sunt; indicium quod id quidem dicant, sed non credant. Quare illis dictum est, annon hoc possint videre solum ex mirabili facultate, quae inest cuivis semini, in tali ordine producendi vegetabile suum usque* ad nova semina; et quod in unoquovis semine sit idea infiniti ac aeterni, nisus enim in illis est se multiplicandi et fructificandi in infinitum et in aeternum. [2] Tum ex quolibet animali etiam minimo, quod in illo sint organa sensuum, sint cerebra, corda, pulmones, et reliqua, cum arteriis, venis, fibris, musculis, et ex illis actus, praeter stupenda in illorum indole, de qua integri Libri scripti exstant. Omnia illa mirabilia sunt ex Deo, formae autem quibus induta sunt, ex materiis terrae sunt; ex illis sunt vegetabilia, et in suo ordine homines; quare de homine dicitur, quod creatus sit ex humo, et quod sit pulvis terrae, et quod anima vitarum sit inspirata, Genes. II:7: ex quo patet quod Divinum non homini sit, sed illi adjunctum.
* Prima editio: usqua

DAS n. 61

61. QUOD OMNIA QUAE CREATA SUNT IN QUADAM IMAGINE REFERANT HOMINEM. Hoc constare potest ex omnibus et singulis Regni animalis; exque omnibus et singulis Regni vegetabilis; et ex omnibus et singulis Regni mineralis. Relatio ad hominem in omnibus et singulis Regni animalis, patet ex his; quod Animalibus omnis generis sint membra per quae se movent, organa per quae sentiunt, et viscera per quae actuant illa, quae illis communia sunt cum homine; sunt quoque illis appetitus et affectiones, similes naturalibus apud hominem; et sunt scientiae connatae affectionibus illorum correspondentes, in quarum aliquibus apparet sicut spirituale, quod apud bestias terrae, volucres coeli, apud apes, bombyces, formicas etc. plus et minus exstat coram oculis: inde est, quod mere naturales homines faciant animantia illius Regni sui similia, praeter loquelam. [2] Relatio ad hominem ex omnibus et singulis Regni vegetabilis, patet ex his; quod ex semine existant, et ex illo successive in aetates suas progrediantur; quod illis aliqua connubii similia sint, et post illa prolificatio; quod anima vegetativa illorum sit usus, cujus formae sunt, praeter plura alia, quae sunt relationes ad hominem; quae etiam a quibusdam descriptae sunt. [3] Relatio ad hominem ab omnibus et singulis Regni mineralis, apparet solum in conatu producendi formas quae referunt,* quae sunt, ut dictum est, omnia et singula Regni vegetabilis, et sic usus praestandi; ut primum enim semen in gremium terrae illabitur, fovet illud, et ab undequaque dat ex se copias, ut egerminet, et se sistat in forma repraesentativa hominis; quod talis conatus etiam sit in siccis ejus, patet a coralliis in fundo marium, exque floribus in fodinis, ibi ex mineris, et quoque ex metallis. Conatus ad vegetandum se, et sic praestandi usus, est ultimum ex Divino in creatis.
* Prima editio: se referunt,

DAS n. 62 62. Sicut est conatus minerarum terrae se vegetandi, ita est conatus vegetabilium se vivificandi; inde varii generis insecta odoriferis halitibus eorum correspondentia: quod hoc non sit ex calore solis mundi, sed per illum ex vita secundum recipientia, videbitur in sequentibus.

DAS n. 63 63. Quod omnium Universi creati relatio sit ad hominem, ex allatis quidem sciri potest, sed non videri nisi obscure; at in Mundo spirituali videtur id clare; ibi omnia trium Regnorum etiam sunt, in quorum medio est Angelus; videt illa circum se, et quoque scit quod sint repraesentationes ejus; imo quando intimum ejus intellectus aperitur, cognoscit se, et videt imaginem suam in illis, vix aliter quam sicut in speculo.

DAS n. 64 64. Ex his et ex multis aliis concordantiis, quas hic non vacat adducere, pro certo potest sciri, quod Deus sit Homo, et quod Universum creatum sit imago Ipsius; relatio enim communis omnium est ad Ipsum, sicut relatio particularis est ad hominem.

DAS n. 65

65. QUOD USUS OMNIUM QUAE CREATA SUNT, ASCENDANT PER GRADUS AB ULTIMIS AD HOMINEM, ET PER HOMINEM AD DEUM CREATOREM, A QUO. ULTIMA sunt, ut supra dictum est, omnia et singula Regni mineralis, quae sunt materiae varii generis, ex substantia lapidea, salina, oleosa, minerali, metallica, superinducta humo ex vegetabili et animali in minutissimum pollinem fatiscentibus constante; in his latet omnium usuum, qui ex vita sunt, finis et quoque principium; finis omnium usuum est conatus producendi illos, ac principium est vis agens ex illo conatu; haec sunt Regni mineralis. [2] MEDIA sunt omnia et singula Regni vegetabilis; quae sunt gramina et herbae omnis generis, plantae et virgulta omnis generis, et arbores omnis generis; horum usus sunt pro omnibus et singulis Regni animalis, tam imperfectis quam perfectis; nutriunt illa, delectant illa, et vivificant illa; nutriunt corpora eorum materiis suis, delectant sensus eorum sapore, odore, pulchritudine, et vivificant affectiones eorum: conatus ad illa etiam inest illis a vita. [3] PRIMA sunt omnia et singula Regni animalis; infima ibi vocantur* vermes et insecta, media volucres et bestiae, ac suprema homines; nam in omni Regno sunt infima, media, et suprema, infima pro usu mediorum, et media pro usu supremorum: ita ordine ascendunt usus omnium quae creata sunt ab ultimis ad hominem, qui primus in ordine est.
* Prima editio: vocantut

DAS n. 66 66. Sunt tres gradus ascensus in Mundo naturali, et sunt tres gradus ascensus in Mundo spirituali: omnia animalia sunt recipientia vitae; animalia perfectiora sunt recipientia vitae trium graduum Mundi naturalis, minus perfecta sunt recipientia vitae duorum graduum istius Mundi, et imperfecta sunt recipientia unius gradus ejus: at solus homo est recipiens vitae trium graduum non tantum Mundi naturalis, sed etiam trium graduum Mundi spiritualis: inde est, quod homo possit elevari supra naturam, secus ac ullum animal; potest analytice et rationaliter cogitare de civilibus et moralibus quae intra naturam sunt, et quoque potest de spiritualibus et coelestibus, quae supra naturam sunt, imo potest elevari in sapientiam, usque ut videat Deum. Sed de sex Gradibus, per quos usus omnium quae creata in suo ordine ascendunt usque ad Deum Creatorem, in suo loco agendum est. Ex summario hoc potest videri, quod omnium, quae creata sunt, ascensus sit ad Primum, Qui solus est Vita, et quod usus omnium sint ipsa recipientia vitae, et inde formae usuum.

DAS n. 67 67. Paucis etiam dicetur, quomodo homo ab ultimo gradu ad primum ascendit, hoc est, elevatur: nascitur in ultimum gradum naturalis mundi; elevatur dein per scientias in secundum gradum; et sicut ex scientiis perficit intellectum, elevatur in tertium gradum, et tunc fit rationalis: tres gradus ascensus in Mundo spirituali sunt in illo supra tres gradus naturales, nec apparent priusquam exuit corpus terrestre; cum hoc exuit, aperitur ei primus gradus spiritualis, postea secundus, et demum tertius, sed solum apud illos qui fiunt angeli tertii coeli; hi sunt qui vident Deum: Angeli secundi et ultimi Coeli fiunt, apud quos secundus et ultimus gradus aperiri potest: omnis gradus spiritualis apud hominem aperitur secundum receptionem Divini Amoris et Divinae Sapientiae a Domino; qui aliquid recipiunt, veniunt in gradum spiritualem primum seu ultimum; qui plus, in gradum spiritualem secundum seu medium; et qui multum, in gradum tertium seu supremum; qui autem nihil eorum recipiunt, manent in gradibus naturalibus, et a gradibus spiritualibus non trahunt plus, quam quod possint cogitare et inde loqui, ac velle et inde agere, sed non intelligenter.

DAS n. 68 68. De elevatione interiorum hominis quae mentis ejus sunt, hoc etiam sciendum est. Omni creato a Deo inest reactio; soli Vitae est actio; et reactio excitatur per actionem Vitae: illa reactio apparet sicut sit creati ex eo quod existat cum agitur; ita in homine apparet sicut sit ejus, quia non sentit aliter quam quod vita sit ejus, cum tamen homo est solum recipiens vitae. Ex ea causa est, quod homo ex malo suo haereditario reagat contra Deum: sed sicut credit quod omnis vita ejus sit a Deo, et omne bonum vitae ab actione Dei, et omne malum vitae a reactione hominis, ita reactio fit actionis, ac homo agit cum Deo sicut a se. Aequilibrium omnium est ab actione et simul reactione, et in aequilibrio erit omne. Haec dicta sunt, ne homo credat quod ipse ad Deum ascendat a se, sed a Domino.

DAS n. 69 69. QUOD DIVINUM IMPLEAT OMNIA SPATIA UNIVERSI ABSQUE SPATIO. Sunt duo Naturae propria, SPATIUM et TEMPUS; ex his homo in naturali Mundo format ideas suae cogitationis, et inde intellectum; si manet in illis ideis, et* non elevat mentem supra illas, nusquam potest percipere aliquid spirituale et Divinum, involvit enim illa ideis quae trahunt ex spatio et tempore, et quantum hoc facit, tantum fit lumen intellectus ejus mere naturale; ex hoc cogitare ratiocinando de spiritualibus et Divinis, est sicut ex caligine noctis de illis quae solum in luce diei apparent; inde est naturalismus. At qui scit elevare mentem supra ideas cogitationis, quae trahunt ex spatio et tempore, ille transit e caligine in lucem, et sapit spiritualia et Divina, et tandem videt ea quae in illis et ex illis sunt; et tunc ex illa luce discutit caliginem luminis naturalis, ac fallacias ejus e medio ad latera relegat. Omnis vir, cui intellectus, cogitare potest supra illa propria naturae, et quoque actualiter cogitat, et tunc affirmat et videt, quod Divinum, quia Omnipraesens, non sit in spatio; et quoque affirmare et videre potest illa, quae supra allata sunt: at si negat Divinam Omnipraesentiam, et Naturae adscribit omnia, tunc non vult elevari, tametsi potest.
* Prima editio: [“and” symbol], [“and” symbol]

DAS n. 70 70. Illa duo Naturae propria, quae, ut dictum est, sunt spatium et Tempus, exuunt omnes qui obeunt et fiunt Angeli; intrant enim tunc in lucem spiritualem, in qua objecta cogitationis sunt vera, et objecta visus sunt similia quae in Mundo naturali, sed cogitationibus illorum correspondentia. Objecta cogitationis illorum, quae, ut dictum est, sunt vera, prorsus nihil trahunt ex spatio et tempore; objecta autem visus eorum quidem apparent sicut in spatio et in tempore, sed usque non cogitant ex illis: causa est, quia spatia et tempora ibi non sunt stata sicut in Mundo naturali, sed mutabilia secundum status vitae eorum;* inde pro illis in ideis cogitationis eorum sunt status vitae, pro spatiis talia quae se referunt ad status amoris, et pro temporibus talia quae se referunt ad status sapientiae: inde est quod cogitatio spiritualis et inde quoque loquela spiritualis, in tantum a cogitatione et inde loquela naturali differat, ut nihil commune nisi quoad interiora rerum, quae omnia sunt spiritualia, habeant; de qua differentia plura alibi dicentur. Nunc quia Angelorum cogitationes nihil trahunt ex spatio et tempore, sed ex statibus vitae, patet, quod illi non comprehendant cum dicitur, quod Divinum impleat spatia, non sciunt enim quid spatia, sed quod clare comprehendant cum absque idea ullius spatii dicitur, quod Divinum impleat omnia.
* Prima editio: norum,

DAS n. 71

71. Ut pateat quod mere naturalis homo de spiritualibus et Divinis cogitet ex spatio, et spiritualis homo absque spatio, sit hoc illustrationi: homo mere naturalis cogitat per ideas quas sibi comparavit ex objectis visus, in quibus omnibus est figura trahens ex longo, lato et alto, et ex forma per illa terminata, quae vel est angularis vel circularis; haec manifeste insunt ideis cogitationis ejus de visibilibus in tellure, et quoque insunt ideis cogitationis ejus de non visibilibus* ut de civilibus et moralibus; haec quidem non videt, sed usque insunt ut continua. [2] Aliter homo spiritualis, imprimis angelus coeli; ejus cogitatio nihil commune habet cum figura et forma trahente aliquid ex longo, lato et alto spatii, sed ex statu rei ex statu vitae; inde pro longo spatii cogitat bonum rei ex bono vitae, pro lato spatii verum rei ex vero vitae, et pro alto gradus eorum; ita cogitat ex correspondentia, quae est spiritualium et naturalium inter se; ex qua correspondentia est, quod longitudo in Verbo significet bonum rei, latitudo verum rei, et altitudo gradus eorum. Ex his patet, quod Angelus coeli nequaquam aliter cogitare possit cum de Omnipraesentia Divina, quam quod Divinum impleat omnia absque spatio; quod Angelus cogitat, id est verum, quia Lux, quae illuminat ejus intellectum, est Divina Sapientia.
* Prima editio: visilibus

DAS n. 72 72. Haec fundamentalis cogitatio de Deo est, nam absque illa possunt quidem illa, quae dicentur de creatione Universi a Deo Homine, de Ipsius Providentia, Omnipotentia, Omnipraesentia et Omniscientia, intelligi, sed usque non retineri, quoniam mere naturalis homo, dum intelligit illa, usque relabitur* in amorem suae vitae, qui est voluntatis ejus, et hic dissipat illa, ac cogitationem immergit spatio, in quo est lumen ejus quod vocat rationale, non sciens, quod quantum negat illa, tantum irrationalis sit. Quod ita sit, potest confirmari per ideam de hoc vero, QUOD DEUS SIT HOMO; lege quaeso cum attentione, quae supra n. 11 ad 13, et quae postea scripta sunt; tunc intelliges quod ita sit; at remitte cogitationem in naturale lumen** quod trahit ex spatio; annon illa ut paradoxa visurus es, et si multum remittis, rejecturus es. Haec causa est quod dicatur, quod Divinum impleat omnia spatia Universi, et quod non dicatur quod Deus Homo impleat, nam si hoc diceretur, non suffragaretur mere naturale lumen, sed quod Divinum impleat, hoc suffragatur, quia concordat cum formula loquutionis Theologorum, quod Deus Omnipraesens sit, ac audiat et sciat omnia. Plura de hac re videantur supra n. 7 ad 10.
* Prima editio: relabi- / bitur
** Prima editio: lnmen

DAS n. 73

73. QUOD DIVINUM SIT IN OMNI TEMPORE ABSQUE TEMPORE: Sicut Divinum est in omni spatio absque spatio, ita est in omni tempore absque tempore; non enim aliquid naturae proprium de Divino potest praedicari, et naturae propria sunt spatium et Tempus. Spatium in natura est mensurabile, similiter Tempus; mensuratur Tempus per dies, septimanas, menses, annos et saecula, ac dies per horas, septimana et mensis per dies, annus per quatuor tempora, et saecula per annos. Mensurationem hanc trahit Natura ex apparente circumgy ratione et circumlatione Solis mundi. [2] Aliter vero in Mundo spirituali; ibi progressiones vitae similiter apparent in tempore, vivunt enim ibi inter se, sicut homines mundi inter se, quod non datur absque apparentia temporis; sed Tempus ibi non distinguitur in tempora ut in mundo, nam Sol eorum est in suo Oriente constanter, nusquam dimotus, est enim Divinus Amor Domini qui illis apparet ut Sol; inde non sunt illis dies, septimanae, menses, anni, saecula, sed loco illorum sunt status vitae, per quos fit distinctio, quae non vocari potest distinctio in tempora, sed in status: inde est, quod Angeli non sciant quid tempus, et quod, cum nominatur, loco ejus percipiant statum; et cum status determinat tempus, est tempus modo apparentia, nam jucundum status facit ut tempus appareat breve, et injucundum status facit ut tempus appareat longum: ex quibus patet quod tempus ibi non sit nisi quam quale status. [3] Ex eo est, quod per horas, dies, septimanas, menses et annos in Verbo significentur status, et eorum progressiones in serie et in complexu; et cum tempora praedicantur de Ecclesia, quod per mane ejus intelligatur primus ejus status, per meridiem plenum ejus, per vesperam decrescentia ejus, et per noctem finis ejus: similia per quatuor tempora anni, quae sunt ver, aestas, autumnus et hyems.

DAS n. 74 74. Ex his constare potest quod Tempus unum faciat cum cogitatione ex affectione; quale enim status hominis inde est. Quod distantiae in progressionibus per spatia in Mundo spirituali* unum faciant cum progressionibus temporum, ex multis illustrari potest, abbreviantur enim actualiter viae ibi secundum desideria, quae sunt cogitationis ex affectione, ac vicissim prolongantur: inde est quod etiam spatia temporis dicantur. In talibus autem, quando cogitatio non se conjungit cum affectione propria hominis, tempus non apparet, ut in somniis.**
* Prima editio: spiriuali
** Prima editio: somnis.

DAS n. 75 75. Nunc quia Tempora, quae sunt propria naturae in ejus mundo, sunt puri status in Mundo spirituali, qui ibi progressivi apparent, quia Angeli et Spiritus sunt finiti, constare potest quod in Deo non sint progressivi, quia Infinitus est, ac Infinita in Ipso unum sunt, secundum illa quae supra n. 17 ad 22 demonstrata sunt: ex quibus sequitur, quod Divinum in omni tempore sit absque tempore.

DAS n. 76 76. Qui [id] non scit, et ex aliqua perceptione potest cogitare de Deo absque tempore, prorsus non potest percipere Aeternum aliter quam aeternum temporis; et tunc non potest quam delirare in cogitatione de Deo ab aeterno, cogitat enim ex initio, ac initium unice est temporis: delirium ejus fit tunc, quod Deus a se exstiterit, ex quo prone labitur in originem naturae a se; ex qua idea non exsolvi potest, nisi quam per spiritualem seu angelicam ideam de aeterno, quae est absque tempore, et dum absque tempore est, est Aeternum et Divinum idem; Divinum est Divinum in se, et non a se; Angeli dicunt, quod quidem percipere possint Deum ab aeterno, at nullo modo naturam ab aeterno, et minus naturam a se, et prorsus non naturam in se naturam; nam quod in se est, hoc est ipsum Esse, a quo omnia, et Esse in se est ipsa vita, quae est Divinus Amor Divinae Sapientiae ac Divina Sapientia Divini Amoris. Hoc est Angelis Aeternum, ita abstractum a tempore, sicut Increatum est a creato, seu Infinitum a finito, quorum ne quidem ratio datur.

DAS n. 77 77. QUOD DIVINUM IN MAXIMIS ET MINIMIS SIT IDEM. Hoc sequitur ex duobus Articulis qui praecedunt, quod Divinum sit in omni spatio absque spatio, et in omni tempore absque tempore, nam* spatia sunt majora et maxima, et sunt minora et minima: et quia spatia et tempora unum faciunt, ut supra dictum est, simile est cum temporibus. Quod Divinum in illis sit idem, est quia Divinum non est varium et mutabile, sicut est omne quod est spatii et temporis, seu omne quod est naturae, sed est invariabile et immutabile; inde est ubivis et semper idem.
* Prima editio: ac

DAS n. 78 78. Apparet sicut Divinum non sit idem in uno homine ut in altero, ut quod sit aliud in sapiente quam in simplici, et aliud in sene quam in infante; sed hoc ex apparentia est fallacia; est homo alius, sed Divinum non est aliud in illo; homo est recipiens, ac recipiens seu receptaculum est varium; sapiens homo est recipiens Divini Amoris et Divinae Sapientiae adaequatius, ita plenius, quam simplex homo; ac senex qui etiam sapiens est, plus quam infans et puer; sed usque Divinum est idem in uno et in altero. Similiter ex apparentia est fallacia, quod Divinum sit varium apud Angelos coeli et apud homines telluris, quia Angeli Coeli in sapientia ineffabili sunt, non ita homines; sed apparens varium est in subjectis secundum quale receptionis Divini, et non in Domino.

DAS n. 79 79. Quod Divinum sit idem in maximis et in minimis, illustrari potest ex Coelo et ex Angelo ibi; Divinum in toto Coelo et Divinum in angelo est idem; quare etiam totum Coelum apparere potest ut unus Angelus. Simile est cum Ecclesia, et cum homine ejus: maximum in quo est Divinum, est totum Coelum et simul tota Ecclesia; minimum est angelus coeli et homo ecclesiae. Aliquoties apparuit mihi integra societas coeli sicut unus homo angelus; et dictum quod apparere possit sicut homo magnus ut gigas, et sicut homo parvus ut infans: et hoc quia Divinum est idem in maximis et in minimis.

DAS n. 80 80. Divinum etiam est idem in maximis et minimis omnium quae creata sunt, et non vivunt; est enim in omni bono usus illorum; quod autem non vivant, est quia non formae vitae sed formae usuum sunt; ac forma secundum bonitatem usus est varia. Sed quomodo Divinum in illis est, in sequentibus, ubi de Creatione, dicetur.

DAS n. 81 81. Abstrahe spatium, et prorsus nega vacuum, et cogita tunc de Divino Amore et de Divina sapientia, quod sint ipsa Essentia abstracto spatio et negato vacuo; cogita dein ex spatio, et percipies, quod Divinum sit in maximis et minimis spatii, idem; non datur enim in Essentia abstracta a spatio magnum et parvum, sed idem.

DAS n. 82 82. Hic de Vacuo aliquid dicetur: audivi quondam Angelos loquentes cum Newtono de Vacuo, dicentes quod ideam vacui ut nihili non sustineant; quia in Mundo suo qui est spiritualis, ac intra seu supra spatia et tempora Mundi naturalis, aeque sentiunt, cogitant, afficiuntur, amant, volunt, respirant, imo loquuntur et agunt, quae nusquam possunt dari in vacuo ut nihilo, quia nihil est nihil, et de nihilo non aliquid praedicabile est: dixit Newtonus, quod sciat quod Divinum quod EST impleat omnia, et quod ipse horreat ad ideam nihili de vacuo, quia illa est destructiva omnium; hortans illos, qui de Vacuo loquuntur cum illo, ut sibi caveant ab idea nihili, vocans illam deliquium, quia in nihilo non datur ulla mentis actualitas.

DAS n. 83 83. SAPIENTIA ANGELICA

DE

DIVINO AMORE

[ET DE

DIVINA SAPIENTIA]

————


PARS SECUNDA


QUOD DIVINUS AMOR ET DIVINA SAPIENTIA APPAREANT IN MUNDO SPIRITUALI UT SOL. Sunt duo Mundi, Spiritualis et Naturalis; et Mundus spiritualis non trahit quicquam ex Mundo naturali, nec Mundus naturalis ex Mundo spirituali; sunt prorsus distincti; communicant solum per Correspondentias, quae quales sunt, alibi multis ostensum est: ad hoc illustrandum, sit hoc exemplum: Calor in Mundo naturali correspondet bono charitatis in Mundo spirituali, ac Lux in Mundo naturali correspondet vero fidei in Mundo spirituali; quod calor et bonum charitatis, ac lux et verum fidei prorsus distincta sint, quis non videt. [2] Ex prima intuitione apparent illa ita distincta, sicut duo prorsus diversa; ita apparent si cogitatur, quid commune habet bonum charitatis cum calore, et quid verum fidei cum luce, cum tamen Calor spiritualis est illud bonum, et Lux spiritualis est illud verum. Haec tametsi ita distincta in se sunt, usque unum faciunt per correspondentiam; unum faciunt ita, ut dum homo in Verbo legit Calorem et Lucem, tunc Spiritus et Angeli, qui apud hominem sunt, pro calore percipiant* charitatem, et pro luce fidem. Hoc exemplum adductum est, ut sciatur, quod duo Mundi, Spiritualis et Naturalis, ita distincti sint, ut inter se nihil commune habeant; sed usque ita creati ut communicent, imo conjungantur, per correspondentias.
* Prima editio: percipiunt

DAS n. 84 84. Quoniam duo illi Mundi ita distincti sunt, perspicue videri potest, quod Mundus spiritualis sub alio Sole sit quam Mundus naturalis: in Mundo enim spirituali aeque est Calor et Lux, ut in Mundo naturali; sed calor ibi est Spiritualis, et lux similiter, et calor Spiritualis est bonum charitatis, et lux Spiritualis est verum fidei. Nunc quia calor et lux non possunt aliunde originem ducere quam ex Sole, constare potest, quod in Mundo Spirituali sit alius Sol quam in Mundo naturali, tum etiam quod Sol Mundi spiritualis sit in sua essentia talis, ut ex illo calor et lux Spiritualis possit existere, et quod sol mundi naturalis sit in sua essentia talis, ut ex illo calor [et lux] naturalis possit existere: omne Spirituale, quod se refert ad bonum et verum, non aliunde potest exoriri, quam ex Divino Amore et Divina Sapientia, omne bonum enim est amoris, et omne verum est Sapientiae: quod non aliunde, omnis sapiens potest videre.

DAS n. 85 85. Quod Sol alius quam Sol mundi naturalis sit, hactenus ignotum fuit; causa est, quia Spirituale hominis transiit tantum in naturale ejus, ut non sciret quid Spirituale, ita nec quod Spiritualis mundus, in quo sunt Spiritus et Angeli, alius ac diversus a Mundo naturali, detur. Quoniam Mundus spiritualis apud illos qui in Mundo naturali sunt, in tantum latuit absconditus, ideo placuit Domino aperire visum Spiritus mei, ut viderem illa quae in illo Mundo sunt, sicut video illa quae in Mundo naturali, et dein illum Mundum describerem,* quod factum est in Opere de COELO ET INFERNO, in quo in uno Articulo etiam actum est de Sole illius Mundi: visus enim mihi est, et apparuit simili magnitudine, qua sol mundi naturalis, et quoque similiter sicut igneus, sed rutilans magis: et notum mihi factum est, quod Universum coelum angelicum sub illo Sole sit; quodque Angeli Tertii coeli videant illum jugiter, Angeli Secundi coeli saepius, et Angeli Primi seu Ultimi coeli aliquoties. Quod omnis Calor et omnis Lux apud illos, tum omnia quae in illo Mundo apparent, sint ex illo Sole, videbitur in sequentibus.
* Prima editio: describere,

DAS n. 86 86. Sol ille non est Ipse Dominus, sed ex Domino; est Divinus Amor et Divina Sapientia procedens, quae ut Sol in illo Mundo apparent: et quia Amor et Sapientia in Domino unum sunt, ut in Prima parte ostensum est, dicitur quod Sol ille sit Divinus Amor; Divina enim Sapientia est Divini Amoris; ita quoque illa est Amor.

DAS n. 87 87. Quod Sol ille appareat coram oculis Angelorum sicut igneus, est quia Amor et Ignis sibi correspondent; oculis enim suis non possunt videre amorem, sed pro amore id quod ei correspondet; est enim Angelis aeque ac hominibus internum et externum; internum eorum [est] quod cogitat et sapit, ac quod vult et amat, et externum eorum est quod sentit, videt, loquitur et agit; et omnia externa eorum sunt correspondentiae internorum, sed correspondentiae spirituales, non autem naturales. Divinus amor etiam sentitur ut ignis a Spiritualibus.* Inde est quod Ignis, ubi dicitur in Verbo, significet amorem; ignis sacer in Ecclesia Israelitica illum significabat; ex quo est, quod in precibus ad Deum etiam solenne sit dicere, ut ignis coelestis accendat cor, hoc est, ut Divinus Amor.

DAS n. 88 88. Quoniam tale discrimen est inter Spirituale et Naturale, ut supra n. 83 ostensum est, ideo ne hilum ex Sole mundi naturalis transire potest in Mundum spiritualem, hoc est, ne hilum lucis et caloris ejus, aut objecti alicujus in tellure; lux mundi naturalis est caligo ibi, et calor ejus est mors ibi; sed usque calor mundi potest vivificari per influxum caloris coeli, et lux mundi illustrari potest per influxum lucis coeli; influxus fit per correspondentias, et non potest fieri per continuum.
* Prima editio: Spiritualibus,

DAS n. 89 89. QUOD EX SOLE, QUI EX DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA EXISTIT, PROCEDAT CALOR ET LUX. In Mundo spirituali, in quo sunt Angeli et Spiritus, sunt aeque Calor et Lux, ut in Mundo naturali, in quo sunt Homines; et quoque Calor sentitur ut calor, et Lux videtur ut lux similiter; sed usque Calor et Lux Mundi spiritualis et Mundi naturalis differunt in tantum, ut nihil commune habeant, ut supra dictum est; differunt inter se sicut vivum et mortuum; Calor Mundi spiritualis in se est vivus, pariter Lux, Calor autem Mundi naturalis in se est mortuus, pariter Lux; Calor enim et Lux Mundi spiritualis procedunt ex Sole qui est purus Amor, ac Calor et Lux Mundi naturalis procedunt ex Sole qui est purus Ignis, ac Amor est vivus, et Divinus Amor est ipsa Vita, et Ignis est mortuus, ac Solaris ignis est ipsa mors; ita vocari potest, ex causa quia prorsus nihil vitae ei inest.

DAS n. 90 90. Angeli, quia Spirituales sunt, non possunt in alio calore, nec in alia luce quam spirituali, vivere; Homines autem non possunt in alio calore et in alia luce, quam in naturali, [vivere;] nam Spirituale convenit* Spirituali, et Naturale Naturali; si Angelus traheret minutissimum ex Calore et Luce naturali, periret, prorsus enim disconvenit vitae ejus. [2] Quisque homo quoad mentis suae interiora est Spiritus; cum homo moritur, egreditur prorsus e Mundo naturae, et relinquit omnia ejus, et ingreditur in Mundum, in quo nihil naturae est; et in hoc Mundo ita separatus a natura vivit, ut non ulla communicatio sit per continuum, hoc est, sicut purius et crassius, sed sicut prius et posterius, quorum communicatio non alia datur quam per correspondentias. [3] Inde constare potest, quod Calor Spiritualis non sit purior calor naturalis, et Lux Spiritualis non purior lux naturalis, sed quod sint prorsus ex alia essentia, calor enim et lux Spiritualis trahunt essentiam ex Sole qui est purus Amor, qui est ipsa Vita, et calor et lux naturalis trahunt essentiam ex Sole qui est purus Ignis, in quo absolute nihil vitae est; ut supra dictum.
* Prima editio: covenit

DAS n. 91 91. Quoniam tale discrimen est inter calorem et lucem unius et alterius Mundi, patet clare, unde est, quod illi qui in uno Mundo sunt, non possint videre illos qui in altero Mundo sunt; oculi enim hominis, qui ex luce naturali videt, sunt ex substantia sui Mundi, et oculi angeli sunt ex substantia sui Mundi, ita utrobivis formati ad recipiendum adaequate suam lucem. Ex his videri potest, quantum ex ignorantia cogitant illi, qui in fidem suam non admittunt, quod angeli et spiritus sint homines, quia oculis illos non vident.

DAS n. 92 92. Hactenus ignotum fuit, quod Angeli et Spiritus sint in prorsus alia luce et in alio calore, quam homines; imo ignotum fuit quod alia lux et alius calor detur; homo enim cogitatione sua non altius penetravit quam in interiora aut puriora naturae; quare etiam multi finxerunt habitacula angelorum et spirituum in aethere, et quidam in stellis, ita intra naturam, et non supra seu extra illam: cum tamen Angeli et Spiritus sunt prorsus supra seu extra naturam, inque suo Mundo qui sub alio Sole est: et quia in illo Mundo spatia sunt apparentiae, ut supra demonstratum est, ideo non potest dici quod sint in aethere nec in stellis; sunt enim una cum homine, conjuncti ejus Spiritus affectioni et cogitationi; homo enim est Spiritus; ex illo cogitat et vult; quare Mundus Spiritualis est ubi homo, et prorsus non dissitus ab illo: verbo, omnis homo quoad interiora mentis suae est in illo Mundo in medio Spirituum et Angelorum ibi, ac cogitat ex luce ejus, et amat ex calore ejus.

DAS n. 93 93. QUOD SOL ILLE NON SIT DEUS, SED QUOD SIT PROCEDENS EX DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA DEI HOMINIS: SIMILITER CALOR ET LUX EX ILLO SOLE. Per Solem illum conspicuum Angelis, ex quo illis est Calor et Lux, non intelligitur ipse Dominus, sed intelligitur primum procedens ab Ipso, quod est summum caloris spiritualis; summum caloris spiritualis est spiritualis ignis, qui est Divinus Amor et Divina Sapientia in sua prima correspondentia: inde est, quod Sol ille appareat igneus, et quoque quod sit igneus Angelis, sed non hominibus; ignis qui ignis hominibus non est spiritualis sed est naturalis, inter quos discrimen est sicut inter vivum et mortuum; quare Sol spiritualis per calorem vivificat spirituales, et redintegrat spiritualia; Sol autem naturalis quidem similiter naturales et naturalia, sed non ex se, verum per influxum caloris spiritualis, cui succenturiatam opem fert.

DAS n. 94 94. Ille Ignis spiritualis, in quo etiam Lux est in sua origine, fit calor et lux spiritualis, quae decrescunt in procedendo, et decrescentia fit per gradus, de quibus in sequentibus. Hoc ab Antiquis repraesentatum est per Circulos ex igne rutilos et ex luce splendentes circum Caput Dei, quae repraesentatio etiam hodie communis est, cum sistitur Deus ut Homo in picturis.

DAS n. 95 95. Quod Amor producat calorem, et Sapientia lucem, manifestum est ex ipsa experientia; homo dum amat incalescit, et cum ex Sapientia cogitat videt res quasi in luce: ex quo patet, quod primum procedens amoris sit calor, et primum procedens sapientiae sit lux. Quod correspondentiae sint etiam, patet, nam calor non existit in ipso amore, sed ex illo in voluntate et inde in corpore; et lux non existit in sapientia, sed in intellectus cogitatione et inde in loquela. Quare amor et sapientia sunt essentia et vita caloris et lucis; calor et lux sunt procedentia, et quia sunt procedentia, sunt etiam correspondentiae.

DAS n. 96 96. Quod Lux spiritualis sit prorsus distincta a Luce naturali, potest quisque scire, si ad mentis suae cogitationes attendit; mens enim cum cogitat, videt objecta sua in luce, et illi qui spiritualiter cogitant, vident vera, et hoc in media nocte aeque bene ut in die; quare etiam de intellectu praedicatur lux, et dicitur videre, nam de illis quae alius loquitur, dicit alter quandoque, quod videat quod ita sit, hoc est, intelligat; intellectus quia est spiritualis, non potest ita videre ex luce naturali; lux enim naturalis non inhaeret, sed abit cum sole: unde patet, quod intellectus gaudeat alia luce, quam oculus; et quod illa lux ex alia origine sit.

DAS n. 97 97. Caveat sibi quisque, ne cogitet, quod Sol mundi Spiritualis sit ipse Deus; Ipse Deus est Homo; primum procedens ex Ipsius Amore et Sapientia est Igneum Spirituale, quod apparet coram angelis ut Sol: quare cum Dominus se manifestat angelis in Persona, manifestat se ut Homo, et hoc quandoque in Sole, quandoque extra Solem.

DAS n. 98 98. Ex illa correspondentia est, quod Dominus in Verbo non modo dicatur Sol, sed etiam Ignis et Lux; et per Solem intelligitur Ipse quoad Divinum Amorem et Divinam Sapientiam simul; per Ignem Ipse quoad Divinum Amorem, et per Lucem Ipse quoad Divinam Sapientiam.

DAS n. 99 99. QUOD SPIRITUALIS CALOR ET LUX A PROCEDENDO A DOMINO UT SOLE UNUM FACIANT, SICUT IPSIUS DIVINUS AMOR ET DIVINA SAPIENTIA UNUM FACIUNT. Quomodo Divinus Amor et Divina Sapientia in Domino unum faciunt, in Parte Prima dictum est; similiter unum faciunt Calor et Lux, quia haec procedunt, et quae procedunt, unum faciunt per correspondentiam; calor enim correspondet Amori, et lux Sapientiae. Inde sequitur, quod sicut Divinus Amor est Divinum Esse, et Divina Sapientia est Divinum Existere, ut supra n. 14 ad 16, ita Spiritualis Calor est Divinum procedens ex Divino Esse, et Spiritualis Lux est Divinum procedens ex Divino Existere; quare sicut per unionem illam Divinus Amor est Divinae Sapientiae et Divina Sapientia est Divini Amoris, ut supra n. 34 ad 39, ita Spiritualis calor est Spiritualis lucis, et Spiritualis lux est Spiritualis caloris; et quia talis unio est, sequitur quod Calor et Lux in procedendo a Domino ut Sole unum sint. Quod autem non ut unum recipiantur ab Angelis et ab hominibus, videbitur in sequentibus.

DAS n. 100 100. Calor et Lux quae a Domino ut Sole procedunt, sunt quae per eminentiam vocantur Spirituale, et vocantur Spirituale in singulari, quia unum sunt; quare in sequentibus ubi dicitur Spirituale, intelligitur utrumque simul. Ex illo Spirituali est, quod totus ille Mundus dicatur Spiritualis; omnia illius Mundi trahunt per illud Spirituale suam originem, et inde quoque denominationem. Quod ille calor et illa lux dicantur Spirituale, est quia Deus vocatur Spiritus, ac Deus ut Spiritus est id Procedens; Deus ex ipsa sua Essentia vocatur Jehovah; sed per illud Procedens vivificat et illustrat Angelos coeli et homines Ecclesiae: quare etiam vivificatio et illustratio dicitur fieri per Spiritum Jehovae.

DAS n. 101 101. Quod Calor et Lux, hoc est, Spirituale procedens a Domino ut Sole, unum faciant, illustrari potest per calorem et lucem, quae procedunt a Sole Mundi naturalis; illa duo etiam unum faciunt in exeundo a Sole illo: quod non unum faciant in terris, non est ex Sole illo, sed ex Tellure; haec enim quotidie volvitur circum axem, et quotannis circumfertur secundum Ecclipticam; inde apparentia est quod Calor et Lux non unum faciant, media enim aestate est plus caloris quam lucis, et media hyeme est plus lucis quam caloris: [2] simile est in Mundo spirituali; sed tellus ibi non circumvolvitur et circumfertur, verum Angeli plus et minus se convertunt ad Dominum, et qui plus se convertunt, plus ex calore et minus ex luce recipiunt, et qui minus se convertunt ad Dominum, plus ex luce et minus ex calore recipiunt; inde est quod Coeli, qui ex Angelis sunt, distincti sint in duo Regna, quorum unum vocatur Coeleste, alterum Spirituale; Angeli coelestes plus recipiunt ex calore, et Angeli spirituales plus ex luce. Secundum receptionem caloris et lucis ab illis apparent quoque terrae, super quibus habitant. Plenaria est correspondentia, modo loco motus telluris sumatur mutatio status angelorum.

DAS n. 102 102. Quod etiam omnia spiritualia oriunda per calorem et lucem sui Solis, in se spectata similiter unum faciant, at quod illa spectata ut procedentia ex affectionibus Angelorum, non faciant unum, videbitur in sequentibus: quando calor et lux unum faciunt in Coelis, est quasi vernum apud Angelos; quando autem non unum faciunt, est vel sicut aestivum, vel sicut brumale, non sicut brumale in Zonis* frigidis, sed sicut brumale in Zonis calidis; receptio enim amoris et sapientiae ex aequo, est ipsum angelicum, quare angelus est angelus coeli secundum unionem amoris et sapientiae apud illum. Simile est cum homine Ecclesiae, si apud illum amor et sapientia, seu charitas et fides, unum faciunt.
* Prima editio: Zonis,

DAS n. 103 103. QUOD SOL MUNDI SPIRITUALIS APPAREAT IN MEDIA ALTITUDINE DISTANS AB ANGELIS, SICUT SOL MUNDI NATURALIS AB HOMINIBUS. Plerique e Mundo ferunt secum ideam de Deo quod sit supra caput in alto, et de Domino quod sit in Coelo inter Angelos. Quod ferant ideam de Deo, quod sit supra caput in alto, est quia Deus in Verbo vocatur Altissimus, et dicitur quod habitet* in alto; quare elevant oculos** et manus sursum cum supplicant et adorant; non scientes quod per Altissimum significetur intimum. Quod ferant ideam de Domino quod sit in Coelo inter angelos, est quia de Ipso non cogitant aliter quam sicut de alio homine, et quidam sicut de angelo; non scientes quod Dominus sit Ipse et Unicus Deus, qui regit Universum; qui si inter angelos in Coelo esset, non potuisset universum sub sua intuitione, subque suo auspicio et regimine habere; et si non coram illis, qui in Mundo spirituali sunt, luceret ut Sol, non potuisset Angelis aliqua lux esse; sunt enim Angeli spirituales, et ideo non alia lux illorum essentiae convenit quam lux spiritualis; quod lux in coelis sit, immensum excedens lucem in terris, videbitur infra ubi de gradibus.
* Prima editio: habibet
** Prima editio: oculos,

DAS n. 104 104. Quod itaque Solem, ex quo lux et calor est Angelis, concernit, apparet ille in elevatione a terris, super quibus habitant Angeli, circiter 45 graduum, quae est media altitudo; et quoque apparet distans ab Angelis, sicut Sol mundi ab hominibus. Sol ille in ea altitudine et in ea distantia apparet constanter, nec dimovetur: inde est, quod non sint Angelis tempora distincta in dies et annos, nec aliqua progressio diei a mane per meridiem ad vesperam in noctem; nec progressio anni a vere per aestatem ad autumnum in hyemem, sed est perpetua lux et perpetuum ver: quare loco temporum ibi sunt status, ut supra dictum est.

DAS n. 105 105. Quod Sol mundi Spiritualis appareat in media altitudine, sunt imprimis sequentes causae; PRIMA, quod sic Calor et Lux, quae procedunt ab illo Sole, sint in suo medio gradu, et inde in sua aequalitate, et sic in sua justa temperie; nam si Sol supra mediam altitudinem appareret, perciperetur plus caloris quam lucis; si infra illam, perciperetur plus lucis quam caloris; ut fit in terris dum Sol est supra aut infra medium Coeli; dum supra, crescit calor supra lucem, et dum infra, crescit lux supra calorem; lux enim manet eadem tempore aestatis et tempore hyemis, sed calor secundum gradus altitudinis Solis augetur et diminuitur. SECUNDA causa, quod Sol Mundi spiritualis in media altitudine supra Coelum Angelicum appareat, est, quia sic perpetuum ver est in omnibus coelis Angelicis, ex quo Angeli sunt in statu pacis, nam hic status correspondet tempori veris in terris. TERTIA causa est, quod sic Angeli facies suas ad Dominum jugiter possint vertere, et Ipsum oculis videre; Angelis enim in omni conversione corporis eorum est Oriens, ita Dominus, ante facies; quod peculiare est in illo Mundo: hoc non fieret, si Sol istius Mundi appareret supra aut infra medium, et minime si supra caput in zenith.

DAS n. 106 106. Si Sol Mundi spiritualis non appareret distans ab Angelis, sicut Sol Mundi naturalis ab hominibus, non foret universum Coelum Angelicum, ac sub illo infernum, et sub illis terraqueus noster Orbis, sub Domini intuitione, Auspicio, Omnipraesentia, Omniscientia, Omnipotentia et Providentia: comparative sicut Sol Mundi nostri, ille nisi foret in tali distantia a tellure, in qua apparet, non potuisset praesens et potens esse in omnibus terris per calorem et lucem, ita non potuisset succenturiatam opem Soli Mundi spiritualis praestare.

DAS n. 107 107. Maxime necessarium est, ut sciatur, quod duo Soles sint, unus Spiritualis et alter naturalis,* Sol spiritualis pro illis qui in Mundo spirituali sunt, et Sol naturalis pro illis qui in Mundo naturali sunt: nisi hoc sciatur, non potest aliquid juste intelligi de Creatione et de Homine, de quibus agendum est; effectus quidem possunt videri, sed nisi simul causae effectuum videntur, non apparere possunt effectus quam sicut in nocte.
* Prima editio: naturalis;

DAS n. 108 108. QUOD DISTANTIA INTER SOLEM ET INTER ANGELOS IN MUNDO SPIRITUALI SIT APPARENTIA SECUNDUM RECEPTIONEM DIVINI AMORIS ET DIVINAE SAPIENTIAE AB ILLIS. Omnes fallaciae, quae apud malos et apud simplices regnant, oriuntur ex apparentiis confirmatis: quamdiu apparentiae manent apparentiae, sunt illae veritates apparentes,* secundum quas unusquisque potest cogitare et loqui; at dum acceptantur pro ipsis veritatibus, quod fit dum confirmantur, tunc apparentes veritates fiunt falsitates et fallaciae. Sicut pro exemplo; apparentia est, quod Sol quotidie circum tellurem feratur, et quotannis secundum Ecclipticam progrediatur; hoc quamdiu non confirmatur, est veritas apparens, secundum quam quisque potest cogitare et loqui; dicere enim potest, quod Sol oriatur et occidat, et per id faciat mane, meridiem, vesperam et noctem; tum quod Sol nunc sit in illis aut in illis gradibus Ecclipticae seu suae altitudinis, et quod per id faciat ver, aestatem, autumnum et hyemem; at dum confirmatur quod illa apparentia sit ipsa veritas, tunc confirmator cogitat et loquitur ex fallacia falsitatem. Simile est cum innumeris aliis apparentiis, non modo in naturalibus, civilibus et moralibus, sed etiam in spiritualibus.
* Prima editio: apparentiis,

DAS n. 109 109. Simile est cum distantia Solis Mundi Spiritualis, qui Sol est primum procedens Divini Amoris et Divinae sapientiae Domini: veritas est quod nulla distantia sit; sed quod distantia sit apparentia secundum receptionem Divini Amoris et Divinae sapientiae in suo gradu ab angelis: quod distantiae in Mundo spirituali sint apparentiae, constare potest ex illis quae supra demonstrata sunt, ut ex illis n. 7 ad 10,* quod Divinum non sit in spatio; et ex illis n. 69 ad 72, quod Divinum impleat omnia spatia absque spatio; et si non spatia sunt, nec sunt distantiae, vel quod idem, si spatia sunt apparentiae, etiam distantiae sunt apparentiae, nam distantiae sunt spatii.
* Prima editio: 9,

DAS n. 110 110. Quod Sol Mundi spiritualis appareat in distantia ab angelis, est quia Divinus Amor et Divina sapientia recipitur in gradu caloris et lucis adaequato ab illis; non enim potest Angelus, quia creatus et finitus est, recipere Dominum in primo gradu caloris et lucis, qualis est in Sole, tunc enim plane consumeretur, quare Dominus recipitur ab illis in gradu caloris et lucis eorum amori et sapientiae correspondente. Hoc illustrari potest per hoc; quod Angelus ultimi Coeli non possit ascendere ad Angelos tertii Coeli, si enim ascendit et intrat coelum illorum, cadit sicut in deliquium, et luctatur vita ejus sicut cum morte; causa est, quia amor et sapientia ei est in minore gradu, et in simili calor amoris et lux sapientiae ejus: quid tunc si Angelus ascenderet usque versus Solem et veniret in ignem ejus. Propter differentias receptionis Domini ab Angelis, etiam Coeli apparent inter se distincti; supremum Coelum, quod vocatur Tertium, apparet supra Secundum, et hoc supra Primum; non quod Coeli distent, sed quod appareant distare; Dominus enim aeque praesens est apud illos qui in Ultimo Coelo sunt, ut est apud illos qui in Tertio; id quod facit apparentiam distantiae est in subjectis, quae sunt Angeli, non in Domino.

DAS n. 111 111. Quod ita sit, aegre potest comprehendi idea naturali, quia in illa est spatium, sed potest comprehendi idea spirituali, quia in ea non est spatium; in hac idea sunt Angeli. Hoc usque comprehendi idea naturali potest, quod Amor et Sapientia, seu quod idem, quod Dominus qui est Divinus Amor et Divina Sapientia, non possit progredi per spatia, sed quod sit apud unumquemvis secundum receptionem. Quod Dominus sit praesens apud omnes, docet Ipse apud Matthaeum Cap. XXVIII:20 : et quod mansionem faciat apud illos qui amant Ipsum, Joh. XIV:23.*
* Prima editio: XIV.21.

DAS n. 112 112. Sed hoc videri potest sicut superioris sapientiae, quia confirmatum est per Coelos et per Angelos; at usque simile est apud homines; homines quoad interiora mentis eorum ab eodem Sole incalescunt et illustrantur; a calore ejus incalescunt, et a luce ejus illustrantur, quantum a Domino recipiunt amorem et sapientiam: differentia inter angelos et homines est, quod angeli solummodo sub illo Sole sint, homines autem non modo sub illo Sole, sed etiam sub Sole mundi; corpora enim hominum, nisi sint sub utroque Sole non possunt existere et subsistere; aliter corpora Angelorum quae sunt Spiritualia.

DAS n. 113 113. QUOD ANGELI SINT IN DOMINO, ET DOMINUS IN ILLIS; ET QUIA ANGELI SUNT RECIPIENTES, QUOD SOLUS DOMINUS SIT COELUM. Coelum vocatur Habitaculum Dei, et quoque Thronus Dei, et inde creditur quod Deus ibi sit, sicut est Rex in suo Regno; sed Deus, hoc est, Dominus, in Sole supra coelos est, et per praesentiam Ipsius in Calore et Luce est in Coelis, ut in binis Articulis superioribus ostensum est, et tametsi Dominus eo modo est in Coelo, usque est ibi ut in Se, nam ut mox supra n. 108 ad 112 demonstratum est, est distantia inter Solem et Coelum non distantia, sed apparentia distantiae; quare cum distantia illa est solum apparentia, sequitur quod Ipse Dominus sit in Coelo, est enim in Amore et Sapientia Angelorum Coeli; et quia est in amore et sapientia omnium Angelorum, et Angeli constituunt Coelum, est in universo Coelo.

DAS n. 114 114. Quod Dominus non modo sit in Coelo, sed etiam quod sit ipsum Coelum, est quia amor et sapientia faciunt Angelum, et illa duo sunt Domini apud angelos; inde sequitur, quod Dominus sit Coelum. Angeli enim non sunt Angeli a proprio illorum; proprium illorum est prorsus sicut proprium hominis, quod est malum; quod hoc sit proprium angelorum, est quia omnes Angeli fuerunt homines, et id proprium a nativitate illis inhaeret; removetur modo, et quantum id removetur, tantum recipiunt amorem et sapientiam, hoc est, Dominum in se. Quisque potest videre, si modo aliquantum elevat intellectum, quod Dominus non possit habitare nisi quam in suo apud angelos, hoc est, in proprio suo, quod est Amor et Sapientia, et prorsus non in proprio angelorum, quod est malum; inde est, quod quantum removetur malum, tantum Dominus sit in illis, et tantum illi sint angeli; ipsum angelicum Coeli est Divinus Amor et Divina Sapientia; hoc Divinum vocatur Angelicum dum est in angelis; inde iterum patet, quod Angeli sint Angeli a Domino, et non a semet; consequenter etiam Coelum.

DAS n. 115 115. Sed quomodo Dominus est in Angelo, et Angelus in Domino, non potest comprehendi, nisi sciatur qualis conjunctio est; conjunctio est Domini cum Angelo, ac Angeli cum Domino, quare est conjunctio reciproca; est illa a parte Angeli ut sequitur; Angelus non percipit aliter quam quod sit in amore et sapientia a se, similiter ut homo, et inde sicut amor et sapientia sint ejus ut* sua; nisi ita perciperet, non foret aliqua conjunctio, ita non foret Dominus in illo, et ille in Domino; nec dari potest, quod Dominus sit in aliquo angelo et homine, nisi ille, in quo cum amore et sapientia est, percipiat et sentiat id sicut suum; per hoc non modo recipitur, sed etiam receptus retinetur, et quoque redamatur; quare per id fit Angelus sapiens, et manet sapiens; quis potest velle amare Dominum et proximum, et quis potest velle sapere, nisi sentiat et percipiat id quod amat, discit et haurit, sicut suum; quis aliter potest retinere illud apud se; si id non foret, amor et sapientia influens non aliquam sedem haberet, transflueret enim nec afficeret; sic angelus non foret angelus, nec homo foret homo, imo non foret aliud quam sicut est inanimatum. Ex his constare potest, quod reciprocum esse debeat, ut sit conjunctio.
* Prima editio: aut

DAS n. 116 116. Sed quomodo hoc fit, quod Angelus percipiat et sentiat ut suum, et sic recipiat et retineat, cum tamen non ejus est, nam supra dictum est, quod Angelus non sit Angelus a suo, sed ab illis quae apud eum sunt ex Domino, nunc dicetur; res in se talis est; est apud unumquemvis angelum Liberum et Rationalitas; haec duo sunt apud illum propterea ut receptibilis amoris et sapientiae a Domino sit; sed utrumque, tam Liberum quam Rationalitas, non est illius, sed est Domini apud illum; at quia illa duo intime conjuncta sunt vitae ejus, ita intime ut dici queant vitae injuncta, ideo illa apparent sicut propria ejus; ex illis potest cogitare et velle, ac loqui et agere, et quod ex illis cogitat, vult, loquitur et agit, apparet sicut a se: hoc facit reciprocum, per quod conjunctio. [2] At usque quantum Angelus credit, quod amor et sapientia sint in illo, et sic vindicat illa sibi ut sua, tantum non est Angelicum in illo, et inde tantum non est conjunctio ejus cum Domino; non enim est in veritate; et quia veritas cum luce coeli unum facit, tantum non potest esse in coelo; ex eo enim negat, quod vivat ex Domino, et credit quod vivat ex se, consequenter quod Divina essentia illi sit; in illis duobus, Libero et Rationalitate, consistit vita, quae vocatur angelica et humana. [3] Ex his constare potest, quod Angelo sit reciprocum propter conjunctionem cum Domino, sed quod reciprocum in sua facultate spectatum non sit ejus sed Domini: inde est, si reciproco illo, a quo percipit et sentit sicut suum quod est Domini, abutitur, quod fit appropriando illud sibi, quod decidat ab angelico. Quod conjunctio reciproca sit, docet Ipse Dominus apud Johannem, Cap. XIV:20 ad 24, Cap. XV:4,5,6: ac quod conjunctio Domini cum homine, et hominis cum Domino, sit in illis quae Domini sunt, quae vocantur verba Ipsius, Joh. XV:7.

DAS n. 117 117. Sunt qui opinantur quod Adamus in tali Libero seu Libero Arbitrio fuerit, ut a se potuerit amare Deum et sapere, et quod id Liberum arbitrium in posteris ejus deperditum sit; sed hoc est error; homo enim non est vita sed recipiens vitae, videatur supra n. 4 ad 6, 55* ad 60; et qui est recipiens vitae, non potest ex aliquo suo amare et sapere: quare etiam ille, cum ex suo voluit sapere et amare, delapsus est a sapientia et amore, et ejectus est e Paradiso.
* Prima editio: 54

DAS n. 118 118. Simile quod nunc dictum est de Angelo, dicendum est de Coelo quod ex angelis consistit, quoniam Divinum in maximis et minimis est idem, ut supra n. 77 ad 82* demonstratum est. Simile quod dictum est de Angelo et Coelo, dicendum est de Homine et Ecclesia, nam Angelus coeli et Homo ecclesiae unum agunt per conjunctionem; et quoque homo Ecclesiae quoad interiora quae mentis ejus sunt, est angelus: sed per hominem Ecclesiae intelligitur homo in quo est Ecclesia.
* Prima editio: 82,

DAS n. 119 119. QUOD IN MUNDO SPIRITUALI ORIENS SIT UBI DOMINUS UT SOL APPARET, ET QUOD RELIQUAE PLAGAE INDE SINT. Actum est de Sole Mundi Spiritualis et ejus essentia, ac de Calore et Luce ejus, ac de Praesentia Domini inde; nunc etiam de Plagis illius Mundi agetur. Quod de illo Sole et de illo Mundo agatur, est causa quia agitur de Deo, et de Amore et Sapientia; et de illis aliter quam ex ipsa origine agere, foret agere ab effectibus, et non a causis; et tamen effectus nihil docent quam effectus, et illi soli lustrati non propalant aliquam causam; sed causae propalant effectus; et scire effectus ex causis est sapere; at inquirere causas ab effectibus non est sapere, quia tunc se offerunt fallaciae, quas inquisitor vocat causas, et hoc est sapientiam infatuare: causae enim sunt priora, et effectus posteriora; et ex posterioribus non videri possunt priora, sed posteriora ex prioribus; hic est ordo. Haec causa est, quod de Mundo Spirituali hic primum agatur; omnes enim causae ibi sunt[;] et postea de Mundo naturali, ubi omnia quae apparent sunt effectus.

DAS n. 120 120. Hic nunc dicetur de Plagis in Mundo Spirituali; sunt ibi similiter Plagae sicut in Mundo naturali; sed Plagae Mundi Spiritualis, sicut ipse Mundus est, sunt Spirituales[;] at Plagae Mundi naturalis, sicut ipse Mundus, sunt naturales; quare tantum differunt ut nihil commune habeant. Sunt quatuor Plagae in utroque Mundo, quae Oriens, Occidens, Meridies et Septentrio vocantur: illae quatuor Plagae in Mundo naturali sunt constantes, determinatae a Sole in Meridie[;] antrorsum est septentrio, ab uno latere est oriens, ab altero est occidens, quae plagae a meridie cujusvis loci determinantur, Solis enim statio in meridie ubivis est semper eadem et sic fixa. Aliter in Mundo Spirituali; ibi Plagae determinantur a Sole ibi, qui constanter apparet in suo loco, et ubi apparet est Oriens; quare determinatio plagarum in illo Mundo non est sicut in Mundo naturali a Meridie, sed est ab Oriente; antrorsum est Occidens, ab uno latere est Meridies, ab altero est Septentrio. Sed quod Plagae illae non sint a Sole ibi, sed ab Incolis illius Mundi, qui sunt Angeli et Spiritus, videbitur in sequentibus.

DAS n. 121 121. Quoniam Plagae illae ex origine sua, qui est Dominus ut Sol, sunt Spirituales, ideo Habitationes Angelorum et Spirituum, quae omnes sunt secundum Plagas illas, etiam Spirituales sunt; et Spirituales sunt, quia habitant secundum receptiones amoris et sapientiae a Domino; illi qui in amoris gradu superiori sunt, habitant in Oriente, qui in Amoris gradu inferiore in Occidente, qui in Sapientiae gradu superiore in Meridie, et qui in Sapientiae gradu inferiore in Septentrione. Inde est, quod in Verbo per Orientem in supremo sensu intelligatur Dominus, et in sensu respectivo amor in Ipsum, per Occidentem amor in Ipsum decrescens, per Meridiem sapientia in luce, et per Septentrionem sapientia in umbra: aut similia respective ad statum eorum de quibus agitur.

DAS n. 122 122. Quoniam Oriens est a quo omnes Plagae in Mundo Spirituali determinantur, et per Orientem in supremo sensu intelligitur* Dominus et quoque Divinus Amor, patet, quod Dominus et Amor in Ipsum sit, a quo omnia sunt; et quod quantum quis non in illo amore est, tantum ab Ipso remotus sit, et habitet vel in occidente, vel in meridie, vel in septentrione, ad distantias ibi secundum receptiones amoris.
* Prima editio: intelligirur

DAS n. 123 123. Quoniam Dominus ut Sol constanter est in Oriente, ideo Antiqui, apud quos omnia cultus repraesentativa spiritualium fuerunt, in adorationibus suis verterunt facies ad Orientem; ac ut simile in omni cultu facerent, Templa sua etiam illuc verterunt; ex quo est, quod etiam Templa hodie similiter aedificentur.

DAS n. 124 124. QUOD PLAGAE IN MUNDO SPIRITUALI NON SINT A DOMINO UT SOLE, SED QUOD SINT AB ANGELIS SECUNDUM RECEPTIONEM. Dictum est, quod Angeli habitent distincti inter se, quidam in Plaga orientali, quidam in occidentali, quidam in meridionali, et quidam in septentrionali; et quod qui in Plaga orientali habitant, sint in amoris superiori gradu, qui in occidentali in amoris inferiori gradu, qui in meridionali in sapientiae luce, et qui in septentrionali in sapientiae umbra. Illa habitationum diversitas apparet sicut sit a Domino ut Sole, cum tamen est ab Angelis; Dominus non est in majori et minori gradu amoris et sapientiae, seu Ipse ut Sol non est in majori et minori gradu caloris et lucis, apud unum quam apud alterum, est enim ubivis idem; sed non recipitur ab uno et ab altero in simili gradu; et hoc facit ut appareant sibi inter se distare plus et minus, et quoque varie secundum plagas: ex quo sequitur, quod Plagae in Mundo spirituali non aliud sint, quam variae Receptiones amoris et sapientiae, et inde caloris et lucis ex Domino ut Sole: quod ita sit, patet a demonstratis supra n. 108 ad 112, quod Distantiae in Mundo spirituali sint apparentiae.

DAS n. 125 125. Quia Plagae sunt variae Receptiones amoris et sapientiae ab angelis, dicetur de varietate, ex qua apparentia illa existit. Dominus est in angelo et angelus in Domino, ut in Articulo praecedente ostensum est; sed quia apparet sicut Dominus ut Sol sit extra illum, apparet etiam quod Dominus videat illum e Sole, et quod ille videat Dominum in Sole, quod est paene sicut imago apparet in speculo: quare si ex apparentia illa loquendum sit, tunc res talis est,* quod Dominus videat et inspiciat unumquemvis facie ad faciem, sed quod vicissim angeli non ita Dominum; illi qui in amore in Dominum a Domino sunt, vident Ipsum directe[;] ideo illi sunt in Oriente et Occidente; illi autem qui plus in sapientia sunt, vident Dominum oblique ad dextrum, et qui minus in sapientia sunt, oblique ad sinistrum; ideo hi et illi sunt in septentrione et meridie. [2] Quod hi in obliquo aspectu sint, est quia amor et sapientia ut unum procedunt a Domino, sed non ut unum recipiuntur ab Angelis, ut quoque prius dictum est, et sapientia, quae abundat super amorem, apparet quidem ut sapientia, sed usque non est, quia superabundanti sapientiae non inest vita ex amore. Ex his patet, unde est diversitas receptionis, juxta quam habitationes Angelorum secundum Plagas in Mundo spirituali apparent.
* Prima editio: est;

DAS n. 126 126. Quod varia receptio amoris et sapientiae faciat plagam in Mundo spirituali, constare potest ex eo, quod Angelus mutet plagam secundum incrementum et decrementum amoris apud illum; ex quo patet, quod Plaga non sit a Domino ut Sole, sed quod sit ab Angelo secundum receptionem. Simile est cum homine quoad spiritum ejus[;] ille quoad spiritum est in quadam plaga Mundi spiritualis, in quacunque plaga Mundi naturalis sit, nam ut supra dictum est, plagae Mundi spiritualis non commune habent cum plagis Mundi naturalis[;] in his est homo quoad corpus, in illis autem quoad spiritum.

DAS n. 127 127. Ut amor et sapientia apud angelum et apud hominem unum faciant, sunt paria in omnibus corporis ejus; oculi, aures et nares sunt paria; manus, lumbi et pedes sunt paria; cerebrum in duo haemisphaeria divisum est, cor in binas cameras, pulmo in binos lobos, similiter reliqua; ita in angelo et homine est dextrum et sinistrum; et omnes partes dextrae eorum se referunt ad amorem ex quo sapientia, et omnes partes sinistrae ad sapientiam ex amore, seu quod idem, omnes partes dextrae ad bonum ex quo verum, et omnes partes sinistrae ad verum ex bono. Haec paria angelo et homini sunt, ut amor et sapientia, seu bonum et verum[,] unum agant, ac ut unum spectent ad Dominum: sed de hac re plura in sequentibus.

DAS n. 128 128. Ex his videri potest in qua fallacia et inde falsitate sunt illi, qui opinantur quod Dominus ex arbitrio impertiatur coelum, seu quod ex arbitrio det ut unus sapiat et amet plus quam alter; cum tamen Dominus aeque vult ut sapiat et salvetur unus ac alter: providet enim omnibus media; quisque sicut recipit illa et vivit secundum illa, ita sapit et salvatur, est enim Dominus idem apud unum et apud alterum; at quod recipientes, qui sunt angeli et homines, dissimiles sint ex dissimili receptione et vita. Quod ita sit, constare potest ex illis, quae nunc de plagis, et de habitationibus angelorum secundum illas, dicta sunt, quod nempe illa diversitas non sit a Domino, sed a recipientibus.

DAS n. 129 129. QUOD ANGELI FACIEM SUAM JUGITER VERTANT AD DOMINUM UT SOLEM, ET SIC HABEANT MERIDIEM AD DEXTRUM, SEPTENTRIONEM AD SINISTRUM, ET OCCIDENTEM A TERGO. Omnia quae hic de Angelis et de conversione illorum ad Dominum ut Solem, dicuntur, etiam de homine quoad ejus spiritum intelligenda sunt, nam homo quoad suam mentem est spiritus, et si in amore et sapientia est, est angelus; quare etiam post mortem, dum externa sua, quae traxerat ex naturali mundo, exuit, fit spiritus aut angelus: et quia angeli jugiter vertunt faciem ad Orientem solis, ita ad Dominum, dicitur etiam de homine, qui in amore et sapientia a Domino est, quod videat Deum, quod spectet ad Deum, quod habeat Deum ante oculos, per quae intelligitur quod vivat sicut Angelus: talia dicuntur in mundo, tam quia actualiter existunt in Coelo, quam quia actualiter existunt in spiritu hominis; quis non videt ante se Deum,* ad quamcunque plagam versa est ejus facies, dum orat.
* Prima editio: ad Deum,

DAS n. 130 130. Quod Angeli facies suas jugiter vertant ad Dominum ut Solem, est quia Angeli in Domino sunt et Dominus in illis, et Dominus interius ducit affectiones et cogitationes eorum, et vertit illas jugiter ad se[;] inde non possunt aliter quam ad Orientem, ubi Dominus ut Sol apparet, spectare; inde patet, quod Angeli non se ad Dominum vertant, sed quod Dominus illos ad se: cum enim angeli interius cogitant de Domino, tunc non cogitant de Ipso aliter quam in se; ipsa cogitatio interior non facit distantiam, sed cogitatio exterior, quae cum visu oculorum unum agit, facit; causa est, quia cogitatio exterior est in spatio, non autem interior, et ubi non est in spatio, ut in Mundo spirituali, usque est in apparentia spatii. [2] Sed haec parum possunt intelligi ab homine, qui de Deo cogitat ex spatio, Deus enim est ubivis, et non tamen in spatio[;] ita est tam intra quam extra angelum, et inde potest angelus videre Deum, hoc est, Dominum[,] et intra se et extra se, intra se dum ex amore et sapientia cogitat, extra se dum de amore et sapientia. Sed de his in specie dicetur in Transactionibus de DOMINI OMNIPRAESENTIA, OMNISCIENTIA et OMNIPOTENTIA. Caveat sibi omnis ne in exsecrabilem illam haeresin labatur, quod Deus se infuderit hominibus, et quod in illis sit, et non in se amplius; cum tamen Deus est ubivis, tam intra hominem quam extra illum, est enim in omni spatio absque spatio, ut supra n. 7 ad 10, et 69 ad 72, ostensum est; nam si foret in homine, foret non modo dividuus, sed etiam inclusus spatio[;] imo etiam homo tunc potuisset cogitare se Deum esse: haec haeresis tam abominabilis est, ut in Mundo spirituali puteat sicut cadaver.

DAS n. 131 131. Conversio Angelorum ad Dominum talis est, quod in omni conversione corporis illorum spectent ad Dominum ut Solem ante se: Angelus potest se convertere circum et circum, et per id videre varia quae circum illum sunt, sed usque Dominus ut Sol ante faciem ejus jugiter apparet. Hoc potest mirabile videri, sed usque veritas est; datum etiam est mihi ita Dominum ut Solem videre[;] ante faciem meam video Ipsum, et per plures annos, ad quamcunque plagam Mundi me converteram, Ipsum similiter vidi.

DAS n. 132 132. Quoniam Dominus ut Sol, ita Oriens, ante facies omnium Angelorum coeli est, sequitur quod ad dextrum illis sit meridies, ad sinistrum septentrio, et a tergo occidens, ita etiam in omni conversione corporis eorum; nam ut prius dictum est, omnes plagae in Mundo spirituali determinatae sunt ab oriente; quare illi, quibus Oriens est ante oculos, in ipsis plagis sunt, imo sunt ipsi determinationes illarum, nam ut supra n. 124 ad 128* ostensum est, plagae non sunt a Domino ut Sole, sed ab angelis secundum receptionem.
* Prima editio: 128,

DAS n. 133 133. Nunc quia Coelum est ex Angelis, et Angeli sunt tales, sequitur quod universum Coelum vertat se ad Dominum, et quod Coelum per illam conversionem regatur a Domino ut unus Homo, quemadmodum etiam Coelum in conspectu Domini est; quod Coelum in conspectu Domini sit sicut unus Homo, videatur in Opere de COELO ET INFERNO n. 59 ad 87: inde etiam sunt Plagae Coeli.

DAS n. 134 134. Quoniam Plagae ita sunt Angelo, et quoque universo Coelo, quasi inscriptae, ideo Angelus scit domum suam et habitationem suam, ubicunque vadit, secus ac homo in mundo; causa quod homo non sciat domum et habitationem ex plaga in se, est quia cogitat ex spatio, ita ex plagis naturalis mundi, quae non commune habent cum plagis mundi spiritualis. At usque avibus et animalibus inest talis scientia, illis enim insitum est scire domos et habitationes suas ex se, ut notum est ex multa experientia; indicium, quod tale sit in spirituali mundo; nam omnia quae existunt in naturali mundo sunt effectus, et omnia quae existunt in spirituali mundo sunt effectuum illorum causae[;] naturale quod non trahit causam ex spirituali, non existit.

DAS n. 135 135. QUOD OMNIA INTERIORA TAM MENTIS QUAM CORPORIS ANGELORUM AD DOMINUM UT SOLEM VERSA SINT. Est Angelis intellectus et voluntas, et est facies et corpus; et quoque sunt interiora intellectus et voluntatis, tum faciei et corporis: interiora intellectus et voluntatis, sunt quae interioris eorum affectionis et cogitationis sunt; interiora faciei sunt cerebra; ac interiora corporis sunt viscera, quorum primaria sunt cor et pulmo: verbo, sunt Angelis omnia et singula quae hominibus in terris: ex illis est quod Angeli sint homines; externa forma absque internis illis non facit ut sint homines, sed externa forma una cum illis, imo ex illis; alioquin forent solum imagines hominis, in quibus non vita, quia intus non forma vitae.

DAS n. 136 136. Notum est, quod voluntas et intellectus regant corpus ad nutum, quod enim intellectus cogitat, hoc loquitur os, et quod voluntas vult, hoc agit corpus; ex quibus patet, quod corpus sit forma correspondens intellectui et voluntati,* et quia de intellectu et voluntate etiam dicitur forma, quod forma corporis correspondeat formae intellectus et voluntatis; sed qualis una et altera forma est, non hujus loci est describere[;] sunt etiam innumerabilia in utraque; ac innumerabilia utrinque unum agunt, quia sibi mutuo correspondent: inde est, quod Mens, seu voluntas et intellectus, regat corpus ad nutum, ita prorsus sicut semet ipsam. Ex his sequitur, quod interiora mentis unum agant cum interioribus corporis, et quod exteriora mentis cum exterioribus corporis. De interioribus mentis dicetur infra, dum prius de gradibus vitae, similiter tunc de interioribus corporis.
* Prima editio: voluntati;

DAS n. 137 137. Quoniam interiora mentis unum faciunt cum interioribus corporis, sequitur quod dum interiora mentis se vertunt ad Dominum ut Solem, etiam interiora corporis similiter faciant,* et quia exteriora utriusque, tam mentis quam corporis, ab interioribus eorum pendent, quod etiam illa similiter faciant; quod enim externum facit, hoc facit ab internis, nam commune trahit omne suum a particularibus, a quibus est. Ex his patet, quod quia Angelus vertit faciem et corpus ad Dominum ut Solem, etiam omnia interiora mentis et corporis ejus illuc versa sint. Simile est cum homine, si ille jugiter habet Dominum ante oculos, quod fit si in amore et sapientia est[;] tunc non modo oculis et facie Ipsum spectat, sed etiam tota mente et toto corde, hoc est, omnibus voluntatis et intellectus, et simul omnibus corporis.
* Prima editio: faciant;

DAS n. 138 138. Conversio illa ad Dominum est actualis conversio; est quaedam elevatio; elevatur enim in calorem et lucem coeli, quod fit per quod aperiantur interiora, quae cum aperta sunt, influit amor et sapientia in interiora mentis, ac calor et lux coeli in interiora corporis[;] inde elevatio, quae est sicut e nimbo* in aerem, seu ex aere in aetherem; ac amor et sapientia cum eorum calore et luce sunt Dominus apud hominem, qui, ut prius dictum est, vertit illum ad se. Contrarium est apud illos qui non in amore et sapientia, et magis apud illos qui contra amorem et sapientiam sunt[;] illorum interiora tam mentis quam corporis clausa sunt, et cum clausa sunt, exteriora reagunt contra Dominum, nam talis illis natura inest; inde est, quod illi se vertant retro a Domino, ac vertere se retro, est ad infernum.
* Prima editio: nimbro

DAS n. 139 139. Conversio illa actualis ad Dominum est ex amore et simul sapientia, non ex solo amore, nec ex sola sapientia[;] solus amor est sicut esse absque suo existere, amor enim existit in sapientia; et sapientia absque amore est sicut existere absque suo esse, sapientia enim existit ex amore. Datur quidem amor absque sapientia, sed ille amor est hominis et non Domini; et quoque datur sapientia absque amore, sed illa sapientia est quidem a Domino, sed non habet Dominum in se, est enim sicut lux hyemalis, quae quidem est a sole, sed tamen solis essentia, quae est calor, non est in illa.

DAS n. 140 140. QUOD UNUSQUISQUE SPIRITUS, QUALISCUNQUE SIT, AD AMOREM SUUM REGNANTEM SIMILITER SE VERTAT. Quid spiritus et quid angelus primum dicetur: omnis homo post mortem primum in Mundum spirituum, qui est medius inter Coelum et Infernum, venit, et ibi agit sua tempora seu suos status, et secundum vitam suam praeparatur vel ad Coelum vel ad Infernum: quamdiu in illo Mundo moratur, vocatur ille spiritus; qui ex illo Mundo elevatus est in Coelum, ille vocatur Angelus; qui autem dejectus est in Infernum, vocatur satanas vel diabolus: quamdiu iidem in Mundo spirituum sunt, vocatur ille qui praeparatur ad Coelum Spiritus angelicus, et qui ad Infernum Spiritus infernalis: Spiritus angelicus interea conjunctus est cum Coelo, ac Spiritus infernalis cum Inferno. Omnes Spiritus, qui in Mundo spirituum sunt, adjuncti sunt hominibus, quia homines quoad interiora mentis suae similiter inter Coelum et Infernum sunt, et per spiritus illos communicant cum Coelo vel cum Inferno, secundum vitam. Sciendum est, quod aliud sit MUNDUS SPIRITUUM et aliud MUNDUS SPIRITUALIS[;] Mundus spirituum est ille de quo nunc dictum est; Mundus autem spiritualis est in complexu et ille Mundus et Coelum et Infernum.

DAS n. 141 141. Dicetur etiam aliquid de Amoribus, quia agitur de conversione angelorum et spirituum ex suis amoribus ad suos amores. Universum Coelum in Societates distinctum est secundum omnes differentias amorum; similiter Infernum; et similiter Mundus spirituum: sed Coelum est distinctum in Societates secundum differentias amorum coelestium; Infernum autem in Societates secundum differentias amorum infernalium; Mundus vero spirituum secundum differentias amorum tam coelestium quam infernalium. Sunt duo Amores, qui sunt Capita omnium reliquorum, seu ad quos se omnes reliqui Amores referunt: Amor qui caput, seu ad quem omnes amores coelestes se referunt, est Amor in Dominum; et Amor qui caput, seu ad quem se referunt omnes amores infernales, est Amor dominandi ex amore sui: illi bini Amores sunt e diametro sibi oppositi.

DAS n. 142 142. Quoniam bini illi Amores, Amor in Dominum, et Amor dominandi ex amore sui, sunt sibi prorsus oppositi; et quia omnes qui in Amore in Dominum sunt, se vertunt ad Dominum ut Solem, ut in antecedente Articulo ostensum est, constare potest, quod omnes qui in Amore dominandi ex amore sui sunt, se vertant retro a Domino. Quod ita ex opposito se vertant, est quia illi qui in amore in Dominum sunt, non plus amant quam duci a Domino, ac volunt ut solus Dominus dominetur; at qui in amore dominandi ex amore sui sunt, non plus amant quam duci a semet, et volunt ut ipsi soli dominentur. Dicitur amor dominandi ex amore sui, quia datur amor dominandi ex amore faciendi usus, qui amor, quia unum facit cum amore erga proximum, est amor spiritualis: verum hic amor non vocari potest amor dominandi, sed amor faciendi usus.

DAS n. 143 143. Quod unusquisque spiritus[,] qualiscunque sit[,] ad amorem regnantem suum se vertat, est quia amor est vita cujusvis, ut in Prima Parte n. 1. 2. 3, ostensum est, et vita vertit receptacula sua, quae vocantur membra, organa et viscera, ita totum hominem, ad illam societatem, quae in simili amore secum est, ita ubi suus amor est.

DAS n. 144 144. Quoniam amor dominandi ex amore sui est prorsus oppositus amori in Dominum, ideo spiritus, qui in amore illo dominandi sunt, faciem retro vertunt a Domino, et inde oculis spectant ad occidentem istius Mundi; et quia sic in contrario versu quoad corpus sunt, a tergo illis est Oriens, ad dextrum illis est septentrio, et ad sinistrum illis est meridies: a tergo illis est Oriens, quia odio habent Dominum, ad dextrum illis est septentrio, quia fallacias et inde falsitates amant, et ad sinistrum illis est meridies, quia lucem sapientiae spernunt. Possunt se circum et circum vertere, sed omnia quae circum se vident, apparent amori suo similia. Sunt omnes illi naturales sensuales, et quidam tales ut opinentur se solos vivere, et spectent alios tanquam imagines: credunt se sapere super omnes, tametsi insaniunt.

DAS n. 145 145. In Mundo spirituali apparent viae, stratae sicut viae in Mundo naturali[;] quaedam ducunt ad Coelum, et quaedam ad Infernum; sed viae, quae ducunt ad Infernum non apparent illis qui ad Coelum eunt, nec viae quae ducunt ad Coelum apparent illis qui ad Infernum eunt; sunt innumerae tales viae, sunt enim quae tendunt ad unamquamvis societatem Coeli, et ad unamquamvis societatem Inferni; unusquisque spiritus intrat viam quae ducit ad societatem sui amoris, nec videt vias alio tendentes: inde est, quod unusquisque spiritus, sicut ad amorem suum regnantem se vertit, etiam progrediatur.

DAS n. 146 146. QUOD DIVINUS AMOR ET DIVINA SAPIENTIA, QUAE PROCEDUNT A DOMINO UT SOLE, ET FACIUNT CALOREM ET LUCEM IN COELO, SIT DIVINUM PROCEDENS, QUOD EST SPIRITUS SANCTUS. In Doctrina Novae Hierosolymae de Domino ostensum est, quod Deus unus sit Persona et Essentia, in quo Trinitas, et quod ille Deus sit Dominus; tum quod Trinitas Ipsius nominetur Pater, Filius et Spiritus sanctus, ac quod Divinum a Quo nominetur Pater, Divinum Humanum Filius, ac Divinum Procedens Spiritus sanctus. Dicitur Divinum procedens, et usque nemo scit, unde est quod dicatur Procedens; quod non sciatur, est quia hactenus ignotum fuit, quod Dominus coram Angelis appareat ut Sol, et quod ex illo Sole procedat Calor, qui in sua essentia est Divinus amor, tum Lux quae in sua essentia est Divina Sapientia; quamdiu haec ignota fuerunt, non potuit aliter sciri, quam quod Divinum procedens esset Divinum per se, quare etiam in Doctrina Trinitatis Athanasiana dicitur, quod alia Persona sit Patris, alia Filii, et alia Spiritus sancti: [2] nunc autem quando scitur, quod Dominus ut Sol appareat, haberi potest justa idea de Divino Procedente, quod vocatur Spiritus sanctus, quod sit unum cum Domino, sed quod procedat ab Ipso, sicut Calor et Lux a Sole: quae etiam causa est, quod quantum Angeli in amore et sapientia sunt, tantum sint in Divino Calore et Divina Luce. Absque cognitione, quod Dominus in Mundo spirituali appareat ut Sol, et quod Divinum Ipsius ita procedat, nusquam aliquis scire potest, quid intelligitur per procedere, ut num solum sit communicare illa quae Patris et Filii sunt, aut solum illustrare et docere; sed usque sic ex ratione illustrata non est agnoscere id pro Divino per se, et vocare Deum, ac distinguere, quando etiam notum fuit, quod Deus unus sit, et Ille Omnipraesens.

DAS n. 147 147. Supra ostensum est, quod Deus non sit in spatio, et quod per id sit Omnipraesens, tum quod Divinum sit idem ubivis, sed quod apparens varium Ejus sit in angelis et hominibus ex varia receptione: nunc quia Divinum Procedens a Domino ut Sole est in Luce et Calore, ac lux et calor influunt primum in universalia recipientia, quae in Mundo vocantur athmosphaerae, et hae sunt recipientia nubium,* constare potest, quod quemadmodum interiora, quae sunt intellectus apud hominem aut angelum, talibus nubibus circumvelata sunt, ita sit receptaculum Divini Procedentis; per nubes intelliguntur nubes spirituales, quae sunt cogitationes, quae si ex veris sunt, concordant cum Divina Sapientia, si autem ex falsis, discordant; quare etiam cogitationes ex veris in Mundo spirituali, quando ad visum sistuntur, apparent sicut nubes candidae[,] et cogitationes ex falsis sicut nubes atrae. Ex his constare potest, quod Divinum procedens sit quidem in omni homine, sed quod ab illo varie obveletur.
* Prima editio: nubium;

DAS n. 148 148. Quoniam ipsum Divinum per calorem et lucem spiritualem in angelo et in homine est praesens, ideo dicitur de illis, qui in veris Divinae Sapientiae et in bonis Divini Amoris sunt, dum afficiuntur illis, et ex affectione cogitant ex illis de illis, quod incalescant Deo, quod fit etiam quandoque ad perceptionem et sensationem, ut dum Praedicator ex Zelo loquitur: de iisdem etiam dicitur, quod illustrentur a Deo, quia Dominus per Divinum suum procedens non modo accendit voluntatem Calore spirituali, sed etiam illustrat intellectum Luce spirituali.

DAS n. 149 149. Quod Spiritus sanctus sit idem cum Domino, et quod sit ipsa Veritas, ex qua homini est Illustratio, patet ex his locis in Verbo[,] “Jesus dixit, quando venerit SPIRITUS VERITATIS, ducet vos in omnem VERITATEM; non loquetur a se ipso, sed quaecunque audiverit, loquetur[,]” Joh. XVI.13. “Ille Me glorificabit, quia ex Meo accipiet, et annuntiabit vobis[,]” Joh. XVI.14.* “Quod apud Discipulos et in illis erit[,]” Joh. XIV.17.** “Jesus dixit, quae Ego loquor vobis, Spiritus et Vita sunt[,]” Joh. VI.63: ex his patet, quod ipsa Veritas, quae a Domino procedit, dicatur Spiritus sanctus; quae quia in luce est, illustrat.
* Prima editio: XVI. 14. 15.
** Prima editio: XV. 26.

DAS n. 150 150. Illustratio, quae attribuitur Spiritui sancto, est quidem in homine a Domino, sed usque fit mediis spiritibus et angelis; at qualis illa mediatio est, non potest adhuc describi; solum quod angeli et spiritus nequicquam possint illustrare hominem a se, quia illi illustrantur similiter ac homo a Domino; et quia illi similiter illustrantur, sequitur quod omnis illustratio sit a solo Domino: quod sit mediis angelis aut spiritibus, est quia homo qui in illustratione est, ponitur tunc in medio talium angelorum et spirituum, qui illustrationem a solo Domino plus quam alii recipiunt.

DAS n. 151 151. QUOD DOMINUS UNIVERSUM ET OMNIA EJUS MEDIO SOLE, QUI EST PRIMUM PROCEDENS DIVINI AMORIS ET DIVINAE SAPIENTIAE, CREAVERIT. Per Dominum intelligitur Deus ab aeterno seu Jehovah, qui Pater et Creator vocatur, quia unus est cum Illo, ut in DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE DE DOMINO ostensum est: quare in sequentibus, ubi etiam de Creatione agitur, Dominus nominatur.

DAS n. 152 152. Quod omnia in universo a Divino Amore et a Divina sapientia creata sint, in Parte Prima plene ostensum est, in specie n. 52 ad 54;* hic nunc quod medio Sole, qui est Primum procedens Divini Amoris et Divinae sapientiae. Nemo qui potest videre effectus ex causis, et dein a causis effectus in suo ordine et in serie, potest negare, quin Sol sit primum creationis, subsistunt enim ab illo omnia illa quae in ejus Mundo sunt; et quia subsistunt ab illo, etiam exstiterunt ab illo[;] unum concludit et testatur alterum, sunt enim omnia sub ejus intuitu, quia posuit ut sint, ac tenere sub illo est continue ponere; quare etiam dicitur,** quod subsistentia sit perpetua existentia; si etiam aliquid subtraheretur prorsus a solis influxu per athmosphaeras, hoc illico dissolveretur; athmosphaerae enim, quae sunt puriores et puriores, et a Sole actuatae in potentia, omnia in nexu continent; nunc quia subsistentia universi et omnium ejus est a Sole, patet quod Sol sit*** primum creationis a quo. Dicitur a Sole, sed intelligitur a Domino per solem, nam sol etiam a Domino est creatus.
* Prima editio: n. 52. 53;
** Prima editio: dicitur, tu,
*** Prima editio: sit sit

DAS n. 153 153. Sunt bini Soles, per quos omnia a Domino creata sunt, Sol Mundi spiritualis et Sol Mundi naturalis; per Solem Mundi spiritualis a Domino sunt omnia creata, non autem per Solem Mundi naturalis, nam hic Sol est longe infra illum Solem; est in media distantia[;] supra illum est Mundus spiritualis, et infra illum est Mundus naturalis; et Sol Mundi naturalis creatus est, ut succenturiatam opem ferat; de qua ope in sequentibus dicetur.

DAS n. 154 154. Quod Universum et omnia ejus medio Sole Mundi spiritualis a Domino creata sint, est quia ille Sol est primum procedens Divini Amoris et Divinae Sapientiae, et ex Divino Amore et ex Divina Sapientia sunt omnia, ut supra n. 52 ad 82 demonstratum est. Sunt tria quae in omni creato, tam maximo quam* minimo, sunt, Finis, Causa et Effectus; creatum, in quo illa tria non sunt, non datur: haec Tria in Maximo seu in Universo in hoc ordine existunt; in Sole, qui est Primum procedens Divini Amoris et Divinae Sapientiae, est Finis omnium; in Mundo spirituali sunt Causae omnium; et in Mundo naturali sunt Effectus omnium: quomodo autem haec tria in Primis et in Ultimis sunt, in sequentibus dicetur. Nunc quia non datur creatum, in quo illa tria non sunt, sequitur quod Universum et omnia ejus, a Domino per Solem, ubi est finis omnium, creata sint.
* Prima editio: [“and” sign] quam

DAS n. 155 155. Ipsa Creatio non potest ad captum tradi, si non a cogitatione removeantur spatium et tempus; at si haec removentur, comprehendi potest: remove, si potes, aut quantum potes, et tene mentem in idea abstracta a spatio et tempore, ac percipies maximum spatii et minimum spatii nihil differre, et tunc non potes habere nisi similem ideam de Creatione Universi, quam de Creatione singularium in Universo; et quod diversitas in creatis existat ex eo, quod Infinita in Deo Homine sint, et inde indefinita in Sole, qui est primum procedens ab Ipso, et haec indefinita existunt sicut in imagine in Universo creato; inde est, quod non possit dari alicubi unum idem cum altero; inde est varietas omnium, quae sistitur coram oculis una cum spatio in Mundo naturali, et in apparentia spatii in Mundo spirituali: ac varietas est communium et est singularium. Haec sunt quae in Prima Parte sunt demonstrata; ut, Quod in Deo Homine Infinita distincte unum sint, n. 17 ad 22. Quod omnia in universo a Divino Amore et Divina Sapientia creata sint, n. 52 ad 54.* Quod omnia in Universo Creato sint Divini Amoris et Divinae Sapientiae Dei Hominis recipientia, n. 55** ad 60. Quod Divinum non sit in spatio, n. 7 ad 10. Quod Divinum impleat omnia spatia absque spatio, n. 69 ad 72. Quod Divinum in maximis et minimis sit idem, n. 77 ad 82.
* Prima editio: n. 52 53.
** Prima editio: 54

DAS n. 156 156. Creatio Universi et omnium ejus non dici potest facta a spatio ad spatium, nec a tempore ad tempus, ita progressive et successive, sed ab Aeterno et ab Infinito, non ab Aeterno temporis, quia hoc non datur, sed ab Aeterno non temporis, hoc enim est idem cum Divino; nec ab Infinito spatii, quia hoc nec datur, sed ab Infinito non spatii, quod etiam est idem cum Divino. Scio quod haec transcendant ideas cogitationum quae sunt in naturali luce, sed non transcendunt ideas cogitationum quae sunt in spirituali luce, in his enim nihil spatii et temporis est: imo nec plane transcendunt in luce naturali, nam cum dicitur, quod infinitum spatii non detur, hoc quisque ex ratione affirmat; simile est cum aeterno, hoc enim est infinitum temporis; si dicitur in aeternum, hoc comprehenditur a tempore, non autem ab aeterno, nisi removeatur tempus.


DAS n. 157 157. QUOD SOL MUNDI NATURALIS SIT PURUS IGNIS, ET INDE MORTUUS, ET QUOD NATURA, QUIA EX ILLO SOLE DUCIT ORIGINEM, SIT MORTUA. Ipsa Creatio ne hilum potest adscribi Soli Mundi naturalis, sed omnis Soli Mundi spiritualis,* quoniam Sol Mundi naturalis est plane mortuus, at Sol Mundi spiritualis est vivus, est enim primum Procedens Divini Amoris et Divinae Sapientiae; et quod mortuum est, non agit quicquam a se, sed agitur; quare adscribere illi aliquid creationis, foret sicut adscribere instrumento, quod per manus artificis agitur, opus quod Artifex facit. Est Sol Mundi naturalis purus Ignis, a quo omne vitae abstractum est; at Sol Mundi spiritualis est Ignis in quo Vita Divina est. Idea Angelica de Igne Solis Mundi naturalis, et de Igne Solis Mundi spiritualis, est haec; quod Vita Divina sit intus in Igne Solis Mundi spiritualis, at extus in Igne Solis Mundi naturalis. Ex eo videri potest, quod actualitas Solis naturalis non sit a se, sed a vi viva procedente a Sole Mundi spiritualis; quare si vis viva hujus Solis retraheretur seu auferretur, Sol ille collaberetur. Inde est, quod cultus Solis sit omnium cultuum Dei infimus, est enim prorsus mortuus sicut ipse Sol; quare ille cultus in Verbo vocatur abominatio.
* Prima editio: spiritualis;

DAS n. 158 158. Quoniam Sol Mundi naturalis est purus ignis, et inde ille mortuus, ideo etiam Calor inde procedens est mortuus, similiter Lux inde procedens est mortua: pariter Athmosphaerae, quae vocantur aether et aer, ac in sinu suo recipiunt et deferunt calorem et lucem Solis illius, sunt mortuae. Quoniam haec sunt mortua, sunt etiam omnia et singula telluris, quae subjacent, et vocantur terrae, mortua: sed usque omnia et singula circumcincta sunt spiritualibus, quae e Sole Mundi spiritualis procedunt et profluunt; a quibus nisi circumcincta forent, terrae non potuissent actuari, et producere formas usuum, quae sunt vegetabilia, nec formas vitae, quae sunt animalia; nec subministrare* materias, per quas homo existat et subsistat.
* Prima editio: snbministrare

DAS n. 159 159. Nunc quia Natura inchoat a Sole illo, et omne id quod ex illo existit et subsistit, vocatur Naturale, sequitur quod Natura cum omnibus et singulis ejus sit mortua. Quod Natura appareat in homine et in animali sicut viva, est ex Vita quae comitatur et actuat.

DAS n. 160 160. Quoniam infima Naturae quae faciunt terras sunt mortua, et illa non sunt mutabilia et varia secundum status affectionum et cogitationum, ut in Mundo spirituali, sed immutabilia et fixa, ideo ibi spatia sunt, et spatiorum distantiae sunt: talia sunt, quia creatio ibi desiit, et in sua quiete subsistit; inde patet, quod spatia sint propria naturae; et quia spatia ibi non sunt apparentiae spatiorum secundum status vitae, ut in Mundo spirituali, possunt illa etiam vocari mortua.

DAS n. 161 161. Quoniam Tempora similiter stata et constantia sunt, etiam illa sunt propria naturae, nam Tempus diei est constanter 24 horarum, et Tempus anni est constanter 365 1/4 dierum: ipsi Status lucis et umbrae, ac caloris et frigoris, qui variant illa, constanter etiam redeunt; Status qui redeunt quovis die, sunt mane, meridies, vespera et nox; et quovis anno sunt ver, aestas, autumnus et hyems; status anni etiam constanter variant status dierum: omnes hi Status, quia non sunt Status vitae, ut in Mundo spirituali, sunt quoque mortui; nam in Mundo spirituali est continua Lux et continuus Calor, ac Lux correspondet statui sapientiae, et Calor statui amoris[,] apud angelos, ex quo horum status sunt vivi.

DAS n. 162 162. Ex his videri potest fatuitas illorum, qui omnia Naturae adscribunt; illi qui pro Natura se confirmarunt, induxerunt sibi statum, ut non amplius velint elevare mentem supra naturam, quare Mens eorum clauditur superius et aperitur inferius, et sic fit homo naturalis sensualis, qui est spiritualiter mortuus; et quia tunc non cogitat nisi quam ex talibus quae hauserat ex sensibus corporis, seu per illos e mundo, etiam corde negat Deum. Tunc quia rupta est conjunctio cum Coelo, fit conjunctio cum Inferno, remanente solum facultate cogitandi et volendi, facultate cogitandi ex rationalitate, ac facultate volendi ex libero, quae duae facultates sunt cuivis homini a Domino, nec auferuntur: illae duae facultates sunt aeque diabolis ac sunt angelis, sed diaboli applicant illas ad insaniendum et ad malefaciendum, at angeli ad sapiendum et ad benefaciendum.

DAS n. 163 163. QUOD ABSQUE BINO SOLE, UNO VIVO ET ALTERO MORTUO, NON DETUR CREATIO. Universum in genere distinctum est in duos Mundos, Spiritualem et Naturalem; in Mundo spirituali sunt Angeli et Spiritus; in Mundo naturali sunt Homines: duo illi Mundi prorsus similes quoad externam faciem sunt, ita similes ut non distingui possint, at quoad internam faciem prorsus dissimiles sunt; ipsi homines qui in Mundo spirituali sunt, qui ut dictum est, vocantur Angeli et Spiritus, sunt spirituales, et quia spirituales sunt, spiritualiter cogitant et spiritualiter loquuntur; at homines qui in naturali Mundo sunt, naturales sunt, et ideo naturaliter cogitant et naturaliter loquuntur, ac cogitatio et loquela spiritualis cum cogitatione et loquela naturali nihil commune habet. Ex eo patet, quod duo illi Mundi, spiritualis et naturalis, inter se prorsus distincti sint, adeo ut nullo modo simul esse possint.

DAS n. 164 164. Nunc quia duo illi Mundi ita distincti sunt, necessum est ut bini Soles sint, unus ex quo omnia spiritualia sunt, et alter ex quo omnia naturalia; et quia omnia spiritualia ex* sua origine sunt viva, et omnia naturalia ex sua origine mortua, ac Soles sunt Origines, sequitur quod unus Sol vivus sit, et quod alter Sol mortuus sit, tum quod ipse Sol mortuus per Solem vivum a Domino creatus sit.
* Prima editio: in

DAS n. 165 165. Quod Sol mortuus creatus sit, est ob causam ut in ultimis omnia fixa, stata et constantia sint, ac ut inde existant quae perennatura et perduratura sunt: ita non aliter fundatur Creatio: Orbis terraqueus, in quo, super quo et circum quem, talia sunt, est sicut basis et firmamentum, nam est ultimum opus, in quod omnia desinunt, et super quo quiescunt: quod etiam sit sicut Matrix, ex qua effectus, qui sunt fines creationis, producuntur, in sequentibus dicetur.

DAS n. 166 166. Quod omnia a Domino per Solem vivum creata sint, et nihil per Solem mortuum, constare potest ex eo, quod vivum disponat mortuum ad sui obsequium, et formet illud ad usus, qui sunt fines ejus; non autem vicissim. Cogitare quod omnia a natura sint, et quod ab illa etiam sit vita, non potest nisi quam orbatus ratione; is non scit quid vita; natura non potest disponere vitam ad quicquam, est enim natura in se prorsus iners; quod mortuum in vivum, seu vis mortua in vim vivam, seu quod idem, naturale in spirituale, agat, est prorsus contra ordinem, et inde id cogitare est contra sanae rationis lumen. Potest quidem mortuum, seu naturale, multis modis ab externis accidentibus perverti aut mutari, at usque non potest agere in vitam, sed vita in illud secundum inductam mutationem formae agit; hoc idem est cum influxu physico in spirituales animae operationes, qui quod non detur, quia non dabilis, notum est.

DAS n. 167 167. QUOD FINIS CREATIONIS EXISTAT IN ULTIMIS, QUI EST, UT OMNIA REDEANT AD CREATOREM, AC UT SIT CONJUNCTIO. Primum aliquid dicetur de Finibus; sunt [in omni re] tria quae sequuntur in ordine, quae vocantur Finis primus, Finis medius et Finis ultimus; et quoque vocantur Finis, Causa et Effectus: illa tria simul erunt in omni re, ut sit aliquid, nam Finis primus absque Fine medio, et simul ultimo[,] non datur, seu quod idem est, Finis solus absque causa et effectu non datur; pariter nec datur Causa sola absque fine ex quo, et absque effectu in quo; pariter nec datur Effectus solus seu Effectus absque causa et ejus fine. Quod ita sit, potest comprehendi si cogitatur, quod Finis absque effectu seu separatus ab effectu non sit aliquid existens, quare non est nisi quam vox; nam Finis ut actualiter sit finis, erit terminatus, et terminatus est in effectu, in quo primum vocatur Finis quia est Finis: apparet sicut agens seu efficiens per se existat, sed hoc est apparentia ex eo quod sit in effectu, sed si separatur ab effectu, momento disparatur. Ex his patet, quod tria illa, Finis, Causa et Effectus erunt in omni re, ut sit aliquid.

DAS n. 168 168. Porro sciendum est, quod Finis sit omne in Causa, et quoque omne in effectu: inde est, quod Finis, Causa et Effectus, dicantur Finis primus, medius et ultimus. Sed ut Finis sit omne in causa, erit aliquid ex fine in quo erit, ac ut sit omne in effectu, erit aliquid ex fine per causam, in quo erit; finis enim non potest in se solo esse, sed erit in aliquo existente a se, cui quoad omne suum inesse potest et agendo efficere, usque dum subsistit; id in quo subsistit est Finis ultimus, qui vocatur Effectus.

DAS n. 169 169. In Universo creato, tam in ejus maximis quam in ejus minimis, sunt tria illa, nempe finis, causa et effectus; quod tria illa in Universi creati maximis et minimis sint, est quia in Deo Creatore, qui est Dominus ab aeterno, sunt tria illa: sed quia Infinitus est, et infinita in Infinito sunt distincte unum, ut supra n. 17 ad 22* demonstratum est, ideo quoque tria illa in Ipso, et tria in Infinitis Ipsius, distincte unum sunt: inde est, quod Universum, quod creatum est ab Ipsius Esse, et quoad usus spectatum est imago Ipsius, obtinuerit tria illa in omnibus et singulis suis.
* Prima editio: 22,

DAS n. 170 170. Finis universalis seu omnium creationis est, ut conjunctio aeterna Creatoris sit cum Universo creato, et illa non datur nisi subjecta sint, in quibus Divinum Ipsius potest esse sicut in se, ita in quibus potest habitare et manere; quae subjecta, ut sint habitacula et mansiones Ipsius, erunt recipientia Amoris et Sapientiae Ipsius sicut a se, ita quae* se sicut a se elevatura** sint ad Creatorem, et se conjunctura*** cum Ipso; absque hoc reciproco non datur conjunctio. Haec subjecta sunt Homines, qui se sicut a se elevare et conjungere possunt: quod homines talia subjecta sint, et quod recipientes Divini sint sicut a se, supra pluries demonstratum est. Per illam Conjunctionem est Dominus praesens in omni opere ab Ipso creato; nam omne creatum est finaliter propter hominem; quare usus omnium quae creata sunt, ascendunt per gradus ab ultimis ad hominem, et per hominem ad Deum Creatorem a quo, ut supra n. 65 ad 68**** ostensum est.
* Prima editio: qui
** Prima editio: elevaturi
*** Prima editio: conjuncturi
**** Prima editio: 68,

DAS n. 171 171. Creatio ad ultimum hunc finem vadit continue per tria illa, quae sunt finis, causa, et effectus, quia in Domino Creatore tria illa sunt, ut mox supra dictum est; et Divinum est in omni spatio absque spatio, n. 69 ad 72, et in maximis et minimis idem, n. 77 ad 82; ex quo patet, quod universum creatum in communi progressione ad finem ultimum, sit finis medius respective; ex tellure enim a Domino Creatore elevantur continue formae usuum in suo ordine usque ad hominem, qui quoad corpus etiam inde est: homo dein elevatur per receptionem amoris et sapientiae a Domino; ac ut amorem et sapientiam recipiat, media omnia provisa sunt; ac talis est factus ut recipere possit, si modo velit. Ex nunc dictis videri potest, tametsi adhuc non nisi quam communiter, quod finis creationis existat in ultimis, qui est ut omnia redeant ad Creatorem, ac ut sit conjunctio.

DAS n. 172 172. Quod tria illa, Finis, Causa et Effectus[,] sint in omnibus et singulis quae creata sunt, constare etiam potest ex eo, quod omnes effectus, qui vocantur fines ultimi, fiant e novo fines primi in continua serie a Primo, qui est Dominus Creator, usque ad ultimum, qui est conjunctio hominis cum Ipso. Quod omnes fines ultimi e novo fiant fines* primi, patet inde, quod non detur aliquid tale iners et mortuum, ut nihil efficientis sit in illo; etiam ex arena exspirat tale, quod confert opem ad aliquid producendum, ita ad aliquid efficiendum.
* Prima editio: sines

DAS n. 173 173. SAPIENTIA ANGELICA

DE

DIVINO AMORE

[ET DE

DIVINA SAPIENTIA]

————

PARS TERTIA

QUOD IN MUNDO SPIRITUALI SINT ATHMOSPHAERAE, AQUAE ET TERRAE, QUEMADMODUM IN MUNDO NATURALI; SED QUOD ILLAE SINT SPIRITUALES, HAE AUTEM NATURALES. Quod Mundus spiritualis et Mundus naturalis similes sint, cum sola differentia, quod omnia et singula Mundi spiritualis sint spiritualia, ac omnia et singula Mundi naturalis sint naturalia, in antecedentibus dictum est, et in Opere de COELO ET INFERNO ostensum. Quoniam duo illi Mundi similes sunt, ideo in utrisque sunt Athmosphaerae, Aquae et Terrae, quae sunt communia, per quae et ex quibus omnia et singula cum infinita varietate existunt.

DAS n. 174 174. Quod Athmosphaeras, quae Aetheres et Aeres vocantur, attinet, sunt illae in utroque Mundo, Spirituali et Naturali, similes, cum differentia, quod illae in Mundo spirituali sint spirituales, et illae in Mundo naturali sint naturales: [in Mundo spirituali] spirituales sunt, quia a Sole, qui est primum procedens Divini Amoris et Divinae Sapientiae Domini, existunt, et ab Ipso recipiunt in se Divinum ignem qui est Amor, et Divinam lucem quae est Sapientia, et utrumque deferunt ad Coelos ubi sunt Angeli; et faciunt praesentiam Solis illius in maximis et in minimis ibi. Athmosphaerae spirituales sunt substantiae discretae, seu minimae formae, oriundae a Sole; et quia singillatim recipiunt Solem, inde ignis Solis in tot substantias seu formas divisus, et ab illis quasi involutus, ac per involutiones temperatus, fit Calor, adaequatus tandem amori Angelorum in Coelo, ac spirituum sub coelo; similiter lux Solis. Athmosphaerae naturales in eo sunt similes Athmosphaeris spiritualibus, quod etiam sint substantiae discretae et minimae formae, oriundae a Sole Mundi naturalis, quae quoque singillatim recipiunt Solem, et ignem ejus in se recondunt, ac illum temperant, ac ut calorem deferunt ad tellurem ubi sunt homines; et similiter lucem.

DAS n. 175 175. Differentia inter Athmosphaeras spirituales et inter Athmosphaeras naturales est, quod Athmosphaerae spirituales sint receptacula Divini ignis et Divinae lucis, ita Amoris et Sapientiae, intus enim in se illa continent: ast Athmosphaerae naturales non sunt receptacula Divini ignis et Divinae lucis, sed sunt receptacula ignis et lucis sui Solis, qui in se est mortuus, ut supra ostensum est, quare intus in illis non est aliquid ex Sole Mundi spiritualis, sed usque ambiuntur ab athmosphaeris spiritualibus quae ex illo Sole sunt. Quod haec differentia sit inter Athmosphaeras spirituales et inter Athmosphaeras naturales est ex Sapientia Angelica.

DAS n. 176 176. Quod Athmosphaerae sint in Mundo spirituali, aeque ac in Mundo naturali,* constare potest ex eo, quod Angeli et Spiritus aeque respirent, tum aeque loquantur, et quoque audiant, sicut homines in Mundo naturali, ac respiratio fit per athmosphaeram ultimam quae Aer vocatur, similiter loquela et auditus: tum ex eo, quod Angeli et Spiritus aeque videant, sicut homines in Mundo naturali, ac visus non datur nisi quam per athmosphaeram aere puriorem: tum ex eo, quod Angeli et Spiritus aeque cogitent et afficiantur sicut homines in Mundo naturali, ac cogitatio et affectio non dantur nisi mediis athmosphaeris adhuc purioribus: et tandem ex eo, quod omnia corporis angelorum et spirituum, tam externa quam interna, contineantur in nexu, externa ab athmosphaera aerea, ac interna ab athmosphaeris aethereis;** quod*** absque illarum athmosphaerarum circumpressione et actione formae corporis interiores et exteriores diffluerent, patet. Quoniam Angeli sunt spirituales, ac omnia et singula corporis eorum continentur in nexu, forma et ordine per Athmosphaeras, sequitur quod Athmosphaerae illae sint spirituales; ac spirituales sunt, quia oriuntur a Sole spirituali, qui est primum procedens Divini Amoris et Divinae Sapientiae Domini.
* Prima editio: na- / rali,
** Prima editio: ae hereis;
*** Prima editio: qnod

DAS n. 177 177. Quod in Mundo spirituali etiam Aquae sint, et quoque Terrae sint, sicut in Mundo naturali, cum differentia quod aquae et terrae Mundi spiritualis sint spirituales, supra dictum est, et in Opere de COELO ET INFERNO ostensum; quae quia spirituales sunt, actuantur et modificantur per calorem et lucem Solis spiritualis mediis athmosphaeris inde, prorsus sicut aquae et terrae in Mundo naturali per calorem et lucem Solis sui Mundi mediis athmosphaeris ejus.

DAS n. 178 178. Athmosphaerae, aquae et terrae hic dicuntur, quia illa tria sunt communia, per quae et ex quibus omnia et singula cum infinita varietate existunt; athmosphaerae sunt vires activae, aquae sunt vires mediae, et terrae sunt vires passivae, ex quibus omnes effectus existunt: quod illa tria tales vires sint in sua serie, est unice ex Vita, quae a Domino ut Sole procedit, et quae facit ut sint activae.

DAS n. 179 179. QUOD GRADUS AMORIS ET SAPIENTIAE SINT, ET INDE GRADUS CALORIS ET LUCIS, TUM GRADUS ATHMOSPHAERARUM. Nisi sciatur quod Gradus sint, tum quid sunt, et quales, non comprehendi possunt sequentia, quoniam in omni re creata sunt gradus, ita in omni forma; quare in hac PARTE SAPIENTIAE ANGELICAE de Gradibus agetur. Quod Gradus amoris et sapientiae sint, manifeste constare potest ex Angelis trium coelorum; Angeli Tertii Coeli excellunt* amore et sapientia prae Angelis Secundi Coeli, et hi prae Angelis Ultimi Coeli, in tantum, ut non possint simul esse; gradus amoris et sapientiae distinguunt** et separant illos: inde est, quod Angeli inferiorum coelorum non ascendere possint ad Angelos superiorum coelorum, et si illis datur ut ascendant, tunc non vident illos, nec aliquid quod est apud illos: causa quod non videant illos, est quia amor et sapientia illorum est in superiori gradu, qui perceptionem transcendit: unusquisque enim Angelus est suus amor et sua sapientia, ac amor una cum sapientia est in sua forma homo, quia Deus, qui est Ipse Amor et Ipsa Sapientia,*** est Homo. [2] Datum est mihi aliquoties videre, quod Angeli Ultimi Coeli ascenderint ad Angelos Tertii Coeli, et cum illuc enisi sunt, audivi illos conquestos, quod non videant aliquem, et usque erant in medio illorum; et postea instructi sunt, quod illis inconspicui fuerint, quia amor et sapientia eorum imperceptibiles illis essent, et quod amor et sapientia faciant ut Angelus appareat ut homo.
* Prima editio: excellent
** Prima editio: distingvunt
*** Prima editio: sapientia,

DAS n. 180 180. Quod Gradus amoris et sapientiae dentur, adhuc manifestius patet ex amore et sapientia Angelorum respective ad amorem et sapientiam hominum: quod sapientia Angelorum respective sit ineffabilis, notum est; quod etiam sit hominibus, quando in naturali amore sunt, incomprehensibilis, videbitur in sequentibus: causa quod ineffabilis et incomprehensibilis appareat, est quia in superiori gradu est.

DAS n. 181 181. Quoniam Gradus amoris et sapientiae sunt, etiam gradus caloris et lucis sunt: per calorem et lucem intelliguntur calor et lux spirituales, quales sunt Angelis in Coelis, et quales sunt hominibus quoad interiora quae sunt Mentis eorum, nam hominibus similis calor amoris est, et similis lux sapientiae est, quae sunt Angelis. In Coelis ita est; qualis et quantus est Angelis amor, talis et tantus est illis calor; similiter lux quoad sapientiam; causa est, quia amor in calore est, et sapientia in luce, apud illos, ut prius ostensum est: simile est in terris apud homines, cum differentia tamen, quod Angeli sentiant calorem illum, ac videant lucem illam, non autem homines; ex causa quia homines in calore et luce naturali sunt, et tamdiu non sentiunt calorem spiritualem, nisi quam per quoddam amoris jucundum, ac vident lucem spiritualem nisi quam per perceptionem veri. Nunc quia homo, dum in naturali calore et luce est, nihil scit de calore et luce spirituali apud se, et hoc non sciri potest quam per experientiam e Mundo spirituali, ideo de calore et de luce, in quibus sunt Angeli ac Coeli illorum, hic imprimis dicetur; inde et non aliunde datur in hac re illustratio.

DAS n. 182 182. Sed gradus caloris spiritualis non possunt ab experientia describi, quia amor, cui calor spiritualis correspondet, non ita cadit sub ideas cogitationis, sed gradus lucis spiritualis possunt describi, quia lux cadit, est enim haec cogitationis; ex gradibus lucis usque comprehendi possunt gradus caloris spiritualis, sunt enim in parili gradu. Quod itaque Lucem spiritualem, in qua sunt Angeli, attinet, hanc datum est oculis meis videre: Lux apud Angelos superiorum Coelorum tam candida est, ut non describi possit, ne quidem per candorem nivis, et quoque tam rutilans, ut nec describi possit, ne quidem per jubar solis mundi; verbo, Lux illa millenis vicibus excedit lucem meridianam in terris. [2] At Lux apud Angelos inferiorum coelorum aliquantum potest per comparationes describi, sed usque excedit summam lucem nostri mundi. Quod Lux Angelorum superiorum Coelorum non describi possit, est causa, quia Lux illorum unum facit cum sapientia illorum, et quia sapientia illorum est respective ad sapientiam hominum ineffabilis, ita quoque est lux. Ex his paucis constare potest, quod gradus lucis dentur; et quia sapientia et amor in simili gradu sunt, consequitur quod similes gradus caloris dentur.

DAS n. 183 183. Quoniam Athmosphaerae sunt receptacula et continentia caloris et lucis, sequitur quod totidem gradus athmosphaerarum sint, quot sunt gradus caloris et lucis, et quoque quod totidem, quot sunt gradus amoris et sapientiae.* Quod plures Athmosphaerae sint, et illae inter se per gradus distinctae, patuit mihi a pluri experientia in Mundo spirituali; ex hac imprimis, quod Angeli inferiorum coelorum in regione angelorum superiorum non possint respirare, et quod appareant sibi trahere animam sicut solent viventia quae ab aere in aetherem elevantur, aut sicut viventia quae ab aquis in aerem; etiam Spiritus infra coelos apparent sicut in nimbo. Quod plures athmosphaerae sint, et illae per gradus inter se distinctae, videatur supra n. 176.
* Prima editio: sapientiae (absque interpuncto)

DAS n. 184 184. QUOD GRADUS DUPLICIS GENERIS SINT, GRADUS ALTITUDINIS ET GRADUS LATITUDINIS. Scientia graduum est sicut clavis ad aperiendum causas rerum, et ad intrandum in illas; absque illa scientia vix aliquid causae potest sciri, objecta enim et subjecta utriusque Mundi absque illa apparent ita univoca, sicut nihil illis inesset praeter tale quod oculo conspicitur; cum tamen id respective ad illa quae interius latent, est sicut unum ad millia, imo ad myriades. Interiora quae non patent, neutiquam retegi possunt, nisi sciantur gradus; vadunt enim exteriora ad interiora, et per haec ad intima, per gradus, non per gradus continuos, sed per gradus discretos. [2] Gradus continui vocantur decrementa aut decrescentiae a crassiori ad tenuius, seu a densiori ad rarius, vel potius [sunt] sicut incrementa et increscentiae a tenuiori ad crassius, seu a rariori ad densius, prorsus sicut est lucis ad umbram, aut caloris ad frigus.* At Gradus discreti sunt prorsus alii; sunt sicut priora, posteriora et postrema, ac sicut finis, causa et effectus; hi gradus discreti dicuntur, quia prius per se est, posterius per se, et postremum per se, sed usque simul sumti unum faciunt. [3] Sunt Athmosphaerae a summo ad imum, seu a Sole ad tellurem, quae vocantur aetheres et aeres, discreti in tales gradus; et sunt sicut simplicia, congregata ex illis, ac iterum ex his congregata, quae simul sumta vocantur compositum: hi Gradus sunt discreti, quia distincte existunt, ac intelliguntur per Gradus altitudinis; illi autem Gradus sunt continui, quia continue increscunt, ac intelliguntur per Gradus latitudinis.
* Prima editio: frigus (absque interpuncto)

DAS n. 185 185. Omnia et singula quae in Mundo spirituali, et quae in Mundo naturali existunt, ex gradibus discretis et simul ex gradibus continuis coexistunt, seu ex gradibus altitudinis et ex gradibus latitudinis; illa dimensio quae consistit ex gradibus discretis, vocatur altitudo, et illa quae ex gradibus continuis, vocatur latitudo[;] situs eorum respective ad visum oculi non mutat denominationem. Absque cognitione horum Graduum, non sciri aliquid potest de discrimine inter tres Coelos, nec de discrimine inter amorem et sapientiam angelorum ibi, nec de discrimine inter calorem et lucem in quibus sunt, nec de discrimine inter athmosphaeras quae ambiunt et continent. [2] Tum absque cognitione horum Graduum, nihil sciri potest de discrimine facultatum interiorum quae Mentis sunt apud homines, ita nec de statu illorum quoad reformationem et regenerationem; nec de discrimine facultatum exteriorum, quae corporis sunt, tam apud angelos quam apud homines; et prorsus nihil de discrimine inter spirituale et naturale, et inde nihil de correspondentia; imo nihil de ullo discrimine vitae inter homines et bestias, et de discrimine inter bestias perfectiores et imperfectiores; nec de discriminibus inter formas Regni vegetabilis, et inter materias Regni mineralis. [3] Ex quibus constare potest, quod illi, qui hos Gradus ignorant, non ex aliquo judicio possint videre causas[;] vident modo effectus, et judicant causas ex illis, quod fit plerumque ex inductione [ab] effectibus continua; cum tamen causae non producunt effectus per continuum, sed per discretum; aliud enim est causa, et aliud est effectus; est discrimen sicut inter prius et posterius, aut sicut inter formans et formatum.

DAS n. 186 186. Ut adhuc melius comprehendatur* quid et quales sunt Gradus discreti, et quae differentia illorum est a Gradibus continuis, sint Coeli Angelici pro exemplo: sunt tres Coeli, et illi distincti per Gradus altitudinis; quare unum Coelum est sub altero; nec communicant inter se aliter quam per influxum, qui fit a Domino per Coelos in suo ordine ad infimum, et non vicissim. At unumquodvis Coelum per se non per gradus altitudinis, sed per gradus latitudinis distinctum est; illi qui in medio sunt, seu in centro, in Sapientiae luce sunt, at qui in peripheriis usque ad terminos sunt[,] in Sapientiae umbra; ita decrescit sapientia usque ad ignorantiam sicut lux decrescit in umbram, quod fit per continuum. [2] Simile est apud homines; interiora quae Mentis eorum sunt, distincta sunt in totidem Gradus in quot sunt Coeli Angelici, ac unus eorum Gradus est supra alterum, quare interiora hominum quae Mentis eorum sunt, distincta sunt per gradus discretos seu altitudinis; inde est, quod homo possit in infimo gradu esse, tum in superiori, et quoque in supremo[,] secundum gradum sapientiae ejus; et quod cum solum in infimo gradu est, superior gradus clausus sit, et quod is aperiatur, sicut recipit sapientiam a Domino. Sunt etiam apud hominem, sicut in Coelo, gradus continui seu latitudinis. Quod homo coelis similis sit, est quia ille quoad interiora mentis suae est Coelum in minima forma, quantum in amore et in sapientia est a Domino: quod homo quoad interiora mentis suae sit Coelum in minima forma, videatur in Opere de COELO ET INFERNO n. 51 ad 58.
* Prima editio: comprendatur

DAS n. 187 187. Ex his paucis constare potest, quod qui non scit aliquid de Gradibus discretis seu altitudinis, nec scire aliquid possit de statu hominis quoad ejus reformationem et regenerationem, quae fiunt per receptionem amoris et sapientiae a Domino, et tunc per aperitionem graduum interiorum mentis ejus in suo ordine; nec scire potest aliquid de influxu per coelos a Domino, nec aliquid de ordine in quem creatus est; si enim aliquis de illis non ex gradibus discretis seu altitudinis, sed ex gradibus continuis seu latitudinis, cogitat, tunc non potest quicquam de illis videre quam ab effectibus, et nihil ex causis, et ex solis effectibus videre, est ex fallaciis, unde errores, unus post alterum, qui per inductiones ita multiplicari possunt, ut tandem enormes falsitates dicantur veritates.

DAS n. 188 188. Non scio an hactenus aliquid innotuerit de Gradibus discretis seu altitudinis, sed solum de gradibus continuis seu latitudinis; et tamen non aliquid causae in sua veritate potest innotescere absque cognitione graduum utriusque generis; ideo de illis in tota hac Parte agendum est: nam finis hujus Opusculi est, ut detegantur causae, et ex illis videantur effectus, et sic discutiantur tenebrae, in quibus homo Ecclesiae est de Deo, deque Domino, et in genere de Divinis quae Spiritualia vocantur. Hoc possum memorare, quod Angeli in maestitia sint propter tenebras in tellure[;] dicunt, quod vix ullibi videant lucem, et quod homines fallacias arripiant et illas confirment, et per id multiplicent falsitates super falsitates, et ad confirmandum illas indagent per ratiocinia ex falsis et ex veris falsificatis talia, quae propter tenebras de causis, et propter ignorantiam de veritatibus, discuti nequeunt: maxime lamentantur super confirmationibus de fide separata a charitate, et de* justificatione per illam; tum de ideis de Deo, de Angelis et Spiritibus, et de ignorantia quid amor et sapientia.
* Prima editio: super

DAS n. 189 189. QUOD GRADUS ALTITUDINIS* SINT HOMOGENEI,** AC UNUS AB ALTERO IN SERIE, SICUT SUNT FINIS, CAUSA ET EFFECTUS. Quoniam Gradus latitudinis seu continui sunt sicut lucis ad umbram, calo ris ad frigus, duri ad molle, densi ad rarum, crassi ad tenue, et sic porro, et hi Gradus ab experientia sensuali et oculari sunt noti, et non ita Gradus altitudinis seu discreti, ideo de his in hac Parte imprimis agendum est, nam absque horum Graduum cognitione non videri possunt causae. Notum quidem est, quod finis, causa et effectus sequantur in ordine sicut prius, posterius et postremum; tum quod finis producat causam, et per causam effectum, ut finis existat, et quoque plura alia de illis; attamen illa scire, et non per applicationes ad existentia videre, est modo scire abstracta; quae non diutius manent, quam dum in cogitatione sunt Analytica ex Metaphysica; inde est, quod tametsi finis, causa et effectus vadunt per Gradus discretos, usque tamen de illis Gradibus parum si quicquam in Mundo scitur; sola enim cognitio abstractorum, est sicut quoddam aereum, quod avolat, sed si abstracta applicantur ad talia quae in Mundo sunt, sunt sicut id quod oculis in tellure conspicitur, et in memoria permanet.
* Prima editio: ALTITUD NIS
** Prima editio: HOMOGONEI,

DAS n. 190 190. Omnia quae in Mundo existunt, de quibus trina dimensio praedicatur, seu quae vocantur composita, ex Gradibus altitudinis seu discretis consistunt: sed exempla illustrent: ab experientia oculari notum est, quod* unusquisque Musculus in corpore humano consistat ex minimis fibris, et quod hae fasciculatim compositae sistant fibras majores, quae motrices vocantur, et quod ex harum manipulis existat compositum, quod vocatur Musculus. Simile est cum Nervis; in illis ex fibris minimis compaginantur majores, quae sicut filamenta apparent[;] ex his congregatis compaginatur Nervus. [2] Simile est in reliquis compaginationibus, confasciationibus et congregationibus, ex quibus sunt Organa et Viscera; sunt enim haec compositiones ex fibris et vasis per similes gradus varie conformatis. Simile etiam est in omnibus et singulis Regni vegetabilis, et in omnibus et singulis Regni mineralis; in lignis sunt compaginationes filamentorum in triplici ordine; in metallis et lapidibus sunt conglobationes partium etiam in triplici ordine. Ex his patet, quales sunt Gradus discreti, quod nempe ab uno sit alterum,** et per alterum[,] tertium, quod vocatur compositum; et quod unusquisque Gradus ab altero discretus sit.
* Prima editio: qnod
** ab uno sit alterum, ubi in prima editione unum ab altero,

DAS n. 191 191. Ex his concludi potest ad illa, quae coram oculis non apparent, quia similis res cum his est: ut cum substantiis organicis, quae sunt receptacula et habitacula cogitationum et affectionum in Cerebris; cum Athmosphaeris; cum Calore et Luce; et cum Amore et Sapientia. Athmosphaerae enim sunt receptacula caloris et lucis; ac Calor et Lux sunt receptacula amoris et sapientiae; quare cum Athmosphaerarum gradus sunt, etiam similes Gradus sunt Caloris et Lucis, et similes Amoris et Sapientiae; non enim alia ratio horum est quam illarum.

DAS n. 192 192. Quod Gradus illi sint homogenei, hoc est, ejusdem indo lis et naturae, constat ex nunc dictis: fibrae motrices Musculorum, minimae, majores et maximae, sunt homogeneae; fibrae nerveae, minimae, majores et maximae, sunt homogeneae; filamenta lignea a minimis ad eorum compositum sunt homogenea: partes lapideae et metallicae cujusvis generis, similiter: substantiae organicae, quae sunt receptacula et habitacula cogitationum et affectionum, a simplicissimis ad congregatum commune, quod est Cerebrum, sunt homogeneae: Athmosphaerae a puro aethere ad aerem sunt homogeneae: Gradus caloris et lucis in serie secundum Gradus athmosphaerarum sunt homogenei; et inde quoque gradus amoris et sapientiae sunt homogenei. Illa quae non ejusdem indolis et naturae sunt, heterogenea sunt, et non concordant cum homogeneis; ita non possunt gradus discretos simul cum illis sistere, sed modo cum suis, quae ejusdem indolis et naturae sunt, cum quibus sunt homogenea.

DAS n. 193 193. Quod haec in suo ordine sint, sicut fines, causae et effectus, patet, nam primum, quod est minimum, agit suam causam per medium, et suum effectum per ultimum.

DAS n. 194 194. Sciendum est, quod unusquisque Gradus ab altero distinctus sit per velamina propria, et omnes Gradus simul distincti sint per Velamen commune: et quod Velamen commune communicet cum interioribus et cum intimis in suo ordine; inde est omnium conjunctio et unanima actio.

DAS n. 195 195. QUOD GRADUS PRIMUS SIT OMNE IN OMNIBUS GRADUUM SEQUENTIUM: causa est, quia Gradus cujusvis subjecti et cujusvis rei homogenei sunt; ac homogenei sunt, quia producti a gradu primo: nam formatio illorum talis est, quod primum per confasciculationes* aut conglobationes, verbo, per congregationes, producat alterum, et per hoc tertium; ac unumquodvis discernit ab altero per circumductum velamen: Inde patet, quod primus gradus sit principalis ac unice regnans in sequentibus; proinde quod primus gradus sit omne in omnibus graduum sequentium.
* Prima editio: consasciculationes

DAS n. 196 196. Dicitur quod tales sint Gradus inter se, sed intelligitur quod tales sint substantiae in suis gradibus; loquutio per Gradus est loquutio abstracta, quae est universalis, ita applicabilis cuivis subjecto aut rei, quae in ejuscemodi gradibus sunt.

DAS n. 197 197. Applicatio fieri potest ad omnia illa, quae in praecedente Articulo recensita sunt, ut ad Musculos, Nervos, Materias et Partes utriusque Regni, vegetabilis et mineralis, ad Substantias organicas quae sunt subjecta cogitationum et affectionum in homine, ad Athmosphaeras, ad Calorem et Lucem, et ad Amorem et Sapientiam: in omnibus est primum unice regnans in sequentibus, imo est unicum in illis; et quia est unicum in illis, est omne in illis. Quod ita sit, etiam patet ex his quae nota sunt, nempe quod finis sit omne causae, et quod per causam sit omne effectus; ac ideo finis, causa et effectus dicuntur finis primus, medius et ultimus; tum quod causa causae sit etiam causa causati; et quod nihil essentiale in causis sit quam finis, et nihil essentiale in motu quam conatus: tum quod substantia unica sit, quae in se substantia est.

DAS n. 198 198. Ex his clare potest videri, quod Divinum, quod est substantia in se, seu unica et sola, sit ex qua sunt omnia et singula quae creata sunt, ita quod Deus sit omne in omnibus universi, secundum illa quae in Parte Prima demonstrata* sunt: ut, Quod Divinus Amor et Divina sapientia sint** substantia et forma, n. 40 ad 43. Quod Divinus amor et Divina sapientia sint*** substantia et forma in se, ita ipsum et unicum, n. 44 ad 46. Quod omnia in Universo a Divino Amore et Divina Sapientia creata sint, n. 52**** ad 60. Quod inde universum creatum sit imago Ipsius, n. 61 ad 65. [Et in Parte Secunda:] Quod solus Dominus sit Coelum, ubi Angeli, n. 113 ad 118.
* Prima editio: demon- / ta
** Prima editio: sit
*** Prima editio: sit
**** Prima editio: 54

DAS n. 199 199. QUOD OMNES PERFECTIONES CRESCANT ET ASCENDANT CUM GRADIBUS ET SECUNDUM ILLOS. Quod duplicis generis gradus sint, gradus latitudinis et gradus altitudinis, supra n. 184 ad 188, ostensum est; et quod gradus latitudinis sint sicut lucis vergentis ad umbram, aut sicut sapientiae ad ignorantiam; at quod gradus altitudinis sint sicut finis, causa et effectus, aut sicut prius, posterius et postremum: de his Gradibus dicitur quod ascendant aut descendant, sunt enim altitudinis; de illis autem dicitur quod crescant aut decrescant, sunt enim latitudinis. Hi gradus ab illis tantum differunt, ut nihil commune habeant, quare distincte percipiendi sunt, ac minime confundendi.

DAS n. 200 200. Quod omnes perfectiones crescant et ascendant cum gradibus et secundum illos, est quia omnia praedicata sequuntur sua subjecta, ac perfectio et imperfectio sunt praedicata communia; praedicantur enim de vita, de viribus et de formis. PERFECTIO VITAE est perfectio amoris et sapientiae; et quia voluntas et intellectus sunt receptacula illorum, est perfectio vitae etiam perfectio voluntatis et intellectus, et inde affectionum et cogitationum; et quia calor spiritualis est continens amoris, et lux spiritualis est continens sapientiae, etiam perfectio horum referri potest ad perfectionem vitae. [2] PERFECTIO VIRIUM est perfectio omnium quae per vitam actuantur et moventur, in quibus tamen non vita est; tales vires sunt athmosphaerae quoad actualitates; et quoque tales vires sunt substantiae organicae interiores et exteriores apud hominem, tum etiam apud animalia omnis generis; tales etiam vires sunt omnia in Mundo naturali quae a sole ibi immediate et mediate activitates sortiuntur. [3] PERFECTIO FORMARUM et perfectio virium unum faciunt, nam quales vires sunt, tales sunt formae, cum sola differentia quod formae sint substantiae, vires autem sunt activitates illarum, quare similes gradus perfectionis sunt utrisque: formae quae non simul vires sunt, etiam perfectae sunt secundum gradus.

DAS n. 201 201. Hic non dicetur de perfectionibus vitae, virium et formarum crescentibus aut decrescentibus secundum gradus latitudinis seu continuos, quia hi gradus in Mundo noti sunt; sed de perfectionibus vitae, virium et formarum ascendentibus aut descendentibus secundum gradus altitudinis seu discretos, quia hi gradus in Mundo non noti sunt. At quomodo perfectiones secundum hos gradus ascendunt ac descendunt, parum potest cognosci a visibilibus in Mundo naturali, sed clare a visibilibus in Mundo spirituali; ex visibilibus in Mundo naturali modo detegitur, quod quo interius spectantur, eo mirabiliora occurrant, ut pro exemplo, in oculis, in auribus, in lingua, in musculis, in corde, pulmone, hepate, pancreate, renibus, et in reliquis visceribus; tum in seminibus, fructibus et floribus; et quoque in metallis, mineris et lapidibus; quod in his et in illis mirabiliora, quo interius spectantur, occurrant,* notum est; attamen ex illis parum innotuit, quod illa interius perfectiora sint secundum gradus altitudinis seu discretos; ignorantia horum graduum id celavit. At quia iidem gradus in Mundo spirituali perspicue exstant, est enim totus ille Mundus, a supremo ad infimum,** in illos distincte discretus, ideo exinde potest illorum cognitio hauriri; ex quibus dein concludi potest ad perfectiones virium et formarum, quae in similibus gradibus sunt in Mundo naturali.
* Prima editio: ocburrant,
** Prima editio: infinum,

DAS n. 202 202. In Mundo spirituali sunt tres Coeli secundum Gradus altitudinis ordinati; in supremo Coelo sunt Angeli in omni perfectione prae Angelis in medio Coelo; et in medio coelo sunt Angeli in omni perfectione prae Angelis infimi coeli. Perfectionum gradus sunt tales, ut Angeli infimi Coeli non possint ad primum limen perfectionum Angelorum medii Coeli ascendere, nec hi ad primum limen perfectionum Angelorum supremi coeli: hoc apparet paradoxon, sed usque est veritas: causa est, quia consociati sunt secundum gradus discretos, et non secundum gradus continuos. [2] Per experientiam mihi notum factum est, quod tale discrimen affectionum et cogitationum, et inde loquelae, sit inter Angelos superiorum et inferiorum Coelorum, ut nihil commune habeant, et quod communicatio fiat solum per correspondentias, quae existunt per influxum immediatum Domini in omnes Coelos, et per influxum mediatum per Coelum supremum in infimum. [3] Haec discrimina, quia talia sunt, non possunt naturali lingua exprimi, ita non describi, cogitationes enim angelorum non cadunt in ideas naturales, nam sunt spirituales: exprimi et describi solum possunt ab ipsis per eorum linguas, voces et scripturas, et non per humanas: ex eo est quod dicatur, quod in Coelis ineffabilia audita et visa sint. Discrimina illa aliquantum comprehendi possunt per haec; quod cogitationes Angelorum supremi seu tertii Coeli sint cogitationes finium, et cogitationes Angelorum medii seu secundi Coeli sint cogitationes causarum, ac cogitationes angelorum infimi seu primi Coeli sint cogitationes effectuum. [4] Sciendum est, quod aliud sit ex finibus cogitare, et aliud de finibus; tum quod aliud sit ex causis cogitare, et aliud de causis; ut et quod aliud sit ex effectibus cogitare, et aliud de effectibus; Angeli inferiorum coelorum cogitant de causis et de finibus, sed Angeli superiorum Coelorum ex causis et ex finibus, et ex his cogitare est superioris sapientiae, at de illis est inferioris. Cogitare ex finibus est sapientiae, ex causis est intelligentiae, et ex effectibus est scientiae. Ex his patet, quod omnis perfectio ascendat et descendat cum gradibus et secundum illos.

DAS n. 203 203. Quoniam interiora hominis quae ejus voluntatis et intellectus sunt, similia sunt Coelis quoad gradus, est enim homo, quoad interiora quae Mentis ejus sunt, Coelum in minima forma, ideo etiam illorum perfectiones similes sunt: sed illae perfectiones non apparent alicui homini quamdiu in Mundo vivit, tunc enim in infimo gradu est; et ex infimo gradu non possunt cognosci gradus superiores, sed post mortem cognoscuntur; nam tunc homo in illum gradum venit, qui ejus amori et sapientiae correspondet, fit enim tunc Angelus, ac ineffabilia naturali suo homini cogitat et loquitur: est enim tunc elevatio omnium ejus mentis non in ratione simplici, sed in ratione triplicata; in hac ratione sunt gradus altitudinis, in illa autem gradus latitudinis. Sed in gradus illos non alii ascendunt et elevantur, quam qui in Mundo in veris fuerunt, et illa applicuerunt vitae.

DAS n. 204 204. Apparet sicut Priora sint minus perfecta quam Posteriora, seu Simplicia quam Composita, sed usque priora ex quibus sunt posteriora, seu simplicia ex quibus sunt composita, perfectiora sunt; causa est, quia priora seu simpliciora sunt nudiora, ac minus obvelata substantiis et materiis vitae expertibus; et sunt sicut Diviniora, quare propiora sunt Soli spirituali, ubi Dominus; ipsa enim Perfectio est in Domino, et inde in Sole, qui est primum Procedens Divini Amoris et Divinae Sapientiae Ipsius; et inde in illis* quae proxime succedunt, et sic ordine usque ad infima, quae sicut distant, imperfectiora sunt. Nisi talis perfectio eminens foret in prioribus et simplicibus, non potuisset homo, nec ullum animal, ex semine existere, et postea subsistere; nec potuissent semina arborum et fruticum vegetari et prolificare: omne enim prius quo prius, et omne simplex quo simplicius, quia est perfectius, est immunius a damnis.
* Prima editio: illls

DAS n. 205 205. QUOD IN ORDINE SUCCESSIVO PRIMUS GRADUS FACIAT SUPREMUM, AC TERTIUS INFIMUM; AT QUOD IN ORDINE SIMULTANEO PRIMUS GRADUS FACIAT INTIMUM, AC TERTIUS EXTIMUM. Est Ordo successivus et Ordo simultaneus; Ordo successivus horum graduum est a supremo ad infimum, seu a summo ad imum; in hoc Ordine sunt Coeli angelici[;] Coelum tertium ibi est supremum, secundum est medium, ac primum est infimum; situs eorum inter se talis est: In simili Ordine successivo sunt ibi status amoris et sapientiae apud Angelos, tum etiam caloris et lucis, ut et athmosphaerarum spiritualium; in simili Ordine sunt omnes perfectiones formarum et virium ibi. [2] Cum Gradus altitudinis seu discreti in Ordine successivo sunt, tunc illi comparari possunt Columnae divisae in tres gradus, per quos fit ascensus et descensus, in cujus superiore mansione sunt perfectissima et pulcherrima; in media minus perfecta et pulchra; in infima autem adhuc minus perfecta et pulchra. [3] Ordo autem simultaneus, qui ex similibus gradibus consistit, in alia apparentia est; in hoc sunt suprema Ordinis successivi, quae ut dictum est, perfectissima et pulcherrima sunt, in intimo, inferiora in medio, et infima in ambitu; sunt sicut in solido ex tribus illis gradibus constante, in cujus medio seu centro sunt partes subtilissimae, circum circa illud partes minus subtiles, et in extremis, quae ambitum faciunt, sunt partes ex illis compositae, et inde crassiores: est sicut columna illa, de qua nunc supra, subsidens in planum, cujus supremum facit intimum, ac medium facit medium, ac infimum facit extremum.

DAS n. 206 206. Quoniam supremum Ordinis successivi fit intimum Ordinis simultanei, ac infimum fit extimum, ideo in Verbo per superius significatur interius, et per inferius significatur exterius; simile per sursum et deorsum, tum per altum et profundum.

DAS n. 207 207. In omni ultimo sunt gradus discreti in Ordine simultaneo: fibrae motrices in omni musculo, fibrae in omni nervo, tum fibrae et vascula in omni viscere et organo, sunt in tali ordine; intime in illis sunt simplicissima quae perfectissima[;] extimum est compositum ex illis. Similis Ordo graduum istorum est in omni semine, inque omni fructu, tum etiam in omni metallo et lapide; partes horum tales sunt, ex quibus totum; partium intima, media et extima sunt in illis gradibus, sunt enim successivae compositiones, seu confasciationes et conglobationes a simplicibus, quae sunt primae eorum substantiae seu materiae.

DAS n. 208 208. Verbo[,] tales gradus sunt in omni ultimo, ita in omni effectu; nam omne ultimum consistit ex prioribus, et haec a suis primis; ac omnis effectus consistit ex causa, et haec ex fine, et finis est omne causae, et causa est omne effectus, ut supra demonstratum est, ac finis facit intimum, causa medium, et effectus ultimum. Quod simile sit cum gradibus amoris et sapientiae, caloris et lucis, tum cum formis organicis affectionum et cogitationum apud hominem, in sequentibus videbitur. De serie horum graduum in Ordine successivo et in Ordine simultaneo actum etiam est in DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE DE SCRIPTURA SACRA n. 38 et alibi, [ubi] ostensum est quod similes gradus in omnibus et singulis Verbi* sint.
* Prima editio: verbi

DAS n. 209 209. QUOD GRADUS ULTIMUS SIT COMPLEXUS, CONTINENS ET BASIS GRADUUM PRIORUM. Doctrina Graduum, quae in hac Parte traditur, hactenus illustrata est per varia quae in utroque Mundo existunt, ut per gradus Coelorum ubi sunt Angeli, per gradus caloris et lucis apud* illos, et per gradus athmosphaerarum, et per varia in corpore humano, et quoque in Regno animali et minerali. Sed doctrina illa est amplioris extensionis; extensio ejus non modo est ad Naturalia, sed etiam ad Civilia, Moralia et Spiritualia, et ad omnia et singula eorum. Causae quod doctrina graduum ad talia etiam se extendat, sunt binae:** Prima, quia in omni re, de qua aliquid praedicari potest, est trinum, quod vocatur finis, causa et effectus, et haec tria inter se sunt secundum gradus altitudinis. [2] Altera est, quod omne Civile, Morale et Spirituale non sit aliquid abstractum a substantia, sed quod sint substantiae, nam sicut amor et sapientia non sunt res abstractae, sed quod sint substantia, ut supra n. 40 ad 43*** demonstratum est, ita similiter omnes res, quae civiles, morales et spirituales vocantur: hae quidem possunt abstracte a substantiis cogitari, sed usque in se non sunt abstractae: sicut pro exemplo, affectio et cogitatio, charitas et fides, voluntas et intellectus; cum his enim simile est, sicut est cum amore et sapientia, nempe quod non dentur extra subjecta, quae sunt substantiae, sed quod sint status subjectorum seu substantiarum; quod sint mutationes illorum, quae sistunt variationes, videbitur in sequentibus. Per substantiam etiam intelligitur forma, nam substantia absque forma non datur.
* Prima editio: apod
** Prima editio: binae;
*** Prima editio: 43,

DAS n. 210 210. Ex eo quod de voluntate et intellectu, deque affectione et cogitatione, tum de charitate et fide, abstracte a substantiis, quae sunt illorum subjecta, cogitari potuisset, et cogitatum sit, factum est quod justa idea de illis perierit, quae est quod sint status substantiarum seu formarum,* prorsus sicut sunt sensationes, et actiones, quae nec sunt res abstractae ab organis sensoriis et motoriis; abstractae seu separatae ab illis non sunt nisi quam entia rationis; sunt enim sicut visus absque oculo, auditus absque aure, gustus absque lingua, et sic porro.
* Prima editio: formarum;

DAS n. 211 211. Quoniam omnes res civiles, morales et spirituales similiter* per gradus progrediuntur, sicut res naturales, non solum per gradus continuos, sed etiam per gradus discretos, et progressiones graduum discretorum se habent sicut progressiones finium ad causas, et causarum ad effectus, volui rem praesentem, quae est, quod Gradus ultimus sit complexus, continens et basis graduum priorum, illustrare et confirmare per supradicta, nempe per** illa quae sunt amoris et sapientiae, voluntatis et intellectus, affectionis et cogitationis, ac charitatis et fidei.
* Prima editio: similter
** Prima editio: pet

DAS n. 212 212. Quod Gradus ultimus sit complexus, continens et basis graduum priorum, constat manifeste ex progressione finium et causarum ad effectus; quod effectus sit complexus, continens et basis causarum et finium, a ratione illustrata potest comprehendi; sed non ita clare, quod finis cum omnibus ejus, et causa cum omnibus ejus, actualiter sint in effectu, ac quod effectus sit plenus complexus eorum. Quod res talis sit, a praedictis in hac Parte constare potest, ex illis imprimis, quod unum sit ab altero in serie triplicata; et quod effectus non sit aliud quam finis in suo ultimo; et quia ultimum est complexus, sequitur quod ultimum sit continens, et quoque basis.

DAS n. 213 213. Quod Amorem et Sapientiam attinet, est Amor finis, Sapientia causa per quam, ac Usus est effectus, ac Usus est complexus, continens et basis sapientiae et amoris; atque Usus est talis complexus et tale continens, ut omnia amoris et omnia sapientiae actualiter illi insint[;] est simultaneum eorum. Sed probe sciendum est, quod omnia amoris et sapientiae, quae homogenea et concordantia sunt, Usui insint, secundum illa, quae supra in Articulo n. 189 ad 194 dicta et ostensa sunt.

DAS n. 214 214. In serie similium graduum sunt quoque Affectio, Cogitatio et Actio, quia omnis affectio se refert ad amorem, cogitatio ad sapientiam, et actio ad usum. In serie similium graduum sunt charitas, fides, et bonum opus, nam charitas est affectionis, fides est cogitationis, et bonum opus est actionis. In serie similium graduum sunt etiam voluntas, intellectus, et exercitium, nam voluntas est amoris et inde affectionis, intellectus est sapientiae et inde fidei, et exercitium est usus et inde operis.* Sicut itaque usui insunt omnia sapientiae et amoris, ita actioni insunt omnia cogitationis et affectionis, bono operi omnia fidei et charitatis, et sic porro; sed omnia homogenea, hoc est[,] concordantia.
* Prima editio: operis (absque interpuncto)

DAS n. 215 215. Quod ultimum cujusvis seriei, quod est usus, actio, opus et exercitium, sit complexus et continens omnium priorum, nondum est notum; apparet sicut in usu, actione, opere et exercitio, non plus insit quam tale quod est in motu, sed usque illis omnia priora actualiter insunt, et tam plene ut nihil desit; sunt in illis inclusa, sicut vinum in suo vase, et sicut utensilia in sua domo. Quod haec non appareant, est quia solum exterius spectantur, et exterius spectata sunt modo activitates et motus: est sicut cum brachia et manus se movent, ac nescitur quod mille fibrae motrices ad quemlibet motum eorum concurrant, et quod mille fibris motricibus millia cogitationis et affectionis correspondeant, quae fibras motrices excitant; quae quia intime agunt, coram aliquo sensu corporis non apparent: [2] hoc notum est, quod nihil agatur in corpore aut per illud, nisi quam ex voluntate per cogitationem, et quia utraque agit, non potest non quin omnia et singula voluntatis et cogitationis actioni insint; non separari possunt: inde est, quod ex factis seu operibus judicetur ab aliis de hominis cogitatione voluntatis, quae vocatur intentio. Hoc mihi notum factum est, quod Angeli ex solo facto seu opere hominis percipiant et videant omne voluntatis et cogitationis ejus qui facit, angeli tertii coeli ex voluntate finem propter quem, ac Angeli secundi Coeli causam per quam finis agit. Exinde est quod in Verbo opera et facta toties mandentur, ac dicatur quod homo ex illis cognoscatur.

DAS n. 216 216. Ex sapientia angelica est, quod nisi voluntas et intellectus, seu affectio et cogitatio, tum charitas et fides, indant ac involvant se operibus seu factis, quando possibile est, non sint nisi quam sicut aerea quae transeunt, aut sicut imagines in aere, quae pereunt; et quod illae tunc primum maneant apud hominem, ac fiant ejus vitae, quando homo operatur et facit illa: causa est, quia ultimum est complexus, continens et basis priorum. Tale aereum et talis imago est fides separata a bonis operibus, et quoque tale est fides et charitas absque suis exercitiis; cum sola differentia, quod qui fidem et charitatem ponunt, sciant et possint velle facere bona, non autem illi qui in fide separata a charitate sunt.

DAS n. 217 217. QUOD GRADUS ALTITUDINIS IN SUO ULTIMO SINT IN PLENO ET IN POTENTIA. In praecedente Articulo ostensum est, quod Gradus ultimus sit complexus et continens graduum priorum; inde sequitur, quod Gradus priores in suo Ultimo sint in pleno; sunt enim in suo effectu, et omnis effectus est causarum plenum.

DAS n. 218 218. Quod Gradus illi ascendentes et descendentes, qui etiam vocantur priores et posteriores, tum Gradus altitudinis et discreti, in suo Ultimo sint in sua potentia, confirmari potest* ab omnibus illis, quae in praecedentibus a sensibilibus et perceptibilibus ad confirmationes allata sunt: sed hic solum illa confirmare volo per Conatus, Vires et Motus in subjectis mortuis et in subjectis vivis. Notum est, quod Conatus ex se nihil agat, sed per vires sibi correspondentes, et quod per eas sistat motum; et quod inde sit, quod conatus sit omne in viribus, et per vires in motu; et quia motus est gradus Conatus ultimus, quod per illum agat suam potentiam: conatus, vis et motus non aliter conjuncti sunt quam secundum gradus altitudinis, quorum conjunctio non est per continuum, sunt enim discreti, sed per correspondentias; nam conatus non est vis, nec vis est motus, sed vis producitur a conatu, est enim vis conatus excitatus, et motus producitur per vim; quare non aliqua potentia est in solo conatu, nec in sola vi, sed in motu, qui est productum eorum. Quod ita sit, apparet** adhuc sicut anceps, quia non per applicationes ad sensibilia et perceptibilia in natura illustratum; sed usque talis est progressio illorum in potentiam.
* Prima editio: porest
** Prima editio: appatet

DAS n. 219 219. Sed sit applicatio illorum ad conatum vivum, adque vim vivam, et ad motum vivum; Conatus vivus in homine, qui est subjectum vivum, est ejus voluntas unita intellectui; vires vivae in homine sunt quae intus constituunt ejus corpus, in quibus omnibus sunt fibrae motrices vario modo consertae; ac motus vivus in homine est actio, quae producitur per illas vires a voluntate unita intellectui: interiora enim quae voluntatis ac intellectus sunt, faciunt primum Gradum; interiora quae corporis sunt, faciunt secundum, ac totum corpus, quod est complexus eorum, facit tertium gradum: quod interiora quae mentis sunt, in nulla potentia sint nisi per vires in corpore, et quod vires nec in potentia sint, nisi per actionem ipsius corporis, notum est. [2] Haec tria non agunt per continuum, sed per discretum, et agere per discretum est agere per correspondentias: interiora quae* mentis sunt, correspondent interioribus corporis, et interiora corporis** correspondent exterioribus ejus, per quae actiones existunt, quare duo priora*** per exteriora corporis sunt in potentia. Videri potest, sicut conatus et vires in homine in aliqua potentia sint, tametsi non est actio, ut in somnis et in statibus quietis, sed usque tunc determinationes conatuum et virium sunt in communia corporis motoria, quae sunt Cor et Pulmo; at cessante horum actione cessant etiam vires, et cum viribus conatus.
* Prima editio: qua
** Prima editio: cor- / ris
*** Prima editio: prio- / pora

DAS n. 220

220. Quoniam totum seu corpus determinavit suas potentias praecipue in brachia et manus, quae sunt ultima, ideo per brachia et manus in Verbo significatur potentia, ac per dextram potentia superior. Quoniam talis est evolutio et exsertio graduum in potentiam, ideo ex sola actione, quae fit per manus, ab Angelis, qui apud hominem sunt, et in correspondentia omnium ejus, noscitur qualis homo est quoad intellectum et voluntatem, tum quoad charitatem et fidem, ita quoad vitam internam quae mentis ejus est, et quoad vitam externam quae ex illa in corpore est. [2] Quod talis cognitio Angelis sit ex sola actione corporis per manus, saepius miratus sum, sed usque per vivam experientiam aliquoties* ostensum est, et dictum quod inde sit quod inaugurationes in ministerium fiant per impositionem manuum, et quod per tangere manu significetur communicare, praeter alia similia. Ex his conclusum factum est, quod omne charitatis et fidei in operibus sit, et quod charitas et fides absque operibus sint sicut irides circum solem, quae evanescunt et a nube dissipantur; quare toties in Verbo dicuntur opera, et dicitur facere, et quod salus hominis ab illis pendeat; etiam qui facit vocatur sapiens, et qui non facit vocatur stultus. [3] At sciendum est, quod per opera hic intelligantur usus, qui actualiter fiunt; in illis enim et secundum illos est omne charitatis et fidei; cum usibus est illa correspondentia, quia correspondentia illa est spiritualis, sed fit per substantias et materias, quae sunt subjecta.
* Prima editio: aliquo[upside down “t”]ies

DAS n. 221 221. Hic duo Arcana, quae per supradicta in intellectum cadunt, revelari* possunt: PRIMUM ARCANUM est, quod Verbum in sensu literae sit in suo pleno et in sua potentia: sunt enim tres sensus secundum tres gradus in Verbo, sensus coelestis, sensus spiritualis, et sensus naturalis: quoniam illi sensus secundum tres gradus altitudinis in Verbo sunt, et conjunctio illorum fit per correspondentias, ideo ultimus sensus, qui est naturalis, et vocatur sensus literae, non modo est complexus, continens et basis sensuum interiorum correspondentium, sed etiam est Verbum in ultimo sensu in suo pleno et in sua potentia. Quod ita sit, multis ostensum et confirmatum est in DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE DE SCRIPTURA SACRA, n. 27 ad 36,** 37*** ad 49, 50 ad 61, 62 ad 69. [2] ALTERUM ARCANUM est,**** quod Dominus in Mundum venerit, ac susceperit Humanum, ut in potentiam subjugandi inferna, ac in ordinem redigendi omnia tam in Coelis quam in Terris, se mitteret. Hoc Humanum superinduxit Humano suo priori: Humanum quod in Mundo superinduxit, fuit sicut Humanum hominis in Mundo, utrumque tamen Divinum, et inde infinite transcendens Humana finita angelorum et hominum: et quia plene glorificavit Humanum Naturale usque ad ultima ejus, ideo cum toto Corpore resurrexit, secus ac ullus homo: per assumptionem hujus Humani induit Omnipotentiam Divinam non modo subjugandi Inferna, ac in ordinem redigendi Coelos,***** sed etiam Inferna in aeternum subjugata tenendi, et salvandi homines. Haec Potentia intelligitur, per quod sedeat ad dextram potentiae et virtutis Dei. [3] Quoniam Dominus per assumptionem Humani naturalis se fecit Divinum Verum in ultimis, ideo vocatur Verbum, ac dicitur quod Verbum Caro factum sit, ac Divinum Verum in ultimis est Verbum quoad sensum literae; hoc se fecit per impletionem omnium Verbi de Ipso in Mose et Prophetis. Unusquisque enim homo est suum bonum et suum verum; homo non aliunde est homo; Dominus autem per assumptionem Humani naturalis est Ipsum Divinum Bonum et Divinum Verum, seu quod idem, est Ipse Divinus Amor et Divina Sapientia, tam in Primis quam in Ultimis: inde est, quod in Coelis Angelicis appareat ut Sol****** post adventum Ipsius in Mundum in fortiori jubare et in majori splendore, quam ante adventum Ipsius. Hoc Arcanum est, quod per Doctrinam graduum potest sub intellectum cadere. De Omnipotentia Ipsius ante adventum in Mundum, in sequentibus dicetur.
* Prima editio: revelari fortasse
** Prima editio: 35,
*** Prima editio: 36
**** Prima editio: est:
***** Prima editio: Caelos;
****** Prima editio: Sol,

DAS n. 222 222. QUOD UTRIUSQUE GENERIS GRADUS SINT IN OMNIUM MAXIMIS ET MINIMIS QUAE CREATA SUNT. Quod omnium maxima et minima ex gradibus discretis et continuis, seu altitudinis et latitudinis consistant, non potest illustrari per exempla ex visibilibus, quia minima non exstant coram oculis, et maxima quae exstant, non distincta in gradus apparent; quapropter hanc rem non licet nisi quam per universalia demonstrare; et quia Angeli in sapientia ex universalibus sunt, et inde in scientia de singularibus, licet de his effata illorum proferre.

DAS n. 223

223. Angelorum effata de hac re sunt haec: quod non detur tam minimum, in quo non sint gradus utriusque generis; ut, non minimum in aliquo animali; non minimum in aliquo vegetabili; nec minimum in aliquo minerali; nec minimum in aethere et aere; et quia aether et aer sunt receptacula caloris et lucis, quod non detur minimum caloris et lucis; et quia calor spiritualis et lux spiritualis sunt receptacula amoris et sapientiae, quod nec detur minimum horum, in quibus non utriusque generis gradus sunt. [2] Ex Angelorum effatis etiam est, quod minimum affectionis, ac minimum cogitationis, imo quod minimum ideae cogitationis, consistat ex utriusque generis gradibus, et quod minimum, quod non ex illis consistit, sit nihil; non enim habet formam, ita non quale, nec aliquem statum qui mutari et variari potest, et per id existere. [3] Angeli confirmant id per hoc verum, quod Infinita in Deo Creatore,* qui est Dominus ab aeterno, distincte unum sint, ac quod infinita in infinitis Ipsius, et quod in infinite infinitis sint gradus utriusque generis, qui etiam in Ipso distincte unum sunt; et quia illa in Ipso sunt, et ab Ipso omnia creata sunt, et quae creata sunt, in quadam imagine referunt illa** quae in Ipso sunt, sequitur quod non detur minimum finitum, in quo non tales gradus sunt. Quod illi gradus aeque in minimis ac in maximis sint, est quia Divinum in*** maximis et minimis est idem. Quod in Deo Homine infinita distincte unum sint, videatur supra n. 17 ad 22; et quod Divinum in maximis et minimis sit idem, n. 77 ad 82; quae adhuc illustrata sunt, n. 155, 169, 171.
* Prima editio: Caeatore,
** Prima editio: llla
*** Prima editio: iu

DAS n. 224 224. Quod non minimum amoris et sapientiae, nec minimum affectionis et cogitationis, et nec minimum ideae cogitationis, detur in quo non sunt utriusque generis gradus, est quia amor et sapientia sunt substantia et forma, ut supra, n. 40 ad 43, ostensum est, similiter affectio et cogitatio: et quia non datur forma, in qua non illi gradus sunt, ut supra dictum est, sequitur quod similes gradus illis sint; separare enim amorem et sapientiam, tum affectionem et cogitationem, a substantia in forma, est annihilare illa, quia non dantur extra sua subjecta, sunt enim horum status ab homine percepti in variatione, qui sistunt illa.

DAS n. 225 225. Maxima, in quibus utriusque generis gradus sunt, est universum in* toto suo complexu; est Mundus naturalis in suo complexu; estque Mundus spiritualis in suo; est quodvis Imperium, et quodvis Regnum** in suo complexu; est omne civile, omne morale et omne spirituale eorum, in suo complexu; totum Regnum animale, totum Regnum vegetabile, et totum Regnum minerale, quodlibet in suo complexu; sunt omnes Athmosphaerae utriusque Mundi*** simul sumtae, tum calores et luces earum. Pariter minus communia, ut homo in suo complexu, omne animal in suo, omnis arbor et omne virgultum in suo, tum omnis lapis et omne metallum in suo. Horum formae sunt similes quoad id, quod ex utriusque generis gradibus consistant: causa est, quia Divinum, a quo creata sunt, in maximis et minimis est idem, ut supra n. 77 ad 82 demonstratum est. Horum omnium singularia et singularissima sunt communibus et communissimis similia in eo, quod sint formae utriusque generis graduum.****
* Prima editio: in in
** Prima editio: Regnnm
*** Prima editio: Mun- /
**** Prima editio: gradum.

DAS n. 226 226. Ex eo quod maxima et minima sint formae utriusque generis graduum, est connexio eorum a primis ad ultima, similitudo enim illa conjungit. Sed usque non datur aliquod minimum quod idem est cum altero; per id est omnium singularium et singularissimorum distinctio. Quod non aliquod minimum in aliqua forma, aut inter aliquas formas, quod est idem, detur, est quia in maximis sunt similes gradus, et maxima ex minimis consistunt; quando tales gradus in maximis sunt, et secundum illos perpetua discrimina a summo ad imum, et a centro ad peripherias, sequitur quod non dentur aliqua minora et minima illorum, in quibus similes gradus sunt, quae idem sunt.

DAS n. 227 227. Ex sapientia Angelica etiam est, quod perfectio Universi creati sit ex similitudine communium et particularium, seu maximorum et minimorum, quoad illos gradus, tunc enim spectat unum alterum ut suum simile, cum quo ad omnem usum conjungi potest, ac omnem finem sistere in effectu.

DAS n. 228 228. Verum haec possunt ut paradoxa videri, quia per applicationes ad visibilia non sunt ostensa; sed usque abstracta, quia universalia, solent melius comprehendi quam applicata, haec enim perpetuae varietatis sunt, ac varietas obscurat.

DAS n. 229 229. Traditur a quibusdam quod substantia tam simplex detur, ut non sit forma a minoribus formis, et quod ex illa substantia per coacervationes existant substantiata seu composita, et tandem substantiae quae materiae vocantur: sed usque tales simplicissimae substantiae non dantur; quid enim est substantia absque forma[;] est tale de quo non aliquid praedicari potest, et ex ente, de quo nihil praedicari potest, non potest aliquid per coacervationes conflari. Quod innumerabilia sint in omnium primis substantiis creatis, quae sunt minima et simplicissima, videbitur in sequentibus, ubi de formis agetur.

DAS n. 230 230. QUOD TRES GRADUS ALTITUDINIS INFINITI ET INCREATI* SINT IN DOMINO, ET QUOD TRES GRADUS FINITI ET CREATI SINT IN HOMINE. Quod in Domino tres gradus altitudinis infiniti et increati sint, est quia Dominus est Ipse Amor et Ipsa Sapientia, ut in antecedentibus demonstratum est; et quia Dominus est Ipse Amor et Ipsa Sapientia, ideo quoque est Ipse Usus; nam Amor pro fine habet usum, quem producit per sapientiam; amor enim et Sapientia absque usu non habent terminum aut finem, seu non habent suum domicilium; quapropter non potest dici quod sint et existant, nisi sit usus in quo.** Haec tria constituunt tres*** gradus altitudinis in subjectis vitae: sunt haec tria sicut finis primus, finis medius qui vocatur causa, et finis ultimus qui vocatur effectus: quod finis, causa et effectus constituant tres gradus altitudinis, supra ostensum est et multis confirmatum.
* Prima editio: INCREAI
** Prima editio: quo-
*** Prima editio: tr�s

DAS n. 231 231. Quod tres illi gradus in homine sint, constare potest ex elevatione mentis ejus usque ad gradus amoris et sapientiae, in quibus sunt Angeli secundi et tertii coeli, omnes enim Angeli fuerunt nati homines, et homo quoad interiora quae mentis ejus sunt, est Coelum in minima forma; quot itaque Coeli sunt, tot gradus altitudinis sunt apud hominem a creatione; homo etiam est imago et similitudo Dei, quare illi tres gradus inscripti sunt homini, quia in Deo Homine, hoc est, in Domino sunt. Quod illi Gradus in Domino infiniti et increati sint, et quod illi in homine finiti* et creati sint, constare potest ex illis, quae** in Parte Prima demonstrata sunt, ut ex his, quod Dominus sit Amor et Sapientia in Se; et quod homo sit recipiens Amoris et Sapientiae a Domino; tum quod de Domino nihil nisi quam Infinitum dici queat, et quod de homine nihil nisi quam finitum.
* Prima editio: finti
** Prima editio: que

DAS n. 232 232. Illi tres Gradus apud Angelos nominantur* COELESTIS, SPIRITUALIS, et NATURALIS; ac illis Gradus Coelestis est Gradus amoris, Gradus spiritualis est Gradus sapientiae, et Gradus naturalis est Gradus usuum. Causa quod illi Gradus ita nominentur, est quia Coeli in duo Regna distincti sunt, ac unum Regnum nominatur Coeleste, et alterum Spirituale, quibus accedit tertium Regnum, in quo sunt homines in Mundo, quod est Regnum Naturale. Etiam Angeli, ex quibus Regnum coeleste consistit, in Amore sunt, ac Angeli ex quibus Regnum Spirituale consistit, in sapientia sunt; at homines in Mundo in Usibus sunt: ac ideo illa Regna conjuncta sunt. Quomodo intelligendum est, quod homines in usibus sint,** in Parte sequente dicetur.
* Prima editio: nominantur,
** Prima editio: sint;

DAS n. 233 233. Ex Coelo dictum est mihi, quod in Domino ab aeterno, qui est Jehovah, ante assumtionem Humani in Mundo, fuerint bini Gradus priores actualiter, et tertius Gradus in potentia, quales etiam sunt apud Angelos, sed quod post assumtionem Humani in Mundo, etiam tertium Gradum, qui Naturalis vocatur, superinduerit, et quod per id factus sit Homo similis homini in Mundo, cum discrimine tamen, quod hic Gradus, sicut priores, Infinitus et Increatus sit, at quod illi Gradus in Angelo et in homine finiti et creati sint. [2] Divinum enim, quod impleverat omnia spatia absque spatio, n. 69 ad 72, etiam ad ultima naturae penetravit; sed ante assumtionem Humani fuit Divinus influxus in naturalem gradum mediatus per Coelos Angelicos, sed post assumptionem immediatus ab Ipso: quae causa est, quod omnes Ecclesiae in Mundo ante adventum Ipsius repraesentativae spiritualium et coelestium fuerint, sed post adventum Ipsius factae sint naturales spirituales et coelestes, et quod repraesentativus Cultus sit abolitus: quae etiam causa fuit, quod Sol Coeli angelici, qui est[,] ut supra dictum est, primum procedens Divini Amoris et Divinae Sapientiae Ipsius, post assumptionem Humani effulserit jubare et splendore eminentiori, quam ante assumtionem: [3] hoc quoque intelligitur per haec apud Esajam[,] “In die illo erit lux Lunae sicut lux Solis, et lux Solis erit septupla sicut lux septem dierum[,]” XXX:26;* haec dicta sunt de statu Coeli et Ecclesiae post adventum Domini in Mundum: ac in Apocalypsi[,] “Visa est facies Filii hominis sicut Sol fulget in sua potentia[,]” I:16; et alibi, ut Esaj. LX:20, 2 Sam. XXIII:3,4, Matth. XVII:1,2. Illustratio hominum mediata per Coelum Angelicum, quae fuit ante adventum Domini, comparari potest luci Lunae, quae est lux Solis mediata; quae quia post adventum Ipsius facta est immediata, dicitur apud Esajam, quod lux Lunae erit sicut lux Solis; et apud Davidem[,] “Florebit in die Ipsius justus, et multa pax usque dum non Luna[,]” Psalm. LXXII:7; hoc etiam de Domino.
* Prima editio: XXX:25;

DAS n. 234 234. Quod Dominus ab aeterno, seu Jehovah, tertium illum Gradum per assumptionem Humani in Mundo superinduerit, erat ex causa, quia in illum non potuit intrare nisi quam per naturam similem naturae humanae, ita non nisi quam per conceptionem a Divino suo, et per nativitatem a Virgine; sic enim potuit naturam, quae in se est mortua, et usque receptaculum Divini, exuere, ac Divinam* induere. Hoc intelligitur per binos status Domini in Mundo, qui vocantur status Exinanitionis et status Glorificationis, de quibus in DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE** DE DOMINO actum est.
* Prima editio: Divinum
** Prima editio: HIEROSOTYMAE

DAS n. 235 235. Haec de triplici ascensu Graduum altitudinis in genere dicta sunt, sed quia illi Gradus dantur in maximis et minimis, ut in mox praecedente Articulo dictum est, de illis non potest hic aliquid in specie dici; solum hoc, quod tales Gradus in omnibus et singulis Amoris, et inde tales Gradus in omnibus et singulis Sapientiae, et ex illis tales Gradus in omnibus et singulis usuum sint; sed quod omnes illi in Domino sint Infiniti, in angelo autem et in homine finiti. At quomodo Gradus illi sunt in amore, in sapientia, et in usibus, non potest describi et evolvi nisi in serie.

DAS n. 236 236. QUOD TRES ILLI GRADUS ALTITUDINIS IN QUOVIS HOMINE A NATIVITATE SINT, ET QUOD SUCCESSIVE POSSINT APERIRI, ET QUOD SICUT APERIUNTUR, HOMO IN DOMINO SIT, ET DOMINUS IN ILLO. Quod tres Gradus altitudinis in quovis homine sint, hactenus non innotuit; causa est, quia* illi Gradus non cogniti fuerunt, et quamdiu illi Gradus latuerunt, non possunt alii Gradus sciri, quam Gradus continui; et cum hi Gradus solum sciuntur, credi potest, quod amor et sapientia apud hominem modo per continuum crescant. At sciendum est, quod apud unumquemvis hominem a nativitate tres Gradus altitudinis seu discreti sint, unus supra aut intra alterum: et quod unusquisque gradus altitudinis seu discretus etiam habeat Gradus latitudinis seu continuos, secundum quos ille crescit per continuum, nam utriusque generis Gradus in omnium maximis et minimis sunt, ut supra n. 222 ad 229** ostensum est; non enim potest dari unius generis Gradus absque altero.
* Prima editio: qnia
** Prima editio: 229,

DAS n. 237 237. Tres illi Gradus altitudinis nominantur Naturalis, Spiritualis et Coelestis, ut supra n. 232* dictum est: homo dum nascitur, primum venit in Gradum naturalem, et hic apud illum crescit per continuum secundum scientias ac secundum intellectum per illas acquisitum, usque ad summum intellectus quod vocatur rationale: sed usque per id non aperitur alter Gradus, qui vocatur Spiritualis[;] hic aperitur per amorem usuum ex intellectualibus, sed per amorem usuum spiritualem, qui amor est amor erga proximum; hic Gradus similiter potest crescere per Gradus continuum usque ad ejus summum, et crescit per cognitiones veri et boni, seu per veritates spirituales. [2] At** usque per has non aperitur tertius Gradus, qui vocatur Coelestis, sed hic aperitur per coelestem amorem usus, qui amor est amor in Dominum, et amor in Dominum non aliud est, quam praecepta Verbi mandare vitae, quae in summa sunt fugere mala quia infernalia et diabolica, ac facere bona quia coelestia et Divina. Tres illi gradus ita successive apud hominem aperiuntur.
* Prima editio: 232,
** Prima editio: At,

DAS n. 238

238. Homo, quamdiu in Mundo vivit, non scit aliquid de aperitione illorum Graduum apud se[;] causa est, quia tunc in Gradu naturali, qui est ultimus, est, et ex illo tunc cogitat, vult, loquitur et agit, et Spiritualis Gradus, qui est interior, cum naturali Gradu non communicat per continuum, sed per correspondentias, et communicatio per correspondentias* non sentitur. At usque dum homo naturalem Gradum exuit, quod fit cum moritur, tunc venit in illum Gradum, qui apud illum in Mundo apertus fuit, in Spiritualem ille apud quem Spiritualis Gradus apertus fuit, in Coelestem ille apud quem coelestis Gradus; [2] ille qui in Spiritualem Gradum post mortem venit, non amplius naturaliter cogitat, vult, loquitur et agit, sed spiritualiter; et qui in coelestem,** ille secundum suum gradum cogitat, vult, loquitur et agit: et quia communicatio trium graduum inter se datur solum per correspondentias, ideo discrimina amoris, sapientiae et usus quoad gradus illos talia sunt, ut non commune per aliquod continuum inter se habeant. Ex his patet, quod homini tres Gradus altitudinis sint, et quod successive possint aperiri.
* Prima editio: correspondentias,
** Prima editio: coelestem’,

DAS n. 239 239. Quoniam tres gradus amoris et sapientiae et inde usus dantur apud hominem, sequitur quod tres Gradus Voluntatis ac Intellectus et inde Conclusi, et sic Determinationis ad usum, dentur apud illum, nam Voluntas est receptaculum amoris, et Intellectus receptaculum sapientiae, ac Conclusum est usus ex illis: ex quibus patet, quod apud unumquemvis hominem sit voluntas et intellectus naturalis, spiritualis et coelestis in potentia a nativitate, et in actu dum aperiuntur. [2] Verbo, Mens hominis, quae consistit ex voluntate et intellectu, ex creatione et inde ex nativitate est trium graduum, ita quod homini sit Mens naturalis, Mens spiritualis et Mens coelestis, et quod homo per id elevari possit in sapientiam angelicam, ac illam possidere quando in Mundo vivit, sed usque in illam non venit nisi quam post mortem, si fit Angelus, et tunc loquitur ineffabilia et naturali homini incomprehensibilia. [3] Cognovi hominem mediocriter doctum in Mundo, et post mortem vidi illum et loquutus sum cum illo in Coelo, et clare percepi quod loquutus sit sicut Angelus, et quod illa quae loquutus est, homini naturali imperceptibilia essent: causa erat, quia in Mundo praecepta Verbi applicuerat vitae, et coluerat Dominum, et inde a Domino in tertium Gradum amoris et sapientiae elevatus est. Interest ut haec elevatio mentis humanae sciatur, inde enim pendet intellectus sequentium.

DAS n. 240 240. Sunt binae facultates a Domino apud hominem, per quas homo distinguitur a bestiis[;] una facultas est, quod possit intelligere quid verum est, et quid bonum; haec facultas vocatur Rationalitas, et est facultas ejus Intellectus: altera facultas est quod possit facere verum et bonum[;] haec facultas vocatur Libertas, et est facultas ejus voluntatis; homo enim potest ex rationalitate sua cogitare quicquid lubet, tam cum Deo quam contra Deum, et cum proximo et contra proximum, et quoque potest velle et facere, quae cogitat, sed cum videt malum et timet poenam, potest ex libero desistere a faciendo. [2] Homo ex binis illis facultatibus est homo, et distinguitur a bestiis. Binae illae facultates sunt homini a Domino, et continue sunt ab Ipso, nec ei auferuntur, nam si auferrentur, periret humanum ejus. In his binis facultatibus est Dominus apud unumquemvis hominem, tam apud bonum quam apud malum; sunt illae mansio Domini in Humano Genere; inde est quod omnis homo tam bonus quam malus vivat in aeternum. At mansio Domini propior apud hominem est, sicut homo mediis illis facultatibus aperit gradus superiores; per aperitionem enim illorum venit in Gradus superiores amoris et sapientiae, sic propius ad Dominum. Ex his constare potest, quod sicut illi Gradus aperiuntur, ita homo in Domino sit, et Dominus in illo.

DAS n. 241 241. Dictum est supra, quod tres Gradus altitudinis sint sicut finis, causa et effectus, et quod secundum illos Gradus succedant amor, sapientia et usus, quare hic paucis dicetur de Amore quod sit finis, de sapientia quod sit causa, et de usu quod sit effectus. Quisque qui rationem suam, dum illa in luce est, consulit, potest videre quod amor hominis sit finis omnium ejus, nam quod amat, hoc cogitat, hoc concludit et hoc facit, consequenter pro fine habet; homo etiam ex ratione sua videre potest, quod sapientia sit causa, nam ille, seu ejus amor qui est finis, in intellectu conquirit media, per quae ad finem suum perveniat[;] ita consulit sapientiam suam, ac media illa faciunt causam per quam; quod usus sit effectus absque explicatione patet. Sed amor apud unum hominem non est idem qui apud alterum[;] ita nec sapientia apud unum est eadem quae apud alterum, proinde nec usus; et quia tria illa homogenea sunt, ut supra n. 189 ad 194* ostensum est, sequitur, quod qualis apud hominem est amor, talis apud illum sit sapientia, et quod talis sit usus. Dicitur sapientia, sed intelligitur id quod intellectus ejus est.
* Prima editio: 194,

DAS n. 242 242.* QUOD LUX SPIRITUALIS INFLUAT PER TRES GRADUS APUD HOMINEM, SED NON CALOR SPIRITUALIS, NISI QUANTUM HOMO FUGIT MALA UT PECCATA, ET SPECTAT AD DOMINUM. Ex supra demonstratis constat, quod a Sole coeli, qui est primum procedens Divini amoris et Divinae Sapientiae, de quo in Secunda Parte actum est, procedat Lux et Calor, a Sapientia Ipsius Lux, et ab Amore Ipsius Calor; et quod Lux sit receptaculum Sapientiae, et Calor receptaculum Amoris; et quod quantum homo in sapientiam venit, tantum in Divinam illam Lucem veniat, et quantum in amorem, tantum in Divinum illum calorem. Ex supra demonstratis etiam constat, quod tres gradus lucis et tres gradus caloris sint, seu tres gradus sapientiae et tres gradus amoris, et quod illi gradus apud hominem formati sint, ut homo receptaculum Divini Amoris et Divinae Sapientiae, ita Domini, esset. Hic nunc demonstrandum est, quod Lux Spiritualis influat per tres illos gradus apud hominem, sed non Calor Spiritualis, nisi quantum homo fugit mala ut peccata, et spectat ad Dominum; seu quod idem, quod homo recipere possit sapientiam usque ad tertium gradum, sed non amorem, nisi fugiat mala ut peccata, et spectet ad Dominum; seu quod adhuc idem, quod Intellectus hominis elevari possit in sapientiam, non autem voluntas ejus, nisi quantum fugit mala ut peccata.
* Prima editio: 243.

DAS n. 243 243. Quod Intellectus possit elevari in lucem Coeli, seu in sapientiam angelicam, et quod voluntas ejus non possit elevari in calorem Coeli seu in amorem angelicum, nisi fugiat mala ut peccata, et spectet ad Dominum, evidenter mihi patuit ab experientia in Mundo Spirituali; pluries vidi et percepi, quod Spiritus simplices, qui modo sciverunt quod Deus sit, et quod Dominus natus sit homo, et vix aliquid praeterea, arcana sapientiae angelicae plene intellexerint, paene sicut Angeli; nec solum illi, sed etiam plures ex diabolica turba; at intellexerunt quando audiverunt, non autem quando secum cogitaverunt; nam cum audiverunt, intrabat lux a superiori, cum autem secum cogitaverunt, tunc non alia lux potuit intrare, quam quae correspondebat calori seu amori illorum; quare etiam postquam audiverunt illa arcana, et perceperunt illa, dum averterunt aures, nihil retinuerunt; imo illi qui e diabolica turba erant, tunc respuerunt illa et prorsus negaverunt; causa erat, quia ignis amoris illorum et lux ejus, quae fatua erant, induxerunt tenebras, per quas Lux coelestis e superiori intrans exstinguebatur.

DAS n. 244 244.* Simile fit in Mundo; homo qui non plane stupidus est, et qui non ex fastu propriae intelligentiae confirmaverat falsa apud se, ille dum audit loquentes de re altiore, aut dum legit talia, si in aliqua affectione sciendi est, tunc intelligit illa, et quoque retinet, et postea potest confirmare illa; simile potest tam malus quam bonus; etiam malus, tametsi corde negat Divina quae Ecclesiae sunt, usque potest intelligere illa, et quoque loqui et praedicare illa, tum scripto docte confirmare illa; at vero cum sibi relictus cogitat, ex amore suo infernali contra illa cogitat, et negat illa: ex quo patet, quod Intellectus possit in luce spirituali esse, tametsi non voluntas in calore spirituali. [2] Ex quo etiam sequitur, quod Intellectus non ducat voluntatem, seu quod sapientia non producat amorem, sed quod solum doceat et monstret viam[;] docet quomodo homo victurus est, et monstrat quam viam iturus. Et quoque sequitur, quod voluntas ducat intellectum, ac efficiat ut secum unum agat; et quod amor qui est voluntatis id vocet sapientiam in intellectu, quod concordat. In sequentibus videbitur, quod voluntas per se absque intellectu nihil agat, sed omne quod agit, in conjunctione cum Intellectu agat; at quod voluntas adsciscat intellectum in consortium secum, per influxum, non autem vicissim.
* Prima editio: 144.

DAS n. 245 245. Nunc dicetur qualis est influxus lucis in tres gradus vitae, quae Mentis sunt, apud hominem: formae, quae sunt receptacula caloris et lucis, seu amoris et sapientiae apud illum, et quae, ut dictum est, in triplici ordine, seu trium graduum[,] sunt, a nativitate sunt diaphanae, ac lucem spiritualem transmittunt, sicut vitrum Chrystallinum lucem naturalem; inde est quod homo quoad sapientiam usque in tertium gradum possit elevari. At usque formae illae non aperiuntur, nisi dum calor spiritualis se conjungit luci spirituali, seu amor sapientiae[;] per hanc conjunctionem formae illae diaphanae secundum Gradus aperiuntur. Hoc simile est cum luce et calore Solis Mundi quoad vegetabilia super tellure; lux hyemalis, quae aeque candida est cum luce aestiva, non aperit aliquid in semine aut in arbore, sed cum calor vernalis se conjungit luci, tunc aperit: similis res est, nam Lux spiritualis correspondet luci naturali, et calor spiritualis correspondet calori naturali.

DAS n. 246 246. Calor ille spiritualis non aliter comparatur, quam per fugere mala ut peccata, et tunc spectare ad Dominum; nam quamdiu homo in malis est, etiam in amore illorum est, est enim in concupiscentia ad illa, ac amor mali et concupiscentia est in amore opposito amori et affectioni spirituali, ac ille amor seu concupiscentia non potest removeri quam per fugere mala ut peccata; et quia homo non potest fugere illa a se sed a Domino, ideo spectabit* ad Ipsum: quum itaque fugit illa a Domino, tunc amor mali et calor ejus removetur, et loco ejus infertur amor boni et calor ejus, per quem aperitur Gradus superior: Dominus enim a superiori influit, et aperit illum, et tunc conjungit amorem seu calorem spiritualem sapientiae seu luci spirituali, ex qua conjunctione homo spiritualiter florere incipit, sicut arbor tempore veris.
* Prima editio: spectabir

DAS n. 247 247. Per influxum lucis spiritualis in omnes tres Gradus Mentis, homo distinguitur a bestiis, ac homo prae bestiis potest analytice cogitare, videre vera non solum naturalia sed etiam spiritualia, et cum videt illa potest agnoscere illa, et sic reformari et regenerari. Facultas recipiendi lucem spiritualem, est quae intelligitur per Rationalitatem, de qua supra, quae cuivis homini a Domino est, et quae ei non aufertur, nam si auferretur, non potuisset reformari: ex facultate illa, quae vocatur Rationalitas, est quod homo non solum possit cogitare, sed etiam ex cogitatione loqui, secus ac bestiae, et dein ex altera facultate ejus, quae vocatur Libertas, de qua etiam prius, potest facere illa quae ex intellectu cogitat. Quia de binis his facultatibus, Rationalitate et Libertate, quae homini propriae sunt, supra n. 240* actum, ideo plura de illis hic non dicentur.
* Prima editio: 240,

DAS n. 248 248. QUOD HOMO, SI NON APUD ILLUM SUPERIOR GRADUS, QUI EST SPIRITUALIS, APERITUR, FIAT NATURALIS ET SENSUALIS. Supra ostensum est, quod tres Gradus mentis humanae sint, qui vocantur naturalis, spiritualis et coelestis, et quod illi Gradus apud illum successive possint aperiri: tum ostensum est, quod primum aperiatur gradus naturalis, ac postea, si fugit mala ut peccata, et spectat ad Dominum, aperiatur Gradus spiritualis, et demum coelestis. Quoniam illi Gradus successive aperiuntur secundum vitam hominis, sequitur quod bini superiores Gradus etiam non aperiri possint, et quod homo tunc in gradu naturali, qui est ultimus, maneat. Notum etiam est in Mundo, quod homo naturalis et homo spiritualis sit, seu homo externus et homo internus; sed non notum est, quod homo naturalis fiat spiritualis per aperitionem alicujus Gradus superioris apud illum, et quod aperitio fiat per vitam spiritualem, quae est vita secundum praecepta Divina; et quod absque vita secundum illa, homo maneat naturalis.

DAS n. 249 249. Sunt tria genera hominum naturalium; unum Genus est illorum, qui nihil sciunt de praeceptis Divinis; alterum illorum, qui sciunt quod sint, sed nihil cogitant de vita secundum illa; et tertium illorum, qui contemnunt et negant illa. Quod Primum Genus, quod est illorum, qui nihil sciunt de praeceptis Divinis, concernit, illi non possunt aliter quam manere naturales, quia a seipsis non possunt doceri; omnis homo de praeceptis Divinis docetur ab aliis qui illa sciunt ex religione, et non per revelationes immediatas, de qua re videatur in DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE* DE SCRIPTURA SACRA n. 114 ad 118. [2] Qui ex Altero Genere sunt, qui sciunt quod praecepta Divina sint, sed nihil cogitant de vita secundum illa,** illi quoque manent naturales, nec curant alia quam quae mundi et corporis sunt[;] hi post mortem fiunt famulitia et servitia secundum usus quos praestare possunt illis qui spirituales sunt; nam naturalis homo est famulus et servus, ac spiritualis homo est herus et dominus. [3] Qui ex tertio Genere sunt, qui praecepta Divina contemnunt et negant, illi non modo manent naturales, sed etiam fiunt sensuales secundum contemtum et negationem: sensuales sunt infimi naturales, qui non possunt supra apparentias et fallacias sensuum corporis cogitare; hi post mortem sunt in Inferno.
* Prima editio: HIEROSOLYMAE
** Prima editio: illa,

DAS n. 250 250. Quia in Mundo nescitur quid Spiritualis et quid* Naturalis homo, et a multis vocatur is spiritualis qui mere naturalis est,** et vicissim, ideo de his distincte dicendum est,*** 1. Quid homo naturalis, et quid homo spiritualis.**** 2. Qualis est homo naturalis apud quem spiritualis Gradus apertus est.***** 3. Qualis est homo naturalis, apud quem spiritualis Gradus non apertus est, sed usque non occlusus. 4. Qualis homo naturalis est, apud quem spiritualis gradus prorsus occlusus est. 5. Demum quale discrimen est inter vitam mere naturalis hominis et inter vitam bestiae.
* Prima editio: quin
** Prima editio: est;
*** Prima editio: est (absque interpuncto)
**** Prima editio: spiritualis,
***** Prima editio: est (absque interpuncto)

DAS n. 251

251. I. Quid homo naturalis et quid homo spiritualis. Homo non est homo ex facie et corpore, sed ex intellectu et voluntate, quare per hominem naturalem et hominem spiritualem intelligitur intellectus et voluntas ejus, quod vel naturales vel spirituales sint. Naturalis homo quoad intellectum suum et voluntatem suam est sicut Mundus naturalis, et quoque vocari potest Mundus seu microcosmus; et spiritualis homo quoad intellectum suum et voluntatem suam, est sicut Mundus spiritualis, et quoque vocari potest ille Mundus seu Coelum. [2] Exinde patet, quod Naturalis homo, quia in quadam imagine est Mundus naturalis, amet illa quae mundi naturalis sunt, et quod spiritualis homo, quia in quadam imagine est Mundus spiritualis, amet illa quae hujus Mundi seu Coeli sunt: spiritualis homo quidem etiam amat mundum naturalem, sed non aliter quam sicut herus suum famulum, per quem praestat usus; secundum usus etiam naturalis homo fit sicut spiritualis, quod fit cum naturalis homo sentit jucundum usus ex spirituali; hic naturalis homo potest vocari naturalis spiritualis. [3] Homo spiritualis amat vera spiritualia[;] amat non modo illa scire et intelligere, sed etiam vult illa; naturalis autem homo amat vera illa loqui et quoque facere; facere vera est praestare usus. Haec subordinatio est ex conjunctione Mundi spiritualis et Mundi naturalis; nam quicquid apparet et fit in Mundo naturali, ducit causam ex Mundo spirituali. Ex his constare potest, quod spiritualis homo prorsus distinctus sit a naturali homine, et quod non alia communicatio intercedat, quam qualis est inter causam et effectum.

DAS n. 252 252. II. Qualis Naturalis homo est, apud quem spiritualis Gradus apertus* est, patet a supradictis; quibus addendum est, quod Naturalis homo sit plenus homo, dum spiritualis Gradus apud illum apertus est; est enim tunc consociatus Angelis in Coelo, et simul consociatus hominibus in Mundo, et quoad utrumque vivit sub auspicio Domini; spiritualis enim homo haurit mandata per Verbum a Domino, et illa per naturalem hominem exsequitur. Naturalis homo, cui Gradus spiritualis apertus est, non scit quod cogitet et agat ex spirituali suo homine, apparet enim sicut ex se, cum tamen non ex se sed ex Domino. [2] Naturalis homo cujus gradus spiritualis apertus est, nec scit quod per spiritualem suum hominem in Coelo sit, cum tamen spiritualis ejus homo in medio Angelorum Coeli est[;] quandoque etiam Angelis apparet, sed quia retrahit se ad naturalem suum hominem, post brevem moram ibi disparatur. Naturalis homo apud quem spiritualis Gradus apertus est, nec scit quod spiritualis ejus Mens impleatur millenis arcanis sapientiae, et millenis jucunditatibus amoris a Domino, et quod in illa post mortem veniat, cum fit angelus: causa quod naturalis homo illa non sciat, est quia communicatio inter hominem naturalem et spiritualem fit per correspondentias, et communicatio per correspondentias non percipitur aliter in intellectu quam quod videantur vera in luce, et in voluntate quam quod praestentur usus ex affectione.
* Prima editio: ap[upside down “e”]rtus

DAS n. 253 253. III. Qualis est homo naturalis apud quem spiritualis Gradus non apertus est, sed usque non occlusus. Spiritualis Gradus apud illos non apertus est, sed usque non occlusus, qui aliquam charitatis vitam egerunt, et tamen parum genuini veri sciverunt; causa est, quia Gradus ille aperitur per conjunctionem amoris et sapientiae, seu caloris cum luce[;] solus amor seu solus calor spiritualis non aperit illum, nec sola sapientia seu sola lux spiritualis, sed utraque in conjunctione, quapropter si genuina vera, ex quibus sapientia seu lux [spiritualis], non sciuntur, amor non valet illum Gradum aperire, sed solum tenet illum in potentia, ut aperiri possit; quod intelligitur per quod non occlusus sit. Hoc fit simile sicut in Regno vegetabili, quod solus calor non det seminibus et arboribus vegetationem, sed calor in conjunctione cum luce hoc operatur. [2] Sciendum est, quod omnia vera sint lucis spiritualis, ac omnia bona sint* caloris spiritualis, et quod bonum per vera aperiat gradum spiritualem, nam bonum per vera operatur usum, ac usus sunt bona amoris, quae essentiam suam trahunt ex conjunctione boni et veri. Sors illorum, apud quos Gradus spiritualis non apertus est, et usque non occlusus,** post mortem est, quod quia usque naturales sunt et non spirituales, in infimis Coeli sint, ubi aliquando dura patiuntur; vel quod sint in Coelo aliquo superiori in terminis, ubi quasi in luce vesperae sunt; nam, ut supra dictum est, in Coelo et in unaquavis societate ejus lux decrescit e medio ad terminos, et quod in medio sint qui in Divinis veris sunt prae aliis, ac in terminis, [3] qui in paucis veris: ac in paucis veris sunt, qui non plus sciunt ex religione, quam quod Deus sit, et quod Dominus passus sit pro illis, tum quod charitas et fides sint essentialia Ecclesiae, et non satagunt scire quid fides et quid charitas; cum tamen fides est in sua essentia veritas, ac veritas est multiplex, et charitas est omne opus muneris, quod homo facit ex Domino; quod tunc facit ex Domino, cum fugit mala ut peccata. Est prorsus sicut prius dictum est, quod finis sit omne causae, et finis omne effectus*** per causam; finis est charitas seu bonum, causa est fides seu verum, ac effectus sunt bona opera seu usus; ex quo patet, quod ex charitate non plus possit inferri operibus, quam quantum charitas conjuncta est veris quae fidei vocantur; per haec intrat charitas in opera, et qualificat illa.
* Prima editio: sit
** Prima editio: oclusus,
*** finis omne effectus ubi in prima editione effectus omne finis

DAS n. 254 254. IV. Qualis est naturalis homo, apud quem spiritualis gradus prorsus occlusus est. Gradus spiritualis occluditur apud illos qui in malis sunt quoad vitam, et magis apud illos qui ex malis in falsis sunt; hoc simile est sicut cum fibrilla nervi, quae a minimo tactu alicujus heterogenei se contrahit, similiter omnis fibra motrix musculi, imo ipse musculus, ut et totum corpus a tactu duri aut frigidi; ita quoque substantiae seu formae Gradus spiritualis apud hominem a malis et inde falsis, haec enim sunt heterogenea; gradus enim spiritualis, quia in forma Coeli est, non admittit nisi bona, ac vera quae ex bono sunt[;] haec sunt ei homogenea, at mala et falsa quae mali sunt, ei heterogenea. [2] Hic gradus contrahitur, et per contractionem occluditur[,] imprimis apud illos qui in Mundo ex amore sui in amore dominandi sunt, quoniam hic amor oppositus est amori in Dominum; occluditur etiam apud illos qui ex amore mundi in vesana cupiditate possidendi aliorum bona sunt, sed non in tantum: causa quod illi amores claudant Gradum spiritualem, est quia sunt origines malorum. Contractio seu occlusio* illius gradus est sicut retorsio spirae in oppositum; quae causa est, quod postquam ille gradus occlusus est, reflectat lucem Coeli[;] inde pro luce Coeli ibi est caligo; proinde veritas, quae in luce Coeli est, fit nausea. [3] Apud hos non modo ipse ille Gradus occluditur, sed etiam superior regio gradus naturalis, quae vocatur rationalis,** usque dum ima regio gradus naturalis solum stet aperta, quae vocatur sensualis, haec enim proxima est mundo et sensibus externis corporis, ex quibus ille homo postea cogitat, loquitur et ratiocinatur. Naturalis homo, qui sensualis factus est per mala et*** inde falsa, ille in Mundo spirituali in luce Coeli non apparet sicut homo, sed sicut monstrum, etiam cum retracto naso; quod intracto naso, est quia nasus correspondet perceptioni veri: ille etiam non sustinet radium lucis Coeli; est illis in suis cavernis non alia lux, quam sicut lux ex prunis seu ignitis carbonibus. Ex his patet, quinam et quales sunt illi, apud quos**** spiritualis gradus occlusus est.
* Prima editio: oeclusio
** Prima editio: rationalis;
*** Prima editio: est
**** Prima editio: quos,

DAS n. 255 255. [V.] Quale discrimen est inter vitam Naturalis hominis et inter vitam Bestiae; de hoc discrimine in sequentibus, ubi de Vita, in specie dicetur; hic solum, quod discrimen sit, quod homini sint tres gradus Mentis, seu tres gradus Intellectus et Voluntatis; et quod illi Gradus successive possint aperiri, qui quia diaphani sunt, quod homo quoad Intellectum possit elevari in lucem Coeli, ac videre vera, non solum civilia et moralia, sed etiam spiritualia, et ex pluribus visis concludere vera in ordine, ac sic intellectum perficere in aeternum. At Bestiis non sunt bini Gradus superiores, sed sunt modo Gradus naturales, qui absque gradibus superioribus in nulla facultate cogitandi sunt de aliqua re civili, morali et spirituali; et quia Gradus illorum naturales non sunt apertibiles et inde elevabiles in lucem superiorem, non possunt cogitare in ordine successivo, sed in ordine simultaneo, quod non est cogitare, sed ex scientia amori eorum correspondente agere; et quia non possunt analytice cogitare, ac cogitationem inferiorem a quadam superiore* videre, ideo non possunt loqui, sed convenienter scientiae amoris eorum sonare. At usque sensualis homo, qui est infime naturalis, a bestia non differt nisi per quod possit memoriam implere scientificis, et ex illis cogitare et loqui, quod trahit ex facultate cuivis homini propria, quae est quod possit intelligere verum si velit; haec facultas distinguit; sed usque plures per abusum hujus facultatis se inferiores bestiis reddiderunt.
* Prima editio: superione

DAS n. 256 256. QUOD GRADUS NATURALIS MENTIS HUMANAE IN SE SPECTATUS SIT CONTINUUS, SED QUOD PER CORRESPONDENTIAM CUM BINIS GRADIBUS SUPERIORIBUS, DUM ELEVATUR, APPAREAT SICUT SIT DISCRETUS. Hoc tametsi aegre potest comprehendi ab illis qui nondum in scientia graduum altitudinis sunt, usque tamen revelandum est, quia Sapientiae Angelicae est, quae Sapientia quamvis ab homine naturali non potest eo modo, quo ab Angelis, cogitari, potest tamen comprehendi intellectu, dum hic usque ad gradum lucis, in qua sunt angeli, elevatur, intellectus enim potest eo usque elevari, ac secundum elevationem illustrari. [2] Sed illustratio Mentis naturalis non ascendit per gradus discretos, sed increscit per gradum continuum[;] tunc sicut increscit, ita ab interiori ex luce graduum binorum superiorum illustratur. Quomodo hoc fit, comprehendi potest ex perceptione graduum altitudinis, quod unus sit supra alterum, et quod gradus naturalis, qui est ultimus, sit quasi velamen commune duorum superiorum graduum[;] tunc sicut naturalis Gradus elevatur ad Gradum superiorem,* ita superior ab interiori agit in exteriorem naturalem, ac illum illuminat: fit quidem illuminatio ab interiori ex luce graduum superiorum, at illa a gradu naturali, qui circumtegit et ambit, recipitur per continuum, ita lucidius et purius secundum ascensum; hoc est, gradus naturalis illustratur ab interiore** ex luce graduum superiorum discrete, sed in se continue. [3] Ex his patet, quod homo, quamdiu in Mundo vivit, et per id in naturali gradu est, non possit elevari in ipsam sapientiam, qualis illa est apud Angelos, sed modo in lucem superiorem usque ad Angelos, ac recipere illustrationem ab illorum luce, quae ab interiori influit*** ac illuminat. Sed haec non possunt adhuc clarius describi[;] potest melius comprehendi ab effectibus, nam effectus ponunt causas, dum hae aliquantum prius sciuntur, in se in luce, et sic illustrant.
* Prima editio: superioris,
** Prima editio: in[upside down “t”]eriore
*** Prima editio: iafluit

DAS n. 257 257. Effectus sunt,* 1. Quod Mens naturalis possit usque ad lucem Coeli, in qua sunt Angeli, elevari, ac naturaliter percipere quae Angeli spiritualiter, ita non tam plene; sed usque non potest mens naturalis hominis elevari in ipsam lucem Angelicam.** [2] 2. Quod homo per naturalem suam mentem elevatam ad lucem Coeli cum Angelis possit cogitare, imo loqui, sed tunc influit cogitatio et loquela angelorum in cogitationem et loquelam naturalem hominis, et non vicissim, quare Angeli cum homine*** loquuntur lingua naturali, quae est hominis vernacula. [3] 3. Quod hoc fiat per influxum spiritualem in naturalem [lucem], et non per aliquem**** influxum naturalem in spiritualem. [4] 4. Quod sapientia humana, quae est naturalis quamdiu homo in Mundo naturali vivit, nullatenus possit elevari in Sapientiam Angelicam, sed modo in quandam imaginem ejus; causa est, quia elevatio mentis naturalis fit per continuum, sicut ab umbra ad lucem, seu a crassiori ad purius. At usque homo, apud quem gradus spiritualis apertus est, in illam sapientiam venit, quando moritur, et quoque in illam venire potest per sopitionem sensationum corporis, et tunc per influxum e superiori in mentis hujus spiritualia. [5] 5. Mens naturalis hominis consistit ex substantiis spiritualibus, et simul ex substantiis naturalibus; ex substantiis ejus spiritualibus fit cogitatio, non autem ex substantiis naturalibus; hae substantiae recedunt cum homo moritur, non autem substantiae spirituales; quare eadem illa mens post mortem, dum homo fit spiritus seu angelus, in simili forma manet in qua fuit in mundo. [6] 6. Substantiae illius Mentis naturales, quae, ut dictum est, per mortem recedunt, faciunt involucrum cutaneum corporis spiritualis, in quo sunt spiritus et angeli. Per involucrum tale, quod desumptum est ex Mundo naturali, subsistunt corpora illorum spiritualia, naturale enim est ultimum continens: inde est, quod non sit aliquis spiritus et angelus, qui non fuerat natus homo. Haec arcana Sapientiae Angelicae hic adducuntur, ut sciatur, qualis est Mens naturalis apud hominem, de qua ulterius in sequentibus etiam agitur.
* Prima editio: sunt (absque interpuncto)
** Prima editio: Angelicam (absque interpuncto)
*** Prima editio: humine
**** Prima editio: aliqnem

DAS n. 258 258. Omnis homo nascitur in facultatem intelligendi vera usque ad intimum gradum, in quo sunt Angeli tertii Coeli; intellectus enim humanus assurgens per continuum circum binos superiores gradus recipit lucem Sapientiae illorum graduum, eo modo quo supra n. 256 dictum est; inde est, quod homo possit rationalis fieri secundum elevationem; si elevatur ad gradum tertium, fit ille rationalis ex tertio gradu; si elevatur ad gradum secundum, fit ille rationalis ex secundo gradu[;] et si non elevatur, est ille rationalis in primo gradu:* dicitur quod fiat rationalis ex illis gradibus, quia naturalis gradus est commune receptaculum lucis illorum. [2] Quod homo non fiat rationalis usque ad summum, sicut potest fieri, est quia amor, qui est voluntatis, non similiter ut sapientia quae est intellectus, potest elevari; amor qui est voluntatis elevatur solum per fugere mala ut peccata, et tunc per bona charitatis, quae sunt usus, quae homo ex Domino dein praestat; quare si amor qui est voluntatis non simul elevatur, sapientia quae est intellectus, utcunque ascenderit, usque ad amorem suum relabitur: inde est, quod homo, si non amor ejus in gradum spiritualem simul elevatur, usque non sit rationalis nisi in ultimo gradu. Ex his constare potest, quod rationale hominis sit in apparentia sicut trium graduum, rationale ex coelesti, rationale ex spirituali, et rationale ex naturali; tum quod rationalitas, quae est facultas quae** possit elevari, sive elevetur sive non, usque apud hominem*** sit.
* Prima editio: gredu:
** Prima editio: quod
*** Prima editio: homitem

DAS n. 259 259. Dictum est quod omnis homo nascatur in facultatem illam, seu in rationalitatem, sed intelligitur omnis homo, apud quem externa per aliqua contingentia, vel in utero, vel post nativitatem ex morbo, vel ex inflicto capiti vulnere, vel ex Vesano amore erumpente et relaxante repagula, non laesa sunt; apud hos rationale non potest elevari; vita enim, quae est voluntatis et intellectus, apud hos non habet terminos, in quos desinat, ita dispositos, ut secundum ordinem possit ultimos actus agere, agit enim secundum determinationes ultimas, sed non ex illis: quod nec dari possit apud infantes et pueros, videatur infra n. 266 fin.*
* Prima editio: fin:

DAS n. 260 260. QUOD MENS NATURALIS, QUIA EST CONTEGENS ET CONTINENS GRADUUM SUPERIORUM MENTIS HUMANAE, SIT REAGENS, ET QUOD SI NON APERIUNTUR GRADUS SUPERIORES, AGAT CONTRA ILLOS, AT SI APERIUNTUR, AGAT CUM ILLIS. In praecedente Articulo ostensum est, quod Mens naturalis, quia in ultimo gradu est, circumtegat et includat Mentem spiritualem et Mentem coelestem, quae superiores sunt quoad gradus: hic nunc demonstrandum venit, quod Mens naturalis reagat contra Mentes superiores seu interiores: causa quod reagat, est quia circumtegit, includit et continet illos, et hoc absque reactione non potest fieri, nam nisi reageret, interiora seu inclusa relaxarent se, ac truderent se foras, et sic dilaberentur: foret sicut si* Tunicae circum Corpus humanum non in reactione essent[;] viscera, quae interiora Corporis sunt, se ejicerent, et sic diffluerent; ac foret sicut Membrana circumtegens fibras motrices Musculi, non reageret contra vires fibrarum istarum in actionibus; desineret non modo actio, sed etiam textus interiores omnes resolverentur. [2] Simile est cum omni ultimo gradu graduum altitudinis: consequenter cum Mente naturali respective ad gradus superiores; nam, ut supra dictum est, sunt tres Gradus Mentis humanae, naturalis, spiritualis et coelestis, et Mens naturalis est in ultimo Gradu. Quod Mens naturalis reagat contra Mentem spiritualem, est quoque causa, quia Mens naturalis consistit non modo ex substantiis Mundi spiritualis, sed etiam ex substantiis Mundi naturalis, ut supra n. 257** dictum est, ac substantiae Mundi naturalis ex sua natura reagunt contra substantias Mundi spiritualis,*** substantiae enim Mundi naturalis in se sunt mortuae, et aguntur ab extra a substantiis Mundi spiritualis, et quae mortuae sunt, et ab extra aguntur, ex sua natura resistunt, et sic ex sua natura reagunt. Ex his constare potest, quod homo naturalis reagat contra hominem spiritualem, et quod pugna sit: idem est, si dicatur homo naturalis et spiritualis, sive dicatur Mens naturalis et spiritualis.
* Prima editio: nisi
** Prima editio: 257,
*** Prima editio: sp[upside down “i”]ritualis,

DAS n. 261 261. Ex his constare potest, quod si Mens spiritualis occlusa sit, Mens naturalis continue agat contra illa quae Mentis spiritualis sunt, ac timeat quod aliquid inde influat, quod suos status perturbet: omne id quod per Mentem spiritualem influit, est e Coelo, nam Mens spiritualis est in forma Coelum; et omne quod in Mentem naturalem influit, est e Mundo, nam Mens naturalis est in forma mundus; ex quo sequitur, quod Mens naturalis, quando Mens spiritualis occlusa est, reagat contra omnia Coeli, nec in se admittat illa, nisi quantum ei [inserviunt] pro mediis ad sibi comparandum et ad possidendum illa quae mundi sunt; et quando illa quae Coeli sunt, inserviunt* pro mediis naturali Menti ad suos fines, tunc media illa, tametsi apparent coelestia, usque fiunt naturalia; finis enim qualificat illa, fiunt enim sicut scientifica naturalis hominis, in quibus intus nihil vitae est. Sed quia Coelestia non ita possunt conjungi naturalibus, ut unum agant, ideo separant se, ac Coelestia apud mere naturales homines se reponunt ab extra in circuitu circum naturalia quae intra sunt: inde est, quod homo mere naturalis possit loqui et praedicare coelestia, et quoque per actus simulare illa, tametsi intus cogitat contra illa; hoc facit cum solus est, illud autem cum in caetu est. Sed de his plura in sequentibus.
* Prima editio: [“and” sign] inserviunt

DAS n. 262 262. Mens seu homo naturalis ex reactione sibi connata agit contra illa quae Mentis seu hominis spiritualis sunt, cum se et mundum super omnia amat; tunc etiam jucundum sentit in malis omnis generis, ut in adulteriis, in defraudationibus,* in vindictis, inque blasphemationibus, et in similibus aliis: et quoque tunc naturam ut creatricem Universi agnoscit: et omnia per rationale suum confirmat; et post confirmationes bona et vera Coeli et Ecclesiae vel pervertit, vel suffocat, vel reflectit, et tandem illa vel fugit, vel aversatur, vel odio habet; hoc in spiritu suo, et tantum in corpore, quantum ex spiritu suo cum aliis absque timore jacturae famae propter honorem et lucrum, audet loqui. Quando homo talis est, tunc Mentem spiritualem successive arctius et arctius occludit; confirmationes mali per falsa imprimis occludunt; inde est quod malum et falsum confirmatum post mortem non exstirpari possit; exstirpatur modo in Mundo per poenitentiam.
* Prima editio: defraudationibns,

DAS n. 263 263. At prorsus alius status est Mentis naturalis, cum Mens spiritualis aperta est; disponitur tunc Mens naturalis ad obsequium Mentis spiritualis, et subordinatur, agit enim Mens spiritualis a superiori seu ab interiori in Mentem naturalem, ac removet illa quae ibi reagunt; et adaptat sibi illa, quae secum similiter agunt[;] inde successive tollitur reactio superans. [2] Sciendum est, quod in maximis et minimis Universi, tam vivis quam mortuis, sit actio et reactio[;] inde est omnium aequilibrium[;] hoc tollitur cum actio superat reactionem, et vicissim: simile est cum Mente naturali et cum Mente spirituali; quando Mens naturalis* ex sui amoris jucundis, et ex suae cogitationis amaenis, quae in se sunt mala et falsa, agit, tunc reactio mentis naturalis removet illa quae Mentis spiritualis sunt, ac obstipat fores ne intrent, et facit, ut actio fiat ex talibus quae cum reactione ejus concordant; ita fit actio et reactio Mentis naturalis, quae opposita est actioni et reactioni Mentis spiritualis[;]** inde fit occlusio Mentis spiritualis sicut retorsio spirae. [3] At si aperitur Mens spiritualis, tunc invertitur actio et reactio Mentis naturalis; agit enim Mens Spiritualis a superiori aut interiori, et simul per illa quae ad obsequium ejus disposita sunt in Mente naturali ab interiori aut exteriori, et retorquet spiram, in qua est actio et reactio Mentis naturalis; est enim haec Mens ex nativitate in opposito contra illa quae Mentis spiritualis sunt[;] hoc trahit per haereditatem a parentibus, ut notum est. [4] Talis est mutatio status, quae vocatur reformatio et regeneratio: status Mentis naturalis ante reformationem comparari potest spirae torquenti seu circumflectenti se deorsum; at post reformationem comparari potest spirae torquenti seu circumflectenti se sursum; quare homo ante reformationem spectat deorsum ad infernum, at post reformationem spectat sursum ad Coelum.
* Prima editio: natutalis
** Prima editio: spiri ualis,

DAS n. 264 264. QUOD ORIGO MALI SIT EX ABUSU FACULTATUM, QUAE HOMINIS PROPRIAE SUNT, ET VOCANTUR RATIONALITAS ET LIBERTAS. Per Rationalitatem intelligitur facultas intelligendi vera et inde falsa, ac bona et inde mala; et per Libertatem intelligitur facultas illa libere cogitandi, volendi et faciendi. Ex praecedentibus constare potest, et ex sequentibus ulterius constabit, quod hae duae Facultates cuivis homini a creatione et inde a nativitate sint, et quod sint a Domino; et quod non auferantur; et quod ex illis sit apparentia, quod homo cogitet, loquatur, velit et faciat sicut ex se; et quod Dominus in illis facultatibus habitet apud unumquemvis hominem; et quod homo ex conjunctione illa vivat in aeternum; et quod homo per illas, et non absque illis, reformari et regenerari possit; tum quod homo per illas distinguatur a bestiis.

DAS n. 265 265. Quod origo mali sit ex abusu illarum facultatum, dicetur in hoc ordine. 1. Quod malus homo aeque ac bonus duabus illis facultatibus gaudeat. 2. Quod malus homo abutatur illis ad confirmandum mala et falsa, ac quod bonus homo utatur illis ad confirmandum bona et vera. 3. Quod mala et falsa confirmata apud hominem permaneant, ac fiant amoris et inde vitae ejus. 4. Quod illa quae facta sunt amoris et vitae, ingenerentur proli. 5. Quod omnia mala tam ingenerata quam superinducta in Mente* naturali resideant.
* Prima editio: Ment�

DAS n. 266 266. I.* Quod malus homo aeque ac bonus duabus illis facultatibus gaudeat. Quod Mens naturalis possit quoad intellectum elevari usque ad lucem, in qua sunt Angeli tertii Coeli, ac videre vera, agnoscere illa, et dein loqui illa, in praecedente Articulo ostensum est: ex quo patet, quod quia Mens naturalis ita potest elevari, aeque malus homo quam bonus homo facultate** illa, quae vocatur Rationalitas, gaudeat: et quia Mens naturalis potest in tantum elevari, sequitur, quod etiam possit cogitare et loqui illa. Quod autem possit velle et facere illa, tametsi non vult et facit, hoc testatur ratio et experientia.*** Ratio; quis non potest velle et facere quae cogitat[;] sed quod non velit et faciat, est**** [ex hoc,] quod non amet illa velle et facere: quod possit velle et facere est Libertas, quae cuivis homini a Domino est; sed quod non velit***** et faciat bonum, cum potest, est ex amore mali, qui repugnat, cui tamen potest resistere, et quoque plures resistunt. [2] Hoc ab Experientia in Mundo spirituali****** aliquoties confirmatum est; audivi spiritus malos, qui intus******* diaboli erant, et qui vera Coeli et Ecclesiae in Mundo rejecerunt[;] illi, dum affectio sciendi, in qua est omnis homo a pueritia, per gloriam, quae quemvis amorem sicut splendor ignis ambit, excitata fuit, tunc �illi� perceperunt arcana Sapientiae Angelicae, aeque bene ac perceperunt illa spiritus boni qui intus Angeli erant; imo spiritus illi Diabolici dixerunt, quod quidem possint velle et facere secundum illa, sed quod non velint; cum dictum est illis, quod velint illa, modo fugiant mala ut peccata, dixerunt quod etiam id possint, sed quod non velint: ex quo patuit, quod malis aeque ac bonis sit facultas quae vocatur Libertas: Consulat quisque se, et animadvertet quod ita sit: quod homo possit velle, est quia Dominus,******** a quo est facultas illa, continue dat ut possit; nam [ut] supra dictum est, Dominus in binis illis Facultatibus apud unumquemvis hominem habitat, ita in facultate seu in potentia quod possit velle. Quod Facultatem intelligendi, quae vocatur Rationalitas, concernit, illa non datur apud hominem, priusquam mens ejus naturalis venit ad suam aetatem[;] interea est sicut semen in fructu********* immaturo, quod non potest in terra aperiri, et in virgultum excrescere: facultas illa nec datur apud illos, de quibus supra n. 259.
* Prima editio: 1.
** Prima editio: faculrate
*** Prima editio: experientia,
**** Prima editio: sit
***** Prima editio: vellt
****** Prima editio: sdirituali
******* Prima editio: intns
******** Prima editio: Domiuus,
********* Prima editio: fractu

DAS n. 267 267. II. Quod malus homo abutatur illis facultatibus ad confirmandum mala et falsa, et bonus homo utatur illis ad confirmandum bona et vera. Ex facultate intellectuali, quae vocatur Rationalitas, et ex facultate voluntaria, quae vocatur Libertas, trahit homo quod confirmare possit quicquid vult; naturalis enim homo potest elevare intellectum suum ad superiorem lucem quousque desiderat, sed qui in malis et inde falsis est, non elevat illum altius quam in superiorem regionem naturalis suae mentis, et raro ad regionem mentis spiritualis; causa est, quia in jucundis amoris naturalis suae mentis est, et si supra illam elevat, perit jucundum amoris ejus; si altius elevatur, et videt vera opposita jucundis vitae suae, aut principiis propriae intelligentiae suae, tunc vel falsificat illa, vel praeterit, et ex contemtu relinquit illa, vel retinet in memoria, ut inserviant amori vitae suae, aut fastui propriae intelligentiae suae, pro mediis. [2] Quod Naturalis homo possit confirmare quicquid vult, patet manifeste ex tot haeresibus in Christiano orbe, quarum quaelibet confirmatur a suis. Quod mala et falsa omnis generis possint confirmari, quis non novit; confirmari potest, et quoque a malis apud se confirmatur, quod Deus non sit, et quod natura sit omne, et quod seipsam creaverit; quod religio sit modo medium, quo animi simplices teneantur in vinculis; quod prudentia humana faciat omnia, et quod Divina providentia nihil praeter quod Universum in ordine, in quo creatum est, sustineat; tum quod neces, adulteria, furta, fraudes, ac vindictae sint licita, secundum Machiavellum et ejus asseclas. [3] Haec et similia plura naturalis homo confirmare, imo libros confirmationibus implere potest, et cum confirmata sunt, tunc falsa illa apparent in luce sua fatua, et vera in tali umbra, ut non possint videri, nisi sicut larvae tempore noctis: verbo, sume falsissimum, et da illud in propositionem, et dic ingenioso, confirma, et confirmabit usque ad plenam exstinctionem lucis veri; sed sepone confirmationes, redi, et specta ipsam propositionem ex rationalitate tua, et videbis falsum ejus in sua deformitate. Ex his constare potest, quod homo possit abuti duabus illis facultatibus, quae a Domino apud illum sunt, ad confirmandum mala et falsa omnis* generis. Hoc non potest aliqua bestia, quia non facultatibus illis gaudet; quare bestia in omnem ordinem suae vitae, et in omnem scientiam amoris sui naturalis, nascitur, secus ac homo.
* Prima editio: omis

DAS n. 268 268. III. Quod mala et falsa confirmata apud hominem permaneant, ac fiant amoris et vitae ejus. Confirmationes mali et falsi non sunt aliud quam remotiones boni et veri, et si increscunt sunt rejectiones, nam malum removet et rejicit bonum, ac falsum verum: inde etiam confirmationes* mali et falsi sunt occlusiones Coeli, nam omne bonum et verum a Domino per Coelum influit; et cum Coelum clausum est, tunc homo in Inferno est, et ibi in societate ubi simile malum et falsum regnat, a quo dein eximi nequit. [2] Datum est loqui cum aliquibus, qui ante saecula apud se confirmaverunt falsa religionis suae, et vidi quod in iisdem, similiter ut in illis fuerunt in Mundo, permaneant; causa est, quia omnia, quae homo apud se confirmat, fiunt amoris et vitae ejus; fiunt amoris, quia fiunt voluntatis et intellectus, ac voluntas et intellectus faciunt vitam cujusvis; et cum fiunt vitae hominis, fiunt non solum totius mentis ejus sed etiam totius corporis ejus: inde patet, quod homo, qui se confirmaverat in malis et falsis, a capite ad calcem sit talis, et cum totus talis est, non potest per aliquam inversionem aut retorsionem redigi in statum ei oppositum, et sic ab inferno extrahi. Ex his et ex praecedentibus in hoc Articulo videri potest, unde origo mali est.
* Prima editio: confitmationes

DAS n. 269 269. IV. Quod illa, quae facta sunt amoris et inde vitae, ingenerentur proli. Notum est, quod homo nascatur in malum, et quod id trahat ut haereditarium a parentibus; et a quibusdam creditur, quod non a parentibus, sed per parentes ex Adamo, sed hoc est error; trahit id a Patre, a quo est ei anima, ac induitur corpore apud Matrem: semen enim, quod est ex Patre, est primum receptaculum vitae, sed tale receptaculum, quale fuit apud patrem, est enim in forma amoris ejus, et amor cujusvis in maximis et minimis sibi similis est[;] et est in illo conatus in formam* humanam, in quam etiam abit successive; inde sequitur, quod mala, quae vocantur haereditaria, sint a patribus, ita ab avis et atavis successive derivata in progenies. Hoc etiam experientia docet, est enim quoad affectiones similitudo gentium cum primo genitore suo, et magis similitudo familiarum, et adhuc magis similitudo domuum; imo talis similitudo, ut internoscantur generationes non modo ab animis, sed etiam a faciebus.** [2] Sed de ingeneratione amoris mali a parentibus in proles, in sequentibus, ubi de correspondentia mentis, seu voluntatis et intellectus, cum corpore et ejus membris et organis, plura dicentur: hic solum haec pauca allata sunt, ut sciatur,*** quod mala a parentibus successive deriventur, et quod per accumulationes unius post alterum increscant, usque ut homo ex nativitate non sit nisi quam malum; et quod malignitas mali crescat secundum gradum occlusionis Mentis spiritualis, sic enim Mens naturalis etiam superius clauditur; et quod hoc in posteris non restituatur, nisi per fugere mala ut peccata ex Domino; sic non aliter aperitur Mens spiritualis, et per illud Mens naturalis in formam correspondentem reducitur.
* Prima editio: informam
** Prima editio: faciebus,
*** Prima editio: sciarur,

DAS n. 270 270. V. Quod omnia mala et inde falsa, tam ingenerata quam superinducta, in Mente naturali resideant. Quod mala et inde falsa in Mente naturali resideant, est quia illa Mens est in forma seu in imagine mundus, Mens autem spiritualis est in forma seu in imagine Coelum, et in Coelo non potest hospitari malum; quare haec mens a nativitate non est aperta, sed modo in potentia ut aperiri possit; Mens naturalis ducit suam formam etiam quoad partem a substantiis Mundi naturalis, sed Mens spiritualis solum a substantiis Mundi spiritualis, quae in sua integritate a Domino conservatur, ut homo possit fieri homo; nascitur enim animal, sed fit homo. [2] Mens naturalis cum omnibus ejus circumflexa est in gyros a dextro ad sinistrum, Mens autem spiritualis in gyros a sinistro ad dextrum; ita Mentes illae sunt in contrario versu ad se invicem; indicium, quod malum in Mente naturali resideat, et quod ex se agat contra Mentem spiritualem; ac circumgyratio a dextro ad sinistrum est versa deorsum, ita versus infernum, at circumgyratio a sinistro ad dextrum vadit sursum, ita versus Coelum: quod ita sit, patuit mihi ab hac experientia, quod malus spiritus corpus suum non circumgyrare possit a sinistro ad dextrum, sed a dextro ad sinistrum; spiritus autem bonus aegre potest circumgyrare corpus a dextro ad sinistrum, sed facile a sinistro ad dextrum; circumgyratio sequitur fluxum interiorum quae mentis sunt.

DAS n. 271 271. QUOD MALA ET FALSA IN OMNI OPPOSITO SINT CONTRA BONA ET VERA, QUIA MALA ET FALSA SUNT DIABOLICA ET INFERNALIA, AC BONA ET VERA SUNT DIVINA ET COELESTIA. Quod malum et bonum sint opposita, tum falsum mali et verum boni, quisque dum audit id, agnoscit; sed quia illi qui in malo sunt, non sentiunt et inde non percipiunt aliter, quam quod malum sit bonum, malum enim jucundat illorum sensus, imprimis visum et auditum, et inde etiam jucundat cogitationes et sic perceptiones,* ideo agnoscunt quidem quod malum et bonum sint opposita, sed cum in malo sunt, ex jucundo ejus dicunt malum esse bonum, et vicissim. Sit pro exemplo; qui libertate sua ad cogitandum et ad faciendum malum abutitur, ille vocat id libertatem, ac oppositum ejus, quod est cogitare [et facere] bonum quod in se bonum est, servitutem, cum tamen hoc vere liberum est, illud autem servum. [2] Qui adulteria amat, vocat adulterari liberum, ac non licere adulterari vocat servum, sentit enim in lascivia jucundum, et in castitate injucundum. Qui in amore dominandi ex amore sui est, is in amore illo sentit jucundum vitae excedens jucunda alia cujusvis generis; inde omne id quod amoris illius est vocat bonum, et declarat malum omne id quod ei contrariatur,** cum tamen oppositum est. Simile est cum omni alio malo; quare tametsi quisque agnoscit, quod malum et bonum sint opposita, usque illi qui in malis sunt, contrariam ideam de oppositione illa fovent, et non alii justam quam qui in bonis sunt: nemo dum est in malo potest videre bonum, sed qui est in bono, potest videre malum: malum est infra sicut in spelunca[;] bonum est supra sicut in monte.
* Prima editio: perceptiones;
** Prima editio: contrariatur;

DAS n. 272 272. Nunc quia a multis nescitur quale est malum, et quod prorsus oppositum sit bono, et tamen interest ut sciatur, ideo haec res in hoc ordine lustranda est. 1.* Quod Mens naturalis, quae in malis et inde falsis est, sit forma et imago inferni. 2. Quod Mens naturalis, quae est forma et imago inferni, descendat per tres gradus. 3. Quod tres gradus Mentis naturalis, quae est forma et imago inferni, sint oppositi tribus gradibus mentis spiritualis, quae est forma et imago Coeli. 4. Quod Mens naturalis quae est infernum, in omni opposito sit contra Mentem spiritualem quae est Coelum.
* Prima editio: 1 (absque interpuncto)

DAS n. 273 273. I. Quod Mens naturalis, quae in malis et inde falsis est, sit forma et imago inferni. Qualis Mens naturalis in sua forma substantiali est apud hominem, seu qualis est in sua forma ex substantiis utriusque Mundi contexta in Cerebris, ubi illa Mens in suis primis residet, hic non describi potest[;] universalis idea de illa forma in sequentibus, ubi de correspondentia Mentis et Corporis agendum est, dabitur. Hic solum aliquid dicetur de forma ejus quoad status et eorum mutationes,* per quas sistuntur perceptiones, cogitationes, intentiones, voluntates, et quae illarum sunt; nam Mens naturalis quae in malis et inde falsis est, quoad illas est forma et imago inferni; haec forma ponit formam substantialem ut subjectum, status enim mutationes** absque forma substantiali, quae subjectum, non dari possunt, prorsus sicut visus non absque oculo, et auditus absque aure. [2] Quod itaque formam seu imaginem, qua mens naturalis refert infernum, attinet, est illa forma et imago talis,*** quod amor regnans cum ejus concupiscentiis, qui est status universalis hujus Mentis, sit sicut in inferno est diabolus, et quod cogitationes falsi ex amore illo regnante oriundae, sint sicut diaboli turba; per diabolum et per ejus turbam, nec aliud in Verbo intelligitur. Similis etiam res est, nam in Inferno est Amor dominandi ex amore sui**** Amor regnans[;] hic ibi vocatur diabolus, ac affectiones falsi cum cogitationibus ex illo amore oriundae vocantur ejus turba: simile est in unaquavis societate inferni, cum differentiis, quales sunt differentiae specificae unius generis. In simili forma est quoque Mens naturalis quae in malis et inde falsis est: quare etiam homo naturalis qui talis est, post mortem in societatem inferni sibi similem venit, et tunc in omnibus et in singulis unum cum illa agit; venit enim in suam formam,***** hoc est, in suae mentis status. [3] Est quoque alius Amor, qui vocatur Satanas, subordinatus priori amori qui vocatur diabolus[;] ille est amor possidendi bona aliorum quacunque arte mala[;] malitiae ingeniosae et astutiae sunt ejus turba. Qui in hoc Inferno sunt, illi in genere vocantur Satanae, et qui in priori, illi in genere vocantur diaboli; et qui non clandestine ibi agunt, non renuunt suum nomen; inde est, quod****** Inferna in composito appellentur Diabolus et Satanas. [4] Quod duo Inferna secundum duos illos amores in genere distincta sint, est quia omnes Coeli in duo Regna, Coeleste et Spirituale, secundum duos amores distincti sunt, ac Infernum diabolicum ex opposito correspondet Regno Coelesti, ac Infernum satanicum ex opposito correspondet Regno spirituali: quod Coeli in duo Regna, Coeleste et Spirituale, distincti sint, videatur in Opere DE COELO ET INFERNO, n. 20******* ad 28. Quod Mens naturalis quae talis est, sit in forma Infernum, est quia omnis forma spiritualis in maximis et minimis est sibi similis; inde est, quod unusquisque******** Angelus sit Coelum in minore forma, ut quoque in Opere de COELO ET INFERNO n. 51 ad 58, ostensum est; ex hoc etiam sequitur, quod unusquisque homo seu spiritus, qui est diabolus vel satanas, sit infernum in minore forma.
* Prima editio: multationes,
** Prima editio: multationes
*** Prima editio: talis;
**** Prima editio: sui,
***** Prima editio: formam;
****** Prima editio: qnod
******* Prima editio: 26
******** Prima editio: unusqusque

DAS n. 274 274. II. Quod Mens naturalis, quae est forma seu imago inferni, descendat per tres gradus. Quod in omnium maximis et minimis sint duplicis generis Gradus, qui vocantur altitudinis et latitudinis, videatur supra n. 222 ad 229; ita quoque Mens naturalis in suis maximis et minimis: hic intelliguntur Gradus altitudinis. Mens naturalis ex binis suis facultatibus, quae vocantur Rationalitas et Libertas, in eo statu est, ut possit per tres gradus ascendere, et per tres gradus descendere; ascendit ex bonis et veris, et descendit ex malis et falsis; et dum ascendit, clauduntur gradus inferiores qui tendunt ad infernum, ac dum descendit, clauduntur gradus superiores qui tendunt ad Coelum; causa est, quia in reactione sunt. [2] Tres illi gradus superiores et inferiores non aperti sunt nec clausi in homine recens nato; est enim tunc in ignorantia boni et veri, ac mali et falsi; sed sicut in illa se mittit, ita gradus aperiuntur et clauduntur vel ab una parte vel ab altera. Cum aperiuntur versus infernum, tunc supremum seu intimum locum sortitur amor regnans qui est voluntatis, alterum seu medium locum sortitur* cogitatio falsi, quae intellectus est ex illo amore,** ac infimum locum sortitur conclusum amoris per cogitationem, seu voluntatis per intellectum. Est etiam simile hic sicut est cum gradibus altitudinis, de quibus prius, quod in ordine sint sicut finis, causa, et effectus, aut sicut finis primus, medius et ultimus. Descensus horum graduum est versus corpus[;] inde illi in descensu crassescunt, et fiunt materiales et corporei. [3] Si vera ex Verbo in secundo gradu ad formandum illum adsciscuntur, tunc illa vera ex primo gradu, qui est amor mali, falsificantur, ac fiunt famulitia et mancipia: ex quo constare potest, qualia fiunt vera Ecclesiae ex Verbo apud illos qui in amore mali sunt, seu quorum mens naturalis est in forma infernum, quod quia inserviunt diabolo pro mediis, prophanentur; amor enim mali regnans in naturali Mente, quae est infernum, est diabolus,*** ut supra dictum est.
* Prima editio: sortirur
** Prima editio: amore;
*** Prima editio: diabolus;

DAS n. 275 275. III. Quod tres gradus Mentis naturalis, quae est forma et imago inferni, oppositi sint tribus gradibus Mentis spiritualis, quae est forma et imago coeli. Quod tres gradus Mentis sint, qui dicuntur naturalis, spiritualis et coelestis, et quod mens humana ex illis gradibus consistens spectet versus coelum, et circumflectat se illuc, supra ostensum est; inde videri potest, quod Mens naturalis, dum spectat deorsum, et se circumflectit versus infernum, similiter ex tribus gradibus consistat, et quod quivis gradus ejus oppositus sit gradui mentis, quae est Coelum. [2] Quod ita sit patuit mihi manifeste ex illis quae visa sunt in Mundo spirituali, quae sunt, quod tres Coeli sint, et illi secundum tres gradus altitudinis distincti, et quod tria Inferna sint, ac illa secundum tres gradus altitudinis seu profunditatis etiam distincta; et quod inferna Coelis in omnibus et singulis opposita sint: tum quod Infernum imum oppositum sit Coelo supremo, quod Infernum medium oppositum sit Coelo medio, et quod Infernum summum oppositum sit Coelo ultimo. Simile est cum Mente naturali, quae in forma inferni est; formae enim spirituales sunt sibi similes in maximis et in minimis. Quod Coeli et Inferni ita in opposito sint, est quia amores illorum ita oppositi sunt. [3] Amor in Dominum, et inde Amor erga proximum, faciunt intimum gradum in Coelis; at amor sui et amor mundi faciunt intimum gradum in infernis; sapientia ac intelligentia ex suis amoribus faciunt medium gradum in Coelis, at stultitia et insania, quae apparent sicut sapientia et intelligentia, ex suis amoribus faciunt medium gradum in infernis; conclusa autem ex binis suis gradibus, quae vel reponuntur in memoria ut scientiae, vel determinantur in corpore in actus, faciunt ultimum gradum in Coelis; conclusa ex binis suis gradibus, quae vel fiunt scientiae, vel fiunt actus, faciunt extimum gradum in infernis. [4] Quomodo bona et vera Coeli in mala et falsa, ita in oppositum, vertuntur in infernis, constare potest ex hac experientia; audivi quod Divinum aliquod Verum e Coelo defluxerit in infernum, et audivi quod illud in via in descensu per gradus conversum sit in falsum, ita ad infernum infimum in prorsus oppositum; ex quo patuit, quod inferna secundum gradus sint in opposito ad Coelos quoad omnia bona et vera, et quod fiant mala et falsa per influxum in formas in contrarium versas; nam quod omne influens percipiatur et sentiatur secundum formas recipientes et illarum status, notum est. [5] Quod in oppositum versae* sint, patuit mihi etiam ab hac experientia; datum est videre Inferna in situ suo respective ad Coelos, et apparuerunt illi qui ibi erant inversi, capite deorsum et pedibus sursum; sed dictum est, quod usque appareant sibi ipsis erecti super pedibus, quod comparari potest cum antipodibus.** Ex his experientiae documentis constare potest, quod tres gradus Mentis naturalis, quae in forma et imagine est infernum, sint oppositi tribus gradibus Mentis spiritualis*** quae in forma et imagine est Coelum.
* Prima editio: versa
** Prima editio: antipodis.
*** Prima editio: naturalis

DAS n. 276 276. IV. Quod Mens naturalis quae [est] infernum, in omni opposito sit contra Mentem spiritualem quae [est] Coelum. Quando amores sunt oppositi, tunc omnia quae perceptionis sunt, fiunt opposita; ex amore enim, qui ipsam vitam hominis facit, fluunt omnia reliqua, sicut rivi a suo fonte; illa quae non inde sunt, in Mente naturali se separant ab illis quae inde sunt; illa quae ex amore ejus regnante sunt, in medio sunt, et reliqua ad latera; haec si vera Ecclesiae ex Verbo sunt, a medio remotius ad latera ablegantur, et tandem exterminantur, et tunc homo seu mens naturalis percipit malum sicut bonum, et videt falsum sicut verum, ac vicissim; ex eo est, quod malitiam credat sapientiam, insaniam intelligentiam, astutiam prudentiam, artes malas ingeniositatem; et tunc quoque Divina et coelestia, quae sunt Ecclesiae et cultus, facit nihili, ac corporea et mundana facit maximi: ita invertit statum vitae suae, ut quod capitis est, faciat plantae pedis, et proculcet, et quod plantae pedis est, faciat capitis: sic homo a vivo fit mortuus; vivus dicitur cujus mens est Coelum, ac mortuus, cujus mens est infernum.

DAS n. 277 277. QUOD OMNIA, QUAE TRIUM GRADUUM MENTIS NATURALIS SUNT, OPERIBUS, QUAE FIUNT PER ACTUS CORPORIS, INCLUSA SINT. Per scientiam graduum, quae in hac Parte tradita est, detegitur hoc Arcanum, quod omnia mentis seu voluntatis et intellectus hominis, in actibus seu in operibus ejus sint, inclusa, vix aliter quam conspicua et inconspicua in semine, in fructu aut in ovo; ipsi actus seu opera non aliter apparent quam sicut illa in externis, sed usque in internis sunt innumerabilia, sunt enim vires fibrarum motricium totius corporis quae concurrunt, et sunt omnia mentis quae vires illas excitant et determinant, quae quod sint trium graduum, supra ostensum est; et quia sunt omnia mentis, sunt omnia voluntatis seu omnes affectiones amoris hominis, quae primum gradum constituunt; sunt omnia intellectus, seu omnes cogitationes perceptionis ejus, quae secundum gradum faciunt; et sunt omnia memoriae, seu omnes ideae cogitationis,* quae proxima loquelae est, inde desumptae, quae tertium gradum sistunt; ex his in actum determinatis existunt opera, in quibus in externa forma visis non apparent priora, quae tamen actualiter insunt. Quod ultimum sit complexus, continens et basis priorum, videatur supra n. 209 ad 216: et quod gradus altitudinis** in suo ultimo sint in pleno, n. 217 ad 221.
* Prima editio: cogitatiomis,
** Prima editio: ultitudinis

DAS n. 278 278. Quod actus corporis ab oculo spectati appareant ita simplices et uniformes sicut in externa forma semina, fructus, ova, et sicut nuces et amygdalae in crusta,* et usque in se contineant omnia priora ex quibus sunt, est quia omne ultimum est circumtectum, et per id distinctum a prioribus; unusquisque etiam gradus est circumcinctus velamine, et per id distinctus ab altero: quare illa quae primi gradus sunt non noscuntur a secundo gradu, nec ea quae hujus gradus sunt noscuntur a tertio: sicut pro exemplo; Amor voluntatis, qui est primus gradus mentis, in sapientia intellectus, quae est secundus gradus mentis, non noscitur nisi quam per quoddam jucundum cogitationis rei; primus gradus qui, ut dictum est, est amor voluntatis, in scientia memoriae, quae est tertius gradus, non noscitur quam per quoddam amaenum sciendi et loquendi. Ex his consequitur, quod opus, quod est actus corporis, includat omnia illa, tametsi in externa forma apparet simplex sicut unum.
* Prima editio: nucleo,

DAS n. 279 279. Hoc confirmatur per haec; quod Angeli qui apud hominem sunt, percipiant* singillatim illa quae ex Mente in actu sunt; Angeli spirituales illa quae inibi ex intellectu sunt, ac Angeli coelestes illa quae inibi ex voluntate sunt: hoc apparet ut paradoxon, sed usque est verum. At sciendum est, quod illa mentis quae sunt rei propositae seu praesentis, sint in medio, et reliqua circum circa secundum affinitates. Angeli dicunt, quod ex singulo opere percipiatur homo qualis est, sed in varia similitudine sui amoris, secundum determinationes ejus in affectiones et inde in cogitationes. Verbo, omnis actus seu omne opus hominis spiritualis coram Angelis est sicut fructus sapidus, utilis et pulcher, qui reclusus et comestus dat saporem, usum, et delitias. Quod Angelis talis perceptio actuum et operum hominis sit, videatur etiam supra n. 220.
* Prima editio: per- / piant

DAS n. 280 280. Simile est cum loquela hominis; Angeli ex sono loquelae noscunt amorem hominis, ex articulatione soni sapientiam ejus, et ex sensu vocum scientiam ejus: et amplius dicunt, quod illa tria in unaquavis voce sint, quia vox est sicut conclusum, est enim inibi sonus, articulatio, et sensus. Ab Angelis tertii Coeli mihi dictum est, quod ex quavis voce loquentis in serie, percipiant statum animi ejus communem, et quoque aliquos status particulares. Quod in singulis vocibus Verbi sit* spirituale, quod est Divinae sapientiae, ac Coeleste quod est Divini amoris, et quod illa percipiantur ab Angelis, cum Verbum sancte legitur ab homine, in DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE DE SCRIPTURA SACRA, multis ostensum est.
* Prima editio: fit

DAS n. 281 281. Ex his concluditur, quod in operibus hominis, cujus Mens naturalis per tres gradus descendit in infernum, sint omnia mala et falsa mali ejus; et quod in operibus hominis, cujus Mens naturalis in Coelum ascendit, sint omnia bona et vera ejus, et quod haec et illa percipiantur ab Angelis ex sola loquela et ex sola actione hominis. Inde est, quod in Verbo dicatur, quod homo secundum opera sua judicandus sit; et quod rationem vocum suarum redditurus sit.

DAS n. 282 282. SAPIENTIA ANGELICA

DE

DIVINO AMORE

[ET DE

DIVINA SAPIENTIA]

————

PARS QUARTA

QUOD DOMINUS AB AETERNO, QUI EST JEHOVAH, CREAVERIT UNIVERSUM ET OMNIA EJUS A SEIPSO, ET NON A NIHILO. In Universo terrarum orbe notum est, et ab omni Sapiente ex interiori perceptione agnitum, quod Deus unus sit, qui Creator Universi; et ex Verbo notum est, quod Deus Creator Universi dicatur JEHOVAH, ex Esse quia Solus Est: quod Dominus ab aeterno sit ille Jehovah, in DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE DE DOMINO multis ex Verbo demonstratum est. Jehovah vocatur Dominus ab aeterno, quia Jehovah assumsit Humanum, ut salvaret homines ab Inferno; et tunc mandavit discipulis, ut Ipsum vocarent Dominum: quare Jehovah in Novo Testamento vocatur Dominus; ut constare potest ex hoc[,] “Amabis JEHOVAM DEUM TUUM ex toto corde tuo, et ex tota anima tua[,]” Deut. VI:5, et in Novo Testamento[,] “Amabis DOMINUM DEUM TUUM ex toto corde tuo et ex tota anima tua[,]” Matth. XXII:35.* Similiter in aliis locis ex Veteri Testamento desumptis apud Evangelistas.
* Schmidt XXII:35 = XXII:37 in aliis versionibus

DAS n. 283 283. Omnis qui ex ratione clara cogitat, videt quod Universum non creatum sit ex nihilo, quoniam videt quod non aliquid possit ex nihilo fieri, nihil enim est nihil, et facere aliquid ex nihilo est contradictorium, et quod est contradictorium, est contra lucem veri, quae est ex Divina Sapientia; et quicquid non est ex Divina Sapientia, hoc nec est ex Divina Omnipotentia. Omnis qui ex ratione clara cogitat, etiam videt quod omnia creata sint ex Substantia quae est Substantia in se, haec enim est ipsum Esse, ex quo omnia quae sunt, possunt existere: et quia solus Deus est Substantia in se, et inde Ipsum Esse, constat quod non aliunde sit existentia rerum. [2] Hoc viderunt plures, quia ratio dat videre; sed non ausi sunt confirmare, timentes quod sic in cogitationem forte venirent, quod Universum Creatum sit Deus quia a Deo, vel quod natura sit ex se, et sic quod intimum ejus sit quod vocatur Deus; inde est, quod tametsi plures viderunt, quod omnium existentia non aliunde sit quam a Deo et ex Ipsius Esse, non tamen ultra cogitationem primam de eo ausi sunt progredi, ne intellectum suum intricarent nodo gorgio ita dicto, a quo illum extricare postea nequirent; quod intellectum extricare nequirent, est causa, quia de Deo, et de Creatione Universi a Deo, cogitarunt ex tempore et spatio, quae propria naturae sunt, et ex natura percipere Deum et creationem Universi, nemo potest, sed omnis, cujus intellectus in aliqua luce interiore est, percipere potest naturam et creationem ejus ex Deo, quia Deus non est in tempore et spatio; quod Divinum non sit in spatio, videatur supra [n.] 7 ad 10. Quod Divinum impleat omnia spatia universi absque spatio, n. 69 ad 72. Et quod Divinum sit in omni tempore absque tempore, n. 73* ad 76. In sequentibus videbitur, quod tametsi Deus universum et omnia ejus creaverit ex Seipso, usque ne hilum in universo creato sit, quod est Deus; praeter plura, quae hanc rem in suam lucem mittent.
* Prima editio: 72

DAS n. 284 284. In Parte Prima hujus operis actum est de Deo, quod sit Divinus Amor et Divina Sapientia, et quod sit Vita, tum quod sit Substantia et Forma quae est ipsum et unicum Esse. In Parte Secunda actum est de Sole spirituali et ejus Mundo, ac de Sole naturali et ejus Mundo: et quod per utrumque Solem universum cum omnibus ejus a Deo creatum sit. In Parte tertia actum est de gradibus in quibus sunt omnia et singula quae creata sunt. In Quarta hac Parte nunc agetur de Creatione Universi a Deo. Causa quod de his et de illis agatur, est quia Angeli lamentati sunt coram Domino, quod dum spectant in Mundum nihil videant nisi tenebras, et apud homines de Deo, de Coelo, et de Creatione naturae, nihil scientiae, cui sapientia illorum innitatur.

DAS n. 285 285. QUOD DOMINUS AB AETERNO SEU JEHOVAH NON POTUERIT CREARE UNIVERSUM ET OMNIA EJUS, NISI ESSET HOMO. Qui ideam naturalem corpoream de Deo ut Homine habent, illi prorsus non comprehendere possunt, quomodo Deus ut Homo universum et omnia ejus creare potuerit; cogitant enim secum, quomodo potest Deus ut Homo pervagari universum a spatio ad spatium et creare; vel quomodo potest e loco suo dicere verbum, et quod cum dictum est, creata sint: talia cadunt in ideas cum dicitur quod Deus sit Homo, apud illos qui de Deo Homine cogitant similiter ut de homine Mundi, et qui cogitant de Deo ex natura et ejus propriis, quae sunt tempus et spatium; at vero illi qui de Deo Homine non ex homine mundi, et non ex natura et ejus spatio ac tempore, cogitant, clare percipiunt, quod Universum non potuerit creari, nisi Deus sit Homo. [2] Mitte cogitationem tuam in ideam Angelicam de Deo quod sit Homo, ac remove quantum potes ideam spatii, et cogitatione approximabis ad veritatem. Quidam Eruditi etiam percipiunt, quod spiritus et angeli non sint in spatio, quia percipiunt spirituale absque spatio; est enim sicut cogitatio, quae tametsi est in homine, usque potest homo per illam sicut praesens esse alibi, in quocunque loco etiam remotissimo. Talis status est spirituum et angelorum, qui sunt homines, etiam quoad eorum corpora; illi apparent in loco, ubi cogitatio eorum, quoniam spatia ac distantiae in Mundo spirituali sunt apparentiae, ac unum agunt cum cogitatione ex affectione illorum.* [3] Ex quibus constare potest, quod de Deo, qui longe supra Mundum spiritualem ut Sol apparet, cui non potest aliqua apparentia spatii esse, non cogitandum sit ex spatio; et quod tunc possit comprehendi, quod Universum creaverit non ex nihilo, sed ex Seipso; tum quod nec Humanum Ipsius Corpus possit cogitari magnum aut parvum, seu alicujus staturae, quia hoc etiam est spatii; ac inde, quod in primis et ultimis, ac in maximis et minimis[,] sit idem; ac insuper quod Humanum sit intimum in omni creato, sed absque spatio. Quod Divinum in maximis et minimis sit idem, videatur supra n. 77 ad 82; et quod Divinum impleat omnia spatia absque spatio, n. 69 ad 72; et quia Divinum non est in spatio, nec est continuum, sicut est intimum naturae.
* Prima editio: illorum (absque interpuncto)

DAS n. 286 286. Quod Deus non potuerit creare Universum et omnia ejus nisi esset Homo, ab intelligente perquam clare comprehendi potest ex eo, quod apud se non negare possit, quin in Deo sit Amor et Sapientia, quod sit Misericordia et Clementia, tum quod sit ipsum Bonum et Verum, quia illa ab Ipso sunt; et quia haec non negare potest, nec potest negare quin Deus sit Homo; non enim dari potest ullum ex illis abstractum ab homine, est enim homo subjectum eorum, ac separare illa a suo subjecto, est dicere quod non sint. Cogita de Sapientia, et pone illam extra hominem; num est aliquid; num potes concipere illam ut quoddam aethereum,* vel ut quoddam flammeum; non potes nisi forte in illis, et si in illis, erit Sapientia in forma, qualis est homini[;] erit in omni forma ejus[;] non potest unum deesse, ut sapientia sit in illa; verbo, forma Sapientiae est homo; et quia homo est forma Sapientiae, est etiam forma amoris, misericordiae, clementiae, boni et veri, quia haec cum Sapientia unum agunt. Quod Amor et Sapientia non dari queant nisi in forma, videatur supra n. 40 ad 43.
* Prima editio: aethercum,

DAS n. 287 287. Quod amor et sapientia sint homo, etiam constare potest ex Angelis Coeli, qui quantum in amore et inde sapientia a Domino sunt, tantum in pulchritudine homines sunt.* Idem constare potest ex eo, quod in Verbo dicitur de Adamo, quod in similitudinem et in imaginem Dei creatus sit, Genes. I:26, quia in formam amoris et sapientiae. Omnis homo telluris in humanam formam quoad corpus nascitur; causa est, quia spiritus ejus, qui etiam vocatur anima, est homo; et hic est homo, quia est receptibilis amoris et sapientiae a Domino, et quantum spiritus seu anima hominis recipit, tantum ille fit homo post mortem corporis materialis, quod circumduxit,** et quantum non recipit, tantum fit monstrum, quod aliquid hominis ex facultate recipiendi trahit.
* Prima editio: sint.
** Prima editio: circum duxit,

DAS n. 288 288. Quoniam Deus est Homo, ideo universum Coelum angelicum in complexu unum Hominem refert; ac illud in Regiones et Provincias distinctum est secundum Membra, Viscera et Organa hominis; sunt enim Societates* Coeli quae faciunt Provinciam omnium Cerebri, et omnium Organorum faciei, tum omnium Viscerum corporis, ac illae Provinciae inter se distinguuntur prorsus sicut illa apud hominem; sciunt etiam Angeli in qua Provincia Hominis sunt. Universum Coelum in hac effigie est, quia Deus est Homo; ac Deus est Coelum, quia Angeli, qui constituunt Coelum, recipientes amoris et sapientiae a Domino sunt, ac recipientes sunt imagines. Quod Coelum in forma omnium hominis sit, in ARCANIS COELESTIBUS ad finem plurium Capitum ostensum est.
* Prima editio: Socitates

DAS n. 289 289. Ex his videri potest inanitas idearum apud illos, qui cogitant de Deo aliter quam de Homine, ac de Attributis Divinis aliter quam quod sint in Deo ut Homine, quia separata ab Homine sunt pura entia rationis. Quod Deus sit Ipse Homo, ex quo omnis homo est homo secundum receptionem amoris et sapientiae, videatur supra n. 11, 12, 13; idem hic confirmatur propter* sequentia, ut percipiatur Creatio universi a Deo quia est Homo.
* Prima editio: propter,

DAS n. 290 290. QUOD DOMINUS AB AETERNO SEU JEHOVAH EX SEIPSO PRODUXERIT SOLEM MUNDI SPIRITUALIS, ET EX ILLO CREAVERIT UNIVERSUM ET OMNIA EJUS. De Sole Mundi Spiritualis in Parte Secunda hujus Operis actum est, et ibi sequentia ostensa sunt; Quod Divinus Amor et Divina Sapientia appareant in Mundo spirituali ut Sol, n. 83 ad 88. Quod ex Sole illo procedat calor spiritualis et lux spiritualis, n. 89 ad 92. Quod Sol ille non sit Deus, sed quod sit Procedens ex Divino* Amore et Divina Sapientia Dei Hominis, similiter Calor et Lux ex illo Sole, n. 93 ad 98. Quod Sol Mundi spiritualis in media altitudine sit, et appareat distans ab Angelis sicut Sol Mundi naturalis ab hominibus, n. 103 ad 107. Quod in Mundo spirituali Oriens sit ubi Dominus ut Sol apparet, et quod reliquae plagae inde sint, n. 119 ad 123,** 124*** ad 128. Quod Angeli faciem suam jugiter vertant ad Dominum ut Solem, n. 129 ad 134, 135 ad 139. Quod Dominus Universum et omnia ejus medio Sole illo, qui est primum procedens Divini Amoris et Divinae Sapientiae, creaverit, n. 151 ad 156. Quod Sol Mundi naturalis sit purus ignis, et quod natura quae ex illo Sole ducit originem, inde sit mortua: et quod Sol mundi naturalis creatus sit, ut opus creationis possit absolvi et finiri,**** n. 157 ad 162. Quod absque bino Sole, uno vivo et altero mortuo, non detur creatio, n. 163 ad 166.
* Prima editio: Divno
** Prima editio: 124.
*** Prima editio: 125
**** Prima editio: finiri;

DAS n. 291 291. Inter illa quae in Parte Secunda ostensa sunt, etiam est hoc, quod Sol ille non sit Dominus, sed quod sit Procedens ex Divino Amore et ex Divina Sapientia Ipsius, ostensum est. Procedens dicitur, quia Sol ille ex Divino Amore et ex Divina Sapientia, quae in se sunt substantia et forma, productus est, et Divinum per hoc procedit. Sed quia Ratio humana talis est, ut non acquiescat, nisi videat rem a sua causa, ita nisi etiam percipiat quomodo, hic quomodo Sol Mundi spiritualis, qui non est Dominus, sed procedens ab Ipso, productus est, quare de hoc etiam aliquid dicetur: de hac re cum Angelis multa loquutus sum, qui dixerunt, quod hoc percipiant clare in luce sua spirituali, sed quod id aegre sistere possint coram homine in ejus luce naturali, quia tale utriusque lucis et inde cogitationum discrimen est: [2] dixerunt tamen, quod hoc simile sit cum sphaera affectionum et inde cogitationum, quae unumquemvis angelum ambit, per quam praesentia ejus sistitur vicinis et remotis; et quod sphaera illa ambiens non sit ipse Angelus, sed quod sit ex omnibus et singulis corporis ejus, a quo substantiae continue sicut flumen emanant, et quae emanant illum circumstipant, et quod illae substantiae corpori ejus contiguae per binos fontes motus vitae ejus, cor et pulmonem, continue actuatae, athmosphaeras* in activitates suas excitent, et per id sistant perceptionem sicut praesentiae illius apud alios; et sic quod non sit alia sphaera affectionum et inde cogitationum, tametsi ita vocatur, quae exit et continuatur, quia affectiones sunt meri status formarum mentis in illo. Dixerunt porro, quod talis sphaera circum unumquemvis Angelum sit, quia circum Dominum est, et quod sphaera illa circum Dominum sit similiter ab Ipso, et quod illa sphaera sit Sol illorum, seu Sol Mundi spiritualis.
* Prima editio: atmosphaeras

DAS n. 292 292. Saepius datum est percipere, quod talis sphaera sit circum angelum et spiritum, et quoque sphaera communis circum plures in societate, et quoque datum est videre illam sub varia specie, in Coelo quandoque sub specie tenuis flammae, in inferno sub specie crassi ignis; et quandoque in Coelo sub specie tenuis et candidae nubis, et in inferno sub specie crassi et atri nimbi; et quoque datum est sphaeras illas percipere sub varia specie odorum ac nidorum: ex quibus confirmatus sum, quod unumquemvis in Coelo et unumquemvis in inferno sphaera ex substantiis resolutis et separatis a corporibus illorum consistens circumfundat.

DAS n. 293 293. Perceptum etiam est, quod sphaera non solum ex angelis et spiritibus exundet, sed etiam ex omnibus et singulis quae in illo Mundo apparent, ut ex arboribus et ex illarum fructibus ibi, ex virgultis et ex eorum floribus, ex herbis et ex graminibus, imo ex terris et ex singulis illarum; ex quibus patuit, quod hoc Universale sit tam in vivis quam in mortuis, quod unumquodvis a simili, quod intus in illo est, circumstipetur, et quod hoc continue ab illo exhaletur. Quod simile sit in Mundo naturali, ab experientia plurium Eruditorum, notum est; ut quod unda effluviorum ex homine jugiter effluat, tum ex quovis animali, et quoque ex arbore, fructu, virgulto, flore, imo ex metallo et lapide: hoc trahit Mundus naturalis ex Mundo spirituali, et Mundus spiritualis ex Divino.

DAS n. 294 294. Quoniam illa quae Solem Mundi spiritualis constituunt, sunt a Domino, et non Dominus, ideo non sunt vita in se, sed sunt orbata vita in se,* quemadmodum illa quae profluunt ex angelo et homine, ac faciunt sphaeras circum illos, non sunt angelus aut homo, sed sunt ex illis, orbata vita illorum,** quae non aliter unum faciunt cum angelo aut homine, quam quod concordent, quia desumpta ex formis corporis illorum, quae formae vitae illorum in illis fuerunt. Hoc arcanum est, quod angeli per ideas suas spirituales cogitatione videre et quoque loquela exprimere possunt, non autem homines per ideas suas naturales,*** quoniam mille ideae spirituales faciunt unam ideam naturalem, ac una idea naturalis non ab homine resolvi potest in aliquam ideam spiritualem, minus in totidem: causa est, quia differunt secundum gradus altitudinis, de quibus in Parte Tertia.
* Prima editio: se;
** Prima editio: illorum;
*** Prima editio: naturales;

DAS n. 295 295. Quod talis differentia inter cogitationes angelorum et hominum sit, per hanc experientiam mihi notum factum est: dictum est illis, ut de aliqua re cogitarent spiritualiter, et postea mihi dicerent quid cogitarunt[;] hoc cum factum est, et mihi dicere voluerunt, non potuerunt, dicentes quod non possent illa effari: simile erat cum spirituali loquela eorum, et simile cum spirituali scriptura illorum[;] non erat ulla vox loquelae spiritualis, quae erat similis voci loquelae naturalis; nec aliquid scripturae spiritualis simile scripturae naturali, praeter literas, quarum unaquaevis continebat integrum sensum. At, quod mirabile est, dixerunt, quod videantur sibi similiter cogitare, loqui et scribere in spirituali statu, sicut homo in naturali, cum tamen nihil simile est: ex quo patuit, quod naturale et spirituale differant secundum gradus altitudinis, et quod non communicent inter se nisi quam per correspondentias.

DAS n. 296 296. QUOD TRIA IN DOMINO SINT, QUAE DOMINUS, DIVINUM AMORIS, DIVINUM SAPIENTIAE, ET DIVINUM USUS, ET QUOD ILLA TRIA SISTANTUR IN APPARENTIA EXTRA SOLEM MUNDI SPIRITUALIS, DIVINUM AMORIS PER CALOREM, DIVINUM SAPIENTIAE PER LUCEM, ET DIVINUM USUS PER ATHMOSPHAERAM, QUAE CONTINENS. Quod ex Sole Mundi spiritualis procedant Calor et Lux, et quod Calor procedat ex Divino Amore Domini, et Lux ex Divina Sapientia Ipsius, videatur supra* n. 89** ad 92, 99 ad 102, 146 ad 150. Hic nunc, quod Tertium quod procedit ex Sole ibi sit Athmosphaera, quae continens*** caloris et lucis, et quod illa procedat ex Divino Domini, quod vocatur Usus, dicetur.
* Prima editio: suqra
** Prima editio: 98
*** Prima editio: contlnens

DAS n. 297 297. Omnis qui in aliqua illustratione cogitat, potest videre, quod amor pro fine habeat ac intendat usum, et quod producat usum per sapientiam; amor enim ex se non aliquem usum potest producere, sed media Sapientia; imo quid est amor, nisi sit aliquid quod amatur[;] hoc aliquid est usus; et quia usus est id quod amatur, et ille producitur per sapientiam, sequitur quod Usus sit continens Sapientiae et Amoris. Quod tria haec, Amor, Sapientia et Usus, sequantur in ordine secundum gradus altitudinis, et quod ultimus gradus sit complexus, continens et basis priorum graduum, n. 209 ad 216, et alibi, ostensum est. Ex his constare potest, quod tria illa, Divinum amoris, Divinum Sapientiae, et Divinum Usus[,] sint in Domino, et quod sint Dominus in essentia.

DAS n. 298 298. Quod Homo quoad exteriora et quoad interiora sua spectatus sit forma omnium usuum, et quod omnes usus in Universo Creato illis usibus correspondeant, in sequentibus plene demonstrabitur: hic id solum memorandum est, ut sciatur, quod Deus ut Homo sit ipsa forma omnium usuum, ex qua omnes usus in Universo creato trahunt suam originem; et sic quod Universum creatum quoad usus spectatum sit imago Ipsius. Usus vocantur illa quae a Deo Homine, hoc est, Domino, a creatione sunt in ordine; at usus non vocantur illa quae sunt ex proprio hominis, hoc enim est infernum, et illa sunt contra ordinem.

DAS n. 299 299. Nunc quia haec tria, Amor, Sapientia et Usus, in Domino sunt, et sunt Dominus, et quia Dominus est ubivis, est enim omnipraesens; et quia Dominus non potest Se, qualis est in Se, ac qualis est in suo Sole, praesentem sistere alicui angelo et homini, ideo se sistit per talia quae recipi possunt, et se sistit quoad Amorem per Calorem, quoad Sapientiam per Lucem, et quoad Usum per Athmosphaeram. Quod Dominus se quoad Usum sistat per Athmosphaeram, est quia Athmosphaera est continens caloris et lucis, sicut usus est continens amoris et sapientiae: Lux enim et Calor quae procedunt a Divino Sole, non possunt in nihilo, ita non in vacuo procedere, sed in continente quod subjectum; et hoc continens vocamus Athmosphaeram, quae ambit Solem, et excipit illum in sinu suo, et transfert ad coelum ubi sunt Angeli, et inde ad Mundum ubi sunt homines, et sic sistit praesentiam Domini ubivis.

DAS n. 300 300. Quod in Mundo spirituali sint aeque Athmosphaerae, ut in Mundo naturali, supra n. 173 ad 178, 179 ad 183, ostensum est, et dictum est, quod Athmosphaerae Mundi spiritualis sint spirituales, ac Athmosphaerae Mundi naturalis* sint naturales: nunc ex origine Athmosphaerae spiritualis proxime ambientis Solem spiritualem constare potest, quod unumquodvis ejus sit in essentia sua qualis est Sol in sua. Quod ita sit, Angeli per spirituales suas ideas, quae sunt absque spatio, declarant per hoc, quod sit unica substantia, ex qua omnia sunt, et quod Sol Mundi spiritualis sit illa substantia; et quia Divinum non est in spatio, et quia in maximis et minimis est idem, quod similiter ille Sol, qui est primum procedens Dei Hominis: et porro, quod unica illa substantia, quae est Sol, secundum gradus continuos seu latitudinis, et simul secundum gradus discretos seu altitudinis, mediis Athmosphaeris procedens, sistat varietates omnium in Universo creato. Dixerunt Angeli, quod haec, nisi removeantur spatia ab ideis, nullatenus comprehendi possint; et quod, si non removentur, non possit quin apparentiae inducant fallacias: quae tamen non induci queunt, dum cogitatur, quod Deus sit ipsum Esse ex quo omnia.
* Prima editio: nuturalis

DAS n. 301 301. Praeterea ex Angelicis ideis, quae sunt absque spatio, manifeste patet, quod in Universo creato nihil vivat, quam solus Deus Homo, hoc est, Dominus, quodque nihil moveatur quam per vitam ab Ipso; et quod nihil sit quam per Solem ab Ipso; ita quod Veritas sit, quod in Deo vivamus, moveamur, et simus.

DAS n. 302 302. QUOD ATHMOSPHAERAE, QUAE TRES SUNT IN UTROQUE MUNDO, SPIRITUALI ET NATURALI, IN ULTIMIS SUIS DESINANT IN SUBSTANTIAS ET MATERIAS, QUALES SUNT IN TERRIS. Quod tres Athmosphaerae in utroque Mundo, Spirituali et Naturali[,] sint, quae inter se secundum gradus altitudinis distinctae sunt, et quae versus inferiora secundum gradus latitudinis in progrediendo decrescunt, in Parte Tertia n. 173 ad 176, ostensum est: et quia Athmosphaerae versus inferiora progrediendo decrescunt, sequitur quod continue compressiores ac inertiores fiant, et tandem in ultimis ita compressae et inertes, ut non sint Athmosphaerae amplius, sed substantiae quietis, et in Mundo naturali fixae, quales sunt in terris, et materiae vocantur. Ex qua substantiarum et materiarum origine, sequitur Primum, quod substantiae et materiae illae etiam sint trium graduum. Alterum, quod contineantur in nexu inter se ab athmosphaeris ambientibus. Tertium, quod accommodatae sint ad producendum omnes usus in suis formis.

DAS n. 303 303. Quod substantiae seu materiae quales sunt in terris, a Sole per Athmosphaeras* ejus productae sint, quis non affirmat, qui cogitat quod perpetuae mediationes sint a Primo ad Ultima; et quod nihil possit existere nisi a priori se, et tandem a Primo; ac Primum est Sol Mundi spiritualis, ac Primum illius Solis est Deus Homo seu Dominus. Nunc quia Athmosphaerae sunt illa priora, per quae Sol ille se sistit in ultimis, et quia priora illa activitate et expansione continue decrescunt usque ad ultima, sequitur quod cum desinit activitas et expansio illarum in ultimis,** fiant substantiae et materiae quales sunt in terris; quae ex Athmosphaeris, ex quibus ortae sunt, in se retinent nisum et conatum producendi usus. Qui creationem universi et omnium ejus non per continuas mediationes a Primo instaurant, illi non possunt quin hypotheses fractas et revulsas a suis causis condant,*** quae dum a Mente, quae interius res perspicit, lustrantur, apparent non sicut domus, sed sicut congeries qualis est ruderum.
* Prima editio: Ath. / mosphaeras
** Prima editio: uitimis,
*** Prima editio: condere,

DAS n. 304 304. Ex Universali hac origine omnium in Universo creato, trahunt singula ibi simile, quod a primo suo progrediantur ad ultima, quae respective in statu quietis sunt, ut desinant et subsistant: in Corpore humano ita vadunt fibrae a suis primis formis usque dum fiunt tendines, tum fibrae cum vasculis a suis primis usque dum fiunt cartilagines et ossa,* super quibus quiescant et subsistant. Quia talis progressio a primis ad ultima est fibrarum et vasorum in homine, ideo est similis progressio statuum eorum; status eorum sunt sensationes, cogitationes, et affectiones; hae quoque a primis suis ubi sunt in luce pervadunt ad ultima, ubi sunt in umbra; seu a primis suis ubi sunt in calore ad ultima ubi non sunt in calore: et quia talis est progressio illarum, est quoque talis progressio amoris et omnium ejus, tum sapientiae et omnium ejus; verbo, talis est progressio omnium in Universo creato: hoc idem est cum hoc quod supra n. 222 ad 229 demonstratum est, quod duplicis generis gradus sint in omnium maximis et minimis quae creata sunt. Quod utriusque generis gradus etiam sint in omnium minimis, est quia Sol Spiritualis est unica substantia ex qua sunt omnia, secundum ideas spirituales Angelorum[,] n. 300.
* Prima editio: ossa;

DAS n. 305 305. QUOD IN SUBSTANTIIS ET MATERIIS, EX QUIBUS SUNT TERRAE, NIHIL DIVINI IN SE SIT, SED QUOD USQUE ILLAE SINT A DIVINO IN SE. Ex origine terrarum, de qua in praecedente Articulo, constare potest, quod in substantiis et materiis illarum, nihil Divini in se sit, sed quod omni Divino in se orbatae sint; sunt enim, ut dictum est, fines et terminationes Athmosphaerarum, quarum calor desiit in frigus, lux in caliginem, et activitas in inertiam; sed usque tulerunt per continuationem ex substantia Solis Spiritualis id quod ibi a Divino fuit, quod ut supra n. 291 ad 293* dictum est, fuit sphaera ambiens Deum Hominem seu Dominum; ex hac sphaera per continuationem a Sole mediis Athmosphaeris ortae sunt substantiae et materiae e quibus terrae.
* Prima editio: 298

DAS n. 306 306. Origo terrarum a Sole Spirituali mediis Athmosphaeris per voces ex naturalibus ideis fluentes non aliter describi potest, sed potest aliter per voces ex spiritualibus ideis, quia hae absque spatio sunt; et quia sunt absque spatio, non cadunt in aliquas voces linguae naturalis. Quod cogitationes, loquelae et scripturae spirituales a cogitationibus, loquelis et scripturis naturalibus in tantum differant, ut non aliquid commune habeant, et quod communicent* solum per correspondentias, videatur supra n. 295: satis itaque est, ut origo terrarum aliquo modo naturaliter percipiatur.
* Prima editio: communcent

DAS n. 307 307. QUOD OMNES USUS, QUI SUNT FINES CREATIONIS, SINT IN FORMIS, ET QUOD FORMAS ACCIPIANT EX SUBSTANTIIS ET MATERIIS QUALES SUNT IN TERRIS: Omnia de quibus hactenus dictum est, ut quae de Sole, Athmosphaeris et Terris, sunt solum media ad fines; fines creationis sunt, quae a Domino ut Sole per Athmosphaeras e terris producuntur, et hi fines vocantur Usus; et hi sunt in sua extensione omnia Regni vegetabilis; et omnia Regni animalis, et tandem Genus Humanum, et ex illo Coelum Angelicum. [2] Haec Usus vocantur, quia sunt recipientia Divini* Amoris et Divinae Sapientiae, tum quia spectant ad Deum Creatorem a quo, et per id conjungunt Ipsum suo magno Operi, et per conjunctionem faciunt, ut ab Ipso subsistant sicut exstiterunt: dicitur quod spectent ad Deum Creatorem a quo, et conjungant Ipsum suo magno operi, sed id dictum est ex apparentia; verum intelligitur quod Deus Creator faciat ut quasi spectent et se conjungant a se; sed quomodo spectant et per id conjungunt, dicetur in sequentibus. [3] De illis aliquid in suis locis prius actum est; ut Quod Divinus Amor et Divina Sapientia non possint aliter quam esse et existere in aliis a se creatis, n. 47 ad 51. Quod omnia in Universo Creato sint Divini Amoris et Divinae Sapientiae recipientia, n. 55** ad 60. Quod Usus omnium quae creata sunt ascendant per gradus ad hominem, et per hominem ad Deum Creatorem a quo, n. 65 ad 68.
* Prima editio: Divinae
** Prima editio: 54

DAS n. 308 308. Quod fines creationis sint usus, quis non clare videt, cum cogitat, quod a Deo Creatore non aliud possit existere et inde non aliud creari quam usus; ac ut usus sit, quod sit propter alios; et quod usus propter se etiam sit propter alios, nam usus propter se est ut in statu sit, ut sit usui aliis. Qui hoc cogitat, ille etiam potest cogitare, quod usus qui usus non possit existere ab homine, sed apud hominem ab Ipso, a quo omne quod existit est usus, ita a Domino.

DAS n. 309 309. Sed quia de formis usuum hic agitur, de illis in hoc ordine dicetur. I. Quod in terris sit conatus producendi usus in formis, seu formas usuum. II. Quod in omnibus* formis usuum sit aliqua imago creationis universi. III. Quod in omnibus formis usuum sit aliqua imago hominis. IV. Quod in omnibus formis usuum sit aliqua imago Infiniti et Aeterni.
* Prima editio: omuibus

DAS n. 310 310. I. Quod in terris sit conatus producendi usus in formis, seu formas usuum. Quod in terris ille conatus sit, constat ex origine illarum; quod substantiae et materiae ex quibus terrae sunt, sint fines et terminationes athmosphaerarum, quae a Sole spirituali ut usus procedunt, videatur supra n. 305, 306: et quia substantiae et materiae ex quibus terrae, ex illa origine sunt, et illarum congregationes continentur in nexu ex circumpressione athmosphaerarum, sequitur quod inde sit illis perpetuus conatus producendi formas usuum: ipsam qualitatem quod possint producere, trahunt ex sua origine; quae est quod sint ultima athmosphaerarum, cum quibus ideo concordant. Dicitur quod conatus ille et qualitas illa sint in terris, at intelligitur quod sint apud illas substantias et materias ex quibus sunt terrae, sive illae in terris sint, sive exhalatae a terris in athmosphaeris sint; quod athmosphaerae talibus plenae sint, notum est. [2] Quod talis conatus et talis qualitas sint substantiis et materiis terrarum, patet manifeste, ex eo, quod semina omnis generis medio calore usque ad intimum eorum aperta, impraegnentur a substantiis subtilissimis, quae non possunt quam ut ex origine spirituali sint, et per id in potentia conjungendi se usui, ex quo prolificum eorum, et tunc per conjunctionem cum materiis ex origine naturali, producere usuum formas, et illas dein sicut ex utero emittere, ut etiam in lucem veniant, et sic egerminent et crescant. Conatus ille est postea continuus e terris per radicem usque ad ultima et ab ultimis ad prima, in quibus ipse usus est in sua origine: ita transeunt usus in formas; et formae ex usu, qui est sicut anima, in progressione a primis ad ultima et ab ultimis ad prima, trahunt ut omnia et singula earum sint alicujus usus: dicitur quod usus sit sicut anima, quia forma ejus est sicut corpus. [3] Quod conatus adhuc interior sit, qui est conatus producendi usus per egerminationes pro Regno animali, etiam sequitur, nam animalia omnis generis ex illis nutriuntur. Quod quoque intimus in illis conatus sit, qui est conatus usum praestandi Humano generi, etiam sequitur: haec sequuntur* ex eo,** 1. Quod ultima sint, ac in ultimis sunt omnia priora simul in suo ordine, secundum illa quae supra passim ostensa sunt. 2. Quod utriusque generis gradus sint in omnium maximis et minimis, ut supra n. 222 ad 229 ostensum est, similiter in conatu illo. 3. Quod omnes usus a Domino producantur ex ultimis, quare in ultimis erit conatus ad illos.
* Prima editio: sequuntut
** Prima editio: eo.

DAS n. 311 311. Sed usque omnes illi conatus non sunt vivi, sunt enim conatus virium ultimarum vitae, quibus viribus ex vita ex qua sunt, tandem inest nisus per media oblata redeundi ad suam originem: athmosphaerae in ultimis fiunt tales vires, a quibus substantiae et materiae, quales in terris sunt, actuantur in formas, et continentur* in formis tam intra quam extra. Haec pluribus demonstrare non vacat, quia ampli operis est.
* Prima editio: conrinentnr

DAS n. 312 312. Prima productio e terris illis, dum adhuc recentes fuerunt, et in sua simplicitate, fuit productio seminum; conatus primus in illis non potuit alius esse.

DAS n. 313 313. II. Quod in omnibus formis usuum sit aliqua imago creationis. Formae usuum sunt triplicis generis, Formae usuum Regni mineralis; Formae usuum Regni vegetabilis; et Formae usuum Regni animalis. Formae usuum Regni mineralis non describi possunt, quia ad visum non apparent; primae formae sunt substantiae et materiae, ex quibus terrae, in suis minimis; secundae formae sunt congregationes ex illis, quae infinitae varietatis sunt; tertiae formae sunt ex vegetabilibus collapsis in pulverem, exque animalibus exstinctis; et ex evaporationibus et exhalationibus continuis illorum, quae se addunt terris, et faciunt humum illarum. Hae trium graduum formae Regni mineralis in imagine referunt creationem in eo, quod a Sole per athmosphaeras et earum calorem et lucem actuatae producant usus in formis, qui fines creationis fuerunt: haec imago creationis in conatibus earum, de quibus supra n. 310, recondita latet.

DAS n. 314 314. In formis usuum Regni vegetabilis apparet imago creationis in eo, quod a suis primis procedant ad sua ultima, et ab ultimis ad prima; prima illarum sunt semina, ultima illarum sunt caules investiti libro, et per librum, qui est ultimum caulium, tendunt ad semina, quae ut dictum est, sunt illarum prima. Caules investiti libris referunt tellurem investitam terris, e quibus creatio et formatio omnium usuum existit. Quod per libros, philyras et tunicas fiant vegetationes, enitendo per involucra radicum continuata circum caules et ramos in initiamenta fructuum, et similiter per fructus in semina, multis notum est. Imago creationis in [illis] usuum formis exstat in progressione formationis illorum a primis ad ultima, et ab ultimis ad prima, tum [ex eo] quod in omni progressione sit finis producendi fructus ac semina, quae sunt usus. Ex supradictis patet, quod progressio creationis universi fuerit a suo Primo, qui est Dominus cinctus Sole, ad ultima, quae sunt terrae, et ab his per usus ad suum Primum seu Dominum; tum quod fines totius creationis fuerint usus.

DAS n. 315 315. Sciendum est, quod calor, lux et athmosphaerae Mundi naturalis prorsus nihil faciant ad imaginem hanc creationis, sed solum calor, lux et athmosphaerae Solis Mundi spiritualis[;] haec secum imaginem illam ferunt, ac illam formis usuum Regni vegetabilis indunt. Calor, lux et athmosphaerae Mundi naturalis solum semina aperiunt, productiones illorum in expansione tenent, et illis inducunt materias, quae figunt illas; sed haec non per vires e suo Sole, quae in se spectatae nullae sunt, sed per vires e Sole spirituali, a quibus perpetuo ad illa aguntur; sed ad dandum illis imaginem creationis, prorsus nihil conferunt: imago enim creationis est spiritualis, sed ut appareat et usum praestet in naturali Mundo, ac ut fixa stet et perduret, erit illa materiata, hoc est, materiis illius Mundi confarta.

DAS n. 316 316. In formis usuum Regni animalis similis imago creationis est, ut quod ex semine in uterum seu ovum misso formetur corpus, quod est ultimum ejus, et quod hoc cum adolescit, producat nova semina. Progressio haec similis est progressioni formarum usuum Regni vegetabilis; semina sunt inchoamenta, uterus seu ovum est sicut terra, status ante partum* est sicut status seminis in terra dum radicem agit, status post partum usque ad prolificationem** est sicut egerminatio arboris usque ad statum fructificationis ejus. Ex hoc paralelismo patet, quod sicut similitudo creationis est in formis vegetabilium, etiam sit in formis animalium, quod nempe progressio sit a primis ad ultima, et ab ultimis ad prima. [2] Similis imago creationis existit in singulis quae in homine sunt, nam similis est progressio amoris per sapientiam in usus, inde similis voluntatis per intellectum in actus, et similis charitatis per fidem in opera; voluntas et intellectus, tum charitas et fides, sunt prima ex quibus; actus et opera sunt ultima[;] ex his per jucunda usuum fit reditio ad sua prima, quae, ut dictum est, sunt voluntas et intellectus, aut charitas et fides; quod reditio fiat per jucunda usuum, patet manifeste a perceptis jucundis actuum et operum, quae sunt amoris cujusvis, quod refluant ad amoris primum a quo, et quod per id sit conjunctio; jucunda actuum et operum sunt jucunda quae vocantur Usus. [3] Similis progressio a primis ad ultima et ab ultimis ad prima exstat in formis purissime organicis affectionum et cogitationum apud hominem; in cerebris ejus sunt formae illae sicut stellares, quae vocantur substantiae cineritiae[;] ex illis exeunt fibrae per substantiam medullarem trans cervicem in corpus, quae pergunt ad ultima ibi, et ex ultimis ad prima sua redeunt[;] reditio fibrarum ad sua prima fit per vasa sanguinis.*** [4] Similis est progressio omnium affectionum et cogitationum, quae sunt mutationes et variationes status illarum formarum et substantiarum; fibrae enim ex formis seu substantiis illis exeuntes sunt comparative sicut athmosphaerae**** ex Sole spirituali, quae sunt continentes caloris et lucis; et actus ex corpore sunt sicut quae per athmosphaeras e terris producuntur, quorum usuum jucunda redeunt ad originem ex qua. Sed quod horum talis progressio sit, et quod progressioni insit imago creationis, aegre potest pleno intellectu comprehendi, ex causa quia millia ac myriades virium operantium in actu apparent sicut unum; et quia jucunda usuum non sistunt ideas in cogitatione, sed modo absque distincta perceptione afficiunt. De his videantur quae prius dicta et ostensa sunt, ut, Quod usus omnium quae creata sunt, ascendant per gradus altitudinis ad hominem, et per hominem ad Deum Creatorem a quo, n. 65 ad 68. Et quod finis creationis existat in ultimis, qui est, ut omnia redeant ad Creatorem, ac ut sit conjunctio, n. 167 ad 172. Sed haec in adhuc clariore luce apparebunt in Parte sequente, ubi de Correspondentia voluntatis et intellectus cum corde et pulmone agetur.
* Prima editio: partum,
** Prima editio: prolificationem,
*** Prima editio: sangvinis.
**** Prima editio: athmosphrae

DAS n. 317 317. III. Quod in omnibus formis usuum sit aliqua imago hominis, ostensum est supra n. 61 ad 64. Quod omnes usus a primis ad ultimos, et ab ultimis ad primos, relationem habeant ad omnia hominis et correspondentiam cum illis, et inde quod homo sit in quadam imagine universum, et vicissim quod universum quoad usus spectatum sit in imagine homo, videbitur in sequente Articulo.

DAS n. 318 318. IV. Quod in omnibus formis usuum sit aliqua imago Infiniti et Aeterni. Imago Infiniti in illis formis patet a conatu et potentia implendi spatia universi orbis et quoque plurium orbium, in infinitum; ex uno enim semine producitur arbor, virgultum, aut planta, quae suum spatium implet[;] ex quavis arbore, virgulto aut planta producuntur* semina, ex quibusdam ad aliquot millia, quae sata et egerminata sua spatia implent, et si ex quovis semine illorum totidem nova producta iterum et iterum existerent, intra annos impleretur totus orbis, et si adhuc productiones continuarentur, implerentur plures orbes, et hoc in infinitum; computa ex uno semine millia, et subduc millia in millia decies, vigesies, ad centies, ac videbis. Imago Aeterni etiam similis in illis est; semina ab anno in annum propagantur, et propagationes nusquam desinunt[;] non a creatione Mundi huc usque desierunt, nec desinent** in aeternum. Haec bina sunt exstantia indicia et testantia signa quod omnia Universi a Deo Infinito ac Aeterno creata sint. [2] Praeter has imagines Infiniti et Aeterni, est adhuc imago Infiniti et Aeterni in varietatibus, quod nusquam dari queat substantia, status aut res in universo creato eadem seu idem cum altero[;] non in athmosphaeris, non in terris, nec in formis oriundis ex illis, ita non in ullis quae implent universum, potest aliquid idem in aeternum produci: hoc exstanter perspicitur in varietate facierum omnium hominum, quod non una eadem detur in universo terrarum orbe, et quod nec una eadem possit dari in aeternum; consequenter non idem animus, cujus typus est facies.
* Prima editio: producuntnr
** Prima editio: desinunt

DAS n. 319 319. QUOD OMNIA UNIVERSI CREATI EX USIBUS SPECTATA REFERANT IN IMAGINE HOMINEM; ET QUOD ID TESTETUR QUOD DEUS SIT HOMO. Homo ab Antiquis vocatus est Microcosmus, ex eo quod referat Macrocosmum, qui est Universum in toto complexu: sed hodie non scitur, unde est quod homo ab Antiquis ita vocatus sit, in illo enim non plus ex Universo seu Macrocosmo apparet, quam quod ex Regno ejus animali et ex Regno ejus vegetabili nutriatur et quoad corpus vivat, et quod ex calore ejus in statu vivendi teneatur, per lucem ejus videat, et per athmosphaeras ejus* audiat et respiret: sed haec non faciunt, quod homo sit microcosmus, sicut universum cum omnibus ejus est Macrocosmus. Verum quod Antiqui Hominem vocaverint Microcosmum seu parvum Universum, hauserunt ex scientia correspondentiarum, in qua Antiquissimi fuerunt, et ex communicatione cum angelis Coeli; Angeli Coeli enim sciunt a visibilibus circum se, quod omnia universi quoad usus spectata, referant in imagine hominem.
* Prima editio: ejns fortasse

DAS n. 320 320. Quod autem homo sit Microcosmus seu parvum Universum, ex eo quod universum creatum quoad usus spectatum sit in imagine Homo, non potest venire in alicujus cogitationem et inde scientiam ex idea Universi spectati in Mundo spirituali; quare hoc non potest confirmari, nisi quam ab Angelo qui in Mundo spirituali est, vel ab aliquo cui datum est in illo Mundo esse, et videre illa quae ibi sunt; hoc quia mihi datum est, possum ex visis ibi hoc arcanum revelare.

DAS n. 321 321. Sciendum est, quod Mundus spiritualis in externa apparentia sit prorsus similis Mundo naturali[;] apparent ibi terrae, montes, colles, valles, planities, campi, lacus, fluvii, fontes, sicut in Mundo naturali, ita omnia quae Regni mineralis sunt: apparent etiam paradisi, horti, luci, sylvae, in quibus arbores et virgulta omnis generis cum fructibus et seminibus, tum plantae, flores, herbae et gramina, ita omnia quae sunt Regni vegetabilis: apparent animalia, volatilia, ac pisces omnis generis, ita omnia quae sunt Regni animalis: homo ibi est Angelus et Spiritus. Hoc praemissum est, ut sciatur, quod universum Mundi spiritualis sit prorsus simile universo Mundi naturalis, cum sola differentia, quod illa, quae ibi sunt, non sint fixa et stata sicut quae in Mundo naturali, quia ibi non est aliquid naturale, sed omne spirituale.

DAS n. 322 322. Quod universum illius Mundi referat in imagine hominem, manifeste constare potest ex eo, quod omnia illa quae nunc n. 321 memorata sunt, ad vivum appareant et existant circum angelum, et circum societates angelicas, sicut producta aut creata ab illis[;] manent circum illos et non recedunt; quod sint sicut producta aut creata ab illis, constat ex eo, quod cum angelus abit, aut cum societas transit alio, non amplius appareant; tum quando alii Angeli loco illorum veniunt, quod mutetur facies omnium circum illos, mutantur paradisiaca quoad arbores et fructus, mutantur floreta quoad rosas et semina, tum campestria quoad herbas et gramina, et quoque mutantur species animalium et volatilium. [2] Quod talia existant et quod ita mutentur, est quia omnia illa existunt secundum affectiones et inde cogitationes angelorum, sunt enim correspondentiae, et quia illa quae correspondent, unum faciunt cum illo, cui correspondent, ideo sunt illa imago repraesentativa ejus. Ipsa imago non apparet, quando illa omnia spectantur in formis suis, sed apparet quando illa spectantur in usibus: datum est videre, quod Angeli, quando oculi illorum a Domino aperti sunt, et viderunt illa ex correspondentia usuum, semet in illis agnoverint et viderint.

DAS n. 323 323. Nunc quia illa quae circum angelos secundum eorum affectiones et cogitationes existunt, quoddam Universum referunt in eo, quod sint terrae, vegetabilia et animalia, et haec faciunt imaginem repraesentativam Angeli, patet unde est, quod Antiqui vocaverint hominem microcosmum.

DAS n. 324 324. Quod ita sit, multis confirmatum est in ARCANIS COELESTIBUS; et quoque in Opere de COELO ET INFERNO, et quoque passim in antecedentibus, ubi de Correspondentia actum est: ibi etiam ostensum est, quod nihil detur in Universo* Creato, quod** non correspondentiam habeat cum aliquo hominis, non modo cum ejus affectionibus et inde cogitationibus, sed etiam cum ejus corporis organis et visceribus, non cum illis ut substantiis, sed cum illis ut usibus. Inde est, quod in Verbo, ubi agitur de Ecclesia et de homine ejus, toties nominentur arbores, ut oleae, vites et cedri, tum horti, luci et sylvae, ut et animalia terrae, volatilia coeli, ac pisces maris: nominantur ibi quia correspondent, et per correspondentiam unum faciunt, sicut dictum est; quare etiam Angeli, cum talia ab homine leguntur in Verbo, non percipiunt illa, sed pro illis Ecclesiam, seu homines Ecclesiae quoad status eorum.
* Prima editio: Uuiverso
** Prima editio: qnod

DAS n. 325 325. Quoniam omnia universi in imagine referunt hominem, Adamus quoad sapientiam ac intelligentiam describitur per Hortum Edenis, in quo arbores omnis generis, et quoque fluvii, lapis pretiosus et aurum, tum animalia, quibus dedit nomina, per quae omnia intelliguntur talia quae apud illum erant, et faciebant id quod vocatur homo. Paene similia dicuntur de Aschure apud Ezechielem* Cap. XXXI:3 ad 9, per quem significatur Ecclesia** quoad intelligentiam: et de Tyro, Ezech. XXVIII:12,13,*** per quam significatur Ecclesia**** quoad cognitiones boni et veri.
* Prima editio: Ezhechielem
** Prima editio: Fcclesia
*** Prima editio: XXVIII: 12. 23,
**** Prima editio: Euclesia,

DAS n. 326 326. Ex his nunc constare potest, quod omnia Universi ex usibus spectata referant in imagine hominem, et quod id testetur, quod Deus sit Homo: nam talia, quae supra memorata sunt, non existunt circum hominem Angelum, ex Angelo, sed ex Domino per angelum; existunt enim ex influxu Divini amoris et Divinae Sapientiae Domini in Angelum, qui est recipiens, et producuntur* coram oculis ejus sicut creatio Universi; ex quo norunt ibi, quod Deus sit Homo, et quod Universum creatum quoad usus spectatum sit imago Ipsius.
* Prima editio: producitur

DAS n. 327 327. QUOD OMNIA QUAE A DOMINO CREATA SUNT, SINT USUS; ET QUOD IN EO ORDINE, GRADU ET RESPECTU SINT USUS, QUO SE REFERUNT AD HOMINEM, ET PER HOMINEM AD DOMINUM A QUO. Supra dictum est de his, Quod* non aliud quam usus possit existere a Deo Creatore, n. 308. Quod usus omnium quae creata sunt, ascendant per gradus ab ultimis ad hominem, et per hominem ad Deum Creatorem a quo, n. 65 ad 68. Quod finis creationis existat in ultimis, qui est ut omnia redeant ad Deum Creatorem, ac ut sit conjunctio, n. 167 ad 172. Quod usus sint, quantum spectant ad Creatorem, n. 307. Quod Divinum non possit aliter quam esse et existere in aliis a se creatis, n. 47 ad 51. Quod omnia Universi sint recipientia secundum usus, et hoc secundum gradus, n. 58.** Quod universum ex usibus spectatum sit imago Dei, n. 59;*** praeter plura; ex quibus patet haec veritas, quod omnia quae a Domino creata sunt, sint usus, et quod in eo ordine, gradu et respectu usus sint, quo se referunt ad hominem, et per hominem ad Dominum a quo. Superest ut hic aliqua in specie dicantur de usibus.
* Prima editio: his “Quod
** Prima editio: 38.
*** Prima editio: 39;

DAS n. 328 328. Per hominem, ad quem usus se referunt, intelligitur non solum homo, sed etiam Caetus hominum, ac Societas minor et major, ut Respublica, Regnum et Imperium, ut et Societas maxima quae est Universus Orbis, nam hic et illa sunt Homo: similiter ut in Coelis[;] est universum Coelum angelicum coram Domino ut unus Homo, pariter unaquaevis Societas Coeli[;] inde est, quod unusquisque Angelus sit homo; quod ita sit, videatur in Opere de COELO ET INFERNO, n. 68 ad 102.* Ex his patet, quid per hominem in sequentibus intelligitur.
* Prima editio: 103.

DAS n. 329 329. Ex fine Creationis Universi constare potest quid usus; finis creationis universi est ut Coelum Angelicum existat; et quia Coelum Angelicum est finis, est quoque Homo seu Genus Humanum, quoniam ex hoc est Coelum; inde sequitur, quod omnia quae creata sunt, sint fines medii, et quod hi in eo ordine, gradu et respectu usus sint, quo se referunt ad hominem, et per hominem ad Dominum.

DAS n. 330 330. Quoniam finis creationis est Coelum Angelicum ex Humano Genere, ita Humanum Genus, ideo fines medii sunt omnia reliqua quae creata sunt; quae quia se referunt ad Hominem, spectant haec Tria ejus, ejus Corpus, ejus Rationale, et ejus Spirituale[,] propter conjunctionem cum Domino: Homo enim non potest conjungi Domino, nisi spiritualis sit; nec potest spiritualis esse nisi rationalis sit, nec potest rationalis esse nisi corpus in statu integro sit; sunt haec sicut Domus; Corpus est sicut fundamentum, Rationale est sicut domus superinstructa, Spirituale sicut illa quae in domo sunt, et conjunctio cum Domino est sicut habitatio. Inde patet quo ordine, gradu et respectu Usus, qui sunt fines medii Creationis, se referunt ad hominem, quod nempe ad sustentandum Corpus ejus, ad perficiendum Rationale ejus, et ad recipiendum Spirituale a Domino.

DAS n. 331 331. Usus ad sustentandum Corpus, se referunt ad ejus Nutritionem, Induitionem, Habitationem, Recreationem et Delectationem, Tutationem, et Conservationem status. Usus creati ad corporis Nutritionem, sunt omnia Regni vegetabilis quae esui et potui sunt, ut fructus, uvae, semina, legumina et herbae; tum omnia Regni animalis quae eduntur, ut boves, vaccae, juvenci, cervi, oves, haedi,* caprae, agni, et ex illis lac, tum aves et pisces plurium generum. Usus creati ad corporis Induitionem sunt quoque ex duobus illis Regnis plura: similiter usus ad Habitationem; et quoque ad Recreationem, Delectationem, Tutationem et Conservationem status, quae non enumerantur quia nota sunt, ac ideo recensitio illorum solum impleret paginas. Sunt quidem multa quae non homini in usum cedunt, verum superflua non tollunt usum, sed faciunt ut usus persistant. Datur etiam abusus usuum, sed abusus non tollit usum, sicut falsificatio veri non tollit verum, nisi solum apud illos qui id faciunt.
* Prima editio: hoedi,

DAS n. 332 332. Usus ad perficiendum Rationale, sunt omnia quae docent illa quae nunc dicta sunt, ac vocantur scientiae et studia, quae se referunt* ad Naturalia, Oeconomica, Civilia, et Moralia, quae vel ex parentibus et magistris, vel ex libris, vel ex commerciis cum aliis, vel ex semet per reflexiones ab illis, hauriuntur. Haec Rationale in tantum perficiunt, quantum in superiori gradu usus sunt, et permanent quantum applicantur vitae. Hos usus enumerare non vacat, tam propter copiam, quam propter varium respectum ad commune bonum.
* Prima editio: refetunt

DAS n. 333 333. Usus ad recipiendum Spirituale a Domino, sunt omnia quae Religionis et inde Cultus sunt, ita quae docent agnitionem et cognitionem Dei, et cognitionem et agnitionem boni et veri, et sic vitam aeternam; quae similiter ut disciplinae [ex] parentibus, magistris, praedicationibus et libris* hauriuntur, et imprimis per studia vitae secundum illas; in Christiano Orbe per Doctrinas et praedicationes ex Verbo, et per Verbum ex Domino. Possunt hi usus in sua extensione per similia, per quae usus corporis describi; ut per nutritionem, induitionem, habitationem, recreationem et delectationem, tutationem [et conservationem] status, modo fiat applicatio ad animam, nutritio ad bona amoris, induitio ad vera sapientiae, habitatio ad coelum, recreatio et delectatio ad felicitatem vitae et ad gaudium coeleste, tutatio ad mala infestantia, et conservatio status ad vitam aeternam. Haec omnia a Domino dantur secundum agnitionem quod omnia illa quae corporis sunt, etiam a Domino sint, et quod homo sit modo sicut famulus et minister oeconomus** super bona Domini sui constitutus.
* Prima editio: librls
** Prima editio: aeconomus

DAS n. 334 334. Quod talia data sint homini ad usufruendum, et quod sint dona gratuita, manifeste patet ex statu Angelorum in Coelis, quibus similiter est Corpus, Rationale et Spirituale, sicut est hominibus telluris; illi nutriuntur gratis, nam quotidie illis datur cibus, induuntur gratis quia illis dantur vestes, habitant gratis, quia illis dantur domus, nec ullam omnium illorum curam habent, et quantum rationales spirituales sunt, tantum illis delectatio, tutatio et conservatio status est. Discrimen est quod Angeli videant quod illa a Domino sint, quia secundum statum amoris et sapientiae illorum creantur, ut in antecedente* Articulo, n. 322, ostensum est, et quod homines non videant id, quia quotannis redeunt, et non secundum statum amoris et sapientiae eorum, sed secundum curam eorum, existunt.
* Prima editio: antecendente

DAS n. 335 335. Tametsi dicitur quod usus sint, quia per hominem se referunt ad Dominum, usque non dici potest, quod usus sint ab homine propter Dominum, sed a Domino propter hominem, quia omnes usus infinite unum sunt in Domino, et nulli in homine nisi a Domino, homo enim non potest bonum facere a se sed a Domino[;] bonum est quod vocatur usus. Essentia amoris Spiritualis est bonum* facere aliis non propter se sed propter illos[;] infinite magis Essentia Divini Amoris. Hoc simile est cum amore parentum erga liberos,** quod ex amore illis bonum faciant, non propter se sed propter illos; hoc manifeste videtur in amore matris erga infantes. [2] Creditur quod Dominus, quia adorandus, colendus et glorificandus est, amet adorationem, cultum et gloriam propter se, sed amat illa propter hominem, quoniam homo per id in statum venit, ut Divinum possit influere et percipi, nam per id removet homo proprium, quod influxum et receptionem inhibet; proprium enim quod est amor sui, indurat cor et occludit; hoc removetur per agnitionem, quod a seipso nihil nisi quam malum fiat, et a Domino nihil nisi quam bonum[;] inde emollitio cordis et humiliatio, ex qua profluit adoratio et cultus. Ex his sequitur, quod usus, quos Dominus sibi praestat per hominem, sint*** ut ex amore possit benefacere, et quia id est amor Ipsius, est receptio jucundum**** amoris Ipsius. Ne itaque credat aliquis, quod Dominus sit apud illos qui solum adorant Ipsum, sed quod apud illos qui faciunt mandata Ipsius, ita usus; apud hos mansionem habet, non autem apud illos. Videantur etiam, quae supra n. 47, 48, 49, de his dicta sunt.
* Prima editio: bonu[upside down “m”]
** Prima editio: libetos,
*** Prima editio: sit
**** Prima editio: jucundnm

DAS n. 336 336. QUOD MALI USUS A DOMINO NON CREATI SINT, SED QUOD UNA CUM INFERNO ORTI. Omnia bona quae actu existunt, vocantur Usus, et omnia mala quae actu existunt, etiam vocantur usus, sed hi vocantur usus mali, illi autem usus boni. Nunc quia omnia bona sunt ex Domino, et omnia mala ex Inferno, sequitur quod non alii usus quam boni a Domino creati sint, et quod usus mali ex Inferno orti sint. Per usus, de quibus in hoc Articulo in specie agitur, intelliguntur omnia quae super tellure apparent, sicut animalia omnis generis, et vegetabilia omnis generis; haec et illa quae usum praestant homini, sunt a Domino, et quae damnum inferunt homini sunt ex Inferno. Similiter per usus a Domino intelliguntur omnia quae perficiunt Rationale hominis, et quae faciunt ut homo recipiat Spirituale a Domino; at per usus malos intelliguntur omnia quae destruunt Rationale, et faciunt ut homo non fieri Spiritualis possit. Quod illa quae damnum inferunt homini, dicantur usus, est quia malis usui sunt ad malefaciendum, et quod etiam conducant ad malignitates absorbendas, ita quoque ad medelas: dicitur usus in utroque sensu, sicut amor, ut amor bonus et amor malus, et amor vocat usum omne id quod ab illo fit.

DAS n. 337 337. Quod Usus boni sint a Domino, et quod usus mali sint ab Inferno, demonstrabitur hoc ordine. I. Quid super tellure intelligitur per usus malos. II. Quod omnia quae sunt usus mali, sint in Inferno, et quae usus boni in Coelo. III. Quod Influxus continuus sit e Mundo spirituali in Mundum naturalem. IV. Quod Influxus ex Inferno operetur illa quae usus mali sunt in locis ubi sunt illa quae correspondent. V. Quod ultimum Spirituale separatum a superiori suo id operetur. VI. Quod binae formae sunt, in quas operatio per influxum fit, forma vegetabilis et forma animalis. VII. Quod utraque forma facultatem propagandi suum genus, et propagationis media, accipiat.

DAS n. 338 338. I. Quid super tellure intelligitur per usus malos. Per usus malos super tellure intelliguntur omnia noxia in utroque Regno, Animali et Vegetabili, et quoque noxia in Regno minerali. Omnia noxia in illis Regnis non vacat enumerare, nam hoc foret congerere nomina, ac nomina congerere absque indicatione noxae, quam quodlibet genus producit, non fert illum usum, quem hoc Opus pro fine habet. Propter scientiam sufficit hic aliqua nominare. Talia sunt in Regno animali Serpentes venenati, Scorpii, Crocodili, Dracones, Bubones, Ululae, Mures, Locustae, Ranae, Araneae; tum Muscae, Fuci, Blattae, Pediculi, Acari, verbo quae consumunt gramina, folia, fructus, semina, cibos et potus, et noxam inferunt bestiis et hominibus. In Regno vegetabili sunt omnes Herbae malignae, virulentae et toxicatae; et similia Legumina et Virgulta. In Regno minerali omnes Terrae venenatae. Ex his paucis videri potest, quid per usus malos super tellure intelligitur: sunt enim Usus mali omnia quae opposita sunt usibus bonis, de quibus in mox praecedente Articulo.

DAS n. 339 339. II. Quod omnia quae usus mali sunt, sint in Inferno, et quae usus boni, sint in Coelo. Antequam videri potest, quod omnes mali usus qui super tellure existunt, non sint a Domino, sed ab Inferno, praemittendum* est aliquid de Coelo et Inferno; quod nisi scitur, possunt usus mali aeque ac boni attribui Domino, et quod a creatione simul sint, vel attribui naturae, ac ortus illorum Soli ejus; ab his binis erroribus homo non potest abduci, nisi sciat, quod nihil quicquam existat in Mundo naturali, quod non causam et inde ortum ducit ex Mundo spirituali, et quod bonum sit a Domino, et quod malum a diabolo, hoc est, ab inferno. Per Mundum spiritualem intelligitur et Coelum et Infernum. [2] In Coelo apparent omnia illa quae usus boni sunt, de quibus in praecedente Articulo; in Inferno autem apparent omnia illa quae usus mali sunt, de quibus mox supra n. 338, ubi enumerata sunt; quae sunt ferae omnis generis, ut serpentes, scorpii, dracones, crocodili, tigrides, lupi, vulpes, porci, bubones, noctuae, ululae, vespertiliones, mures parvi et magni, ranae, locustae, araneae, et insecta noxia multi generis: apparent etiam toxica et cicutae omnis generis, et aconita tam in herbis quam in terris: verbo omnia illa quae noxam faciunt, et homines necant: talia in infernis apparent ita ad vivum, prorsus sicut illa super terris et in illis. Dicitur quod appareant ibi, sed usque non sunt ibi sicut in terris, sunt enim merae correspondentiae cupiditatum, quae ex malis eorum amoribus scaturiunt, [et] se in talibus formis coram aliis sistunt. [3] Quoniam talia in Infernis sunt, ideo etiam scatent illa nidoribus tetris, ut cadaverosis, stercoreis, urinosis, putribus, quibus spiritus diabolici ibi delectantur, sicut illis animalia quibus virus inest. Ex his constare potest, quod similia in Mundo naturali non duxerint originem a Domino, et quod [non] creata sint a principio, nec quod orta sint a natura per solem ejus, sed quod sint ex Inferno: quod non sint a natura per solem ejus, patet manifeste ex eo, quod spirituale influat in naturale, et non vicissim: et quod non sint a Domino, ex eo, quod infernum non sit ab Ipso, ita nec aliquid in inferno, quod eorum malis correspondet.**
* Prima editio: prae mittendum
** Prima editio: correspondet:

DAS n. 340 340. III. Quod influxus continuus sit e Mundo spirituali in Naturalem. Qui non scit quod Mundus spiritualis sit, et ille distinctus a Mundo naturali sicut prius et posterius, seu sicut causa et causatum, non scire aliquid potest de hoc influxu: quae causa est, quod illi qui de ortu vegetabilium* et animalium scripserunt, non potuerunt aliter quam deducere illum a natura; et si a Deo, quod Deus ab initio indiderit naturae vim producendi talia: sic non scientes, quod nulla vis indita sit naturae, est enim illa in se mortua, et non plus confert ad producendum illa, quam sicut instrumentum in opere fabri, quod ut agat perpetuo movendum est: est spirituale, quod originem ducit a Sole ubi Dominus, et procedit ad ultima naturae, quod producit formas vegetabilium et animalium, et sistit mirabilia quae in utrisque dantur, ac illas constipat materiis ex tellure, ut formae illae fixae et constantes sint. Nunc quia notum est, quod Spiritualis Mundus detur, et quod Spirituale sit a Sole ubi Dominus et qui a Domino, et quod id agat naturam ad agendum, sicut vivum agit mortuum, tum quod similia in illo Mundo dentur, quae in Mundo naturali, videri potest quod vegetabilia et animalia non aliunde quam per illum Mundum a Domino exstiterint, et quod per illum perpetuo existant; et sic quod influxus continuus sit e Mundo spirituali in naturalem. Quod ita sit in sequente Articulo pluribus confirmabitur. Quod noxia per influxum ex inferno super tellure producantur, est ex eadem lege permissionis, qua ipsa mala inde apud homines influunt: de qua lege in SAPIENTIA ANGELICA DE DIVINA PROVIDENTIA dicetur.
* Prima editio: vegetalium

DAS n. 341 341. IV. Quod influxus ex inferno operetur illa quae usus mali sunt, in locis ubi sunt illa quae correspondent. Illa quae malis usibus, hoc est, herbis malignis et animalibus noxiis, correspondent, sunt cadaverosa, putria, excrementitia et stercorea, rancida, urinosa; quare in locis ubi haec sunt, tales herbae, et talia animalcula, quae supra memorata sunt, existunt; et in zonis torridis similia majora, sicut serpentes, basilisci, crocodili, scorpii, mures, et alia. Unusquisque novit, quod paludes, stagna, stercora, humi putidae, talibus referta sint: tum quod noxia volatilia sicut nubes Athmosphaeram impleant, et quod noxii vermes sicut agmina terram, et consumant herbas usque ad radices. [2] Semel in meo horto animadverti, quod in spatio ulnae paene omnis pulvis in minima volatilia versus sit, nam baculo agitatus, sicut nimbi se sustulerunt. Quod cadaverosa ac putida cum noxiis et inutilibus illis animalculis concordent, et quod homogenea sint, a sola experientia patet; quod manifeste ex causa videri potest, quae est quod similes putores et nidores sint in Infernis, ubi talia animalcula etiam apparent; quare Inferna illa inde nominantur, et quaedam vocantur cadaverosa, quaedam stercorea, quaedam urinosa, et sic porro; sed sunt illa omnia tecta, ne halitus illi inde exspirent; nam dum aliquantulum aperiuntur, quod fit quando novitii diaboli intrant, vomitus ciunt, gravedines capiti inferunt, et illa quae simul venenata sunt, deliquia inducunt; ipse pulvis ibi etiam talis est, quare ille ibi vocatur pulvis damnatus: inde patet, quod ubi tales putores sunt, talia noxia sint, quia correspondent.

DAS n. 342 342. Num talia existant ex ovis illuc translatis vel per aerem, vel per pluvias, vel per meatus cum aquis, vel num existant ex ipsis humoribus et putoribus ibi, erit nunc quaestionis: quod talia noxia animalcula et insecta, quae supra memorata sunt, ex ovis illuc advectis, vel usque a creatione in terra ubivis reconditis, excludantur, non suffragatur omnis experientia, quoniam vermes existunt in seminulis, in nucleis, in lignis, in saxis, imo ex foliis; tum super herbis et in illis pediculi et tineae, quae cum illis concordant; tum ex muscis quae in domibus, campis et sylvis aestate ex nulla materia oviformi in tanta copia exorta apparent; similiter* illa quae corrodunt prata et vireta, ac in quibusdam locis calidis implent aerem ac infestant, praeter quae in aquis foetidis, vinis acetosis, et in aere pestifero, invisibiliter natant et volant: hae experientiae suffragantur illis, qui dicunt quod ipsi odores, nidores et halitus ex herbis, terris et stagnis exspirati dent quoque initiamenta talibus. Quod postea cum exorta sunt, propagentur vel per ova vel per egestiones, non tollit exortus eorum immediatos,** quoniam omne animal cum suis viscerulis etiam generationis organa et propagationis media recipit, de qua re infra n. 347. His adstipulatur experientia non prius nota, quod similia etiam in Infernis sint.
* apparent; similiter ubi in prima editione apparent similiter;
** Prima editio: immediatos;

DAS n. 343 343. Quod Inferna supradicta habeant non modo communicationem sed etiam conjunctionem cum talibus in terris, concludi potest ex eo, quod Inferna non remota sint ab hominibus, sed quod sint circum illos, imo in illis qui mali sunt[;] ita sunt contigua terris: homo enim quoad suas affectiones et cupiditates, et inde cogitationes, et ex his et illis quoad suos actus, qui sunt boni aut mali usus, est vel in medio angelorum coeli, vel in medio spirituum inferni; et quia talia quae super terris etiam in coelis et infernis sunt, sequitur quod influxus inde immediate producat talia, quando temperies adspirat: sunt enim omnia, quae in Mundo spirituali, tam in Coelo quam in Inferno, apparent, correspondentiae affectionum et cupiditatum, nam ibi secundum illas existunt; quare cum affectiones ac cupiditates, quae in se spirituales sunt, offendunt homogenea seu correspondentia in terris, adest spirituale quod dat animam, et materiale quod dat corpus: inest etiam omni spirituali conatus induendi se corpore. Quod Inferna sint circum hominem, et inde contigua terris, est quia Mundus spiritualis non est in spatio, sed est ubi affectio correspondens.

DAS n. 344 344. Audivi binos Praesides Societatis [Regalis] Anglicanae[,] Sr. Sloan* et Sr. Fock[,]** in Mundo spirituali inter se colloquentes de existentia seminum et ovorum, et de productionibus ex illis, in terris; prior adscripsit illa naturae, et [dixit] quod illi a Creatione indita sit potentia et vis medio solis calore producendi talia; alter dixit, quod illa vis continua sit a Deo Creatore in natura: ut lis illa dirimeretur, visa est Sr. Sloan Avis pulchra, et dictum illi est, ut lustraret illam, num in aliquo minimo*** differret a simili ave in terra[;] tenebat illam manu, lustrabat, et dixit quod non esset discrimen; [hoc dictum illi est,] sciebat enim quod illa non esset aliud quam affectio cujusdam Angeli extra illum repraesentata sicut avis, et quod evanesceret seu desineret cum affectione ejus, quod etiam factum est. [2] Sr. Sloan ex hac experientia convictus est, quod natura nihil prorsus conferret ad productiones vegetabilium et animalium, sed solum id quod e spirituali Mundo influit in naturalem; dixit, si illa avis in minimis suis foret impleta materiis correspondentibus ex tellure, et sic fixata, quod foret avis perdurans, sicut sunt aves in terris; et quod simile sit cum illis quae ab Inferno sunt. Addidit dicendo, quod si novisset illa quae nunc novit de Mundo spirituali, non plus adscripsisset naturae, quam quod inserviret spirituali quod a Deo, pro figendo illa quae continue in naturam influunt.
* Sir Hans Sloane, 1660-1753, Praeses Societatis Regalis, 1727-1741.
** Martin Folkes, 1690-1754, Praeses Societatis Regalis, 1741-1752.
*** Prima editio: nimino

DAS n. 345 345. V. Quod ultimum spirituale separatum a superiori suo id operetur. In Parte Tertia ostensum est, quod Spirituale a Sole suo usque ad ultima naturae defluat per tres gradus, et quod illi gradus dicantur Coelestis, Spiritualis et Naturalis, et quod in homine a creatione, et inde a nativitate, tres illi gradus insint, et quod aperiantur secundum vitam ejus, et quod si aperitur coelestis gradus, qui est supremus et intimus, homo fiat coelestis; [quod] si gradus spiritualis, qui medius, aperitur, homo fiat spiritualis; et [quod] si modo naturalis gradus, qui est infimus et extremus, aperitur, homo fiat naturalis, et quod si modo fit naturalis, amet solum illa quae corporis et mundi sunt, et quod quantum illa amat, tantum non amet coelestia et spiritualia, et non spectet ad Deum, et quod tantum malus fiat: ex his patet, quod ultimum spirituale, quod vocatur spirituale naturale, separari possit a superioribus suis, et quod hoc separetur apud homines, a quibus Infernum: ultimum spirituale a superioribus suis non potest a se separari, nec apud bestias, nec in terris, et spectare versus infernum, nisi solum apud homines. [2] Ex his sequitur, quod ultimum spirituale separatum a superiori suo, quale est illis qui in inferno sunt, malos illos usus, de quibus supra, super tellure operetur. Quod noxia super tellure originem ducant ab homine, et sic ex inferno, confirmari potest ex statu terrae Canaanis, de quo in Verbo, quod cum filii Israelis vixerunt secundum praecepta, terrae dederint proventum suum, similiter greges et armenta; et quod cum contra praecepta vixerunt, terrae fuerint steriles, et sicut dicitur[,] maledictae[;] [quod] loco messis dederint spinas et sentes, ac quod abortiverint greges et armenta, et ferae irruperint. Simile potest deduci ex locustis, ranis et pediculis in Aegypto.

DAS n. 346 346. VI. Quod binae formae sint, in quas operatio per influxum fit, forma* vegetabilis et forma animalis. Quod non nisi quam binae formae universales producantur ex tellure, notum est ex binis Regnis naturae, quae vocantur Regnum animale et Regnum vegetabile; et quod omnia unius Regni multa communia habeant, ut Regnum animale, quod in ejus subjectis sint organa sensuum et organa motuum, tum membra et viscera, quae a Cerebris, cordibus et pulmonibus actuantur: ac Regnum vegetabile, quod ejus subjecta radicem in terra agant, producant caulem, ramos, folia, flores, fructus, semina. Utrumque Regnum tam animale quam vegetabile, quoad productiones in suas formas, ab influxu et operatione spirituali e Sole coeli, ubi est Dominus, trahunt suum ortum, et non ex influxu et operatione naturae e Sole ejus, praeter fixationem eorum, ut supra dictum est. [2] Omnia animalia, majora et minora, trahunt ortum ex spirituali in ultimo gradu, qui naturalis vocatur[;] solus homo ab omnibus gradibus, qui tres sunt, et vocantur coelestis, spiritualis et naturalis. Quia unusquisque gradus altitudinis seu discretus a suo perfecto ad suum imperfectum** decrescit sicut lux ad umbram, per continuum, ita quoque animalia; quare ex illis dantur perfecta, minus perfecta et imperfecta; Animalia perfecta sunt Elephantes, Cameli, Equi, Muli, Boves, Oves, Caprae, et reliqua quae sunt vel Armenti vel Gregis: minus perfecta sunt volatilia; et imperfecta sunt pisces, conchilia, quae quia sunt infima illius gradus, sunt sicut in umbra, cum illa in luce. [3] Sed usque quia solum vivunt ex ultimo gradu spirituali, qui naturalis vocatur, non spectare possunt aliorsum quam ad terram,*** et ad victum ibi, et ad consocios propter propagationem; anima omnium illorum est affectio naturalis, et appetitus. Simile est cum subjectis Regni vegetabilis, quod sint perfecta, minus perfecta et imperfecta; perfecta sunt arbores fructus, minus perfecta sunt arbores vini et virgulta, ac imperfecta sunt gramina: sed vegetabilia trahunt ex spirituali ex quo, quod sint usus, et animalia ex spirituali ex quo, quod sint affectiones et appetitus, ut dictum est.
* Prima editio: farma
** Prima editio: imperfe- / fectum
*** Prima editio: tertam,

DAS n. 347

347. [VII.] Quod utraque forma, dum existit, propagationis media accipiat. Quod in omnibus productis ex tellure, quae ut dictum est, vel ad Regnum vegetabile vel ad Regnum animale pertinent, sit aliqua imago creationis, tum aliqua imago hominis, et quoque aliqua imago Infiniti ac Aeterni, supra n. 313 ad 318, ostensum est, et quod imago Infiniti et Aeterni eluceat ex eo quod propagari possint in infinitum et in aeternum: inde est quod omnia propagationis media accipiant, subjecta Regni animalis per semina in ovo, vel in utero, vel per egestiones; et subjecta Regni vegetabilis per semina in terris. Ex his constare potest, quod tametsi animalia et vegetabilia imperfectiora et noxia exoriuntur per influxum immediatum ex inferno, usque postea mediate per semina, ova aut traducem propagentur: quare posito uno non tollitur alterum.

DAS n. 348 348. Quod omnes usus tam boni quam mali sint ex origine spirituali, ita a Sole ubi Dominus, illustrari potest per hanc experientiam; audivi quod bona et vera demissa sint per Coelos a Domino ad Inferna, et quod eadem illa recepta per gradus ad profundum ibi versa sint in mala et falsa bonis et veris demissis opposita: quod ita factum sit, fuit causa, quia subjecta recipientia vertunt omnia quae influunt in talia quae congruunt formis suis, prorsus sicut candida lux Solis vertitur in colores tetros, et in nigrum, in objectis quorum substantiae interius in tali forma sunt, ut lucem suffocent et exstinguant;* et quod stagna, stercora et cadavera vertant calorem solis in putores. Ex his constare potest, quod etiam mali usus sint a Sole spirituali, sed quod boni usus in malos in inferno convertantur. Inde patet, quod Dominus non creaverit et creet nisi quam bonos usus, sed quod infernum producat malos.
* Prima editio: exstinquant;

DAS n. 349 349. QUOD VISIBILIA IN UNIVERSO CREATO TESTENTUR, QUOD NATURA NIHIL PRODUXERIT, ET NIHIL PRODUCAT, SED QUOD OMNIA DIVINUM EX SE, ET PER MUNDUM SPIRITUALEM. Plerique in Mundo ex apparentia loquuntur, quod Sol per calorem et lucem producat id quod conspicitur in campis, agris, hortis et sylvis; tum quod Sol per calorem suum ex ovis excludat vermes, et quod bestias terrae et aves coeli faciat prolificare, imo etiam quod hominem vivificet: illi qui solum ex apparentia ita loquuntur, possunt ita loqui, attamen usque non illa adscribunt naturae, non enim cogitant de eo: sicut qui loquuntur de Sole, quod oriatur et occidat, ac faciat dies et annos, et quod nunc in illa aut illa altitudine sit, illi similiter ex apparentia loquuntur, et possunt ita loqui, et tamen non illa adscribunt Soli, non enim cogitant de Solis statione et telluris circumversione. At illi qui se confirmant in eo, quod Sol per calorem et lucem producat illa quae super tellure apparent, illi tandem adscribunt omnia naturae, et quoque creationem Universi, et fiunt naturalistae, et tandem athei: hi quidem postea possunt dicere, quod Deus creaverit naturam, ac indiderit ei potentiam producendi talia; sed hoc dicunt ex timore jacturae famae; at usque per Deum Creatorem intelligunt naturam, et quidam ejus intimum, et tunc Divina, quae Ecclesia docet, nihili faciunt.

DAS n. 350 350. Ignoscendi quidem sunt aliqui, quod naturae adscripserint quaedam visibilia, ex duplici causa, Prima, quod non sciverint aliquid de Sole Coeli, ubi est Dominus, ac de Influxu inde; nec aliquid de Mundo spirituali et ejus statu, imo nec de praesentia ejus apud hominem; et quod inde non aliter cogitare potuerint, quam quod spirituale esset purius naturale; et sic quod Angeli essent vel in aethere, vel in stellis; tum de diabolo, quod esset vel hominis malum, vel si actualiter existeret, esset vel in aere, vel in profundis; tum quod animae hominum post mortem vel essent in intimo terrae, vel in aliquo ubi seu pu usque ad diem judicii; et similia alia quae phantasia induxit ex ignorantia Mundi spiritualis et ejus Solis. [2] Altera causa quod ignoscendi sint, est quod non scire potuerint, quomodo Divinum produceret om-nia illa quae super Tellure apparent, ubi tam bona quam mala sunt, timentes id apud se confirmare, ne etiam mala adscriberent Deo, et ne materialem ideam de Deo conciperent, ac Deum et naturam unum facerent, et sic confunderent. Hae binae causae sunt, quod ignoscendi sint qui crediderunt, quod natura producat visibilia ex insito a creatione: [3] sed usque illi qui per confirmationes pro Natura se atheos fecerunt, non ignoscendi sunt, quia potuerunt se confirmare pro Divino[;] ignorantia quidem excusat, sed non tollit falsum confirmatum, nam hoc falsum cohaeret cum malo, ita cum inferno: quare iidem qui se confirmaverunt pro natura usque* ad separationem Divini ab illa, non aliquid reputant pro peccato, quia omne peccatum est contra Divinum[,] quod separaverunt et sic rejecerunt, et qui nihil pro peccato reputant in spiritu, illi post mortem, dum fiunt spiritus, vincti inferno ruunt in nefaria secundum cupiditates, quibus laxaverunt fraena.
* Prima editio: ufque

DAS n. 351 351. Illi qui credunt Divinam operationem in singulis naturae, possunt ex permultis, quae in natura vident, se confirmare pro Divino, aeque, imo plus, quam illi qui se confirmant pro natura; illi enim qui se confirmant pro Divino, attendunt ad mirabilia quae conspiciuntur in productionibus tam vegetabilium quam animalium. In productionibus vegetabilium,* quod ex seminulo jacto in terram exeat radix, per radicem caulis, ac successive frondes, folia, flores, fructus, usque ad nova semina; prorsus sicut semen sciret ordinem successionis, aut processum, quo se renovaturum sit; quis Rationalis cogitare potest, quod Sol, qui est purus ignis, hoc sciat, aut quod possit indere calori suo et luci suae, ut talia efficiat, tum quod possit formare mirabilia in illis, ac intendere usum: homo, cui Rationale elevatum est, cum illa videt et expendit, non potest aliter cogitare, quam quod sint ab Ipso, Cui Infinita Sapientia est, ita a Deo: illi qui agnoscunt Divinum, id quoque vident et cogitant, at illi qui non agnoscunt, id non vident et cogitant, quia non volunt, et sic demittunt rationale suum in sensuale, quod omnes ideas suas trahit ex lumine in quo sunt sensus corporis, ac fallacias illorum confirmat, dicendo, numne vides Solem per calorem suum et lucem suam haec operantem[;] quid est id quod non vides; num est aliquid. [2] Illi qui se confirmant pro Divino, attendunt ad mirabilia quae conspiciuntur in Productionibus animalium; ut hic solum memorem in Ovis, quod in illis lateat pullus in suo semine seu inchoamento cum omni requisito usque ad exclusionem, et quoque cum omni progressione post exclusionem usque ut fiat avis aut volatile in forma genitoris; et si attendit ad formam, quod illa talis sit, ut non possit, si alte cogitat, quam in stuporem venire, ut quod in minimis eorum sicut in maximis, imo in invisibilibus** sicut in visibilibus, sint organa sensuum, quae sunt visus, [auditus,] odoratus,*** gustus, tactus, tum organa motuum quae sunt musculi, volant enim et gradiuntur, ut et viscera circum corda et pulmones, quae actuantur a cerebris: quod vilia insecta etiam talibus gaudeant, notum est ab anatome illorum a quibusdam descripta, imprimis a Swammerdamo in ejus Bibliis Naturae.**** [3] Qui omnia naturae adscribunt, illi quidem vident talia, sed cogitant modo quod sint, et dicunt quod natura producat, et hoc dicunt quia averterunt mentem a cogitando de Divino, et qui averterunt se a cogitando de Divino, dum vident mirabilia in natura, non possunt rationaliter, minus spiritualiter[,] cogitare, sed cogitant sensualiter et materialiter, et tunc cogitant in natura ex natura, et non supra illam, similiter ut faciunt illi qui in inferno sunt, solum cum differentia a bestiis, quod rationalitate polleant, hoc est, quod possint intelligere, et sic aliter cogitare si***** velint.
* Prima editio: vegetabilium;
** Prima editio: invisibillbus
*** Prima editio: odoris,
**** Prima editio: natarae.
***** Prima editio: se

DAS n. 352 352. Illi qui averterunt se a cogitando de Divino, cum vident mirabilia in natura, et per id fiunt sensuales, non cogitant quod visus oculi* tam crassus sit, ut plura insectula videat sicut unum obscurum, et quod tamen unumquodvis eorum organizatum** sit ad sentiendum et ad se movendum, et sic quod praeditum sit fibris et vasis, tum corculis, fistulis pulmonicis, viscerulis ac cerebris, et quod haec contexta sint ex purissimis in natura, et quod contextus illi correspondeant alicui vitae, e qua minutissima eorum distincte aguntur. Cum visus oculi tam crassus est, ut plura talia, cum innumerabilibus*** in unoquovis, appareant ei sicut parvum obscurum, et tamen illi qui sensuales sunt ex illo visu cogitant et judicant, patet quam incrassata est mens eorum, et inde in qua caligine sunt de spiritualibus.
* Prima editio: oculi,
** Prima editio: organisatum
*** Prima editio: innumerabibus

DAS n. 353 353. Quisque ex visibilibus in natura potest se confirmare pro Divino, si vult, et quoque se confirmat qui de Deo cogitat ex vita; ut dum videt volatilia Coeli, quod quaelibet eorum species sciat sua alimenta, et ubi sunt, cognoscat ex sono et visu consocios, tum inter alios quinam eorum amici, et quinam inimici sunt, quod connubia jungant, congressus sciant, arte struant nidos, ibi ponant ova, incubent illis, tempus incubatus sciant, quo exacto excludunt pullos, illos tenerrime amant, sub alis fovent, escas porrigunt et alunt, hoc usque dum sui juris fiunt, et similia possunt agere, et procreare familiam ad perpetuandum suum genus. Omnis qui vult de influxu Divino per mundum spiritualem in naturalem cogitare, potest illum in his videre, potest etiam si vult corde suo dicere, tales scientiae non possunt in illos influere ex Sole per ejus lucis radios, est enim Sol, ex quo natura suum ortum et essentiam ducit, purus ignis, et inde radii lucis ejus prorsus mortui; et sic possunt concludere, quod talia sint ex influxu Divinae Sapientiae in ultima naturae.

DAS n. 354 354. Quisque ex visibilibus in natura pro Divino potest se confirmare, dum videt vermes, qui ex jucundo cujusdam cupidinis affectant et spirant mutationem status sui terrestris in statum quendam* analogum coelestis, et propterea repunt in loca, ac mittunt se sicut in uterum ut renascantur, et ibi fiant chrysallides,** aureliae, erucae, nymphae, et demum papiliones, et tunc hanc metamorphosin passi,*** et secundum speciem pulchris induti alis, evolant in aerem sicut in suum coelum, ac ibi genialiter ludunt, agunt connubia, ponunt ova, ac prospiciunt sibi posteritatem; ac interea victu amaeno et dulci ex floribus se nutriunt. Quis,**** qui pro Divino ex visibilibus naturae se confirmat, non videt aliquam imaginem terrestris status hominis in illis ut vermibus, et imaginem status coelestis in illis ut papilionibus: at illi qui pro natura se confirmant, vident quidem illa, sed quia coelestem hominis statum rejecerunt animo, vocant illa meros naturae instinctus.
* Prima editio: quendum
** Prima editio: chrysalides,
*** Prima editio: passae,
**** Prima editio: Quis non,

DAS n. 355 355. Quisque ex visibilibus in natura pro Divino se potest confirmare, dum attendit ad illa quae nota sunt de Apibus, quod sciant ex herbis et floribus colligere ceram, et exsugere mel, ac struere cellas sicut domunculas, et disponere illas in formam civitatis cum plateis per quas intrent et per quas exeant; quod e longinquo odorent flores et herbas, e quibus colligant ceras pro domo, ac mella pro victu, et quod illis referti revolent secundum plagam, ad suum alveare: sic prospiciunt sibi victum et habitationem pro ventura hyeme, sicut illam praeviderent et scirent: praeficiunt etiam sibi dominam sicut reginam, ex qua posteritas propagetur; et pro illa quasi aulam supra se struunt, cum satellitiis circum, quae cum tempus partus instat, vadit in comitatu a satellitiis a cellula in cellulam, et ponit ova, quae turba sequens circumlinit ne laedantur ab aere; inde illis nova soboles: postea, cum haec ad aetatem suam provecta est, ut similia possint facere, expellitur domo; ac expulsum examen se primum colligit, et inde in turma, ne consociatio dissipetur, evolat ad investigandum sibi domicilium: circa autumnum etiam inutiles fuci educuntur, et deprivantur alis, ne redeant, et escas suas, quibus nihil operae impenderunt, consumant, praeter plura; ex quibus constare potest, quod illis propter usum quem praestant Humano Generi, ex influxu e spirituali Mundo, sit forma regiminis qualis est apud homines in terris, imo apud angelos in coelis: quis cui ratio illibata est, non videt, quod talia* apud illos non sint ex Mundo naturali;** quid Sol a quo natura est, commune habet cum regimine aemulo et analogo regiminis coelestis. [2] Ex his et ex consimilibus aliis apud animalia bruta, confessor et cultor naturae confirmat se pro natura, cum confessor et cultor Dei ex iisdem confirmat se pro Divino; nam spiritualis homo videt spiritualia in illis, et naturalis homo videt naturalia in illis, ita quisque qualis est. Quod me attinet, talia mihi fuerunt testimonia influxus spiritualis in naturale, seu Mundi spiritualis in Mundum naturalem, ita a Divina Sapientia Domini. Expende etiam, num de aliqua forma regiminis, aut de aliqua lege civili, aut de aliqua virtute morali, aut de aliqua veritate spirituali, potes analytice cogitare, nisi Divinum ex Sapientia sua per Mundum spiritualem influat; quod ad me, non potui nec possum; animadverti enim perceptibiliter et sensibiliter influxum illum nunc intra 19 annos continue; quare hoc dico ex testato.
* Prima editio: ralia
** Prima editio: nuturali;

DAS n. 356 356. Num aliquod naturale pro fine potest habere usum, ac disponere usus in ordines et in formas; hoc non potest nisi quam Sapiens; ac universum ita ordinare et formare, non potest nisi Deus, Cui Infinita Sapientia est: quis alius, aut quid aliud[,] potest praevidere et providere omnia illa quae victus et amictus sint hominibus, victus ex fructibus terrae et ex animalibus, ac vestitus ex iisdem. Inter mirabilia est, quod viles illi vermes, qui vocantur bombyces, serico vestirent, et magnifice ornarent et foeminas et viros a Reginis et Regibus usque ad ancillas et famulos: et quod viles vermes, qui sunt apes, suppeditarent ceras pro luminaribus, ex quibus Templa et Aulae in splendore sunt. Haec et plura sunt auctoramenta exstantia, quod Dominus a Se per Mundum spiritualem operetur omnia quae in natura existunt.

DAS n. 357 357. His adjiciendum est, quod in Mundo spirituali mihi visi sint illi, qui pro natura ex visibilibus Mundi se confirmaverunt, usque ut Athei facti sint; et quod Intellectus eorum in luce spirituali apparuerit apertus infra, sed clausus supra, ex causa quia cogitatione spectarunt deorsum ad terram, et non sursum ad Coelum; supra sensuale, quod est infimum intellectus, apparuit sicut velamen, apud quosdam fulgurans ex igne infernali, apud quosdam atrum sicut fuliginis, et apud quosdam lividum sicut cadaveris. Caveat itaque quisque sibi a confirmationibus pro natura; confirmet se pro Divino[;] non deest supellex.

DAS n. 358 358. SAPIENTIA ANGELICA

DE

DIVINO AMORE

[ET DE

DIVINA SAPIENTIA]

————

PARS QUINTA

QUOD A DOMINO APUD HOMINEM CREATA ET FORMATA SINT DUO RECEPTACULA ET HABITACULA IPSIUS, QUAE VOCANTUR VOLUNTAS ET INTELLECTUS, VOLUNTAS PRO DIVINO AMORE IPSIUS, ET INTELLECTUS PRO DIVINA SAPIENTIA IPSIUS. Actum est de Divino Amore et de Divina Sapientia Dei Creatoris, qui est Dominus ab aeterno; et de Creatione Universi; nunc aliquid dicetur de Creatione hominis. Legitur quod Homo creatus sit in imaginem Dei secundum similitudinem Ipsius, Genes. I:26; per imaginem Dei ibi intelligitur Divina Sapientia, et per similitudinem Dei Divinus Amor, nam Sapientia non aliud est quam imago amoris, sistit enim amor se videndum et cognoscendum in sapientia, et quia ibi videtur et cognoscitur, est sapientia imago ejus; amor etiam est Esse vitae, et sapientia est Existere vitae ex illo: similitudo et imago Dei apparet perspicue apud angelos, elucet enim amor ab interiori in facie illorum, et sapientia in pulchritudine, et pulchritudo est forma amoris illorum: vidi et cognovi.

DAS n. 359 359. Homo non potest esse imago Dei secundum similitudinem Ipsius, nisi Deus sit in illo, et sit vita ejus ab intimo: quod Deus sit in homine, et ab intimo sit vita ejus, sequitur ex illis quae supra n. 4 ad 6* demonstrata sunt, quod Solus Deus sit vita, et quod homines et angeli sint recipientes vitae ab Ipso. Notum etiam est ex Verbo, quod Deus sit in homine, et quod mansionem apud illum faciat; et quia notum est ex Verbo, solenne est praedicatoribus dicere, ut praeparent se ad recipiendum Deum, ut intret in illos, ut sit in cordibus eorum, ut sint habitaculum Ipsius; similiter loquitur devotus in precibus; ita quidam apertius de Spiritu Sancto, quem credunt in ipsis esse, dum in sancto Zelo sunt, et ex illo cogitant, loquuntur et praedicant: quod Spiritus Sanctus sit Dominus, et non aliquis Deus qui est persona per se, in DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE DE DOMINO, n. [50,] 51, 52, 53, ostensum est: dicit enim Dominus[,] “In die illo cognoscetis, quod vos in Me, et Ego in vobis,[“] Joh. XIV:20.** Similiter Cap. XV:2,4,*** Cap. XVII:23.
* Prima editio: 6,
** Prima editio: XIV.21:
*** Prima editio: XV:24.

DAS n. 360 360. Nunc quia Dominus est Divinus Amor et Divina Sapientia, et haec duo essentialiter sunt Ipse, ut habitet in homine, et homini det vitam, necessum est, ut in homine creaverit et formaverit receptacula et habitacula Sui,* unum pro Amore, et alterum pro Sapientia. Haec receptacula et habitacula apud hominem vocantur Voluntas et Intellectus, receptaculum et habitaculum Amoris Voluntas, ac receptaculum et habitaculum Sapientiae Intellectus. Quod haec duo sint Domini apud hominem, et quod ex illis duobus sit omnis vita homini, videbitur in sequentibus.
* Prima editio: sui,

DAS n. 361 361. Quod duo illa, Voluntas et Intellectus, sint cuivis homini, et inter se distincta sicut amor et sapientia inter se, scitur et non scitur in Mundo; scitur ex communi perceptione, et non scitur ex cogitatione, et minus ex hac in descriptione: quis enim non ex communi perceptione scit, quod voluntas et intellectus sint duo distincta apud hominem; quisque enim id percipit dum audit, et quoque dicere potest alteri, “Hic bene vult, sed non bene intelligit; at hic bene intelligit, sed non bene vult; amo illum qui bene intelligit et bene vult, sed non amo illum qui bene intelligit et male vult:” at cum ille cogitat de voluntate et intellectu, non illa duo facit et distinguit, sed confundit; causa est quia cogitatio communicat cum visu corporis; ille adhuc minus comprehendit quod voluntas et intellectus duo distincta sint, cum scribit; causa est, quia tunc cogitatio communicat cum sensuali, quod est proprium hominis: inde est, quod quidam possint bene cogitare et loqui, sed usque non bene scribere; hoc commune est apud sexum foemininum. [2] Simile est cum rebus aliis multis. Quis non ex communi perceptione novit, quod homo qui bene vivit, salvetur, et qui male vivit condemnetur; tum quod homo qui bene vivit inter angelos veniat, et ibi videat, audiat, et loquatur sicut homo: ut et, quod illi conscientia sit, qui facit justum ex justo, ac rectum ex recto: at si recedit a communi perceptione, et submittit illa cogitationi, tunc non scit quid conscientia, nec quod anima possit videre, audire et loqui sicut homo, nec quod bonum vitae sit nisi quam dare pauperibus: ac si ex cogitatione scribis illa, confirmas illa per apparentias et fallacias, ac per verba soni et nullius rei: inde est, quod plures eruditi, qui multum cogitaverunt, et plus qui scripserunt, communem perceptionem apud se debilitaverint et obscuraverint, imo destruxerint; et quod simplices clarius videant, quid bonum et verum, quam qui credunt se super illos sapere. [3] Communis illa perceptio est ex influxu e Coelo, ac cadit in cogitationem usque ad visum, at cogitatio separata a communi perceptione cadit in imaginationem, ex visu et ex proprio. Quod ita sit, experiaris; dic alicui, qui in communi perceptione est, aliquod verum, et videbit; dic quod simus, vivamus et moveamur a Deo et in Deo, et videbit; dic quod Deus habitet in amore et in sapientia apud hominem, et videbit; dic porro, quod voluntas sit receptaculum amoris, et intellectus receptaculum sapientiae, et explica paulum, et videbit; dic quod Deus sit ipse Amor et ipsa Sapientia, et videbit; interroga quid conscientia, et dicet: at dic eadem alicui Erudito, qui non ex communi perceptione cogitaverat, sed ex principiis vel ex ideis captis per visum e mundo[;] is non videbit. Expende postea, quis sapientior.

DAS n. 362 362. QUOD* VOLUNTAS ET INTELLECTUS, QUAE SUNT RECEPTACULA AMORIS ET SAPIENTIAE, SINT IN CEREBRIS IN TOTO** ET*** IN QUALIBET PARTE EORUM, ET INDE IN CORPORE IN TOTO ET IN QUALIBET PARTE EJUS. Haec demonstranda sunt hoc ordine. I. Quod Amor et Sapientia, et inde Voluntas et Intellectus, faciant ipsam vitam hominis. II. Quod vita hominis sit in principiis suis in Cerebris, et in principiatis in corpore. III. Quod qualis vita est in principiis, talis sit in toto et in qualibet parte. IV. Quod vita per principia illa sit ex qualibet parte in toto, et ex toto in qualibet parte. V. Qualis est amor, talis est sapientia,**** et inde talis est homo.
* Prima editio: QNOD
** Prima editio: TORO
*** Prima editio: FT
**** Prima editio: sapieutia,

DAS n. 363 363. I. Quod Amor et Sapientia, et inde Voluntas et Intellectus, faciant ipsam vitam hominis. Vix aliquis scit quid vita[;] cum quis cogitat de illa, apparet sicut sit quoddam volatile, cujus idea non datur: hoc apparet, quia nescitur quod Solus Deus sit vita, et quod vita Ipsius sit Divinus Amor et Divina Sapientia; inde patet quod non aliud sit vita apud hominem, et quod in gradu quo recipit sit apud illum vita. Notum est, quod a Sole procedat calor et lux, et quod omnia universi sint recipientia, et quod in gradu quo recipiunt incalescant et luceant: ita quoque a Sole ubi est Dominus, a quo procedens calor est Amor, et procedens lux est Sapientia, ut in PARTE SECUNDA ostensum est. Ex his duobus itaque, quae procedunt a Domino ut* Sole, est vita. [2] Quod amor et sapientia a Domino sit vita, constare etiam potest ex eo, quod homo sicut amor recedit ab illo, torpescat, et sicut sapientia recedit, stupescat, et si prorsus recederent, exstingueretur. Sunt plura amoris, quae alia nomina sortita sunt, quia sunt derivationes, sicut affectiones, cupidines, appetitus, et eorum voluptates et jucunditates; et sunt plura sapientiae, sicut perceptio, reflexio, recordatio, cogitatio, intentio ad rem: et sunt plura utriusque tam amoris quam sapientiae, ut consensus, conclusio, et determinatio ad actum, praeter alia: sunt quidem omnia illa utriusque, sed denomi nantur a potiori et propiori.** [3] Ex illis duobus ultimo derivantur sensationes, quae sunt visus, auditus, odoratus, gustus et tactus, cum earum jucundis et amaenis: ex apparentia est quod oculus videat, sed intellectus videt per oculum, quare etiam dicitur videre de intellectu; apparentia est, quod auris audiat, sed intellectus audit per aurem, quare etiam audire dicitur de attentione et auscultatione quae est intellectus; apparentia*** est quod nares odorent, et quod**** lingua gustet, sed intellectus ex sua perceptione odorat, et quoque gustat, quare etiam dicitur de perceptione odorare et gustare: et sic porro. Omnium horum et illorum fontes sunt amor et sapientia: ex quo constare potest, quod haec duo faciant vitam hominis.
* Prima editio: nt
** Prima editio: propiori:
*** Prima editio: apparenria
**** Prima editio: qnod

DAS n. 364 364. Quod Intellectus sit receptaculum sapientiae, quisque videt, at quod voluntas sit receptaculum amoris, pauci vident; causa est, quia voluntas nihil agit ex se, sed agit per intellectum; tum quia cum amor voluntatis transit in sapientiam intellectus, primum abit in af-fectionem, et sic transit, et affectio non percipitur nisi per aliquod volupe cogitandi, loquendi et faciendi, ad quod non attenditur: quod* tamen inde sit, patet ex eo,** quod quisque velit quod amat, et quod non velit quod non amat.
* Prima editio: qnod
** Prima editio: eo.

DAS n. 365 365. II. Quod vita hominis in principiis sit in Cerebris, et in principiatis in Corpore: in principiis est in primis suis, et in principiatis est in productis et formatis a primis; et per vitam in principiis intelligitur voluntas et intellectus. Haec bina sunt, quae in Cerebris in suis principiis sunt, et in Corpore in suis principiatis. Quod principia seu prima vitae sint in Cerebris, constat 1.* ex ipso sensu, quod dum homo intendit mentem et cogitat, percipiat se in Cerebro cogitare; intrahit sicut visum oculi, ac frontem tenet intensam, et percipit quod intus sit speculatio, maxime intra frontem, et aliquid superius. [2] 2. Ex formatione hominis in utero; quod Cerebrum seu caput sit primum, et quod illud diu postea grandius sit corpore. [3] 3. Quod caput sit supra, et corpus infra; et secundum ordinem est, ut superiora agant in inferiora, et non vicissim. [4] 4.** Quod laeso cerebro vel in utero, vel ex vulnere, vel ex morbo, vel ex nimia intensione, cogitatio labefactetur, et quandoque mens deliret. [5] 5. Quod omnes sensus externi corporis, qui sunt visus, auditus, olfactus, gustus, una cum sensu universali qui est tactus, tum etiam loquela, sint in anteriore parte capitis, quae vocatur facies, ac immediate per fibras cum cerebris communicent ac vitam suam sensitivam et activam inde trahant. [6] 6. Inde est, quod affectiones quae sunt amoris in quadam effigie appareant in facie, et quod cogitationes quae sunt sapientiae, in quadam luce in oculis. [7] 7. Ex anatome etiam scitur, quod omnes fibrae e cerebris per cervicem in corpus descendant, et non aliquae e corpore per cervicem in cerebra ascendant: et ubi fibrae in suis principiis ac primis sunt, ibi est vita in suis principiis ac primis: quis sustinet negare, quin origo vitae sit, ubi origo fibrarum. [8] 8. Dic alicui qui in perceptione communi est, ubinam est cogitatio, aut ubinam cogitat,*** et respondebit, quod in capite: at dic postea alicui, qui assignavit animae sedem vel in quadam glandula, vel in corde, vel alibi, ubinam affectio et inde cogitatio in suo primo, annon in Cerebro, et respondebit quod non, vel quod non sciat; causam hujus inscitiae videas supra n. 361.
* Prima editio: 1 (absque interpuncto)
** Prima editio: . 4.
*** Prima editio: cogitas,

DAS n. 366 366. III. Quod qualis vita est in principiis, talis sit in toto et in qualibet parte ejus. Hoc ut percipiatur, dicetur ubinam illa principia in Cerebris sunt, et quomodo derivantur. Ubinam illa principia in cerebris sunt, patet ex Anatomia; ex hac notum est, quod bina Cerebra sint, et quod illa continuentur a Capite in spinam dorsi; et quod illa consistant ex binis substantiis, quae vocantur substantia corticalis* et substantia medullaris; et quod substantia corticalis consistat ex innumerabilibus quasi** glandulis, et substantia medullaris ex innumerabilibus quasi fibris: nunc quia glandulae illae sunt capita fibrillarum, sunt etiam principia illarum; fibrae enim ex illis inchoant, et deinde procedunt, et successive se confasciant in nervos, ac confasciatae seu nervi factae descendunt ad organa sensoria in facie, et ad organa motoria in corpore, et formant illa: consule aliquem scientiae anatomicae peritum, et confirmaberis. [2] Substantia illa corticalis seu glandularis facit superficiem cerebri, tum superficiem corporum striatorum, ex quibus Medulla oblongata, et facit medium Cerebelli, et quoque medium Medullae spinalis: substantia autem medullaris seu fibrillaris ubivis inchoat et procedit exinde, et ex hac sunt nervi, ex quibus omnia corporis: quod ita sit, autopsia*** docet. Qui haec sciunt**** vel ex scientia anatomica, vel ex confirmatione ex illis qui in ea scientia sunt, possunt videre, quod vitae principia non alibi sint, quam ubi sunt initia fibrarum, et quod fibrae non possint ex se, sed ex illis pro cedere. [3] Sunt principia seu initia illa, quae apparent ut glandulae, paene innumerabilia; multitudo illorum comparari potest multitudini stellarum in universo; et multitudo fibrillarum ex illis comparari potest multitudini radiorum exeuntium e stellis, et [qui] ferunt calorem et lucem illarum in terras. Multitudo glandularum istarum etiam comparari potest multitudini societatum angelicarum in Coelis, quae etiam innumerae sunt, et in simili ordine, ut mihi dictum est, et multitudo fibrillarum exeuntium ex illis glandulis comparari potest spiritualibus veris et bonis, quae similiter sicut radii exinde defluunt. Inde est, quod homo sit sicut universum, et sicut Coelum in minima forma; ut supra passim dictum et ostensum est.***** Ex his constare potest, quod qualis vita est in principiis, talis sit in principiatis; seu qualis vita est in suis primis in Cerebris, talis sit in ortis ex illis in Corpore.
* Prima editio: corticalis,
** Prima editio: qnasi
*** Prima editio: avtopsia
**** Prima editio: scit
***** Prima editio: est (absque interpuncto)

DAS n. 367 367. IV. Quod vita per principia illa sit ex qualibet parte in toto, et ex toto in qualibet parte, est quia totum, quod est cerebrum et simul corpus, originitus non consistit nisi ex fibris quae procedunt* ex suis principiis in cerebris[;] non aliunde est origo, ut patet ex illis quae mox supra n. 366, ostensa sunt; inde ex qualibet parte est totum: quod etiam vita per principia illa ex toto sit in qualibet parte, est quia totum subministrat cuilibet parti suum pensum et requisitum, et per id facit ut sit pars in toto; verbo[,] totum existit ex partibus, et partes subsistunt ex toto: quod talis reciproca communio sit, et per illam conjunctio, patet a multis in corpore. Est enim simile ibi, sicut in Civitate, Republica et Regno, quod commune existat ex hominibus qui sunt partes, et quod partes seu homines subsistant ex communi. Simile est cum omni re, quae in aliqua forma est; maxime in homine.
* Prima editio: pocedunt

DAS n. 368 368. V. Qualis est amor[,] talis est sapientia, et inde talis est homo: nam qualis est amor et sapientia, talis est voluntas et intellectus, voluntas enim est receptaculum amoris, ac intellectus est receptaculum sapientiae, ut supra ostensum est, et haec duo faciunt hominem, et ejus quale. Amor est multiplex, et tam multiplex* ut varia ejus sint indefinita; ut constare potest ex Humano Genere in terris et in Coelis; non datur unus homo et unus angelus alteri ita similis, ut nulla distinctio sit[;] est amor qui distinguit, quisque enim est suus amor: putatur quod sapientia distinguat, sed sapientia est ex amore[;] est forma ejus; nam amor est esse vitae, et sapientia est existere vitae ex illo esse. [2] Creditur in mundo, quod intellectus faciat hominem; sed hoc creditur, quia intellectus potest elevari in lucem coeli, ut supra ostensum est, et homo sic apparere sicut sapiens[;] sed tametsi** id intellectus quod transcendit [amorem], hoc est, quod non est amoris, apparet*** quod sit hominis, ita quod homo talis sit, usque**** est [modo] apparentia; id enim intellectus quod transcendit, est quidem amoris sciendi et sapiendi, sed non est simul amoris applicandi vitae id quod***** scit et sapit; quare id in Mundo vel tempore recedit, vel extra res memoriae in terminis ut deciduum moratur; quapropter post mortem separatur, et non plus remanet, quam quod cum amore proprio spiritus concordat. [3] Quia amor facit vitam hominis, et sic ipsum hominem, ideo sunt omnes societates coeli, et omnes angeli in societatibus, ordinati secundum affectiones quae sunt amoris, et nulla societas et in societate nullus angelus secundum aliquid intellectus separatum ab amore ejus: similiter in infernis et illorum societatibus, sed secundum amores coelestibus amoribus oppositos. Ex his constare potest, quod qualis est amor, talis sit sapientia, et quod inde talis sit homo.
* Prima editio: mnltiplex
** sed tametsi ubi in prima editione sed usque
*** apparet ubi in prima editione hoc apparet
**** Prima editio: sed
***** Prima editio: qnod

DAS n. 369 369. Agnoscitur quidem, quod homo talis sit, qualis est ejus amor regnans, sed modo talis quoad mentem et animum, non autem quoad corpus, ita non totus talis: at ex pluri experientia in Mundo spirituali notum mihi factum est, quod homo a capite ad calcem, seu a primis in capite ad ultima in corpore, talis sit qualis ejus amor est: omnes enim in illo Mundo sunt formae amoris sui, angeli formae amoris coelestis, et diaboli formae amoris infernalis[;] hi sunt deformes facie et corpore, illi autem formosi et facie et corpore; et dum impugnatur illorum amor, facies illorum mutantur, et si multum impugnatur, quoad totum disparantur; hoc peculiare est in illo mundo: ita fit, quia corpus eorum unum facit cum mente illorum. [2] Causa ex supradictis patet, quod omnia corporis principiata sint, hoc est, contexta per fibras ex principiis, quae sunt receptacula amoris et sapientiae, et cum principia talia sunt, non possunt principiata alia esse, quare quo principia abeunt, principiata sequuntur[;] non possunt separari. Inde est, quod qui Mentem suam elevat ad Dominum, ille totus ad Dominum elevatus sit; et quod qui mentem ad infernum* dejicit, ille totus illuc dejectus sit: quare homo totus secundum amorem vitae ejus, vel in Coelum vel in Infernum** venit. Ex Sapientia Angelica est, quod Mens hominis sit homo, quia Deus est Homo; et quod corpus sit externum mentis quod sentit et agit; et quod sic unum sint, et non duo.
* Prima editio: infernem
** in Infernum ubi in prima editione In infernum


DAS n. 370 370. Observandum* est, quod ipsae formae membrorum, organorum et viscerum hominis quoad ipsam contexturam sint ex fibris oriundis ex principiis suis in Cerebris, sed quod fixentur per substantias et materias quales sunt in terris, et ex terris in aere et aethere, quod fit medio sanguine; quare ut omnia corporis in sua formatione subsistant, et sic in functionibus suis permaneant, homo nutriendus est cibo materiali, et jugiter redintegrandus.
* Prima editio: Obseruandum

DAS n. 371 371. QUOD CORRESPONDENTIA VOLUNTATIS CUM CORDE, ET INTELLECTUS CUM PULMONE SIT. Hoc in hac serie demonstrandum est. I. Quod omnia Mentis se referant ad Voluntatem et Intellectum, et omnia corporis ad Cor et Pulmonem. II. Quod correspondentia voluntatis et intellectus sit cum corde et pulmone, et inde correspondentia omnium mentis cum omnibus corporis. III. Quod voluntas* correspondeat cordi. IV. Quod intellectus correspondeat pulmoni. V. Quod per correspondentiam illam detegi possint multa arcana de voluntate et intellectu, ita quoque de amore et sapientia. VI. Quod Mens hominis sit ejus spiritus, et quod spiritus sit homo, et quod corpus sit externum per quod mens seu spiritus sentit et agit in suo Mundo. VII. Quod conjunctio spiritus hominis cum corpore sit per correspondentiam voluntatis et intellectus ejus cum corde et pulmone ejus, et disjunctio per non correspondentiam.
* Prima editio: volnntas

DAS n. 372 372. I. Quod omnia Mentis se referant ad voluntatem et intellectum, et omnia Corporis ad cor et pulmonem. Per Mentem non aliud intelligitur quam voluntas et intellectus, quae in suo complexu sunt omnia quae hominem afficiunt, et quae homo cogitat, ita omnia quae affectionis et cogitationis hominis sunt; illa quae afficiunt hominem sunt voluntatis ejus, et illa quae homo cogitat, sunt intellectus ejus. Quod omnia cogitationis hominis sint ejus Intellectus, scitur, quoniam homo cogitat ex intellectu; at quod omnia affectionis hominis sint ejus voluntatis, non ita scitur; quod non ita sciatur, est causa, quia homo cum cogitat, non attendit ad affectionem, sed solum ad illa quae cogitat; sicut cum audit loquentem, non attendit ad sonum, sed ad ipsam loquelam, cum tamen affectio in cogitatione* similiter se habet sicut sonus in loquela, quare ex sono loquentis cognoscitur affectio ejus, et ex loquela cogitatio ejus. [2] Quod affectio sit voluntatis, est quia omnis affectio est amoris, et amoris receptaculum est voluntas, ut supra ostensum est. Qui non scit quod affectio sit voluntatis, confundit affectionem cum intellectu, dicit enim unum esse cum cogitatione, at usque non unum sunt, sed ut unum agunt; quod confundantur, patet a communi loquela, quod dicatur, hoc cogito facere, hoc est, hoc volo facere; quod autem duo sint, patet etiam a communi loquela, quod dicatur, de hac re volo cogitare, et cum de illa cogitat, inest affectio voluntatis cogitationi intellectus, sicut sonus inest loquelae, ut dictum est. Quod omnia corporis se referant ad cor et pulmonem, notum est; sed quod correspondentia sit cordis et pulmonis cum voluntate et intellectu, non notum est; quare de hac re in sequentibus agetur.**
* Prima editio: cogitatioine
** Prima editio: agetur,

DAS n. 373 373. Quoniam Voluntas et Intellectus sunt receptacula amoris et sapientiae, ideo sunt illa duo* formae organicae, seu formae ex purissimis substantiis organizatae; ut enim receptacula sint, erunt tales: non obstat, quod organizatio illorum non pateat coram oculo[;] est intra ejus visum, etiam exaltatum per microscopia: intra visum etiam sunt minima insecta, in quibus etiam sunt sensoria et motoria, sentiunt enim, ac gradiuntur et volant; quod etiam illis sint cerebra, corda, fistulae pulmonares, viscera, ex anatome illorum per microscopia a perspicacibus detectum est; cum ipsa insectula non patent coram visu, et minus adhuc viscerula ex quibus,** et non negatur quin illa usque ad singula in illis organizata sunt, quomodo tunc dici potest, quod non bina receptacula amoris et sapientiae, quae vocantur voluntas et intellectus, formae organicae sint; [2] quomodo potest amor et sapientia, quae sunt vita a Domino, agere in non subjectum, aut in aliquod quod non substantialiter existit[;] quomodo alioquin potest cogitatio inhaerere, et aliquis ex cogitatione non inhaerente loqui; estne Cerebrum, ubi cogitatio existit, plenum, et unumquodvis ibi organizatum; ipsae formae organicae ibi coram nudo oculo etiam apparent, et exstanter in substantia corticali receptacula voluntatis et intellectus in principiis suis, ubi sicut parvae glandulae conspiciuntur, de qua re videatur supra n. 366. Ne quaeso ex idea vacui de his cogites[;] vacuum est nihilum, et in nihilo nihil fit, et ex nihilo nihil existit; de idea vacui videatur supra n. 82.
* Prima editio: duo,
** Prima editio: quibus;

DAS n. 374 374. II. Quod Correspondentia* voluntatis et intellectus sit cum corde et pulmone, et inde correspondentia omnium mentis cum omnibus corporis: hoc novum est, quia hactenus non notum, ex causa quia non notum fuit quid spirituale, et quae differentia ejus a naturali, et inde non notum quid correspondentia; correspondentia enim est spiritualium cum naturalibus, et per illam conjunctio eorum. Dicitur quod hactenus non notum fuerit, quid spirituale, et quae ejus correspondentia cum naturali, et inde quid correspondentia, sed usque utrumque potuit notum esse; quis non scit quod affectio et cogitatio sint spirituales, et inde quod omnia affectionis et cogitationis sint spiritualia; quis non scit, quod actio et loquela sint naturales, et inde omnia quae actionis et loquelae sunt, naturalia sint: quis non scit, quod affectio et cogitatio, quae spirituales sunt, faciant ut homo agat et loquatur: quis inde non scire potest, quid correspondentia spiritualium cum naturalibus; annon cogitatio facit ut lingua loquatur, et affectio una cum cogitatione ut corpus agat; sunt duo distincta[;] cogitare possum et non loqui, et velle possum et non agere, et scitur quod corpus non cogitet et non velit, sed quod cogitatio cadat in loquelam et voluntas in actionem. [2] Annon etiam affectio elucet ex facie, et sistit ibi typum sui; hoc quisque novit[;] estne affectio in se spectata spiritualis, ac mutationes faciei, quae etiam vultus vocantur, sunt naturales: quis non inde potuit concludere, quod correspondentia sit, et inde quod correspondentia omnium mentis sit cum omnibus corporis;** et quia omnia mentis se referunt ad affectionem et cogitationem, seu quod idem est, ad voluntatem et intellectum, et omnia corporis ad cor et pulmonem, quod correspondentia sit voluntatis cum corde, ac intellectus cum pulmone. [3] Quod talia non nota fuerint, tametsi nota potuerunt esse, est causa, quia homo tam externus factus est, ut nihil nisi quam naturale voluerit agnoscere[;] hoc jucundum amoris ejus fuit, et inde jucundum intellectus ejus fuit, quare elevare cogitationem supra naturale ad quoddam spirituale separatum a naturali injucundum ei fuit; ideo non potuit aliter ex naturali suo amore et ejus jucundo cogitare, quam quod spirituale esset purius naturale, ac correspondentia esset aliquod influens per continuum: imo mere naturalis homo*** non potest separatum quid a naturali cogitare[;] hoc illi est nihilum. [4] Causa [altera] quod illa non visa et inde nota hactenus fuerint, est quoque quod omnia religionis, quae vocantur spiritualia, removerint e conspectu hominis per dogmaticum in toto Christiano Orbe, quod Theologica, quae sunt spiritualia, quae Concilia et quidam Antesignani concluserunt, caece credenda sint, quia, ut dicunt, intellectum transcendunt; inde quidam putaverunt spirituale esse sicut avis quae volat supra aerem in aethere, quo oculus visu non pertingit; cum tamen est sicut Avis paradisiaca, quae volat prope oculum, et pulchris suis alis tangit pupillam ejus, et vult videri: per visum oculi intelligitur visus intellectualis.
* Prima editio: Gorrespondentia
** Prima editio: corporis:
*** Prima editio: homo,

DAS n. 375 375. Correspondentia voluntatis et intellectus cum corde et pulmone non potest nude confirmari, hoc est, solum per rationalia, sed potest per effectus: hoc simile est sicut est cum rerum causis[;] hae quidem rationaliter possunt videri, sed non clare nisi per effectus, sunt enim causae in illis, et se per illos dant* videndas; mens nec prius se de causis confirmat; effectus hujus correspondentiae in sequentibus tradentur. Sed ne aliquis de Correspondentia hac illabatur in ideas ex hypothesibus de anima captas, perlegat prius illa quae in praecedente Articulo ostensa sunt, ut quae n. 363, 364,** Quod Amor et Sapientia, et inde Voluntas et Intellectus, faciant ipsam vitam hominis;*** n. 365, Quod vita hominis sit in principiis in Cerebris, et in principiatis in Corpore[;] n. 366,**** Quod qualis vita est in principiis, talis sit in toto et in qualibet parte[;] n. 367, quod vita per principia illa sit ex qualibet parte in toto, et ex toto in qualibet parte[;] n. 368,***** Quod qualis est amor, talis sit sapientia, et inde talis sit homo.
* Prima editio: dat
** Prima editio: 364:
*** Prima editio: hominis.,
**** Prima editio: 366.
***** Prima editio: 368.

DAS n. 376 376. Hic confirmationis gratia licet afferre repraesentationem Correspondentiae voluntatis et intellectus cum corde et pulmone visam in Coelo apud angelos: formabant illi per mirabilem et nullis vocibus expressibilem fluxionem in gyros, instar cordis et instar pulmonis cum omnibus contexturis interioribus quae in illis, et tunc sequebantur fluxum Coeli; nam Coelum connititur in tales formas ex influxu amoris et sapientiae* a Domino; et sic repraesentabant conjunctionem cordis et pulmonis, et simul tunc correspondentiam illorum cum amore voluntatis et cum sapientia intellectus; hanc correspondentiam et unionem vocabant conjugium coeleste,** dicentes, quod simile sit in toto corpore, ac in singulis ejus membris, organis et visceribus, cum illis quae ibi sunt cordis et pulmonis: ac ubi non cor et pulmo agit, et unumquodvis suas vices, ibi non possit dari aliquis motus vitae a principio aliquo voluntario, nec aliquis sensus vitae a principio aliquo intellectuali.
* Prima editio: sapienriae
** Prima editio: coeleste:

DAS n. 377 377. Quoniam in nunc sequentibus agitur de Correspondentia Cordis et Pulmonis cum Voluntate et Intellectu, et super hac fundatur Correspondentia omnium corporis, quae vocantur membra totius, organa sensuum, et viscera corporis; et quoniam correspondentia naturalium cum spiritualibus hactenus ignota fuerat, et usque ample ostensa est in binis Operibus, quorum unum agit* de COELO ET INFERNO, et alterum de Sensu spirituali Verbi in Genesi et in Exodo, quae vocantur ARCANA COELESTIA, velim hic indicare, quid in illis binis operibus de Correspondentia scriptum et ostensum est. In OPERE DE COELO ET INFERNO, de Correspondentia omnium Coeli cum omnibus hominis, n. 87 ad 102. De Correspondentia omnium Coeli cum omnibus telluris, n. 103 ad 115. In Opere de Sensu Spirituali Verbi in Genesi et Exodo, quae vocantur ARCANA COELESTIA, De Correspondentia faciei et ejus vultuum cum affectionibus mentis, n. 1568, 2988, 2989, 3631, 4796, 4797, 4800,** 5165,*** 5168, 5695, 9306. De Correspondentia Corporis quoad ejus gestus et actiones cum intellectualibus et voluntariis, n. 2988, 3632, 4215. De Correspondentia sensuum in communi, n. 4318 ad 4330. De Correspondentia oculorum et eorum visus, n. 4403 ad 4420. De Correspondentia narium et odoris, n. 4624 ad 4633.**** De Correspondentia aurium et auditus,***** n. 4652 ad 4659.****** De Correspondentia linguae et gustus, n. 4791 ad 4805. De Correspondentia manuum, brachiorum, humerorum et pedum, n. 4931 ad 4952.******* De Correspondentia lumborum et membrorum generationis, n. 5050 ad 5061.******** De Correspondentia Viscerum interiorum corporis, in specie ventriculi, thymi, cisternae et ductuum chyli, mesenterii[,] n. 5171 ad 5180, 5181.******** De Correspondentia lienis, n. 9698. De Correspondentia Peritonei, Renum et Vesicae, n. 5377 ad 5390.********** De Correspondentia hepatis, tum ductus hepatici, cystici, et pancreatici, n. 5183 ad 5185. De Correspondentia intestinorum, n. 5392 ad 5395, 5379. De Correspondentia ossium, n. 5560 ad 5564. De Correspondentia cutis, n. 5552*********** ad 5559.************ De Correspondentia Coeli cum homine, n. 911, 1900, 1928,************* 2996, 2998, 3624 ad 3648,************** 3741 ad 3745, 3884, 4041,*************** 4279, 4523,**************** 4524, 4525, 6013, 6057, 9279, 9632. Quod omnia, quae in Mundo naturali et in tribus ejus regnis sunt, correspondeant omnibus quae in Mundo spirituali apparent, n. 1632, 1881, 2758, 2760 ad 2763,***************** 2987***************** ad 3002,******************* 3213 ad 3226,******************** 3483, 3624 ad 3648,********************* 4044, 4053, 4116,********************* 4366, 4939, 5116, 5377, 5428, 5477,********************** 8211, 9280. Quod omnia quae in Coelis apparent, sint Correspondentiae, n. 1521, 1532, 1619 ad 1625, 1807, 1808, 1971, 1974, 1977, 1980, 1981, 2299, 2601, 3213 ad 3226, 3348, 3350, 3475,************************ 3485, 3748, 9481, 9570, 9576, 9577. De Correspondentia sensus literae Verbi et sensus spiritualis ejus ubivis ibi actum est, de qua etiam videatur in DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE DE SCRIPTURA SACRA,************************* n. 5 ad 26, 27 ad 69.
* Prima editio: agitur
** Prima editio: 4880.
*** Prima editio: 5195.
**** Prima editio: 4634.
***** Prima editio: auditus.
****** Prima editio: 4634.
******* Prima editio: 4953.
******** Prima editio: 5062.
********* Prima editio: 5189.
********** Prima editio: 5396.
*********** Prima editio: 5552.
************ Prima editio: 5573.
************* Prima editio: 1982.
************** Prima editio: 3649.
*************** Prima editio: 4091.
**************** Prima editio: 4423.
***************** 2760 ad 2763 ubi in prima editione 2890 ad 2893. Sed est lectio incerta. Fortasse 2990 ad 2993 legendum est, et tunc ut lapsus pennae omittendum, quia postea legitur 2897 ad 3043, per errorem typo impressum pro 2987 ad 3003, ut videtur.
****************** Prima editio: 2897
******************* Prima editio: 3043
******************** Prima editio: 3227
********************* Prima editio: 3649.
********************** Lectio incerta. Prima editio: 4156.
*********************** Prima editio: 4477.
************************ Prima editio: 3457.
************************* Prima editio: DE DOMINO,

DAS n. 378 378. III. Quod Voluntas correspondeat Cordi, non ita clare singillatim, sicut ex Voluntate lustrata in effectibus, ut supra dictum est, constare potest: singillatim constare potest ex eo, quod omnes affectiones quae sunt amoris inducant mutationes cordi quoad motitationes ejus, ut patet a pulsu arteriarum, quae cum corde synchrone agunt; mutationes et motitationes ejus secundum affectiones amoris sunt innumerae; illae quae per digitum sentiuntur sunt* modo, quod pulset lente vel celeriter, alte vel humiliter, molliter vel duriter, aequaliter vel inaequaliter, et sic porro; ita aliter in laetitia quam in tristitia, aliter in tranquillitate animi quam in iracundia, aliter in intrepiditate quam in timore, aliter in morbis calidis quam in frigidis, et sic porro. [2] Quoniam Cordis motus, qui vocantur systole et diastole, secundum affectiones amoris cujusvis ita mutantur et variantur, ideo plures ex antiquis, et ex illis aliqui hodierni, adscripserunt cordi affectiones, et quoque domicilium illarum ibi statuerunt; ex eo in communem sermonem venit dicere Cor magnanimum et timidum, cor laetum et triste, Cor molle et durum, Cor magnum et pusillum, Cor integrum et fractum, Cor carneum et lapideum; pinguis, mollis, mitis Corde, dare Cor ad faciendum, dare Cor unum, dare Cor novum, reponere Corde, recipere Corde, non ascendit super Cor, obfirmare se Corde, amicus Cordis; inde dicitur Concordia, Discordia, Vecordia, et similia plura quae amoris et ejus affectionum sunt. Similiter loquitur Verbum, ex causa quia Verbum per Correspondentias conscriptum est. Sive dicas amorem sive voluntatem, idem est, quoniam amoris receptaculum est voluntas, ut supra dictum est.
* Prima editio: suut

DAS n. 379 379. Quod in homine, et in quovis animali, sit Calor vitalis, notum est, sed unde ejus origo, non notum est; quisque de eo ex conjectura loquitur, quare qui non sciverunt aliquid de Correspondentia naturalium cum spiritualibus, originem ejus adscripserunt calori solis, quidam activitati partium, quidam ipsi vitae, sed quia non sciverunt quid vita, solum in dicendo id substiterunt. Qui autem scit, quod Correspondentia sit amoris et ejus affectionum cum corde et ejus derivationibus, scire potest quod amor sit origo caloris vitalis; Amor enim procedit a Sole spirituali ubi Dominus, ut Calor, et quoque ab angelis sentitur ut Calor; hic Calor spiritualis, qui in sua essentia est amor, est qui per correspondentiam influit in Cor et ejus sanguinem, et indit ei calorem, et simul vivificat: [2] quod homo secundum amorem suum et ejus gradum incalescat et quasi ignescat, et quod secundum decrescentiam ejus torpescat et frigescat, notum est; nam sentitur et videtur[;] sentitur ex calore totius corporis, et videtur ex rubore faciei; ac vicissim exstinctio ejus sentitur ex frigore corporis, et videtur ex pallore faciei. Quia Amor est vita hominis,* ideo Cor est primum et ultimum vitae ejus: et quia Amor est vita hominis, et anima vitam suam agit in corpore per sanguinem, ideo sanguis in Verbo vocatur anima, Genes. IX:4, Levit. XVII:14. Quid per animam in vario sensu intelligitur, dicetur in sequentibus.
* Prima editio: homiuis,

DAS n. 380 380. Quod sanguis rubeat, est quoque ex correspondentia cordis et sanguinis cum amore et ejus affectionibus: in spirituali enim Mundo sunt colores omnis generis[;] color ruber et albus sunt illorum fundamentales, ac reliqui ex illis et ex oppositis illorum, quae sunt igneum furvum et nigrum, trahunt suas varietates; color ruber ibi correspondet amori, et color albus correspondet sapientiae. Quod Color ruber correspondeat amori, est quia ex igne Solis ibi ducit originem, et quod color* albus correspondeat sapientiae, est quia a luce Solis ibi ducit originem; et quia correspondentia est amoris cum corde, inde sanguis non potest non rubere, et indicare originem suam. Inde est quod in Coelis ubi amor in Dominum regnat, lux flammea sit, et angeli ibi induti sunt vestibus purpureis; et in Coelis ubi sapientia regnat, lux candida sit, et angeli ibi induti sunt vestibus albis byssinis.
* Prima editio: calor

DAS n. 381 381. Sunt Coeli in duo Regna distincti, quorum unum vocatur Coeleste, alterum Spirituale; in Regno Coelesti regnat amor in Dominum, et in Regno Spirituali regnat sapientia ex illo amore; illud Regnum, ubi regnat amor, vocatur Cardiacum Coeli, et illud Regnum, ubi regnat sapientia, vocatur Pulmonicum Coeli. Sciendum est, quod universum Coelum angelicum in suo complexu referat unum Hominem, et coram Domino appareat sicut unus homo; quare Cor ejus facit unum Regnum, et Pulmo ejus facit* alterum: est enim Motus cardiacus et Pulmonicus in communi in toto Coelo, et inde in particulari in quovis angelo; et communis motus cardiacus et pulmonicus est a Solo Domino, quia ab Ipso Solo est amor et sapientia: in Sole enim ubi est Dominus et qui est a Domino, sunt duo illi motus, et inde in Coelo angelico et in universo: quod ita sit, abstrahe spatia, et cogita Omnipraesentiam, et confirmaberis. Quod Coeli distincti sint in duo Regna, Coeleste et Spirituale, videatur in Opere de COELO ET INFERNO n. 20 ad 28:** et quod universum Coelum Angelicum in complexu referat unum Hominem, n. 59 ad 67*** ibi.
* Prima editio: tacit
** n. 20 ad 28: ubi in prima editione 26, 27, 28:
*** Prima editio: 87

DAS n. 382 382. IV. Quod Intellectus correspondeat Pulmoni, hoc sequitur ex dictis de correspondentia voluntatis cum corde; sunt enim duo quae regnant in spirituali homine seu in Mente, Voluntas et Intellectus, et sunt duo quae regnant in naturali homine seu in Corpore, Cor et Pulmo; et Correspondentia est omnium Mentis cum omnibus Corporis, ut supra dictum est; inde sequitur, [quod] cum* Voluntas correspondet Cordi, Intellectus correspondeat Pulmoni. Quisque etiam apud se potest animadvertere, quod Intellectus correspondeat Pulmoni, tam ex cogitatione sua, quam ex loquela sua; [2] ex Cogitatione; non potest quisquam cogitare nisi pulmonaris spiritus** concurrat et concordet, quare cum tacite cogitat, tacite respirat[;] si alte cogitat, alte respirat; retrahit et remittit, comprimit et elevat pulmonem secundum cogitationem, ita secundum influxum affectionis ex amore, lente, festine, cupide, clementer, attente; imo si prorsus continet spiritum, non potest cogitare, nisi in suo spiritu ex ejus respiratione, quod non manifeste appercipitur. [3] Ex Loquela; non*** effluit ex ore minimum vocis absque adjutrice ope pulmonis, sonus enim, qui articulatur in voces, omnis existit e Pulmone per tracheam et epiglottidem; quare loquela secundum inflationem follis istius, et aperitionem meatus ejus, exaltatur usque in clamorem, et secundum contractionem diminuitur, et si meatus obstipatur, cessat loquela cum cogitatione.
* Prima editio: dum
** Prima editio: spirirus
*** Prima editio: non enim

DAS n. 383 383. Quoniam Intellectus correspondet Pulmoni, et inde Cogitatio pulmonis respirationi, ideo per Animam et Spiritum in Verbo significatur Intellectus; ut quod amaturus sis Dominum Deum tuum ex toto Corde tuo et ex tota Anima tua, Matth. XXII:35.* Quod Deus daturus sit novum Cor et novum Spiritum, Ezech. XXXVI:26, Psalm. LI:12;** quod Cor significet amorem voluntatis, supra ostensum est[;] inde per animam et spiritum significatur sapientia intellectus. [2] Quod per Spiritum Dei, qui etiam vocatur*** Spiritus Sanctus, intelligatur Divina Sapientia, et inde Divina Veritas, per quam fit homini illustratio, videatur in DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE DE DOMINO, n. 50, 51. Inde est, quod Dominus spiraverit in discipulos, et dixerit[,] accipe Spiritum Sanctum, Joh. XX:22. Inde etiam dicitur, quod Jehovah Deus inspiraverit in nares Adami animam vitarum, et factus est in animam viventem, Gen. II:7 : et quod dixerit Prophetae[,] “Propheta super spiritu, et dic ad ventum, a quatuor**** ventis veni spiritus, et inspira in occisos hos, ut vivant[,]” Ezech. XXXVII:9 : similiter alibi: inde est quod Dominus dicatur Spiritus Narium, et quoque Spiraculum vitae. [3] Quia respiratio transit per nares, ideo per illas significatur perceptio; ac intelligens dicitur esse acutae naris, et non intelligens obesae naris. Ex eo etiam est, quod spiritus et ventus in Lingua Hebraea, et in quibusdam aliis linguis[,] sint una vox: vox enim spiritus trahit suam originem ab animatione, quare cum homo moritur etiam***** dicitur quod emittat animam. Ex eo etiam est, quod homo credat, quod spiritus sit ventus seu quid aereum, quale est halitus exspirati a pulmone, similiter quod anima. [4] Ex his constare potest, quod per amare Deum toto corde et tota anima, intelligatur omni amore et omni intellectu; et quod per dare novum cor et novum spiritum, intelligatur novam voluntatem et novum intellectum. Quia spiritus significat intellectum, ideo dicitur de Bezaleele, quod impletus sit spiritu sapientiae, intelligentiae et scientiae, Exod. XXXI:3[,] et de Joschua, quod impletus sit spiritu sapientiae, Deut. XXXIV:9, et a Nebuchadnezare****** de Daniele, quod Spiritus excellens, scientiae, intelligentiae et sapientiae esset in eo,******* Dan. V:11,12,******** et apud Esajam[,] “Scient********* errantes Spiritu intelligentiam[,]” XXIX:24. Similiter in multis aliis locis.
* Biblia Anglica: v. 37.
** Biblia Anglica: v. 10. Prima editio: LI:12.13;
*** Prima editio: vocarur
**** Prima editio: quatvor
***** Prima editio: eriam
****** a Nebuchadnezare ubi in prima editione Nebruchadnezar
******* Prima editio: eo”
******** Prima editio: VI.5,
********* Prima editio: Sciant

DAS n. 384 384. Quoniam omnia Mentis se referunt ad Voluntatem et Intellectum, ac omnia Corporis ad Cor et Pulmonem, ideo in Capite duo Cerebra sunt, et illa inter se distincta sicut sunt voluntas et intellectus inter se[;] Cerebellum est imprimis pro Voluntate, et Cerebrum imprimis pro Intellectu: similiter Cor et Pulmo in Corpore sunt distincta a reliquis ibi; distinguuntur per diaphragma, et circumteguntur proprio velamine, quod vocatur Pleura,* et faciunt illud corporis quod vocatur Pectus. In reliquis Corporis, quae vocantur Membra, Organa, Viscera, sunt duo illa conjuncta, quare etiam sunt Paria, prout brachia et manus, lumbi et pedes, oculi, nares; in Corpore renes, ureteres, testes; et viscera quae non sunt paria, in dextrum et sinistrum divisa sunt; praeter ipsum Cerebrum in duo haemisphaeria, ipsum Cor in duos ventriculos, et ipse Pulmo in duos lobos; et dextrum eorum se refert ad bonum veri, et sinistrum ad verum boni, seu quod idem, dextrum se refert ad bonum amoris ex quo verum sapientiae, et sinistrum ad verum sapientiae ex bono amoris: et quia conjunctio boni et veri est reciproca, et per illam conjunctionem fiunt** sicut unum, ideo etiam paria illa in homine una et conjunctim agunt in functionibus, motibus, et sensibus.***
* Prima editio: Plevra,
** Prima editio: fit
*** Prima editio: sensibus,

DAS n. 385 385. V. Quod per Correspondentiam illam detegi possint multa arcana de voluntate et intellectu, ita quoque de amore et sapientia. In Mundo vix noscitur quid voluntas et quid amor, quoniam homo non potest amare et ex amore velle ex se,* quemadmodum potest** intelligere et cogitare sicut ex se; similiter sicut non potest agere cor ad se movendum a se, quemadmodum potest agere pulmonem ad respirandum a se: nunc quia in Mundo vix noscitur quid voluntas et amor, et tamen noscitur quid cor et pulmo, haec duo enim exstant coram oculis, et lustrari possunt, et quoque ab anatomicis lustrata et descripta sunt,*** at voluntas et intellectus non exstant coram oculis, et [non] lustrari possunt, ideo cum scitur quod correspondeant, et per correspondentiam unum agant, possunt plura arcana de voluntate et intellectu detegi, quae alias detegi**** non possunt; ut de Conjunctione voluntatis cum intellectu, et de reciproca intellectus cum voluntate; seu de conjunctione amoris cum sapientia et de reciproca sapientiae cum amore: tum de derivatione amoris in affectiones, et de affectionum consociationibus, et de illarum influxu in perceptiones et cogitationes, tandem secundum correspondentiam in actus et in sensus corporis. Haec et plura arcana et detegi et demonstrari possunt ex conjunctione cordis et pulmonis, et ex influxu sanguinis e corde in pulmonem, et reciproca e pulmone in cor, et inde per arterias in omnia corporis membra, organa et viscera.
* Prima editio: se;
** Prima editio: potet
*** Prima editio: sunt;
**** Prima editio: detcgi

DAS n. 386 386. VI. Quod mens hominis sit* ejus spiritus, et quod spiritus sit homo, et quod corpus sit externum per quod mens seu spiritus sentit et agit in suo mundo. Quod Mens hominis sit ejus spiritus et quod spiritus sit homo, hoc aegre potest recipi fide ab illis, qui cogitaverunt, quod spiritus sit ventus, et quod anima sit sicut aethereum, quale est halitus exspirati a pulmone[;] dicunt enim quomodo potest spiritus esse homo, cum est spiritus; et quomodo potest anima esse homo cum est anima; similiter de Deo quia vocatur Spiritus. Hanc ideam de spiritu et de anima traxerunt ex eo, quod spiritus et ventus in aliquibus linguis sint una vox; tum ex eo, quod cum homo moritur, dicatur quod emittat spiritum aut animam, et quod vita redeat cum spiritus aut anima pulmonis apud suffocatos aut deliquium passos redit, et quia tunc non appercipiunt nisi ventum et aerem, judicarunt ex oculo et sensu corporis, quod spiritus et anima hominis post mortem non sit homo. Ex corporeo hoc judicio de spiritu et anima exortae sunt variae hypotheses, et ex illis enata est fides, quod homo non [iterum] fiat homo [prius] quam die ultimi Judicii, et quod interea moretur alicubi, et exspectet reunionem [cum corpore], secundum illa quae in CONTINUATIONE DE ULTIMO JUDICIO n. 32 ad 38 dicta sunt. Quoniam Mens hominis est ejus spiritus, ideo angeli, qui etiam sunt spiritus, vocantur Mentes.
* Prima editio: fit

DAS n. 387 387. Quod Mens hominis sit ejus spiritus, et quod spiritus sit homo, est quia per Mentem intelliguntur omnia voluntatis et intellectus hominis, et haec sunt in principiis in Cerebris et in principiatis in Corpore[;] ita sunt omnia hominis, quoad formas eorum; et quia ita est, ideo Mens, hoc est, Voluntas et Intellectus, agit corpus et omnia ejus ad nutum; annon corpus, quodcunque mens cogitat et vult, agit, mens arrigit aurem ad audiendum, ac intendit oculum ad videndum, mens movet linguam* et labra ad loquendum, agit manus et digitos ad faciendum quicquid lubet, et pedes ad ambulandum quo vult[;] annon sic corpus aliud est quam obedientia suae mentis; num corpus potest tale esse, nisi mens in principiatis suis sit in corpore; num congruum est cum ratione cogitare, quod corpus ex obedientia faciat [solum] quia mens ita vult[;] sic duo forent, unum supra et alterum infra, ac unum jubebit et alterum auscultabit; hoc quia non cum aliqua ratione congruit, sequitur, quod vita hominis sit in principiis in cerebris, et in principiatis in corpore, secundum illa quae supra n. 365, dicta sunt: tum, quod qualis vita est in principiis, talis sit in toto et in qualibet parte, n. 366: et quod vita per principia illa sit ex qualibet parte in toto, et ex toto in qualibet parte, n. 367. Quod omnia Mentis se referant ad Voluntatem et Intellectum, et quod Voluntas et Intellectus sint receptacula amoris et sapientiae a Domino, et quod haec duo faciant vitam hominis, in praecedentibus ostensum est.
* Prima editio: liuguam

DAS n. 388 388. Ex nunc dictis etiam videri potest, quod Mens hominis sit ipse homo; prima enim tela formae humanae, seu ipsa forma humana cum omnibus et singulis ejus est ex principiis e Cerebro per nervos continuatis, secundum illa quae etiam supra ostensa sunt. Haec forma est, in quam homo post mortem venit, et qui tunc vocatur spiritus et angelus, et qui est in omni perfectione homo, sed spiritualis: forma materialis, quae addita et superinducta est in Mundo, non est humana forma ex se, sed est ex illa, addita et superinducta, ut homo possit usus facere in naturali mundo, et quoque aliquod fixum continens spiritualium ex purioribus substantiis mundi secum ducere, et sic continuare et perpetuare vitam. Ex sapientia angelica est, quod mens hominis non solum in communi, sed etiam in omni particulari,* sit in perpetuo** conatu in formam humanam, quia Deus est Homo.
* Prima editio: particuiari,
** Prima editio: pepetuo

DAS n. 389 389. Ut homo sit homo, non potest ulla pars deesse,* non in Capite nec in Corpore, quae in perfecto homine existit, nam non aliquid ibi est quod non intrat in illam formam, et facit illam; est enim forma amoris et sapientiae, quae in se spectata est Divina; omnes Amoris et Sapientiae determinationes sunt in illa, quae infinita sunt in Deo Homine, sed finita in imagine Ipsius, quae est homo, angelus et spiritus: si aliqua pars deesset, quae in homine existit, deesset aliquid determinationis ab amore et sapientia sibi correspondens, per quod Dominus a primis in ultimis apud hominem posset esse, et ex Divino amore suo per Divinam sapientiam suam providere usus in Mundo creato.
* Prima editio: desse,

DAS n. 390 390. VII. Quod conjunctio spiritus hominis cum corpore sit per correspondentiam voluntatis et intellectus ejus cum corde et pulmone ejus, et disjunctio per non correspondentiam. Quoniam hactenus ignotum fuit, quod Mens hominis, per quam intelligitur voluntas et intellectus, sit spiritus ejus, et quod spiritus sit homo, et ignotum fuit quod spiritui hominis aeque sit pulsus et respiratio, sicut est corpori, non sciri potuit quod pulsus et respiratio spiritus in homine influant in pulsum et respirationem corporis ejus, et producant illa.* Cum itaque spiritus hominis pulsu et respiratione gaudet aeque ac corpus, sequitur quod similis correspondentia pulsus et respirationis spiritus hominis sit cum pulsu et respiratione corporis ejus, mens enim, ut est dictum, est spiritus ejus, quare cum correspondentia binorum illorum motuum cessat, fit separatio, quae est mors. [2] Separatio seu mors fit, quando corpus in illum statum venit, ex quocunque morbo aut casu, ut non possit unum agere cum suo spiritu, sic enim perit correspondentia, et cum correspondentia conjunctio; non cum sola respiratio cessat, sed cum pulsus cordis; nam quamdiu** cor movetur, tamdiu amor cum suo calore vitali remanet, et vitam [corporis] conservat, ut patet a deliquiis, et a suffocationibus, tum a statu vitae embryonis in utero. Verbo, vita corporis hominis pendet a correspondentia pulsus et respirationis ejus cum pulsu et respiratione spiritus*** ejus, et cum correspondentia illa cessat, vita corporis cessat, et spiritus ejus abit, et continuat vitam suam in Mundo**** spirituali, quae tam***** similis est vitae ejus in Mundo naturali, ut non sciat quod decesserit. Plerique post biduum e corpore in Mundo spirituali sunt; post biduum enim cum aliquibus loquutus sum.
* Prima editio: illam.
** Prima editio: qnamdiu
*** Prima editio: spiritns
**** Prima editio: Mnndo
***** Prima editio: tum

DAS n. 391 391. Quod spiritus aeque gaudeat pulsu et respiratione, ut homo mundi in corpore, non aliunde potest confirmari quam ab ipsis spiritibus et angelis, cum datur copia cum illis loqui; haec copia mihi data est, quare de ea re interrogati dixerunt, quod aeque sint homines sicut homines in mundo, et quod aeque gaudeant corpore, sed spirituali, et quod aeque sentiant pulsum cordis in pectore, et arteriarum supra palmam, sicut illi qui sunt homines in naturali mundo; de hoc interrogavi plures, et similiter dixerunt. [2] Quod spiritus hominis in corpore ejus respiret, datum est ex propria experientia scire; quondam Angelis data est copia respirationem meam ducere, et illam ad libitum diminuere, et tandem retrahere, usque dum sola respiratio spiritus mei remanserit, quam tunc sensu percepi: quod simile mecum factum sit, dum scire datum est statum morientium, in Opere de COELO ET INFERNO n. 449, videatur. [3] Aliquoties etiam in solam respirationem spiritus mei redactus sum, quam tunc concordem respirationi communi coeli sensu* percepi: multis etiam vicibus in simili statu cum angelis fui, et quoque ad illos in coelum elevatus, et tunc in spiritu extra corpus, et loquutus cum illis cum respiratione, similiter ut in mundo.** [4] Ex his et aliis vivis documentis mihi patuit, non modo quod spiritus hominis respiret in corpore, sed etiam postquam reliquit corpus; et quod respiratio spiritus tam tacita sit, ut non percipiatur ab homine, et quod influat in respirationem manifestam corporis, vix aliter quam sicut causa in effectum, et cogitatio in pulmonem, et per pulmonem in loquelam. Ex his quoque patet, quod conjunctio spiritus et corporis apud hominem sit per correspondentiam motus cardiaci et motus pulmonaris utriusque.
* Prima editio: sensu,
** Prima editio: muudo.

DAS n. 392 392. Quod duo illi motus, cardiacus et pulmonaris, existant et persistant, est quia universum Coelum Angelicum tam in communi quam in particulari in binis illis vitae motibus est; quod universum Coelum Angelicum in illis sit, est quia Dominus e Sole, ubi Ipse est, et qui ab Ipso, infundat illos; nam Sol ille duos illos motus a Domino agit: et quia omnia Coeli et Mundi a Domino per illum Solem in tali nexu et* forma pendent, sicut opus concatenatum a primo ad ultima, et quia amoris et sapientiae vita ab Ipso est, et omnes vires universi a vita sunt, patet quod non aliunde sit origo. Quod variatio illorum sit secundum amoris et sapientiae receptionem, sequitur.
* Prima editio: ex


DAS n. 393 393. De Correspondentia illorum motuum in sequentibus plura dicentur, ut qualis illa correspondentia* est apud illos qui cum coelo respirant, et qualis apud illos qui cum inferno; tum qualis apud illos qui loquuntur cum coelo, et cogitant cum inferno, ita qualis apud hypocritas, assentatores, simulatores, et alios.
* Prima editio: cotrespondentia

DAS n. 394 394. QUOD EX CORRESPONDENTIA CORDIS CUM VOLUNTATE ET INTELLECTUS CUM PULMONE, SCIRI POSSINT OMNIA QUAE DE VOLUNTATE ET INTELLECTU, SEU DE AMORE ET SAPIENTIA, ITA QUAE DE ANIMA HOMINIS, SCIRI POSSUNT. In Orbe erudito sudarunt multi in inquisitione de Anima; sed quia nihil sciverunt de Mundo spirituali, et de statu hominis post mortem, non potuerunt aliter quam condere hypotheses, non de anima qualis est, sed de operatione ejus in corpus: de anima qualis est, non potuerunt aliam ideam habere, quam sicut de purissimo quodam in aethere, et de ejus continente quam sicut de aethere; de hoc tamen non ausi sunt nisi pauca vulgare, ne aliquid naturale Animae addicarent, scientes quod Anima spiritualis sit. [2] Nunc quia ita conceperunt Animam, et tamen notum illis fuit, quod Anima operetur in Corpus, et producat* omnia ejus, quae ad sensum et ad motum ejus se referunt, ideo sudarunt, ut dictum est, in inquisitione de operatione Animae in corpus, quam quidam dixerunt fieri per influxum, et quidam per harmoniam: sed quia sic non aliquid detectum est, in quo Mens, quae videre vult num ita sit, acquiescere potest, ideo mihi datum est loqui cum Angelis, et per illorum sapientiam de ea re illustrari; ex qua hoc est, quod Anima hominis, quae vivit post mortem, sit ejus spiritus, et quod ille sit in perfecta forma homo, et quod hujus anima sit voluntas et intellectus, et quod horum anima sit Amor et Sapientia a Domino, et quod haec duo sint quae faciunt vitam hominis, quae a Solo Domino est[,] et quod Dominus** faciat propter receptionem Ipsius ab homine, ut vita appareat sicut sit hominis; sed ne homo vitam addicat sibi ut suam, et sic se a receptione Ipsius subducat, etiam Dominus docuit quod omne amoris quod vocatur bonum, et omne sapientiae quod vocatur verum, sit ab Ipso, et nihil eorum ab homine; et quia illa duo sunt vita, quod omne vitae, quod vita, sit ab Ipso.
* Prima editio: pruducat
** Prima editio: Dominus;

DAS n. 395 395. Quoniam Anima, quoad ipsum esse ejus, est amor et sapientia, et haec duo a Domino apud hominem sunt, ideo apud hominem creata sunt duo receptacula, quae etiam sunt habitacula Domini apud hominem, unum pro amore, et alterum pro sapientia[;] illud quod pro amore est, vocatur Voluntas, et alterum quod pro sapientia vocatur Intellectus: nunc quia Amor et Sapientia in Domino distincte unum sunt,* videatur supra n. 17 ad 22,** ac Divinus amor est Divinae Sapientiae Ipsius, et Divina Sapientia est Divini Amoris Ipsius, n. 34 ad 39,*** et illa similiter procedunt a Deo Homine, hoc est, Domino, ideo in homine duo illa receptacula et habitacula, quae vocantur Voluntas et Intellectus, a Domino ita creata sunt, ut distincte duo sint, sed usque ut unum faciant in omni operatione et in**** omni sensatione, non enim potest voluntas et intellectus separari in illis. [2] Verum ut homo possit receptaculum et habitaculum fieri, ex necessitate finis, factum est, quod Intellectus hominis possit supra proprium amorem ejus elevari in quandam lucem sapientiae, in cujus amore non est, et per id videre et doceri, quomodo victurus est, ut quoque in illum amorem veniat, et sic fruiturus beatitudine in aeternum. Nunc [autem] quia homo facultate elevandi intellectum supra amorem suum proprium abusus est, ideo destruxit id apud se, quod potuit esse receptaculum et habitaculum Domini, hoc est, amoris et sapientiae a Domino, faciendo voluntatem habitaculum amoris sui et mundi, ac intellectum habitaculum confirmationum amorum illorum. Haec origo est, quod bina illa habitacula, voluntas et intellectus, facta sint habitacula amorum infernalium,***** et per confirmationes pro illis, cogitationis infernalis, quam in inferno reputant pro sapientia.
* Prima editio: sunt;
** Prima editio: 22:
*** Prima editio: 39;
**** Prima editio: iu
***** amorum infernalium, ubi in prima editione amoris infernalis,

DAS n. 396 396. Quod amor sui et amor mundi sint amores infernales, et quod homo in illos potuerit venire, et sic destruere voluntatem et intellectum apud se, est causa, quia amor sui et amor mundi ex creatione sunt coelestes, sunt enim amores naturalis hominis inservientes amoribus spiritualibus, sicut fundamenta inserviunt pro domibus; nam homo ex amore sui et mundi vult bene suo corpori, vult nutriri, vestiri, habitare, consulere suae domui, ambire functiones usus causa, imo honorari secundum dignitatem rei* quam administrat, propter obedientiam, et quoque ex jucundis mundi delectari et recreari, sed haec omnia propter finem, qui erit usus; per illa enim in statu est servire Domino, et servire proximo[;] at cum amor serviendi Domino et serviendi proximo est nullus, et amor serviendi sibi ex mundo solus, tunc amor ille a coelesti fit infernalis, nam facit ut homo immergat suam mentem et suum animum suo proprio, quod in se est omne malum.
* Prima editio: rei,

DAS n. 397 397. Nunc ne homo per intellectum sit in coelo, sicut potest, et per voluntatem in inferno, et ne sic mentem divisam habeat, ideo post mortem omne intellectus, quod supra amorem proprium ejus est, removetur; unde fit, quod voluntas et intellectus apud omnes tandem unum agant; apud illos qui in coelo sunt[,] voluntas amat bonum, et intellectus* cogitat verum[;] apud illos autem qui in inferno sunt, voluntas amat malum et intellectus cogitat falsum. Similiter facit homo in Mundo, quando ex suo spiritu cogitat, quod fit cum solus est, tametsi multi aliter cum in corpore sunt, quod fit cum non soli sunt; quod tunc aliter, est quia intellectum suum elevant supra proprium voluntatis suae seu spiritus sui amorem. Haec dicta sunt, ut sciatur quod Voluntas et Intellectus duo distincta sint, et quod tamen creata sint ut unum agant, et quod ad unum agendum, si non prius, usque post mortem adigantur.
* Prima editio: intellectus,

DAS n. 398 398. Nunc quia Amor et Sapientia, et inde Voluntas et Intellectus sunt quae vocantur Anima, et in sequentibus dicendum est, quomodo Anima agit in Corpus, et operatur omnia ejus, et hoc sciri potest ex correspondentia Cordis cum Voluntate, et Pulmonis cum Intellectu, ideo per Correspondentiam illam detecta sunt haec quae sequuntur. I. Quod Amor seu Voluntas sit ipsa Vita hominis. II. Quod Amor seu Voluntas in Humanam formam continue nitatur, et in omnia quae Humanae formae sunt. III. Quod Amor seu Voluntas absque conjugio cum Sapientia seu Intellectu non possit per humanam suam formam aliquid facere. IV. Quod Amor seu Voluntas praeparet domum seu thalamum pro futura conjuge, quae est Sapi-entia seu Intellectus. V. Quod Amor seu Voluntas etiam praeparet omnia in humana sua forma, ut conjunctim cum Sapientia seu Intellectu possit agere. VI. Quod cum nuptiae factae sunt, prima conjunctio sit per affectionem sciendi, ex qua affectio veri. VII. Quod altera conjunctio sit per affectionem intelligendi, ex qua perceptio veri. VIII. Quod tertia conjunctio sit per affectionem videndi id, ex qua cogitatio. IX. Quod Amor seu Voluntas per tres illas conjunctiones in sua vita sensitiva et in sua vita activa sit. X. Quod Amor seu* Voluntas introducat Sapientiam seu Intellectum in omnia domus suae. XI. Quod Amor seu Voluntas nihil agat nisi in conjunctione cum illa [seu cum illo]. XII. Quod Amor seu Voluntas se conjungat Sapientiae seu Intellectui, ac faciat ut Sapientia seu Intellectus reciproce conjungatur. XIII. Quod Sapientia seu Intellectus ex potentia sibi data ab Amore seu Voluntate possit elevari, ac recipere illa quae lucis sunt e coelo, ac percipere illa. XIV. Quod Amor seu Voluntas similiter possit elevari, ac recipere** illa quae caloris sunt e Coelo, si amat suam conjugem in illo gradu. XV. Quod Amor seu*** Voluntas alioquin retrahat sapientiam seu intellectum a sua elevatione, ut secum unum agat. XVI. Quod Amor seu Voluntas purificetur a sapientia in intellectu, si simul elevantur. XVII. Quod Amor seu voluntas conspurcetur in intellectu et ab illo, si non simul elevantur. XVIII. Quod Amor purificatus a sapientia in Intellectu fiat spiritualis et coelestis. XIX. Quod Amor conspurcatus in intellectu et ab illo, fiat naturalis et sensualis. XX. Quod usque remaneat facultas intelligendi, quae vocatur Rationalitas, et facultas agendi quae vocatur Libertas. XXI. Quod Amor spiritualis et coelestis sit amor erga proximum et amor in Dominum: et quod Amor naturalis et sensualis sit amor mundi et amor sui. XXII. Quod simile sit cum charitate et fide, et cum illarum conjunctione, ut est cum voluntate et intellectu, et cum horum conjunctione.****
* Prima editio: [“and” symbol]
** Prima editio: percipere sed videatur n. 414 infra
*** Prima editio: [“and” symbol]
**** Prima editio: ccnjunctione.

DAS n. 399 399. I. Quod Amor seu Voluntas sit ipsa vita hominis, sequitur a correspondentia cordis cum voluntate, de qua supra n. 378 ad 381, nam sicut cor agit in corpore, ita voluntas in mente; et sicut omnia corporis pendent quoad existentiam et quoad motum a corde, ita omnia mentis quoad existentiam et quoad vitam a voluntate; dicitur a voluntate, sed intelligitur ab amore, quia voluntas est receptaculum amoris, et amor est ipsa vita, videatur supra n. 1, 2, 3; et amor qui est ipsa vita, est a Solo Domino. Quod ex corde et ejus expansione in corpus per arterias et venas, sciri possit quod amor seu voluntas sit vita hominis, est quia illa quae sibi correspondent similiter agunt, cum discrimine quod unum sit naturale et alterum spirituale.* [2] Quomodo Cor agit in corpore, patet ex anatomia, ut quod omne id vivat, aut in vitae obsequio sit, ubi cor per vasa a se emissa agit, et quod omne id non vivat, ubi cor per vasa sua non agit: et praeterea cor est primum et ultimum, quod in corpore agit; quod sit primum, constat ex embryonibus, et quod sit ultimum, constat ex morientibus, et quod absque cooperatione pulmonis agat, constat ex suffocatis, et ex deliquiis: inde videri potest, quod sicut vita corporis succenturiata pendet a solo corde, ita similiter vita mentis a sola voluntate, et quod voluntas similiter vivat cessante cogitatione, sicut cor cessante respiratione, ut quoque patet ex embryonibus, morientibus, suffocatis et deliquiis. Ex quibus sequitur, quod amor seu voluntas sit ipsa vita hominis.
* Prima editio: spitituale.

DAS n. 400 400. [II.] Quod Amor seu Voluntas in humanam formam continue nitatur, et in omnia quae humanae formae sunt, patet a correspondentia cordis cum voluntate, nam notum est, quod omnia corporis formentur in utero, et quod formentur per fibras e cerebris, et per vasa sanguinea ex corde, et quod contexturae omnium organorum et viscerum ex illis binis fiant; ex quo patet, quod omnia hominis ex vita voluntatis, quae est amor, a principiis suis e cerebris per fibras existant, et quod omnia corporis ejus ex corde per arterias et venas. Ex his manifeste patet, quod vita, quae est amor et inde voluntas, in humanam formam continue nitatur; et quia humana forma consistit ex omnibus illis, quae in homine sunt, sequitur quod amor seu voluntas in continuo conatu et nisu formandi omnia illa sit: quod conatus et nisus sit in humanam formam, est quia Deus est Homo, ac Divinus Amor et Divina Sapientia est Vita Ipsius,* e qua omne vitae est. Quisque videre potest,** quod nisi Vita, quae est Ipse Homo, ageret in id quod in se non vita est, non potuisset aliquid tale formari quod in homine est, in quo sunt millia millium quae unum faciunt, ac unanimiter conspirant ad imaginem Vitae a qua, ut possit homo receptaculum et habitaculum Ipsius fieri. Ex his videri potest, quod Amor, et ex amore Voluntas, et ex voluntate Cor, in humanam formam continue nitantur.
* Prima editio: Ipsius;
** Prima editio: potest.

DAS n. 401 401. III. Quod Amor seu Voluntas absque conjugio cum Sapientia seu Intellectu non possit per humanam suam formam aliquid facere. Hoc etiam patet ex Correspondentia cordis cum voluntate: homo embryo vivit corde, sed non pulmone; non enim tunc a corde influit sanguis in pulmonem, et ei dat facultatem respirandi, sed per foramen in ventriculum* cordis sinistrum; quare embryo non tunc aliquid corporis** potest movere, jacet enim confasciatus, nec potest aliquid sentire, organa enim sensuum sunt occlusa. Simile est cum amore seu voluntate, ex qua usque vivit, sed in obscuro, hoc est, absque sensu et actu: at vero ut primum aperitur Pulmo, quod fit post enixum, tunc incipit sentire et agere, ac similiter velle et cogitare. Ex his constare potest, quod Amor seu Voluntas absque conjugio cum Sapientia seu Intellectu non possit per humanam suam formam aliquid facere.
* Prima editio: vetriculum
** Prima editio: corporis

DAS n. 402 402. IV. Quod Amor seu Voluntas praeparet domum seu thalamum pro futura conjuge, quae est Sapientia seu Intellectus. In Universo Creato et in singulis ejus est conjugium boni et veri, et hoc inde est, quia bonum est amoris et verum est sapientiae, et haec duo in Domino sunt, et ex Ipso omnia creata sunt. Hoc conjugium quomodo in homine existit, videri potest in speculo in conjunctione cordis cum pulmone, nam cor correspondet amori seu bono, ac pulmo sapientiae seu vero, ut supra n. 378 ad 381, 382 ad 384. Ex illa conjunctione videri potest, quomodo amor seu voluntas desponsat sibi sapientiam seu intellectum, et postea ducit illam seu quasi conjugium cum illa init; desponsat sibi illam per quod praeparet domum seu thalamum pro illa, et ducit illam per quod conjungat illam sibi per affectiones, et dein agat sapientiam cum illa in domo ista. [2] Quod ita sit, non plene describi potest nisi quam lingua spirituali, quia amor et sapientia, et inde voluntas et intellectus, sunt spirituales, quae quidem naturali lingua possunt tradi, sed non ad perceptionem nisi obscuram, propter inscitiam quid amor, quid sapientia, tum quid affectiones boni, et quid affectiones sapientiae quae sunt affectiones veri. Sed usque videri potest qualis desponsatio et quale conjugium amoris cum sapientia, seu voluntatis cum intellectu est, per paralelismum, qui datur per correspondentiam illorum cum corde et pulmone; simile enim est cum his ut cum illis, tam simile ut prorsus nihil differat, praeter quod unum sit spirituale, et alterum naturale. Ex Corde itaque et Pulmone constat, quod Cor primum formet Pulmonem, et postea se conjungat cum illo; format pulmonem in embryone, et se conjungit cum illo post enixum; hoc facit cor in sua domo, quae vocatur Pectus, ubi contubernium eorum est, separatum a reliquis corporis per septum, quod vocatur diaphragma, et per involucrum quod vocatur pleura. Simile est cum amore et sapientia, seu cum voluntate et intellectu.

DAS n. 403 403. V. Quod Amor seu Voluntas praeparet omnia in humana sua forma, ut conjunctim cum Sapientia seu Intellectu possit agere. Dicitur Voluntas et Intellectus, sed probe sciendum est, quod Voluntas sit totus homo, est enim voluntas cum Intellectu in principiis in Cerebris, ac in principiatis in Corpore, et inde in toto et in qualibet parte, ut supra n. 365, 366, 367, ostensum est[;] inde constare potest, quod Voluntas sit totus homo quoad ipsam formam[,] tam communem, quam omnium particularem, et quod Intellectus sit ejus consocia, sicut est Pulmo Cordis. Caveat sibi quisque ne ideam Voluntatis foveat, sicut alicujus rei separatae a forma humana, est enim eadem. Ex hoc videri potest, non solum quomodo Voluntas praeparat thalamum pro Intellectu, sed etiam quomodo praeparat omnia in sua domo, quae est universum Corpus, ut conjunctim cum Intellectu possit agere: hoc praeparat eo modo, quod omnia et singula corporis conjuncta sint Intellectui sicut conjuncta sunt Voluntati, seu ut omnia et singula corporis* sub obsequio Intellectus sint, sicut sub obsequio Voluntatis sunt. [2] Quomodo omnia et singula corporis ad conjunctionem cum Intellectu sicut cum Voluntate praeparata sunt, non videri potest, nisi sicut in speculo seu in imagine per scientiam anatomicam in Corpore[;] per illam scitur quomodo omnia in Corpore connexa sunt, ut dum Pulmo respirat, omnia et singula in toto Corpore a Respiratione pulmonis agantur, dum etiam a pulsu cordis: ex Anatomia notum est, quod Cor conjunctum sit Pulmoni per auriculas, et quod hae continuentur in Pulmonum interiora; tum quod omnia Viscera totius corporis cum Camera pectoris per ligamenta conjuncta sint, ac ita conjuncta, ut dum Pulmo respirat, omnia et singula in communi et in parte aliquid ex respiratorio motu recipiant;** cum enim Pulmo tumescit, tunc costae expandunt thoracem, pleura*** dilatatur,**** et diaphragma diducitur, et cum his omnia inferiora corporis, quae per ligamenta ex illis connexa sunt, per actus pulmonicos recipiunt aliquem actum; ne memorem plura, ne illi qui non in scientia anatomica sunt, ex ignorantia terminorum illius scientiae in obscuritatem de hac re veniant: consule modo anatomiae gnaros et sagaces, annon omnia***** in toto corpore a pectore ad imum ita colligata sint, ut tumescente per respirationem pulmone, omnia et singula excitentur in actum pulmonico synchronum. [3] Ex his nunc patet, qualis praeparata est conjunctio Intellectus cum omnibus et singulis formae humanae a Voluntate; rimare modo nexus, et lustra illos oculo anatomico, et postea secundum nexus specta cooperationem illorum cum Pulmone respirante et cum Corde, et dein pro Pulmone cogita Intellectum, et pro corde Voluntatem, et videbis.
* Prima editio: cotporis
** Prima editio: recipiat;
*** Prima editio: plevra
**** Prima editio: dilalatur,
***** Prima editio: ommia

DAS n. 404 404. VI. Quod cum nuptiae factae sunt, prima conjunctio sit per affectionem sciendi, ex qua affectio veri. Per nuptias intelligitur status hominis post partum, a statu ignorantiae usque ad statum intelligentiae et ab hoc ad statum sapientiae; primus status, qui est merae ignorantiae, hic non per nuptias intelligitur, quia tunc nulla cogitatio intellectus est, sed sola affectio obscura quae amoris seu voluntatis[;] hic status est initiamentum ad nuptias: quod in secundo statu, qui est homini in pueritia, sit affectio sciendi, notum est; per hanc puer infans discit loqui, et discit legere, et postea discit successive talia quae intellectus sunt. Quod Amor qui est voluntatis, id operetur, non potest in dubium vocari; nam nisi amor seu voluntas ageret id, non fieret. Quod affectio sciendi sit cuivis homini post nativitatem, et quod per illam discat talia, ex quibus intellectus per gradus formatur, crescit et perficitur, quisque dum ex ratione consulit experientiam, agnoscit. Quod inde sit affectio veri, etiam patet; nam cum homo ex affectione sciendi factus est intelligens, non ita fertur affectione ad sciendum, sicut affectione ad ratiocinandum, et ad concludendum talia quae ejus amoris sunt, sive sint oeconomica, sive civilia, sive moralia; cum haec affectio elevatur usque ad spiritualia, fit illa affectio veri spiritualis: quod ejus primum seu initiamentum fuerit affectio sciendi, videri potest ex eo, quod affectio veri sit exaltata affectio sciendi, nam affici veris, est ex affectione velle scire illa, et cum invenit illa, ex* jucundo affectionis haurire illa. [2] VII. Quod altera conjunctio sit per affectionem intelligendi, ex qua perceptio veri, patet cuivis, qui hoc ex rationali intuitione vult lustrare; ex rationali intuitione patet, quod affectio veri et perceptio veri sint binae facultates intellectus, quae apud quosdam in unum conveniunt, et apud quosdam non[;] apud illos in unum conveniunt, qui volunt intellectu percipere vera, et non apud illos qui solum volunt scire vera; patet etiam, quod quisque tantum in perceptione veri sit, quantum in affectione intelligendi est; deme enim affectionem intelligendi verum, et nulla perceptio veri erit, at da affectionem intelligendi verum, et erit perceptio ejus secundum gradum affectionis ejus; nam homini, cui integra est ratio, nusquam deest perceptio veri, dummodo illi est affectio intelligendi verum; quod facultas intelligendi verum, quae vocatur rationalitas, sit cuivis homini, supra ostensum est. [3] VIII. Quod tertia conjunctio sit per affectionem videndi id, ex qua cogitatio; quod aliud sit affectio sciendi, aliud affectio intelligendi, et aliud affectio videndi id,** seu quod aliud sit affectio veri, aliud perceptio veri, et aliud cogitatio, non patet nisi quam obscure apud illos, qui non possunt distincte percipere operationes mentis, sed patet clare apud illos qui distincte possunt: quod hoc non nisi quam obscure pateat apud illos, qui non distincte percipiunt operationes mentis, est quia simul sunt in cogitatione apud illos qui in affectione veri et in perceptione veri sunt, et cum simul sunt, non distingui possunt: homo in cogitatione manifesta est, cum spiritus ejus cogitat in corpore, quod fit imprimis dum in consortio est cum aliis; at cum est in affectione intelligendi, et per hanc venit in perceptionem veri, tunc est in cogitatione spiritus sui, quae est meditatio, quae quidem cadit in cogitationem corporis, sed tacitam, est enim supra hanc, ac intuetur illa quae cogitationis ex memoria sunt, sicut infra se, nam ex illis vel concludit, vel confirmat; at ipsa affectio veri non appercipitur aliter quam sicut voluntatis nisus ex aliquo volupi, quod intus est in meditatione sicut vita ejus, ad quod parum attenditur. [4] Ex his nunc constare potest, quod haec tria, affectio veri, perceptio veri, et cogitatio, ordine sequantur ex amore, et quod non alibi existant quam in Intellectu; cum enim amor intrat intellectum, quod fit cum conjunctio facta est, tunc primum producit affectionem veri, dein affectionem intelligendi id quod scit, et tandem affectionem videndi id in cogitatione corporis quod intelligit, cogitatio enim non aliud est quam visus internus: cogitatio quidem primum existit, quia est mentis naturalis, sed cogitatio ex perceptione veri quae est ex affectione veri, ultimo existit[;] haec cogitatio est cogitatio sapientiae, illa autem est cogitatio ex memoria per visum mentis naturalis. Omnes operationes amoris seu voluntatis extra intellectum non se referunt ad affectiones veri, sed ad affectiones boni.
* Prima editio: en
** Prima editio: id;

DAS n. 405 405. Quod haec tria ex amore qui est voluntatis, in Intellectu ordine sequantur, ex rationali homine quidem comprehendi potest, sed tamen non clare videri, et sic usque ad fidem confirmari: nunc quia amor qui est voluntatis per correspondentiam unum agit cum corde, ac sapientia quae est intellectus unum agit cum pulmone, ut supra ostensum est, ideo non alibi clarius videri et confirmari possunt illa quae de affectione veri, perceptione veri, et cogitatione, mox supra n. 404 dicta sunt, quam in Pulmone et ejus fabrica, quare haec paucis describenda est. [2] Cor post partum a dextro suo ventriculo immittit sanguinem in Pulmonem; et post transitum emittit illum in sinistrum suum ventriculum[;] sic* aperit pulmonem; hoc facit cor per arterias et venas pulmonares: sunt Pulmoni bronchia, quae ramificantur, et tandem abeunt in vesiculas, in quas Pulmo admittit aerem et sic respirat: circum bronchia et illorum** ramificationes etiam sunt arteriae et venae, quae bronchiales vocantur, oriundae ex azyga seu vena cava et aorta: hae arteriae et venae ab arteriis et venis pulmonaribus distinctae sunt: ex his patet, quod sanguis per binas vias influat in pulmonem, et per binas vias effluat ex illo; inde est quod Pulmo possit respirare non synchrone cum corde; quod alternae vices cordis*** et alternae vices pulmonis non unum agant, notum est. [3] Nunc quia correspondentia cordis et pulmonis est cum voluntate et intellectu, ut ostensum est, et conjunctio per correspondentiam est talis, ut sicut unum agit, ita alterum, videri potest ex influxu sanguinis e corde in pulmonem, quomodo voluntas influit in intellectum, et facit illa, quae mox supra n. 404 de affectione et perceptione veri, et de cogitatione, dicta sunt; correspondentia hoc mihi detexit, et plura adhuc de illis, quae non paucis describi possunt. [4] Quoniam amor seu voluntas correspondet cordi, ac sapientia seu intellectus correspondet pulmoni, sequitur quod vasa sanguinea cordis in Pulmone correspondeant affectionibus veri, et quod ramificationes bronchiorum pulmonis correspondeant perceptionibus et cogitationibus ex illis affectionibus: qui indagat omnes texturas pulmonis ex illis originibus, et facit paralelismum cum amore voluntatis et cum sapientia intellectus, ille potest sicut in quadam imagine videre illa quae supra n. 404 dicta sunt, et sic ad fidem confirmari. Sed quia illa quae scientiae anatomicae sunt de Corde et Pulmone, paucis nota sunt, et confirmare aliquid per ignota inducit obscuritatem, ideo supersedeo paralelismum pluribus demonstrare.
* Prima editio: sit
** Prima editio: ejus
*** Prima editio: cordis,

DAS n. 406 406. IX. Quod Amor seu Voluntas per tres illas conjunctiones in sua vita sensitiva* et in sua vita activa sit: quod amor absque intellectu, seu affectio quae amoris absque cogitatione quae intellectus, in corpore non possit sentire, nec agere, est quia amor absque intellectu est sicut caecus, seu affectio absque cogitatione est sicut in caligine, [lux] intellectus enim est lux e qua amor videt; sapientia intellectus etiam est e luce quae procedit a Domino ut Sole: cum itaque amor voluntatis, absque luce intellectus nihil videt, et est caecus, sequitur quod absque luce intellectus etiam sensus corporis in caecitate et obesitate forent, non solum visus et auditus, sed etiam reliqui: quod etiam reliqui sensus, est quia omnis perceptio veri est amori in intellectu, ut supra ostensum est, et omnes sensus corporis trahunt perceptionem suam ex perceptione mentis suae. [2] Simile est cum omni actu corporis; nam actus ex amore absque intellectu, est sicut actus hominis in nocte, nescit enim tunc homo quid agit[;] inde in actu nihil ex intelligentia ac sapientia foret, qui actus non potest vocari actus vivus; actus etiam trahit suum esse ab amore, et suum quale ab intelligentia. Praeterea omnis potentia boni est per verum, quare bonum in vero et sic per illud agit, ac bonum est amoris, et verum est intellectus. Ex his constare potest, quod amor seu voluntas per tres illas conjunctiones, de quibus supra n. 404, in sua vita sensitiva, et in sua vita activa sit.
* Prima editio: sensitiva,

DAS n. 407 407. Quod ita sit, ad vivum confirmari potest ex conjunctione cordis cum pulmone, quia talis correspondentia* est inter voluntatem et cor, ac inter intellectum et pulmonem, ut sicut amor cum intellectu spiritualiter agit, ita cor cum pulmone naturaliter; inde possunt supradicta sicut in imagine oblata oculo videri. Quod homo non in aliqua vita sensitiva sit, nec in aliqua vita activa sit, dum cor et pulmo non simul agunt, constat ex statu embryonis seu infantis in utero, et ex statu ejus post partum; quamdiu homo est embryo, seu in utero, pulmones clausi sunt[;] inde ei non est aliquis sensus, nec aliquis actus[;] sensoria sunt occlusa, manus sunt ligatae, similiter pedes; at post partum aperiuntur pulmones, et sicut hi aperiuntur, ita homo sentit et agit; aperiuntur pulmones per immissum e corde sanguinem. [2] Quod homo non in aliqua vita sensitiva, nec in aliqua vita activa sit, absque cooperatione cordis et pulmonis, patet quoque a deliquiis[;] in illis solum cor agit, et non pulmo, est enim tunc respiratio adempta; quod in illis nulla sensatio sit, nec ulla actio, notum est. Simile est cum homine qui suffocatur, sive sit per aquam, sive per aliquod quod obstipat laryngem, et claudit viam pro respiratione pulmonis[;] quod homo tunc appareat sicut mortuus, nihil sentiat et nihil agat, et quod usque vivat corde, notum est; redit enim in utramque vitam, sensitivam et activam, ut primum obstipationes pulmonis remotae sunt. Sanguis quidem interea agit circulum per pulmonem, sed per arterias et venas pulmonares, sed non per arterias et venas bronchiales, et hae dant homini facultatem respirandi. Simile est cum influxu amoris in intellectum.
* Prima editio: cortespondentia

DAS n. 408 408. X. Quod Amor seu Voluntas introducat sapientiam seu intellectum in omnia domus suae. Per domum amoris seu voluntatis intelligitur totus homo quoad omnia quae ejus mentis sunt; quae quia correspondent* omnibus corporis, ut supra ostensum est,** per domum etiam intelligitur totus homo quoad omnia quae ejus corporis sunt, quae vocantur membra, organa et viscera; quod pulmo introducatur in omnia illa, similiter ut intellectus in omnia mentis, constare potest ex illis quae supra ostensa sunt; ut, Quod Amor seu Voluntas praeparet domum seu thalamum pro futura conjuge, quae est sapientia seu intellectus, n. 402: et, Quod Amor seu Voluntas praeparet omnia in humana sua forma, seu in*** sua domo, ut conjunctim cum sapientia seu intellectu possit agere, n. 403: ex illis, quae ibi dicta sunt, patet, quod omnia et singula in toto corpore per emissa e costis, vertebris, sterno, diaphragmate, peritoneo quod ex illis pendet, ligamenta, ita connexa sint, ut respirante pulmone trahantur et ferantur in actus alternos similiter. [2] Quod alterna respirationis etiam intrent in ipsa viscera usque ad recessus eorum intimos, ex anatome constare potest, nam ligamenta supra memorata cohaerent involucris viscerum, ac involucra per exsertiones intrant**** usque ad intima eorum, sicut etiam faciunt arteriae et venae per ramificationes; inde constare potest,***** quod respiratio pulmonis in omni conjunctione sit cum corde in omnibus et singulis corporis: utque conjunctio omnimoda sit, etiam ipsum Cor in Pulmonico motu est, jacet enim in sinu pulmonis, et cohaeret ei per auriculas, et cubat super diaphragmate, ex quo etiam arteriae ejus ex motu pulmonico participant. Praeterea Ventriculus in simili conjunctione est per cohaerentiam ejus Aesophagi cum Trachea. Haec anatomica adducta sunt, ob****** finem ut videatur qualis conjunctio est amoris seu voluntatis******* cum sapientia seu intellectu, ac utriusque in consortio cum omnibus mentis, nam similis est.
* Prima editio: ccrrespondent
** Prima editio: est;
*** Prima editio: ln
**** Prima editio: inttrant
***** Prima editio: qotest,
****** Prima editio: ab
******* Prima editio: vosuntatis

DAS n. 409 409. XI. Quod Amor seu Voluntas nihil agat nisi in conjunctione cum sapientia seu intellectu. Cum enim amori non aliqua vita sensitiva, nec aliqua vita activa, est absque intellectu,* et cum amor introducit intellectum in omnia mentis, ut supra n. 407, 408, ostensum est, sequitur quod amor seu voluntas nihil agat nisi in conjunctione cum intellectu; quid enim est ex amore agere absque intellectu[;] hoc non aliter vocari potest quam irrationale, intellectus enim instruit quid agendum, et quomodo agendum est[;] hoc nescit amor absque intellectu; quapropter tale conjugium est inter amorem et intellectum, ut tametsi duo sunt, usque ut unum agant. Simile conjugium est inter bonum et verum, nam bonum est amoris, et verum est intellectus. Tale conjugium est in singulis universi, quae** a Domino creata sunt[;] usus illorum se refert ad bonum, ac forma usus ad verum.*** [2] Ex hoc conjugio est quod in omnibus et singulis corporis sit dextrum et sinistrum, et dextrum se refert ad bonum ex quo verum, ac sinistrum ad verum ex bono, ita ad conjunctionem: ex eo est quod paria sint in homine; sunt duo Cerebra, sunt duo Haemisphaeria cerebri, sunt duo Ventriculi cordis, sunt duo Lobi pulmonis, sunt duo Oculi, Aures, Nares, Brachia, Manus, Lumbi, Pedes, Renes, Testes, et alia, et ubi non sunt paria, ibi est dextrum et sinistrum: haec sunt, quia bonum spectat verum ut existat, ac verum spectat bonum ut sit. Simile est in coelis angelicis, et in singulis illorum societatibus. Plura de his videantur supra n. 401, ubi ostensum est, Quod Amor seu Voluntas absque conjugio cum sapientia seu intellectu non possit per humanam suam formam aliquid facere. De Conjunctione mali et falsi, quae opposita est conjunctioni boni et veri, alibi dicetur.
* Prima editio: intellectu;
** Prima editio: qu[upsidedown “e”]e
*** Prima editio: verum,

DAS n. 410 410. XII. Quod Amor seu Voluntas se conjungat Sapientiae seu Intellectui, ac faciat ut sapientia seu intellectus reciproce conjungatur. Quod Amor seu Voluntas se conjungat Sapientiae seu Intellectui, patet a correspondentia eorum cum Corde et Pulmone. Experientia anatomica docet, quod Cor in suae vitae motu sit dum nondum Pulmo: hoc docet experientia ex illis qui deliquium patiuntur, et ex illis qui suffocantur; tum ex embryonibus in uteris, et ex pullis in ovis. Experientia anatomica etiam docet, quod Cor, dum solum agit, formet pulmonem, ac adaptet illum, ut possit ibi respirationem agere; et quod etiam reliqua viscera et organa formet, ut in illis possit varios usus agere, organa faciei ut possit sentire, organa motus ut possit agere, et reliqua in corpore, ut possit usus affectionibus amoris correspondentes sistere. [2] Ex his primum constat, quod sicut cor talia producit propter varias functiones, quas in corpore obiturum est, ita amor similia in receptaculo suo, quod vocatur Voluntas, propter varias affectiones, quae faciunt formam ejus, quae quod sit forma humana, supra ostensum est. Nunc quia primae et proximae amoris affectiones sunt affectio sciendi, affectio intelligendi, et affectio videndi id quod scit et intelligit, sequitur quod Amor pro illis formet intellectum, et quod in illas actualiter veniat, dum incipit sentire et agere, et cum incipit cogitare. Quod Intellectus nihil ad hoc conferat, constat ex paralelismo cordis et pulmonis, de quo supra. [3] Ex his videri potest, quod amor seu voluntas se conjungat sapientiae seu intellectui, et non sapientia seu intellectus se amori seu voluntati; et inde quoque constat, quod scientia, quam amor ex affectione sciendi sibi acquirit, ac perceptio veri quam ex affectione intelligendi, et cogitatio quam ex affectione videndi id quod scit et intelligit, non sit intellectus, sed quod sit amoris. [4] Cogitationes, perceptiones et inde scientiae, influunt quidem e Mundo spirituali, at usque non recipiuntur ab intellectu, sed ab amore secundum ejus affectiones in intellectu. Apparet sicut Intellectus recipiat illa, et non amor seu voluntas, sed est fallacia: apparet etiam sicut Intellectus conjungat se amori seu voluntati, sed hoc etiam est fallacia; amor seu voluntas se conjungit intellectui, ac facit ut reciproce conjungatur: quod reciproce conjungatur, est ex conjugio amoris cum illo;* inde fit conjunctio sicut reciproca a vita et inde potentia amoris. [5] Simile est cum conjugio boni et veri, nam bonum est amoris, et verum est intellectus; bonum agit omnia, ac recipit verum in domum suam, et se conjungit cum illo quatenus concordat: potest etiam bonum admittere vera quae non concordant, sed hoc facit ex affectione sciendi, intelligendi, et cogitandi sua, dum nondum determinavit se ad usus, qui sunt fines ejus, et vocantur bona ejus. Conjunctio reciproca, seu veri cum bono, est prorsus nulla; quod conjungatur reciproce, est ex vita boni. [6] Inde est, quod omnis homo, ac omnis spiritus et angelus, spectetur a Domino secundum ejus amorem seu bonum, et nullus secundum ejus intellectum seu verum separatum ab amore seu bono: vita enim hominis est ejus amor, ut supra ostensum est, ac vita ejus est sicut affectiones suas exaltaverat per vera, hoc est, sicut affectiones perfecerat ex sapientia; nam affectiones amoris exaltantur et perficiuntur per vera, ita per sapientiam;** et tunc agit amor conjunctim cum illa, sicut ex illa, sed agit ex se per illam, ut per suam formam, quae prorsus nihil ducit ex intellectu, sed omne ex aliqua amoris determinatione, quae vocatur affectio.
* Prima editio: illa,
** Prima editio: sapientiam:

DAS n. 411 411. Amor vocat omnia illa sua bona, quae ei favent, et vocat omnia illa sua vera, quae ut media ducunt ad bona; et quia illa sunt media, amantur et fiunt affectionis ejus, et sic fiunt affectiones in forma; quare verum non aliud est quam forma affectionis quae est amoris; forma humana non aliud est, quam forma omnium affectionum amoris[;] pulchritudo est sua intelligentia, quam sibi comparat per vera, quae recipit vel visu vel auditu externo et interno: haec sunt quae amor disponit in formas* affectionum suarum, quae formae in multa varietate sunt, sed omnes trahunt similitudinem ex communi sua forma, quae est humana: omnes hae formae sunt ei pulchrae et amabiles, reliquae autem ei sunt impulchrae et inamabiles. Ex his etiam constat, quod amor se conjungat intellectui, et non vicissim, et quod reciproca conjunctio etiam sit ex amore: hoc est quod intelligitur per quod amor seu voluntas faciat ut sapientia seu intellectus reciproce conjungatur.**
* Prima editio: formam
** Prima editio: conjungatnr.

DAS n. 412 412. Haec quae dicta sunt, in quadam imagine videri et sic confirmari possunt ex correspondentia cordis cum amore, et pulmonis cum intellectu, de qua supra, nam cum cor correspondet amori, tunc determinationes ejus, quae sunt arteriae et venae, correspondent affectionibus, et in pulmone affectionibus veri: et quia in pulmone etiam sunt alia vasa, quae vocantur aerifera, per quae fit respiratio, �quare� haec vasa correspondent perceptionibus. [2] Probe sciendum est, quod arteriae et venae in pulmone non sint affectiones, et quod respirationes non sint perceptiones et cogitationes, sed quod correspondentiae sint, correspondenter enim seu synchrone agunt;* similiter ut cor et pulmo, quod non sint amor et intellectus, sed quod sint correspondentiae; et quoniam sunt correspondentiae, potest unum videri in altero: [3] ille qui omnem fabricam pulmonis ex anatomia novit, si confert illam cum intellectu, potest clare videre, quod intellectus nihil agat ex se, non percipiat nec cogitet ex se, sed omne ex affectionibus quae sunt amoris, quae in Intellectu vocantur affectio sciendi, intelligendi et videndi id, de quibus supra actum est: omnes enim status pulmonis dependent a sanguine e corde, et ex vena cava et aorta, ac respirationes, quae fiunt in ramis bronchialibus, existunt secundum illorum statum, nam cessante sanguinis influxu cessat respiratio. [4] Perplura possunt adhuc ex Pulmonis fabrica collata cum Intellectu, cui correspondet, detegi; sed quia scientia anatomica paucis nota est, ac demonstrare aut confirmare aliquid per ignota, ponit rem in obscuritate, �quare� non licet plura de his dicere: ex nota mihi pulmonis fabrica plene convictus sum, quod amor per suas affectiones se conjungat intellectui, et quod intellectus non se conjungat alicui affectioni amoris, sed quod ab amore reciproce conjungatur, propter finem ut amori sit vita sensitiva et vita activa. [5] At omnino sciendum est, quod homini duplex respiratio sit, una spiritus et altera corporis, et quod respiratio spiritus dependeat a fibris e cerebris, et respiratio corporis e vasis sanguineis e corde, et e vena cava et aorta. Praeterea evidens est, quod cogitatio producat respirationem, et quoque evidens est, quod affectio quae amoris producat cogitationem, nam cogitatio absque affectione est prorsus sicut respiratio absque corde, quae non dabilis est: inde patet quod affectio quae amoris conjungat se cogitationi quae intellectus, ut supra dictum; similiter ut cor in pulmone.
* Prima editio: agunt:

DAS n. 413 413. XIII. Quod Sapientia seu Intellectus ex potentia sibi data ab amore [seu voluntate] possit elevari, ac recipere illa quae lucis sunt e Coelo, ac percipere illa. Quod homo possit percipere arcana sapientiae, dum audit illa, supra passim ostensum est; haec facultas hominis est quae vocatur Rationalitas, quae cuivis homini est ex creatione; per hanc facultatem, quae est facultas interius intelligendi res, et concludendi de justo et aequo, ac de bono et vero, homo distinguitur a bestiis; hoc itaque est, quod intelligitur per quod Intellectus possit elevari, et recipere illa quae lucis sunt e Coelo, et percipere illa. [2] Quod ita sit, etiam in quadam effigie videri potest in Pulmone, quia Pulmo correspondet Intellectui: videri potest in Pulmone ex substantia ejus cellulosa, quae consistit ex continuatis bronchiis usque ad folliculos* minimos, qui sunt receptiones aeris in respirationibus; haec sunt, cum quibus cogitationes unum per correspondentiam agunt; substantia illa follicularis est talis, ut possit expandi et contrahi in duplici statu, in uno cum corde, et in altero paene separato a corde, in statu una cum corde, per arterias et venas pulmonares, quae ex solo corde sunt,** in statu paene separato a corde, per arterias et venas bronchiales, quae ex vena cava et aorta sunt; haec vasa extra cor sunt: [3] hoc in Pulmone, quia Intellectus potest super amorem proprium, qui correspondet cordi, elevari, et recipere lucem e Coelo: sed usque dum Intellectus elevatur supra amorem proprium, non recedit ab illo, sed trahit ex illo id quod vocatur affectio sciendi ac intelligendi propter aliquid honoris, gloriae aut lucri in Mundo; hoc aliquid adhaeret cuivis amori sicut superficies, ex quo amor superficie tenus lucet, at apud sapientes translucet. Haec de Pulmone allata sunt, ut confirmetur, quod Intellectus possit elevari, ac recipere et percipere illa quae lucis coeli sunt, est enim plenaria correspondentia; ex correspondentia videre est ex Intellectu pulmonem, et ex Pulmone intellectum, et sic ex utroque simul confirmationem.
* Prima editio: solliculos
** Prima editio: sunt;

DAS n. 414 414. XIV. Quod Amor seu Voluntas possit similiter elevari, ac recipere illa quae caloris sunt e Coelo, si amat suam conjugem sapientiam, in eo gradu. Quod Intellectus possit elevari in lucem coeli, et ex illa haurire sapientiam, in Articulo antecedente et supra passim ostensum est: quod autem Amor seu Voluntas aeque possit elevari, si amet illa quae lucis coeli, seu quae sapientiae sunt, etiam passim ostensum est; at amor seu voluntas non [possit elevari] per aliquid honoris, gloriae aut lucri ut finem, sed per amorem usus[,] non ita propter se, sed propter proximum; et quia hic amor non datur nisi quam e coelo a Domino,* et datur a Domino cum homo fugit mala ut peccata, ideo per haec media potest amor seu voluntas etiam elevari, et absque his mediis non potest: at amor seu voluntas elevatur in calorem coeli, intellectus autem in lucem coeli, et si uterque elevatur, fit conjugium eorum ibi, quod conjugium coeleste vocatur, quia est amoris coelestis et sapientiae: quare dicitur, quod amor etiam elevetur, si amat sapientiam conjugem suam in eo gradu; amor erga proximum a Domino, est amor sapientiae, seu genuinus amor Intellectus humani. Est hoc simile cum luce et calore in mundo[;] datur lux absque calore, et datur cum calore[;] absque calore datur tempore hyemis, et cum calore tempore aestatis, et cum calor cum luce est, tunc florent omnia; lux apud hominem correspondens luci hyemis est sapientia absque amore ejus, et lux apud hominem correspondens luci aestatis est sapientia cum ejus amore.
* Prima editio: Domino;

DAS n. 415 415. Haec conjunctio et disjunctio sapientiae et amoris in pulmonis conjunctione cum corde quasi effigiata spectari potest; cor enim* potest ex sanguine a se emisso conjungi vesiculis racemosis bronchiorum, et potest ex sanguine non a se sed a vena cava et aorta; per hoc potest respiratio corporis separari a respiratione spiritus;** at cum sanguis solum a corde agit, tunc non possunt respirationes separari; nunc quia cogitationes unum agunt cum respirationibus*** per correspondentiam, patet etiam ex duplici pulmonis statu quoad respirationem, quod homo possit aliter cogitare**** et ex cogitatione loqui et agere in consortio cum aliis, ac aliter cogitare et ex cogitatione loqui et agere cum non in consortio est, hoc est, cum non timet aliquam jacturam famae, tunc enim potest cogitare et loqui contra Deum, proximum, spiritualia Ecclesiae, et contra moralia et civilia,***** et quoque agere contra illa, furando, vindicando, blasphemando, adulterando; at in consortiis ubi timet jacturam famae potest loqui, praedicare et agere prorsus sicut homo spiritualis, moralis et civilis. Ex his constare potest, quod amor seu voluntas possit similiter ac intellectus, elevari ac recipere illa quae caloris seu amoris coeli sunt, modo amet sapientiam in eo gradu; et si non amat illam, quod possit sicut separari.
* Prima editio: euim
** Prima editio: sprititus;
*** Prima editio: respitationibus
**** Prima editio: cogitare,
***** Prima editio: civilia;

DAS n. 416 416. XV. Quod amor seu voluntas alioquin retrahat sapientiam seu intellectum a sua elevatione, ut secum unum agat. Est amor naturalis et est amor spiritualis; homo qui in amore naturali et simul spirituali est, est homo rationalis; at qui in solo amore naturali est, ille potest rationaliter cogitare prorsus sicut homo spiritualis, sed usque non est homo rationalis; elevat enim suum intellectum usque ad lucem Coeli[,] ita ad sapientiam, sed usque illa quae sapientiae seu lucis coeli sunt, non sunt ejus amoris: ejus amor quidem hoc facit, sed ex affectione honoris, gloriae et lucri; verum cum percipit, quod non aliquid tale ex elevatione illa recipiat, quod fit quando secum ex suo amore naturali cogitat, tunc non amat illa quae lucis coeli seu sapientiae sunt, quare tunc retrahit intellectum a sua altitudine, ut secum unum agat.* [2] Ut pro exemplo, cum Intellectus ex elevatione in sapientia est, tunc amor videt quid justitia, quid sinceritas, quid castitas, imo quid genuinus amor[;] hoc potest naturalis amor videre per facultatem suam intelligendi ac intuendi res in luce coeli; imo potest loqui, praedicare et describere illa ut virtutes morales et simul spirituales: at vero cum intellectus non in elevatione est, tunc amor, si mere est naturalis, non videt illas virtutes, sed pro justitia injustitiam, pro sinceritate fraudes, pro castitate lasciviam, et sic porro; si tunc cogitat de illis, de quibus loquutus est cum intellectus ejus fuit in elevatione, potest ridere illa, et cogitare solum, quod illa ei inserviant pro captandis animis. Ex his constare potest, quomodo intelligendum est, quod amor nisi amat conjugem sapientiam in eo gradu, retrahat illam ab elevatione, ut secum unum agat. Quod amor possit elevari, si amat Sapientiam in eo gradu, videatur supra n. 414.
* Prima editio: agat,

DAS n. 417 417. Nunc quia amor correspondet cordi, ac intellectus pulmoni, supradicta confirmari possunt per correspondentiam illorum, ita quomodo intellectus potest elevari supra amorem proprium usque in sapientiam, tum quomodo intellectus ab amore illo, si hic mere naturalis est, ab elevatione retrahitur. Est homini duplex respiratio, una corporis et altera spiritus; hae binae respirationes possunt separari et quoque conjungi; apud mere naturales homines, imprimis apud hypocritas, separantur,* at apud spirituales et sinceros homines raro, quare mere naturalis homo et hypocrita, apud quem intellectus elevatus est, et inde plura quae sapientiae sunt in memoria remanent, in caetu ex cogitatione e memoria potest sapienter loqui, at cum non in caetu est, non ex memoria sed ex spiritu suo, ita ex amore suo[,] cogitat; similiter etiam respirat, quoniam cogitatio et respiratio correspondenter agunt. Quod fabrica pulmonis talis sit, ut respirare possit ex sanguine e corde, et ex sanguine extra cor, supra ostensum est.
* Prima editio: separantur;

DAS n. 418 418. Communis opinio est, quod sapientia faciat hominem, quare cum audiunt aliquem sapienter loqui aut docere, credunt quod talis sit[;] imo ipse de se ita credit tunc, quia cum in caetu loquitur et docet, cogitat ex memoria, et si mere naturalis est, ex amoris sui superficie, quae est affectio honoris, gloriae et lucri; at vero idem cum solus est, ex interiore amore sui spiritus cogitat, et tunc non sapienter, sed quandoque insane. Ex his constare potest, quod nemo ex sapiente loquela judicandus sit, sed ex vita ejus, hoc est, non ex sapiente loquela separata a vita, sed ex sapiente loquela conjuncta vitae; per vitam intelligitur amor; quod amor sit vita, supra ostensum est.

DAS n. 419 419. XVI. Quod Amor seu Voluntas purificetur in Intellectu, si simul elevantur. Homo ex nativitate non amat nisi se et mundum, nam non aliud coram oculis ejus apparet, et inde non aliud in animo ejus versatur, et hic amor est naturalis corporeus, et vocari potest materialis; et praeterea ille amor factus est impurus ex separatione amoris coelestis ab eo apud parentes. [2] Hic amor ab impuritate sua non separari potest, nisi homini facultas sit elevandi intellectum in lucem Coeli, ac videndi* quomodo victurus est, ut amor ejus una cum intellectu in sapientiam elevari possit; per intellectum videt amor, hoc est, homo, quaenam mala sunt quae amorem inquinant et conspurcant, et quoque videt, quod si illa mala ut peccata fugit et aversatur, amet illa quae malis illis opposita sunt, quae omnia sunt coelestia; tum etiam videt media, per quae mala illa ut peccata fugere et aversari possit; hoc videt amor, hoc est, homo[,] per usum facultatis elevandi intellectum suum in lucem coeli, ex qua sapientia: tunc quantum amor primo loco ponit coelum, et secundo mundum, et simul quantum primo loco ponit Dominum, et secundo semet, tantum amor defaecatur ab immundis suis, et purificatur; hoc est, tantum elevatur in calorem Coeli, et conjungitur luci Coeli, in qua est intellectus, et fit conjugium, quod vocatur conjugium boni et veri, hoc est, amoris et sapientiae. [3] Quisque potest intellectu comprehendere, et rationaliter videre, quod quantum quis fugit et aversatur furta et defraudationes, tantum amet sinceritatem, rectitudinem et justitiam; tum quantum quis fugit et aversatur vindictas et odia, tantum amet proximum; ut et quantum quis fugit et aversatur adulteria, tantum amet castitatem, et sic porro. [4] Imo vix aliquis cognoscit quid Coeli et quid Domini est in sinceritate, rectitudine, justitia, amore erga proximum, castitate, et in reliquis amoris coelestis affectionibus, prius quam removerat eorum opposita; cum removerat opposita, tunc in illis est, et ex illis cognoscit et videt illas: interea est sicut velamen interpositum, quod quidem lucem Coeli ad amorem transmittit, sed quia conjugem sapientiam non in eo gradu amat, non recipit illam, imo forte redar guit et increpat illam, dum ex elevatione redit, sed usque adblanditur per id quod sapientia intellectus sui possit inservire honori, gloriae aut** lucro pro medio; at tunc primo loco ponit semet et mundum, et secundo Dominum et Coelum; et quod secundo loco ponitur, tantum amatur quantum inservit, et si non inservit, abdicatur et rejicitur,*** si non prius, usque post mortem. Ex his nunc constat veritas, quod amor seu voluntas purificetur in intellectu, si simul elevantur.
* Prima editio: videre
** Prima editio: aur
*** Prima editio: rejicitur;

DAS n. 420 420. Simile effigiatur in Pulmone, cujus arteriae et venae correspondent affectionibus quae sunt amoris, et cujus respirationes correspondent perceptionibus et cogitationibus quae sunt intellectus, ut supra dictum est. Quod sanguis cordis in pulmone se purificet ab indigestis, et quod ex aere attracto se etiam nutriat conducibilibus, ex multa experientia constat; quod sanguis se purificet ab indigestis in pulmone, constat non solum ex sanguine influente, qui est venosus, et inde oppletus chylo collecto ab esculentis et vinosis, sed etiam ab exspirationibus quae humidae sunt, et ab illis perceptis odore narium ab aliis, ut et ex sanguinis refluentis in ventriculum cordis sinistrum diminuta copia. [2] Quod sanguis ex aere attracto se nutriat conducibilibus, constat ex immensa copia odorum et halituum ex viretis, floretis et arboretis continue effluentium; exque* immensa copia salium varii generis una cum aquis e terris, fluviis et stagnis; exque immensa copia halituum et effluviorum ex hominibus et animalibus, ex quibus aer impraegnatur; quod haec in pulmonem cum attracto aere influant, non potest negari, et quia hoc non potest negari, nec potest quin sanguis attrahat talia inde quae ei conducunt, et talia conducunt, quae affectionibus amoris ejus correspondent: inde est quod in vesiculis seu intimis pulmonis sint in multa copia venulae cum osculis, quae talia insorbent; tum quod sanguis refluens in ventriculum cordis sinistrum mutatus sit in arteriosum, ac niteat: haec confirmant, quod sanguis se purificet ab heterogeneis [in pulmone], et quod se nutriat ab homogeneis. [3] Quod sanguis in Pulmone se purificet et nutriat correspondenter affectionibus animi, hoc nondum notum est, sed est notissimum in Mundo spirituali: Angeli enim qui in Coelis sunt, unice delectantur odoribus, qui correspondent amori sapientiae illorum; at spiritus in inferno unice delectantur odoribus qui correspondent amori opposito sapientiae; hi odores sunt putores, illi autem odores sunt fragrantiae. Quod homines in mundo impraegnent sanguinem suum similibus secundum correspondentiam cum affectionibus amoris eorum, inde sequitur, quod enim spiritus hominis amat, hoc sanguis secundum correspondentiam appetit, ac respiratione attrahit. Ex hac correspondentia fluit, quod homo quoad amorem suum purificetur, si amat sapientiam, et quod conspurcetur si non amat illam: omnis etiam purificatio hominis fit per vera quae sunt sapientiae, et omnis conspurcatio hominis fit per falsa opposita veris sapientiae.
* Prima editio: ex que

DAS n. 421 421. XVII. Quod Amor seu Voluntas conspurcetur in intellectu, et ab illo, si non simul elevantur: quoniam si amor non elevatur, tunc manet impurus, ut supra n. 419, 420, dictum est; et cum manet impurus, amat impura, ut vindictas, odia, fraudes, blasphemias, adulteria; haec enim tunc sunt ejus affectiones, quae vocantur concupiscentiae, ac rejicit illa quae charitatis, justitiae, sinceritatis, veritatis, et castitatis sunt. Dicitur quod amor in intellectu, et ab illo, conspurcetur; in intellectu, dum amor afficitur impuris illis; ab intellectu, dum amor facit ut illa, quae sapientiae sunt, fiant sua servitia, et magis cum pervertit, falsificat et adulterat illa. De statu his correspondente cordis seu sanguinis ejus in pulmone, non opus est plura dicere quam quae supra n. 420 dicta sunt: solum quod loco purificationis sanguinis fiat conspurcatio ejus; et loco nutritionis sanguinis ex fragrantiis* fiat nutritio ex putoribus, prorsus sicut in coelo et in inferno fit.
* Prima editio: fragantiis

DAS n. 422 422. XVIII. Quod Amor purificatus a sapientia in Intellectu fiat spiritualis et coelestis. Homo nascitur naturalis, sed secundum intellectum elevatum in lucem coeli, et una amorem elevatum in calorem coeli, fit spiritualis et coelestis[;] fit tunc sicut hortus Edenis, qui in luce vernali et simul in calore vernali est. Intellectus non fit spiritualis et coelestis, sed amor fit, et cum amor fit, etiam intellectum conjugem suam facit spiritualem et coelestem. Amor fit spiritualis et coelestis ex vita secundum vera sapientiae, quae intellectus docet et monstrat[;] amor per intellectum suum haurit illa, et non a se; nam amor non potest elevare se, nisi sciat vera, et haec scire non potest nisi quam per intellectum elevatum et illustratum; et tunc quantum amat vera faciendo illa, tantum elevatur; nam aliud est intelligere, et aliud est velle, seu aliud est loqui, et aliud est facere; sunt qui intelligunt et loquuntur vera sapientiae, at usque non volunt et faciunt illa: cum ita amor facit vera lucis quae intelligit et loquitur, tunc elevatur. [2] Quod ita sit, homo ex sola ratione potest videre; quid enim est homo qui intelligit et loquitur vera sapientiae, dum contra illa vivit, hoc est, dum contra illa vult et facit. Quod Amor purificatus a sapientia fiat spiritualis et coelestis, est quia homini tres gradus vitae sunt, qui vocantur naturalis, spiritualis et coelestis, de quibus in Tertia Parte hujus Operis, et homo potest elevari ab uno in alterum; at non elevatur per solam sapientiam, sed per vitam secundum illam, vita enim hominis est ejus amor; quare quantum vivit secundum sapientiam, tantum amat illam; ac tantum vivit secundum sapientiam, quantum purificat se ab immundis quae sunt peccata; et quantum hoc facit, tantum amat illam.

DAS n. 423 423. Quod Amor purificatus a sapientia in Intellectu, fiat spiritualis et coelestis, non ita videri potest per correspondentiam cum Corde et Pulmone, quia nemo potest videre qualis est sanguis, per quem Pulmo in statu respirationis suae tenetur; potest sanguis scatere immundis, et hic usque non dignoscitur a sanguine mundo; et quoque respiratio hominis mere naturalis similis apparet respirationi hominis spiritualis: at usque probe dignoscitur in Coelo, quisque enim ibi respirat secundum conjugium amoris et sapientiae; quare sicut angeli cognoscuntur ex illo conjugio, etiam cognoscuntur ex respiratione: quae causa est, quod dum aliquis, qui non in illo conjugio est, in coelum venit, in angorem pectoris veniat, ac anima respirationis ejus luctetur sicut apud illos qui in agone* mortis sunt; quare etiam [tales] praecipites se inde dejiciunt, et non requiescunt [prius] quam cum apud illos sunt, qui in simili respiratione sunt, tunc enim per correspondentiam in simili affectione et inde cogitatione sunt. [2] Ex his constare potest, quod [ei] qui spiritualis est, ejus sanguis purior, qui a quibusdam vocatur spiritus animalis, sit qui purificatus est, et quod tantum purificatus, quantum homo in conjugio amoris et sapientiae est: purior ille sanguis est, qui illi conjugio proxime correspondet; et quia ille influit in sanguinem corporis, sequitur quod etiam hic per illum purificetur: contrarium est apud illos, apud quos amor conspurcatus est in intellectu. Sed, ut dictum est, nemo potest hoc per aliquam experientiam ex sanguine explorare, sed potest ex amoris affectionibus, quoniam hae sanguini correspondent.
* Prima editio: angone

DAS n. 424 424. XIX. Quod Amor conspurcatus in Intellectu et ab illo fiat naturalis, sensualis et corporeus. Amor naturalis separatus ab amore spirituali, est oppositus amori spirituali; causa est, quia amor naturalis est amor sui et amor mundi, et amor spiritualis est amor Domini et amor proximi: et amor sui et mundi spectat deorsum et extrorsum, et amor Domini spectat sursum et introrsum; quare quando amor naturalis separatus est ab amore spirituali, non potest elevari a proprio hominis, sed manet ei immersus, et quantum illud amat, ei agglutinatus; et tunc si Intellectus ascendit, et ex luce coeli videt talia quae sapientiae sunt, retrahit illam, et conjungit illam secum in suo proprio, et ibi vel rejicit illa quae sapientiae sunt, vel falsificat illa, vel ponit illa circum se, ut loquatur illa ob famam. [2] Quemadmodum Amor naturalis potest per gradus ascendere, et fieri spiritualis et coelestis, ita quoque potest per gradus descendere et fieri sensualis et corporeus; et tantum descendit, quantum amat dominium ex nullo amore usus, sed ex solo amore sui; hic amor est, qui vocatur diabolus. Illi qui in eo amore sunt, possunt similiter loqui et agere sicut illi qui in amore spirituali sunt; sed tunc vel ex memoria, vel ex intellectu a se elevato in lucem coeli; sed usque illa quae loquuntur et agunt, sunt comparative sicut fructus superficietenus apparentes pulchri, qui intus plane putres sunt; aut sicut amygdalae crustatenus apparentes integrae, sed intus a vermibus plane corrosae: haec in Mundo spirituali appellant phantasias, per quas scorta, quae ibi vocantur Sirenes, inducunt sibi pulchritudinem, et ornant se vestibus decoris, sed tamen remota phantasia apparent ut spectra; et [hi] sunt sicut diaboli, qui se lucis angelos faciunt; nam cum amor ille corporeus ab elevatione retrahit intellectum suum, quod fit* cum solus est, et tunc ex amore suo cogitat, tunc contra Deum pro natura, contra Coelum pro mundo, et contra vera et bona Ecclesiae pro falsis et malis inferni, cogitat, ita contra sapientiam. [3] Ex his constare potest, quales sunt qui vocantur homines corporei; non enim sunt corporei quoad intellectum, sed sunt corporei quoad amorem, hoc est, non sunt corporei quoad intellectum, dum loquuntur in caetu, sed cum loquuntur secum in spiritu; et quia in** spiritu tales sunt, ideo post mortem quoad utrumque, tam amorem quam intellectum, fiunt spiritus qui vocantur spiritus corporei: illi tunc, qui in summo amore dominandi ex amore sui in mundo fuerunt, et simul in intellectus elevatione supra alios, apparent quoad corpus sicut mumia aegyptiaca, et quoad mentem crassi et fatui. Quis hodie in Mundo scit, quod ille amor in se talis sit. Sed usque datur amor dominandi ex amore usus, sed ex amore usus non propter se, sed propter commune bonum: at homo aegre potest distinguere hunc ab illo, sed usque inter illos discrimen est, quale inter coelum et infernum. Discrimina inter binos illos amores dominandi, videantur in Opere DE COELO ET INFERNO, n. 551*** ad 565.
* Prima editio: sit
** Prima editio: iu
*** Prima editio: 531

DAS n. 425 425. XX. Quod usque remaneat facultas intelligendi, quae vocatur Rationalitas, et facultas agendi quae vocatur Libertas. De his binis facultatibus, quae homini sunt, actum est supra n. 264 ad 267. Illae binae facultates homini sunt, ut possit a naturali fieri spiritualis, quod est regenerari: nam, ut supra dictum est, amor hominis est qui spiritualis fit, et regeneratur, et ille non potest spiritualis fieri seu regenerari, nisi per intellectum suum sciat quid malum et quid bonum, et inde quid verum et quid falsum; haec cum scit, potest eligere unum aut alterum; et si eligit bonum, potest per intellectum suum informari de mediis, per quae ad bonum possit venire; omnia media, per quae homo venire potest ad bonum, sunt provisa: illa media scire et intelligere est ex RATIONALITATE, et illa velle et facere, est ex LIBERTATE; Libertas etiam est velle scire, intelligere et cogitare illa. [2] De his Facultatibus, quae vocantur Rationalitas et Libertas, non sciunt aliquid illi, qui credunt ex doctrina Ecclesiae, quod Spiritualia seu Theologica transcendant intellectum, et quod ideo absque* intellectu credenda sint; hi non possunt aliter quam facultatem, quae vocatur Rationalitas, negare: ac illi qui credunt ex doctrina Ecclesiae, quod nemo possit bonum facere a se, et quod ideo non bonum ex aliqua voluntate faciendum sit salutis causa, hi non possunt aliter quam ex principio religionis utramque illam facultatem, quae homini est, negare: ideo etiam illi, qui se confirmaverunt in illis, post mortem secundum fidem suam orbantur utraque, et loco quod potuerint in Libero coelesti esse, in Libero infernali sunt; et loco quod potuerint ex Rationalitate in sapientia angelica esse, in Insania infernali sunt: et, quod mirum est, agnoscunt utramque illam facultatem dari in faciendo mala, et in cogitando falsa; non scientes quod liberum faciendi mala sit servum, ac rationale cogitandi falsa sit irrationale. [3] At probe sciendum est, quod utraque illa facultas, Libertas et Rationalitas, non sint hominis, sed quod sint Domini apud hominem, et quod non appropriari possint homini ut ejus, tum quod non dari possint homini ut ejus, sed quod continue sint Domini apud illum; et tamen quod nusquam homini auferantur; causa est, quia homo absque illis non potest Salvari, nam absque illis non potest regenerari, ut supra dictum est; quare homo ab Ecclesia instruitur, quod non possit verum cogitare a se, nec bonum facere a se. Sed quia homo non percipit aliter, quam quod verum cogitet a se, et bonum faciat a se, evidenter patet, quod credere debeat, quod verum cogitet sicut a se, et quod bonum faciat sicut a se; nam si hoc non credit, tunc vel non cogitat verum, nec facit bonum, et sic ei nulla religio est; vel cogitat verum et facit bonum a se, et tunc quod Divinum est, sibi addicat. Quod homo verum cogitare et bonum facere [debeat] sicut a se, videatur in DOCTRINA VITAE PRO NOVA HIEROSOLYMA, a principio ad finem.
* Prima editio: abfque

DAS n. 426 426. XXI. Quod Amor spiritualis et coelestis sit Amor erga proximum et Amor in Dominum; et quod amor naturalis et sensualis sit amor mundi et amor sui. Per amorem erga proximum intelligitur amor usuum, et per amorem in Dominum intelligitur amor faciendi usus, ut prius ostensum est. Causa quod hi amores sint spirituales et coelestes, est quia amare usus, et facere illos ex amore illorum, est separatum ab amore proprii hominis; nam qui spiritualiter amat usus, is non se, sed alios extra se, quorum bono afficitur, spectat: his amoribus oppositi sunt amores sui et mundi, nam hi non spectant usus propter alios, sed propter se, et qui hoc faciunt, invertunt ordinem Divinum, ac se ponunt loco Domini, et mundum loco coeli; inde est quod spectent retro a Domino et a coelo, et spectare retro ab illis, est ad infernum; sed plura de his amoribus videantur supra n. 424. [2] Sed homo amorem faciendi usus propter usus non sentit et percipit, sicut amorem faciendi usus propter se; inde quoque nescit, dum usus facit, num illos propter usus aut propter se faciat; at sciat, quod tantum faciat usus propter usus, quantum fugit mala; nam quantum haec fugit, tantum non a se facit usus, sed a Domino; malum enim et bonum sunt opposita, quare quantum quis non in malo est, tantum in bono est; nemo in malo et in bono potest simul esse, quia nemo potest duobus dominis simul servire. Haec dicta sunt, ut sciatur, quod tametsi homo non sensu percipit, num usus quos facit, sint propter usus, aut num sint propter se, hoc est, num usus sint spirituales,* vel num sint mere naturales, usque id scire possit ex eo, num cogitat mala esse peccata vel non[;] si cogitat esse peccata, et propterea non facit illa, tunc usus quos facit sunt spirituales; et hic dum ex aversatione fugit peccata, tunc etiam incipit sensu percipere amorem usuum propter usus, et hoc ex spirituali jucundo in illis.
* Prima editio: spitituales,

DAS n. 427 427. XXII. Quod simile sit cum charitate et fide, et cum illarum conjunctione, ut est cum voluntate et intellectu, et cum horum conjunctione. Sunt bini amores, secundum quos Coeli distincti sunt, Amor coelestis et Amor spiritualis; Amor coelestis est amor in Dominum, et Amor spiritualis est amor erga proximum: distinguuntur hi Amores per id, quod Amor coelestis sit amor boni, ac Amor spiritualis sit amor veri; illi enim qui in Amore coelesti sunt, faciunt usus ex amore boni, et illi qui in Amore spirituali sunt, faciunt usus ex amore veri; conjugium Amoris coelestis est cum sapientia, ac conjugium Amoris spiritualis est cum intelligentia; sapientiae enim est facere bonum ex bono, ac intelligentiae est facere bonum ex vero; quare Amor coelestis facit bonum, ac Amor spiritualis facit verum. [2] Discrimen inter hos binos Amores non potest describi quam per haec; quod illi qui in Amore coelesti sunt, sapientiam vitae suae inscriptam habeant, et non memoriae; quae causa est, quod non de Divinis veris loquantur, sed quod faciant illa. At illi qui in amore spirituali sunt, sapientiam memoriae suae inscriptam habent, quare loquuntur de Divinis veris, ac faciunt illa ex principiis in memoria. Quia illi qui in Amore coelesti sunt, sapientiam vitae suae inscriptam habent, ideo quicquid audiunt, illico percipiunt num verum sit vel non, et cum interrogantur num verum, respondent solum vel quod sit, vel quod non sit; hi sunt qui intelliguntur per haec Domini verba, Sermo vester erit imo imo, non non, Matth. V:37 : et quia tales sunt, non volunt aliquid audire de fide; dicentes quid fides, estne sapientia, et quid charitas, estne facere; et quum illis dicitur quod fides sit credere, quod non intelligitur, avertunt se, dicentes, hic delirat. [3] Hi sunt qui in Tertio Coelo sunt, et qui omnium sapientissimi sunt. Tales facti sunt in Mundo illi, qui Divina quae audiverunt, statim applicuerunt vitae, aversando mala sicut infernalia, et adorando solum Dominum. Hi quia in Innocentia sunt, apparent aliis sicut infantes; et quia nihil de veris sapientiae loquuntur, et nihil ex fastu inest sermoni illorum, apparent etiam simplices; sed usque dum audiunt aliquem loquentem, ex sono* percipiunt omnia amoris ejus, et ex loquela omnia intelligentiae ejus. Hi sunt qui in Conjugio amoris et sapientiae sunt a Domino; et qui [ad] Cardiacum Coeli referunt, de quo prius.
* Prima editio: souo

DAS n. 428 428. Illi autem qui in Amore spirituali sunt, qui est amor erga proximum, non habent sapientiam vitae suae inscriptam, sed habent intelligentiam, nam sapientiae est facere bonum ex affectione boni, at intelligentiae est facere bonum* ex affectione veri, ut supra dictum est: hi nec sciunt quid fides[;] si nominatur fides[,] intelligunt veritatem, et cum nominatur charitas[,] intelligunt facere veritatem: et cum dicitur quod [verum] credendum sit, dicunt hoc vanam loquutionem esse, et ajunt[,] quis non credit verum; hoc dicunt quia vident verum in luce sui Coeli; quare credere quod non vident, vocant vel simplicitatem vel fatuitatem. Hi sunt qui faciunt Pulmonicum Coeli, de quo etiam supra.
* Prima editio: bouum,

DAS n. 429 429. Illi autem qui in Amore naturali spirituali sunt, non habent sapientiam nec intelligentiam vitae suae inscriptam, sed habent aliquid fidei ex Verbo, quantum hoc charitati conjunctum est. Hi quia non sciunt quid charitas, nec an fides sit veritas, non possunt inter illos in Coelis esse, qui in sapientia et in intelligentia sunt, sed inter illos qui in sola scientia. At illi qui mala fugerunt ut peccata, in ultimo Coelo sunt, et ibi in luce simili luci nocturnae lunari. [2] Sed qui se non confirmaverunt in fide ignoti, et simul in aliqua affectione veri fuerunt, illi instructi ab angelis[,] secundum receptionem veritatum, ac vitam secundum illas, elevantur in societates illorum, qui in amore spirituali et* inde intelligentia sunt; hi fiunt spirituales[;] reliqui manent naturales spirituales. Ast qui in fide separata a charitate vixerunt, removentur et ablegantur in deserta, quia non in aliquo bono sunt, ita non in aliquo conjugio boni et veri, in quo sunt omnes qui in coelis sunt.
* spirituali et ubi in prima editione spirituali[“and” symbol]

DAS n. 430 430. Omnia quae in hac Parte de Amore et Sapientia dicta sunt, dici possunt de Charitate et Fide, modo pro Charitate intelligatur Amor spiritualis, et pro Fide Veritas per quam Intelligentia: simile est si dicatur Voluntas et Intellectus, sive Amor ac Intelligentia, quoniam Voluntas est receptaculum amoris, ac Intellectus est receptaculum intelligentiae.

DAS n. 431 431. His adjiciam hoc memorabile: in Coelo omnes, qui usus faciunt ex affectione usus, ex communione, in qua sunt, trahunt quod sint aliis sapientiores et feliciores; ac usus facere illis ibi est, sincere, recte, juste et fideliter agere in Opere quod ejus officii est; hoc vocant charitatem, ac adorationes quae sunt cultus vocant signa charitatis, et reliqua vocant debita et beneficia; dicentes quod dum quisque sincere, recte, juste et fideliter facit opus quod ejus officii est, Commune in suo bono subsistat et persistat; et quod hoc sit in Domino esse, quoniam omne quod a Domino influit est usus, ac influit a partibus in commune, et a communi ad partes; partes ibi sunt angeli, et commune est societas illorum.

DAS n. 432 432. QUALE EST INITIAMENTUM HOMINIS A CONCEPTIONE. Quale est initiamentum seu primitivum hominis in utero post conceptionem, nemo potest scire, quia id non potest videri; et quoque ex spirituali substantia est, quae per lucem naturalem non cadit in visum. Nunc quia aliqui in Mundo tales sunt, ut intendant mentem etiam in indagationem Primitivi hominis, quod est semen a patre, a quo fit conceptio,* et quia multi ex illis in illum errorem lapsi sunt, quod homo sit in suo pleno a primo suo, quod est inchoamentum, et quod dein increscendo perficiatur, detectum mihi est, quale id inchoamentum seu primum est in sua forma: hoc mihi detectum est ab angelis, quibus id revelatum est a Domino; qui quia id sapientiae suae fecerunt, ac jucundum sapientiae illorum est communicare aliis quod sciunt, ideo ex data venia formam initialem hominis in typo coram oculis meis in luce Coeli sistebant; quae talis erat: [2] visa est sicut minima imago Cerebri cum delineatione subtili alicujus faciei antrorsum, absque appendice: hoc primitivum in superiore gibba parte erat compages ex globulis seu sphaerulis contiguis, et unaquaevis sphaerula erat compaginata ex adhuc minutioribus,** et unaquaevis ex his similiter ex minutissimis; ita trium graduum erat; anterius in parte sima delineatum quid pro facie apparuit. Gibbosa pars erat tenuissima membrana seu meninge circumtecta, quae transparens: gibba pars,*** quae erat typus cerebri in minimis, erat etiam divisa in binos quasi toros, sicut Cerebrum in maximis est in bina haemisphaeria, et dictum est mihi, quod dexter torus esset receptaculum amoris, et sinister torus receptaculum sapientiae, et quod per mirificas consertiones essent sicut consortes et contubernales. [3] Insuper monstratum est in luce coeli, quae affulsit, quod compages Cerebelluli hujus interius esset quoad situm et fluxionem in ordine et in forma coeli, et quod compages ejus exterior esset in opposito contra illum ordinem et illam formam. [4] Postquam haec visa et monstrata sunt, dixerunt Angeli, quod bini interiores gradus, qui erant in ordine et in forma coeli, essent receptacula amoris et sapientiae a Domino; et quod exterior gradus, qui in opposito erat contra ordinem et formam coeli, esset receptaculum amoris et insaniae infernalis; ex causa, quia homo ex labe haereditaria nascitur in mala omnis generis, et quod mala illa resideant in extremis ibi; et quod illa labes non removeatur, nisi aperiantur gradus superiores, qui, ut dictum est, sunt receptacula amoris et sapientiae a Domino: et quia Amor et Sapientia est ipse homo, est enim Amor et Sapientia in sua essentia Dominus, et hoc primitivum hominis est receptaculum, sequitur quod**** inde in primitivo illo sit continuus nisus in formam humanam, quam etiam successive induit.
* Prima editio: conceptio;
** Prima editio: minutioribus;
*** Prima editio: pats,
**** Prima editio: qnod


F I N I S.